CAPUT VII.

De Lacedæmoniorum Republica quantum ad servos, mulieres et possessiones.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a De ea autem quæ Lacedæmoniorum politia, fere autem de aliis politiis, duæ sunt considerationes. Una quidem, si quid bene vel non bene ad virtutis ordinem lege statutum est. Altera autem, si quid ad modum et ad suppositionem contrariae proposita ipsis politia.

De Lacedæmoniorum autem Republica et Cretensium, ferme autem et de aliis, duo sunt consideranda. Unum, si quid recte, vel non recte ad optimam constitutionem in illis sit ordinatum. Aliud, si quid ad suppositionem et modum subcontrariae sibi proposita Reipublica.

b Quod quidem igitur oportet futurae bene politice vivere necessariorum existere scholam, confessum est. Quo autem modo existere, non facile accipere. Thessalorum enim inopes molesti fuerunt multoties Thessalis. Similiter autem Laconi-

Quod igitur necessarium est in bene constituenda Republica necessariorum adesse facultatem, omnes fatentur: sed quemadmodum id futurum sit, non facile est comprehendere: nam et Penestiae Thessalorum multoties in ipsos Thessa-

<--- Page Split --->

bus servi : quasi enim insidiantes in infortuniis perseverant. Circa Cretenses autem nihil unquam tale accidit. Causa autem forte vicinas civitates, quamvis pugnantes ad invicem, neque unam esse compugnantem distantibus propter non expedire, etiam ipsis possidentibus praedia circa domos. Laconibus autem vicini inimici omnes erant : Argivi, et Messenii, et Arcades, quoniam et a Thessalis a principio discedebant propter bellare. Adhuc cum Achaicis vicinis, et Perrebiiis, et Magnesibus : videtur autem et si nihil alterum, sed quod curae quidem operosum esse, quo oporteat ad ipsos colloqui modo. Remissi quidem injuriantur et æqualibus dignificant seipsos dominis, et male ferendo viventes, insidiantur et odiunt. Palam igitur, quod non ex invenientibus optimum modum, quibus hoc accidit, circa servitutem.

los insurrexerunt. Et Ilotes Lacedæmoniorum in casibus eorum adversis numquam insidiari destiterunt, verum apud Cretenses nihil adhuc tale accidit. Causa forsan est, quia vicina civitates, quamvis invicem bellum gerant, tamen earum nulla rebelles recipit, quoniam id non conducit, quando et ipsæ nepiokou habent. At Lacedæmoniorum finitimi, omnes inimici erant, Argivi, Messeni, et Arcades : nam et Thessalis ab initio rebellarunt, dum cum finitimis Achaëis, ei cum Perrhæbiis, et Magnesiis gererent bellum. Videtur autem et si nihil aliud, attamen hoc ipsum esse perdificile, quemadmodum cum eis sit conversandum : nam si remisse erga illos te geras, superbienti illi quidem ac se pares dominantibus existimant : sin aspere tractentur, insidiantur atque odio habent. Patet igitur non reperire optimum modum eos quibus ista contingunt, circa subjectos.

c Adhuc autem ad mulieres remissio et ad electionem politiae nociva, et ad felicitatem civitatis : quemadmodum enim domus pars vir et mulier, palam quia et civitatem prope ei quod est, in duo dividi oportet putare, ut ad virorum multitudinem et mulierum. Itaque in quibuscumque politiis prave habet quod circa mulieres, medium civitatis oportet putare esse inordinatum lege.

Praeterea lenitas in mulieres, et ad propositum Reipublicae nocet, et ad directionem civitatis. Ut enim domus partes sunt vir et uxor, ita et civitatem bifariam dividi censendum est, in virorum multitudinem, ac mulierum. Quocirca in quacumque Republica male provisum est circa mulieres, in ea putandum est medietatem civitatis esse neglectam.

d Quod quidem ibi accidit. Totam enim civitatem legislator esse volens perseverativam, secundum viros quidem talis est, in mulieribus autem neglexit : vivunt enim voluptuose ad omnem intemperantiam et deliciose.

Quod ibi contingit : volens enim legislator totam civitatem esse duram, ac laborum patientem, in viris quidem id fecisse constat, in mulieribus autem non fecisse : vivunt enim molliter, ac in omnem licentiam dissolute.

e Itaque necessarium in tali politia honorari divitias. Aliterque et si existant a mulieribus continentes : quemadmodum multa militarium et bellicorum generum, vel etiam siquidem alteri honoraverunt eum qui ad masculos coitum : videtur enim is qui fabulose locutus est primus, non irrationabiliter conjunxisse Martem

Itaque necessarium in tali Republica divitias haberi in pretio : præsertim cum viri sint mulieribus obnoxii, quod accidit omnibus ferme militaribus bellicosisque gentibus, præterquam Celtis, aut si qui alii coitum masculorum palam receperunt. Videtur autem qui primus fabulatus est, non irrationabiliter Venerem

<--- Page Split --->

ad Venerem, aut enim ad eam quæ masculorum collocutionem, aut ad eam quæ mulierum videntur inhiantes omnes tales : propter quod apud Lacones exstitit, et multa dispensabantur a mulieribus in principatu ipsorum, quamvis quid differt mulieres principari, aut principes sub mulieribus regi ? Idem enim accidit : utili enim existente audacia ad nihil circularium nisi ad bellum, maxime nocivæ etiam ad hoc quæ Laconum erant. Ostenderunt autem in eo qui Thebæorum congressu : utiles quidem enim nihil erant, quemadmodum in aliis civitatibus. Tumultum autem exhibebant plusquam inimici.

Marti conjunxisse, quoniam omnes hujuscemodi homines proni sunt ad venerea, illisque obnoxii : itaque apud Lacedaemonios hoc fuit, multaque in eorum principatu a mulieribus administrabantur. At enim quid refert, utrum mulieres ipsæ gubernent, an eos qui gubernant a mulieribus gubernari ? Ita enim accidit. Cumque insolentia ad nullum obsequium utilis sit, nisi forte ad bellum, maxime nocivæ etiam ad hoc ipsum Laconum mulieres erant. Patefecerunt hoc in Thebanorum adventu : non enim magis utiles præstiterunt se quam aliarum civitatum mulieres, et turbam inferebant magis quam hostes.

f A principio quidem igitur videtur accidisse Laconibus rationabiliter mulierum remissio : extra domum enim propter militias peregrinabantur multo tempore, pugnantes ad Argivos bellum, et rursum ad Arcades et Messenios : vocantes autem se exhibebant legislatori præparatos factos propter militarem vitam : multas enim habet partes virtutis. Mulieres autem aiunt quidem conatum fuisse Lycurgum ducere ad leges : ut autem resistebant, discedere rursum. Causæ quidem igitur sunt hæ factorum ; quia palam, quia et hujus peccati. Sed nos hoc non consideramus cui oporteat veniam habere aut non habere, sed de eo quod recte aut non recte. Quæ autem circa mulieres habentia non bene, sicut dictum est et prius, non solum indecentiam quamdam facere politiæ ipsius secundum se, sed addere aliquid ad amorem pecuniæ-

Ab initio igitur irrationabiliter contigisse Lacedæmoniis videtur in mulieres indulgentia, cum per militiam multum domo abessent. Argivum primo, mox Arcadibus et Messeniis bellum inferentes. Irrefragantes enim seipsos legislatori præstabant, assuefacti propter milita rem vitam. Mulieres autem fertur Lycurgus deducere conatus ad leges, at ubi repugnabant, abstinuisse. Causæ igitur factorum hæ sunt, itaque et hujus admissi. Sed nos non id consideremus, cui venia danda sit, vel non danda, sed rectumne sit, vel non rectum. Quæ porro circa mulieres non bene se habent, videntur, ut diximus ante, non solum ipsa per se indecentiam quamdam facere Reipublicæ, sed impellere quoque ad cupiditatem pecuniæ.

g Post ea enim quæ nunc dicta sunt, eos qui circa irregularitatem possessionis increpabit utique aliquis : iis quidem enim ipsorum accidit possidere multam valde substantiam, iis autem omnino modicam : propter quod quidem ad paucos venit regio.

Post illa enim quæ nunc dicta sunt, inæqualitatem rerum possessarum quis reprehendat ? nam eorum quibusdam hoc evenit, ut magnam nimium opulentiam haberent, aliis vero, ut penitus exiguam. Quapropter ad paucos devenerunt agri.

h Hoc autem etiam per leges ordinatum est prave. Emere quidem enim aut

Hoc autem ex eo accidit, quia male fuerat lege provisum : emere quidem aut

<--- Page Split --->

vendere existentem fecit non bonum, recte faciens : dare autem et derelinquere potestatem dedit volentibus, quamvis idem accidere necessarium illo modo et isto. Sunt autem mulierum fere omnis regionis quinque partium duæ, hæredibus multis factis, et propter dotes dare magnas, quamvis melius nullam, aut modicam, aut mensuratam institutam esse. Nunc autem licet dare hæreditariam cuicumque voluerit ; et si moritur non disponens, quem utique derelinquat hæredem ? Iste cuicumque voluerit dat.

vendere, quod habeas, fecit non honestum, recte id quidem : sed donare, ac testamento relinquere concessit. Atque idem accidat necesse est, per hunc modum, et illum. Sunt enim mulierum fere ex quinque partibus totius regionis duae, multis hæredibus institutis, et traditione dotium magnarum. Atqui melius erat, aut nullam, aut parvam, aut mediocrem esse constitutam. Nunc autem licet donare ex testamento cuicumque, etiam si nullo instituto hærede decesserit.

i Igitur cum possit regio mille equites nutrire et quingentos, et viros ad arma triginta millia, neque mille multitudine erant. Factum est autem per opera ipsorum manifestum, quia prave ipsis habebant, quæ circa institutionem hanc : nullam enim plagam pertulit civitas,sed perit propter hominum paucitatem. Dicunt autem quod sub prioribus regibus dejiciebant politiam ut non fieri tunc hominum paucitas bellantibus multo tempore : et aiunt fuisse aliquando Spartiatas, et decem millia. Attamen sive sint vera ista, sive non, melius per possessionem regulatam replere viris civitatem.

Ex quo factum est ut regio sufficiens mille et quingentos equites alere, peditum vero triginta millia, nec mille quidem totos habeat. Probavit autem res ipsa prave apud illos in hac parte fuisse provisum. Quoniam uno modo plaga suscepta, civitas ea corruit, nec ultra pertulit ob hominum paucitatem. Aiunt etiam per tempora priorum regum, novos homines permultos civitate donatos, ob numerum civium, qui bello diminuti fuerant, ad augendum, et aiunt fuisse quandoque Spartiatas decem millia : attamen sive sint ista vera, sive non sint, melius est per adæquationem possessionum replere hominibus civitatem.

k Contraria autem, quæ circa filiorum procurationem lex ad hanc dejectionem. Volens enim legislator ut plures sint Spartiatæ, provocat cives quod plures faciant pueros. Est autem ipsis lex, cum qui genuerit tres filios aphuron esse : eum autem qui quatuor, sine vectigali omnium. Quamvis manifestum quod multis factis, regione autem sic divisa, necessarium multos fieri pauperes.

Contraria etiam quodammodo est huic provisioni lex illa circa prolem. Volens enim legislator quam plurimos fore Spartiatas, inducit cives ad multitudinem procreandam. Est enim illis lex, qui tres genuerit filios, eum esse immunem a custodia : qui vero quatuor, immunem esse ab omnibus. Atqui patet quod si multi gignantur, regione sit distributa, necessarium est multos fieri pauperes.

<--- Page Split --->

siderationes, in communi scilicet : una quidem, supple, consideratio est, si quid bene aut non bene ad virtutis ordinem lege statutum est. Cujus ratio est, quia, sicut vult Plato in politia sua, licet lex virtutem coactivam habeat ad malos, tamen tota legislatoris intentio est beatos facere cives, quod sine virtutis actu fieri non potest : felicitas enim, ut dicitur in primo Ethicorum, est proprii et connotauralis habitus operatio non impedit a. Altera, supple, consideratio est, si quid ad suppositionem, quam scilicet proponunt legislatores efficere per legem, et modum contrariae proposita ipsis politia, supple, statutum est et ordinatum. Et hujus ratio est, quia omnis sapiens legislator supponit aliquid in civitate per legem suam ordinari, et contrarium sua intentionis evacuare a civitate : et si haec secundum effectum inveniantur in lege, lex convenienter posita est : si autem non, lex erit reprehensibilis : et propter hoc dicitur in Timaeo Platonis, quod Critias dixit de maximo virtutis et famosissimo titulo quem gessit haec civitas, et dicit ibi Commentator, quod haec civitas Saytica nuncupatur, et sicut ibidem dicitur, haec civitas tota zelabat virtutem, et pacem, et scientiam, et cives ordinare ad legis rectitudinem et beatitudinem.

b Deinde cum dicit, Quod quidem igitur oportet, etc. ostendit qualiter politia convenienter ordinetur : et dicit, Quod quidem igitur, supple, ad talem politiam ordinandam, oportet futurae scilicet politia ordinanda, bene politice vivere necessariorum, id est, ministeriorum servorum, mulierum et aliorum subservientium, qui necessarii sunt in civitate, existere scholam, id est, disciplinam quamdam, qua erudiantur ad politicam vitam, confessum est, supple, ab omnibus et notum. Quia nisi erudiantur ad politicam vitam, turbabunt civitatem. Quo autem modo existere, supple, oporteat illam scholam, non facile est accipere : et hoc ideo est, quia diversorum, supple, ministrantium tan-

Hic incipit determinare de Politiis in principalibus civitatibus observatis, quae fuit secunda pars hujus libri. Et habet duas partes. In prima enim determinat politias in civitatibus observatas. In secunda politias eorum qui vixerunt vita solitaria, scilicet in ultimo capite, ibi (cap. 11), Eorum autem quae pronuntiaverunt, etc.

Prior harum dividitur in tres secundum tres civitates. In prima enim determinat de politia Lacedaemoniorum. In secundade politia Cretensium, ibi (cap. 9), Cretensium quidem autem politia, etc. In tertia de politia Carthaginiensium, ibi (cap. 10), Politiare autem videntur, etc.

Prima pars dividitur in tres. Primo enim ponit politiam Lacedaemoniorum, secundo disputat in contrarium, ibi (litt. c, circa finem), Itaque in quibuscumque, etc. Tertio ostendit cui principatui similis est, utrum scilicet monarchiae, vel aristocratiae, vel democratiae, ibi (cap. 8), At vero et quae circa Ephoriam, etc.

Circa primum tria facit. Primo ostendit qualis sit politia Lacedaemoniarum : secundo in quo conveniat et differat ab aliis, ibi (litt. b, circa principium), Thessalorum enim inopes, etc. Tertio quod inconveniens accidit in ea, ibi (litt. b, circa medium), Circa Cretenses autem, etc.

Circa primum duo facit, secundum duas considerationes quae sunt in ea. Primo ostendit quid bene aut non bene habeat ad virtutis ordinem. Secundo quid bene aut non bene habeat ad modum et suppositionem contrariae politiae, ibi, Altera autem si quid ad suppositionem, etc.

a Dicit ergo primo : De ea autem quae Lacedemoniorum polititia, supple, est, fere autem et de aliis politiis, scilicet in aliis civitatibus observatis, duae sunt con-

<--- Page Split --->

tum in politica communicatione diversi sunt mores et officia, quae una vel simili lege ordinari non possunt.

Deinde cum dicit, Thessalorum enim, etc. ostendit in quo politia Lacedæmoniorum conveniat et differat ab aliis, et ostendit esse necessarium, quod talis schola sit per contrarium, dicens: Thessalorum enim, id est, Thessalonicensium inopes, id est, populares, molesti fuerunt multoties Thessalis. Et hujus causa fuit, quia popularibus disciplina non erat proposita, et ideo reputabant se opprimi a majoribus : et aliquando propter hoc majores vel occidebant vel ejiciebant, sicut etiam nunc saepissime factum est, et hoc factum non fuisset si schola disciplinæ repressus fuisset populus. Et de hoc inducit aliud exemplum, ibi, Similiter autem Laconibus, id est, Lacedæmonibus servi, supple, populares, saepe molesti fuerunt. Et subdit rationem, ibi, Quasi enim insidiantes in infortuniis perseverant, id est, populares sive inopes vel servi Lacedæmoniorum scholam disciplinæ non habentes, reputantes se opprimi a magnatibus, semper perseverant insidiantes si aliquod infortunium accidat magnatibus, et addicti inimicis eorum expellant eos de civitate.

Deinde cum dicit, Circa Cretenses autem, etc. ostendit quibus tale inconveniens non accidit, ex schola scilicet quam dederunt popularibus, et dicit : Circa Cretenses autem nihil tale unquam accidit, scilicet propter contrariam politiam Cretensium et Lacedæmoniorum. Et subdit causam, ibi, Causa autem forte vicinas civitates, quamvis pugnantes ad invicem, pro terminis scilicet territoriorum, pro quibus saepe litigant vicinæ civitates : sicut etiam hoc tempore Episcopi pro terminis episcopatuum : neque unam esse compugnantem distantibus, supple, Cretensibus. Cujus causa est, quia Creta insula est, noc habet civitates vicinas cum quibus litiget de terminis : et ideo populares eorum non inveniunt quibus addantur ad molestationem magnatum. Et ponit ad hoc antiquum dictum, ibi, Pro-

pler non expedire, etiam ipsis possidentibus, terras scilicet, predia circa domos, supple, habere : quia vicini eorum desiderantes eadem predia, litigabunt cum eis : et si addantur eis ministri eorum, ejicientur : propter quod Cretensibus expediebat vicina sibi predia non habere. Naturale est enim omni animali, ut dicit Aristoteles in libro de Animalibus, pugnare pro cibo, domo, et pullis : et ideo una avis pugnat cum alia, propter vicinitatem nidi. Sic etiam una civitas cum vicina civitate pro terminis quos prope se habet : quod si non habeat, remanebit cum pace. Et haec fuit quidem in Creta causa pacis.

Deinde cum dicit, Laconibus autem, etc. ostendit per oppositum quod causa dissidii in aliis fuit vicinitas, dicens : Laconibus autem, id est, Lacedæmonibus vicini, inimici omnes erant. Et enumerat eos, scilicet Argivi, et Messenii, et Arcades : Argia enim et Messenia civitates erant Arcadiae. Et ultra addit de aliis civitatibus, ibi, Quoniam et a Thessalis, id est, Thessalonicsenibus, a principio, fundationis scilicet istarum civitatum discebant propter bellare, id est, ne propter vicinitatem cogerentur bellare cum eis. Et est simile ei quod dicitur (Gen. xm, 8 et 9) de Abraham et Loth : Ne quaso sit jugrium inter me et te, et inter pastores meos, et pastores tuos : fratres enim sumus : recede a me obsecro. Nota historiam.

Deinde cum dicit, Adhuc cum Achacis, etc. quia dixerat difficile esse accipere modum, quo teneantur ministri ne insurgant, ideo modum illum investigat, dicens : Adhuc cum Achaicis vicinis et Perrhæbiis et Magnesibus, supple, pugnant propter eamdem causam : et tanto malo occurrendum est per legem. Et hoc est : Videtur autem etsi nihil alterum, supple, eveniat, sed quod curae quidem, id est, ad curam operosum esse, id est, utile, quo oporteat ad ipsos colloqui modo, scilicet servos et subministrantes, ut scilicet per disciplinam coercantur. Remissi

<--- Page Split --->

quidem enim, id est, si magnates remissi sint ad servos colloquentes eis sicut amicis, et non sicut subditis, efficiuntur protervi, juxta illud Proverb. (xxix, 21) : Qui delicate a pueritia nutrit servum, postea sentiet eum contumacem. Et hoc est : Injurantur et aequalibus dignifcant seipsos dominis, juxta illud Proverb. (xxix, 19) : Servus verbis non potest erudiri : quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. Et idcirco operosum est quod talis disciplina imponatur, quod insurgere non possint nec addi inimicis. Et quia servi aliquando durius tenentur quam expediat, addit : Et male ferendo, id est, passionibus affecti, scilicet servi verberati et afflicti viventes sub dominis, insidiantur et odiunt : et propter hoc si accidat infortunium dominis, adduntur inimicis.

Ex hoc concludit : Palam igitur, quod non ex invenientibus, supple, Lacedæmonum legislatores optimum modum quibus hoc accidit, scilicet vilis injuria, circa servitutem : si enim invenissent optimum modum disciplinæ, non accidisset eis talis injuria.

c Deinde cum dicit, Adhuc autem ad mulieres, etc. postquam reprehendit disciplinam quam habebant ad servos Lacædomenes, reprehendit eam quam habebant ad mulieres, dicens : Adhuc autem ad mulieres remissio et ad electionem : Alia translatio « ad voluntatem, » permittere scilicet vivere muliere, politiae nociva, supple, est, et ad civitatis felicitatem. Et subdit rationem, ibi, Quemadmodum enim pars domus (sicut dictum est in primo libro) vir et mulier, palam quia et civitatem prope ei, id est, domui. Alia tamen translatio habet sic : « Prope ei quod est sine divisione esse, » id est, sine schismate. In duo dividi oportet putare : et hoc neglexit Lacedæmonius legislator. Et hanc divisionem oportet fieri, ut ad virorum multitudinem, supple, fiat et mulierum.

Deinde cum dicit, Itaque in quibuscumque, etc. disputat contra politiam

Lacedæmonum, et ostendit qualiter erat quantum ad aliqua, inordinata, dicens : Itaque in quibuscumque politiis, civitatum scilicet, si prave habet quod circa mulieres, supple, per disciplinam est ordinatum, medium civitatis oportet putare esse inordinatum lege, prave enim ordinatum, inordinatum est. Dicit enim Boetius, quod « omnis ordo in ratione boni determinatur. »

d Et hoc probat, scilicet quod aliquid erat inordinatum in politia Lacedæmonum, ibi, Quod quidem ibi accidit, in Lacedæmonia scilicet. Totam enim civitatem legislator perseverativam esse volens, in bono scilicet, secundum viros quidem talis est, scilicet ordinativus disciplinæ : in mulieribus autem neglexit, scilicet per disciplinam ordinare. Et hoc probat, ibi, Vivunt enim voluptuose, in Lacedæmonia, supple, mulieres, ad omnem intemperantiam, et deliciose, epulis scilicet vacantes et dissolutionibus.

e Ex ex hoc concludit hoc nocivum esse communicationi politicae, ibi, Itaque necessarium in tali politia honorari divitius, scilicet a viris : quia aliter non sufficerent mulieribus ad deliciosam vitam. Et quia posset aliquis dicere, quod etiam dixit Theophrastus, quod philosophiae et militaribus intendenti non expedit ducere uxorem, ostendit quod etiam hoc expedit politiae, ibi, Et si existant, aliqui legislatores qui dixerunt, supple, a mulieribus continentes debere esse, supple, viros, quemadmodum multa militarium et bellicorum generum, sicut dixerunt Plato et Theophrastus, scilicet milites debere se continere a mulieribus. Et assignarunt rationem, quod militantes pro Republica non debent habere rem privatam et familiarem, ne abstrahantur a communibus. Vel etiam siquidem alteri, supple, hoc dixerunt legislatores, quod tales deberent abstinere a mulieribus, illi, supple, honoraverunt ipso facto, eum qui ad masculos coitum. Unde Augustinus :

<--- Page Split --->

« Hoc facit meretrix in mundo, quod cloaca in palatio : tolle cloacam de palatio, et implebis palatium fœtore : tolle meretricem de mundo, et replebis mundum sodomia. » Et assignat rationem, quod militantes et bellicosi non possunt carere mulieribus, ibi, Videtur enim is qui fabulose locutus est primus, poeta scilicet, et fuit Hesiodus, non irritationabiliter, supple, videtur conjunxisse Martem ad Venerem : licet enim hæc fabula sit quæ componitur ex miris, tamen intendebat quod militaribus dediti, magis appetunt coitum : et est integumentum signatum in fabula. Et hoc est quod subdit : Aut enim ad eam quæ masculorum collocutionem, sive commixtionem, aut ad eam quæ mulierum videntur inhiantes omnes tales, scilicet militares et bellicosi. Ubi non habemus, inhiantes, alia translatio habet, titillantes, vel titillati omnes tales. Cujus ratio est in quodam libro de Problematibus quibusdam, quem transtulit quidam, dicandum Imperatori Frederico de Græco in Latinum, et incipit, « Cum essem in Græcia, venit ad manus meas liber, etc. » Et dicit ibi, quod militares et bellicosi propter hoc quod continue sedent in cquis, propter confrciationem et motum membrorum genitalium et dorsa equorum, magis quam alii titillantur ad coitum : et ideo præcepti Plato Athenis, quod militibus redeuntibus, mulieres solute non occurrerent ad fornices, id est, arcus triumphales in quibus militiae eorum imaginibus sculptis demonstrabantur, ne ibi commiscerentur eis : et quia arcus tales, fornices vocabantur, dictæ sunt etiam ipsæ mulieres fornices, et coitus earum fornicatio.

Deinde cum dicit, Propter quod apud Lacones, etc. adaptat quod dixit Lacedamoniis, dicens : Propter quod apud Lacones, id est, Lacedæmones, hoc exstitit, scilicet quod multum titillabantur ad mulieres, et multa dispensabantur a mulieribus in principatu ipsorum. Et hujus causa fuit, quia propter bella quæ age-

hant, raro domi fuerunt in civitate, et propter desiderium mulierum et amorem committebant eis Rempublicam dispensandam. Et hoc quidem fecerunt ad bellum procedentes, et quando domi fuerunt, tunc etiam ad voluntatem mulierum ordinabant Rempublicam, et principabantur. Et hoc est : Quamvis quid differt mulieres principari, aut principes sub mulieribus regi ? Quasi dicat, nihil. Et hoc probat : Idem enim accidit, scilicet dissolutio Reipublicæ. Et inducit adhuc aliam rationem, ibi, Utili autem existente audacia, militari scilicet, ad nihil circularium, id est, Rempublicarum in circuitu circumstantium, nisi ad bellum, maxime nocivæ etiam ad hoc, quæ Laconum, supple, mulieres, erant. Ostenderunt autem inutilitatem suam mulieres in eo qui Thebæorum congressu, vel insultu secundum aliam litteram, quem scilicet fecerunt in Lacones, utiles quidem nihil erant, scilicet in illo insultu, quemadmodum in aliis civitatibus, supple, etiam inutiles sunt. Et adjungit quomodo nocivæ fuerint : Tumultum autem exhibebant plusquam inimici, et per tumultum impediebant cives, ne ordinatis aciebus resisterent Thebanis.

f Deinde cum dicit, A principio quidem igitur, etc. excludit excusationem Lacedæmoniorum in tali politia et maxime ad mulieres : et dicit : A principio quidem igitur (et est principium habitationsi quando Lacedæmonia incepit habitari) videtur accidisse Laconibus, id est, Lacedæmoniis, rationabiliter mulierum remissio, id est, quod remissi erant circa mulierum retrictionem. Et ponit rationem, ibi, Extra domum enim propter militias peregrinabantur multo tempore : et tunc oportebat domos et civitatem mulieribus committere : et si dure tenuissent mulieres, non bene gubernassent, odium concipientes ad viros. Quare autem tunc peregrinabantur, subdit : Pugnantes ad Argicos bellum, qui eis finitimi erant : et rursum ad Arcades, qui

<--- Page Split --->

in altera parte finitimi erant, et litigabant cum eis de terminis, et Messenios, supple, etiam pugnantes. Et propter hoc amplexibus vacare non valebant : propter hoc oportebat quod remissi essent circa mulieres. Vacantes autem, supple, bellis, se exhibebant legislatori praeparatos factos, id est, expeditos, propter militarem vitam, exercendam scilicet. Et subdit qua ratione : Multas enim habet, supple militaris vita, partes virtutis, id est, fortitudinis, ut in tertio Ethicorum dicitur. Mulieres autem aiunt, supple, communiter, quidem conatum fuisse Lycurgum ducere ad leges, id est, ad legum ordinem : ut autem resistebant, scilicet mulieres, discedere rursum, supple, Lycurgum regem, ne scilicet cogeret mulieres ad legis ordinem.

Sed Aristoteles dicit quod haec responsio non sufficit nisi ad excusationem peccati, sed ad legis ordinem nihil, ibi, Causa quidem igitur sunt hae factorum, in Lacedæmonia scilicet circa mulieres: quia, id est, propter quod palam, quia et hujus peccati, remissionis scilicet circa mulieres, sunt hae eædem causæ. Et excludit hanc responsionem, ibi, Sed nos hoc non consideramus, cui scilicet actui oporteat veniam habere, aut non habere, sed de eo quod recte aut non recte, supple, est ad politicam urbanitatem. Et de hoc subdit, quod non recte se habet in Lacedæmonia : Quæ autem circa mulieres habentia, lege scilicet Lacedæmoniorum, non bene, supple, se habent, sicut dictum est prius. Et subdit causam : Non solum indecentiam quamdam facere politiæ ipsius, supple, videntur per se, quia scilicet inclinant ad masculorum concubitum, ut paulo ante dictum est, quæ maxima est indecentia et contra naturam : sed etiam addere aliquid ad amorem pecuniae, supple, videntur. Alia translatio sic : « Sed addere aliquid ad philocrimantiam, id est, ad amorem pecuniativæ : » quia sicut dictum est in primo, chrematistica pecuniativa est, quæ ad economicam pertinet.

g Deinde cum dicit, Post ea enim qua nunc dicta sunt, etc. sic ordinata politia ad servos et mulieres, incipit ordinare et reprehendere divisionem possessionum, quæ fuit in Lacedæmonia. Et dicit, Post ea enim. Alia translatio : « Post autem quæ nunc dicta sunt, » quæ circa inæqualitatem possessionis, sive irregularitatem, ut dicit alia translatio, increpabit utique aliquis. Et hoc est tertium quod reprehendit in politia Lacedæmoniorum, scilicet quod inæqualiter et irregulariter inter cives diviserunt possessiones. Et dicit causam reprehensionis, ibi, Iis quidem enim ipsorum, civium scilicet, accidit possidere multam valdesubstantiam, quibus scilicet lata prædia sunt, iis autem, aliis scilicet, omnino modicam, ex inæquali divisione prædiorum. Et quantum hoc damnificet civilitatem, subdit : Propter quod quidem ad paucos venit regio, scilicet viros. Quibusdam enim dilatantibus possessionem suam, alii excluduntur et in regione non possunt permanere.

h Sed quia posset dicere aliquis, quod hoc non esset ex legislatore, nec ex lege, sed ex avaritia civium, occurrit, et dicit hoc esse per leges prave ordinatas, ibi, Hoc autem et per leges ordinatum est prave. Et ostendit in quo : Emere quidem enim aut vendere existentem, scilicet civem fecit non bonum, recte faciens. In hoc enim recte fecit, quod emere et vendere dixit non esse bonum : quia per hoc cives remanent in possessionibus suis et habitant terram. Et subdit quid non recte fecit, ibi, Dare autem et derelinquere, possessiones scilicet, potestatem dedit volentibus, scilicet legislator. Et ostendit inconveniens quod ex hoc accidit, ibi, Qnamvis idem accidere necessarium, supple, sit illo modo et isto : si enim aliquis dat possessiones suas, exhaereditabitur sicut si vendidisset, et sic recedet de terra, et terra per consequens desolabitur. Et ostendit pravitatem istius legis per exemplum, ibi, Sunt autem mulierum feromnis regionis, Lacedæmoniae scilicet,

<--- Page Split --->

quinque partium duæ hæredibus multis factis, id est, quidquid invenitur in bonis alicujus defuncti, dividitur in quinque partes, quarum duæ dantur mulieribus : omnibus autem aliis hæredibus, quodcumque fuerint, tres aliae dantur. Et subdit rationem quare hoc ordinavit legislator, ibi, Et propter dotes dare magnas, id est, quia mulieribus dotes magnæ dandæ sunt, propter honorem matrimonii. Et hoc ipsum increpat tamquam prave ordinatum, ibi, Quamvis melius, supple, esset, nullam, dotem scilicet, aut modicam, aut mensuratam institutam esse. Tunc enim unusquisque remaneret in hæreditate sua : et magnorum domus et nobilium conservarentur, et civitas remaneret populata et abundans. Et ulterius ostendit pravitatem istius legis, ibi, Nunc autem, scilicet tali ordinatione facta, licet dare hæreditatem, cuicumque voluerit. Alia translatio : « Nunc autem licet dare sortem cuicumque voluerit. » Et vocat sortem hæreditatis partem eum contingentem : et si moritur, non disponens, supple, per testamentum, vel non habens hæredes, quem utique derelinquat hærcden ? iste scilicet, hæres cuicumque voluerit dat.

et observatum, ibi, Dicunt autem, quod sub prioribus regibus, Carillo scilicet et Nino (ut inferius habebitur) dejiciebant politiam, id est, civilitatem, scilicet ex legibus antiquis ad istas novas. Alia translatio sichebet : « Dicunt autem quod in prioribus quidem regnis, statuerunt cum politia. » Sequitur, ut non fieret tunc, id est, aliquando hominum paucitas bellantibus multo tempore. Et est sensus, quod statuerunt ut nihil fieret in civitate, propter quod numerus bellantium diminueretur, etiamsi multo tempore bellarent, et aiunt fuisse aliquando Spartatas decem millia, supple, pugnatorum, quae non licebat dimittere. Spartiatæ autem et Lacedæmones sunt idem, et habebant confederationem cum Judæis, sicut dicitur in II libro Machabæorum (xiv,16 et seq.), et etiam cum Romanis : quia bellicosi viri erant, et quærebant auxilium ab aliis. Deinde redit ab antiquo dicto, subdens : Attamen sive vera ista sint, sive non, scilicet quæ dicuntur de Antiquis, melius, supple, est per possessionem regulatam, lege scilicet, replere viris civitatem, quam sine lege unusquisque juxta suum placitum alienet suas possessiones, et ex hoc in solitudinem redigatur civitas.

i Et ex hoc concludit inconveniens quod accidit, ibi, Igitur cum possit regio, scilicet per communem contributionem, nutrire mille equites et quingentos, et viros ad arma triginta millia, per communem scilicet contributionem, neque mille multitudine erant, tandem scilicet possessione eis diminuta, qui contributionem faciebant. Et hoc ostendit in exemplo, ibi, Factum est autem per opera ipsorum, scilicet Lacedæmoniorum, manifestum, quia prave ipsis, id est, ad nocumentum ipsorum habebant quæ circa institutionem hanc. Et ostendit in quo : Nullam enim plagam ab hostibus, supple, pertulit civitas, sed periit propter hominum paucitatem, scilicet ex institutione istius legis : quia depauperatis civibus, relicta est civitas. Et ad hoc inducit antiquum dictum

k Deinde cum dicit, Contraria autem et quæ circa, etc. post reprehensionem de servis, mulieribus, et possessionum divisione, ponit reprehensionem legis eorum circa generationem filiorum, dicens : Contrario autem et quæ circa filiorum procreationem lex ad hanc dejectionem, scilicet quod remaneat populata civitas viris repleta. Volens enim legislator ut plures sint Spartiatæ, id est, Lacedæmonii, provocat cives quod plures faciant pueros, scilicet uxores plures et concubinas concedendo : quia, sicut dicit Ulpianus, concubinatus ex lege procedit. Et subdit, Est autem ipsis lex, supple, Spartiatis, eum qui genuerit tres filios, Aphuron esse, id est, ad Aphuroniam dignitatem eligi. In civitate enim dicebantur Aphori vel Ephori procuratores pu-

<--- Page Split --->

blicorum negotiorum. Et ad hanc dignitatem meruit cligi qui generaret tres filios. Eum autem qui quatuor, supple, genuerit filios, sine vectigali omnium, supple, esse. Et est vectigal teloneum quod de vectis et vehendis mercibus dabatur ad stipendia militum, qui vias tutas faciebant effugando latrones et praedones. Et subdit istius legis reprehensionem, ibi, Quamvis manifestum, supple, sit,

quod multis genitis, et sic multis factis, regione autem sic divisa, ut dictum est supra, scilicet ut unusquisque possit alienare possessionem, necessarium est multos fieri pauperes : et, sicut in praehabitis dictum est, paupertas est causa dissensionis : et sic divisio inducetur in civitate, quae contraria est communicationi politicae.