CAPUT VI.
Hippodami Respubliea examinatur et refellitur.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Dubitabit autem utique aliquis, primum quidem circa divisiones multitudinis civium : artifices enim et agricolae, et arma habentes, communicant politia omnes. Agricolae quidem non habentes arma, artifices autem neque terram, neque arma : quare fiunt fere servi arma possidentium. Participare quidem igitur omnibus honoribus, impossibile : necesse
Sed primo dubitabit aliquis de partitione civium : nam et artifices, et agricolae et qui arma tenent, omnes in Reipublicae communione versantur. Verum agricolae quidem arma non habent, artifices autem neque agros : itaque fiunt quodammodo servi eorum qui habent arma. Participes esse igitur omnium honorum impossibile est, cum sit quidem
<--- Page Split --->
enim ex arma habentibus institui, et duces exercitus, et civium rectores, et principalissimos, ut ita dixerim, principatus : non participantes autem politia, quomodo possibile est amicabiliter se habere ad politiam ?
necessarium ex his qui habent arma, constitui belli duces, et custodes civium, et principalissimos, ut ita dixerim, magistratus : quod si participes non sint Reipublica, quomodo bono animo esse poterunt in Republica ?
b Sed oportet et meliores esse ad arma possidentes ambabus partibus : hoc autem non facile non multos existentes. Si autem hoc erit, quid oportet alios participare politia, et dominos esse constitutionis principum ?
Enimvero potentiores esse oportet illos qui arma tenent, ambabus partibus, id autem non facile est, nisi multitudine exsuperent. Quod si hoc erit, quid opus est alios participes esse Reipublica, et suffragia magistratuum habere ?
c Adhuc agricolae quam utiles civitati? artifices quidem enim necessarium esse : omnis enim indiget civitas artificibus, et possunt procedere, quemadmodum in aliis civitatibus, ab arte. Agricolae autem, acquirentes quidem arma possidentibus cibum, rationabiliter utique essent aliqua pars civitatis : nunc autem propriam habent, et hanc propriam colunt.
Praeterea agricolae quid utilitatis afferunt civitatibus? Artifices enim esse necessarium est, nam omnis civitas artificibus indiget, et possunt proficere ex artibus quemadmodum in aliis civitatibus : sed agricolae, si habentibus arma victum parant, merito forent pars aliqua civitatis, at hi privatim habent agros, privatimque colunt.
d Adhuc autem communem a qua propugnantes habebunt cibum, siquidem ipsi colent, nonne utique erit pugnans alterum et agros colens? vult autem legislator alterum esse. Si autem alteri quidem erunt ab iis qui propria colunt et bellantibus, quarta igitur pars erit hujus civitatis nullo participans, sed aliena a politia. At vero si quis eosdem ponat eos qui propriam et qui communem colant, tunc multitudo deficiens erit fructuum, ex quibus unusquisque ministrabit duas domos : et cujus gratia non statim ex terra et eisdem sortibus sibiipsis cibum sument, et viris prælii exhibebunt ? hæc itaque omnia multam habent turbationem.
Praeterea, publicos agros, ex quibus propulsatores belli victum habere oportet, si ipsi iidem colant, non esse aliud agricola, aliud propulsator belli, quod legislator esse vult. Sin alii quidam ab agricolis, et propulsatoribus, quartum erit membrum civitatis nullius particeps, sed alienum a Republica. Quod si quis dicat eosdem agricolas, et suos colere, et publicos agros, primo fructuum multitudo non sufficeret, ex quibus singulis binis domibus habeant ministrare, deinde quamobrem non statim ex eisdem agris pro se, quæ alimenta sumant, et propulsatoribus exhibeant, hæc sane omnia magnam continent turbationem.
e Non bene autem, nec de judicio habet lex judicare, significans dividentes causa simpliciter scripta et fieri judicem disquisitorem : hoc autem in disquisitione quidem et pluribus contingit. Colloquuntur enim ad invicem de judicio : in prætoriis autem non esse, sed contrarium
Nec de judicio quoque recte se habet lex, quæ judicandum putat cum distinctione litem simpliciter scriptam, ita ut ex judice fiat arbiter, hoc enim in compromisso in plures facto recipitur. Conferunt enim inter se de sententia ferenda, sed in judiciis non recipitur : imo legum-
<--- Page Split --->
hujus legislatorem multi statuunt, ut judices non colloquantur ad invicem. Deinde quomodo non erit plenum turbatione judicium : cum debere judex quidem existimaverit non tantum quantum litigans? litigans quidem viginti minas, judex autem judicat decem minas : aut hic quidem plus, hic autem minus, alius autem quinque, hic autem quatuor : et hoc itaque modo palam, quia patientur, ii quidem omnia condemnabunt, ii autem non. Quis igitur modus erit disputationis sententiarum ?
latores plerique contra statuunt ne judices inter se colloquantur ; deinde, quomodo non erit litigiosa sententia, cum judex non putat tantum deberi quantum petitur, nam si petitor viginti minas postulabat, judicum autem unus decem judicet, alter quinque, alter quatuor, et hoc modo divident, et alii in totum condemnent, alii in nihilum, quis erit modus sententiarum concordandarum ?
/ Adhuc nullus dejera re cogit simpliciter abjudicantem, aut condemnantem, si quidem accusatio scripta est juste. Non enim nihil debere abjudicans judicat, sed viginti minas : secundum illud dejerat condemnatus, non computans debere viginti minas.
Praeterea nemo dejera re cogit simpliciter condemnantem vel absolventem, si simpliciter petatur : non enim cum absolvit, nihil deberi judicat, sed viginti minas non debere, at ille perjurat, qui cum putat viginti minas non deberi, tamen condemnat.
g De eo autem, quod invenientibus alcum aliquod civitati utile oporteat fieri quemdam honorem, non est securum legem ferre, sed boni aspectus audire solum : habet enim calumnias et motus, si eveniat politica. Incidit autem in aliud problema, et considerationem alteram. Dubitant enim quidam, utrum nocivum, aut expediens civitatibus amovere patrias leges, si sit aliqua alia melior : propter quod quidem non facile dicto velociter consentire, siquidem non expedit amovere : contingit autem inducere quasdam legum solutiones, aut politica, aut commune bonum.
De eo autem, quod invenientibus aliquod commodum civitati honores tribuendi sunt, non est tutum lege cavere, sed apparentiam solum probabilem habet : continet enim calumnias et motum forsan Reipublicae. Sed incidit haec in aliam quaestionem et considerationem aliam. Nam dubitant nonnulli utrum damnosum sit vel utile civitatibus leges patrias mutare, si sit alia melior ; quapropter non est facile dicto statim assentiri, siquidem non conducit mutare : fieri autem potest ut inducatur, aut legum, aut Reipublicae dissolutio, tamquam commune bonum.
h Quoniam autem fecimus memoriam modicum, amplius de ipso dilatare melius. Etenim habet, quemadmodum diximus, dubitationem, et videbitur utique melius esse amovere ; in aliis enim scientiis hoc contulit, puta medicinali mota extra paterna, et gymnastica, et totaliter artes omnes, et virtutes. Quare, quoniam unam harum ponendum etiam politicam, palam, quia et circa hanc necessarium similiter habere. Signum autem
Sed cum in hanc mentionem inciderimus, etiam pauca de eo perstringenda sunt. Habet enim, ut diximus, dubitationem, et melius videri potest ut mutationem recipiant, nam in aliis quidem scientiis hoc prodest, ceu si medicina ab institutis patriis mutetur, et gymnastica, et aliae artes, atque facultates quarum cum una ponenda sit civilis disciplina, patet in ea quoque eamdem rationem esse tenendam. Probari autem hoc dicet aliquis,
<--- Page Split --->
utique fieri dicet aliquis in ipsis operibus : antiquas enim leges valde simplices esse et barbaricas : ferrum enim portabant tunc Graeci et uxores emebant ad invicem. Quaecumque autem reliqua antiquorum sunt alicubi legalium, stulta omnino sunt : puta in Cumis circa homicidia lex est, si multitudo quaedam testium astiterit persequens homicidam, qui suorum esset cognatorum, reum esse homicidii fugientem. Quaerunt autem totaliter, non quod patrium, sed quod bonum, omnes. Verisimile quia prius, sive terrigenae erant, sive ex corruptione quadam salvati sunt, similiter esse et contingentes et insensatos, quemadmodum et dicitur de terrigenis. Quare inconveniens manere in horum dogmatibus. Adhuc autem, neque scriptas si immobiles, melius : sicut enim et circa alias artes et circa politicum ordinem impossibile diligenter omnia scripta esse, universaliter enim necessarium scribere, actus autem de particularibus sunt. Ex iis quidem igitur videtur quia amovendae et quaedam et quandoque legum sunt.
et in ipsis rebus : antiquas enim leges nimium rudes esse, et barbaras : armati siquidem incredebant Graeci, et uxores emebant invicem, et quotcumque vetusta jura alicubi exstant, penitus rudia sunt, ceu apud Cumas de eade lex est : si accusator multos testes inducat ex agnatis propriis, reum esse caelis, contra quem probatur. Quaerunt autem non patrium, sed bonum omnes : putandumque est priscos illos homines, sive ex terra geniti fuerunt, sive ex corruptione aliqua servati, simul fuisse ignoratos : et imprudentes, quod de terra natis dicitur, ut absurdum sit in eorum opinionibus persistere velle. Praeterea neque leges scripta meliores sunt, si sunt immutabiles : ut enim in aliis artibus, sic etiam circa civilem constitutionem, impossibile est singula ad minimum usque scriptis comprehendere ; necesse est enim ut generaliter scribantur : at illa quae aguntur, particularia sunt : ex his ergo videtur, et quasdam leges, et quandoque esse mutandas.
i Alio autem modo considerantibus reverentiae utique videbitur esse multae. Cum enim fuerit quod quidem melius modicum, assuescere autem facile solvere legem pravum. Manifestum quod sinendum quaedam peccata et legislatoribus et principibus : non enim tantum proderit qui mutaverit, quantum nocebit principibus rebellare assuescens.
Alio autem modo considerantibus cavendum videtur esse maxime : cum enim utilitatis quidem accessio prava sit, assuescere vero faciliter leges mutare, improbandum. Constat vero errata quaedam esse toleranda, et legislatorum, et magistratuum : non enim tantum proderit, qui corrigere perget, quantum nocebit assuefactio superioribus non parendi.
k Mendax quoque exemplum quod ab artibus : non enim simile movere artem et legem : lex enim robur nullum habet ad persuaderi praeter consuetudinem : hoc autem non fit, nisi per temporis multitudinem. Itaque facile mutare ex existentibus legibus, ad alteras leges novas, facere est debilem legis virtutem.
Mendax et de artibus exemplum : neque enim simile est mutare artem, atque legem : nam lex nullam vim habet, ut ipsi peraetur, nisi ex more : mos autem non fit, nisi temporis longitudine. Quare faciliter mutare leges ex praesentibus in alias novas, infirmam facere est vim legis.
I Adhuc autem, si mutandae, utrum omnes et in omni politia, aut non, et utrum a quocumque aut quibus? haec ta-
Praeterea si mutandae sunt leges, utrum omnes et in omni Republica, vel non, et utrum a quocumque aut quibus
<--- Page Split --->
men habent magnam differentiam. Propter quod nunc quidem dimittamus hanc considerationem, aliorum enim est temporum.
dam ? In his enim magna est differentia : quapropter nunc quidem omittamus considerationem hanc, nam aliorum est temporum.
COMMENTARIUS IN CAP. VI.
Postquam Aristoteles tradidit politiam Hippodami, hic disputat contra eam. Et dividitur in duas partes. In prima disputat contra divisionem quam fecit Hippodamus. In secunda disputat contra modum judicii, quem posuit, ibi (litt. e), Non bene autem nec de judicio, etc.
Circa primum tria facit. Primum disputat contra hoc quod uni parti dedit arma et non alii. Secundo ostendit quod cum meliores sint arma habentes aliis, ex parte illorum contingit quod quasi alii non erunt pars civitatis, ibi (litt. b), Sed oportet et meliores, etc. Tertio ostendit quod ex hoc quod Hippodamus divisit civitatem in tres partes, necesse est adjicere quartam, ibi (litt. d, circa medium), Si autem alteri quidem erunt, etc.
a Dicitergoprimo: Dubitabita utem utique aliquis, primum quidem circa divisionem multitudinis civium, scilicet quam fecit Hippodamus. Et subjungit rationem: Artifices, et agricolæ, et arma habentes, communicant politia omnes, una scilicet, ut dicit Hippodamus. Et determinat quomodo subdens: Agricolæ quidem non habentes arma, supple, sed terram quam colunt: artifices autem nec terram, nec arma. Et ex hoc infert conclusionem, ibi, Quare fiunt fere servi arma possideutium, et sic non concluduntur a politia secundum politiam Hippodami : politia enim æqualium est, et inter servum et dominum non est æqualitas : ergo nec una politia. Et quia posset aliquis re-
spondere, quod in hoc æquales sunt quod omnes participant principatu : objicit in contrarium dicens : Participare quidem igitur honoribus omnibus, æqualiter, supple, impossibile. Cujus dat rationem : Necesse ex arma habentibus constitui, et duces exercitus, et civium rectores, et principalissimos principatus, eo quod illi soli possunt repellere contraria insurgentia, et illi soli debent esse principes, quia soli possunt defendere a malis secundum illud Ecclesi. (vii, 6) : Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Hoc autem facere non possunt nisi habentes arma et spiritualia et carnalia. Ex hoc arguit : Non participantes autem politia, una scilicet secundum æqualitatem, sicut agricolæ et artifices cum habentibus arma non participant una politia, quomodo possibile est amicabiliter se habere ad politiam ? Quasi dicat, impossibile est. Et ita divisio Hippodami schisma et divisiones inducit inter cives in civitate : ergo est mala.
b Deinde cum dicit, Sed oportet et me liores, etc, inducit aliam rationem sumptam ab inæqualitate partium, dicens : Sed oportet, et, id est, etiam, meliores esse, id est, fortiores, arma possidentes ambabus partibus, scilicet agricolis et artificibus : quia aliter non possent constringi ab cis, et contineri. Hoc autem non facile. Cujus ratio est : Non multos existen tes, scilicet respectu duarum aliarum partium. Et addit tertiam rationem probantem idem : Si autem hoc erit, scilicet quod arma habentes principabuntur, quid oportet alios participare politia ? inutile enim erit : quia possidentes arma constituent quæ voluerint : et, supple, oportet
<--- Page Split --->
arma habentes, dominos esse constitutionis principium, aliquando autem contradicere non possunt.
c Deinde cum dicit, Adhuc agricolæ quam utiles, etc. ponit aliam rationem sumptam ex parte artificum, ad hoc idem dicens : Adhuc agricolæ quam utiles civitati ? scilicet secundum divisionem Hippodami. Habitum enim est in præcedentibus, quod agricolæ et cultores vinearum non sunt cives. Artifices quidem enim necessarium esse, supple, in civitate. Omnis enim civitas indiget artificibus : quia communitas et communicatio civium in civitate non potest fieri sine operibus artificum, sicut determinatum est in primo libro, et Aristoteles dicit in V Ethicorum.
Et subjungit aliam rationem, ibi, Et possunt procedere cum civibus, scilicet ad eamdem communicationem, quemadmodum et in aliis civitatibus ab arte, id est, ab opere artis. Alia autem translatio sic habet : « Et possunt fieri quemadmodum in aliis civitatibus ab arte, » id est, ab operibus artis.
Et subdit de tertia parte quæ est agricolarum, quod illa irrationabiliter ab Hippodamo ordinata est, ibi, Agricolæ autem acquirentes quidem arma possidentibus : ministrabant enim agricolæ arma possidentibus, id est, militibus cibum, rationabiliter utique essent aliqua pars civitatis, utiliter enim laborant ad politicam communicationem : et ideo pro parte civitatis essent habendi. Nunc autem propriam habent, secundum Hippodamum scilicet, et hanc, scilicet terram propriam colent, sibi scilicet, non aliis : quia secundum jus naturale, quod suum est, nemo cogitur alteri communicare.
d Deinde cum dicit, Adhuc autem comm unem, etc. ostendit insufficientem divisionem civitatis quam Hippodamus fecit, dicens : Adhuc autem iidem agricolæ communem, supple, terram colent : quia Hippodamus terram divisit in tres partes, ut præhabitum est, et illam partem, quæ communis est, quæ scilicet danda est mi-
litibus pro cibo, non possunt colere nisi agricolae, a qua, scilicet parte propugnantes habebunt cibum, siquidem ipsi colent : quia cum alii pugnant pro Republica, non poterunt laborare sibi cibum : unde justum est ut communibus expressis sustententur, juxta illud (I Corinth. ix, 7) : Quis militat suis stipendis unquam ? Non, id est, nonne utique erit pugnaus alterum, id est, altera pars : et agros colens, supple, alterum ? Quasi dicat, sic. Et confirmat per ipsum legislatorem, ibi, Vult autem legislator alterum esse : et ideo lex in codice est, quod si militi non datur stipendium ab aula, non tenetur militare.
Deinde cum dicit, Si autem alteri, etc. ostendit quod secundum divisionem Hippodami quam fecit de civitate in tres partes, necesse sit adjicere quartam, dicens : Si autem alteri quidem erunt, supple, colentes possessiones communes, ex quibus dantur stipendia, ab iis qui propria colunt et bellantibus, quarta iterum pars erit hujus civitati snullo participans, supple, cum aliis tribus partibus militum, artificum, et agricolarum qui colunt propria, sed aliena, supple, erit haec pars a politica, supple, trium partium, et sic insufficienter divisit Hippodamus civitatem in tres partes. At vero si quis eosdem ponat agricolas, eos scilicet qui propriam et qui communem colant, tunc multitudo deficiens erit fructuum, ex quibus, scilicet fructibus unusquisque, scilicet agricolarum, ministrabit, id est, procurabit duas domos, unam scilicet propriam, alteram militis pro republica militantis.
Deinde cum dicit, Et cujus gratia, etc. adducit aliam rationem, et ostendit inutilitatem talis legis et irrationabilitatem, dicens : Et cujus gratia, id est, propter quam rationem, non statim, id est, sine tali divisione, ex terra, supple, sibi appropriata et eisdem sortibus, id est, haereditatibus sibi attributis, cibum sument, sibi scilicet, et viris prelii, id est, ad prelium constitutis, exhibebunt, supple, sicut modo fit, quando unusquisque ex
<--- Page Split --->
propria sorte providet sibi, et postea per contributionem communnm dant stipendia militibus præliantibus bella communia.
Ex omnibus his concludit, ibi, Hæc igitur omnia multam habent turbationem, supple, et ideo divisio Hippodami inutilis.
e Deinde cum dicit, Non bene autem neque de judicio, etc. disputat contra modum judicii, quem dedit Hippodamus : et dividitur in quatuor partes, in quarum prima disputat de sententiis seorsum scribendis, secundum quas debet judicare judex ut prætor. In secunda disputat contra hoc quod dixit Hippodamus de his qui aliquid faciunt pro communi utilitate civitatis, quod honores speciales eis exhibendi sunt, ibi (litt. g), De eo autem quod invenientibus, etc. In tertia disputat de hoc, utrum melius sit antiquas leges tenere vel novas adinvenire, ibi (litt.g, circa medium), Incidit autem in aliud problema, etc. In quarta specialiter ostendit, quod melius est adhaerere veteribus, ibi (litt. g, circa medium), Quærunt autem totaliter, etc.
Dicit ergo primo : Non bene autem nec de judicio habet lex, Hippodami scilicet, judicare, significans, scilicet de qualibet causa a quolibet in pugillari proposita, dividentes, supple, et seorsum scribentes in pugillaribus quid sententiandum sit, causa simpliciter scripta, in pugillari scilicet, et fieri judicem, prætorem scilicet, disquisitorem, hoc est, discusssorem, scilicet ut discutiat scripta. Et subjungit causam : Hoc autem in disquisitione quidem, id est, discussione, et pluribus contingit : discussio enim non est nisi inter plures, sicut disputatio. Et ostendit rationem ex ipsa ratione disputationis, ibi, Colloquuntur enim, discutientes scilicet ad invicem de judicio : et hoc vocatur discussio causarum : in prætoriiis autem, supple, in quibus solus unus dijudicat, non est, supple, discussio : quia unus cum multis ibi colloqui non potest : sed contrarium hujus legislatorum, id est,
de numero legislatorum, multi statuunt. Et hujus contrarium, subdit, Ut judices non colloquantur ad invicem : hujus enim contrarium multi statuunt, scilicet quod judices colloquantur, et discutiant quid de qualibet causa sententiandum sit.
Deinde cum dicit, Deinde quomodo non erit, etc. adducit de hoc aliam rationem, dicens : Deinde quomodo non, id est, nonne erit plenum turbatione judicium, cum debere judex quidem existimaverit non tantum, supple, exhibere in emendam, quantum litigans, et non licet ei colloqui ad alios quorum consilio lis dirimatur. Et subdit rationem, ibi, Hic quidem, scilicet litigans, qui petit satisfactionem sibi fieri de injuria, viginti minas, supple, postulat, eo quod tanti existimat injuriam suam : judicat autem judex decem minas, supple, dandas, et non plus, eo quod tanta pecunia tanta sit redimenda injuria : et variat hoc judicium alio modo, subdens, ibi, Aut hic quidem plus, supple, judicat esse dandum, hic autem minus. Et dicit modum : Alius autem quinque minas dicit, supple, exhibendas pro injuria : hic autem quatuor. Et hoc itaque modo palam, id est, manifestum est : quia, scilicet in tali judicio, patientur : ii quidem omnia, oppressi scilicet condemnabunt, ii autem non, id est, nihil patientur, sed alios condemnabunt : quis igitur erit modus disputationis sententiarum ? ex quo, supple, non licet colloqui magis.
f Deinde cum dicit, Adhuc nullus dejerare, etc. ponit aliam rationem. Nullus dejera re cogit simpliciter abjudicantem aut condemnantem. Alia translatio habet sic : « Quia nullus jurare cogit simpliciterabnegantem aut accusantem.» Et ponit rationem : Si quidem simpliciter accusatio scripta est juste et non sub testibus, et judici non licet discutere. Et iterum hujus dat rationem, ibi, Non enim nihil debere, supple, reum abjudicans judicat, sed viginti minas, supple, judicat eum debere, secundum illud de-
<--- Page Split --->
jerat condemnatus, non computans debere viginti minas, sed multo minus : sic disceptatio erit inter judicem et condemnatum.
g Deinde cum dicit, De eo autem quod invenientibus, etc. disputat contra legem quam dedit Hippodamus de provisione puerorum illorum, qui bene fecerunt pro civitate, et de hoc quod et ipsi honorandi sunt in imaginibus et demonstratione. Dicit ergo : De eo autem quod invenientibus aliquid civitati utile oporteat fieri aliquem honorem, non est securum legem ferre. Et hujus causa potest esse, quia novorum inventio antiquitati derogat, et sic inter adhaerentes antiquitati et inventores novorum contentio surgit, quae non expedit civili communicationi : sed est boni aspectus, id est, grati aspectus, audire solum, scilicet si quis boni pro communitate aliquid inveniat. Hoc enim omnis debet grate audire, secundum illud Augustini in Regula : « Charitas quae non quaerit quae sua sunt, sic intelligitur, quia communia propriis anteponit. » Et ostendit rationem subdens, ibi, Habet enim calumnias et motus, supple, indignationis, si eveniat politiae, scilicet quibusdam adhaerentibus vetustati, et quibusdam quibus placent nova, acceptantibus, et sic dissidium fit in civitate.
Deinde cum dicit, Incidit autem in aliud problema, etc. ponit quaestionem, quod nova accipienda sunt non vetera, dicens : Incidit autem super hoc quaestio in aliud problema et considerationem alteram. Et hujus quaestionis dat rationem, ibi, Dnbitant enim quidam, utrum expediens aut nocivum civitatibus, supple, sit amovere patrias leges, scilicet a patribus et proavis observatas, scilicet si sit aliqua alia nova melior, quae per experimentum sit probata esse melior quam antiqua. Et quia dubium est hoc, objicit ad utramque partem. Et primo quod non expediat novas leges inducere, ibi, Propter quod quidem non facile dicto, scilicet quod novae leges acceptandae sint,
veloriter consuntire, id est, consentiendum est. Et dat rationem, ibi, Siquidem non expedit amoverr, supple, leges antiquas. Cujus ratio est : Autem, pro quia, contingit, supple, ex novis legibus, inducere quasdam legum solutiones, antiquarum scilicet, aut politiae, id est, totius civitatis, aut commune bonum, scilicet solventibus : civitas enim semper adhaeret antiquitati : et idcirco non expedit recipiere nova.
h Deinde cum dicit, Quoniam autem fecimus memoriam, etc. ostendit quod ista quaestio melius disputanda est ad utramque partem, dicens : Quoniam autem fecimus memoriam modicum, supple, de quaestione ista, amplius de ipso, scilicet quaesito dilatare melius, ut scilicet ad utramque partem disputetur. Et subliit rationem : Habet enim, quemadmodum diximus, dubitationem, scilicet utrum sit melius adhaerere antiquis vel accipere nova. Et videtur quod sit melius accipere nova, et dicit : Videbitur utique esse melius amovere, supple, antiqua, et accipere nova. Cujus ratio est : In aliis enim scientiis, omnibus scilicet sapientialibus, naturalibus et artificialibus hoc contulit semper, supple, acciperenova experimenta plusquam antiqua. Et dat exemplum : Puta medicinali mota extra paterna, id est, supra paterna. Nova enim experta a novis, extra paterna experimenta, meliora sunt : quia magis probata. Et in illis verum est quod dicit Priscianus : « Cujus auctores quanto juniores, tanto perspicaciores. » Et quod dicit Aristoteles in II Elenchorum, quod sic adinventae sunt artes, quod scilicet priores quaedam invenerunt, sed posteriores semper auxerunt usque ad perfectum. Et inducit aliud exemplum de alia scientia quae etiam experimentis perficitur, ibi, Et gymnastica, quae est pugillatoria ars, in qua posteriores multas bonas plagas invenerunt, quas ignoraverunt Antiqui.
Ex his universaliter concludit: Et totaliter artes omnes et virtutes, et vocat virtutes,
<--- Page Split --->
artes operativas, sicut in Ethicis. In omnibus enim illis, et artes et virtutes experimento perficiuntur, et meliores efficiuntur veteribus. Et ulterius ex his concludit generalem conclusionem, ibi, Quare quoniam unam harum ponendum etiam politicam, scilicet quae per experimenta proficit, palam : quia etiam circa hanc similiter necessarium habere : et ideo videtur ex hoc quod melius est novas leges accipere quam antiquas retinere, quia novae magis expertae sunt quam antiquae : habent enim novae quidquid antiquae habuerunt, et praeter hoc quaedam adinvenerunt.
Deinde cum dicit, Signum autem utique, etc. adducit ad idem adhuc rationem dicens : Signum autem utique fieri dicet aliquis in ipsis operibus : antiquas enim leges valde simplices et barbaricas esse, supple, aliquis inveniet. Et quia ante dedit exemplum, quod de hominibus est sicut de terra minerali, cujus quaedam pars portat aurum, quaedam argentum, quaedam ferrum, subdit : Ferrum enim portabant tunc Graeci, id est, nullam subtilem tunc habebant sapientiam, sed forocitate unus domabat alterum et subjiciebat eum, et uxores emebant ad invicem : et, sicut Tullius in fine Rhetoricae dicit, « Nemo sciebat quid essent honesta nuptiae. » Et hoc quidem faciebant Graeci, qui aliis praecellentiorees videbantur esse in sapientia. Quaecumque autem reliqua antiquorum sunt alicubi legalium, barbarorum scilicet, stulta omnino sunt : et dat exemplum, Puta in Cumis circa homicidia lex est. Alia translatio, « Puta in Hym circa Phœnicem lex est. » Si multitudo quaedam testium astilerit persequens homicidam, qui suorum esset cognatorum, reum esse homicidii fugientem, id est, si quis fugerit qui viderit cognatum suum interfectum, reus reputetur homicidii : quod omnino injustum est, quia ille nihil cooperatus est ad homicidium.
Deinde cum dicit, Quærunt autem totaliter, etc. ostendit quod melius non est
adhærere veteribus, et disputat contra Hippodamum ex iis qui novas habitationes in terris inducunt: illos enim necesse est inducere novas leges, et tales habitationes saepe necesse est fieri in mundo secundum revolutiones orbis, quae causant desolationem terrarum, secundum Philosophos. Dicit ergo : Quærunt autem totaliter, id est, universaliter, legislatores scilicet leges ponendo, non quod patrium, id est, quod non a patribus observatum, sed quod bonum omnibus : oportet enim saepe vetera mutare propter novos casus emergentes. Propter quod etiam in jure scribitur, quod vetus abrogatur per novum. Et est ratio ad hoc quod nova scribenda sunt potius quam vetera tenenda.
Deinde cum dicit, Verisimile quia primus, etc. ponit ulterius ad hoc rationem, dicens : Verisimile quia prius sive terrigenæ erant, sive ex corruptione quadam salvati sunt. Et tangit duo ex quibus fit terrarum nova habitatio secundum Philosophos astronomos, et præcipue secundum Socratem. Primum est de conjunctione Jovis et Saturni de triplicitate in triplicitatem, quae fit in ducentis quadraginta annis semper, eo quod istae duæ stella semper in triplicitate habent duodecim conjunctiones : conjunguntur enim de nono in nonum signum in quibuslibet viginti annis octava parte anni minus, et duodecies viginti faciunt ducentæ quadraginta. Et dicit Albumasar in libro de Magnis accidentibus mundi et conjunctionibus planetarum, quod hæc conjunctio de triplicitate in triplicitatem causat destructionem habitationum antiquarum civitatum, et ædificationes et populationes novarum in provinciis. Et illos qui sic primi habitant novas civitates, vocat terrigenas, quod necesse est primo rudes esse, eo quod experti non sunt. Sunt etiam in astronomia fabula vel tabula posita quæ vocantur diluviorum, maxime ignis et aquæ, sicut diluvium aquæ describitur in fabula de Pyrrha et Deucalione, et diluvium ignis in fabula de Phaetonte ab
<--- Page Split --->
Ovidio : in quorum utroque a corruptione universali quidam salvati sunt, a quibus postea disseminati sunt habitatores et cultores terrarum : et hos vocat, eos qui ex corruptione quadam salvati sunt : et dicit illos similiter esse sicut terrigenæ, supple, et contingentes et insensatos, propter similem causam, scilicet inexperientiam. Et hoc est : Quemadmodum et dicitur de terrigenis, supple, ab Antiquis, quod scilicet tales semper simplices et insensati fuerunt, sicut etiam ipse Aristoteles in primo Metaphysicorum dicit, quod « experientia artem fecit, inexperientia casum, » sicut ait Polus recte dicens. Ex iis concludit, Quare, id est, ergo inconveniens manere in horum dogmatibus : quia scilicet rudes et inexperti fuerunt. Et ex hoc concludit ulterius melius esse novas leges condere quam veteribus adhærere.
Deinde cum dicit, Adhuc autem nec scriptas, etc. ad idem adducit iterum aliam rationem, dicens : Adhuc autem nec scriptas, si immobiles melius, id est, melius est quod leges scriptæ non teneantur, etiamsi immobiles ex consuetudine. Cujus ratio est : Sicut enim et circa alias artes, scriptas scilicet a primis qui bene experti fuerunt, ita et circa politicum ordinem impossibile diligenter omnia scripta esse. Et dicit rationem, ibi, Universaliter enim necessarium scribere, id est, per universales rationes, actus autem qui regulantur secundum leges, non de universali, sed de particularibus sunt.
Ex his infert sic : Ex his quidem igitur, supple, rationibus, videtur, quod amovenda et quaedam et quandoque legum sunt, scilicet propter novos casus emergentes, quos non praviderunt Antiqui.
i Deinde cum dicit, Alio autem modo, etc. statim vadit in oppositum dicens : Alio autem modo considerantibus reverentia utique videbitur esse multæ, scilicet quod leges antiquæ et paternae maneant. Et ad hoc dat rationem, ibi, Cum enim fuerit quod quidem melius modicum, id est, cum parvum bonum adjicit
lex nova, tunc considerandum est utrum melius sit modicum, quod adjicit lex nova, vel malum, quod inducit solutio veteris. Et ostendit quomodo hoc considerandum, ibi, Assesscere autem facile solvere leges pravum, id est, pravum est quod cives assuescant facile solvere leges : propter quod et dicuntur leges sanctae, sanguine scilicet confirmatae : quia Romulus fratrem suum Remum occidit, quia solvit legem de non ascendendo super murum qui ascendit super murum, cum cautum esset in lege quod nullus ascenderet super murum, ne cives legem solvere assuescerent, videntes hoc in fratrem Regis esse judicatum.
Et ex hoc concludit : Manifestum, supple, ex hoc est, quod sinendum, id est, indulgendum, supple, est quaedam peccata, quae, supple, in legibus esse videntur, et legislatoribus et principibus. Quaedam autem dicit peccata : quia intelligit de peccatis parvis non impedientibus Rempublicam in civitate, et propter hoc melius esse ea dissimulare. Et ponit rationem, ibi, Non enim tantum proderit qui mutaverit, supple, antiquam legem propter parvum peccatum, quantum nocebit principibus rebellare assuescens : quia inde seditiones orientur. Rebellant autem, quia leges antiquas non tenent, quae promulgatae sunt a principibus.
k Et quia Hippodamus leges novas praeferendas antiquis probabat per artes, eo quod per posteriores auctæ sunt et melius traditæ, ideo respondet ad hoc, ibi, Mendax quoque exemplum quod ab artibus sumpsit, supple, Hippodamus. Cujus ratio est, Non enim simile movere artem et legem. Et ostendit in quo, ibi, Lex enim robur nullum habet ad persuaderi praeter consuetudinem : ars vero omne robur accipit ex persuasione rationis, e contra autem lex nullum robur habet præter consuetudinem, ut dictum est. Hoc autem, scilicet consuetudo, non fit nisi per temporis multitudinem. Ex his concludit, Itaque facile mutare ex existentibus legibus
<--- Page Split --->
antiquis, scilicet ad alteras leges novas, facere est debilem legis virtutem, quod valde damnosum est civitati.
1 Deinde cum dicit, Adhuc autem si mutandæ, etc. infert ulterius multas adhuc esse quaestiones de tali mutatione, dicens : Adhuc autem si mutandæ, supple, sunt leges, quæretur scilicet utrum omnes, et in omni politia, supple, sunt mutandæ vel non, et utrum a quocumque
sunt mutandæ, quærendum est. Hæc enim habent magnam differentiam : Propter quod nunc quidem dimittamus hanc considerationem, aliorum enim est temporum : in Pandecta enim, ubi tractatur de politia quæ est legis positiva, habet hoc determinari.
Et sic finitur pars, quæ est de politia secundum operationes Philosophorum, Socratis scilicet, Platonis, Phaleæ, Phedonis, et Hippodami.