CAPUT V.
Hippodamus reipublicæ formam quam instituerit ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Hippodamus autem Euryphontis Milesius, qui et civitatum divisionem invenit,et suburbia incidit,factus circa aliam vitam magis superfluus propter honoris amorem, sic, ut videatur quibusdam vivere curiosius capillorum multitudine et comæ. Adhuc autem vestitus,vilis quidem, sed calidus, non in hyeme solum, sed et circa aestiva tempora. Ratiocinatus autem et circa totam naturam esse volens, primus non politice viventium conatus est aliquod de politia dicere optima.
Hippodamus autem Euryphontis Milesius, qui et civitatum divisionem invenit, et pyreum abscidit, cum esset in caetera quoque vita moriosior, propter gloriae cupiditatem, usque adeo ut quibusdam videretur superfluus capillorum prolixitate, et ornatu sumptuoso. Praeterea vestitu vili quidem, sed admodum facto, non in hyeme solum, verum etiam in aestate, studiosus autem de omni natura esse volens, primus omnium, qui non in Republica versati essent, aggressus est aliquid dicere de optimo civitatis statu.
b Construxit autem civitatem multitudine etiam quidem decem milliurn virorum, in tres autem partes divisam. Fecit enim unam quidem partem artifices, unam autem agricolas, tertiam autem propugnans et arma habens.
Constituit autem civitatem multitudine decem milliurn in tres divisam partes. Faciebat enim unam partem artifices, alteram agricolas, tertiam propulsatores belli, atque arma tenentes.
c Dividebat autem in tres partes regionem, hanc quidem sacram, hanc autem publicam, hanc autem propriam. Unde quidem deputatam faciant ad Deos, sacram :
Divisit quoque regionem in tres partes, ut esset pars una sacra, alia publica, tertia privata : unde cultus diis fieret, sacra : unde vero propulsatores belli ale-
<--- Page Split --->
a quibus autem propugnantes vivant, publicam : communem agricolarum autem propriam.
rentur, publica : quae vero agricolarum foret, privata.
d Putavit autem, et species legum esse tres solum : de quibus autem disceptationes fiunt, tria haec esse numero, injuriam, nocumentum, mortem. Lege autem statuit prætorium unum principale, ad quod omnes reduci oportet causas, quae non bene judicatae esse videntur : hoc autem construxit ex quibusdam senibus electis. Judicia enim in prætoriiis, non per sententia collationem putabat fieri oportere, sed ferre unumquemque pugillarem in quo scribatur, si condemnetur simpliciter ; si autem absolvatur, simpliciter vacuus. Si autem hic quidem, hic autem non, hoc determinare : nunc enim non putabat lege statutum esse bene : cogere enim dejera re hic, vel hic disceptantes.
Legum quoque tres esse species solum putabat : de quibus vero judicia fierent, totidem esse numero, injuriam, damnum, caedem. Ponebat quoque unum judicium principale, ad quod omnia male judicata reducerentur, idque constituebat ex senibus quibusdam delectis. Sententias vero in judiciis non calculis ferendas esse censebat, sed unumquemque judicem tabellam afferre, in qua scriberet, si condemnaret simpliciter, sententiam : sin partim condemnaret, partim absolveret, idipsum diffiniret : nam ut nunc quidem fit, non recte provisum a lege existimabat, quia coguntur homines alterutrum judicantes, pejerare.
e Adhuc autem legem posuit de invenientibus aliquid civitati expediens quatenus adipiscantur honorem. Et pueris eorum qui in bello moriuntur, de publico fieri cibum, tamquam nondum hoc apud alios lege statutum. Est autem et in Athenis ista lex nunc, et in alteris civitatum. Principes autem a populo eligi omnes. Populum autem faciebat tres partes civitatis : electos autem curare de communibus, et peregrinis, et orphanis. Plurima quidem igitur, et quae maxime verbo digna, Hippodami ordinationis haec sunt.
Ferebat quoque legem de his qui utile quidpiam civitati reperissent, ut honoribus afficerentur. Filios autem eorum qui pro patria bellando occubuissent, ea publico alendos esse, quasi id non prius fuerit lege provisum. Nam est nunc Athenis ea lex et in aliis quibusdam civitatibus : magistratuum vero omnium electiones populo attribuit, populum autem faciebant tria illa genera civium : qui vero delecti essent, eos Rerumpublicarum curam habere debere, item hospitalium et pupillorum. Plurima igitur ac maxime digna memoratu, in Hippodami constitutione ista sunt.
COMMENTARIUS IN CAP. V.
Hic tangit politiam Hippodami, quae numeratur inter polítias traditas a Philosophis : et dividitur in duas partes. In
prima tradit eam, in secunda disputat contra eam, ibi (cap. 6, a), Dubitabit autem utique aliquis, etc. Circa primum duo facit. Primo tradit quaedam de vita Hippodami, qualis fuerit in vita et ornatu. Secundo qualiter ordinavit lege et divisione politiam, ibi (litt. b), Construxit autem civitatem, etc. Circa primum dicit
<--- Page Split --->
quatuor, primo genus et patriam Hippodami, secundo vivendi modum, tertio studium, quarto quid de politica divisione dixit.
a Dicit ergo : Hippodamus autem Eurypbontis, supple, filius, Milesius, patria scilicet : est enim in Plexia quaedam insula quae postea dicta fuit Militena, unde etiam natus fuit Thales, de septem sapientibus unus. Et subdit de studio ipsius, Qui et civitatum divisionem invenit, primus scilicet, et suburbia incidit, id est, divisit. Dixit enim civitatem esse dividendam in habitationem civium, et vicos artificum, et suburbia terras colentium.
Et subdit de conversatione ejus, ibi, Factus circa aliam vitam, scilicet quam civilem, contemplativam scilicet: dixit enim in civitate nullum posse vitam ducere contemplativam : et propter hoc patet fuisse ut Philosophus Didimi regis Brachmanorum. Omnes enim illi eremiticam vitam duxerunt, sicut scribitur in epistolis Didimi ad Alexandrum, in quibus continetur quod Didimus dixit : « Antra nobis sunt domus : dum vivimus, proliciunt in hospitium : dum morimur, in sepulcrum.» Sequitur : Magis superfluus : quia scilicet superstitiose et curiose observabat omnia ad vitam solitariam pertinentia, propter honoris amorem. Quia, sicut dicit Aristoteles in primo Ethicorum, honor est praemium virtutis. Virtutem autem non reputabat esse nisi solitariam vitam contemplativam. Sic, id est, ita ut videatur, scilicet quibusdam Philosophis qui noverunt eum, vivere curiosius capillorum multitudine quos non tondebat, eo quod nullum studium corporis appetebat. Ulterius de vita ejus subdit : Adhuc autem vestitus vilis quidem, sed calidus, non in hieme solum, sed circa aestiva tempora : dixit enim in vestitu non esse gloriandum, sed ob necessitatem quaerendum, ut scilicet calidus sit vestitus et si non ornatus : sicut et rex Brachmanorum scripsit Alexandro, dicens : « Nos et uxores nostrae in vestitu ornatum non
quaerimus, quem natura negavit : ganda enim opertus aliquando melior quam opertus purpura. » Est enim ganda vilis pannus et grossus, qui extenditur super naves in quibus merces portantur.
Deinde cum dicit, Raciocinatus autem, etc. commendat eum de studio, dicens : Ratiocinatus autem et circa totam naturam esse volens, ut scilicet de singulis naturalibus disputaret, primus non politice viventium, sed contemplative scilicet, conatus est aliquid de politia dicere optima, scilicet quae esset, et qualiter distribuenda : et hoc facit hic in tribus, scilicet populatione civitatis, divisione, et legibus.
b Et ideo sequitur quartum, scilicet quid dixit de divisione politicae, ibi, Construxit autem civitatem multitudine quidem decem millium virorum, mensurans illam multitudinem secundum territorium civitatis, quod scilicet tot pascere posset, et non plures. Et subdit qualiter istam multitudinem divisit, ibi, In tres autem partes divisam, supple, civitatem. Et subdit quomodo, Fecit enim unam quidem partem artifices, in vicis scilicet habitantes, unam autem, scilicet secundam, in agricolas, in suburbanis scilicet habitantes : tertiam autem, supple, quae est propugnans et arma habens, quae est militum, quos Plato in extremis habitare constituit, ad repellendas injurias.
c Sic divisa civitate, divisit territorium pertinens ad civitatem, ibi, Dividebat autem in tres partes regionem. Et subdit quomodo : Hanc quidem sacram, Deo scilicet, et cultui divino deputatam : primum enim et principale Deo attribuendum est : hanc autem, id est, secundam partem, publicam, scilicet ex qua sustentarentur personae publica negotia gerentes in civitate, sicut judices, proconsules et milites : hanc autem propriam, tertiam scilicet, quae dabatur agricolis ad colendum : et facta est illa propria ut melius colerent. Habitum est enim supra de politia Socra-
<--- Page Split --->
tis, quod quilibet intendit magis colere propria quam communia.
d Deinde cum dicit, Putavit autem et species legum, etc. ostendit quomodo leges etiam distribuit, dicens : Putavit autem et species legum esse tres solum. Et subjunxit rationem : De quibus enim disceptationes fiunt, supple, inter cives, tria haec esse numero, supple, dixit. Et subdit quae : injuriam, nocumentum, mortem. Et vocat injuriam, quidquid fit contra honorem, sicut convicia : nocumentum, quidquid cedit in damnum, sicut spolium et furtum : mortem, quidquid fit contra personam, sicut vulnera et verbera. Et videtur illi verbo Platonis inniti, quod dicitur in Ethicis, scilicet quod leges propter malos posite sunt, non propter bonos : sicut et Apostolus (I Tim. i, 9) quod justo non est lex posita, sed impiis, plagiariis et homicidis. Et ponebat rationem Plato : quia « justus regula virtus sibi ipsi lex est. »
Deinde subjungit qualiter dicebat fieri judicia, ibi, Lege autem statuit, et, id est, etiam praetorium unum principale, ad quod, scilicet praetorium, sicut ad summum judicem omnes reduci oportet causas, per appellationem scilicet, quae non bene judicatae esse videntur, supple, ab inferioribus judicibus. Hoc autem, scilicet inferiora judicia construxit, id est, construenda esse dixit, ex quibusdam senibus electis, id est, quibusdam sapientibus electis ad hoc : de senectute enim mentis loquitur, non aetatis, sicut et Aristoteles in primo Ethicorum dicit, « Non differt aetate, sed moribus puerilis : non enim ab aetate est defectio, sed a passione. »
Quare autem statuti sunt tales judices, et quare praetorium, subdit, Judicia enim in praetoriis, scilicet quando ad praetores appellatum est, non per sententiae collationem putabat fieri oportere, id est, ipse Hippodamus putabat quod judicia non oportebat fieri per collationem cum judicibus. Et qualiter debeant fieri, subdit :
Sed unum quemque pugillarem ferre, in quo scribatur si condemnetur simpliciter: si autem absolvatur simpliciter, vacuus, supple, feratur, id est, ipse Hippodamus dixit, quod proposita quaestione a praetore in communi de condemnatione vel absolutione alicujus rei sive culpabilis, quilibet audiens seorsum deberet scribere in pugillari quid sibi videretur, utrum ille esset condemnandus, vel absolvendus : et si judicaret condemnandum, in pugillari, id est, in tabula vel schedula quam pugillo ferret, causas condemnationis scriberet: si autem judicat absolvendum, pugillarem præsentaret vacuum, per quod significaretur quod ille non haberet reatum aliquem condemnationis. Et quod præter omnibus illis pugillaribus acceptis judicaret secundum hoc et non per collationem vel discussionem. Si autem hic quidem, supple, est condemnandus, hic autem non, determinare in pugillari, supple, scripto, quare scilicet unus absolvatur, et alter condemnetur. Et ponit rationem, ibi, Nunc enim, id est, in modo qui nunc observatur in collatione absolvendi vel condemnandi, non putabat lege statutum esse bene. Cujus rationem dicit, ibi, Cogere enim dej erare, supple, dicebat, hic vel hic disceptantes, id est, dicebat quod per tales collationes saepe cogebantur ad perjurium disceptantes circa hoc vel hoc.
e Deinde cum dicit, Adhuc autem legem, etc. ostendit ulterius quid faciendum est eis qui laborabant pro Republica studendo et inveniendo quod bonum esset, dicens : Adhuc autem legem posuit, Hippodamus scilicet, de invenientibus, per studium scilicet, aliquid civitati expediens. Et ponit quid hoc sit, quatenus adipiscantur honorem, sicut in civitate Romana talibus fiebant statuae et demonstrationes, sicut de Joseph legitur et de Mardochaeo, quod imponerentur super equos, qui de sella Regis sunt, et omnes genua flecterent et adorarent, praeconis voce clamante, quod tali honore dignus
<--- Page Split --->
est, quem Rex decreverit honorare 1.
Deinde subdit quid statuit de pueris ipsorrum qui in bello pro Republica moriuntur, ibi, Et pueris eorum qui in bello moriuntur, supple, statuit, de publico, id est, de communi fieri cibum, id est, expensas : et haec quidem statuit tamquam hoc nondum apud alios lege statutum, supple, esset, sed ipse esset primus inventor hujus legis. Est autem et in Athenis, ubi Solon leges posuit, ista lex nunc, scilicet quod morientium in bello pueri nutriantur de earrio publico, et in alteris civitatum, supple, etiam haec lex observatur.
Et subdit quomodo ordinabat principes, ibi, Prineipes autem a populo eligi, supple, debere omnes, dixit scilicet : populum autem faciebat tres partes civitatis, scilicet agricolas, artifices, et arma ferentes, de quibus paulo ante dictum est. Electos autem, supple, principes, dixit scilicet, curare debere de communibus, negotiis scilicet, et peregrinis et orphanis : quia illi non haberent aliter unde sustentarentur.
Postea ponit epilogum dictarum legum, ibi, Plurima quidem igitur et quae maxime verbo digna, Hippodami ordinationis, de politicis scilicet, haec sunt.