CAPUT IV.
De Phaleæ, quæ et Carthaginiensium est, Republica.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Sunt autem quaedam politiæ et aliæ : hæ quidem idiotarum, hæ autem Philosophorum et civilium, omnes autem constitutarum, et secundum quas politice vivunt, magis propinquæ sunt iis ambabus : nullus enim neque eam, quæ circa pueros communitatem et uxores, alius adinvenit, neque circa convivia mulierum : sed a necessariis inchoant magis.
Sunt vero et aliæ quaedam Respublicæ, tum idiotarum, tum Philosophorum, et in administratione ipsarum versantium, omnes autem hæ propinquiores sunt illis, secundum quas nunc regunt, quam istae duæ. Nullus enim neque de communitate filiorum, neque de mulieribus talem aliquam introduxit novitatem, neque etiam de femurarum comessationibus, sed a necessariis magis inchoant.
<--- Page Split --->
b Videtur enim quibusdam quod circa substantias esse necessarium maximum ordinari bene : de iis enim fieri aiunt seditiones omnes.
Videtur quibusdam maximum ut de patrimoniis recte constituatur, nam hinc seditiones oriri cunctas asserunt.
c Propter quod Phaleas Chalcedonius hanc intulit primus : ait enim oportere æquales esse possessiones civium : hoc autem eas, quæ habitari incipiebant, civitates quidem confestim non difficile existimabat facere : eas autem, quæ jam habitabantur, laboriosus quidem, tamen celerrime utique regulari per dotes divites dare quidem, accipere autem non : pauperes autem non dare quidem, accipere autem. Plato autem leges scribens usque ad aliquid quidem putabat oportere, plus autem quam quintuplum esse minimæ possessionis nulli civium potestatem esse possidere, quemadmodum dictum est et prius. Oportet autem neque hoc latere sic leges ferentes, quod latet nunc, quoniam substantiae statuentes multitudinem convenit et multitudinem filiorum ordinare : si enim excedat substantiae multitudinem puerorum numerus, necesse legem solvi, et sine solutione pravum, multos enim ex divitibus fieri pauperes : opus enim non insolescentes esse tales.
Quamobrem Phaleas Carthaginiensis ante omnia de hac parte constituit. Inquit enim patrimonia civium æqualia esse debere, hoc autem perfacile factu esse, si statim ipsa conditione civitatis provideretur : postquam vero condita foret, difficilius quidem, attamen satis mature adæquari posse, si divites dent, nec accipiant dotes, et non tradant. Plato autem in legibus suis usque ad aliquid censuit esse permittendum, nam supra quintuplum ejus, quod foret minimum, nemini licere civium possidere, ut prius diximus, sed oportet ne id quidem latere legislatorem, quod certe nunc latet, quod qui patrimonio modum imponit, debet etiam filiorum numeromodum imponere : nam si excedat multitudo filiorum patrimonii facultatem, necessarium erit legem abrogare, et sine illa abrogatione improba lex erit, quoniam ex divitibus pauperes facit. Opus est ergo, ne tales seditiosi efficiantur.
d Quia quidem igitur habet quamdam potentiam ad politicam communitatem substantiae regularitas, etiam Antiquorum quidam videntur cognovisse, velut et Solon lege statuit : et apud alios est lex, quæ prohibet possidere terram quantumcumque voluerit quis : similiter autem et substantiam vendere leges prohibent, sicut in Locris, lex est non vendere, nisi manifestum infortunium ostendatur accidisse : adhuc autem antiquas sortes conservare : hoc autem solutum, et circa Leucadem denoticam valde fecit politiam eorum : non enim adhuc contingebat a determinatis dignitatibus ad principatus procedere.
Quod igitur valet aliquid in Republica patrimoniorum exæquatio, et veterum aliqui videntur cognovisse, ut Solon constituit, et apud alios lege cavetur, ut non quantum quisque velit, sed quantum lex permittit, agri possideantur. Eadem quoque ratione patrimonia sua alienare leges vetant, ut est apud Locros lege cautum, ne quis patrimonium alienare possit, nisi evidentem calamitatem ostenderit supervenisse. Præterea, ut antiquæ hæreditates conserventur, quod sublatum apud Leucada, valde popularem eamdem civitatem efficiat. Non enim amplius evenit ex taxatione census ad magistratus assumi.
<--- Page Split --->
e Sed est æqualitatem quidem esse substantiæ : hanc autem, vel valde multam esse, ut deliciose vivatur ; aut valde modicam, ut vivatur tenaciter. Palam igitur, quod non sufficiens substantias æquales facere erit legislator secundum medium conjecturandi. Adhuc autem si quis mediocrem ordinaverit substantiam omnibus, nihil prodest. Magis enim oportet concupiscentias regulare quam substantias : hoc autem non est, non eruditis sufficienter a legibus. Sed forte utique dicet Phaleas, quod hoc ipse dicit : putat enim duorum horum æqualitatem oportere existere civitatibus, possessionis et disciplinæ : secundum disciplinam quidem, quæ erit, oportet dicere : et unam esse et eamdem nihil utile. Est enim eamdem quidem esse et unam : sed hanc esse talem ex qua erunt electivi supergrediendi, aut pecuniis, aut honore, aut simul utrisque.
Sed ad æqualitatem quidem patrimoniorum constitui : verum hæc aut ita magna esse, ut deliciari liceat, aut ita exigua, et tenuiter victum agant. Patet igitur non sufficere patrimonia exæquata fuisse a legislatore, sed medium conjectandum esse. Præterea,si quis mediocria statuat omnibus patrimonia, nulla utilitas est. Magis enim cupiditates adæquandæ sunt quam patrimonia : hoc autem fieri non potest nisi sufficienter disciplina civibus adhibita per leges : sed forsan responderet Phaleas hoc ipsum se dicere. Censet enim horum duorum æqualitatem civitatibus inesse debere, patrimonii scilicet ac disciplinæ : sed quæ tandem hæc disciplina sit, exprimendum fuit et unam eamdemque esse nihil prodest : nam fieri potest, ut sit una eademque disciplina, verum ejuscemodi, per quam cupidi fiant pecuniarum, aut honoris, aut utriusque.
f Adhuc dissident non solum propter inæqualitatem possessionis, sed etiam propter honorum inæqualitatem. E contrario autem circa utrumque : multi quidem, cum enim propter inæquale circa possessiones : gratiosi autem de honoribus si æquales : unde et indigent honore, hic quidem malus, hic autem bonus. Non solum autem homines propter necessaria injuriantur, quorum remedium esse putat æqualitatem substantiæ, ut non spolient propter rigere, aut esurire, sed ut gaudeant et non concupiscant. Si enim majorem habeant concupiscentiam necessariorum, propter hujus medicinam injuriabuntur. Non igitur propter hanc solum, sed et si desiderent ut gaudeant sine tristitiis, delectationibus : quod igitur remedium horum trium ? iis quidem substantia modica et operatio, iis autem temperantia, tertium autem si aliqui possunt per ipsa gaudere, non utique quaerent nisi a philosophia remedium : aliae enim hominibus indigent ut gaudeant sine tristitiis, delectationibus. Injuriantur autem maxime
Insuper, seditiones oriuntur non solum ob patrimoniorum, verum etiam ob bonorum inæqualitates, et hoc diversum in alterutro : nam multitudo quidem graviter fert inæqualitatem patrimoniorum, præstantes autem viri honorum æqualitatem, unde illud natum est : « Honori incumbit tam ignavus quam bonus. » Non solum vero homines propter necessaria injuriantur, quorum remedia putant ad æquationem patrimoniorum, ne spolient alios propter frigus, aut propter famem, verum etiam ut gaudeant neque concupiscant : nam si majorem habeant necessariorum cupiditatem, ob hujus medelam injurias inferunt : non ergo ob hanc solum, verum etiam si concupiscant, ut molestia careant et voluptate fruantur. Quod igitur horum trium remedium est : his quidem exigum patrimonium et opificium, illis autem temperantia. Tertium vero, si quis velit per illa delectari, non aliunde quam a philosophia quaerat remedium, nam caeteræ quidem hominibus egent. Cum injurias inferunt plurimum propter superflua, non
<--- Page Split --->
propter excellentias, sed non propter necessaria : puta tyrannides exercent, non ut non rigeant : propter quod et honores magni si interficiat quis, non furem sed tyrannum : itaque ad modicas injurias auxiliativus solum modus Phaleæ.
propter necessaria, puta tyrannidem invadunt, non ut frigus repellant. Quapropter honos maximus habetur, non ei qui furem occiderit, sed ei qui tyrannum : itaque Phaleas parvis dumtaxat injuriis hac sua Reipublicæ constitutione succurrit.
g Adhuc multa opus est constitui, ex quibus ad seipsos conversentur bene, oportet autem ad vicinos et ad extraneos omnes. Necessarium igitur politiam constitui ad bellicum robur, de qua ipse nihil dixit.
Præterea multa statuere pergit, per quæ ad seipsos recte instituti erunt, sed oportebat quoque ad finitimos et peregrinos omnes : necesse est ergo constitutam esse Rempublicam ad bellicum robur de quo ille nihil dixit.
h Similiter autem et de possessione : oportet autem non solum ad politicos usus sufficientem existere, sed et ad extrinscea pericula. Propter quod quidem neque tantam oportet multitudinem existere, quam proximi et meliores concupiscant, habentes autem sufferre non possint molestantes : neque sic modicam, ut non possint bellum sufferre inæqualium et similium. Ille quidem igitur nihil determinavit.
Eodem modo de facultatibus : tantas enim esse oportet, ut non solum ad civium usum, verum etiam ad pericula externa sufficiant : quare nec ita magnas esse decet, ut finitimi concupiscant, quibus resisti non possit, nec rursus ita parvas, ut cum paribus et similibus bellum nequeant sustinere. Ille igitur nihil determinavit.
i Oportet autem hoc non latere, quod confert multitudo substantiae. Forte igitur optimus terminus, ut non prolem habeat melioribus propter abundantiam bellum inferre, sed sic ut utique est non habentibus tantam substantiam : velut Eubulus Autophradati volenti Acarneam obsidere, præcepit ipsum considerantem in quanto tempore capiet locum, ratiocinari temporis hujus expensam : debere enim minus hoc sumentes derelinquere jam Acarneam : hoc autem cum dixisset, fecit Autophradatem consentientem factum, cessare ab obsidione. Est quidem igitur aliquid expedientium substantias esse æquales civibus, ad non seditiones fieri ad invicem, attamen magnum nihil, ut est dicere : etenim gratiosi utique indignabuntur, ut non æqualium existentes digni : propter quod et videntur frequenter molesti, et seditiones moventes. Adhuc autem malitia hominum
Oportet autem neque id latere, quantas facultates habere conducat, forte recta determinatio fuerit, tantas esse debere ut lucrum superantibus bello afferre non possint, sed ita sint, quasi nihil super acquirant : quare Eubulus considerare jussit Autophradatem cum Acarneam obsidere vellet, cogitaret quanto tempore circa expugnationem ejus loci distineretur, ac existimaret hujus temporis jacturam, velle enim pro minori pretio jam tunc Acarneam relinquere : quæ cum dixisset, Autophradatem in sententiam traxit, et obsidionem prætermittere fecit. Habet igitur utilitatem exæquatio patrimoniorum inter cives, ne inde seditiones oriantur, verum, ut ita dixerim, non admodum magnam, nam et præstantiores conqueri possent, quasi ipsi plus habere debeant, ex quo fit ut ipsi sæpe surgant, ac seditiones concitent. Præterea improbitas hominum insatiabilis est : et primo
<--- Page Split --->
inreplebilis : et primum quidem sufficient duo oboli' solum : cum autem jam hoc fuerit patrium, semper indigent pluribus quousque in infinitum veniant. Infinita enim concupiscentiae natura, ad cujus utique repletionem multi vivunt. Talium igitur principium magis quam substantias regulari. 'Epiiexei; quidem natura tales constituere, ut non velint avare agere : pravos autem, ut non possint. Hoc autem, si minores sint, et non injusta patiantur.
quidem sufficere dicunt pauca atque minima, mox vero, ubi illa sunt consecuti, plura appetunt semper, quousque in infinitum procedant. Infinita est enim cupiditatis natura, ad cujus expletionem plurimi vivunt. Horum igitur principium est magis quam patrimoniorum exequatio, civitatem sic instituere, ut boni quidem viri, plus quam sibi competat, habere non quaerant : improbi autem si quaerant, habere non possint : hoc autem fiet si inferiores sint, nec injuriam patiantur.
k Non bene autem, neque aequalitatem substantiae dixit. Circa terrae enim possessionem adaequat solum : sunt autem et servorum, et pecorum divitiae, et numismatis, et praeparatio multa eorum, quae supellectilia vocantur : aut igitur omnium horum aequalitatem quaerendum, aut ordinem quemdam moderatum, aut omnia dimittenda?
Nec vero in hac ipsa exaequatione patrimoniorum recte est ab eo dispositum, cum fundos et agros exaequet solum, sed sunt servorum quoque, armentorumque, et pecuniarum divitiae, et apparatus ingens earum rerum quas supellectilem vocitamus. An igitur horum omnium exaequatio quaerenda est, vel moderatio quaedam mediocris, vel cuncta omittenda?
I Videtur autem ex legislatione construens civitatem modicam : siquidem artifices omnes publici erunt, et non supplementum aliquod exhibebunt civitatis. Sed siquidem oportet publicos esse contraria operantes, oportet sicut in Epidamnio et sicut Diophantus aliquando constituit in Athenis, et hunc habere modum. De Phalea quidem igitur politia fere ex his utique quis speculabitur, si quid bene dixit, aut non bene.
Videtur autem ex ipsarum legum positione civitatem exiguam constituere, siquidem artifices omnes publici erunt, nec multitudinem augebunt civitatis : sed certe publicos esse eos, qui publica faciunt opera oportet, quemadmodum Epidamnii, et quemadmodum Diophantus quandoque Athenis constituit. De Phaleae igitur Republica fere ex his deprehendi potest, si quid ab eo sit bene dictum, vel non bene.
<--- Page Split --->
non a communitate puerorum et uxorum.
b Et ponit rationem quæ movet eos dicens : Videtur enim quibusdam, legislatoribus scilicet, quod circa substantias esse politicum, scilicet opus, necessarium maximum ordinari bene, et ponunt rationem : De his enim aiunt fieri seditiones omnes, quibus principaliter per legem occurrendum.
Hic incipit disputare de politia Phaleæ et Platonis : et dividitur in tres partes. In prima enim ponit quod dicebant de legibus et politiis. In secunda parte commendat, ibi (litt. d), Quia quidem igitur habet, etc. In tertia obviat, ibi (litt. f), Adhuc dissident non solum, etc.
a Dicit ergo : Sunt autem quædam politiæ, id est, leges politicæ, et, id est, etiam aliæ, scilicet a prædictis Socratis et Phedonis. Et subdividit illas, ibi, Hæ quidem idiotarum : et vocat idiotas eos qui sine ratione leges ponunt, consuetudine et antiquitate observatas : hæ autem, id est, quædam Philosophorum et civilium. Philosophos vocat, qui secundum rationem leges promulgant, civiles vero qui secundum virtutem. Deinde subjungit, quod si illæ aliæ leges sunt, reducuntur ad istas, ibi, Omnes autem, supple, politiæ, constitutarum, supple, legum, et secundum quas politice vivunt, magis, supple, in diversis provinciis et civitatibus propinquæ sunt his ambabus, scilicet idiotarum et Philosophorum : et, supple, non appropinquant ad leges Socratis et Phedonis. Et hoc ostendit subdens : Nullus enim, supple, Philosophorum et civilium, neque eam quæ circa pueros communitatem et uxores alius adinvenit, supple, ut Socrates : nec circa convivia mulierum, id est, ut communia essent convivia cum mulieribus, sicut Sardanapalus fecit, qui semper erat in conviviis cum mulieribus : et hoc putabat beatitudinem esse. Sed, supple, alii legislatores qui politias ordinarunt, secundum quas nunc vivitur, a necessariis, id est, facultatibus mobilibus et immobilibus inchoant, leges scilicet ponere, et
c Deinde cum dicit, Propter quod Phaleas, etc. adducit unum magnæ auctoritatis legislatorem, ostendens quid circa hoc ordinaverit. Et dicit, Propter quod, seditiones scilicet compescendas, Phaleas Chalcedonius hanc, scilicet de ordine possessionum, intulit primus. Ait enim Phaleas oportere æquales esse possessiones civium, scilicet ut unus tantum haberet quantum alter de area pertinente ad civitatem : sed quia difficile esset ad hoc reducere, respondit Phaleas, Hoc autem eas quæ habitari incipiebant civitates, in quibus scilicet sortes nondum distributæ erant, confestim quidem non difficile existimabat facere, scilicet quod fortes statim æquales mensurarentur civibus in areis pertinentibus ad civitatem : eas autem, supple, civitates, quæ jam habitabantur, scilicet in quibus sortes jam erant distributæ, laboriosius quidem, supple, erat reducere ad æqualitatem, tamen celerrime utique regulari, supple, poterat, scilicet ad hoc quod fiat æqualitas. Et ponit legem per quam hoc poterat regulari quam dabat Phaleas : Per dotes, divites dare quidem, id est, quod lex sit qua compellantur divites dotes dare pauperibus, accipere autem non, id est, quod divites nihil accipiant, sed dent. Et oppositam legem dat pauperibus : Pauperes autem non dare quidem, accipere autem. Tunc enim cito reducuntur ad æqualitatem, si divites non accipiant, sed dent : pauperes autem e converso.
Deinde cum dicit, Plato autem leges scribens, etc., ostendit quomodo hanc
<--- Page Split --->
legem temperavit. Videns enim Plato cives non esse æqualiter idoneos, nec æqualis dignitatis in Republica, et, sicut dicitur in V Ethicorum, in distribuendis non observari æquale in quantitate, quod est secundum medietatem arithmeticam : sed æquale in quantitate, quod est secundum medietatem geometricam : dixit sortes inter cives non esse æque distribuendas, sed pro dignitate uniuscujusque. Et hoc est : Plato autem legem scribens usque ad aliquid quidem putabat oportere, unum scilicet habere plus, et alium minus, propter differentem dignitatem : plus autem quam quintuplum esse, scilicet quod plus haberet dignior quam indignior, minimæ possessionis, id est, supra minimam possessionem, nulli civium potestatem esse possidere, ita scilicet quod ditissimus in civitate pauperrimum non excedat nisi in quintuplo, quemadmodum dictum est et prius, scilicet paulo ante.
Deinde cum dicit, Oportet autem non latere, etc. Sic positis legibus incipit reprehendere de diminutione et insufficientia dicens : Oportet autem neque hoc latere, sic leges ferentes, quod latet nunc, quia latere videtur id de quo mentionem non faciunt. Et ostendit quid est illud : Quoniam substantiæ statuentes multitudinem limitatam, supple, sicut fecit Plato, convenit et filiorum multitudinem ordinare, scilicet quodlibet generet. Et dicit rationem : Si enim substantiæ multitudinem, id est, facultatem, puerorum numerus excedat, necesse est legem solvi : quia tunc propter divisionem substantiæ inter pueros non potest retinere quintuplum, sed potius depauperabitur : quare de hoc subjungit adhuc aliam causam : Et sine solutione, supple, legis, pravum, supple, est talis lex. Cujus dat rationem : Multos enim ex divitibus fieri pauperes, supple, contingit propter insolentias : et ideo, supple, leges statui debere ne per insolentias depauperentur. Et hoc est : Opus enim non insolescentes esse tales. Et de hoc nihil statuit neque
Phaleas, neque Plato : unde diminuti sunt et insufficientes.
d Deinde cum dicit, Quia quidem igitur, etc. quod laudandum est in lege Phaleae commendat, dicens : Quia quidem igitur habet quamdam potentiam ad politicam communitatem substantiæ regularitas, sicut Phaleas dixit, a substantiis inchoando, etiam Antiquorum quidam videntur cognovisse. Et inducit magis authenticos inter illos : Velut et Solon, qui scilicet invenit leges Tabularum, et fuit unus de septem sapientibus, lege statuit, et apud alios est lex, quæ prohibet possidere terram quantumcumque voluerit quis : putabant enim quod uno excellenter ditato, alii premerentur, sicut et verum est. Et de hoc inducit alias leges, subdens : Et substantiam vendere leges prohibent. Et dat exemplum : Sicut in Locris lex est non vendere, supple, aliquam suam possessionem (et est Locris nomen civitatis in Calabria), nisi manifestum infortunium ostendatur accidisse, propter quod scilicet cogatur substantiam vendere, sicut est redemptio a captivitate, vel aliquid aliud simile.
Et inducit aliud ad idem, ibi, Adhuc autem antiquas sortes conservare, supple, illæsæ præcipiunt leges. Et ostendit damnum quod fuit ex solutione istius legis, ibi, Hoc autem solutum, et, id est, etiam circa Leucadem (nomen civitatis est) demoticam, id est, popularem et utilem valde fecit politiam ipsorum. Et ideo tenendum est, quod scilicet sortes antiquæ conserventur. Et dat rationem : Non enim adhuc, scilicet mutatis sortibus nobilium, contingebat a determinatis dignitatibus ad principatus procedere : quia si nobiles mutant sortes, necesse est quod permisceantur ignobilibus, et perdant ab antiquo sibi determinatas dignitates : et hoc est periculum Reipublicæ, quia tunc non de dignitate assumentur, sed de populari utilitate : et illi frequenter male regunt. Et ideo legislator non
<--- Page Split --->
debuît tantum substantias moderari, sed concupiscentias in modo experiendi.
e Deinde cum dicit, Sed est aequalitatem, etc. etiam ad hoc adducit adhuc aliam rationem dicens : Sed est, id est, contingit, aequalitatem quidem esse substantiae, inter cives scilicet, hanc autem, scilicet substantiam vel valde multam esse, scilicet ita ut omnes valde divites sint, ut deliciose vivatur, supple, in civitate in omnibus : aut valde modicam, scilicet ita quod omnes sint valde pauperes, ut vivatur tenuiter, ab omnibus scilicet, et, sicut dicit Seneca, vitam potius trahant quam ducant : et utrumque horum mala politia est. Ex his concludit, ibi, Palam igitur, quod non sufficiens substantias aequales facere erit legislator secundum medium conjecturandi, supple, a legislatore, ut scilicet unusquisque ad votum vivat, ita tamen quod pro dignitate, et non secundum aequalitatem sortes distribuantur.
fecit Phaleas. Et hujus rationem jam dixit in primo libro, quod scilicet in moribus universales sermones deceptivi et inutiles sunt, particulares autem et exemplares utiles. Et adducit ulterius ex quo hoc innuit, ibi, Et unam esse et eamdem, supple, disciplinam omnium civium, niihil utile est : quia sicut dixit in primo libro : « Ex civibus ejusdem speciei in artibus, non componitur civitas : » et ideo ad unam et eamdem disciplinam regi non potest : sed oportet talem esse disciplinam quae civibus secundum suum modum conveniat. Est enim, id est, contingit, talem esse disciplinam unam et eamdem, ex qua scilicet disciplina, erunt electivi, id est, illi qui ex virtute magis eligibiles sunt ad principatus, supergrediendi, a popularibus scilicet,aut pecuniis, aut honore, aut simul utrisque. Et hoc non expedit politice, quia sic confunderentur gradus dignitatum.
Deinde cum dicit,Adhuc autem si quis, etc. ad idem adducit aliam rationem,dicens Adhuc autem si quis mediocrem ordinaverit substantiam omnibus, nihil prodest, ad urbanitatem scilicet. Cujus dat rationem : Magis autem oportet concupiscentias regulare quam substantias : concupiscentia enim cito subvertit substantias : hoc autem, supple, concupiscentia, non est,ordinata, supple, a Phalea, et ideo insufficiens est. Maxime autem necessarium ordinari concupiscentias non eruditis sufficienter a legibus : rudis enim non refrenatus lege, impetu prosequitur concupiscentias : et ideo male fecit Phaleas, concupiscentias non ordinando. Et excludit responsionem quam ad hoc faceret Phaleas, ibi, Sed forte utique dicet Phaleas, quod hoc ipse dicit : putat enim duorum horum aequalitatem oportere existere civitatibus. Et subdit quorum, scilicet possessionis et disciplina. Et subdit, quod adhuc reprehensibilis est de insufficientia, ibi, Secundum disciplinam quidem,quae erit, oportet dicere, quod non
f Deinde cum dicit, Adhuc dissident non solum, etc. arguit eum ulterius de insufficientia, quod nihil ordinavit circa ambitionem honorum, dicens : Adhuc dissident, cives scilicet, non solum propter aequalitatem possessionis, sed etiam propter inaequalitatem honorum. E contrario autem multi circa utrumque, scilicet et possessionis inaequalitatem et honorum. Et ostendit quomodo, ibi, Multi quidem enim, propter inaequale circa possessionem, supple, litigant : gratiosi autem de honoribus, de quibus in I Ethicorum dicit, quod gravantur si honores aequales aliis, supple, quibus videtur quod sint praeponendi, contrariantur sibi invicem propter honores : et illi dicuntur ambitiosi. Et hoc est quod sequitur : Unde et indigent honore tales, et quiete non vivunt, nisi adipiscantur honores : et de hoc nihil ordinavit Phaleas. Et quia dixerat quod indigent honore, dicit hoc dupliciter esse, subdens : Hic quidem malus, civis scilicet, hic autem, supple, honore, bonus indiget : quia, sicut dicit in
<--- Page Split --->
V Ethicorum, honor est praemium virtuttis : et de talibus nihil dixit Phaleas, propter quod insufficiens est.
Deinde cum dicit, Non solum autem homines, etc., addit etiam ulterius aliam rationem, secundum quam ostendit Phaleam insufficientem esse, dicens : Non solum autem homines propter necessaria injuriantur, supple, sibi invicem, quorum remedium esse putat, Phaleas scilicet, aequalitatem substantiae, ut scilicet non spolient nec injurias inferant propter rigere, id est frigescere, aut esurire : sed, supple, litigant et spoliant, ut gaudeant et non concupiscant, id est, necessitatem concupiscendi non habeant : si enim majorem habeant concupiscentiam necessariorum propter hujus medicinam, id est, ut medeantur tali concupiscentiae, injuriabuntur, supple, sibi invicem.
Et ex his concludit, ibi, Non igitur propter hanc solum, scilicet penuriam rerum, sed et si desiderent, quodcumque scilicet, ut gaudeant sine tristitiis, delectationibus, statim, supple, dissidere incipiunt. Et ulterius quaerit : Quod igitur remedium horum trium ? Et ostendit quae sint illa : His quidem substantia modica, et operatio, scilicet ad lucrum : his autem temperantia, supple, modica est, qui scilicet concupiscentias prosequuntur, et pro illis dissident. Tertium autem si aliqui possunt per ipsa gaudere, quae scilicet desiderant, et pro hoc dissident ut gaudeant desideratis. Et ostendit quod talibus necessarium fuisset remedium legis : tales enim non quaerent nisi a philosophia remedium. Et hoc ostendit subdens : Aliae enim aliis, scilicet hominibus opportunae sunt, et unusquisque obtinere nititur, quod sibi optimum est.
Deinde cum dicit, Injuriantur autem maxime, etc. ostendit pro quibus maxime litigant et injuriantur sibi invicem, et dicit: Injuriantur etiam maximepropter excellentias, et superfluas concupiscentias, sed non propter necessaria. Et dat exemplum: Puta tyrannides exercent, non ut non rigeant, id est, non frigescant : propter
quod et honores magni, supple, sunt, si interficiat quis, non furem, qui debilis est et resistere non potest, sed tyrannum, qui fortis est ad resistendum : unde magno reputatur dignus honore.
Ex his omnibus concludit quod intendit, ibi, Itaque ad modicas injurias auxiliativus solum modus Phaleae politiae. Et quia hoc non determinavit, insufficiens fuit.
g Deinde cum dicit, Adhuc multa opus, etc. arguit Phaleam, quod in hoc diminutus fuit, quod nullas constituit leges, quibus cives ad seipsos conversarentur, cum tamen summe esset necessarium. Unde dicit: Adhuc, supple, reprehensibilis est Phaleas : quia multa opus est constitui, ex quibus, supple, cives ad seipsos conversantur bene, de quibus ille nihil dixit. Et infert ulterius : Oportet autem et ad vicinos et ad extraneos omnes, supple, constitui per leges quo bene ad invicem conversentur. Et ex his concludit subdens : Necessarium constitui politiam, supple, talem quae ad bellicum robur, supple, sufficiat, de qua ille, scilicet Phaleas, nihil dixit, et ideo insufficiens fuit.
h Deinde cum dicit, Similiter autem et de possessione, etc. arguit eum, quod de distinctione possessionum non bene dixit, et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit hoc quod dictum est de divisione possessionum. Secundo probat hoc per exemplum, ibi (litt. i), Oportet autem hoc non latere, etc. Tertio ostendit quod non sufficienter dixit de possessione, quando alias dimittendo de possessione terrae tantum dixit, ibi (litt. k), Non bene autem nec aequalitatem substantiae, etc.
Dicit ergo : Similiter autem et de possessione, supple, insufficienter dixit. Et de hoc declarat subdens : Oportet autem non solum ad politicos usus, qui, supple, fiunt in civitate inter cives sufficientem existere, supple, in civitate possessionem, sed et ad extrinseca pericula, scili-
<--- Page Split --->
cet oportet sufficere, ut scilicet bellum insurgens ab hostibus possint ferre per expensas : propter quod quidem neque tantam multitudinem existere possessionum in civitate quam proximi et meliores, supple, civitates eis concupiscant, dicentes quod eis majori jure^dehentur : habentes autem sufferre non possent molestantes, scilicet repellendo eos, neque sic modicam, supple, oportet esse possessionem, ut non possint bellum sufferre, cives scilicet inæqualium et similium : quia si ita esset, quilibet veniret et prædaretur civitatem, et idcirco oportuit moderari possessiones.
Et ex his concludit dicens : Ille quidem igitur Phaleas nihil determinavit, scilicet ad propositum pertinens de possessione.
i Deinde cum dicit, Oportet autem hoc non latere, etc. probat per exemplum quod de distinctione possessionum bene dixit, dicens : Oportet autem hoc non latere, quod confert multitudo substantiae, ad conservandam scilicet politiam, sicut ille dixit. Et ex hoc concludit, cujus scilicet substantiae optimus terminus forte est, ut scilicet tanta sit, ut ex illa non valeant melioribus propter abandantiam, bellum inferre. Quia, sicut dicit Poeta, stultitiam patiuntur opes, et concitant animos inferiorum adversus superiores : sed sic, supple, limitentur, ut utique est, id est contingit, non habentibus tantam substantiam, supple, possent bellum inferre si insurgant contra eos. Et dat exemplum in casu speciali : Veluti Eubulus, nomen est cujusdam sapientis, Autophradati volenti Acarneam, supple,civitatem, obsidere, præcepit ipsum considerantem, supple, esse, primo in quanto tempore capiet locum : et cum hoc ratiocinari, supple, præcepit temporis hujus expensam, in quo scilicet capere possit. Et subjungit rationem, ibi, Debere enim minus hoc, scilicet expensa, sumentes derelinquere jam obsessam Acarneam : hoc autem cum dixisset, scilicet Eubulus ad Autophradatem, fecit ipsum Auto-
phraudatem consentientem factum cessare ab obsidione, scilicet quia expensas non habeat.
Ex his concludit, quod expedit civibus limitatas habere possessiones, ibi, Est quidem igitur expedientium, id est, de numero expedientium, substantias æquales esse civibus, sed æqualitate proportionis, non quantitatis : et hoc, quod scilicet sint sic æquales, valet ad non seditiones fieri ad invicem, id est, ut non litigent : quia secundum dignitatem datum est unicuique. Sicut enim jam ante diximus, distributiones debent fieri secundum medietatem geometricam, non arithmeticam. Attamen magnum nihil, ut est dicere, supple, sic limitatere possessiones. Et dat rationem, ibi, Etenim gratiosi, id est, digniores inter cives, utique indignabuntur, ut non æqualium existentes digni, sed majorum, et non accipientes nisi minus dignis æqualia : propter quod et videntur frequenter molesti, scilicet quia imparibus ad patria judicantur, et seditiones moventes, propter idem scilicet : videtur enim eis quod melioribus digni essent.
Deinde cum dicit, Adhuc autem malitia, etc. ulterius arguit, quod nihil legum fecit ad regulandam concupiscentiam, quod summe fuisset necessarium, dicens : Adhuc autem malitia, id est, concupiscentia, hominum irreplebilis. Et primum quidem sufficient diobolia habere solum : et dicitur a &c, quod est duo, et &o&c quod est oboli, vel pauca : quia homini pauperi sufficit habere pauca. Cum autem hoc jam existat, id est, cum illud paucum quod desideraverant, habuerint, semper indigent pluribus quousque in infinitum veniant. Infinita enim concupiscentiae natura, non enim ponit terminum : ad cujus utique concupiscentiae repletionem multi vivunt.
Ex his concludit contra Phaleam sic, ibi, Talium igitur principium, supple, politiae, est, concupiscentias scilicet, magis quam substantias regulari, et hoc non facit Phaleas, propter quod insufficiens est.
<--- Page Split --->
Et ponit rationem, ibi, 'Emixxix quidem, id est, superjustos natura, supple, est, tales constituere cives, ut non velint avare agere, pravos autem, supple, cives tales constituere, ut non possint, etsi velint. Qualiter autem hoc fiat, subdit : Hoc autem, supple, fiet, si minores sint, pravi scilicet ad faciendum injuriam, et non injusta patiantur, supple, ab aliis qui provocent eos.
k Deinde cum dicit, Non bene autem nec aequalitatem, etc. arguit Phaleam, quod limitando possessiones non determinavit nisi circa terram, cum plures sint, dicens : Non bene autem neque aequalitatem substantiae, id est, facultatum, dixit. Et subdit rationem : Circa terrae enim possessionem adequant solum : sunt autem et servorum et pecorum divitiae, et numismatis, et praeparatio multa eorum, quae supellectilia vocantur : aut igitur, ex quo scilicet voluit limitare possessiones, horum omnium aequalitatem quaerendum, aut ordinem aliquem moderatum, ut scilicet unicuique distribueretur de talibus secundum dignitatem, aut omnia dimittenda ? quod non faciendo peccavit Phaleas. Nam de quibusdam determinavit, et de quibusdam non.
1 Deinde cum dicit, Videtur autem, etc. arguit iterum eum, quod minimam partem construxit politici, dicens : Videtur autem ex legislatione sua, supple, Phaleas scilicet, construens civitatem modicam. Et hujus dat rationem : Siquidem artifices omnes publici, id est, communes erunt, scilicet quia dixit omnes possessiones debere esse communes, et non supplementum aliquod exhibebunt civitatis : quia sicut in ante habitis dixit, minus communibus, et magis propriis intenditur.
Et ex hoc ulterius concludit : Sed siquidem, id est, certe artifices, oportet publicos esse contraria operantes. Alia translatio, « publica operantes. » Oportet, supple, hoc esse, sicut in Epidemnio (civitatis nomen est) et sicut Diophantus Philosophus legislator aliquando constituit in Athenis, hunc habere modum, scilicet quod commutanda veniant ad aequalitatem medietatis arithmeticae, et distribuenda ad aequalitatem medietatis geometricae, sicut in V Ethicorum determinatum est.
Et supponit epilogalem conclusionem de toto illo tractatu Phaleae, ibi, De Phaleae igitur quidem politia fere ex his utique quis speculabitur, si quid bene dixit, aut non bene.
<--- Page Split --->