CAPUT II.
Bonorum communio rejicitur, quam statuit Socrates.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Habitum autem iis, est considerare de possessione quomodo oportet constituere futuris conversari secundum optimam politiam, utrum communem, aut non communem oporteat esse possessionem ? Hoc autem utique quis considerabit et seorsum, extra legis statuta de pueris, et uxoribus. Dico autem quæ circa possessionem : utrum, et si sint illa seorsum secundum modum secundum quem nunc se habent, omnes communes esse possessiones melius et usus : puta
His consequens est, de rebus quæ possidentur considerare, quomodo sit constituendum illis qui in optima Republica versari debeant, utrum communes esse debeant vel non communes, hoc seorsum scrutandum est, nec simul cum his quæ de natis et mulieribus constituuntur. Dico autem circa res, utrum et si sint nati mulieresques eparatim, quemadmodum nunc sint omnibus, præstet tamen res esse communes et usus : puta, fundos proprios esse, fructus vero in
<--- Page Split --->
campos quidem seorsum, fructus autem in commune ferentes expendere. Quod quidem quaedam faciunt nationum, aut contrario modo, terram quidem communem esse et colere communiter, fructus autem dividi ad proprios usus (dicuntur autem quidam et hoc modo communicare barbarorum) : aut et campos et fructus communes.
commune conferre, quod apud quasdam fit gentes, vel contra, solum quidem commune esse, et communiter coli, fructus autem partiri in proprios usus, quod etiam facere 'dicuntur quidam barbarorum, vel et fundos, et fructus esse communes ?
b Alteris quidem igitur existentibus cultoribus, alius utique erit modus et facilior : ipsis autem sibi laborantibus quae circa possessiones, plures utique exhibebunt difficultates : etenim in fructibus et operibus non factis aequalibus, sed inaequalibus, necessarium accusationes fieri ad fructes, si accipientes quidem multa, pauca autem laborantes, ab iis qui minus quidem accipiunt, plus autem laborant. Omnino autem convivere et communicare humanis omnibus difficile, et maxime talibus, ostendunt comperegrinantium communitates : fere enim plurimi dissidentes, ex iis quae in potibus et cx parvis propulsantes invivicem. Adhuc autem famulantium, iis maxime offendimur quibus plurimum indigemus ad ministriones ancillares : communes quidem igitur esse possessiones, has et alias tales habet difficultates.
Si ergo alii forent agricolæ, alius esset modus et facilior, sed cum ipsi sibi laborent, magnas ea res afferet difficultates : nam si in fruendo et laborando non sint pares, necesse est incusationes existant contra fruentes quidem, et consumentes multa, parum vero laborantes ab his qui minus consumunt et multum laborant. Omnino autem convictus omnis, et communitas hominum, difficilis est, et maxime in his rebus. Probant autem eorum qui una peregrinantur societates, quorum plerique fere dissident inter se, de parvis vilibusque rebus offensi. Nos quoque ministris illis plurimum irascimur, quibus maxime utimur ad circularem famulatum. Communes igitur habere res, has et hujusmodi continet difficultates.
c Eodem autem modo quo nunc se habet super ornatum consuetudinibus, et ordine legum rectorum non modicum utique differet : habebit enim quod ex ambobus bonum. Dico autem quod ex ambobus, quod est communes esse possessiones, et quod esse proprias : oportet enim aliquo modo quidem esse communes, omnino autem proprias. Curæ quidem enim divisæ, litigia ad invicem non facient, magis autem addent, ut ad proprium unicuique insistentes. Propter virtutem autem erit ad uti, secundum proverbium, « Communia quæ amicorum. » Est autem nunc hoc modo in quibusdam civitatibus sic subscriptum, tamquam non existens impossibile, et maxime in
Eo autem modo quo nunc fit, si insuper moribus, et moderatione legum rectorum honestetur, non parum præstabit : habebit enim utriusque commoda : dico autem utriusque, videlicet ejus quod communes sint res, et ejus quod propriæ, oportet omnino ut res sint propriæ, sed quodammodo communes. Curæ enim divisæ, incusationes non parient, imo proficient, utpote ad proprium unoquoque sedulo incumbente. At vero per virtutem erunt ad usum, ut est in proverbio : « Amicorum communia. » Est autem etiam nunc quibusdam in civitatibus in hunc modum subscriptum, ne putetur impossibile, et præcipue in his quæ bene gubernantur aliqua sunt, aliqua esse
<--- Page Split --->
bene dispositis. Hæc quidem sunt, hæc autem fient utique : propriam enim unusquisque possessionem habens, hæc quidem utilia facit amicis, iis autem utitur tamquam communibus : velut etiam in Lacedæmonia servis utuntur iis, qui ad invicem, ut est dicere, propriis. Adhuc autem equis et canibus, si indigeant pro viaticis in agris per regionem. Manifestum igitur, quod melius esse quidem proprias possessiones, usu autem facere communes. Quomodo autem fiant tales, legistatoris hoc opus proprium est.
possunt. Propria enim sua quibusque possidens, partim utilia facit amicis partim utilur communibus, ut in Lacedæmone, servis utuntur vicissim, tamquam forent uniuscujusque, et præterea equis, et canibus, et vehiculis. Patet igitur esse melius, ut propriæ sint res, sed usu facere illas communes. Quemadmodum autem hoc fiat, legislatoris erit provisio.
d Adhuc autem, et ad delectationem inenarrabilem, quantum differt putare aliquid proprium. Nequaquam enim vane eam quæ ad scipsum habet amicitiam unusquisque, sed est hoc naturale. Philauton autem esse vituperatur, et juste : non est autem hoc amare scipsum, sed magis quam oportet scipsum amare : quemadmodum et amatorem pecuniarum, quoniam amant quidem omnes, ut dicatur, unumquodque talium.
Est sane inenarrabile quantum intersit ad voluptatem considerare aliquid esse proprium sui. Non enim frustra quisque ad seipsum amicitiam habet, est vero id naturale. Sed cum amatio sui reprehenditur, non quia se amat, sed quia magis quam oportet se amat, quemadmodum et amatio pecuniarum, nam amant omnes, ut ita dixerim, talia.
e At vero, et largiri, et auxiliari amicis, aut extrancis, aut alteris, delectabilissimum quod fit in possessione propria existente. Hæc itaque accidunt universis, unam facientibus civitatem.
Atqui et largiri, et opem ferre amicis, et hospitibus, et familiaribus, dulcissimum est quod fit, si propriæ sint facultate. Hæc autem non contingunt illis qui nimis unam efficiunt civitatem.
f Et ad hoc interimunt opera duarum virtutum manifeste : temperantiae quidem circa mulieres : opus enim bonum ab aliena existente abstinere propter temperantiam, liberalitatis autem circa possessiones. Nec enim manifestus erit liberalis existens, nec operabitur actum liberalem, nec unum : in usu enim possessionum liberalitatis opus est.
Et præterea duarum virtutum opera manifeste tollunt, temperantiae erga mulieres alienas, a quibus laudabile est se abstinere, et liberalitatis circa res possessas : neque enim discerni poterit liberalis, neque liberalem operationem faciet ullam. Nam in usu earum rerum quas ipsi possidemus, liberalitatis est opus.
- g Bone faciei quidem igitur talis legislatio, et philanthropia utique esse videbitur : audiens enim gaudens suscipit, putans fore amicitiam quamdam mirabilem omnibus ad omnes, aliterque cum
Illiusmodi itaque legis positio, faciem habet apparentem, et humana videri potest quam auditor libenter recipit, putans fore mirabilem quamdam amicitiam omnibus erga omnes, præsertim cum quis
<--- Page Split --->
accusat aliquis nunc existentia in politiis mala, tamquam facta propter non communem esse substantiam. Dico autem disceptationes ad invicem circa contractum, et falsorum testimoniorum judicia, et divitum adulationes : quorum nihil fit propter incommunicationem, sed propter malitiam, quoniam et omnia possidentes et communicantes, multo magis dissidentes videmus quam separatim substantias habentes. Sed videmus paucos ex communicantibus dissidentes ad multos comparantes, possidentes segregatim possessiones. Adhuc autem justum non solum dicere quantis privantur malis communicantes, sed et quantis bonis : videtur autem esse omnino impossibilis vita.
incommoda accusat Rerumpublicarum nunc provenientia, ex eo quia non sint communes omnium facultates, ceu litigia ex contractibus, falsorum testium accusationes, divitum adulationes, quorum nihil fit propter proprietatem, sed propter improbitatem : cum etiam res in communi habentes multo magis inter se litigare videamus, quam eos qui separatim possident. Insuper æquum erat referre non solum quantis malis privabuntur, si communitatem rerum habebunt, sed etiam quantis bonis : videtur autem omnino impossibilis esse illa vita.
h Causam autem deviationis Socrati, oportet putare suppositionem non entem rectam. Oportet quidem enim esse modo aliquo unam, et domum, et civitatem, sed non omnino : est quidem enim ut non erit procedens civitas, est autem ut erit quidem : prope autem existens ut non sit civitas, erit deterior civitas. Quemadmodum utique si quis symphoniam facit homophoniam, aut rythmon basin unam. Sed oportet multitudinem existentem, quemadmodum dictum est prius, propter disciplinam communem, et unam facere. Et in futurum disciplinam inducere, et putantem per hanc fore civitatem studiosam, inconveniens talibus existimare dirigere, sed non consuetudinibus, et philosophia, et legibus, ad modum quem circa possessiones in Lacedæmonia et Creta pro conviviis legislator communicavit.
Causam vero Socrati hujus erroris putandum est fuisse suppositionem non rectam. Oportet enim quodammodo unam esse civitatem, et domum, sed non penitus. Est enim quo, si procedat, non erit civitas : est etiam quo erit quidem prope, ut non sit civitas, deterior civitas, velut si quis concentum faciat univocum, et versum pedem unum. Sed oportet cum sit multitudo, ut prius diximus, per disciplinam, communem et unam efficere. Et quid disciplinam sit adhibiturus, volens per illam studiosam facere civitatem absurdum est, si per talia quaedam instituendam putet, ac non per mores, et per philosophilam et per leges, veluti servorum jumentorumque possessionem in Lacedæmone, et commensationem in Creta legislator communem induxit.
i Oportet autem non hoc ipsum ignorare, quia oportet attendere multo tempore et multis annis, in quibus non utique lateat si haec bene se habuerint. Omnia enim fere inventa sunt quidem, sed haec quidem non conducta sunt, iis autem non utuntur cognoscentes. Maxime autem fiet utique manifestum, si quis operibus videat talem politiam constru-
Neque illud sane ignorandum est, quia oportet ad longum tempus, ac diuturnas consuetudines inspicere, in quibus haudquaquam poterit latere, an recte se habeant. Ferme enim omnia inventa sunt quidem, sed alia non inducta, alia ab expertis repudiata. Maxime autem id apparet, si quis per opera inspiciat Rempublicam sic institutam. Non aliter enim poterit fecis-
<--- Page Split --->
ctam : non enim poterit, non partiens ipsam et segregans facere civitatem, haec quidem in convivia, haec autem in confraternitates, et tribus. Itaque et nihil aliud accidet esse lege statutum praeter non agros colere municipes, quod nunc Lacedæmonii facere conantur.
se civitatem, nisi separet illa atque distinguat, partim in commessationes, partim in genera, partim in tribus. Itaque nihil aliud contingit lege provisum esse, nisi ut custodes agros non colant, quod nunc Lacedæmonii facere ceptant.
k Quinimo,sed neque modus totius politiae quis erit communicantibus, neque dixit Socrates, neque facile dicere. Equidem multitudo fere civitatis diversorum civium multitudo, de quibus nihil determinatum est prius : et agricolis communes esse oportet possessiones, aut secundum unumquemque proprias.
Modus vero totius Reipublicae quis futurus sit communione degentibus, neque Socrates ipse inquit, neque dictu facile est : atqui multitudo civitatis diversorum civium est multitudo, de quibus nihil determinatum est, an et agricolis communes esse facultates oporteat, vel proprias singulorum.
1 Adhuc autem uxores et pueros, proprios aut communes? siquidem enim eodem modo communia omnia omnibus, quid different isti ab illis municipibus ? aut quid plus sustinentibus principatum ? nisi aliquid sapiant tale, quale Cretenses : illi enim alia haec servis dimittentes, solum negant gymnasia, et armorum possessionem : si autem quemadmodum in aliis civitatibus, et apud illos erunt talia, quis modus erit communitatis ? in una enim civitate, duas civitates esse necessarium, et has subcontrarias invicem, faciunt enim hos quidem municipes velut custodes, agricolas autem et artifices et alios cives : accusationes autem et disceptationes, et quaecumque alia civitatibus existere inquit mala, omnia existent et his : quamvis dicat Socrates quod non multis indigebunt legibus propter disciplinam, puta legibus circa municipia, et circa forum, et aliis talibus, attribuens solum disciplinam municipibus.
Praeterea, utrum mulieres et pueros proprios vel communes ? si enim eodem modo communia sunt omnia omnium, quid different isti ab illis custodibus ? vel quid plus accedet sustinentibus corum imperium ? vel quam ab causam imperium sustinebunt ? nisi forte praetexunt aliquid tale, quale Cretenses, qui caetera omnia servis permittentes, gymnasia solum illis vetuerunt, et armorum possessionem : quod si ut in aliis civitatibus, ita apud illos talia erunt, quis modus erit communitatis ? necesse est enim duas civitates in una esse civitate, et eas inter se contrarias, facit enim alios quidem custodes quasi in presidio constitutos, alios agricolas et artifices, et caeteros cives : litigia vero et judicia, et quaecumque alia mala civitatibus provenire inquit, omnia provenient etiam istis, quamquam dicat Socrates fore ut non multum legibus indigeant, propter disciplinam, veluti circa res urbanas, et circa forum, et aliis hujusmodi legibus, tribuens solum disciplinam custodibus.
m Adhuc autem dominos facit rerum possessarum agricolas, oblationem ferentes : sed multo magis verisimile est, graves esse et astutiis plenos, quam a quibusdam obsequia, et humiliationes,
Insuper dominos facit suarum rerum agricolas, ac tollere permittit. At multo magis putandum est fore illos graves et insolentes, quam illas quae apud quosdam sunt eXovTtiaç, et TovTtTiaç, et oovXeiaç.
<--- Page Split --->
et servitudes. Sed sive necessaria similiter, sive non, nunc nihil determinatum est, et de habitis, quae eorum politia, et disciplina, et leges quales : est autem neque invenire facile, neque differens modicum, quales quosdam esse hos, ad salvandum municipum communitatem.
Enimvero sive necessaria sunt haec similiter, sive non nihil nunc quidem determinatum est, neque de consequentiabus quae sit eorum administratio, et disciplina, et leges quaedam : est autem neque parum referens, quales hos esse oporteat ad consecrandam custodum communionem.
n At vero si uxores quidem faciet communes, possessiones autem proprias, quis dispensabit, quamvis sint communes possessiones et agricolarum uxores, quemadmodum quae in agris viri ipsarum ? Inconveniens autem et ex bestiis fieri parabolam, quia oportet eadem tractare mulieres viris, quibus economiae nihil attinet.
Atqui si mulieres faciet communes, facultates vero proprias, quis curam habebit rei domesticae, ut agriculturae viri, si sint communes facultates et agricolarum mulieres ? absurdum etiam ex bestiis facere similitudinem, quod conveniat eadem exercere mulieres quae viri, ad quos rei domesticae cura nequaquam pertinet.
o Insecurum autem et principes, quomodo instituit Socrates : semper enim facit eosdem principes, haec autem seditionis causa, et apud nullam dignitatem possidentes : si aliunde utique apud animosos et bellicosos viros. Quod autem necessarium ipsi facere eosdem principes, manifestum. Non enim quandoque quidem aliis, quandoque autem aliis mixtum animabus a Deo aurum, sed semper eisdem. Ait autem iis quidem mox genitis misceri aurum, his autem argentum, es autem et ferrum artificibus futuris, et agricolis.
Periculosa est insuper magistratuum constitutio, quam sic facit Socrates, ut semper sint iidem : at hoc seditionis est causa etiam apud illos qui nullam possident dignitatem : quid ergo apud bellicosos et animosos viros ? Quod autem sibi necessarium sit eosdem semper magistratus facere, patet : non enim aliorum modo, et modo aliorum miscetur animis divinum illud aurum, sed semper eisdem : inquit autem quibusdam argentum, es vero et ferrum illis qui artifices futuri sunt, aut agricolae.
p Adhuc autem et felicitatem auferens a municipibus, totam inquit oportere felicem facere civitatem legislatorem : impossibile autem felicitare totam, aut pluribus, aut non omnibus partibus, aut quibusdam habentibus felicitatem : non enim eorum felicitas, quorum et par : hoc quidem enim contingit toti inesse, partium autem neutri : felicitare autem impossibile. At vero, si municipes non felices, qui alteri ? non enim utique artifices, et multitudo banausorum. Politia quidem
Praeterea custodibus felicitatem auferens, totam inquit civitatem facere beatam oportet legislatorem : at impossibile est totam esse beatam, nisi aut plurimi, aut omnes partes, aut quaedam habeant felicitatem : non enim eorumdem est felicitas, quorum et par : nam par contingit inesse toti, et si nulli partium insit, sed inesse felicitatem impossibile : quod si custodes non erunt felices, qui tandem alii ? non enim artifices quidem, neque vulgus. Illa igitur Respublica de qua Socrates locutus est,
<--- Page Split --->
igitur, de qua Socrates dicit, has dubitationes habet, et his non minores alteras.
has continet difficultates, et alias his non minores.
COMMENTARIUS IN CAP. II.
Postquam Aristoteles ostendit, quod lex Socratis nociva est politicae quantum ad communicationem uxorum et puerorum, hic ostendit quod nociva est quantum ad communicationem possessionum. Et dividitur haec pars in duas partes. In prima ostendit nocumenta quae proveniunt ex tali communitate. In secunda disputat de legibus hujus communicationis, ibi (cap. 3), Fere autem similiter, etc. Prima adhuc dividitur in tres. Primo enim ostendit quae nocumenta proveniunt ex tali communitate possessionum contraria ipsi communicationi. Secundo quae nocumenta affert ad duas virtutes, castitatem et liberalitatem, ibi (litt. f), Et ad hoc interimunt opera, etc. Tertio ostendit quibus privat homines bonis communicantes, ibi (litt. i), Oportet autem non hoc ipsum ignorare, etc.
Prima harum dividitur in tres : in prima ostendit modos communicationum qui esse possunt. In secunda ponit inconvenientia quae sequuntur ex hoc, si omnes omnibus communes habent possessiones, tam in usu quam in possessione, ibi (litt. b), Alteris quidem existentibus, etc. In tertia ostendit quae bona fiunt ex communicatione illa quae est quod privatim habeantur possessiones, et usus fructuum communis sit lege et amicitia, ibi (litt. c), Eodem autem modo quo nunc se habet, etc.
a Enumerans igitur communicationes, quae possunt esse possessionum, primo continuat se dicens : Habitum autem, id
est, consequens iis, quae scilicet dicta sunt de uxoribus et pueris, est considerare de possessione, de cujus communicatione etiam dixit Socrates. Quid autem considerandum sit, subdit, Quomodo oportet constituere futuris conversari, civibus scilicet secundum optimam politiam, in qua scilicet quilibet vivit ad votum, ut in principio dictum est. Et ponit divisionem, ibi, Utrum communem aut non communem oporteat esse possessionem, ut scilicet quidquid possessum est ab aliquo, sit commune omnium, aut non.
Deinde cum dicit, Hoc autem utique quis, etc. ostendit quod haec quaestio singularem requirit tractatum. Unde dicit, Hoc autem utique quis considerabit et seorsum, distincte scilicet extra legis statura de pueris et uxoribus. Cujus causa est : quia habet quasdam speciales difficultates, quas seorsum oportet determinare. Et subdit exemplificando et dividendo : Dico autem quae circa possessionem, id est, communitatem possessionis. Et exemplificat quaerendo, ibi, Utrum et si sunt illa, quae ad possessionem pertinent seorsum, id est, privatim secundum modum secundum quem nunc habent. Nunc enim quilibet habet suam possessionem, et usum aliquo modo communem. Quæritur ergo, Utrum omnes esse communes possessiones melius, supple, sit, et usus esse etiam communes? Et exemplificat, puta campos quidem seorsum, id est, privatim esse possessos, fructus autem, camporum scilicet et vinearum in commune ferentes, supple, post messionem et collectionem, expendere. Quod quidem quadam faciunt nationum : Sclavi enim quidam collectis fructibus in unum, non recedunt ab invicem donec consumpti sunt. Et ponit secundum membrum di-
<--- Page Split --->
visionis, ibi, Aut e contrario modo terram quidem communem esse, id est, fundum agrorum aut vinearum, fructus autem dividi collectos scilicet ad proprios usus, id est, privatos et personales. Et exemplificat : Dicuntur autem quidam et hoc modo communicare barbarorum: quidam enim Sclavorum possessiones habent in communi : collectis autem fructibus, quos in communi coluerunt, dividunt eos et proportionaliter injiciunt cuilibet civium. Et subdit tertium membrum divisionis, ibi, Aut et campos et fructus communes, supple, esse et nihil habere privatum. Quæstio ergo est, quid horum sit melius ?
b Et procedit ad disputationem, ibi, Alteris quidem igitur, etc. Ibi incipit secunda pars primæ partis, et dicit : Alteris quidem igitur existentibus cultoribus, qui scilicet colunt terras, et aliis, supple, possessoribus : alius utique erit, modus istius, scilicet quæstionis et communicationis et facilior, supple, communicationis modus erit : quia tunc possessor, dato pretio faciet coli terram, et cultor accepto pretio non accusabit possessorem. Ipsis autem, supple, iisdem quibus et possessiones et usus communes sunt sibi laborantibus, supple, in communi circa possessiones sicut agros, vineas, plures utique exhibebunt difficultates. Et hujus causa est, quia custodes urbanitatum sive Senatores qui minus laborabunt, plus accipient de fructibus quam rustici qui plus laborabunt. Et hoc est : Etenim in fruitionibus et operibus sive laboribus non factis æqualibus necessarium, supple, est accusationes fieri ad fruentes quidem. Et subdit in quo, si accipientes quidem multa, supple de fructibus, pauca autem laborantes, supple, sint. Et a quo fient accusationes, subdit : Ab iis qui minus quidem accipiunt, plus autem laborant. Et huic simile est quod scribitur (Matth. xx, 12), de operariis vineæ patrisfamilias, Ili novissimi una hora fecerunt, et pares illos
nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus. Et subdit ostendens, quod talis communicatio difficilis est, ibi, Omnino autem convivere et communicare humanis omnibus, pueris scilicet, uxoribus, et possessionibus, difficile, et maxime talibus, supple, quibus omnia communia sunt. Ostendunt autem, supple, hoc, compreprinantium communitates. Et subdit in quo : Fere enim plurimi, supple, talium, dissidentes, scilicet sunt, ex iis quæ in potibus, supple, et aliis similibus, sicut cibis, dum scilicet unus accusat alium quod plus sumpsit et minus solverit, et ex parvis propulsantes invicem, id est, accusantes, supple, sunt.
Et infert ulterius ex alio per quod probat hoc, ibi, Adhuc autem famulantium, eis maxime offendimur, quibus tamen, supple, famulantibus plurimum indigemus ad administrationes ancillares, sine quibus tamen convivere non possumus. Quia dicit in primo Metaphysicorum, « multipliciter humana natura ancilla est.» Et Averroes, « Væ vobis hominibus qui computati estis in numerum bestiarum, et laboratis servitute reciproca, ut ex vobis nascatur liber. »
Deinde ponit generalem conclusionem hujus partis sic : Communes quidem igitur esse possessiones, has et alias tales habet difficultates.
c Deinde cum dicit : Eodem autem modo, etc. Ex omnibus his 'subdit, quod melius est communicationem esse secundum quod nunc, scilicet quod possessiones privatæ sint et usus secundum collationem privati et secundum amorem et largitatem sint communes. Et ista pars habet duas partes. In prima enim parte quatuor rationibus probat quod hoc melius est. In secunda ostendit, quod causa quæ decepit Socratem fuit mala suppositio, ibi (litt. h), Causam autem deviationis, etc.
Quatuor rationes sunt istæ, et prima sumitur ex hoc quod ista communicatio utriusque communicationis habet bonum, sci-
<--- Page Split --->
licet et illius quam dedit Socrates,et illius quae nunc est. Secunda ex inenarrabili delectatione largitatis propriorum, ibi (litt. d), Adhuc autem et ad delectationem. Tertia, quod sic melius contingit largiri etauxiliari amicis et extraneis, quam si et omnia essent communia, et possessiones et usus, ibi (litt. e), At vero et largiri, etc. Quarta est quam primo ponit, quod istud et non illud consuetudinibus et legibus rectis et honestis confirmatum et exornatum.
Adhuc primum horum in tria dividitur. Primo enim dicit, quod hoc legibus et consuetudinibus est approbatum. Secundo probat hoc per causam legis, ibi (circa medium hujus litt.), Magis autem addent, etc. Tertio probat idem per specialem communicationem Lacedæmoniorum, ibi (circa finem hujus litt.), Velut etiam in Lacedæmonia, etc.
Dicit igitur : Eodem autem modo, communicationis scilicet, quo nunc se habet, communicatio scilicet hominum, quod scilicet possessiones sunt propriæ et privatae uniuscujusque et similiter fructus, consuetudinibus super ornatum, et ordine legum reetarum, supple, et ornatum, non modicum utique differet, ab eo scilicet quod ordinavit Socrates. Cujus probatio est : Enim, id est, quia habebit quod ex anbobus, bonum, et explanat ibi : Dico autem quod ex anbobus habebit hoc bonum, quod scilicet est communes esse possessiones et proprias. Et subdit causam : Oportet enim aliquo modo quidem esse communes, scilicet amicitia et largitate, omnino autem, id est, simpliciter oportet, supple, esse proprias quantum ad possessiones et fructus. Et ostendit quomodo habebit bonum quod voluit esse Socrates : Socrates enim intendit quod omnibus existentibus communibus non essent litigia : et hoc non provenit, sed magis lites, sicut ostensum est : quia in communibus inæqualibus existentibus laboribus et fruitionibus generantur lites. Cum autem divisæ sunt possessiones, et
divisæ fruitiones, et curæ laborum et culturarum divisæ erunt : et tunc cessabunt litigia. Et hoc est : Curæ quidem enim divisæ ad invicem litigia non faciunt. Tunc enim quilibet scit quantum curæ et quantum fruitionis habebit.
Deinde cum dicit, Magis autem addent, etc. ostendit quod hoc prolicit ad bonam communicationem, et dicit : Magis autem addent ut ad proprium mincunque insistentes. Unusquisque enim natus est plus curae impendere proprio quam communi : ut si illud bene colatur, etiam ad bonam fruitionem communicationis proveniat : et hoc bonum accipit ex hoc, quod proprio sunt possessiones. Qualiter autem communes sint et quid boni ex hoc proveniat, subdit : Propter virtutem autem, supple, amicitiæ erit, quod proprium est, commune ad uti, id est, ad usum. Et hoc confirmat per proverbium, ibi, Secundum proverbium, « Communia, quae amicorum : » amicorum enim in usu nihil est habere divisum. Unde Bocetius de Consolatione philosophiæ, libro tertio : « Nullius boni non in commune deducti, jucunda est possessio. » Hoc autem confirmat per legem, et consuetudinem, ibi, Est autem nunc hoc modo in quibusdam civitatibus sic subscriptum. Fuit enim antiquitus consuetudo, quod edicta et leges in talibus scribebantur, et in loco publico ponebantur, ut singuli viderent : et tunc scriptum fuit quod possessiones in cura essent divisæ et privatae, per usum autem amicitiæ communes : et, supple, hoc fuit scriptum tamquam non existens impossibile. Dicit enim in quinto Ethicorum, quod non sunt difficilia de quibus præcipit lex. Dico autem quod non est hoc impossibile et maxime in bene dispositis per philanthropam, id est, amorem communem ad invicem. Amor enim communicat.
Et ex his concludit : Hæc quidem sunt supple, adornata consuetudine et lege, scilicet quod quilibet habeat propria : hæc autem fient utique, supple, communia in usu : propriam enim unusquisque
<--- Page Split --->
possessionem habens, haec quidem utilia facit amicis secundum usum, scilicet qui φιλάνθρωπος est : iis autem utitur tam quam communibus, scilicet quae possidet, communicando amicis. Et dat exemplum : Velut enim in Lacedæmonia quae communicatione bona et legibus bonis utitur, servis utimur, supple, Lacedæmone, iis qui, id est, quibusdam ad invicem, ut est dicere, propriis : quilibet enim utitur servo alterius ac si suus sit : adhuc autem equis ad vehendum, et canibus, supple, ad venandum, si indigeant pro viaticis in agris per regionem : tunc, supple, utuntur equis et canibus tamquam propriis.
Et ex hoc concludit propositum ibi, Manifestum igitur, quod melius est esse quidem proprias possessiones, usu autem facere communes, quam, ut dixit Socrates, possessione et usu esse communes. Quomodo autem fiant tales possessionse private, et usu communes, legislatoris hoc opus est proprium : legislator enim habet omnia ordinare ad optimum dispositionem civium.
d Deinde cum dicit, Adhuc autem et ad delectationem, etc. addit adhuc aliud bonum, quod ex tali communicatione provenit. Et circa hoc facit duo. Primo enim ostendit bonum. Secundo respondet ad objectionem quae posset fieri contra illud, ibi, Nequaquam enim vane, etc.
Dicit ergo : Adhuc autem ad deleciationem inenarabilem facit, supple, talis communicatio, quantum differt, putare aliquid proprium. Sicut enim dicit in IV Ethicorum in principio de largitate, « Largus sive liberalis delectatur in hoc quod bene faciat, et nihil repatiatur secundum donationes retributionum : et quotiscumque recolit de proprio se bene fecisse, admirabilem habet delectationem : et si recolit aliquid se recepisse, tristatur, tamquam minoratus sit secundum virtutem largitatis. » Haec autem delectatio tollitur, si omnia sunt communia et in possessione, et usu : quia tunc nullus dat de proprio.
Et quia posset aliquis objicere, quod amare se vel propria sit vituperabile, occurrit subdens, ibi, Nequaquam enim vane, id est, inutiliter et innaturaliter eam, quae ad seipsum habet amicitiam unusquisque, scilicet quod seipsum diligat et proprium bouum : sed hoc est naturale. Philanton autem esse, id est, amatorem suiipsus vituperatur et juste. Et respondet excludens objectionem, ibi, Non est autem hoc philaulon, scilicet quod vituperatur, amare seipsum, scilicet moderate, sed philaulon est magis quam oportet seipsum amare, quando scilicet privatus amor operationem impedit virtutis, et restringit ab amore communi, quemadmodum et amatorem pecuniarum, scilicet propter simpliciter amare non vituperatur, sed propter superflue amare. Et subjungit rationem : Quoniam amant quidem omnes, ut dicatur, supple, proverbialiter, unumquodque talium, scilicet et se et pecuniam aliquo modo, et hoc non est vituperabile.
e Et addit tertium bonum quod provenit ex tali communitate dicens : At vero et largiri et auxiliari amicis, aut extraneis, aut alteris, delectabilissimum supple, est liberali quod fit in possessione propria existente, eo quod non est delectabile si de communi fiat. Tali ergo delectione privatur, si omnium sit communis possessio, et ponitur propria existente possessione.
Et subdit conclusionem universalem ex omnibus his consequentem, ibi, Haecitaque accidunt, supple, inconvenientia universis, nimirum in pueris, uxoribus et possessionibus, unam facientibus civitatem.
f Et ad hoc interimunt opera, etc. Hic incipit pars illa, ubi ostendit quod communicatio quam ponebat Socrates, interimit honestatem virtutis, et habet quatuor particulas, in quarum prima ostendit quod haec lex duas virtutes interimit. In secunda quamdam objectionem apparentem pro Socrate destruit, ibi (litt. g),
<--- Page Split --->
bonæ faciei quidem igitur, etc. Tertia ostendit quæ fuit causa deceptionis Socratis, ibi (litt. h), Causam autem deviationis Socratis, etc. In quarta dicit quod ex tali communicatione destruitur civitas, ibi (litt. h, circa principiam), Est quidem enim ut non erit, etc.
Dicit ergo primo : Et ad hoc interimunt opera duarum virtutum manifeste, et dicit quarum, temperantiae quidem circa mulieres, id est, castitatis. Et subdit rationem : Enim, id est, quia bonum opus est ab aliena, supple, uxore existente abstinere, propter temperantiam: isti autem dicunt abutendum esse aliena sicut propria.
Et ponit secundam virtutem, ibi, Liberalitatis autem, supple, virtutem destruunt, circa possessiones. Et ponit rationem : Tali enim, supple, communicatione posita qualem ponit Socrates, neque erit manifestus liberalis existens, eo quod liberalis non est nisi in communicatione propriorum, sicut in IV Ethicorum demonstratum est. Et ponit rationem subdens : Nec operabitur actum liberalem nec unum : actus enim non potest fieri nisi de proprio. Et hoc est : In usu enim possessionum, scilicet propriarum, liberalitatis opus est : omnibus autem existentibus communibus nihil est proprium, et sic cessabit opus liberalitatis.
g Deinde cum dicit, Bonæ faciei quidem, etc. rationem quæ posset esse pro Socrate, destruit : et ponit primo apparrentiam quæ est in ipsa ratione, dicens: Bonæ faciei quidem igitur talis legislatio, scilicet quod omnia sint communia, et φλανοφωτλα, id est, amicitia hominum, utique esse videbitur, supple, talis communicatio, licet non sit. Et subdit rationem : Audiens enim, supple, aliquis, talem communicationem esse in civitate, gaudens suscipit, putans fore amicitiam quandam mirabilem omnibus ad omnes, ex hoc scilicet quod omnia sint omnibus communia, et nihil separatum habent. Aliterque, id est, etiam alia ratione, cum accusat aliquis nunc existentia in politi-
cis mala, tamquam facta, propter non communem esse substantiam. Et exponit mala, ibi, Dico autem disceptationes ad invicem circa contractum, scilicet quod non tantum solverit quanti vendidit suum, et falsorum testimoniorum judicia, scilicet quod aliquis falsos testes inducit coram judice, quod aliquid sit suum quod non est, quod fieri non posset si omnia essent communia.
Et ponit tertium malum, ibi, Et divitum adulationes, quibus nullus adularetur si omnia essent communia : et hoc respiciens, reputat esse bonam communicationem qua omnia sint communia. Et statim obviat subdens : Quorum nihil fit propter incommunicationem, scilicet privatae possessionis, sed propter malitiam avaritiae, qua unus ab alio obtinere intendit quod suum est. Et quod non fiat propter incommunicationem, ostendit subditus : Quoniam et omnia possideutes, supple, in communi, et communicantes sibi, scilicet in omnibus ut communibus, multo magis dissidentes videmus, scilicet ad multos, quam separatim substantias habentes. Hoc autem approbatum est in principio hujus capituli, quod nulli tantum dissident, sicut illi quibus sunt omnia communia. Et hoc est quod subdit : Sed videmus paucos ex communicantibus, in usu scilicet privatarum possessionum, dissidentes ad multos : quia, sicut dictum est, quod privatim possident, usu faciunt commune, et sic concordant. Adhuc autem justum, politica scilicet consideranti, dicere non solum quantis privantur malis communicanes, supple, sic : sed et considerandum est quantis bonis, supple, privantur : habitum est enim quod privantur virtute, pace, et concordia sic communicantes.
Concludit igitur ex his : Videtur autem esse omnino impossibilis vita, supple, talis communicationis, sicut patet ex praedictis.
h Deinde cum dicit, Causam autem deviationis, etc., subdit causam decep-
<--- Page Split --->
tionis Socratis, et quare ita deviavit a veritate, dicens : Causam autem deviationis Socrati, quare scilicet ita deviavit a veritate, oportet putare suppositionem non existentem rectam, qua scilicet putavit sic debere uniri civitatem, ut quilibet de quolibet diceret meum, et communi uteretur tanquam proprio : hoc enim esse non potest : Enim, id est, quia oportet esse modo aliquo unam et domum et civitatem scilicet modo proprio : proprius autem modus domus est quod ex tribus combinationibus uniatr, scilicet domino et servo, patre et nato, marito et uxore : proprius vero modus unionis civitatis est ut magis uniatr loco et specie diversis artificibus et negotiatoribus et diversis officialibus : sed non omnino, supple, uniatr. Cujus dat rationem : Est quidem enim, id est, contingit, si scilicet omnino uniatr, ut non erit procedens civitas : si enim omnino uniatr, cadit a ratione civitatis, ut in primo dictum est. Est autem, id est, contingit, ut erit quidem, supple, aliquo modo civitas aliqua communione posita, sed non omnimoda : prope autem existens ut non sit civitas, erit deterior civilas, id est, per quolcumque perducitur ad hoc ut non sit civitas, hoc facit deteriorem civitatem. Et dat exemplum : Quemadmodum utique si quis symphoniam, quae est concentus multarum vocum acutarum et gravium, faciat homophoniam, ille enim destruit symphoniam. Et adhuc inducit exemplum : Aut, supple, si quis, rythmon basin umam, supple, faciat : rythmon autem est numerus syllabarum simili terminatione terminatarum, et basis dicitur in qua duo rythmi sibi consonando concurrunt. Unde si quis rythmum concordat in unam basin, jam non erit rythmus : ita et si quis nimis uniat civitatem, jam non erit civitas. Et subjungit, quod per hoc non erit civitas studiosa, sed per alia quatuor, videlicet disciplinam virtutis, bonas consuetudines, philosophiam et ordinatas leges. Et hoc est : Sed oportet multitudinem, supple, civi-
tatis, existentem, quemadmodum dictum est prius, propter disciplinam, scilicet virtutis, inducere et communem facere et unam, et putantem, supple, oportet esse per hanc, scilicet disciplinam fore civitatem studiosam. Et subjungit causam : Inconveniens enim talibus existimare dirigere, civitatem scilicet, sed non consuetudinibus, bonis scilicet, et philosophia, et legibus : talibus enim melius dirigitur civitas ut sit studiosa quam communicatione quam posuit Socrates. Et inducit unam ex Graecia civitatem, quae prae caeteris laudabatur dicens : Ad modum quem circa possessiones in Lacedæmonia et Creta, id est, adjacente provincia, pro conviviis legislator communicavit : ille enim legislator ordinavit possessiones et fructus esse proprios, sed in conviviis communicare, sicut dicitur de filiis Job (i, 4), quibus non erant omnia communia, ibant tamen per domos facientes convivia per singulos dies, et mittentes vocabant sorores suus ut cum eis epularentur.
i Oportet autem hoc ipsum non ignorarre, etc. Hic incipit tertia pars istius capituli, in qua ostendit quod Socrates non consideravit quibus bonis privatur civitas ex tali lege, quod omnia sint communia : et dividitur in quinque partes, in quarum prima ostendit quod communicatio qua dixit Socrates omnia debere esse communia, non fuit probata per experimenta, an esset utilis vel inutilis. In secunda ostendit, quod lex sua erat inutilis : quia non ostendit differentiam inter nobiles et ignobiles, ibi (litt. I), Adhuc autem et uxores et pueros, etc. In tertia ostendit, quod nociva fuit ex hoc quod dominos rerum fecit agricolas, ibi (litt. m), Adhuc autem dominos facit rerum, etc. In quarta dicit, quod ex hoc inconveniens est, quod eosdem fecit esse principes semper, et non diversos succedere secundum principatum, ibi (litt. o), Insecurum autem et principes, etc. In quinta ostendit, quod lex Socratis aufert
<--- Page Split --->
felicitatem a civibus, ibi (litt. p), Adhuc autem et felicitatem, etc.
Dicit ergo : Oportet autem non hoc ipsum ignorare, quibus scilicet bonis ex communicatione quam ponit Socrates, privatur civitas : quia oportet attendere, eascilicet quae ponuntur secundum legem, multo tempore, ut scilicet per experimentum probentur, et multis annis, in quibus non utique lateat, per multiplex experimentum si haec bene, scilicet quae lege statuta sunt, se habuerint secundum diversas conversationes et consuetudines hominum. Et subjungit rationem : Omnia enim fere inventa sunt, ab Antiquis, supple, secundum quae, scilicet bene possunt homines convenire. Sed haec quidem, id est, quaedam, non conducta sunt, id est, lege statuta, eo quod nociva inventa sunt : iis autem, id est, quibusdam aliis non utuntur cognoscentes. Et hujus causa est, quia vident quod civitas per talia privatur multis bonis. Maxime autem fiet utique manifestum, scilicet quid prosit, quidve noceat ad communitatem si quis operibus, id est, experimento operum videat, id est, consideret talem politiam constructam, supple, esse. Ille enim considerabit quae sunt nociva et proficua tali communicationi : non enim poterit, qui sic scilicet considerare intendit, non partiens ista 1, quae scilicet in civitate sunt, et segregans facere civitatem. Et subjungit qualiter partienda sit in communicationes speciales. Haec quidem in convivia, id est, qualiter quaedam communicatio quorumdam in civitate, qui convive sunt et commensales in conviviis, lege ordinanda, ut sic communicantes non sint accusationes inter eos : haec autem in confraternitates, id est, qualiter illi qui sunt unius confraternitatis communicent sine accusatione, et tribus, id est, qualiter homines unius tribus, qui contribules dicuntur, communicent invicem sine accusatione. Et ex hoc concludit diminutionem legis Socra-
tis dicens : Itaque et nihil aliud accidet, ex lege scilicet Socratis, esse lege statutum praeter non agros colore municipes, id est, cives sive senatores municipium custodientes et jura municipii. Utrumque enim simul facere non possunt, scilicet jura municipii custodire et agros colere. Et modum istius legis, a quo exemplum accepit Socrates, subdit, ibi, Quod et nunc Lacedæmonii facere conantur : illi enim solos municipes acceperunt ab agricultura, dieta de causa.
k Deinde cum dicit, Quinimo, etc. ostendit legem Socratis diminutam et imperfectam, dicens : Sed neque modus totius politiae, civitatis scilicet, quis scilicet modus secundum convivia, confraternitates et tribus communicantibus, supple, in civitate erit aptus, neque dixit Socrates, nec facile dicere potest, et ideo diminutus est et insufficiens. Quod autem hoc sit necessarium, probat subdens : Epridem fere multitudo civitatis, supple, tota diversorum civium fit multitudo : quidam enim sunt de diversis confraternitatibus, quidam de diversis tribubus, et quidam de diversis artibus, et secundum hoc variantur communicationes de quibus nihil dictum est prius, supple, a Socrate, et ideo imperfectus et insufficiens. Ulterius arguit Socratem de lege agricolarum, ibi, Et agricolis, supple, dixit ut Socrates, communes oportet esse possessiones, aut, supple, quas colunt secundum unumquemque oportet esse proprias, ut scilicet quilibet sciat quid colat.
I Deinde cum dicit, Adhuc autem uxores et pueros, etc. ostendit quod lex Socratis non facit differentiam inter nobiles et ignobiles, dicens : Adhuc autem uxores et pueros, agricolarum scilicet, proprios oportet esse, aut communes cum municipibus. Et ostendit quod non communes : Siquidem enim eodem modo communia omnia omnibus, agricolis sci-
<--- Page Split --->
licet et municipibus, quid different isti ab aliis municipibus? quasi dicat, in nullo. Tunc enim senator erit ut agricola. Et hoc est : Aut quid plus, supple, dabitur honoris sustinentibus principatum ipsorum, nisi sapiant aliquid tale, per quod scilicet distinguantur, quale Cretenses. Et subdit quid est hoc : Illi, scilicet Cretenses, alia, id est, possessiones, scilicet uxores et pueros servis dimittentes, supple, communia, solum negant gymnasia, id est, exercitia belli, et armorum possessiones, ne forte contra eos insurgant arte militandi, et usu armorum. Et est simile ei quod dicitur in libro Judicum 1, ubi dicitur quod caverant Philisthiim ne in terra Israel esset faberferrarius, dicentes ne faciant sibi filii Israel gladium aut lanceam, et insurgant contra nos.
Et subdit adhuc arguens Socratem : quia dixerat omnia debere esse communia, ibi, Si autem quemadmodum in aliis civitatibus, supple, sunt omnia communia, ita, supple, et apud illos erunt talia, supple, communia omnia, quis modus erit communitatis ? hoc enim dixisse debuit Socrates, et non dixit.
Et ostendit inconveniens quod sequitur : In una enim civitate duas civitates esse necessarium, supple, est, et has subcontrarias invicem. Et ostendit quomodo : Faciunt enim hos quidem municipes velut custodes Reipublicae, agricolas autem et artifices et alios cives, scilicet plebeios ponunt in ordine alio. Et adhuc sequitur inconveniens. Et hoc est : Accusationes autem et disceptationes et quaecumque alia existere inquit aliis mala, existent et his : quia cum in omnibus dicat eos Socrates debere esse aequales, statim litigia erunt quare inter aequales unus alteri praeponatur, sicut municipes agricolis : quamvis dicat Socrates, quod non multis indigebunt legalibus propter disciplinam. Et intendit Socrates hoc quod dicit Apo-
stolus (Rom. n, 14 et 15) quod tales sic erunt disciplinati, quod ipsi sibi sunt lex. Ostendunt enim opus legis scriptum in cordibus eorum, et non indigent legibu, puta legibus circa municipia, id est, custodia municipiorum, et circa forum, id est, qualiter et quanti vendantur res venales, et aliis talibus similibus, sicut de nundinis et festis, attribuens solum disciplinam municipibus : et ideo dixit eos lege non indigere. Et hoc idem dicit Aristoteles in Ethicis de Platone qui dixit, quod « lex non propter bonos, sed propter malos posita est, » ad malorum scilicet pœenam et correctionem. Et concordat cum Apostolo ad Timotheum (1, 9 et 10) dicente, quod lex justo non posita, sed homicidis et plagiaris, adulteris, et raptoribus, etc.
m Deinde cum dicit, Adhuc autem dominos facit, etc. arguit Socratem, quod agricolas fecit dominos rerum possessarum, et ostendit quod per hoc multis bonis privavit Rempublicam et multis malis replevit eam. Et hoc est : Adhuc autem dominos facit rerum possessarum agricolas oblationem ferentes, id est, quod ex philanthropia per seipsos oblationes offerent municipibus. Et subjungit redargutionem dicens, quod hoc non est verisimile, sed multo magis verisimile est, tales scilicet agricolas et serviles personas, graves esse et astutii plenos : tales enim nesciunt habere amorem communem, sed privatum tantum : unde semper machinantur qualiter ea quae communia sunt, sibi retineant magis quam quibusdam obsequia, et humiliationes, et servitudes, supple, exhibeant. Sed sive necessarium hoc similiter, sive non, tunc nihil determinatum est, supple, a Socrate, et ita diminutus : et de habitis, supple, de quibus jam determinatum est, quae, supple, sit horum politia et disciplina, secundum virtutem scilicet et leges quales,
<--- Page Split --->
supple, nihil determinatum est a Socrate : et sic iterum insufficientis. Et quia posset aliquis dicere quod talia invenire esset facile et ideo omisisset ea Socrates, subdit : Est autem neque invenire facile, neque differens modicum ad Rempublicam, scilicet quia multum nocet talia omittere et multum confert ea describere. Et subdit quæ sint illa, quales quosdam esse hos, supple, oportet politica disciplina et lege municipes scilicet, ad salvandum municipium et communitatem : hoc enim speciali indiget disciplina et lege, quales scilicet oportet esse municipes ut salvent municipium.
n Deinde cum dicit, At vero si uxores, etc. redarguit Socratem de eo, quod insufficientis est de legibus agricolarum, dicens : At vero si uxores quidem faciat communes, agricolarum scilicet et municipum, possessiones autem proprias agricolarum, quis dispensabit fructus ? utrum municipes, vel agricolae ? hoc enim non describit Socrates, cum tamen summe esset necessarium, quamvis, supple, descripserit si communes possessiones, et agricolarum uxores, supple, etiam communes, quemadmodum, supple, uxores laborare debeant in agris, quae in agris viri ipsarum, supple, faciunt. Et accepit hoc a simili : dixit enim, quod sicut in bestiis, equis scilicet et bobus, eodem labore laborant et masculi et fecminae, eodem modo deberet esse in viris et uxoribus agricolarum. Et hoc reprehendit hic Aristoteles dicens : Inconveniens autem et ex bestiis fieri parabolam, ad hoc scilicet, quia oportet eadem tractare mulieres viris, supple, sicut dixit Socrates, quibus, scilicet mulieribus, economicæ, id est, curae domus nihil attinet, quin potius sicut in Ethicis determinatum est, corruptio urbanitatis est si mulier obtinuerit principatum, et ideo inconveniens fuit eadem tractare mulieres viris, sicut dixit Socrates.
o Deinde cum dicit, Insecurum autem et principes quomodo, etc. redarguit Socratem de hoc quod dixit semper eosdem debere esse principes, dicens : Insecurum autem et principes quomodo instituit Socrates, quod scilicet semper iidem principentur. Et hoc est : Semper enim facit eosdem principes, et adversatur subdens : Hoc autem seditionis causa fit : quia scilicet cum differentes sint homines et magis et minus digni ad principatum, facere eos aequaliter principari, generat seditiones. Et hoc est : Et apud nullam dignitatem possidentes, sed, supple, in omnibus aequales, sicut dixit Socrates, seditionis causa est, si aliunde utique apud animosos et bellicosos viros, quam, supple, ex ipsis accipiantur principes : non enim sustinebunt animosi et bellicosi viri quod ex agricolis, eis princeps constituatur.
Et quia posset aliquis dicere quod Socrates non semper eos fecit principes, ideo obviat ostendens hoc sequi ex dictis suis, ibi, Quod autem necessarium, supple, sit, ipsi, scilicet Socrati, facere eosdem principes, manifestum, supple, est. Non enim quandoque quidem aliis, quandoque autem aliis mixtum est aninabus a Deo aurum, sed semper eisdem. Intendit dicere quod natura omnes homines aequales genuit, et non unum meliorem alio. Et tamen cum hoc dixit, quod de hominibus esset sicut de mineriis in terra : in qua enim minería invenitur aurum, semper invenitur : et in qua argentum similiter, et in qua æs, invenitur semper æs : et in qua ferrum similiter : et non mutatur mineria auri in mineriam argenti, nec melioris metalli in mineriam inferioris, sed semper manet eadem : ita dixit quod non quandoque quidem aliis, quandoque autem aliis mixtum est animabus a Deo aurum, sed semper eisdem. Et explanat, Ait autem, Socrates scilicet, his quidem, id est, quibusdam mox genitis misceri aurum, illis scilicet qui optime sunt dispositi ad virtutem et sapientiam : his
<--- Page Split --->
autem, id est, aliis scilicet mox genitis, argentum, scilicet dispositis non tam excellenter ad virtutem et sapientiam : es autem et ferrum dicebat, supple, mox genitis artificibus futuris, supple, esse mixtum, parum scilicet valde dispositis ad virtutem et sapientiam : et hoc etiam dicebat esse mixtum agricolis, id est, animabus agricolarum, et omnibus qui servilibus operibus intendunt. Et propter hoc dixit debere illos semper principari, quorum animabus mixtum est aurum : cum tamen omnia deberent esse communia et uxores et pueri et possessiones, et ex tali communitate saepe permutarentur nobiles ad ignobiles, et e converso, et secundum talem permutationem deberent etiam permutari principatus : quia aliter oriretur contentio et seditio, si quibusdam semper principantibus, alii aeque nobiles excluderentur a principatu.
p Deinde cum dicit, Adhuc et felicitatem, etc. arguit Socratem, quod a municipibus auferebat felicitatem dicens : Adhuc autem et felicitatem auferens, supple, Socrates, a municipibus, totam inquit oportere felicem facere civitatem legislatorem, id est, quod legislator totam felicem deberet facere civitatem, et non solum municipes : et intellexit de civitate perfecta, quae non solum consistit in operatione perfecta quae est secundum virtutem naturalis habitus non impeditam, ut docet in primo Ethicorum, sed consistit in omnibus organice deservientibus ad ipsam, sicut in divitiis et fortitudine et omnibus condecorantibus ipsam, sicut et species corporis et nobilitas, secundum quod diffinit Tullius felicem sive beatum dicens in Hortensio dialogo : « Felix sive beatus est, cui omnia optata succedunt. » Et Boetius in
quinto de Consolatione philosophiae, quod « felicitas sive beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. » Et huic dicto Socratis obviat dicens : Impossibile autem felicitate totam, supple, civitatem, aut pluribus, aut non omnibus partibus, supple, beatificatis et felicitatis, aut quibusdam habentibus felicitatem, aliis autem, supple non habentibus eam, sed impossibilibus ad eam. Non enim eorumdem, supple, est felicitas : quia vel ex genitura, vel ex fortuna, vel ex conversatione habent quod felicitari non possunt. Et dat exemplum : Quia aliquid convenit toti, quod tamen partibus non convenit, sicut perfectum vel par in numeris : senarius enim et perfectus numerus est et par, et tamen neutra pars, ejus scilicet, ut ternarius, nec perfecta est, nec par. Et hoc est : Hoc quidem, scilicet perfectum et par contingit toti inesse, senario scilicet, partium autem neutri : felicitare autem impossibile, supple, est multas partes civitatis. At vero si municipes non sunt vel fiunt felices, secundum Socratem scilicet, qui alteri, supple, erunt felices ? Et subjungit rationem : Non enim utique artifices, supple, erunt felices : quia mechanicis intendentes intendunt servilibus, quod ad felicitatem non pertinet, quae non est nisi circa liberalia. Et multitudo banausorum, supple, non potest esse felix, propter eamdem causam : banausi enim, sicut prius habitum est, toti sunt fuliginosi, vilibus operibus dediti, et mercenarii, vilibus operibus pro mercede dediti.
Postea ponit epilogalem conclusionem dicens : Politia quidem igitur, de qua Socrates dixit, has dubitationes habet, supple, quae dictae sunt, et his non minores alteras, scilicet quae in sequentibus dicentur.
<--- Page Split --->
De ea Reipublicae Socratis parte, in qua de legibus agit, et ejus redargutio.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Fere autem similiter, et quae circa leges se habent posterius scriptas. Propter quod et de ea quae hic politia, considerare modica, melius : etenim in politia de paucis omnino determinavit Socrates, de uxorum et puerorum communicatione, quomodo habere oportet, et de possessione, et politica ordine.
Ferme autem similiter circa leges quoque se habet postea scriptas, quapropter et de illa Reipublicae parte hic cogitare parum melius erit : etenim in Republica de paucis admodum determinavit Socrates, ut de mulierum et natorum communilate, et de rebus possessis, ac de institutione Reipublicae.
b Dividitur autem in duas partes multitudo habitantium : haec quidem in agricolas, haec autem in partem, quae ad bellum. Tertium autem ex iis consilians et principale civitatis. De agricolis autem et artificibus, utrum nullo aut aliquo participant principatu, et utrum arma oportet possidere et hos, et compugnare, aut non, de iis nihil determinavit Socrates.
Divisit enim in duas partes multitudinem habitantium, in agricolas, et propulsatores belli. Tertiam ex his fecit eos qui consultant ac deliberant, et in quibus summa Reipublicae consistit auctoritas. Agricolae vero et artifices, utrum nullius magistratus, an alicujus participes sint, et utrum arma possidere debeant, et una pugnare, nihil determinavit.
c Sed uxores quidem existimat oportere simul bellare, et disciplina participare eadem municipibus : alia autem exterioribus replevit sermonibus. Et de disciplina, qualem quamdam oportet fieri municipibus. Legum autem plurima
Sed mulieres censet una pugnare debere ac disciplinam habere eamdem quam custodes. Caetera vero extraneis peregit sermonibus. Et de disciplina custodum, qualem esse illam oporteret. Legum autem maxima quaedam pars leges
<--- Page Split --->
quidem pars leges existunt entes : pauca autem de politia dixit : et hanc volens communiorem facere civitatibus, secundum modicum circumducit iterum ad alteram politiam : praeter mulierum enim communionem, et possessionis, alia cadem tradit ambabus politiis : etenim disciplinam eamdem, et quod ab operibus necessariis abstinentes vivere, et de conviviis similiter : verumtamen in hac inquit oportere esse convivia mulierum : et hanc mille arma possidentium, hanc autem quinque milium.
existent publicae. Pauca vero de Republica dixit, quam dum pergit communiorem facere, paulatim circumagit in aliam Rempublicam. Praeter communitatem enim mulierum et rerum possessarum, caetera eadem utrisque attribuit, nam et disciplinam eamdem, et abstinentes vivere ab operibus necessariis, et de comessationibus eodem modo, praeterquam quod hic existimat mulierum quoque comessationes esse debere, et hanc mille habentium arma, illam vero quinque millium.
d Superfluum quidem igitur labent omnes Socratis sermones, et leve, et novum, et quaestionibus plenum : bene autem omnia, forte difficile. Quia nunc dictam multitudinem oportet non latere, quia regione Babylonica, vel aliqua infinita opus erit, tot multitudinem ex qua otiosi quinque millia nutriantur, et praeter hos mulierum et famulorum alia turba multo major. Oportet quidem igitur supponi ad votum, nihil tamen impossibile.
Superfluum ergo quiddam, et comptum, et novum, et dubitativum, omnes Socratis habent sermones, sed cuncta recte, forsan difficile. Nam etiam multitudo illa de qua nunc dicebatur, latere non oportet, cum tanta sit, quia Babylonia, aut alia quaedam infinita regione indigebit, ex qua otiosorum quinque millia cum mulierum ac ministrantium multiplici turba alantur : suppositiones quidem sunt pro arbitrio facienda, non tamen impossibles.
e Dicitur autem quod oportet legislatorem ad duo respicientes ponere leges : ad regionem et homines. Adhuc autem bene se habet apponere et ad vicinorum loca : primum quidem si oportet civitatem vivere vitam politicam, non monasticam. Non enim solum necessarium est, ipsam talibus uti ad bellum armis, quae utilia secundum propriam regionem sunt, sed ad exteriora loca. Si quis autem non talem acceptat vitam, neque propriam, neque communem civitatis, tamen nihilomnius oportet terribiles esse inimicis, non solum venientibus in regionem, sed et discedentibus.
Dicitur autem debere legislatorem ad duo respicere in ferenda lege, ad regionem et homines, addendum est, et ad vicina loca, si oportet civiliter vivere civitatem : non solum enim necessarium est ipsam talibus uti ad bellum armis, quae utilia sint in sua regione, verum etiam quae in aliena. Quod si quis hujusmodi non recipit vitam, neque privatim, neque publice, nihilominus tamen oportet terribilem esse hostibus, non venientibus solum in regionem, verum etiam abeuntibus.
/ Multitudinem autem possessionis videre oportet, ne forte melius altero modo determinetur plane magis. Tantam enim inquit esse oportere, ut vivatur temperate, quemadmodum si quis dicat, ut vivatur bene : hoc enim utile magis.
De modo quoque rerum possidendarum videndum est, ne forsan melius sit aliter diffinire et clarius. Tantas inquit possidere oportet, ut modeste vivatur, perinde ac si dicat, ut bene vivatur : verum hoc est nimis generale, et est
<--- Page Split --->
Adhuc autem est temperate quidem, misere autem vivere : sed melior determinatio, temperate, et liberaliter. Separatim enim utrumque, hunc quidem deliciari assequetur : hunc autem laboriose vivere, quoniam soli ii habitus sunt virtutes circa habitudines substantiae : puta substantia, mansuete, aut fortiter uti non est : temperate autem et liberaliter est, quare et usus hos necessarium esse circa ipsam.
temperate vivere, ærumnose tamen : at melius est dicere modeste, et liberaliter. Separatim enim utrumque, alterum enim luxuriae accommodabitur, alterum difficul-tati, cum sola hujusmodi virtutes habitus sint circa usum facultatum nostrarum, puta patrimonio mansuete vel fortiter uti non dicimur : at modeste et liberaliter dicimur, quare necessarium est circa illud istas versari virtutes.
g Inconveniens autem, et possessiones adæquantem circa multitudinem civium non constituere, sed sinere puerorum procreationem infinitam, tamquam sufficienter utique respondentem ad eamdem multitudinem, propter sterilitates quantiscumque generatis : quia videtur hoc etiam nunc accidere circa civitates : oportet autem hoc non similiter certe habere circa civitates tunc et nunc.
Absurdum quoque est, cum facultates adæquaverit, de civium multitudine nihil determinare, sed indefinitam relinquere multitudinem filiorum, quasi sufficienter adæquatam propter sterilitates quotcumque contingant, quod videtur nunc quoque evenire in civitatibus, sed opus est ut aliam certitudinem tunc habeat, quam nunc.
h Nunc quidem enim nullus dubitat, eo quod partitæ sunt substantiæ ad quantamcumque multitudinem : tunc autem indivisis existentibus, necesse dejectos nihil habere, sive pauciores sint secundum multitudinem, sive plures.
Nam nunc quidem nemo dubitat ex eo, quia in singulos divisæ sunt facultates, in quantamcumque multitudinem, tunc vero cum indivisæ, necessarium est dispares nihil habere, sive pauciores sint multitudine, sive plures.
i Magis autem suspicabitur quis utique oportere determinatam esse puerorum procurationem, quam substantiam, ut non numero quodam plures generentur, hanc autem multitudinem ponere aspicientem ad fortunas, si accidat mori quosdam generatorum, et ad aliorum sterilitatem. Finem autem, quemadmodum in aliis civitatibus paupertatis necessariam causam fieri civibus : penuria autem seditionem efficit, et malignitatem.
Magis autem putaret quis oportere determinatum esse modum procreandorum filiorum quam facultatum, ut non plures quam determinatum sit procreari oporteat, et numerus diffiniendus est, respectu habito ad fortunas, si contingat decedere aliquos, et ad defectum procreandi caeterorum. Prætermittere autem id, ut in plerisque civitatibus, necesse est egestatis causa civibus, egestas vero seditiones et delicta parit.
k Phedon quidem igitur Corinthius, existens legislator Antiquorum, domus æquales opinatus est oportere permanere, et multitudinem civium, etsi primo inæquales habuissent sortes omnes secundum magnitudinem : in legibus au-
Itaque Phedon Corinthius, unus ex vetustis legumlatoribus, familias censuit æquales permanere debere, et civium multitudinem, quamvis sortitiones habebant prius omnes iniquas secundum magnitudinem : at in Iis legibus contrarium
<--- Page Split --->
tem iis contrarium est. Sed de his quidem quomodo utique æstimamus melius habere, dicendum posterius. Derelictum est autem legibus iis, quæ et circa Principes, quomodo erunt differentes a subjectis : ait enim oportere quemadmodum ex altero lanae filum fit, quam lini, sic et Principes habere oportet ad subjectos. Quoniam autem omnem substantiam sinit fieri majorem usque quintuplum, propter quid hoc non utique erit in terra usque aliquid ? et domiciliorum autem divisionem oportet considerare, ne forte non expediat ad œconomiam, duo enim domicilia cuilibet distribuebat, dividens seorsum : difficile autem domos duas habitare.
est : verum de his quemadmodum statuendum putemus, postea erit dicendum. Omissum est etiam in illis legibus, quemadmodum differant præsides a subjectis : inquit enim oportere, quemadmodum ex alio lanae filum ducitur, quam lini, sic et eos qui præsunt, se habere debere ad eos qui subsunt. Cum vero totam substantiam augeri dixerit usque ad quintuplum, quare hoc utique non erit in regione usque ad aliud? videndum est etiam, ne ædificiorum divisio non prosit ad rem familiarem, duas enim cuique domos attribuit, at difficile est duas habitare domos.
1 Coordinatio autem tota, vult quidem neque democratia, neque oligarchia, media autem harum, quam vocant politiam : ex utentibus enim armis est.
Tota vero constitutio vult esse neque plebis gubernatio, neque paucorum potentium, sed horum mediam quam vocant Rempublicam. Est enim ex his qui arma ferunt.
m Siquidem igitur communissimam hanc constituit civitatibus aliarum politiarum, bene dixit forte : si autem ut optimam, post primam politiam, non bene : forsitan enim eam, quæ Laconcrum, aliquis utique laudabit magis, vel etiam aliam aliquam magis aristocraticam.
Si igitur ut communissimam omnium hanc civitatibus constituit Rempublicam, recte forsan dixit : sin ut optimam Rempublicam, non recte : forsan enim Lacedaemoniorum Rempublicam quis magis probabit, vel aliam quamdam magis optimatum.
n Quidam quidem igitur dicunt quod oportet optimam Politiam ex omnibus esse civibus mixtam, propter quod et Lacedæmoniorum laudant, esse enim ipsam, ii quidem ex Oligarchia et Monarchia et Democratia aiunt, dicentes, Regnum quidem Monarchiam, seniorum autem Principatum, Oligarchiam. Democratica autem principari secundum plebeiorum principatum, propter ex populo esse Ephoros. Alii autem ephoriam quidem esse tyrannidem. Democraticae autem principari secundum convivia, et aliam vitam quotidianam.
Sunt qui dicant optimam Rempublicam ex omni genere gubernationum admixtam esse debere, atque ob id Lacedæmoniorum laudant Rempublicam : constare quidem illam ex paucorum potentia. Item, ex uno principe, et populari statu, ponentes regem illorum pro unius gubernatione, Senatum vero pro paucorum potentia, Ephoros autem pro statu populari, quoniam Ephori ipsi ex plebe sumuntur : alii Ephoratam quidem tyrannidem putant, sed populariter regi per comessationes, et alium quotidianum victum.
<--- Page Split --->
o In legibus autem iis est dictum, quod opportunum componi optimam politiam ex democratia et tyrannide : quas aut omnino non utique aliquis ponet politias, aut pessimas omnibus.
Sed in his legibus dictum est, optiman Republicanam ex plebeio statu constare debuer, ac ex tyrannide : quas aut non reponat quis omnino inter species Rerumpublicarum, aut deterrimas omnium esse fateatur.
p Melius igitur dicunt, qui plures commiscent : ex pluribus enim composita politia melior.
Melius ergo dicunt, qui plures commiscent, nam quae ex pluribus constat Respublica, melior est.
q Deinde, neque iis videtur monarchichum nullum, sed ex oligarchica, et democratica : magis autem declinare vult ad oligarchiam.
Deinde nihil videtur habere ex unius gubernatione, sed ex paucorum potententia, ac populari statu : verum ad paucorum potentiam inclinare magis.
r Palam autem ex principantium institutione, quod quidem enim ex electis sortiales, commune est amborum : quod autem abundantioribus necessarium sit convocare, et ferre principes, aut facere aliquid aliud politicorum, hos autem dimittere, hoc oligarchicum.
Quod patet ex magistratuum creatione, nam quod ex delectis sortitio fiat, commune est utrique : sed quod necesse sit ditiores concionem habere, et magistratus creare, vel aliud quidpiam hujus publicorum negotiorum facere, alios vero praeteriri, id paucorum potentiae est.
s Et tentare plures ex abundantibus esse principes, et maximos, et maximis honorabilitatibus. Oligarchiam autem facit et consilii electionem. Eligunt quidem enim omnes necessario, sed ex prima honorabilitate, deinde rursum æquales ex secunda, deinde ex tertiis. Verumtamen non omnibus erat necessarium his qui ex tertiis aut quartis. Ex quarto autem quartorum, necessarium solis primis et secundis. Deinde ex his ex qualibet honorabilitate, ait oportere ostendere æqualem numerum. Erunt autem plures qui ex maximis honorabilitatibus, et meliores propter quosdam popularium non eligere, quia non necessarium.
Insuper conari, ut plures ex divitibus ad dignitates sumantur, et ad maximas quidem, ex maximo censu, paucorum potentia est, et senatus assumptio : assumuntur enim cuncti ex necessitate, sed ex primo censu, postea totidem ex secundo, postea ex tertio : verum non omnes necesse erat ex tertio vel quarto assumi : ex quarto autem quartorum solis necesse est primis et secundis, postea ex his æqualem ex singulis censibus, numerum esse sumendum, inquit : erunt itaque plures et potentiores qui ex maximo censu sumuntur. Propterea quia ex plebe quidam non sumuntur, quia necesse non est.
t Quomodo quidem igitur ex democratia, et monarchia oportet constare talem politiam, ex his manifestum, et ex posterius dicendis, cum inciderit de tali politia consideratio.
Quod igitur non ex gubernatione plebis, ac unius principatu constabit hujusmodi Respublica, ex his patet. Patebit etiam postea, cum de ea specie Reipublicae tractabimus.
<--- Page Split --->
u Habet autem et circa electionem principum, scilicet quod ex electis eligibiles periculosum, si enim aliqui institui velint, et mediocres multitudine, semper ad horum eliguntur voluntatem. Quae quidem igitur circa politiam, quae in legibus, hunc habent modum.
Habet etiam circa magistratuum creationem, delectorum delectum periculosum : nam si aliqui conspirare velint etiam mediocri numero, semper secundum horum voluntatem fiet assumptio. In legibus igitur illa Respublica ita se habet.
COMMENTARIUS IN CAP. III.
In capitulo isto, Aristoteles disputat contra leges quas de sua politia dedit Socrates, et habet duas partes in genere. Primo enim ponit leges, secundo procedit contra eas, ibi (litt. d), Superfluum quidem igitur habent, etc. Prior istarum partium dividitur in tres, in quarum prima dicit quod expedit de politia ista pauca considerare : eo quod etiam Socrates in politia sua pauca determinavit. In secunda dicit qualitor Socrates divisit habitantes in civitate, ibi (litt. b), Dividitur autem in duas partes multitudo, etc. In tertia ponit quamdam specialem legem Socratis, qua promulgavit quod uxores oportet simul cum viris ad bella procedere, et eadem disciplina cum municipibus participare, ibi (litt. c), Sed uxores quidem existimat oportere, etc.
a Dicit ergo : Fere autem similiter, non enim in omnibus simile est, sed in quibusdam, et, id est, etiam quae circa leges se habent, quibus scilicet Socrates regulabat talem politiam qualem dedit de uxoribus et pueris et possessionibus posterius scriptas, scilicet a Socrate. Primo enim dedit politiam et ordinavit, postea posuit leges quibus regularentur in vita secundum ordinem politica tradita. Et quia jam de politia multa dicta sunt, ideo subdit : Propter quod et de ea, quae hic politica, scilicet de legibus tradenda So-
cratis, considerare modica, melius. Et subjungit rationem : Etenim in politia, scilicet Socratis, de paucis omnino determinavit Socrates. Et subdit de quibus : De uxorum scilicet et puerorum communicatione quomodo oportet habere, id est, qua lege regulari, et de possessione, supple, etiam lege determinavit, quod scilicet omnia oportet esse communia, et nihil proprium, et politiae ordine, supple, determinavit.
b Deinde cum dicit, Dividitur autem, etc. ostendit quomodo Socrates politiae ordinem divisit in duas partes scilicet, eo quod multitudo habitantium in duas partes dividitur, quibus tamen addit et tertiam, et supponit partes in quas dividitur dicens : Haec quidem, id est, una pars in agricolas qui victualia procurent : haec autem, id est, alia pars, in partem quae ad bellum, quae scilicet est pars militum, quae, sicut dicit Plato in Timaeo, ex electa juventute eligenda est, et in extrema parte habitationum ponenda : eo quod in extremis ordinati sunt ad repellendas injurias. Tertium autem ex his consilians et principale civitatis, ex militibus enim et aliis de populo qui consilio regerent multitudinem, elegerunt quosdam qui principatum haberent regiminis, et secundum leges positas multitudinem regerent, ut quilibet ad votum viveret, et finem beatae vitae attingeret secundum justitiae ordinem. Unde etiam Tullius in libro de Republica, et Vitruvius in libro de Architectura dicunt instituisse Socratem et Platonem, quod civitas ad modum corporis humani aedifica-
<--- Page Split --->
retur. In corpore enim humano primo fundatur cor et munitur ossibus pectoralibus et officialibus membris in circuitu positis, et in extremo ponuntur membra motiva, sicut manus et pedes quibus reppellantur contraria et attrahantur convenientia. Ita dixerunt in civitate, in medio ponendam domum regis, et in circuitu domos consiliariorum et senatorum ad muniendum regem, et in extremis domos militum qui sustineant et repellant insultus inimicorum : quorum si aliquis formidolosus inveniretur ex electa juventute electus et sublimatus, dicit Plato ad inferiores sedes eum esse retrudendum, et alium loco ejus esse instituendum : quod si omnes deficerent bello interfecti, dicit Vegetius in libro de He militari ex aerariis et fabris esse restituendos. Et assignat causam dicti : quia aerarii et fabri ex continuo auditu soni malleorum et aeris minus fiunt pavidi audito sono armorum hostium.
Deinde cum dicit, De agricolis autem, etc. ex his arguit de insufficientia Socratem dicens : De agricolis autem et artificibus utrum nullo aut aliquo participent principatu, nihil determinavit Socrates : cum tamen hoc summe esset necessarium : quia quorum est una communicatio in arte et communitate, horum necessarium et alterum esse subjectum et alterum principans, sicut in primo libro saepius determinatum est. Et arguit de alio subdens, Et utrum arma oportet possidere etiam hos, scilicet agricolas, et artifices, et compugnare sicut pugnant milites ad repellendos hostes, aut non : de his nihil determinavit Socrates, et ideo insufficiens fuit.
c Deinde cum dicit, Sed uxores quidem, etc. subjungit de imperfectione legum Socrates circa uxores dicens : Sed uxores quidem existimat, Socrates sciliret, oportere simul bellare cum viris, cum tamen hoc sit contra timiditatem seus feminei. Et addit, quod etiam pro luge dedit Socrates, et disciplina partici-
parr radrm mulieres municipibus, id est, rectoribus civitatis. Cum tamen in Ethicis determinatum sit, quod si mulier principatum obtineat, hoc corruptio voluntatis est. Et subdit de aliis de quibus etiam insufficiens fuit, ibi, Alia autem scilicet de agricolis et artificibus, crterioribus, id est, impertinentibus repletit sermonibus. Et de disciplina, qualem quamdam, scilicet disciplinam oportet fieri municipibus, scilicet qualiter custodiant municipium, et quibus legibus ordinent, supple, populum, omnia haec exterioribus, id est, impertinentibus repletit sermonibus : cum tamen summe necessarium fuisset, quod de iis certe et determinate aliquid tradidisset. Et hoc est : Legum autem plurima quidem pars leges existunt. Unde de quibus alii legislatores plurimas leges tradiderunt, ipse insufficienter paucas tradidit. Leges dico entes, id est, quae sunt secundum veram rationem legum : traditiones enim quasdam tradidit, sed rationes legum non habcbant : quia, sicut dictum est, « lex est jus scriptum asciscens honestum prohibensque contrarium. » Et ostendit in quo, subdens : Pauca autem, supple, secundum rationem legis de politia dixit : et hanc, scilicet politiam volens communiorem facere civibus, id est, quam communio civitatis permittat, secundum modicum circumducit. Et vocatur circumductio, a regula verae legis abductio : tamen aliqua translatio habet, « secundum modum circumducit » iterum ad alteram politiam. Dixit enim quod oportet omnes participare eamdem disciplinam, licet artibus et aliis vitae differentiis vivant : quod tamen esse non potest. Et ostendit in quo, subdens : Praeter mulierum enim communionem (quas dixit debere esse communes omnibus), et possessionum, scilicet communionem, quas etiam dixit esse debere communes, alia eadem tradit ambabus politiis, scilicet mulierum, virorum et municipum et agricolarum : et ostendit in quo, ibi, Etenim disciplinam eamdem, dicit esse ambarum scilicet politiarum,
<--- Page Split --->
et quod ab operibus necessariis abstinentes, eo quod illa cum labore sunt (opera enim necessaria dicuntur, quae fiunt pro victus et vitae necessitatibus), vivere, supple, debeant cives. Sicut enim in hujus libri principio dictum est, ad votum debent vivere politice viventes: sed nec ad votum nec beate vivit, qui labore necessitatis victum quaerit.
Et de conviviis similiter, supple, nihil determinavit Socrates. Et adversatur subdens : Verumtamen in hac, scilicet politia, inquit, scilicet Socrates, oportere esse convivia mulierum : quia sine conviviis non est jucunda vita nec beata, qualis debet esse politice viventium : et hanc, politiam scilicet militum, mille arma possidentium, supple, dixit esse Socrates, ubi scilicet communitas per mille armatos defendi potest : hanc autem, scilicet politiam quinque militum, quae scilicet quinque millibus ab hostibus vix defendi potest : et tamen hoc, quod ita dixit, non determinavit, unde essent sumptus et stipendia his omnibus sufficientia.
d Deinde cum dicit, Superfluum quidem igitur habent, etc. incipit procedere et disputare contra legem Socratis : et habet duas partes, in quarum prima rationes reprehensionis Socratis ponit, in secunda confirmat eas auctoritate Phedonis, ibi (litt. k), Phedon quidem igitur Corinthius, etc. Prima harum lex continet. Primo enim reprehendit Socratem in sermone. Secundo quod non respexerit ad ea quae legislatores respicere debent, ibi (litt. e), Dicitur autem quod oportet legislatorem, etc. Tertio quod non bene determinavit de multitudine possessionis, ibi (litt. f), Multitudinem autem possessionis, etc. Quarto, quod non bene determinavit multitudinem civium proportionando ad possessiones, ibi (litt. g), Inconveniens autem et possessiones, etc. Quinto, quod non bene determinavit circa generationem, quomodo deberet dividi haereditas patrum
ad sufficientiam filiorum, ibi (litt. h), Nunc quidem nullus dubitat, etc. Sexto quod non respexit ad fortunas quae accidere consueverunt in civitate, ibi (litt. i), Magis autem suspicabitur quis, etc.
Dicit ergo circa primum : Superfluum quidem igitur habent omnes Socratis sermones (et dicit superfluum quod non est necessarium ad bonam politiam, in qua homo non potest vivere ad votum) et novum, id est, non concordans antiquis legislatoribus, neque expertum per multos annos, sicut ante docuit, et quaestionibus plenum propter inconvenientia qua accidunt ex dictis suis : bene autem omnia, forte difficile, supple, est determinare. Et reddit rationem, ibi, Difficile enim et nunc, scilicet possessionibus jam divisis, dictam multitudinem quae scilicet civiliter in civitate possit vivere, supple, difficile est determinare. Et subjungit rationem, ibi, Oportet enim non latere, quia regione Babylonica, quae tota militabat ad subjectionem orbis, vel aliqua alia, supple, simili illi, infinita erit opus multitudini : et sic difficile est de possessionibus tanta multitudini providere, ut tot sufficientia habeant de expensis ex possessionibus determinatis, ex qua otiosi qui agricultura non deserviunt. Et praeter hos, scilicet quinque millia militum arma possidentium, mulierum et famulorum, alia turba multo major. Quod debuit determinare legislator, unde sufficerent expense. Et hoc est : Oportet quidem igitur supponi ad votum, id est, quod omnes isti ad votum habeant : quia bona politia non est (sicut dictum est in hujus libri principio) in qua civis ad votum non vivit : tamen nihil impossibile, supple, oportet supponi a legislatore : quia hoc haberi non posset, nec in terra, nec in civitate.
e Deinde cum dicit, Dicitur autem quod oportet, etc. reprehendit eum, quod non respexerit ad ea ad quae respicere debet legislator, dicens: Dicitur autem quod oportet legislatorem ad duo
<--- Page Split --->
respicientem ponere leges, ad minus. Et subdit ad quae : Ad regionem et homines : ad regionem, ut tanta sit, ut possit nutrimenta et necessaria praebere, sicut dicitur de Troja :
Potum vineta, pastum dabat area læta.
Et apponit tertium : Adhuc autem bene se habet apponere, quod scilicet legislator respiciat, et, id est, etiam vicinorum loca, quibus lex vel adjutorium vel nocumentum potest inferri civitati : supple et oportet respicere primum quidem, id est, principaliter, si oportet civitatem vivere vitam politicam. Politica enim vita multis indiget, et a multis laedi potest. Et hoc est : Non enim solum necessarium ipsam, id est, politicam vitam, talibus uti ad bellum armis, quae utilia sunt secundum propriam regionem, supple, ad defensionem, sed et ad exteriora loca, ut scilicet possit repellere contraria insurgentia. Et si quis objiceret, quod haec tempore pacis non essent necessaria, respondet dicens : Si quis autem non talem acceptat vitam, id est, bellicosam, neque propriam, supple, uniuscujusque civis, neque communem civitatis, supple, quod Socrates dixit omnia debere esse communia, ut semper esset pax inter cives : tamen nihilominus oportet terribiles esse inimicis, ut scilicet non audeant insurgere, non solum venientibus in regionem, tempore belli scilicet, sed et discendentibus et distantibus, supple, ut scilicet terror compescat et propinquos et remotos : inimici enim plus timore quam amore compescuntur.
/ Deinde cum dicit, Multitudinem autem possessionis videre oportet qualiter determinetur, ne forte melius altero modo determinetur magis, id est, ut sit planior determinatio quam Socratis. Et ponit dictum Socratis : Tantam enim, inquit Socrates, esse oportere, supple, possessionem, ut vivatur temperate : et intollexit temperate, id est, non superflue
secundum luxum, nec parce secundum defectum : tamen Aristoteles imponit ei, quod temperatc secundum temperentiam dixit esse vivendum. Et hoc reprehendit, ibi, Quemadmodum si quis dicat, ut vivatur bene, hoc enim est utile magis : et intendit quod melius dixisset tantas oportere esse possessiones, ut quilibet vivat bene : quia illa magis utilis determinatio est, quam quod vivat temperate.
Consequenter ad idem inducit aliam rationem, et dicit : Adhuc autem est, id est, contingit temperate quidem, misere autem vivere, id est, sub defectu. Et ille bene non vivit, qui misere vivit. Et adversatur determinationi Socratis, ibi, Sed melior determinatio, supple, esset temperate et liberaliter.
Et subjungit rationem quare illa duo debent simul poni ad determinationem et non divisim, ibi, Separatim enim, id est, si haec duo, scilicet liberaliter et temperate ab invicem separentur, utrumque divisim, supple, acceptum, hunc quidem liberaliter, supple, viventem assequetur deliciari, et hoc non est bene vivere : quia sub luxu vivere non est bene vivere, et banausi efficiuntur et aupoxax- 10, ut dixit in Ethicis. Hunc autem, scilicet temperate viventem, laboriose vivere, supple, assequetur. Et hoc iterum non est bene vivere, propter quod dicit Seneca, quod « laboriose vivens potius trahit vitam quam ducat : » et ideo oportet, supple, utrumque conjungi, ut scilicet vivatur temperate et liberaliter. Sed quia posset aliquis quaerere, quare non accepit determinationem ab aliis virtutibus, ut dixisset mansuete et fortiter vivere? Respondet, ibi, Quoniam soli hi habitus, temperantiae scilicet et liberalitatis, sunt virtutis circa habitudines substantiae, id est, facultatum. Et dat exemplum : Puta, substantia (ablativi casus) mansuete et fortiter uti non est : mansuetudo enim et fortitudo sunt circa timores et audacias. Temperate autem et liberaliter est, supple, uti substantia : et idcirco determinatio sumitur a temperantia et li-
<--- Page Split --->
beralitate, et non a mansuetudine et fortitudine.
Et subdit concludens ex his, ibi, Quare et usus hos, temperantiae scilicet et liberalitatis, necessarium est esse circa ipsam, substantiam scilicet, et secundum usum earum virtutum determinari.
g Deinde cum dicit, Inconveniens autem et possessiones, etc. reprehendit Socratem, quod constituens sufficientiam possessionis ad multitudinem, non determinavit quanta deberet esse multitudo, dicens : Inconveniens autem et possessiones adequantem circa multitudinem civium non constituere, supple, quanta debet esse multitudo, sed sinere puerorum procreationem infinitam, tamquam sufficienter utique respondentem ad eamdem multitudinem, id est, tamquam possessiones respondeant multitudini infinitae procreandae. Et hujus causam dixit Socrates esse : Propter sterilitates aliquarum matronarum, quarum sterititate restringitur numerus civium, ut possessiones aliis sufficiant, quantiscumque generatis, supple, ex non sterilibus. Et rationem reprehensionis subdit, ibi, Quia videtur hoc etiam nunc accidere circa civilates, scilicet possessionibus partitis et divisis secundum unumquemque civem. Et subdit quod determinasse debuit numerum multitudinis civium, ibi, Oportet autem hoc non similiter, id est, aequaliter, certe habere circa civitates tunc et nunc.
h Et hoc ostendit subdens, Nunc quidem enim, supple, partitis, possessionibus secundum unumquemque, nullus dubital, quin scilicet, sufficiant possessiones ad omnem numerum procreandorum : co quod partite sunt substantiae ad quantam cum quem multitudinem. Et hujus causa est : quia unusquisque divisam habens possessionem et propriam, satagit quomodo ex suis possessionibus et sibi et suis sufficiat. Tunc autem iudivisis existentibus, supple, possessionibus,
necesse, supple, fuit dejectos, de quibus nullus sollicitabatur, nihil habere, sive pauciores sint secundum multitudinem, sive plures : semper enim illi erunt miseri.
i Deinde cum dicit, Magis autem suspicabitur, etc. reprehendit Socratem quod non determinavit numerum circa procreandos, cum hoc magis oporteret, quam etiam circa possessiones, dicens : Magis autem suspicabitur quis, id est, aliquis utique oportere determinatam esse puerorum procreationem quam substantiam. Et dat rationem : ut non numero quodam plures generentur, quam, supple, sufficere possint possessiones. Et subdit qualiter ille numerus determinari debuit, ibi, Hanc autem multitudinem ponere, supple, oportet legislatorem aspicientem ad fortunas. Et addit quomodo : Si accidit mori quosdam generatorum : hoc enim considerare debet, ut scilicet adhuc aliis possessiones sufficiant : et, supple, aspicientem etiam ad aliorum sterilitatem, ut scilicet etiam talis numerus sit cui semper possessiones sufficiant. Et quia dixit aspiciendum ad fortunas, sive fata, subdit rationem, ibi, Finem autem, supple, est vel contingit, quemadmodum in aliis civitatibus, paupertatis necessariam causam fieri civibus. Quare autem hoc oportet aspicere, subdit : Penuria autem seditionem efficit et malignitatem : et hoc praevaere debet legislator determinans talem numerum qui agere non possit ex quantitate possessionum ad civitatem pertinentium.
k Phœdon quidem igitur Corinthius, etc. Hic incipit pars in qua per Phœdonem confirmat reprehensionem contra Socratem dictam : et habet tres partes, in quarum prima dicit politiam quam constituit Phœdon. In secunda ostendit et comparat illam ad politiam Lacedæmoniorum, ibi (litt. m, circa finem), Forsitan enim eam quae Lacedæmoniorum, etc. In
<--- Page Split --->
tertia dicit quibus politiis sive urbanitatibus similes sint, ibi (litt. n, circa medium), Democratica autem principari, etc.
In prima autem harum dicuntur tria. Primum est quod dicit legem Phedonis. Secundum quod ostendit defectum, ibi, Dierlictum est autem legibus, etc. Tertium est, quod dicit quantum oportebit crescere substantiam, ibi, Quoniam autem omnem substantiam, etc.
Dicit ergo primo : Phedon quidem igitur Corinthius, existens legislator Antiquorum, domus, municipum scilicet et rectorum, aequales opinatus est oportere permanere, in familia scilicet et quantitate possessionum, et, supple, etiam multitudinem civium, supple, oportere permanere aequalem opinatus est. Etsi, id est, quamvis, primo inaequales habuissent fortes omnes, secundum magnitudinem : tamen postea oportuit redigi ad aequalitatem, et sic permanere, ne scilicet incremento sortium suarum continue facto nimis excrescant super fortes civium, sicut dicitur Isaïe (v, 9) : Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci : numquid habitabitis vos soli in medio terræ ? Et subdit, quod hæc lex reprehensibilis est : excusat tamen ut reprehensionem differat usque posterius, ibi, In legibus autem iis contrarium est, veritati scilicet. Sed de his quidem quomodo utique aestimatus, supple, ordinandum ad veritatem melius habere, dicendum posterius, ubi scilicet secundum nostram opinionem determinabimus in tertio hujus scientiae libro.
Secundo, ibi, Derelictum est autem, etc. ostendit quod contrarium seu defectum habeat lex Phedonis : quia diminuta et imperfecta. Cujus probatio est, quam subdit : Derelictum est autem legibus iis, id est, in legibus iis, et quæ circa principes, supple, erant ordinanda. Et subdit quæ, quomodo erunt scilicet differentes a subjectis. Ait enim, scilicet Phedon, oportere, supple, hoc ordinare quemadmodum ex altero lans filum quam lini : (inten-
dit dicere quia sicut textorem aliam ordinationem oportet habere de filis filatis ex lana et filatis ex lino : ita legislatorem oportet diversam ordinationem habere de principibus et subjectis ) : sic et principes haber oportet ad subjectos, supple, aliam et aliam ordinationem.
Tertio, ibi, Quoniam autem substantiam omnem, etc. dicit de lege Phedonis quantum oporteat crescere substantiam, sic : Quoniam omnem substantiam, supple, nobilium, sint ipse Phedon fieri majorem usque quintuplum, ex tunc, supple, dubitabatur, propter quid hoc non utique erit in terra, scilicet agris, vineis et similibus usque aliquid, id est, usque aliquam quantitatem, sicut fuit multiplicatio mobilium possessionum ? Et ulterius addit de domibus, ibi, Et domiciliorum autem divisionem oportet considerare, ne forte non expediat ad oeconomiam, divisio scilicet Phedonis. Et dicit quæ fuit illa : Duo enim domicilia cuilibet distribuebat, dividens seorsim, secundum singulos scilicet. Et quod hoc ad oeconomiam non expediat, ostendit subdens : Difficile autem duas domos habitare, supple, et procurare, uni homini scilicet : et ideo ad oconomiam hoc non expedit. Alia translatio habet sic : « Duo enim domicilia cuilibet uni quidem dividens seorsum, difficile autem domos in duo dividere. »
I Deinde cum dicit, Coordinatio autem tota, etc. reprehendit Phedonem in hoc quod ordinatio pessimæ urbanitati similis est quæ est democratia, multorum de populo divitum principatus dicta : δήμος enim divites sunt : et democratia dicitur quando multi propter solas divitias ad principatum constituuntur, et corrumpuntur in timocratiam quæ a pretiis sic dicitur, τίμος enim Græce, pretium est, ἐτχαντία potestas sive principatus, quando aliqui de populo pretiis se erigunt ad principatus, qui numquam quærunt bonum populi, sed potius a populo extorquent unde pretia recuperent quæ dederunt : et hoc totum continetur octavo Ethicorum, de-
<--- Page Split --->
cimo capite in textu et in commento Eustratiì. Ita iste democraticum induxit principatum corrumpendum in timocraticum, qui substantias divitum voluit multiplicare in quintuplum et domos in duplum.
Dicit ergo : Coordinatio autem, politiae scilicet talis, vult quidem esse neque democratia tota, quia est ex multis propter divitias principantibus : neque vult, supple, esse oligarchia, quae est minoris malitiae corruptio. Etenim, ut dicit Aristoteles in octavo Ethicorum capite decimo, et est etiam ibidem in commento, « aristocratia est principatus multorum ex virtute principatum habentium. » Et dicitur ab 2o:1:1:1:1:1:1:1:1:1:1:2, quae est Hoptimus, et 1:1:1:1:1:1:1:1:1:1, quae est principatus. Et corruptio hujus urbanitatis sive politiae est in oligarchiam, quae est quando pauci de nobilibus constituuntur in potestate, propter apparentiam quam ex nobilitate et potentia habent ad virtutem. Et dicitur per compositionem ab 8:1:1:1:1:1:1:1:1:1:1:3, quod est paucum, et 2:1:1:1, quod est potestas sive principatus : et huic nihil simile habuit politia Phedonis, sed potius democratiae et timocratiae ut dictum est.
Addit ulterius quid constituit Phedon in militibus, dicens : Media autem harum, politiarum scilicet quam vocant, Phedon scilicet et sui, politiam. Et subdit rationem quare dicatur media : Enim, id est, quia est ex utentibus armis, id est, militibus, qui medii sunt inter principes et subjectos.
m Et ostendit reprehensionem in hoc : Siquidem igitur, id est, contingit uno modo, supple, ut communissimam hanc constituit civitatibus, supple, Phedon. Et in hoc scilicet quod dicit communissimam, bene dixit forte : quia democraticus principatus communissimus est inter alias politicas potestates. Si autem hanc, scilicet politiam dixit constitui civitatibus ut optimam post primam, non bene supple, dixit. Prima enim politia regum est optima, et est monarchia, ut dicitur in V Ethicorum, capite decimo et commento, quando aliquis in omnibus sibi sufficiens di-
vitiis, gloria et amicis, constituitur in potestate : hic enim nullo indigens, nihil extorquet a populo, sed quærit in omnibus bonum populi commune et non privatum. Si autem non sit sibi sufficiens in omnibus, tunc non Rex, sed vocatur clerotes, quasi qui forte et casu fortuito venit ad regnum : xl:1:1:1:1:1:1:1:1:1:1:2, enim Græce sors est. Et hæc politia inter omnes melior et naturalior : quia sicut unius corporis est unum caput et non plura, ita unius multitudinis in communitate una est unus princeps, et non plures. Ei ideo dicitur in decreto, quod « grues unam sequuntur ordine beato. » Et hujus corruptio est in tyrannidem, quæ pessima est omnium politiarum, et propter hoc opponitur optimæ : Tyrannus enim est, qui omnia ad utilitatem propriam et nocumentum populi constituit. Et subjungit rationem, ibi, Forsitan enim eam, quæ est Laconorum, quæ commixta est ex multis, aliquis utique laudabit magis, de qua infra dicetur : vel etiam aliquam aliam magis, supple, laudabit, ut verbi gratia, aristocraticam, supple, magis laudabit, quæ est virtuò- sorum principatus : hæc enim melior est quam democratica.
n Et ostendit differentiam in eis, dicens : Quidam quidem igitur dicunt, quod oportet optimum politiam ex omnibus esse civibus mixtam, id est, ex omnibus politiis civitatum : propter quod Lacedæmoniorum, supple, politiam laudant. Et subjungit rationem : Esse enim ipsam, ii quidem ex oligarchia et monarchia et demoratia aiunt, dicentes regnum quidem monarchiam, supple, esse, eo quod in Lacedæmonia principatur unus. Seniorum autem principatum, oligarchiam. Et hic etiam fuit in Lacedæmonia. Et si iste fuit, oportuit etiam quod esset aristocratia. Democratice autem principari, supple, idcunt secundum plebeiorum principatum, propter ephoros ex populo esse, id est, talem principatum. Ephori autem dicuntur extra forum commune aliorum positi et ad principatum assumpti. Alii autem
<--- Page Split --->
ephoriam quidem esse tyrannidem, supple, dicunt : eo quod ad similitudinem declinet tyrannidis, sicut aristocratia tendit ad principatum regni, propter similitudinem virtutis. Democratice autem principari, supple, dicunt illi secundum convivia et aliam vitam quotidianam, eo quod convivantes datis pretiis in conviviis principantur.
o Deinde cum dicit, In legibus autem iis, etc. determinat quae optima politia est secundum leges determinatas, et reprobat compositionem quam fecit Phedon sequens Socratem : et habet duas partes. Primo enim determinat compositionem Phedonis et Socratis. Secundo reprehendit eam ex aliorum compositione, ibi (litt. p), Melius igitur dicunt, etc.
Dicit ergo: In legibus autem iis, quae dicta sunt secundum Phedonem et Socratem, dictum est in ante habitis, quod opportunum, supple, est componi optimam politiam ex democratia, quae scilicet est principatus multorum, et tyrannide. Et causa dicti est, quia democratia principatus est populi et divitum, quod dicebant magis referri ad communitatem, si multi principarentur quam si unus : omnia enim dicebant esse debere communia, tyrannidem autem apposuerunt : quia militum dicebant esse politiam mediam inter aristocratiam et democratiam, qui severi et crudeles debent esse in hostes : propter quod Plato dixit militem habere duas facies, scilicet benignam in cives, et crudelem in hostes. Unde etiam præcipit quod in egressu militum ad pugnam contra hostes, nihil ostenderetur eis, nisi quod audaces faceret, ut arma et sanguis et vulnera percussorum, ut ex illis provocarentur in furorem et audaciam contra inimicos. Sicut et Aristoteles dicit in III Ethicorum 1, quod fortes exsufflabant spiritus per nares et ebullivit sanguis. Et ibidem inducit Homerum dicentem, « Virtutem furore immisce, et in furore
virtutem erige. » Per virtutem intelligit fortitudinem, sicut I Machab. dicitur, quod Lysias et sui pugnaturi cum Juda Machabæo ostenderunt elephantibus et militibus suis sanguinem uva et mori, ut acucrent eos in prælium 2. Quamvis autem hæc compositio utilis sit in acie contra hostes in qua democratico principatu principantur centuriones et milliarchæ, qui mille præsunt militibus, et milites audaci fortitudine obediunt : tamen inter communicantes civiliter non est bonum. Propter quod etiam Plato, ut in Timæo scribitur, præcipit militibus redeuntibus a victoria hostium, occurrere puellas cum tympanis et choris et laudibus, ex quibus ad benignitatem converteretur facies quam exhibituri erant civibus, deposita feritate crudelitatis et audaciae. Et hoc est : Quas, scilicet politias, aut omnino non utique aliquis ponet politias, civiliter communicantium, supple, esse. Cujus dat rationem : Pessimas omnibus, id est, quia hæ duæ pessimæ sunt omnium : tyrannis enim est simpliciter pessima et corruptio monarchiæ. Democraticus autem principatus, non quidem simpliciter pessimus, sed minus bonus est regno et aristocratia.
p Deinde cum dicit, Melius igitur dicunt, etc. reprehendit compositionem dictam ex aliorum compositione, concludens quod melius dicunt alii, aliter componentes politicam vitam. Dicit ergo : Melius igitur dicunt, qui plures commiscent, quam, supple, duas dictas, democraticam scilicet, et tyrannicam. Et subdit rationem : Ex pluribus enim composita politia melior, supple, est.
q Ex hac ratione ostendit, quod politia composita ex democratica et tyrannide non sufficienter habet, ibi, Deinde, id est alia ratione videtur non esse bona, neque iis videtur qnonarchicum nihil, scilicet compositio facta ex democratica et tyran-
<--- Page Split --->
nide : et superfluit hic altera negatio, et est sensus, quod cum nihil habet compositio illorum de monarchia quæ optima politia est, ideo bona esse non potest.
Et subdit ex quibus politiis secundum veritatem componitur, ibi, Sed ex oligarchica et democratica. Oligarchia enim principatus est paucorum et potentium in civitate, quæ est inter potentes, centuriones scilicet et milliarchas. Democratia autem principatus est divitum et aliorum in armis valentium, non tamen æqualiter componitur ex his. Et hoc est : Magis autem declinare vult ad oligarchiam : cujus ratio est, quia pauci sunt ex quibus principes eliguntur.
r Et hoc est quod subjungit: Palam autem, scilicet quod declinet ad oligarchiam, ex principantium instructione 1 : illi enim pauci sunt : et ideo dicit : Quod quidem enim ex electis sortiales, commune est amborum. In democraticis enim et oligarchicis ex electioribus personis et altioribus sortialiter accipiunt principatum. Et subdit probans hoc : Quod autem abundantioribus necessarium sit convocare. Alia translatio dicit : « Sic autem esse necessarium potentioribus convocare. » Et intendit, quod abundantiorum, id est, divitum et potentiorum officium sit convocare, inferiores scilicet et facere principes electione sua : aut facere aliquid aliud politicorum : hoc enim pertinet ad potentiores, quod quosdam ad hoc vocent : hos autem dimittere, id est, quod quosdam dimittant, qui non sunt apti ad negotia politica : hoc oligarchicum, ergo, supple, declinat ad oligarchiam.
s Et de hoc ponit adhuc aliam rationem, ibi, Et tentare plures ex abundantibus esse principes, et maximos, scilicet principes, et maximis honorabilitatibus, supple, tentare facere ostendit obligarchiam. Et adjungit tertium dicens : Oligarchiam autem facit et consilii electio-
nem, scilicet Socrates et Phedon. Et subjungit rationem quare talis electio oligarchica est, ibi, Eligunt quidem enim omnes necessario : quia scilicet æqualiter pertinet electio principantium super omnes, sed ex prima honorabilitate, quæ digniorum personarum est, supple, eligunt primos. Deinde rursum, supple eligunt, æquales, supple, ex primis, ex secunda, id est, secunda dignitatis viros, qui præsint parti multitudinis. Deinde ex tertiis, id est, tertiæ dignitatis eligunt iterum quosdam,qui paucioribus præsint. 'Verumtamen non omnibus erat necessarium, scilicet eligere, vel eligi, his qui ex tertiis vel quartis : quia tertiæ vel quartæ dignitatis viros non eligebant : sed ex quarto, id est, quartæ dignitatis necessarium, supple, eligere solis primis et secundis : illi enim instituebant tertiæ et quartæ dignitatis principatus. Deinde id est, post hos gradus ex qualibet honorabilitate, eligebant, supple, ad officia suæ dignitati congrua suscipere, ait, Phedon, supple, oportere ostendere æqualem numerum, graduum scilicet ad dignitates. Et hujus causam dicebat esse, quod plures eliguntur ex maximis honorabilitatibus. Et hoc est : Erunt autem, etc. Et meliores, supple, eliguntur. Et ponit causam subdens : Propter quosdam popularium non eligere, id est, quia quidam de populo ad dignitates non eliguntur a primis et secundis. Et hujus subdit causam : Quia non necessarium : tales enim aptitudinem non habent ad dignitatum actus.
t His dictis, ponit conclusionem intentam, ibi, Quod quidem igitur, etc. Alia translatio : Quomodo quidem igitur ex democratia et monarchia oportet constare talem politiam, ex his manifestum, et ex posterius dicendis, cum inciderit, scilicet in proprio loco, de tali politia consideratio. Hæc autem politia componitur ex monarchia, quando ex honorabilissimis
<--- Page Split --->
eligitur unus : ex democratia autem, quando ex ditissimis eliguntur plures, sicut in regno Romano saepe factum est : Augustus enim regnabat solus, Diocletianus autem et Maximinianus simul solus : proconsules autem et senatores ex secundae dignitatis viris multi eligebantur.
u Dicit tamen subdens, quod in hac electione quiddam est periculosum, ibi, Habet autem et circa electionem principum, scilicet quod ex electis, id est, dignioribus personis, eligibiles, supple, sunt, periculosum. Et ostendit, quod sit
illud periculosum : Si enim aliqui institui velint, ad principatum scilicet, et, id est, etiam medicores multitudine, semper ad horum eliguntur voluntatem, scilicet principum : multitudo enim timet principes, et non secundum virtutem, sed secundum voluntatem principum eligit, et aliquando indignos ad secundas et tertias dignitates.
Postea ponit epilogalem conclusionem totius capituli, ibi, Quæ quidem igitur circa politiam quæ in legibus, scilicet Socratis, hunc habent modum, qui scilicet dictus est.