CAPUT I.
Socratis opinio refutatur omnem unionem in civitate et communitatem constituentis apud Platonem.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quia considerare voluimus de communicatione politica quae sit optima omnium, iis qui possunt vivere quam maxime ad votum, oportet et alias considerare politias, quibus utuntur quaedam civitatum earum, quae bene regi legibus dicuntur, et si quae aliae existunt a quibusdam dictae et visae bene se habere, et ut recte habens appareat et utile.
Quoniam proposuimus considerationem facere de civili societate, quae sit optima omnium, potentibus vivere maxime ad votum, oportet alias quoque considerare Respubllcas quibus utuntur civitates aliquae earum, quae bene legibus institutae videntur, et si aliquae sint ab aliquibus scriptae, quae bene se habere videantur, ut recta institutio utilitasque appareat.
<--- Page Split --->
b Adhuc autem quaerere praeter ipsas alterum non videatur esse omnino sophizare volentium, sed propter non bene se habere has nunc existentes : propter hoc, hanc videamur inserere methodum.
Nec putetur esse ad ostentationem et superfluitatem quaerere aliud quidpiam praeter illas, sed quia illæ non bene habent, ideo hunc laborem a nobis esse susceptum.
c Principium autem primo faciendum, quod quidem natum est esse principium hujus speculationis. Necesse enim aut omnes omnibus communicare cives, aut nullo, aut quibusdam quidem, quibusdam autem non.
Incipiendum est autem ab eo quod est secundum naturam hujus considerationis principium. Necessarium quidem est, aut omnia esse communia inter cives, aut nulla, aut quaedam.
d Nullo quidem igitur communicare, manifestum quod impossibile. Civitas enim communicatio quaedam est : et primum necesse loco communicare. Locus quidem enim unus, qui unius civitatis, cives autem socii qui unius civitatis.
Enimvero nulla esse communia, impossibile constat esse, cum civitas sit communio quaedam. Ac primo necesse est locum esse communem, nam locus quidem, paritas est unius civitatis, cives autem socii unius civitatis.
e Sed utrum quibuscumque contingat communicare, et melius est communicare futuram habitari civitatem, bene, aut quibusdam quidem, quibusdam autem non, melius. Contingit enim, et pueris, et mulieribus, et possessionibus communicare cives ad invicem, quemadmodum in politia Platonis. Ibi enim Socrates ait, oportere communes pueros, et mulieres esse, et possessiones. Hoc itaque utrum, ut nunc, sit melius habere, aut secundum in politia scriptam legem.
Sed utrum melius fuerit in bene instituenda Republica quaecumque recipere communionem possunt, ea omnia esse communia, an quaedam communia esse, quaedam non esse? Nam fieri potest ut filii et uxores et res quae possidentur, communes essent, quemadmodum in Platonis Republica. Ibi enim Socrates inquit, oportere communes esse filios, et mulieres, et facultates. Id vero, utrum praestat ita fieri, ut nunc fit, vel secundum legem illam in Republica scriptam.
f Habet itaque difficultates alias multas omnium esse mulieres communes : et causa propter quam inquit oportere lege statui hoc modo Socrates, non videtur accidens ex rationibus. Adhuc autem ad finem, quem ait oportere existere civitati, ut quidem dictum est, nunc impossibile : quomodo autem dividere, nihil determinatum est.
Continet porro et alias turbationes permultas ista mulierum communio, et id propter quod censuit legem hanc esse ferendam, non videtur consequi ex rationibus. Praeterea ad finem quem inquit oportere civitati existere, ut nunc quidem dictum est, impossibile : quomodo autem transigere oporteat, nihil ab eo determinatum est.
g Dico autem unam esse civitatem tamquam optimum ens, quam maxime omnem. Accipit enim hanc suppositionem Socrates.
Quod una videlicet sit civitas tota tamquam id sit maxime optimum : suscipit enim hanc suppositionem Socrates.
<--- Page Split --->
h Quamvis manifestum sit, quod procedens, et facta una magis, neque civitas erit. Multitudo enim quaedam secundum naturam est civitas : factaque una magis, domus quidem ex civitate, homo autem ex domo erit : magis enim unam domum civitate dicemus utique, et unum domo. Quare, si potens quis esset hoc operari,non faciendum : interimeret enim civitatem.
Atqui constat, quod ea procedente ut una fiat magis, civitas non erit. Est enim civitas multitudo quaedam secundum naturam, quae dum fit una magis, domus erit ex civitate, et homo ex domo. Unam enim magis domum censemus esse quam civitatem, et hominem unum quam domum : quare etiamsi posset quispiam hoc facere, tamen non esset faciendum, quia perimit civitatem.
i Non solum autem plurium hominum civitas, sed et ex specie differentibus : non enim fit civitas, ex similibus. Alterum enim compugnatio, et civitas, hoc quidem enim quantitate utile, quamvis sit idem specie : auxilii enim gratia compugnatio apta nata est, quemadmodum utique si pondus amplius trahat. Differet autem tali, et civitas a gente, cum non per vicos fuerint segregati multitudine, sed velut Arcades. Ex quibus autem oportet unum fieri, specie differunt, propter quod aequale contrapassum salvat civitates, quemadmodum in Ethicis dictum est prius, quoniam et in liberis, et aequalibus necesse hoc esse.
Nec solum ex multitudine hominum constat civitas, verum etiam ex eorum multitudine, qui specie differunt. Non fit enim civitas ex similibus : aliud enim ad bellum confederatio quam civitas, illa enim quantitate prodest, etsi eadem sit specie, cum auxilii gratia fiat, seu si pondus magis attrahat. Differet autem et eo modo civitas a gente, quando per pagos divisa non sit multitudo, sed quemadmodum Arcades. Ex quibus autem unum fieri oportet, specie differunt. Quapropter par repensum civitatem conservat, ut in Ethicis dictum est prius, quoniam inter liberos et aequales necessarium est hoc esse.
k Similiter autem non possibile est omnes principari, sed aut secundum annum aut secundum aliqualem alium ordinem, aut tempus. Et accidit utique secundum hunc modum, ut omnes principentur : quemadmodum utique si transmutarentur coriarii, et fabri, et non semper iidem coriarii essent. Quoniam autem melius sic habere, quae circa communitatem politicam, palam, quod eosdem semper melius principari sit possibile. In quibus autem non possibile propter secundum naturam aequales esse omnes, simul autem et justum, sive bonum, sive pravum principari omnes ipso participare, hoc autem imitatur, scilicet in parte aequales cedere hoc, tamquam similes sint a principio : ii quidem enim principantur, ii autem subjiciuntur tamquam utique alii facti : et eodem utique modo principantium alii alios principan-
Nam omnes simul magistratum gerere impossibile est, sed aut per annum, aut per aliam praefinitionem et tempus, atque isto modo fit ut omnes gerant magistratum : seu si mutarentur sutores et fabri, nec semper iidem sutores ac fabri essent. Cum vero melius sit ita se habere ea circa societatem civilem, manifestum est, melius fore si iidem semper magistratum gererent, modo id fieri posset : sed in quibus hoc fieri nequit, propterea quod omnes natura sunt pares, simul et justum est, sive bonus sive pravus sit gerere magistratum, ut omnes hujus muneris participes fiant, et in eo imitari vicissim aequales, cedendo invicem alios aliis : nam alii regunt, alii reguntur in parte, tamquam si ipsi alii fiant. Eodem modo illorum qui regunt, alii alios gerunt magistratus. Patet igitur ex his quod non recipitur sic unam esse civita-
<--- Page Split --->
tur principatus. Manifestum igitur ex his, quia non aptum natum est unam sic esse civitatem, ut dicunt quidam, et dictum ut maximum bonum in civitatibus, quod civitates interimit, quamvis uniuscujusque bonum salvet unumquodque.
l Est autem et per alium modum manifestum, quoniam valde quaerere unire civitatem non est melius. Domus quidem enim magis per se sufficiens uno, civitas autem domo, et vult jam tunc esse civitas cum per se sufficientem accidit esse communitatem multitudinis. Si quidem igitur magis eligibile quod magis per se sufficiens, et minus unum, eo quod magis eligibilius.
tem, ut dicunt quidam, et quod maximum fore commodum civitatibus dicebatur, id interimit civitates. Atqui singulorum bonum singula conservat.
Patet etiam alio modo, quod quaerere nimium unire civitatem, non est melius: domus enim magis sufficiens est quam unus, civitas autem quam domus, et vult jam eam quidem esse civitatem cum habet sufficientiam multorum societas. Si igitur magis expetendum est quod magis sufficientiam habet, certe et minus unum, eo quod est magis expetibilius.
m At vero neque si hoc optimum est, scilicet unam quam maxime esse communitatem, nec hoc ostendi videtur per sermonem, si omnes simul dicant meum, et non meum. Hoc enim existimat Socrates, signum esse ejus quod civitatem perfecte esse unam. Vox enim omnes duplex. Si quidem igitur ut unusquisque, forsitan utique erit magis, quod vult facere Socrates. Unusquisque enim filium suiipsius dicet eumdem et mulierem utique eamdem, et de substantia, et circa unumquodque utique contingentium similiter. Nunc autem non sic dicent communibus utentes uxoribus et pueris: sed omnes quidem, non ut unusquisque autem ipsorum: similiter autem et substantiam quidem, non ut uniuscujusque autem ipsorum. Quod quidem paralogismus est dicere omnes, manifestum: vox enim omnes et utraque et imparia et paria propter duplicitatem et in orationibus litigiosos faciunt syllogismos. Propter quod est omnes idem dicere, sic quidem bonum, sed non possibile: sic autem nihil consentaneum.
Enimvero nec si optimum sit unam quam maxime esse civitatem, tamen id demonstrari videtur sermone, si omnes dicant suum, et non suum. Hoc autem Socrates putat signum esse civitatis perfecte unitæ. At enim verbum, omnes, duplex est : si igitur tanquam singuli, forsan esset magis, quod efficere vult Socrates, singuli enim eumdem filium suum dicerent, et mulierem eamdem, et de facultatibus, et de quibusvis aliis eodem modo. Nunc autem non ita dicunt, qui communibus utuntur mulieribus, et filiis, sed omnes quidem, at non ut singuli ipsorum, eodemque modo de facultatibus omnes quidem, sed non ut singuli eorum. Quod igitur aberratio quædam sit in verbo, omnes, manifestum est : nam et utraque, et imparia, et paria dicit propter duplicitatem, et in sermonibus positum, litigiosos facit syllogismos : quare hoc ipsum omnes dicere, uno quidem ore bonum est, sed nequaquam possibile, alio autem modo nihil consentaneum.
n Adhuc autem aliud habet nocumenttum quod dicitur. Minime enim cura sortitur, quod plurimorum est commune.
Habet præterea, quod dicitur nœumentum aliud. Quod enim multorum commune est, in eo minime adhibetur
<--- Page Split --->
De propriis enim maxime curant, de communibus autem minus quam quantum unicuique attinet: apud alios enim tamquam altero curante, negliguntur magis, sicut in ministerialibus servitiis, multi servientes quandoque deterius serviunt paucioribus. Fiunt autem uniciuque civium mille filii, et isti non ut uniuscujusque, sed contingentis contingens similiter est filius: quare omnes similiter negligent. Adhuc sic unusquisque meus dicet bene operantem civium, aut male quomodocumque contingat secundum numerum existens: puta meus, aut hujus filius, hoc modo dicens secundum unumquemque mille, aut quodcumque civitas est, et hoc dubitans: immanifestum enim cui accidit genuisse filium, et salvatum esse genitum. Equidem utrum sit melius meum dicere unumquemque, idem quidem appellantes duorum millium, aut decem millium, aut magis, ut nunc in civitatibus meum dicunt? ii quidem enim filium suum, hic autem fratrem suum appellat eumdem, hic autem nepotem, aut secundum aliam quamdam cognationem, aut a sanguine, aut secundum familiaritatem, et curam ipsius primum, aut eorum qui ipsius: adhuc autem alterum fratuelem, aut contribulem: melius enim proprium nepotem esse, quam per modum istum filium.
diligentia, nam de propriis maxime curant homines, de communibus autem minus: quam quantum singulis competit; tamquam enim alio curante, ab aliis negliguntur, quemadmodum in servilibus ministeriis famulantes, multi interdum deterius inserviunt, quam pauci. Fiunt autem unicuique civium mille filii, et ii non ut singulorum, sed cujusvis, quivis similiter est filius, quare omnes similiter negligent. Praetera isto modo singuli suum dicent bene agentem, aut male, quotuscumque continget numero, puta meus est, aut illius, hoc modo dicens de singulis, ex mille, vel ex quot civitas sit, et hoc dubitans: nam incertum est cui contigerit genuisse filium, et salvum esse genitum. Atqui utrum praestat sic dicere suum, ita vocantes unumquemque duorum millium, et decem millium, vel magis ut nunc in civitatibus suum vocant, hic quidem filium suum, ille fratuelem eumdem, ille nepotem, aut per aliam quamdam conjunctionem, et ex consanguinitate, vel affinitate sui primum vel suorum, et praeterea alterum sodalem, alterum contribulem, praestat enim esse proprium nepotem quam illo modo filium.
o Quinimo, sed neque diffugere possibile non quisquam suspicari, sive ipsorum fratres, et pueros, et patres, et matres. Secundum similitudines enim quae fiunt pueris ad generantes necessarium accipere de invicem credulitates. Quod quidem aiunt quidam accidere terrae periodos describentium: esse enim quibusdam de superiori Lybia communes uxores, natos tamen pueros dividi per similitudinem. Sunt autem quaedam etiam fenuella aliorum animalium, puta equae, et hoves quae valde natae sunt similes reddere natos parentibus: quemadmodum quae in Pharsalo, vocata justa equa.
Quinimo nec vitari quidem potest quin agnoscantur a quibusdam fratres, et filii, et païres, et matres. Nam per similitudines natorum ad parentes necessarium est ut fidem recipiant de sese invicem, quod tradunt scriptores quibusdam populis superioris Lybiæ evenire. Habere enim mulieres communes, filios tamen partiri inter se secundum similitudines natorum. Sunt enim mulieres quaedam, et animalia, ceu equi, et boves, quorum ea natura est ut simillimos genitoribus edant fœtus, ut equa illa apud Pharsaliam justa nuncupata.
<--- Page Split --->
p Adhuc autem, et tales difficultates non facile devitare, hanc construntibus communitatem : puta vulnerationes, et homicidia involuntaria : hæc autem voluntaria, et pugnas, et maledictiones : quorum nullum conveniens est fieri ad patres, et matres, et eos qui non longe, quæ plus accidere necessarium ignorantibus quam scientibus. Et factorum scientibus quidem 'contingit 'putatas fieri solutiones, aliis autem neque unam.
Et præterea hujusmodi molestias non facile erit vitari ab his qui eam statuunt communitatem, puta plagas, et neces, partim voluntarias, partim involuntarias, et rixas, et jurgia, quæ nefas est committere adversus parentes, et propinquos, magis quam adversus extraneos, sed frequentius illa evenire necesse est ubi ignorant quam ubi sciunt : et ea si contingant a scientibus expiari debito modo possunt : ab ignorantibus vero non possunt.
q Inconveniens autem, et communes facientes filios, coire solum auferre ab amantibus, amare autem non prohibere, neque usus alios, quos patri ad filium esse omnium est indecentissimum, et fratri ad fratrem, quin et amare solum. Inconveniens autem, et coitum auferre propter aliam causam quidem, neque unam, ut valde vehementi delectatione facta : quia autem hic quidem pater, aut filius, ii autem fratres ad invicem nihil putare differre.
Illud etiam absurdum quod filios communes fecerunt, coire solum amantes vetuerunt : amare vero non vetuerunt : nec alios usus quos esse patri ad filios, et fratri ad fratrem omnium deformissimum est : cum et amare solum absurdum etiam non aliam ob causam coitionem illorum vetuisse, nisi quia nimia voluptas inde sit proventura : sed quia pater sit, aut filius, aut fratres, ob eam rem nihil putare referre.
r Videtur autem magis terræ cultoribus esse utile communes esse uxores et pueros, quam custodibus. Minus enim erit amicitia communibus existentibus pueris et uxoribus. Oportet autem tales esse subjectos ad obedire, et ad non insolescere.
Videtur autem magis prodesse ut agricolis communes sint mulieres et filii quam custodibus : minus enim erit amicitia si communes sint nati et mulieres. Enimvero tales sint quibus imperatur, oportet quo ipsi pareant imperio : nec res novas in civitate moliantur.
s Totaliter autem accidere necesse propter talem legem contrarium eorum, quorum convenit recte positas leges causas fieri, et propter quam causam Socrates sic arbitratus est, oportere ordinare quae circa pueros et uxores. Amicitiam quidem enim putamus maximum esse bonorum civitatibus : sic enim utique minime seditiones faciunt, et unam esse civitatem collaudat maxime Socrates : quod et videtur, et ille esse inquit amicitiae opus : quemadmodum in amativis sermonibus sciunus dicentem Aristophanem, quod amantibus propter nimis diligere desiderantibus, na-
Penitus autem contra eveniat necessarium est ex hujusmodi lege, quam quorum causa optimas leges esse oportet, et cujus gratia Socrates censet ita instituendum et de natis et de mulieribus. Amicitiam enim putamus maximum esse bonum civitatibus : nam sic minime seditionibus agitabuntur, et unam esse civitatem laudat maxime Socrates, quod et videtur, et ipse inquit esse amicitiae opus, ut in amatoriis sermonibus scimus dicentem Aristophanem : « Propter eximiam amantium cupiditatem applicari simul, et ex duobus fieri unum. » Hic er-
<--- Page Split --->
tura unum factos esse, et ambos fieri unum ex duobus existentibus. Hic quidem igitur necesse ambos corruptos esse, aut unum.
go necessarium est ambos corruptos esse, vel unum.
t In civitate autem amicitiam necessarium remissam fieri propter communionem talem, et minime dicere meum, aut filium patrem, aut patrem filium. Sicut enim modicum dulce vel in multam aquam mixtum insensibilem facit mixtionem, sic accidit et familiaritatem ad invicem eam quae de nominibus his curare, minime necessarium existens in politia tali, aut patrem ut filii, aut filium ut patris, aut ut fratres invicem. Duo enim sunt, quae maxime faciunt sollicite curare homines et diligere : proprium et dilectum : quorum neutrum possibile est existere his, qui sic civiliter conversantur.
At in civitatibus necesse est amicitiam infirmam, fluxamque fieri, propter hujus communitatem, et minime dicere suum, aut filium patrem, aut patrem filium. Ut enim parum mellis multa in aqua diffusum, insensibilem facit mixtionem, sic accidit communitatem istam nequaquam necessariam in tali Republica, a nominibus existimantibus vel patrem ut filii, vel filium ut patris, vel fratres invicem exilem perfecto benevolentiam efficere. Duo enim sunt, quae faciunt homines curam habere, et amare, proprium scilicet et affectio, quorum neutrum sit necesse est in hujusmodi Republica.
u At vero, et de eo quod est transferri natos pueros, hos quidem ex cultoribus et artificibus ad custodes, hos autem ex his ad illos, multam habet turbationem : quo erit modo, et cognoscere necessarium dantes, et transferentes quibus quos dant? Adhuc autem, et antiqua dicta magis in his necessarium accidere, puta vulnerationes, amores, homicidia : non enim adhuc appellant fratres, et pueros, et patres, et matres, qui in alios cives dati custodes, et rursum, qui apud alios cives, ut vereantur talium aliquid operari propter cognationem. De ea quidem igitur quae circa pueros et uxores communione, determinatum sit hoc modo.
Insuper translatio illa natorum ex agricolis et artificibus in custodes, et ex his in illos, magnam continet difficultatem, quemadmodum tandem fiet, et cognoscant necesse est dantes et transferentes quibus quos dedant. Praeterea et superius dicta magis in his necessarium est evenire, puta rixas, et plagas, et amores, et caedes : nam non amplius depellant custodes, fratres et filios, et patres et matres, qui aliis civibus deduntur, et rursus, qui ex custodibus aliis civibus, ut tale caveat aliquid perpetrare propter consanguinitatem. De communitate igitur natorum et mulierum determinatum sit in hunc modum.
<--- Page Split --->
cedendi ad illum, ibi, Oportet et alias considerare politias, etc. Consideratis enim diversis politiis, facile est eligere quae sit optima. Considerandas autem politias dividit in duo, subdens : Politias dico, quibus utuntur quaedam civitatum, quae bene regi legibus dicuntur : sicut enim dictum fuit in fine primi capituli : « Non est politia, quae non sit ordinabilis legibus justitiae, sicut sunt barbarorum civitates. »
Et propter hoc iste secundus liber habet duas partes. Primo enim determinat rationes politiarum traditas a Philosophis. Secundo determinat de politiis observatis in civitatibus quae legibus gubernantur, ibi (cap. 7), De ea autem quae Lacedæmoniorum politia, etc. Prima dividitur in tres, ita quod primo determinet de politia quam tradidit Socrates. Secundo de politia quam tradidit Phaleas Chalcedonius, ibi (cap. 4), Sunt autem quaedam politiae, etc. Tertio de politia, quam tradidit Hippodamus Euriphonis, ibi (cap. 5), Hippodamus autem Eurí- phontis, etc. Sic pars incipit infra.
a Dicit ergo : Et si quae aliae existunt politiae, scilicet a quibusdam scilicet Philosophis dicte, et vise bene se habere illis talibus Philosophis, Socrati scilicet, Phaleae, et Hippodamo. Et ostendit quod est utile, subdens : Et ut recte habens appareat, in dictis scilicet illorum Philosophorum, et utile ad politicam. Quod enim recte se habet et est utile, eligendum est, et si quid autem praeter hoc, aspernandum.
b Sed quia judicari posset, quod praesumptio esset, quod ipse post tantorum politias aliam induceret, ideo hoc excusat dicens : Adhuc autem quaerere, praeter ipsas scilicet politias, quas tradiderunt Philosophi, et observantur in civitatibus, alterum, supple, genus politiae a nobis tradendum non videatur alicui, nos judicanti omnino sophizare volentium, id
Postquam Philosophus docuit hominem perfectionem secundum communicationem virtutis eeconomicae, et hoc in primo libro, hic incipit docere perfectionem secundum virtutem politicam sive civilem in isto secundo libro. Et primo determinat de politicis secundum opiniones aliorum. Secundo incipit determinare de politica secundum opinionem propriam, et hoc in tertio libro. Ei qui de politia considerat 1, etc. In primo dat intentionem. Dicit enim Aristoteles quod sapientis est praestituere finem, ut sciatur ad quid tendit in opere suo, quo habito finem est consecutus. Et hoc est : Quia considerare volumus de communicatione politica, quae sit optima omnium : et quia multae fuerunt sententiae diversorum. Quidam enim laudaverunt ut beatitudinem voluptatem, et illi dicebant quod optima politia esset ad voluptatem vivere, et cives sibi in voluptate communicare. Quidam laudabant divitias ut per se sufficientes, sicut Cræsus Rex. Sicut enim Sardanapalus laudabat voluptatem, ita Cræsus divitias : eo quod divitem reputabat ad omne quod vult sufficientem : et ad hoc ordinabant politicas communicationes. Quidam laudabant virtutem, ut Stoici : et ad hoc civiles communicationes ordinabant. Complectens igitur omnes in communi, dicit, quod considerare vult, quae sit optima politia omnium iis qui possunt vivere quam maxime ad votum, sive votum illud sit voluptas, sive divitiae, sive virtus. Optima enim unicuique est, in qua votum consequitur. Sic determinato fine negotii, quo habito habetur propositum, statim in secundo paragrapho dicit modum pro-
<--- Page Split --->
est, sapientiam ostentare volentium : non enim facimus propter hoc ut sapientiam ostentemus, sed, supple, videatur, non bene se habere has politias nunc existentes, id est, quae nunc existunt ecundum dicta Philosophorum et observationes civitatum : propter hoc, ut scilicet illi malo occuramus, hanc videamur inserere methodum. Alia translatio habet sic : « Sed propter non bene habere has nunc existentes, propter hoc hanc approbamus inserere doctrinam. »
municatio est : et ideo contra rationem civitatis est in nullo communicare. Postea tali negatione dat etiam ad alteram negativam, ibi, Primum necesse loco communicare. Et hoc ostendit : Locus quidem enim unus, supple, est, qui minus civitatis. Et ulterius ostendit quod illo loco cives communicant. Et hoc est : Cives autem socii, qui unius civitatis, et sic socii aequaliter communicant loco civitatis, et sic non est verum quod in nullo communicant.
e Sic finita parte quasi procemiali, in qua dixit finem et modum procedendi, procedit ad propositum, ibi, Principium autem primo faciendum, quod quidem natum est esse principium hujus speculationis : et intendit, quod quia de communicatione civili sive politica intendimus, oportet dividere communicationem, et secundum partes divisionis procedere. Et iste processus dividitur in tres partes, in quarum prima ponit trimembrem divisionem. Et in secunda statim destruit unam partem : in tertia super aliam divisionis partem procedit, ibi (litt. e), Sed utrum quibuscumque, etc. Et ista dividitur in duas. In prima destruit opinionem Socratis de communicatione uxoris et natorum, per multas rationes. In secunda destruit opinionem ejusdem in communicatione possessionum, ibi (cap. 2, litt.a), Habitum autem iis considerare, etc.
Ponit ergo primo divisionem dicens: Necesse enim aut omnes, scilicet cives omnibus communicare, supple, quae ad ipsos pertinent, uxoribus natis, et possessionibus. Et hoc est primum membrum divisionis. Et subdit secundum, ibi, Aut nullo, supple, communicare. Et adjungit tertium, ibi, Aut quibusdam quidem communicare, quibusdam autem non.
d Statim destruit secundum, ibi, Nullo quidem igitur communicare, manifestum quod impossibile: quia hoc est contra rationem politicae communicationis. Et hoc est : Civitas enim quaedam com-
e Relinquitur igitur quaerendum, utrum in omnibus communicent, vel in quibusdam non. Et de primo, quod in omnibus communicent, ponit opinionem Socratis, et destruit eam : et ideo dividitur in duas partes. In prima ponit opinionem, in secunda vero destruit eam, ibi (litt. f), Habet itaque difficultates, etc. Ponendo autem opinionem Socratis sic procedit, primo scilicet ponendo quaestionem de primo membro divisionis, ibi, Sed utrum quibuscumque contingat communicare, et melius est communicare futuram habitari civitatem, bene, supple, ad votum communicatio. Alia translatio sic habet : « Sed utrum quibuscumque contingit communicare, melius est communicare habitandam bene civitatem, aut quibusdam, qui dixit, communicari, quibusdam autem non, melius, id est, utrum sit melius quod in quibusdam communicent, in quibusdam non. » Et subdit in quibus communicare possunt cives, vel non communicare ad invicem. Et ostendit ex politia Socratis, quod melius est iis omnibus communicare ad invicem secundum Socratem. Et hoc est : Quemadmodum in politia Platonis, supple, scriptum est, qui fuit discipulus Socratis. Et est attendendum, quod politia Platonis est altera pars libri, qui dicitur Timæus, et tractavit in ea de justitia positiva, et ordinatione civitatum, sicut in prima parte de justitia naturali, quae apud Latinos rara est, quamvis habeatur a quibusdam, et transtulit eam
<--- Page Split --->
Apuleius Philosophus, sicut primam partem de justitia naturali transtulit et commentatus est Chalcidius : propter quod etiam in prima parte Timevi Critias Philosophus Ægyptius inducitur ibi reprehendens Solonem Græcum, quod non secundum antiquas leges et urbanitatem Athenas, et rem militatem in Athenis ordinavit, et dixit : « Græci pueri estis, et non est in vobis ulla cana sapientia : » et protulit quamdam ordinationem quam dixit esse factam in Ægypto ante novem millia annorum. Et procedit ad propositum subdens et repetens quæstionem : Quemadmodum in politia Platonis, supple, scriptum est. Ibi enim Socrates, ut dicit Plato, ait oportere communes pueros et muliere esse, et possessions. Et procedit super illa opinione repetens quæstionem, ibi, Hoc itaque, supple, quærendum est, utrum ut nunc sit melius sic habere communicationes, quibus scilicet cives in quibusdam communicant, et in quibusdam non, aut secundum legem in politia Socratis et Platonis scriptam, scilicet quod in omnibus communicent et uxoribus et pueris et possessionibus.
f Deinde cum dicit : Habet itaque difficultates, etc. Incipit procedere contra opinionem Socratis, ostendens quam valde nociva est ad communicationem bonam. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit legem esse reprehensibilem ex tribus. Secundo destruit per rationem, ibi (litt. i, circa principium), Sed et ex specie differentibus, etc. Prima causa reprehensionis est, quod bonum illud quod dicit Socrates accidere ex tali communicatione, non accidit. Et hoc est : Habet itaque difficultates, multas omnium esse mulieres communes : quia causa propter quam inquit Socrates oportere leges hoc modo statui, ut scilicet cives maxime hoc modo unirentur et amarent se invicem, non videtur accidens, id est, conveniens ex rationibus Socratis, supple, sed potius oppositum. Secunda reprehensio est, quod per talem
legem non pervenitur ad bonum finem communicationis. Et est hoc : Adhuc autem ad finem quem ait oportere existere civitati, supple, Socrates, ut quidem dictum est nunc, id est, paulo ante in prima ratione, impossibile esse, supple, pervenire. Tertia reprehensio est, quod nulla communicatio adeo communis est, quin oporteat usum esse distinctum inter communicantes, et de tali distinctione nihil dixit Socrates. Et hoc est : Quomodo autem dividere oportet, scilicet mulieres, natos, et possessiones, nihil determinatum est, supple, a Socrate : et ideo diminutus.
g Unde statim disputat in contrarium tribus rationibus. Prima sumitur ex justo quod conservat civitates. Secunda ex principatu civitatis, ibi (litt. k), Similiter autem non possibile, etc. Tertia ex sufficientia civitatis, ibi (litt. l), Est autem et per alium modum, etc. Et hoc est : Dico autem unam esse civitatem tamquam optimum ens, supple, et sufficientissimum : quia omnes colligit communicatione, ut dictum est in primo capitulo primi libri, quam scilicet civitatem maxime omnem dixit, supple, esse Socrates. Et subjungit rationem Socratis et est haec : 'Accepti enim hanc suppositionem Socrates, quod scilicet civitas tanto melior esset, quanto ad unum induceretur in communicando.
h Et statim obviat ex ratione civitatis, ibi, Quamvis manifestum sit ex ipsa, scilicet ratione civitatis, quod procedens a diversitate ad unum et facta una in omnibus magis, id est, maxime, neque civitas erit. Et subjungit rationem : Multitudo enim quædam secundum naturam est civitas, secundum quam scilicet naturam homo naturaliter civile animal est, sicut dictum est in primo libro. Et haec multitudo ex diversis specie est, scilicet fabris, pistoribus, et aliis, sicut etiam in primo libro, dictum est : factaque una magis, id est, magis redacta ad unum,
<--- Page Split --->
domus quidem ex civitate, supple, erit, quia ex domibus componitur et in domum resolvitur : homo autem ex domo erit, quia si domus resolvatur in ea ex quibus componitur, resolutio stabit in homine. Et sic subjungit rationem, ibi, Magis enim unam domum dicemus civitate, utique magis simplex. est domus quam civitas sicut componens composito : et iterum unum, supple, hominem, dicemus magis unum, domo : quia domus componitur ex hominibus communicantibus communicatione quotidiana. Patet ergo quod civitas reducta ad simpliciter unum, non erit civitas : ex quo sequitur, quod si aliquis posset civitatem sic ad unum reducere, non deberet : quia sic eam destrueret. Et hoc est : Quare si potens esset quis hoc operari, non, esset faciendum. Et subdit rationem : Interineret enim civitatem.
i Et hoc adhuc ulterius confirmat, dicens : Non solum autem plurium hominum est civitas, quantitate scilicet discreta, sed et ex specie differentibus, supple, constituitur civitas, scilicet fabris, sutoribus, lanificibus, pistoribus, et aliis qui specie artis differunt et per consequens etiam differunt specie communicationis : et hoc jam totum ostensum est in primo libro, quod nisi ex multis componatur civitas, non erit sufficiens. Et hoc probat ostendens per oppositum in aliis animalibus, et in aliis quae ex multis componuntur, ibi, Non enim fit civitas ex animalibus 1 quae expertia artis non conveniunt, nisi ut multitudine se defendant a contrariis, quod maxime porcorum est in gressibilibus, et anatum et sturnonum in volatilibus, quae multitudine comprimunt se contra inimica, sicut contra lupos et accipitres. Et subdit rationem : Alterum enim, id est, alius finis est compungatio, et civitas. Et subjungit qualiter differunt : Hoc enim, scilicet compugnatio, quantitate utile, supple, est :
quia scilicet plures prævalent paucis : propter quod proverbialiter dicitur quod multitudo formicarum prævaluit leoni : unde quantitate est utile tale scilicet auxilium compugnationis, quamvis sit idem specie, supple, in tota multitudine, nec differunt nisi per numerum. Et subdit hujus rationem : Auxilii enim gratia compugnatio fit vel apta nata est, et illa sola quantitate prævalet. Et ponit simile : Quemadmodum utique si pondus amplius trahat, ad tractum enim majoris ponderis non oportet quod diversa specie congregentur, sed multitudo : ex qua congregata virtute possit moveri pondus. Propter quod dicitipse in Physicis, quod tale prædicatum redditur toti conjunctim et non partibus divisim, sicut sonum facit modius milii, et non quodlibet granum : et tractum navis facit multitudo coadunata in virtute trahendi, et non quilibet trahens movet eam.
Deinde cum dicit, Different autem tali, etc. ponit differentiam civitatis a tali multitudine, et dicit quod differt tali, scilicet differentia, civitas a gente, cum, supple, illi qui sunt de gente multitudine sola adunati, non fuerint per vicos segregati : quia tunc non erit nisi gens : sed quando sunt per vicos segregati, ita quod in uno habitant fabri, et in alio pistorcs, in tertio lanifices, et sic de aliis, tunc civitas est multitudo talis. Et hujus dat exemplum : Sed velut Arcades. Arcadia quaedam terra est, in qua quilibet in allodio suo seorsum habitat, et non conveniunt nisi ut multitudine aliquando armati defendant terram. Et statim subdit differentiam multitudinis civitatis ad illam multitudinem, ibi, Ex quibus autem oportet unum fieri, civilis scilicet communitatis, ut fabri, lanarii, et hujusmodi specie differunt. Et hoc probat per signum convertibile cum causa, quod ponit in V Ethicorum. Et hoc est : Propter quod aequale contrapassum salvat civitates, quemadmodum in Ethicis dictum est
<--- Page Split --->
prius, scilicet in libro quinto, ut scilicet quantum dedit in valore, tantum recipiat: et quantum intulit damni, tantum patiatur : hoc est enim aequale secundum medictatis arithmeticae vel geometricae proportionem, ut ibidem dicitur, Quoniam in liberis et aequalibus ex quibus componitur civitas (cives enim aequaliter liberi sunt, et aequales in omnibus conditionibus, et communicare non possunt nisi in aequali contrapasso), necesse hoc esse, scilicet aequale contrapassum, sine quo communicare non possunt : quia sunt liberi et aequales.
k Similiter autem non possibile, etc. Hic ponit secundam rationem contra Socratem, et ostendit quod per propositionem Socratis destruitur principatus qui in omni communicatione politica necessarius est. Et ratio sua talis est : Sicut dicitur in VI Ethicorum, et dixit Bias unus de septem sapientibus, quod principatus ostendit virum : si autem omnes efficiuntur unum, sicut dicit Socrates, quod scilicet uxores sint communes et pueri, omnes aequaliter secundum idoneitatem habebunt se ad principatum : sed omnes aequaliter non possunt principari nisi uno modo, scilicet ut vicissim principentur unus post unum. Et hoc est quod dicit : Simul autem non possibile omnes, supple, principari, sed vicissim. Unde sequitur : Sed aut secundum annum, id est, ut unus uno anno principetur et unus alio, aut secundum alium ordinem aut tempus, ut scilicet per mensem, aut septimanam, aut diem unus principetur, et alius alio die vel septimana vel mense. Et dat simile : Si enim omnes hoc modo principentur vicissim, id est sicut corrigiarii vel fabri transmutarentur, supple, vicissim, et non semper iidem corrigiarii et fabri essent : sed vicissim isti, aliquando corrigiarii, aliquando fabri essent.
modicum tempus non sunt experti, et sicut dicit in principio Metaphysicae, experientia artem fecit, inexperientia casum, sicut ait Polus recte dicens. Dicit ergo, quod melius est eosdem semper principari si possibile : optimus enim principatus est, quod aliqui sapientes et excellentes «viri semper principentur in civitatibus et potest esse sine seditione, sicut Priamus in Troja et Hecuba. In quibus autem, supple, civitatibus, hoc non possibile. Et subjungit causam, propter secundum naturam aequales esse homines omnes, cives scilicet. Et vocat naturam, naturalem idoneitatem ad principatum : tunc enim non plus se habet unus ad principari quam alius. Et adjungit : Simul autem cum hoc, scilicet quod dictum est, et, id est, etiam justum, supple, est. Justum enim civile est, quod aequaliter digni aequaliter dignificentur. Et hoc est quod dicit, quod sive bonum, sive pravum, principari omnes, ipso participare principatu, scilicet qui aequaliter digni sunt. Hoc autem quod aliqui principentur et alii non, imitatur, scilicet in parte aequales cedere, a principatu scilicet, et aliis locum dare. Et hoc, supple, fit, tamquam similes sint a principio : ii quidem enim principantur, hi autem subjicimtur : eo quod inaequaliter se habent ad principatum, et aliter gubernari non possunt. Et hoc est : Tamquam utique alii facti, scilicet ex primo similibus, et eodem utique modo principantium alii alios principantur principatus. Sicut adhuc est in civitatibus, quod artifices sutores, fabri, pistores, et alii praeponunt sibi principes, quos magistros fraternitatum appellant. Et hoc est, propter inaequalitatem principantium et subjectorum. Et omnia haec inducit, ut videatur quod communicatio civilis non potest esse sine principatu, et quod inter penitus aequales et unum existentes non potest esse principatus et subjectio.
Deinde tangit, quod talis vicissitudo principatus non est optima, ibi, Quoniam autem melius, etc. Isti enim propter
Unde ex omnibus dictis concludit, ibi, Manifestum igitur ex his, quae scilicet dicta sunt, quia non aptum natum est
<--- Page Split --->
unam sic esse civitatem, ut dicunt quidam, scilicet Socrates et sui sequaces, et dicunt hoc dictum, supple, esse ut maximum bonum in civitatibus, quod non est : quia illud civitates interimit, si omnino sic uniuntur, ut Socrates dixit. Habitum enim est quod civitas de ratione ejus est, ut ex diversis specie componatur : quamvis hoc quod dixit, supple, Socrates, salvet uniuscujusque bonum et ummquodque bonum, scilicet singulare et personale : quia hoc quanto plus restringitur ad unum, tanto melius salvabitur, sed non bonum civitatis. Ex omnibus his patet, quod lex Socratis de uxoribus, pueris et possessionibus destruit civitatem.
1 Est autem et per alium modum manifestum, etc. Hic incipit tertia ratio contra Socratem et est talis. Quia quod magis est ad sufficientiam civitatis, magis est eligendum in politicis : sed sic unire civitates ut Socrates univit, destruit sufficientiam : ergo non est eligendum. Et hoc est: Est autem per alium modum, id est, aliqua ratione manifestum, quoniam valde quaerere unire civitatem non est melius, supple, civitati. Et ostendit hoc subdens : Domus quidem enim, id est, familia in domo magis per se sufficiens est uno, scilicet homine : quia quod deficit in uno, acquirit in alio : civitas autem domo, supple, per se est magis sufficiens, et vult esse de ratione civitatis, scilicet quae in principio primi libri determinata est. Tunc jam est civitas, cum per se sufficientem accidit esse communitatem multitudinis, ut scilicet nihil desit necessariorum. Et ex hoc arguit : Siquidem magis sufficiens est, supple, ex diversis constituta civitas, igitur eligibile quod magis per se sufficiens et minus unum, eo quod magis sufficiens et eligibilius. Et ita Socrates uniendo sic civitatem, destruit sufficientiam ejus.
m Deinde cum dicit, At vero neque si optimum, etc. Hic ponit quartam rationem contra Socratem, et repetit propositionem Socratis. Et hoc est : At vero neque si optimum, scilicet mann quam maxime esse communitatem, id est quam maxime potest, hoc est, dicere non est ostensum per sermonem Socratis, quod illud sit optimum. Et hoc est : Neque hoc ostendi videtur per sermonem. Et ponit sermonem Socratis, ibi, Si omnes simul dicant meum et non meum, de qualibet scilicet uxore, et de quolibet filio, et de qualibet re possessa : dicit enim meum, quia qualibet uxore, et quolibet filio, et qualibet re possessa utitur ut suo : et dicit non meum, quia alius eodem modo utitur. Hoc enim, scilicet quod quilibet dicat meum de quolibet, Socrates signum esse existimat, id est, dicit ejus quod est civitatem perfecte esse unam, quod scilicet quilibet de quolibet filio, quod suus sit, de qualibet muliere, quod sua, et de qualibet possessione, quod sua. Et ostendit quod sophisma est in dictione et æquivocatione, ibi, Vox enim omnes, etc.
Cum enim dicitur hoc meum, potest intelligi collective, vel discretive sive sigillatim. Collective meum est quod privatim meum est. Et hoc est : Siquidem igitur ut unusquisque privatim, scilicet indicat hoc meum, forsitan utique erit magis, supple, unum et privatum quod meum dicitur, quod vult, id est, intendit facere Socrates. Et hujus subdit signum : Unusquique enim filium suipsius dicit eumdem, nec potest esse alterius, et mulierem utique eamdem, supple, dicit esse suam, et de substantia, et circa numquodque contingentium, agrum scilicet aut vineam, similiter, supple, dicet hoc esse suum et non alterius. Nunc autem non sic dicent : quia si omnes uxores communes sunt, nulla sua : si autem omnes filii communes, nullus suus est. Et hoc est : Non sic dicent communibus utentes uxoribus et pueris, sed omnes quidem communibus, scilicet utuntur uxoribus et pueris, non ut unusquisque
<--- Page Split --->
autem ipsorum, id est, ita erant communes omnibus quod non erit aliqua unius propria : et hoc destruit communitatem. Similiter autem et substantiam, id est, possessionem dicent, supple, suam, in communi, non privatim. Et sic patet quod meum et tuum duplex dicitur, in communi scilicet, et privatim.
Et ex hoc concludit, Quod quidem igitur paralogismus est dicere omnes meum, manifestum, supple, est. Et ostendit hoc ex distinctione, ibi, Vox enim omnes, supple, dicunt suum, et utraque, supple, sigillatim dicunt suum, et inparia et paria, supple, dicunt sua propter duplicitatem sermonis : potest enim esse nota passionis in communi vel in privato : et si in communi, tunc valet ad communicationem civitatis : et si in privato, destruit civitatem. Et hoc est quod subdit : Et in orationibus litigiosos faciunt syllogismos. Et ponit distinctionem sophismatis, ibi, Propter quod est omnes idem dicere meum et tuum de omnibus, scilicet de uxore, natis,et possessione, sic quidem bonum, scilicet in communi, sed non possibile : quia idem quod in communi est omnium, non potest uniuscujusque esse proprium, cum tamen meum et tuum discretam notet possessionem. Sic autem, id est, alio modo quod unusquisque dicat sigillatim suum hoc et hoc, nihil consentaneum habet, supple, rationi : quia sic si unaquaeque uxor, possessio, filii dicerentur uniuscujusque sigillatim, communitas civitatis destrueretur.
n Deinde cum dicit,Adhuc autem aliud habet nocumentum, etc. aliter quam in praemissis probat legem Socratis esse nocivam : quia multa nocumenta affert civitati secundum rationem damni et secundum rationem inhonesti. Unde secundum haec, primo ponit de ratione damni : secundo autem de ratione inhonesti, ibi (litt. p), Adhuc et tales difficultates, etc.
In prima tria dicit. Tres enim rationes inducit qualiter talis communitas et adu-
natio civitatis sit damnosa. Prima sumitur ex hoc quod quia minor cura est de communibus quam de propriis ex tali adunatione civitatis, nulla aut minima cura adhibebitur de communibus. Secunda, quod si omnia taliter sint communia, et uxores et filii et possessiones, in dubium veniret de propriis filiis quis genuerit eos, ibi (litt. n, versus medium), Adhuc sic unusquisque meus dicet. Tertia ratio, quia ex hoc proveniet quod nullus sciat discernere filios, fratres, consanguineos in aliqua linea consanguineitatis : et haec incipit, ibi (litt. o), Quinimo, sed neque diffugere possibile, etc.
Dicit ergo primo : Adhuc autem aliud habet nocumentum quod dicitur. Minime enim cura sortitur, quod plurimorum est commune, id est, diligens, et fortis cura, minima est de communibus. Et subjungit rationem a consuetudine acceptam: De propriis enim maxime curant, supple, homines : de communibus autem minus. Et excipit subdens : Quam quantum unicuique attinet : apud alios enim, supple, quibus non attinet, tamquam altero curante, supple, cui attinet, negliguntur magis, supple, communia. Et ponit simile : Sicut in ministerialibus servitiis, multi servientes, id est, multi servientium quandoque deterius serviunt paucioribus : eo quod quando unus servientium requiritur, remittit ad alium qui eodem jure servit ut ipse, et sic impeditur servitium, ex excusante se uno per alium. Et adaptat hanc rationem ab propositum, ibi, Fimt autem unicuique civium mille filii, scilicet ista unitate et communitate posita : quia unusquisque alterius erit filius, et istinon ut uniuscujusque, supple, erunt filii secundum veritatem, sed contingentis unusquisque : contingens enim non qui generavit, sed quilibet civium nitetur eo pro filio, et similiter est filius. Unde Poeta :
... Pater est cui nullus et omnis : Cui populus pater est, non habet ille patrem.
<--- Page Split --->
Et ex hoc concludit, quod impeditur commune et communicatio, ibi, Quare omnes similiter negligent, supple, eo quod ad nullum singulariter pertinet.
Deinde cum dicit, Adhuc sic musquisque, etc. ponit secundam rationem, scilicet quod ex hoc veniet in dubium quis quidem genuerit, et quis cui proprius pater existat. Dicit igitur: Adhuc sic, id est, tali communitate in civitate servata, unusquisque scilicet civium, meus dicet bene operantem, id est, de numero civium qui bene operantur, dicet, hic est meus filius, aut male, id est, de male operante dicet, quod sit filius hujus quonodocumque contingat: quia scilicet contingens causa est, quod bene vel male operetur secundum naturam 1 existens, scilicet qui verus pater est. Et dat exemplum : Puta meus, aut hujus filius, hoc modo dictus secundum unumquemque mille, aut quodcumque, id est, ad quemcumque numerum civitas est, supple, constituta : omnes enim cives sunt civitatis : et si de quolibet debeo dicere meus, aut tuus, aut illius filius : et hoc, supple, debeo dicere dubitans : immanifestum enim, supple, erit, cui accidit genuisse filium, et etiam, supple, immanifestum est cui accidit, scilicet salvatum esse genitum, per nutrimentum scilicet et educationem, ex quo scilicet quilibet utitur «o pro filio. Equidem utrum sit melius dicere meum unumquemque talium, supple, in filiis, uxoribus, et possessione, quod aequaliter ad omnes refertur, idem quidem appellantes, meum scilicet tuum «t illius et unius cujusque duorum millium, aut decem millium, aut magis centum millium scilicet aut plurium, supple, in dubium venit quod nescitur quis quem «cunuerit. Et subjungit causam : quia ut nunc in civitatibus meum dicunt : ii quidem enim filium suum, supple, dicunt quem genuerunt et non quemlibet, hic unlem fratrem suum appellat, supple, qui ex iisdem parentibus cum eis natus
est: hic autem, id est, alius nepotem, supple, vocat, qui ex filiis filiorum natus est, aut secundum aliam quandam cognationem, id est, cognationis gradum, aut a sanguine, id est, a consanguinitate, aut secundum familiariatem, supple, amicitiae, aut curum ipsius. id est, curam quae ad amicitiam sive familiaritatem illam pertinet: et sic in diversis gradibus unus omnibus attinebit. Adhuc autem alterum fratremem, supple, appellabit alius: fratrueles autem sunt de duobus fratribus nati: aut contributem, id est, de eadem tribu natum: et sic, supple, per istum modum confunduntur gradus consanguinitatum et amicitiarum. Et subdit rationem: Melius enim, supple, est, nepotem esse secundum veritatem, quam per modum istum filium: quia eadem ratione qua filius est istius, est filius omnium.
o Deinde cum dicit, Quinimo sed neque diffugere, etc. ponit tertiam rationem objiciendo contra Socratem: quia secundum legem ipsius, suspecti erunt unicuique etiam sui proprii filii et mulieres et patres et fratres: et dicit: Quinino, id est, quamvis sed neque diffugere possibile secundum legem, scilicet Socratis, non quisquam suspicari, id est, ut non quisquam suspicetur sive ipsorum fratres et pueros et patres et mulieres: omnia enim haec venirent in suspicionem, utrum sint vel non. Et subjungit rationem: Secundum similitudines, generatorum scilicet ad generantes: et hoc est: quae fiunt pueris ad generantes, cum tamen hoc sit fallax signum, necessarium accipere de invicem credibilitates, ut scilicet filius illius sit cui est similis, cum tamen hoc frequenter fallat. Et inducit quosdam in quibus talis est communicatio, ibi, Quod quidem aiunt quidam accidere terra periodos describentium, id est, mensuras circulares provinciarum, sicut illi qui describunt mundum, sicut patet in descriptione quae
<--- Page Split --->
facta est sub Augusto Caesar. Illi enim dicunt esse quibusdam de superiori Lybia, ad meridiem scilicet, ubi sunt deserta maxima, sicut dicitur in descriptione Augusti, et ubi generantur struthiones et multa venenata animalia : propter quod, sicut ibidem dicitur, ex magna parte deserta est. Dicunt tamen quibusdam 8bi habitantibus communes esse uxores, natos tamen pueros dividi per similitudines. Et de hoc etiam ponit signum in aliis animalibus, ibi, Sunt autem quaedam etiam femella aliorum animalium, supple, ab hominibus, puta eque, et boves, quae valde nata sunt similes reddere natos parentibus. Et determinat locum ubi hoc est : Quemadmodum quae in Pharsalo vocata, supple, est justa equa. Pharsalum fuit locus non propinquus ad habitationem Aristotelis, ubi primum justa equa dicta est : quia valde-natae sunt ibi equae similes reddere natos parentibus, propter quod etiam equus vocatus est.
et matres et eos qui non longe secundum cognationem sunt. Illos enim vulnerare et illis maledicere turpius est quam extraneis : et tamen, supple, hoc necesse est fieri quando ignoro verum patrem et verum filium. Tunc enim habeo patrem ut extrancum, et extraneum ut patrem, et intorqueo maledictiones, et jurgia in unum sicut in alium, quod turpissimum est. Communicatio ergo talis civitatisturpissima est.
Et ulterius objicit, quod factorum sive bonorum sive malorum scientibus contingit quidem, eis scilicet qui fecerunt bona vel mala, putatas fieri solutiones, id est, astimatas ad quantitatem boni vel mali quod fecerunt, ut scilicet secundum quantitatem illius quod retribuatur eis plus uni et alteri minus conjunctus est. Alii autem de quibus, scilicet nescitur utrum conjuncti vel extranei sint, neque unam contingit fieri dignam retributionem in bonis vel in melis.
p Deinde cum dixit, Adhuc autem et tales difficultates, etc., objicit contra Socratem aturpiquod contra honestum in tali communitate necesse est accidere. Et circa hoc duo facit. Primo ponit inconveniens quod accidit ex ira et rixis. Secundo ponit inconvenientia quae accidunt ex concupiscentia venereorum, ibi (litt. q), Inconveniens autem et communes facientes filios etc.
Dicit ergo : Adhuc autem et tales difficultates non facile devitare hanc, scilicet Socratis construentis communitatem uxorum scilicet et puerorum, puta vulnerationes et homicidia involuntaria, per ignorantiam dicto scilicet involuntario. Haec autem voluntaria, id est, quaedam homicidia accidere voluntaria : haec enim necesse est frequenter accidere in omni communitate civitatum, propter dissimiles mores hominum, et dissimiles motus passionum, ut dicit Aspasius in libello de Naturalibus passionibus, et pugnas, et maledictiones, quae omnia saepe necesse est accidere in civitatibus : quorum nullum conveniens est fieri ad patres
q Deinde cum dicit, Inconveniens autem et communes facientes filios, etc., incipit objicere a turpitudine venereorum, quae accidit in tali communitate, qualem posuit Socrates. Et habet quinque partes, penes quinque inconvenientia quae inducit quae accidunt ex lege Socratis. Primum est, quod propter amorem quem ponit ad omnes Socrates sicut ad uxores, cum ab amore tali coitus non possit separari, accidet coire cum matribus, filiabus, et sororibus, quod inconvenientissimum est. Et hoc est : Inconveniens autem et communes facientes filios, sicut Socrates fecit, coire solum auferre ab amantibus, amare autem non probibere. Dixit enim Socrates amorem debere esse ad omnes sicut patris ad filium, sed coitum non communem, et neque usus alios, supple, debere esse communes, turpes scilicet, quos, scilicet usus, patri ad filium esse omnium est indecentissimum, et fratri ad fratrem. Contingitenim ex hocpatrem coire cum filia, fratrem cum sorore, quod indecentissimum est. Quoniam et amare solum, supple, dixit esse Socrates, et
<--- Page Split --->
alios abusus debere prohiberi. Et subdit ostendens hoc fieri non posse, ibi, Inconveniens autem et coitum auferre propter aliam causam quidem, neque unam, id est, nulla causa assignata quare auferatur. Et ponit rationem, ibi, Ut valde vehementi delectatione facta, supple, in coitu, quae semper stimulat ad coitum appetendum : quia autem hic quidem pater aut filius aut fratres nihil putant differre, supple, a communibus. Nulla enim æquitas legis est, quod prohibeatur coitus a conjunctis sanguine et generis propinquitate : et cum hoc dicatur, quod nihil differant a communibus in amore. Tunc enim eadem ratione commiscetur filiæ qua aliis, ex quo unus amor est ad filiam et aliam et æque honestus.
r Et subdit secundum inconveniens, quod accidit, ibi, Videtur autem magis terrae cultoribus, rusticis scilicet esse utile, quod scilicet lege statuit Socrates, communes scilicet esse uxores et pueros, quam custodibus, scilicet Reipublicæ, qui senatores vocantur : quia illi ex hoc nobilitantur, et custodes ignobilitantur. Et subjungit rationem : Minus enim erit amicitia communibus existentibus uxoribus et pueris : ad communia enim minor amicitia est quam ad propria. Propter quod in IX Ethicorum dixit, quod « vera amicitia est inter paucos et ad plus inter tres : » et hoc nocent senatoribus, licet prosit cultoribus agrorum et popularibus. Nocet etiam civilitati sive communitati civili : quia plus expedit tales populares et subjectos in timore tenere quam in communi amore. Et hoc est : Oportet tales esse subjectos ad obedire et non insolescere, et hoc omnibus talibus servilibus personis magis fit per timorem quam per amorem. Virtus enim servi est corporali obsequio obedire superioris præcepto, sicut in antehabitis determinatum est.
s Et subjungit tertium inconveniens, scilicet quod ex tali Socratis lege, con-
tingit contrarium ei quod Socrates intendit, et contrarium ei quod recte posita leges causant in communitate, ibi, Totaliter autem acridere necesse est propter talem legum contrarium eorum, quorum convenit recte positas leges causas fieri : et propter quam causam Socrates sic arbitratus est oportere ordinari, civilitates scilicet quae circa pueros et narores, ut scilicet communes sint. Dicit enim Tullius in fine primæ Rhetoricae, quod « lex est jus scriptum astruens honestum, prohibensque contrarium. » Per istam autem legem accidunt multa inhonesta,sicut jam patuit. Accidit etiam contrarium ejus quod intendit Socrates. Ille enim intendit per hoc amicitiam conciliare inter cives, et ex hac tali scilicet lege dissipatur amicitia. Et hoc est: Amicitiam quidem enim putamus maximum esse bonorum civitatibus. Cujus rationem ponit : Sic enim ultique, id est, per amicitiam minime seditiones faciunt, supple, cives ad invicem : et intendit quod seditio maximum malum est in civitate, quod excluditur per amicitiam. Et unam esse civitatem collaudat maxime Socrates, in qua scilicet uxores et pueri communes sunt, ita scilicet quod quilibet quamlibet mulierem habeat ut suam, et quemlibet natum ut suum : sic enim dixit unam esse civitatem et non divisam. Quod et, id est, etiam videtur. Et ponit rationem : Et ille, scilicet Socrates, esse inquit amicitie opus, scilicet quod sic unum fiant cives in uxoribus, natis, et aliis. Et adhuc inducit Philosophum hoc dicentem, ibi, Quemadmodum in amativis sermonibus, id est in libro suo de Amicitia, scimus dicentem Aristophanem. Et ponit dictum quod amantibus propter nimis diligere desiderantibus, id est, quia desiderant se nimis diligere, natura, id est, quasi natura unum factos esse per effectum, scilicet dilectionis, et ambos fieri unum ex duobus existentibus, sicut Tullius in libro de Amicitia dicit, quod « amieorum est idem velle et idem nolle. » Et ex hoc concludit inconveniens quod
<--- Page Split --->
accidit ex lege Socratis, dicens : Hic quidem igitur, supple, ex lege Socratis necesse est ambos corruptos esse, si pueri et uxores sint communes, aut unum, quo corrupto, corrumpetur et alter : quia ex tali amore et communitate mulierum et puerorum corruptio sequitur honestatis, ut ante habitum est. Et propter hoc dicit Tullius in libro de Amicitia : « Prima igitur lex amicitiae sanciatur, ut amicis non nisi honesta faciamus. » Dicit enim Aristoteles in nono Ethicorum, quod vera amicitia fundatur super honestum, non super utile, nec delectabile : quamvis, sicut dicit Tullius, amici sibi invicem sint delectabiles et utiles : sicut et virtus quae est de genere honesti et per se boni, et utilis et delectabilis est omnibus eam habentibus, sicut probatur ex diffinitione honesti, quam ponit Tullius in fine primae Rethoricae, quod « honestum est, quod sua vi, hoc est, propria dignitate nos allicit. »
t Et subjungit quartum inconvenientes, quod ex lege Socratis accidit, ibi, In civitale autem amicitiam necessarium renissam fieri, propter communionem talem scilicet uxorum et puerorum : et, supple, accidit minime dicere meum, aut filium patrem, aut patrem filium : quia non potest dici meum de eo quod aequaliter est commune omnium, et dat exemplum : Sicut enim modicum dulce, vel (non est disjunctiva conjunctio sed notans diminutionem, sicut cum dicimus, si non das marcham, vel da denarium, et ponitur pro saltem) : et hoc est, vel in multam aqua mixtum insensibilem facit mixtionem : vincitur enim dulcedo modica multa aquae insipiditate : sic accidit, id est, sequitur et familiaritatem ad invicem, supple, talis amicitiae quam ponit Socrates, quae demonstratur ex nominibus his, meum scilicet et tuum, et cujuslibet alterius curare minime, eo quod communia parum diliguntur : et sic existens in politia talis amicitia remissa est, et minime curatur. Et determinat qualis est
illa amicitia, tali scilicet amicitia aut patrem ut filii, aut filium ut patris, aut ut fratres invicem. Cujus causa est, quia si quemlibet habeo ut patrem, et quemlibet ut filium, et quamlibet ut uxorem, remittitur et non dulcescit affectus amoris ad singulos. Et hujus assignat rationem subdens : Duo enim sunt quae maxime faciunt sollicite homines curare et diligere, supple, se invicem, proprium scilicet et dilectum : et est proprium quod uni soli convenit, dilectum vero quod singularem in se habet causam dilectionis : quorum neutrum possibile est existere his, qui sic civiliter conversantur. Existentibus enim omnibus communibus nihil omnium erit proprium et nihil singulariter dilectum, et destructis causis amoris, necesse est et ipsum amorem destrui qui debet esse in politicis.
u Et subdit quintum inconvenientes quod accidit ex lege Socratis, ibi, At vero de eo quod est transferri natos pueros hos quidem, scilicet ignobiles ex cultoribus, id est, rusticis et artificibus, supple, natos ad custodes, id est, senatores custodientes civitatem (pralati enim antiquitus custodes dicebantur et pastores, ut infra dicet) : hos autem, id est, nobilium pueros et uxores ex iis, scilicet nobilibus, ad illos, scilicet cultores et artifices, multam habet turbationem. Nobiles enim non sustinebunt uxores suas et pueros humiliari : unde turbatio erit. Quo erit modo translatio, scilicet illa : et cognoscere necessarium, supple, est dantes et trasferentes, scilicet nobiles ad ignobiles et e converso : cognoscere, dico, necessarium est quibus, quos dant, et etiam propter quas causas, et hoc generat turbationem et difficultatem in politicis.
Et huic adjungit adhuc aliam difficultatem dicens : Adhuc autem et antiqua dicta, proverbia scilicet, magis in iis necessarium accidere qui scilicet in tali conversantur communitate, puta vulnerationes, amores. Et vocat amores qui sunt secundum corporalem actum, ut coire,
<--- Page Split --->
licet et amplexari, osculari, de quo amore dicit in primo Topicorum, quod « amare secundum corporalem actum non habet contrarium. » Hæc enim omnia, ut paulo ante probatum est, et etiam homicidia sine quibus esse non potest magna politia, indecentissimum est esse inter taliter propinquos, ut dicit Socrates. Et subjungit rationem, ibi, Non enim adhuc appellant fratres, et pueros, et patres, et matres, eos scilicet qui in alios cives, id est, super alios cives custodes dati, supple, sunt: sed, supple, digniori nomine vocant eos, scilicet præfectos, præsides, proconsules :
et rursum, supple, illos etiam non vocant patres et matres et fratres et sorores, qui apud cives, supple, tali præditi sunt dignitate in aliis provinciis et civitatibus, ut scilicet ipso nomine patris vel matris vereantur talium aliquid operari propter cognationem, scilicet homicidia, vulnerationes, coitum, qualia inter cognationes turpissimum est esse.
Et post hæc concludit capitulum generali conclusione, dicens : De ea quidem igitur quæ circa pueros et uxores communione, determinatum sit hoc modo.