CAPUT IX.

De mariti et patris potestate, tum de virtutibus eorum tam qui præsunt quam qui serviunt.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Quoniam autem tres partes œconomice erant, una quidem despotica de qua dictum prius, una autem paterna, tertia autem nuptialis. Etenim mulieri præest et natis, tamquam liberis quidem ambobus. Non eodem autem modo principatus, sed mulieri quidem politice, natis autem regaliter. Masculus enim natura femella principalior, nisi aliqualiter constet præter naturam : et senius et perfectum, juniore et imperfecto.

Quoniam vero tres erant partes rei domesticæ : una dominica, de qua supra diximus, alia paterna, tertia conjugalis, nam et uxori præest et filiis, tamquam liberis quidem ambobus, sed non eodem modo, sed uxori quidem civiliter, filiis autem regie. Masculus enim quam femina principalior est, nisi alicubi contra naturam constiterit, et antiquius et perfectum juniore et imperfecto.

b In politicis quidem igitur principatibus, plurimis transmutatur principans, et subjectum. Ex æquali enim vult esse secundum naturam, et differre nihil : attamen cum hic quidem dominetur, hic autem subjiciatur, quærunt differentiam esse et figuris, et sermonbus et honoribus, quemadmodum Amasis dixit de pedum lotore sermonem. Masculus autem ad femeliam semper hoc modo se habet.

In civilibus igitur officiis plerumque commutatur is qui præest, et is qui subest, nam æquales esse volunt secundum naturam, nec quidquam differre : attamen cum hic quidem præest, ille vero subest, requiritur differentia figuris, et sermonibus, et honoribus, ut Amasis inquit de pedum lotore. Enimvero masculus ad feminam semper ita se habet.

c Puerorum autem principatus regalis. Quod enim genuit, et secundum

Filiorum autem imperium est regium : quod enim genuit, quodque per amici-

<--- Page Split --->

amorem principans, et secundum senectutem est, quod quidem est regalis species principatus. Propter quod bene Homerus Jovem appellavit dicens : Pater virorumque Deorumque, regem horum omnium, patrem dicens. Natura enim regem quidem oportet differre, genere autem esse eumdem, quod quidem passum est senius ad juvenem, et qui genuit ad natum.

tiam praest, et per aetatem, idipsum est idem quod species quaedam regii imperii. Ideo bene Homerus de Jove inquit : « Hominum pater atque deorum, » sic appellans horum omnium regem. Naturam enim excellere regem oportet genere autem esse eumdem, quod accidit seniori ad juniorem, et parenti ad natum.

d Manifestum igitur, qnoniam amplior sollicitudo economicae circa homines, quam circa inanimatorum possessionem : et circa virtutem horum, quam circa eam quae possessionis, quam vocamus divitias, et liberorum magis quam servorum.

Manifestum autem, quod plus studii domesticae disciplinae est circa homines, quam circa possessiones inanimatorum, et circa horum virtutes possessionis, quas divitias appellamus, et circa liberos magis quam circa servos.

e Primo igitur quidem de servis dubitabit utique aliquis, utrum est virtus aliqua servi praeter organicas et ministrativas, alia honorabilior iis, puta temperantia, et fortitudo, et justitia et aliorum talium habituum : aut non est neque una praeter corporalia servitia. Habet enim dubitationem utrobique : si enim est, quid differat a liberis : et si non est, existentibus hominibus et ratione communicantibus, inconveniens.

Dubitatur autem, utrum praeter ministeria, et corporalia opera, sit aliqua virtus servi excellentior, puta modestia, fortitudo, et justitia, et alii hujusmodi habitus, vel non sit alia praeter corporalia ministeria ? Ambiguitatem sane id habet, nam sive sit aliqua, excellentiores erunt servi quam liberi, sive non est aliqua, cum sint homines rationis participes, absurdum videbitur.

f Fere autem idem est, quod quaeritur de muliere et puero, utrum et horum sunt virtutes, et oportet mulierem esse temperatam et fortem, et justam, et puer est intemperatus et temperatus, aut non. Universaliter itaque hoc est considerandum de subjecti natura et principante, utrum eadem virtus, aut altera. Si quidem enim oportet ambos participare xaXoxxyaXaXv 1 propter quid hunc quidemprincipari oportebit utique, hunc autem subjici secundum semel : neque enim per magis et minus possibile est differre : subjici quidem enim et principari specie differunt,

Eadem est fere quaestio de muliere et puero, utrum et horum sint virtutes, et oporteat mulierem esse modestam et fortem et justam, an puer sit intemperans et modestus, vel non ? Et universaliter id quaerendum est de natura imperantis et parentis, utrum eadem virtus, an alia ? Si enim oportet utrosque participes esse virtutis, cur tandem alter imperare debet, alter parere ? Non enim secundum magis et minus possunt differre, nam imperare et parere specie differunt, et non secundum magis et minus. Sin vero alium oportet, alium non, admirabile est, nam si imperans non erit

<--- Page Split --->

magis autem et minus nihil. Si autem hunc quidem oportet, hunc autem non, mirabile. Si enim principans non erit sobrius et justus, quomodo principabitur bene ? si vero subjectus, quomodo subjicietur bene ? Intemperatus enim, et formidolosus nihil faciet eorum quae oportet.

temperatus et justus, quomodo bene imperabit ? Sive qui imperio subjectus esse debet, non erit, quomodo bene parebit. Intemperatus enim et timidus nihil faciet ut oportet.

g Manifestum igitur, quia necesse quidem participare utrosque virtute : hujusmodi autem esse differentiae, quemadmodum natura, et subjectorum, et hoc statim exemplificatur circa animam. In hac enim est natura, hoc quidem principans, hoc autem principatum : quorum alterum dicamus esse virtutem, puta ratione abundantis, et irrationalis. Manifestum gitur, quod eodem modo se habet et in aliis. Quare natura quae plura principantia et subjecta : alio enim modo liberum servo principatur, et masculus feminae, et vir puero. Et omnibus insunt quidem partes animae, sed insunt differenter. Servus quidem enim omnino non habet consiliativum : femina habet quidem, sed invalidum : puer autem habet quidem, sed imperfectum : similiter igitur necessarium habere, et circa morales virtutes : existimandum oportere quidem participare omnes, sed non eodem modo : sed quantum unicuique ad sui ipsius opus. Propter quod principem quidem perfectam habere oportet moralem virtutem, opus enim est simpliciter Architectonis : ratio autem Architecton : aliorum autem unusquisque quantum immittit ipsis. Itaque manifestum, quoniam est moralis virtus dictorum omnium, et non eadem temperantia mulieris et viri, neque fortitudo et justitia, quemadmodum putavit Socrates : sed haec quidem principativa fortitudo, haec autem subministrativa. Similiter autem se habet et circa alias.

Constat igitur oportere utrosque habere virtutem, sed in ipsa virtute esse differentiam, quemadmodum in his quae natura obediunt. Id aperte in animo inspicitur : est enim in animo quod natura imperat, et quod paret, quorum diversam censemus esse virtutem, et ut rationem habentis et irrationalis. Patet eodem modo se habere in aliis. Itaque pleraque sunt natura imperantia et parentia : alio enim modo liber praest servo, et masculus feminae, et vir puero, et omnibus insunt partes animae, sed differunt. Servus enim omnino non habet deliberandi arbitrium, mulier vero habet quidem, sed invalidum, puer autem habet, sed imperfectum. Eodem modo se habere necesse est circa morales virtutes : putandum est autem omnes participes esse oportere, sed non eodem modo, sed quantum cuique opus est. Ex quo fit, ut is qui imperat, perfectam virtutem habere debeat moralem, nam ejus opus est simpliciter praecipientis ac praesidentis, ratio autem praecipit atque praesidet, aliorum vero unusquisque quantum sibi competit. Quare patet virtutem moralem esse omnium supradictorum, nec eadem modestia mulieris et viri, neque fortitudo, neque justitia, ut Socrates putabat, sed illa quidem jubens fortitudo, haec vero obediens, eodem modo, et in aliis.

h Palam autem hoc, et particulariter magis considerantibus. Universaliter enim dicentes decipiunt seipsos, quia habere bene animam, virtute aut recte ope-

Patet autem id magis particulariter considerantibus. Nam qui universaliter dicunt quod bene se habere animum virtus est, et recte agere, aut aliquid tale,

<--- Page Split --->

rari aut aliquid talium. Multo enim melius dicunt enumerantes virtutes, sicut Gorgias, quam qui sic determinant. Propter quod oportet, sicut Poeta dixit de muliere, sic putare de omnibus habere : mulieri ornatum silentium praestat, sed viro non jam hoc. Quoniam autem puer imperfectus, palam quod hujus quidem virtus, non ipsius ad seipsum, sed ad finem et ductorem : similiter autem et servi ad dominum. Posuimus autem ad necessaria utilem esse servum : quare palam quod et virtute indiget parva et tanta, ut neque propter intemperantiam, neque propter timiditatem deficiat ab operibus.

scipos decipiunt. Multo enim melius dicunt qui enumerant virtutes, quemadmodum Gorgias, quam qui ita diffiniunt. Quapropter oportet, sicut poeta de muliere dixit ita censere in omnibus. Mulieri decus affert taciturnitas, sed non item viro. Cum vero puer sit imperfectus, patet quod et hujus virtus non ipsius ad seipsum est, sed ad perfectum, et ducem, similiter et servi ad dominum. Posuimus autem servum esse utilem ad necessaria, itaque patet ipsum virtute indigere parva, et tanta, ut neque propter intemperantiam, neque propter timiditatem in operibus deficiat.

i Dubitabit autem utique aliquis de nunc dicto : si verum, ergo et artifices oportebit habere virtutem : multoties enim propter intemperantiam deficiunt ab operibus.

Dubitabit vero aliquis, si verum est quod nunc diximus, utrum artifices oportet habere virtutem, nam saepe propter intemperantiam deficiunt in operibus.

k Aut differt ab his plurimum. Servus quidem enim particeps vitæ, hic tamen remotius : et tantum immittit virtutis, quantum et servitutis. Banausus enim artifex determinatam quamdam habet servitutem, et servus quidem eorum, quæ natura : coriarius autem nullus, neque aliorum artificum.

An hoc longe differt ? nam servus quidem adhæret nobis communione vitæ, ille autem remotior est, et tantum sibi competit virtutis, quantum servitutis. Vilis enim artifex determinatam quamdam habet servitutem, et servus est secundum naturam, sed nemo sutor, aut alius opifex.

l Manifestum igitur, quod talis virtutis causam esse oportet servo dominum, sed non doctrinativam habentem, operum despoticam. Propter quod dicunt non bene, ratione servos privantes, et dicentes præcepto utendum solum : monendum enim magis servos, quam pueros : sed de iis quidem determinatum sit isto modo.

Patet ergo quod hujus quidem virtutis causam esse oportet dominum servo, non eum qui doctrinam habet in operibus dominicam. Quapropter non bene dicunt qui servos spoliant ratione, dicentes præcepto uti duntaxat, admonendi sunt enim servi magis quam pueri. Et de his in hunc modum determinatum sit.

m De mulieris autem, et viri, et natorum et patris, ea quæ circa unumquemque ipsorum virtute, et ea quæ ad seipsos homilia, quid quod bene, et quomodo oportet, quod quidem bene, persequi, quod autem male, fugere, in his quæ circa politias necessarium pervenire.

De viri autem et mulieris, filiorumque et patris virtute, et conversatione ad invicem, quid recte vel contra, et quomodo oportet hoc quidem facere, ab illo autem abstinere, in his quæ de Republica necesse est intueri.

<--- Page Split --->

n Quoniam enim domus quidem omnis pars civitatis, hæc autem domus, eam quae partis ad eam quae totius, oportet videre virtutem, necessarium ad politicam respicientes, erudire et pueros, et mulieres. Sed quidem aliquid refert ad civitatem esse studiosam, pueros esse studiosos, et mulieres studiosas : necessarium autem refert. Mulieres quidem enim dimidia pars liberorum, ex pueris autem dispensatores fiunt politicae.

Nam cum omnis domus sit civitatis pars, illi autem domus, partis autem virtus ad totum respicere debeat, necessarium est respicientes ad Rempublicam filios uxoresque instituere. Siquidem refert ad rectam institutionem Reipublicae pueros et mulieres esse benes institutos. Enimvero referat necessarium est : nam mulieres media pars sunt hominum liberorum, ex pueris autem sumuntur, qui Rempublicam gubernant.

o Quare, quoniam de iis quidem determinatum est, de reliquis autem in aliis dicendum. Dimittentes tamquam finem habentes eos, qui nunc sermones, aliud principium facientes dicamus : et primo consideremus de prænuntiatis de optima politia.

Quare, cum de servis determinatum sit, de reliquis autem in aliis sit dicendum, omissis propositis, tamquam finem habentibus, alio sumpto principio differamus, ac primum illa discutiamus quae tradita sunt de optimo civitatis statu.

COMMENTARIUS IN CAP. IX.

Hic incipit tertia pars istius primi libri. Dictum enim fuit, quod sunt tres partes economicæ, scilicet despotica sive dominalis, nuptialis, paterna, et quarta adjuncta chrematistica : et dictum est jam de despotica et chrematistica : relinquitur ergo dicendum de nuptiali et paternali : et dividitur istud capitulum in duas partes, in quarum prima determinat proprias passiones et dubia pertinentia ad despoticam et paternam. In secunda de iis quae pertinent ad nuptialem, ibi (litt. m), De mulieris autem et viri, etc.

In prima harum tria facit. Primo enim adaptat economicas, servorum scilicet, puerorum, et uxoris ad urbanitates sive politias, diversis diversas adaptans. Secundo movet dubitationes super hoc, ibi (litt. e), Primo quidem igitur de servis, etc. Tertio ponit solutionem, ibi (litt. g),

Manifestum igitur quia quidem necesse, etc.

a Dicit ergo primo : Quoniam autem tres partes economicæ erant sicut determinatum : et enumerat eas, dicens : Una quidem despotica, de qua dictum est prius, id est, in prehabitis, et hæc est dominalis, cui adjuncta est chrematistica : una autem, scilicet secunda paterna, patris scilicet et filiorum : tertia autem nuptialis, viri scilicet ad uxorem. Et subdit rationem, quod isti principatus non sint idem specie, ibi, Etenim mulieri præest, et natis tamquam liberis quidem ambobus : quia et uxor libera et nati, scilicet non idem principatus cum despotico : quia servus non est liber a domino. Deinde subdit, quod nuptialis et paterna non est idem principatus, ibi, Non eodem autem modo principatus, supple, est mulieri et liberis : sed mulieri quidem politice, supple, principatur maritus. Politicus autem principatus vocatur, quando in una civate unus accipit principatum super reliquos cives æque liberos sicut

<--- Page Split --->

ipse est : et non dominatur eis nisi secundum statuta civitatis, et transit de uno in alterum : unus enim habens potestatem uno anno, et alter altero. Et hoc est quod dicit, ibi, Sed mulieri quidem politice, supple, principatur : non enim habet potestatem in eam nisi secundum instituta nuptialia, ut dicunt canon et lex : propter quod etiam dicit canon, quod consensus qui facit matrimonium, debet esse secundum leges contrahentium.

Deinde subdit de principatu paterno. Natis autem, principatur scilicet regaliter. Rex enim habet plenitudinem potestatis super omnes, qui sunt in regno, ad utilitatem eorum, non ad utilitatem propriam, statuendi et ordinandi quidquid voluerit. Et subdit rationem utriusque principatus, dicens : Mascultus enim natura, id est, naturaliter, femella principalior. Et quia posset aliquis objicere, quod aliqua femina sapientior et magis strenua est viro, propter hoc excipit subdens : Nisi aliqualiter constet factum præter naturam, scilicet quod vir deficiat et mulier proficiat : et hoc est præter ordinem naturae. Mulieris enim secundum naturam est habere inconstantes conceptus, propter humiditatem : viri autem propter contrariam complexionem, est habere constantes. Et subjungit rationem de principatu paterno, dicens : Et senius et perfectum, sicut, supple, est pater, secundum naturam, supple, principalius est juniore et imperfecto : in sene enim conceptus stabiles sunt et morantes circa idem : in juniore autem et imperfecto secundum ætatem, sunt conceptus inconstantes et leves, et circa idem non morantes, propter complexionis fluxibilitatem. Et ideo dicit Aristoteles in septimo Physicorum, quod non æqualiter judicant juvenes senioribus presbyteris. In talibus tamen omnibus supponendum est quod dicit Aristoteles in primo Ethicorum 1, quod nihil differt ætate an

moribus, puerilis : non enim ab ætate defectio est, sed a passione.

b Deinde subdit et dicit qualiter unicuique appropriatur ille vel ille principatus, ibi, In politiis, id est, civilibus, quidem igitur principatibus, plurimis, id est, ad plures transnuntatur principans et subjectum : quia in anno hoc principatur, in futuro subjicitur, et talis principatus est ex æqualis secundum naturam, et differt nihil. Cives enim æquales sunt, et nullam differentiam libertatis vel juris habent. Et hoc est quod dicit : Ex æquali vult secundum naturam, supple, talis principatus, et differre nihil habet, supple, unus civis ad alterum. Attamen cum hic quidem, id est, unus, dominetur, hic autem, id est, alter civium subjiciatur, tunc scilicet in tali principatu communiter homines quaerunt differentiam esse, id est, facere, et figuris et sermonibus et honoribus : figuris, ut in vestibus, et fastus ambitione quem attribuunt principanti, et non subjectis : et sermonibus, quia aliter et cum majori reverentia concionantur ad eos quam ad subjectos : et honoribus, quia scilicet geniculando et adorando honorem exhibent eis quem non exhibent subjectis. Hoc autem probat per auctoritatem Amasis, dicens : Quemadmodum Amasis, id est, talis Philosophus dixit de pedum lotore, sermonem, supple, faciens. Dictum autem Amasis fuit, quod lotor pedum non esset dignus honore, qui debetur politico principanti in civitate De secunda autem communicatione, scilicet viri et uxoris subdit : Masculus autem semper ad femellam hoc modo se habet, scilicet sicut principans ad eum qui subjicitur.

c Tertio subdit de paterna dicens : Puerorum autem principatus, scilicet pater-

<--- Page Split --->

nus, regalis est, id est, regali similis. Et subjungit rationem : Enim, id est, quia qui genuit, est et secundum amorem principans, et non propter utilitatem propriam, et secundum senectutem : sicut enim dicit in tertio Topicorum : « Nemo eligit juvenes duces, quia non constat eos esse sapientes. » Et subdit, quod hoc est proprium regis, ibi, Quod quidem est regalis species principatus. Regis enim est (ut dicit Aristoteles in quinto Ethicorum, et Boetius in libro Divisionum) ex amore subditis praeesse ad utilitatem subditorum : et si seviat in subditos ad utilitatem propriam et nocumentum subditorum, corrumpitur Rex in tyrannum, et urbanitas quae regnum dicitur, in tyrannidem. Et hoc probat per Homerum, dicens : Propter quod bene Homerus Jovem, qui fuit primus rex institutus inter Deos, et sicut dicit Ovidius de eo :

Juppiter esse pium statuerat quodcumque ju- [varet.

Id est, voluit esse pium, id est, cultum Dei, quidquid juvaret populum. Et quia sicut dicit Tullius in fine primae Rhetoricae, pietas est benevolentia in parentes et parentela conjunctos, ideo dicit esse similes principatus, regalem et paternum. Et hoc est quod bene Homerus Jovem appellavit dicens, quod sic est pater virorum, Deorumque : et subdit rationem, regem horum omnium, scilicet virorum et Deorum, patrem dicens. Unde subdit rationem Homeri, qua motus hoc dixit, ibi, Natura enim, id est, naturali sensu et industria regendi et potentia et benevolentia regem quidem differre oportet, supple, a subjectis, genere autem sive genealogia ex specie esse eumdem, supple, oportet cum subjectis. Et subdit convenientiam hujus ad principatum paternum, dicens : Quod quidem passum est senius ad juvenem, et qui genuit ad natum. Pater enim senior et industrior est et benevolentior ad regendum natos. Specie au-

tem idem est cum cis : quia simile sibi secundum speciem ex seipso genuit.

d Et subdit faciens comparationem inter principatus qui sunt economicae dicens : Manifestum igitur attendenti, supple, est, quoniam amplior est sollicitudo economicae circa homines, quam circa inanimatorum possessionem, cum tamen utrumque pertineat ad eam, quam scilicet possessionem, vocamus divitias, et liberorum sollicitudo, supple, est magis, scilicet economicae, quam servorum.

e Deinde cum dicit, Primo igitur quidem, etc., movet quaestionem circa ea quae pertinent ad economicum, et habet duas partes : primo enim movet quaestionem in universali, et ponit solutionem. Secundo in particularibus ostendit eam, eo quod particularia in operabilibus magis certificant quam universalia, ibi (litt. h), Palam autem hoc et particulariter, etc. Prima harum dividitur in duas. Primo enim movet quaestionem, et deducit eam. Secundo ponit solutionem, ibi (litt. g), Manifestum igitur, quia necesse quidem, etc.

Circa primum tria facit. Primo enim movet quaestionem de servis in despotica. Secundo eamdem quaestionem dicit esse de muliere et viro, ibi (litt. f), Fere autem idem est, etc. Tertio dicit, quod utiliter tenet ista quaestio de domino et servo, et muliere et viro, et patre et puero, ibi (litt. f, circa medium), Universaliter itaque hoc est considerandum, etc.

Dicit ergo sic : Primo igitur quidem de servis dubitabit utique aliquis, id est, dubitando quaeret, et intelligitur de iis qui sunt servi natura, non de iis qui sunt servi lege vel captivi in bello : illi enim nec liberum consensum habent, nec liberam electionem, sed in omnibus talibus respiciunt ad praeceptum principantis domini : et in hoc solo habet locum quaestio de eis qui homines sunt. Et subdit quaestionem, utrum est virtus servi, praeter organicas et ministrativas ? In preha-

<--- Page Split --->

bitis enim ostensum est, quod virtus servi in quantum servus est, est corpore fortem esse, et ordinatum ad perficienda praecepta domini, et ministeria : et ideo est ut organum animatum domini : et virtus ejus propria in quantum est servus perficiens eum et complens, est ut optime perficiat praeceptum domini, et ministerium. Ut enim dicit in tertio Ethicorum : « In omnibus virtus est optimorum operativa. » Sunt autem servi etiam homines, et ideo quaeritur si est alia virtus honorabilior quam ista quae competat servo : et subdit exemplum, puta temperantia, fortitudo, prudentia, et aliorum talium habituum, sicut est justitia, mansuetudo, eutrapelia, et hujusmodi medietates duodecim, quales determinat in quarto Ethicorum. Et illae virtutes dicuntur honorabiliores, quia sunt partes honesti, ut dicit Tullius in fine prime Rhetoricae : honestum autem est, quod sua vi nos trahit, et sua dignitate nos allicit, ut ibidem dicit Tullius. Et omnes tales virtutes, ut ibidem dicitur, sunt habitus in modum naturae, propriae rationi et rectae consentanei : organise autem et ministrativae virtutes subservientes sunt, et consentanea praeceptis principantis : propter quod illae honorabiliores sunt. Habet enim dubitationem utrobique, id est, ad utramque partem : primo enim ostendit, quia neque una, id est, nulla virtus est servo, praeterquam ad corporalia servitia : et hoc ostendit tali ratione. Liberi est habere liberas virtutes : si ergo servus habet liberas virtutes et liberorum, non differt a libero, quod falsum est : ergo et falsum id ex quo sequitur, scilicet quod aliqua virtus nobilior sit servo, quam organica et ministrativa. Et statim objicit in oppositum subdens : Et si non est, scilicet aliqua virtus nobilior servo, inconveniens, supple, videtur esse : et ponit medium ex quo hoc sequitur : Existentibus hominibus, supple, ipsis servis, et ratione communicantibus, id est, cum sint homines et communicent naturae sicut liberi, tunc ex

ordine ipsius naturae debent habere virtutes perficientes eos ad humana et rationabilia omnia. Dicit enim Plato in secunda parte Timaei, quod creator nulli negavit aliquid eorum quae sunt ad beatitudinem utilia et commoda. Nihil autem uilius ad beatitudinem quam virtus moralis, quae est pars honesti : unde dicitur (Sap. viii, 7) de sapientia : Subricitatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius non est in vita hominibus. Et sobrietatem vocat tempurantiam : virtutem, fortitudinem.

f Deinde hanc quaestionem dicit etiam esse de muliere et viro, patre et puero, ibi, Fere autem idem est quod quaeritur de muliere et puero. Et dicit, fere : quia tam servus, quam mulier, quam puer sunt in ordine subjectorum et non principantium : sed non est eadem species subjectionis in tribus illis : et ideo non omnino eadem quaestio, et ideo dicit, fere. Et repetit quaestionem, utrum et, id est, etiam, horum, mulieris scilicet et pueri, sint virtutes, supple, honorabiliores quam illae quae perficiunt eos ad subjectionem. Et explanat : Et, supple, quaeritur, si oportet mulierem esse fortem et temperatam, et justam. Et, supple, si puer est intemperetus et temperatus, aut non, id est, si virtutes habet honorabiliores quam illas quae perficiunt puerum ad audiendum paedagogum, et mulieres ad audiendum maritum, aut non. Et quaestiones quas in tribus dixit particulariter, reducit ad universalem subdens : Universaliter itaque hoc est considerandum de subdito naturo, sive sit servus, sive mulier, sive puer, et principante, sive sit dominus, sive maritus, sive pater, utrum eadem virtus, scilicet sit principantis et subditi, aut altera : siquidem enim oportet ambos, scilicet principantem et subjectum participare in his tribus ordinibus xaXoxxyaXax. Et est nomen compositum in Graeco, et componitur a xaXo; quod est pulchrum, et xaYaXo, quod sicut dicit commentum super decimum Ethi-

<--- Page Split --->

corum, compositum est a xa: conjunctione, et ayaov quod est bonum : sed Graecis mos est quotiescumque vocalis est post vocalem immediate, ut altera synalimpham patiatur, et maxime praecedens, ut facilior sit pronuntiatio, et ideo dicunt xayaoov, pro xai ayaov. Unde xaloxayoa est per se bonitas, ad vitam pertinens secundum virtutem honesti : quia hoc per seb onum solum est, utile autem et delectabile est ad aliud bonum. Si autem hoc concedatur, vadit in oppositum : si enim ambo, principans scilicet et subjectus aequaliter participant xaloxayaoav, tunc supple, non est ratio propter quid hunc quidem principari oportebit utique semel, hunc autem subjici secundum semel. Dominus enim semper principatur servo, similiter et maritus uxori, et pater puero : et non modo principatur, et postea subjicitur, sicut est in politicis, ubi qui uno anno principatur, postea subjicitur.

Et quia posset aliquis dicere, quod principans et subjectus habent virtutes secundum majus et minus, excludit istam responsionem, subdens : Neque enim per majus et minus possibile est differre. Et ponit rationem : Subjici quidem enim, et principari, specie differunt : majus autem et minus nihil, supple, differunt secundum speciem. Et ratio talis est fundata super hoc quod dicitur in tertio Ethicorum : « Quod uniuscujusque extremum in bono, est virtus ejus, » puta principis potentia alia est, quam subjecti in quolibet ordine, et differunt specie : ergo extrema eorum in bono differunt : et ita alia specie est virtus principantis quam subjecti. Et statim vadit in oppositum, ibi, Si autem hunc quidem oportet, hunc autem non, supple, honorabiliores virtutes habere, mirabile, supple, videbitur et inconveniens. Et ostendit hoc primo de principante sic : Si enim principans non erit sobrius et justus et fortis et prudens, quomodo principabitur bene ? Princeps ea quae digna sunt

prineipe, cogitabit 1. Et similiter ostendit de subjecto, ibi, Si vero subjectus, supple, non erit sobrius et justus, etc. quomodo subjicietur bene? Et adjungit rationem : Intemperatus enim existens et formidolosus nihil faciet eorum quae oportet, supple, bene. Et sic tam principans quam subjectus indigent honorabiliori virtute ad hoc quod bene subjiciantur et principentur.

g Deinde ponit solutionem, ibi, Manifestum igitur, quia necesse est quidem participare utrosque, scilicet principantes et subjectos, virtute scilicet honorabiliori, quae est pars honestatis : iis enim necesse est participare principantes et subjectos, si digna debeant praecipere principantes, et subjecti digna facere : differenter tamen : et hoc est quod subdit : Hujus autem differentiae scilicet virtutis, supple, sunt, quemadmodum natura, supple, est principantis et natura subjectorum. De talibus enim agit qui secundum naturam principantur et secundum naturam subjiciuntur. Et probat per exemplum, ibi, Et hoc statim exemplificatur circa animam. In hac enim, scilicet anima, est natura (ablativi casus) hoc quidem principans, scilicet intellectus et ratio et, supple, aliud cui principatur, sicut appetitus et desiderium in irascibili et concupiscibili. Et hoc est : Hoc autem principatum, irascibile scilicet et concupiscibile, sustinens principatum rationis et intellectus : quorum, scilicet intellectus et rationis, irascibili et concupiscibili alteram dicimus esse virtutem. Quod exemplificat subdens : Puta rationem habentis et irrationalis. Rationem enim habens est ratio et intellectus, eo quod omnis virtus rationis et intellectus medium habet rectam rationem (ut dicit in VI Ethicorum), irascibilis autem et concupiscibilis virtutes, quae circa passiones et operationes sunt, me-

<--- Page Split --->

dium habent inter abundantiam et defectum.

Et solutionem adaptat subdens : Manifestum igitur, quia eodem modo se habet et in aliis, ubi scilicet unum principatur et alterum subjicitur, sicut est rationale .et irrationale. Et hoc est quod subdit : Quare, id est, propter quod natura, id est, naturaliter quae plura principantia, sicut dominus servo, maritus uxori, pater puero, et subjecta, servus, uxor, et puer, supple, ad virtutem moralem, quae pars honestatis est, alio modo se habent. Et explanat dicens : Alio enim modo liberum servo principatur, et masculus feminae, supple, alio modo, et vir, id est, pater puero, supple, et alio modo. Et omnibus, supple, iis, servo et mulieri et puero insunt quidem partes animae, rationale scilicet et irrationale in concupiscibili et irascibili, sed insunt differenter. Et ostendit differentiam subdens : Servus quidem enim, supple, qui per naturam servus, omnino non habet consiliativum, et ideo ad consilium proprium nihil perfectum facere potest : mulier autem habet, sed invalidum, et ideo nec ad consilium proprium aliquid perfectum facit : puer habet, sed imperfectum, quia stabiles conceptiones circa idem non habet. Et iterum adaptat solutionem dicens : Similiter igitur necessarium habere, supple, haec tria, servum scilicet, mulierem et puerum, et, id est, etiam circa morales virtutes. Et subdit quomodo : Existimandum, supple, est, oportere quidem participare morali quidem virtute omnes, sed non eodem modo, secundum quam scilicet participationem unicuique, supple, contingit ad sui ipsius opus ut perfectum sit illud, scilicet secundum virtutem propriam.

Et ex hoc concludit singulorum virtutem dicens, ibi, Propter quod principem quidem perfectam oportet habere moralem virtutem : quia scilicet ille praecipit omnibus aliis. Et hoc probat per simile in artibus mechanicis, in quibus architectonicus, id est, principalis artifex,

praecepta et rationem operum dat omnibus usualibus sibi subjectis : ut militaris, sicut dicit in primo Ethicorum, praecepta dat sellatrici, frænifactrici, et equestri, qualiter scilicet operari debeant. Et hoc est quod subdit : Opus enim simpliciter architectonis, id est, principalibus artificibus. Et subdit causam : Ratio autem architecton, id est, principalis artifex, qui rationem dat qualiter unusquisque operetur. Dicit enim in sexto Ethicorum, quod in unaquaque arte est, qui ex fine artis rationem dat omnium operandorum, quae exiguntur ad artem. Et subdit qualiter est aliorum, ibi, Aliorum autem unusquisque, scilicet habet virtutem quam immittat ipsis, architector, supple.

Et ex his concludit solutionem, ibi, Itaque manifestum, quoniam est moralis virtus dictorum omnium, despoticae scilicet, nuptialis et paternae, in principante et subjecto, quo scilicet ad substantiam virtutis, et non est eadem secundum esse, scilicet mulieris et viri, neque fortitudo et justitia, supple, est eadem, scilicet secundum esse. Et ex hoc reprehendit Socratem subdens : Quemadmodum putavit Socrates, supple, eadem esse. Et subjungit differentiam, ibi, Sed haec quidem principativa, scilicet in principante fortitudo, haec autem subministrativa, scilicet in subjectis : similiter autem se habet et circa alias, scilicet justitiam et prudentiam et temperantiam et alias morales virtutes. In omnibus autem iis principari et ordinare, est principantis : obedire autem et subservire, subjecti.

h Deinde cum dicit : Palam autem hoc, etc. Solutionem quam dedit in universali, ostendit in particularibus. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit solutionem quam dedit, tenere in particularibus. Secundo movet dubitationem, ut confirmet solutionem, ibi (litt. i), Dubitabit autem utique aliquis, etc. Circa primum tria facit. Primo enim, quod solutio data palam sit particulariter intendentibus.

<--- Page Split --->

Secundo probat hoc per quosdam Poetas, ibi, Multo enim melius, etc. Tertio adaptat ad propositum, ibi, Mulieri ornatum silentium, etc.

Circa primum duo facit. Primo enim dicit quod intendit. Secundo ponit rationem, ibi, Quia bene habere animam, etc.

Ergo dicit : Palam autem hoc, scilicet quod dictum est, quod secundum esse differunt virtutes viri et mulieris, domini et servi, patris et pueri, et, id est, etiam magis particulariter considerantibus. Et subjungit rationem : Universaliter enim dicentes, supple, de virtute, tamen circa particularia opera sic decipiunt seipsos. Et hujus, supple, causa est : quia bene habere animam virtute, id est, secundum virtutem monasticam, economicam, vel politicam, aut recte operari, supple, secundum hanc virtutem, vel illam, aut aliquid talium, quod est, supple, operum virtutis, quaerunt confugere ad philosophiam, et esse boni, et nihil operandorum facere : quod malum est, quia, sicut dicit in septimo Ethicorum : « Numquam bene habebunt animum sic philosophantes.» Et ideo infert, quod particulariter intendendo melius est. Et hoc est : Multo enim melius dicunt enumerantes virtutes, particulariter scilicet, et secundum particularia opera, sicut Gorgias, supple, Philosophus fecit, qui particulariter in omnibus ostendit, in quo qui bonus vel malus esset, quam qui sic determinant, universaliter scilicet.

sam, sed ad viri vocem faciat quod facit : sed viro, jam non hoc, supple, praestat ornatum, quod sic habeat se, sed quod cuncta quae ad dispensationem domus pertinent, sapienter et discrete disponat. Est simile ei quod dicit Apostolus : « Mulieri in Ecclesia loquiron permitto : sed si quid volunt discere, domi viros suos interrogent 1. » Propter quod etiam cautum est in legibus, sive jure civili, « Ne mulieres adducerentur in causis : » advocationes enim mulierum lubricae sunt, et inconstantes, et allicientes animos judicum. Et subdit de puero et patre : Quoniam autem puer imperfectus, supple, sit, palam, et quod hujus scilicet pueri quidem virtus, non ipsius ad se ipsum est, sed ad finem et duotorem, id est, quod obediat paedagogo et ductori ad finem, quem ipse præcipit circa singulas virtutes. Et adjungit de tertia combinatione, scilicet servi et domini, ibi, Similiter autem et servi ad dominum oportet, supple, præceptis particularibus intendere, et non universaliter philosophari de virtute, quid sit. Et subjungit rationem : Posuimus autem ad necessaria utilem esse servum, ut scilicet famuletur præceptis domini particularibus : quare palam, quod et virtute indiget parva, scilicet alteri famulante, et tanta, scilicet indiget virtute, ut neque propter intemperantiam, neque propter timiditatem, defeciat ab operibus, supple, præceptis a domino.

Et confirmat hoc per auctoritatem, ibi, Propter quod, oportet sicut Poeta dixit, Homerus scilicet, de muliere, in particulari scilicet determinans bonitatem ejus, sic putare habere de omnibus, filio scilicet, servo et omnibus subjectis. Et dicit verbum quod dicit Poeta de muliere in particulari, ibi, Mulieri ornatum silentium præstat, scilicet quod non ad seip-

i Deinde sequitur pars in qua movet dubitationem a dicta solutione exortam, ibi, Dubitabit autem utique, etc. Quia si ita est quod tali virtute, cardinali scilicet indigent mulier et puer et servus, ut non impediantur ab opere præcepto sibi, tunc etiam videtur quod quilibet artifex hac virtute indigeat, ut non impediatur ab opere præcepto ab arte. « Ars enim, ut

<--- Page Split --->

dicit Tullius in fine primae Rhetoricæ, est collectio præceptorum ad eumdem finem tendentium. » Dicit ergo : Dubitabit autem utique aliquid de nunc dicto, id est, de nunc dicta solutione. Et ponit rationem dubitationis dicens : Si verum, ergo et artifices oportebit habere virtutem, supple, cardinalem, ad hoc scilicet quod consequantur finem artis. Et ponit rationem, quare oporteat, ibi, Multoties enim (ut fabri vel alii artifices) propter intemperantiam, supple, vel timiditatem, deficiunt ab operibus, ita quod finem artis suæ non consequantur : ergo, supple, oportet habere virtutem, quæ juvet ad finem artis.

k Aut, nota solutionis est. Et obviat rationi inductæ dicens : Differt ab iis plurimum artifex, scilicet a servo, puero et muliere. Artifex enim liber est, servus autem non : et hoc est : Servus quidem enim particeps, scilicet est, vitæ, economice scilicet cum domino : communicant enim in eodem, opere scilicet cconomico : hic autem, scilicet artifex, remotius, liber enim est, et, supple, ideo tantum immittit virtutis, cardinalis scilicet, quantum et servitutis : quia scilicet alii operantur pretio, ideo etiam ad præceptum ejus tenentur perficere opus artis. Et hoc probat in particulari, ibi, Banausus enim, id est, coquus artifex determinatam quandam habet virtutem 1, scilicet elixationis, assationis, et aliorum quæ pertinent ad ciborum præparationem. Et hæc virtus exigitur ab artifice, ut ad finem artis deveniat. Sed ostendit dissimilitudinem inter servos et artifices, ibi, Et servus quidem eorum, id est de numero eorum quæ natura, quia est organum animatum, ut in præhabitis dictum est, quod ad possessionem, quæ secundum naturam œconomicæ est, pertinet. Corrigiarius 2 autem, qui incidit corrigias in cingula, nullus, neque aliorum artificum, 'supple, secundum naturam perti-

net ad possessionem œconomicæ, sicut servus, qui de possessione est ut organum animatum.

I Ex iis concludit probationem solutionis, dicens : Manifestum igitur, quod talis virtutis causam esse oportet servo dominum : quia illius præcepto tenetur servus obedire ad opera, sed non, supple, oportet, doctrinitavm habentem, operum despoticam, id est, dominalem. Doctrinativa enim est, quæ secundum Philosophiam docet quid virtus, et causas, et species virtutum, et passiones et accidentia per se. Et ex hoc arguit quosdam male dicentes de hoc, et fuit Socrates, ibi, Propter quod dicunt non bene, ratione servos privantes, supple, in totum : oportet enim servos ad minus tantum habere rationis, ut intelligant præcepta dominorum. Dictum autem illorum ponit, ibi, Et dicentes præcepto dominorum utendum solum, servos scilicet, et ideo, supple, non indigere ratione ad disponendum propria opera : eo quod dispositio operis servorum ad dominos pertinet. Et rationem redargutionis hujus subdit : Monendo enim magis servos, supple, disponimus, quam pueros. Et hujus causa est, quia servi secundum ætatem perfectæ sunt rationis, pueri autem imperfectæ.

Et subdit epilogum de dictis : Sed de iis quidem, id est,despotica, possessiva,chrematistica et paterna determinatum sit hoc modo.

m De mulieris autem, et viri, etc. Determinata domini et servi communicatione, patris et filii, determinat de communicatione mulieris et viri, quæ fuit tertia pars œconomicæ quam in ante habitis vocavit nuptialem. Dicit ergo : De mulieris autem et viri, et natorum et patris, ea quæ circa umumquodque ipsorum virtute immediate : habitum est enim, quod alia est virtus servi, et alia domini, alia patris, alia nati, alia mulicris, atque alia

<--- Page Split --->

viri secundum esse : et, supple, determinata est quæ ad ipsos, dominum scilicet et servum, patrem et natum, mulierem et virum homilia : et dicitur ab μωσ, quod est unum, et ὦ, quod est turba, et est collatio sive collocutio ad alios habita de iis quæ pertinent ad ipsos in moribus et factis ipsorum. Quomodo autem determinaverit, subdit : Quid quod bene et non bene est, determinatum est : qualiter isti bene communicant, et qualiter non bene. Et etiam, supple, est determinatum quomodo oportet, quod quidem bene est, et bonam facit communicationem in singulis, persequi : quod autem male, fugere : sic enim erit optima æconomica communicatio. His igitur determinatis in iis quæ circa politicas, supple, sunt communicationes, necessarium supervenire, supple, in reliquis sequentibus libris.

n Dictum est enim in primo capite parte scilicet procemiali, quod in civitate perfecta communicatio est, et non in domo. Et hanc rationem recipit hic cum dicit : Quoniam enim domus quidem omnis pars civitatis, supple, est : hæc autem, scilicet civitas domus (et est domus genitivi casus), quia scilicet est constituta ex domibus sicut ex partibus, propter hoc, supple, eam scilicet virtutem quæ partis domus, ad eam quæ totius, scilicet civitatis, oportet videre virtutem : virtus enim partis perficitur in virtute totius. Et hoc est : Necessarium, supple, est, ad politicam respicientes, quæ communicatio est perfecta et totius, erudire et pueros et mulieres studiosos : et tacet de servis, quia politica communicatio inter æque libreros est : pueri autem et uxor æque liberi sunt, servus autem non, maxime vero servus per naturam, et ad communicationem politicam servus non pertinet. Et hoc est : Sed quidem refert aliquid ad civitatem esse studiosam, pueros esse studiosos et mulieres esse studiosas,

servum autem esse studiosum non multum confert, nec differentiam boni studiosæ civitati, de qua sit curandum : pueris autem et uxoribus non sic est.Et hoc est : Necessarium autem refert, scilicet pueros et mulieres esse studiosos : hoc enim magnum bonum facit civitati. Et subjungit rationem, ibi, Mulieres quiden enim dimidia pars liberorum,supple, sunt, sicut enim dixit in V Ethicorum : « Pater aliquid sui habet infilio,quod activa potentia totum est, mater autem etiam sui aliquid habet in filio quod passiva potentia totum est : «et bonæ et malæ dispositiones parentum saepe sunt in filiis : propter quod oportet matres semper studiosas esse. Et idem dicit de filiis subdens : Ex pueris autem dispensatores fiunt politicae, id est, communicationis civitatis, et ex bonis pueris boni dispensatores, et ex malis mali. Propterea dicitur de quibusdam (Sap. xii, 10) : Naturalis malitia eorum immutari non poterat.

o Sic determinato de iis ponit transitum ad sequentia, subdens : Quare quoniam de iis quidem, scilicet communicationibus œconomica, despotica, nuptiali et paterna determinatum est, de reliquis autem, supple, communicationibus in aliis, supple, sequentibus libris dicendum : dimittentes tanquam finem habentes eos, qui nunc sermones, de œconomica scilicet, aliud facientes principium, id est, alterius libri, dicamus scilicet de communicatione politica.

Et subdit quo ordine dicendum est de illa, ibi, Et primo, scilicet in sequenti libro, consideremus de pronuntiatis ab aliis, scilicet Philosophis de optima politia : ut, sicut ipse dicit in primo de Anima, bene quidem dicta accipiamus, si quæ autem mala dixerunt, vereamur hæc : et innuit nobis divisionem sequentis partis,et sic terminatur sententia primj libri.

<--- Page Split --->