CAPUT V.
De potentia gubernandi, dominationis et gubernationis differentia.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Manifestum autem est ex iis, quoniam non idem est despotica et politica, nec omnis ad invicem principatus, sicut quidam aiunt: hic quidem enim liberorum natura, hic autem servorum. Et CECONOMICA quidem monarchia: ab uno enim regitur omnis domus, politica autem liberorum et æqualium principatus.
Patet autem ex his, quod non idem est dominatio et gubernatio Reipublicæ, nec omnes inter se principatus, ut quidam aiunt: nam aliud liberorum secundum naturam, aliud servorum est. Et in re familiari imperium est unius, nam ab uno regitur omnis domus, in Republica autem liberorum et æqualium est gubernatio.
b Despotes quidem igitur non dicitur secundum scientiam, sed eo quod talis sit: similiter autem et servus et liber.
Dominus ergo non dicitur secundum scientiam, sed quia est talis, eodemque modo et servus et liber.
c Scientia autem utique erit, et despotica, et servilis. Servilis quidem, qualem quidam qui in Syracusis erudivit: ibi enim accipiens quis pretium, docuit ancillaria ministeria 1 pueros. Erit autem utique et ad plus horum disciplina, velut pulmentaria et alia talia genera ministrationis. Sunt enim alia aliis, hæc quidem honorabiliora opera, hæc autem necessariora: et secundum proverbium, servus ante servum, ut dominus ante do-
Scientia vero est liberalis et servilis : servilis, qualem Syracusis ille docebat : nam ibi quidam mercede pueros docebat servitutem, ceu coquinariam, et alium hujus generis famulatum : sunt autem ministeria aliorum quidem honestiora, aliorum vero necessaria magis, et ut est in proverbio, servus præ servo, dominus præ domino ? hæ igitur omnes scientiæ serviles sunt.
<--- Page Split --->
minimum. Tales quidem igitur omnes serviles scientiae sunt.
d Despotica autem scientia est, quae est usiva servorum. Despotes enim, non in possidendo servos, sed in utendo servis.
Domini autem scientia est, per quam utitur servis, nam dominus est non in possidendo servos, sed in utendo.
e Est autem haec scientia nihil magnum habens, neque venerandum.: quae enim oportet servum scire facere, illum oportet haec praecipere : propter quod quibuscumque potestas quod non ipsi malum patiantur, procurator accipit hunc honorem, ipsi autem civiliter vivunt, aut philosophantur.
Continet autem haec scientia non magnum aliquid, neque gloriosum : quae enim servum scire facere oportet, illum oportet scire jubere : itaque quibuscumque est facultas a laboribus cessandi, vicarius \ quidem hunc honorem suscipit, ipsi vero aut Reipublica administranda, aut studiis philosophiae intendunt.
f Acquisitiva autem, altera ab utrisque iis, velut quae justi bellica quaedam existens, aut venativa : de servo quidem igitur et domino, determinatum sit hoc modo.
Acquirendi vero disciplina, alia est ab utraque istarum seu bellica quaedam justa, aut venatica : de servo igitur et domino in hunc modum determinatum sit.
COMMENTARIUS IN CAP. V.
a Determinatis his quaestionibus, redit ad propositum, et ostendit quod despotica et politica neque omnes principatus ad invicem sunt idem, sicut ipsi dixerunt, et sicut ipse a principio movit quaestionem contra eos qui dicebant quod non differebant specie, sed quantitate sola. Et primo ostendit quod despotica et politica diversae sunt per hoc quod sunt similia principatibus diversis. Politica enim et principatus super liberos concives, scilicet eodem jure et eadem libertate utentes, despotica autem est principatus servorum : ergo non sunt idem principatus, politica et despotica.
b Deinde eodem modo probat quod ceconomica non est despotica : quia despotes
non dicitur secundum scientiam acquisitionis alicujus, sed eo quod talis sit per naturam, qui scilicet sciat uti servis : hoc autem est natura quod sciat ordinem quo unusquisque servus ordinatur ad officium congruum sibi ad utilitatem domus : et tali natura etiam servus, servus est, et liber, liber est.
c Quamvis autem despotica non sit scientia secundum essentiam et rationem, tamen non sine scientia est despotica et servilis. Quia oportet quod despotica regatur secundum actum aliqua scientia theoria, et servilis similiter. Et hoc probat per quemdam qui in Syracusis, id est, in Syracusana civitate, quae est, ut dicit Hieronymus, in illa parte Italiae quae quondam magna Graecia dicebatur, ubi quidam accepto magistri coquorum pretio, pueros, id est, servos docuit ancillaria ministeria, id est, servilia : et ta-
<--- Page Split --->
lium quidem disciplina ad plura est, quia magnum simpliciter non habet velut ars pulmentaria, id est, coquinaria, et alia talia genera ministrationis, sicut ministerium camere, ministerium marescaltiæ, et hujusmodi : in talibus enim ministeriis alia sunt quædam, quibusdam honorabiliora, alia vero necessariora. Sæpe enim contingit quod minus honorabile, magis necessarium est, ut cura de purgamentis quam de palatio. Quia si non sint loca purgamenta recipientia, palatium replebitur fœtore, sicut dicit Augustinus. Et hoc probat per proverbium antiquum, subdens : Dicitur enim propter gradus ministrationum talium, quod servus est ante servum, id est, honorabilior domino, qui scilicet honorabiliores habet servos. Et concludit in fine, dicens : Tale quidem igitur omnes serviles scientiæ sunt, id est, de ministeriis servorum et ancillarum ad utilitatem domus pertinentium.
d Deinde ostendit per oppositum de despotica, quod etiam quamdam scientiam habet, dicens : Despotica autem scientia est, quae est usiva servorum. Despotes enim non in possidendo servos, supple, dicitur, sed in utendo servis, eo quod unumquemque servorum scit aptare ministerio sibi congruo ad utilitatem domus, quae ordinatur ad vivere et ad bene vivere secundum communitatem œconomicam.
e Hæc autem scientia nihil magnum habens, supple, est, neque venerandum.
Et hoc probat primum ratione, secundo usu. Ratio talis est. In uno opere communicant servus et despotes. Cujus probatio est, Quia quæcumque oportet servum scire facere, oportet despotem scire praecipere. Nihil magnum et venerandum scit facere servus : ergo nihil magnum et venerandum scit praecipere despotes. Secundo probat hoc a signo usus et consuetudinis, dicens : Propter quod quibuscumque, supple, despotibus potestas, supple, est, ex abundantia familiæ fugiunt curam ordinationis servorum, ut non ipsi malum patiantur, supple, sollicitudinis : et procurator, supple, eorum, sicut villicus et syndicus ab ipso despotc collata sibi potestate accipit hunc honorem dispensandi, scilicet familiam. Ipsi autem, supple, qui despotes dicuntur, relicta sollicitudine famimiliæ, vel civiliter vivunt, ut senatores, supple, reipublicæ intendentes, aut philosophantur, liberalibus scilicet studiis intendentes, quæ magnum et venerandum aliquid habent.
/ Deinde continuat dicta ad sequentia : dicens quod acquisitiva scientia eorum quae necessaria sunt ad domum, altera est ab utrisque his, scilicet a scientia despotis et servorum scientia, sive a scientia dominandi et scientia serviendi : neque justitia bellica eadem est cum altera dictarum : et de his dicendum est deinceps. Deinde ponit epilogum in quo concludit totum quod dictum est in capitulo, sic : De servo quidem et domino determinatum sit hoc modo.
<--- Page Split --->
De possessione et acquisitione secundum naturam ac necessaria, animalium praecipueque hominum vitis variis, ac veris divitiis.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Totaliter autem de omni possessione et pecuniaria contemplabimur secundum subinductum modum, quoniam quidem et servus possessionis pars quaedam erat.
Omnino autem de universa possessione et questu intuebimur secundum antecedentem modum, quando et servus possessionis erat pars.
b Primum quidem igitur dubitabit aliquis, utrum pecuniativa eadem sit ceconomice, aut pars quaedam, aut submnistrativa : et si subministrativa, utrum ut pectinifactiva textili, aut sicut aeraria statuificae : non enim similiter serviunt : sed haec quidem organa exhibet, haec autem materiam. Dico autem materiam quod supponitur, ex quod aliquod perficitur opus : puta textori quidem lana, statuifico autem aes.
Primum igitur dubitaret utique aliquis, utrum illa disciplina quae ad acquirendum spectat, idem sit quod res familiaris, vel pars aliqua ejus, vel ministra ? et si ministra, utrum quemadmodum pectinaria textoriae : aut quemadmodum araria staturiae ? non enim eodem modo subministrant, sed altera quidem organa praebet, altera materiam. Dico autem materiam, ceu id quod subjacet, ex quo aliquod perficitur opus, ceu textori lana, statuario aes.
c Quod quidem igitur non eadem ceconomica pecuniativae, palam : hujus quidem enim est acquirere, hujus autem uti. Quod enim erit quod utitur iis quae secundum domum, praeter economicam?
Quod quidem igitur non sit eadem rei familiaris disciplina, illi quae pertinet ad acquirendum, manifestum est : nam hujus quidem parare 1 est, illius vero uti : quae enim utitur his quae sunt in domo, nisi rei familiaris disciplina ?
<--- Page Split --->
d Utrum autem pars ipsius sit quaedam, aut altera species, habet dubitationem.
Sed utrum sit ejus pars, vel alia species, dubitationem habet.
e Si enim est pecuniativi videre unde pecunia et acquisitio erit, possessio autem multas complectitur partes, et divitia : itaque primum agricultura, utrum pars quaedam pecuniativa, aut alterum quoddam genus, et universaliter qua circa cibum cura et acquisitio.
Nam si est diligentis patrisfamilias videre quomodo pecunia et possessio adsint : possessio autem et pecunia multas complectuntur partes, itaque primum dubitatio est agricultura, utrum pars aliqua sit illius diligentia, an alius quoddam genus, et totaliter circa alimentum cura et acquisitio ?
f Insuper species multa ciborum: propter quod et multa vita et animalium et hominum sunt : non enim possibile est vivere sine cibo : quare ciborum differentiae vitas faciunt differentes animalium : bestiarum enim haec quidem gregalia, haec autem dispersa, utro modo expedit ad cibum ipsis : propter hoc quaedam esse animaliphaga, haec autem fructiphaga, haec autem omniphaga ipsorum esse. Itaque ad desidias et electionem horum, natura vitas ipsorum determinavit : quoniam autem non idem unicuique delectabile secundum naturam, sed altera alteris, et ipsorum animaliphagorum et fructiphagorum vita ad invicem differunt.
Atqui species alimentandi multae sunt, nam et vita plures sunt animalium et hominum : non enim fieri potest, ut vivatur sine alimento : itaque diversitates alimentorum diversas faciunt animalium vitas, nam ferarum quidem aliae gregales sunt, aliae solivagae, ut hoc vel illo modo illis conducit ad victum, quoniam aliae vivis animalibus, aliae fructibus, aliae cunctis pascuntur : quare ad facultatem victus atque delectum earum, vitas natura distinxit : cum vero non idem cuique dulce sit secundum naturam, sed aliis alia, et illarum quae animalia, illarum quae fructus comedunt, vitae inter se differunt.
g Similiter autem et hominum : multis enim differunt horum vitae : qui quidem enim otiosissimi, pascuales sunt, qui enim a domesticis animalibus cibus sine labore fit vacantibus. Cum autem fuerit necessarium transmigrare pecoribus propter pascua, et ipsi coguntur coassequi, tamquam agriculturam viventem colentes. Alii autem ex praeda vivunt, et prae das alii alias, puta, ii quidem a latrocinio, ii autem a piscatione, quicumque circa stagna, et paludes, et fluvios, et mare tale habitant : ii aut ex avibus, aut bestiis silvestribus : plurimum autem genus hominum ex terra vivit, et domesticis fructibus : vitae quidem igitur fere tot.
Hoc idem est in hominibus : differunt enim eorum vitae : nam pigerrimi qui sunt, pastoralem vitam sequuntur, quoniam a mansuetis animalibus sine labore educatio provenit otiosis, cumque sit necesse mutare locum animalibus, et ipsi coguntur una sequi, quasi agriculturam quamdam vivam colentes : alii vero ex praeda vivunt, et praeda quidem alia alii, seu alii venantes, alii piscantes, ut qui paludes, et stagna, et flumina, et mare accolunt, alii ab avibus, et feris : sed maxima pars hominum a terra vivit, et a fructibus non silvestribus : vitae igitur fere tot sunt.
<--- Page Split --->
h Quicumque quidem sponte natam habent elaborationem, et non per commutationem et negotiationem ferunt alimentum, pascualis, furativa, et piscativa, et venativa. Alii autem et miscentes ex iis, delectabiliter vivunt, consupplentes defectuosissimam vitam quae fuerit deficiens, ad per se sufficientem esse : puta hi quidem pascualem simul et furativam, ii autem agriculturam et venativam, similiter autem etiam circa alias, quomodocumque opportunitas compellat, hoc modo degunt.
Quot secundum propriam et innatam habent operationem, non per commutationem et commercia sibi præparant alimentum, pastoralis, agricultura, prædatoria, piscatoria, venatoria : sunt et qui ista miscentes jucunde vivant, supplentes deficientem vitam qua deliciens est, ut sufficientia adsit, seu pastoralem simul quidam et prædatoriam, alii agriculturam et venationem, eodem modo et circa alias, ut indigentia compellit, in hunc modum degunt.
i Talis quidem igitur acquisitio ab ipsa videtur natura data omnibus, sicut secundum primam generationem, mox sic et secundum perfectam. Etenim secundum eam, quam e principio, generationem, haec quidem animalium compariunt tantum alimentum, ut sufficiens sit quousque utique possit ipsum sibi ipsi acquirere quod generatum est, velut quaecumque vivificant aut ovificant : quaecumque autem animalificant, pro genitis habent cibum in seipsis ad tempus, vocatam lactis naturam : quare similiter palam quoniam et genitis existimandum, plantas animalium gratia esse, et alia animalia hominum gratia : domestica quidem et propter usum, et propter cibum : silvestrium autem, quamvis non alia omnia, tamen plurima cibi et alterius auxilii gratia, ut et vestis et alia organa fiant ex ipsis. Si igitur natura nihil neque imperfectum facit, neque frustra, necessarium, hominum gratia, ipsa omnia fecisse naturam : propter quod et bellica natura acquisitiva aliqualiter erit, prædativa enim pars ipsius, qua oportet uti, et ad bestias, et ad homines quicumque nati subjici non volunt, tamquam natura justum sit hoc prædativum bellum et primum.
Talis igitur acquisitio ab ipsa videtur natura hominibus data ut statim post genituram, sic etiam ad perfectionem deductis, nam ab ipso generationis initio, quaedam animalium simul exprimunt tantum alimenti, ut sufficiat, donec poterit sibi ipsi acquirere, quod generatum est, ut quaecumque ex putredine, vel ex ovis generantur : quae vero pariunt viventia, alimentum habent in seipsis ad natorum educationem, usque ad tempus quoddam, quam lactis naturam dicimus : quare similiter est de perfectis quoque existimandum, plantasque animalium esse gratia, et caetera animalium hominum causa, mansueta quidem propter utilitatem et cibum, fera vero et si non omnia, at plurima illorum propter cibum, et alia adjumenta, ut vestis, ac caetera instrumenta ex illis fiant. Si igitur natura nihil, neque imperfectum facit, neque frustra, necessarium est illa omnium hominum gratia fecisse naturam : quapropter et bellica, secundum naturam quodammodo acquisitiva erit, nam et venatoria pars illius est, qua uti oportet contra bestias, et contra eos homines qui ad parendum nati sunt, nec volunt parere, ut natura id bellum justum existat.
k Una quidem igitur species secundum possessivæ naturam, economicæ pars est, quam oportet, aut existere, aut acquirere ipsam ut existat : quare est the-
Una igitur acquirendi species secundum naturam pars est rei familiaris, quam oportet subesse jam, aut illam parere quo ea subsint : quare est comparatio rerum
<--- Page Split --->
saurizatio rerum ad vitam necessariarum et utilium in communionem civitatis aut domus.
I Et videntur verae divitiæ ex iis esse : possessionis enim talis per se sufficientia ad bonam vitam, non infinita, sicut Solon inquit poetizans, divitiarum nullus terminus præfinitus viris ponitur. Ponitur enim quemadmodum et aliis artibus : nullum enim organum infinitum nullius est artis, neque multitudine, neque magnitudine : divitiæ autem organorum multitudo sunt œconomico et politico. Quod quidem igitur est quædam possessiva secundum naturam œconomicis et politicis et propter quam causam, palam.
in vita necessariarum, et utilium ad societatem civitatis et domus.
Et videntur veræ quidem divitiæ ex his constare, nam sufficientia hujus possessionis 1 ad vitam bonorum non infinita est, ut Solon carminibus inquit. Divitiarum nullus est finis constitutus hominibus : at certe constitutus est, ut in aliis artibus : nullum enim instrumentum cujusquam artis infinitum est, neque multiduinde, neque magnitudine, divitiæ autem sunt multitudo instrumentorum rei familiaris, et reipublicæ : quod igitur sit aliqua acquisitio secundum naturam patribus familias, et gubernatoribus Reipublicæ, et propter quam causam patet.
COMMENTARIUS IN CAP. VI.
Hic incipit determinare de possessiva sive de pecuniativa, qua fuit tertia pars œconomica : et dividitur in duas partes. In prima parte determinat sufficienter ea qua spectant ad theoricam : sed quia in particularibus et practicis scientiis plus valet usus et exercitium et experimentum quam valeat ratio universalis, ideo in secunda parte determinat ea qua pertinent ad usum et experimentum in particularibus, ibi (cap. 8, a), Quoniam autem qua ad scientiam, etc. In prima parte duo facit. Primo enim determinat omnia qua pertinent ad possessivæ et pecuniativæ facultatem, secundum omnem vitæ diversitatem. In secunda specialiter de pecunniativa determinat, ibi (cap. 7, a), Est autem genus aliud possessivæ, etc. In prima ergo determinat omnes facultates qua possunt præstare auxilium ad vitam
et bonam vitam gubernationis domus. Et hæc dividitur in duas partes. In prima determinat facultates et modos quibus potest esse auxilium ad domum gubernandanu. In secunda adaptat eas, ibi (litt. h), Quicumque quidem sponte natam, etc. Prima pars in tres dividitur, in quarum prima movet dubitationem unam qua est hæc (litt. b), utrum scilicet pecuniativa qua fert auxilium domui, sit pars œconomicae, vel eadem sibi et subministrativa, vel non. Secundo utrum pars illius vel altera quaedam species, ibi (litt. d), Utrum autem pars quaedam ipsius, etc. Tertio distinguit specialiter omnes modos possessivæ quibus fieri potest auxilium ad gubernandam domum, ibi (litt. f), Insuper et species multæ ciborum, etc.
a Dicit ergo : Totaliter autem, id est, universaliter de omni possessione qua fert auxilium ad gubernationem familiæ et de pecuniativa : quia, sicut dicitur in V Ethicorum, pecunia mensura est valo-
<--- Page Split --->
ris omnium eorum quæ veniunt ad commutationem, ex quibus sustentatur domus. De his ergo omnibus contemplabimur secundum subinductum modum, id est, secundum quod invenimus in moribus hominum scientium gubernare domum et civitatem : sermones enim morales potius ab usu quam a scientia theorica accipiendi sunt.
b Quæratur ergo primo, utrum possessiva sive pecuniativa eadem sit æconomicæ, vel sit pars quædam subministrativa ipsius : et si est pars subministrativa illius, quæratur secundo, utrum subministret sicut subministrat textili, id est, textrici arti pectinifactiva, id est, instrumentorum ad artem subministrativa : aut subministrat ei sicut subministrat ærarie, id est, arti quæ fundit imagines, et dicitur statuifica, ministrando materiam æris de quo fit statua. Et subdit quare istam divisionem fecit, dicens : Enim, id est, quia non similiter inserviunt illæ duæ. Et subjungit modum. Non enim similiter serviunt illæ, supple, duæ mechanicae : sed hæc, id est, pectinifactiva organa, id est, instrumenta præparando deservit textili : alia autem præparando lanam deservit eidem textili præparando materiam, et sic deservit præparando æs statuifico : quia ex illo fundit statuas.
c Ex quo patet solutio quæstionis : et hoc est quod dicit : Quod quidem igitur non eadem œconomica pecuniativæ, palam : hujus quidem enim, scilicet pecü- niativæ, est acquirere, instrumenta scilicet, et materiam : hujus autem, scilicet œcomicae est uti. Cujus ratio est et ponit sub interrogatione : Quæ enim erit quæ utitur omnibus his, quæ ad materiam et instrumenta pertinet gubernandæ domus præter œconomicam? Quasi dicat, nihil. Ars enim imitatur naturam : et ideo sicut otiosum et vanum est quo non utitur natura, ita otiosum et vanum est quo non utitur ars, et hoc est inconveniens: quia nihil est otiosum et vanum in natura : oportet
igitur quod ista sint adornata ad œconomicam sicut partes subministrativæ.
d Deinde movet secundam quæstionem, ibi, Utrum autem pars ipsius, etc. Et quærit hic, utrum ista possessiva sit pars quædam œconomicae sive species, vel altera species ab ea. Et habet duas partes : quia primo disputat, secundo solvit, ibi, Quoniam autem non idem, etc. Disputando sic procedit : primo enim videtur probare, quod pecuniativa sit idem œconomicae, et arguit sic : Quia quæcumque potentiae habent eumdem actum et finem, eædem esse videntur : œconomicae et possessivæ est idem actus, scilicet providere unde sit sustentatio domus et familiæ : ergo videntur esse eædem : et hoc dicit per hæc verba primo ponens quæstionem, dicens : Utrum autem pars quædam ipsius, possessiva scilicet œconomicæ, aut altera species, habet dubitationem.
e Et procedit ad unam partem per unam rationem sic : Si enim pecuniativæ sive possessivi est, supple, officium, videre unde peciniæ et acquisitio erit, supple, ad gubernandam domum sive familiam, tunc cum hoc sit et possessivæ et etiam œconomicae, videntur esse eædem œconomica et possessiva. Et statim procedit ad oppositum sic : Si autem est hujus quidem, scilicet possessivæ acquirere, supple, materiam et instrumenta, hujus autem, id est, œconomicae, uti et non acquirere, tunc œconomica et possessiva erunt diversæ facultates et artes : quia nulla est facultas quæ utatur taliter acquisitis in organis et materia, nisi tantum œconomica : diversæ ergo videntur œconomica et possessiva. Quod autem hoc verum sit, probat per hoc quod multæ species sunt possessivæ sive acquisitivæ possessionum, cum tantum sit una œconomica utens omnibus his. Et sumit a diversitate ciborum probationem. Quia illa maxime diversificat animalium et hominum vitas. Unde Aristoteles dicit in
<--- Page Split --->
XVI Animalium, quod « omne animal abundat, ubi abundat suus cibus. » Et hoc est quod subjungit: Possessio autem circa quam est possessiva facultas, multas complectitur partes : ergo et divitiae, quae divitiae sunt possessiones. Primum tamen inter haec secundum naturam est agricultura : primo enim homines de agricultura vivere coeperunt, quia terra prima est quae producit fructus ad sustentationem hominum : propter quod in epitaphio Saturni inventum est scriptum : « Hic jacet Saturnus, qui primus in Italia triticum seminare docuit. » Propter hoc quaestio est, utrum pars quaedam pecuniativae sit, aut alterum 'quoddam genus facultatis ad domum pertinens sit facultas illa, quae est circa curam ciborum : quia sine cibis domus non subsistit.
/ Et ulterius quia secundum species ciborum multae sunt industria et facultates animalium acquirendi cibum, utrum secundum omne genus ciborum differant economicae vel non : et hoc est, quod dicit : Insuper multae species ciborum propter quod et vitae multae et animalium et hominum sunt. Cibus autem variat complexionem, complexio autem mores et modos vivendi animalium : complexio enim simile appetit, et in simili delectatur. Et subjungit rationem : Non enim possibile, supple, est, vivere animalibus sine cibo : a cibo enim est esse et augmentari animalibus : et ideo, supple, differentiae ciborum vitas faciunt differentes animalium. Et subjungit differentias dicens : Bestiarum enim, id est, animalium, haec quidem, id est, quaedam sunt gregalia, id est, in congregatione simul manentia : et haec oportet quaerere cibum qui toti congregationi sufficiat, et industriam sive facultatem habere ad hoc. Alia autem sunt dispersa, solitaria, volantia et gradientia : et haec seva sunt animalia, quae sibi solis congregant : et secundum hoc oportet ea habere industriam venativam et praeditavam, ut sibi suficiant ad vitam secundum ordinem naturae,
et sic unumquodque animal secundum ordinem naturae sibi debitum secundum quod sibi expedit ad cibum, sic provisionem habet sollicitudine vitae, quomodo scilicet provideat necessaria vitae : et ideo bestiarum sive animalium quaedam sunt animaliphaga, id est, animalia comedentia (qayw enim est comedo) ut lupi, leones, et accipitres, et hujusmodi rapacia animalia. Quaedam autem sunt fructiphaega, id est, fructus comedentia et semina, et illa habent sollicitudines et industrias inveniendi fructus et semina. Et in utrisque horum sunt diversa genera : quia in utrisque iis sunt diversa delectabilia, et semina sive fructus : et ideo horum etiam inter se vitae differunt, et diversas habent industrias acquirendi cibum. Multis enim differunt horum vitae. Et similiter hominum secundum diversa delectabilia, et vitae necessaria. Ex omnibus his concludit, quod ex hoc quod quaedam comedunt animalia sive carnes, quaedam etiam fructus, et quaedam utrumque, quod propter hoc ad desidias, id est, otiositates et quietem quam omnia animalia desiderant, et ad delectationes quod unumquodque habeat suum desiderabile, natura ordinavit horum vitas, et determinavit ad uniuscujusque delectabile : et dedit unicuique industriam providendi sibi in iis.
g Et in hominibus est similiter : et ideo subdit, quod propter hoc in hominibus qui otiosissimi sunt et otium diligunt et laborem fugiunt, illi sunt pascuales, id est, multa animalia habentes, sicut filii Ruben et dimidia tribus Manasses, et apud nos Cumani qui laborem fugiunt et otium diligunt, illi pascualibus vivunt, lacte scilicet et carnibus animalium, quae sine labore habentur. Sed quia animalia sine pascuis vivere non possunt, et in uno loco multis animalibus pascua sufficere non possunt, ideo cum animalibus coguntur aliquando transmigrare de loco ad locum propter pascua invenienda, eo quod talium animalium talis usus est cis loco agriculturae. Alii autem ho-
<--- Page Split --->
mines ex propria cultura terræ aut animalium, sufficientia fad vitam non habentes, coguntur vivere ex præda, sed diversimode. Quidam enim ex latrocinioquidam autem ex piscatione, ut quicumque circa stagna ac fluvios et paludes et mare habitant : quidam ex avibus, sicut aucupes : quidam autem ex bestiis silvestribus, sicut venatores : ut plurimum tamen genus hominum ex terra vivit, id est, ex terræ fructibus et domesticis frucibus, animalium scilicet et hortensium et agriculturae.
In fine subdit epilogum dicens : Vitæ quidem igitur animalium et hominum fere tot sunt. Et dicit fere, quia in speciali multæ sunt valde, in generali autem sunt quæ dictæ sunt, scilicet ex silvestribus, vel domesticis, vel animaliphagis vel fructiphagis vivere.
h Deinde cum dicit, Quicumque quidem sponte natam, etc., adaptat hos vivendi modos ad vitam humanam : quia de vita humana principaliter intendit : et ponit hic omnia quæ ferunt auxilium ad vitam humanam in domo, quæ est occonomia. Et facit duo. Primo enim dicit omnia quæ ferunt auxilium in domo ad vivere, et bene vivere secundum ea quæ naturaliter faciunt ad supplementum defectus. Secundo ponit aliam speciem quæ est ex pecuniativa, et non est ita naturalis, eo quod non est de iis quæ necessaria sunt ad vitam, ibi (litt. k), Una quidem igitur species, etc.
Dicit ergo : Quicumque ergo sponte natam vel spontaneam habent elaborationem, sicut illi, supple, qui terras suas et areas et alia hujusmodi locant ad determinatum censum, qui in omni casu solvunt dominis quod pactum est, et non vivunt per commutationem, id est, transactionem rerum et negotiationem, id est, mercationem, sed ex aliis quærunt auxilium vitæ in domo, illi, supple, auxilium ad domus sustentationem ferunt, id est, accipiunt alimentum familiæ domus, et eis est ad auxi-
lium pascualis, scilicet providentia, id est, ex pastura animalium, furativa : et intelligit furativam quamcumque industriam quæ occulte et in abscondito lucratur, non eam quæ in furto, id est, in latrocinio invito domino contrectat rem alienam : hoc enim modo potest homo lucrari civiliter ea quæ ad sustentationem domus pertinent. Est etiam ad hanc pertinens piscativa, id est, lucrum quod accipiunt homines ex piscium captura suorum. Hoc etiam modo deservit venativa, quæ scilicet venatur animalia silvestria : vel lucrum undecumque proveniens ad sustentationem domus, sine hoc enim domus non potest pervenire ad vitam nec ad bonam vitam. Alii autem, supple, economi, et, id est, etiam miscentes ex iis, scilicet modis vivendi plures simul, delectabiliter vivunt, plures lucrandi modos permiscentes et supplentes defectuosissimam vitam, humanam scilicet quæ omnibus defectibus plena est : quia quanto nobilius est animal homo, tanto pluribus modis indiget : unde supplent vitam quocumque lucro, ad per se suffcientem esse, id est, quod ex iis quæ habet apud se sufficiat sibi. Et subdit exemplum dicens : Puta ii qui pascualem simul et furativam, id est, in occulto lucrativam : ii autem, id est, alii, supple, miscentes agriculturam in agris et vineis, et venativam in silvestribus animalibus, ut gubernationi domus subveniant, et circa alias, supple, industrias ad abundantiam domus pertinentes quomodocumque opportunitas, supple, vivendi, compellat hoc modo degunt, ad vivere scilicet, et bene vivere in domo.
i Quia autem hæc acquisitio est de necessariis ad vitam, quæ naturalis est, eo quod omnium animalium sollicitudo est de pertinentibus ad vitam : ideo subdit concludens ex prædictis : Talis quidem igitur acquisitio ab ipsa videtur natura data omnibus, supple, animalibus. Et hoc probat per duo signa. Quia quidque natura ordinat ad naturae sustentationem,
<--- Page Split --->
hoc naturale est : hæc autem ordinatur ad naturæ sustentationem : ergo naturalis est. Probatio minoris : sicut secundum primam generationem, id est, quando primo natura producit animalia, omnis natura sufficientia partui producit, donec per seipsum possit pascì et acquirere necessaria id quod generatum est. Et hoc probatur per hoc quod animalia aut ovificant : ovificantia autem in ipso ovo albuginem habent pro substantia corporis, croceum autem pro nutrimento partus, quod sufficit donec animal egrediatur de ovo et quærat necessaria sibi. Alia autem animalificant, id est, animalia pariunt, et illis ministrat natura alimentum lactis, quo sustententur donec sibiisis possint accipere pastum, sicut apparet in omnibus animalibus boum, ovium, et aliorum. Patet igitur quod natura nos hoc docet, quod nobis et nostris sufficiamus in iis quæ pertinent ad sustentationem et vivere et bene vivere.
Et ex corollario ultimorum conclusio patet, quod scilicet vegetabilia et plantæ ab ipsa natura ordinata sunt animalium gratia, et alia animalia ordinata sunt a natura, hominum gratia, scilicet bruta. Quod qualiter sit, determinat per partes in speciali : eo quod doctrina in particularibus in practicis scientiis utilior est. Et ideo subdit dicens : Domestica quidem, supple, super bruta animalia sunt, et propter usum, lanarum scilicet et pellium, et propter cibum, scilicet lactis et carnium : silvestrium autem, sicut cervorum et hujusmodi, quamvis non omnia, tamen plurima sunt cibi, et alterius auxilii gratia ad hominem, supple, ordinata, ut gratia vestis, et alia organa, id est, instrumenta ad vitam, ut corrigiæ et finus, et ex ossibus, dentibus, etc. diversa fiant. Ex omnibus his, supposita quadam propositione generali, scilicet quod natura nihil facit nec imperfectum nec frustra, concludit quod necessarium, propter consequentiam, hominum gratia hoc fecisse naturam. Ex hoc ulterius concludit, quod necessarium propter hoc quod bellica indu-
stria animalium, qua unum oppugnat alterum, sit hujusmodi acquisitio acquisitiva : et quia prædativa est pars bellicæ, et subalternata ei, propter hoc prædativa qua oportet uti et ad bestias et ad homines, talis est acquisitionis ministra, hoc est, eorum quæ ad vitam et ad bonam vitam pertinent : propter hoc et prædativa utendum est aliquando. Et determinat in quo casu : Quia quicumque nati sunt subjici, et naturaliter, supple, sunt servi, sicut ante determinatum est, si illi nolunt subjici, cum secundum naturam subjici debeant (hoc enim secundum naturam justum est, ut subjiciantur) illis potest juste moveri bellum : et hæc fuit causa primi belli. Ad illos ergo potest quis uti prædativa et bellica in auxilium suæ domus.
k Determinatis autem omnibus ad auxilium domus pertinentibus, summatim concludit subdens : Una quidem igitur species secundum naturam possessivæ, id est, ad naturalem possessionem relata (naturale dicitur hic, sine quo natura esse non potest), quæ economicæ pars est, quam et qualem oportet existere, est quæ dicta est, in possessionibus scilicet et acquisitionibus : quia sine hac nec est vivere nec bene vivere, cum ex natura omnes illa indigeant. Sed quia quæstio est adhuc qualiter illa acquiratur, ideo adhuc qualiter oportet illam acquirere aut existere, ut existant, quarum rerum sit necessaria thesaurizatio ad vitam necessariarum et utilium ordinatarum in communionem civitatis aut domus, quæritur.
1 Et videtur secundum rationem, quod veræ divitiæ sint ex iis quæ dicta sunt, scilicet possessionibus agriculturae, et animalium : possessionis enim talis per se sufficientia est ad bonam vitam. Cum enim habet tantum quantum sufficit pro numero et dignitate familiæ, tunc finis est : et ideo sufficientia est talis possessionis ad bonam vitam, et non est infi-
<--- Page Split --->
nita : propter quod reprehendit Solonem qui fecit leges tabularum apud Athenas, quia poetizans dixerit : Divitiarum nullus terminus praefinitus viris ponitur 1, sicut dicitur Isa.(v, 8) : Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis, etc. Possessionum enim talium finis est sufficientia cconomi pro numero familia est dignitate. Et hoc probat supponens unam propositionem, scilicet, in cconomica arte est sicut in aliis artibus, fabrili scilicet, textili et aliis : nulla ars est quae exigat instrumenta infinita multitudine vel magnitudine, quia per illa nunquam contingeret venire ad finem ar-
tis. Cum igitur œconomica ars quœdam sit, cujus divitiae sunt organorum multitudo ad œconomum et politicum ordinata : quia sicut dicit Aristoteles in primo Ethicorum, divitiae organice ad felicitatem deserviunt : et hae divitiae sunt finitæ et naturales : patet quod possessiva ad œconomicam ordinata, finita et naturalis est.
Post omnia hæc concludit capitulum subdens : Quod quidem igitur possessiva, pars scilicet œconomicae, secundum naturam œconomicis et politicis deserviat et subministret, et propter quam causam, palam.