CAPUT IV.

De duplici servo.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Quod autem, et qui contraria dicunt secundum modum aliquem dicunt recte, non difficile videre. Dupliciter enim dicitur servire et servus : est enim aliquis secundum legem servus et serviens : lex enim promulgatio quaedam est, in qua in bello superata praevalentium esse dicunt.

Quod autem et contradicentes quodammodo recte dicunt, non difficile fuerit intueri : dupliciter enim dicitur servire et servus : est enim aliquis secundum lege servus et serviens, nam lex consenssio quaedam est, per quam bello capta illorum fieri dicuntur qui ceperunt.

b Hoc itaque justum multi eorum, qui in legibus, quemadmodum Rhetora scribunt iniquorum, tamquam durum si vim inferre potentis, et secundum potentiam melioris, erit servum et subjectum quod violentiam passum est. Et iis quidem sic videtur, iis autem illo modo, etiam sapientium.

Hoc autem jus multi eorum, qui circa leges versantur, accusant, tamquam Oratorem qui contra leges decreverit, quasi sit grave, si ejus qui vim afferre potest, et potentia praecellit, servus fiat et subditus qui vim patitur : et quibusdam hoc modo videtur, quibusdam illo, etiam sapientium.

c Causa autem hujus dubitationis, et quod facit verba variari, quia modo aliquo virtus sortita successum, violentiam pati potest maxime, et est semper superans in excessu boni alicujus, ut videatur non sine virtute esse violentia :

Causa vero ambiguitatis et variationis hujusmodi est, quia quodammodo virtus freta potentia, vim potest maxime afferre, et semper id quod superat, est in excellentia alicujus boni, ex quo fit, ut vis non absque virtute esse videatur.

d Sed de justo solum esse dubitationem. Propter hoc enim iis quidem benevolentia justum esse videtur, his au-

Sed circa justum esse ambiguitatem : propter hoc enim aliis quidem benevolentia videtur esse justum, aliis hoc

<--- Page Split --->

tem ipsum hoc justum, meliorem principari. Quoniam depositis seorsum his rationibus, neque forte nihil habent, neque probabile alterae rationes, ut non oporteat melius secundum virtutem principari et dominari.

ipsum videtur justum, potentierem dominari, discordantibus invicem hujusmodi sermonibus, cum alteri nec validum quidquam, neque persuasivum contineant, quod non oporteat meliorem secundum virtutem praeesse ac dominari.

e Totaliter autem attendentes quidam, ut possibile, ad justum quoddam (lex enim justum quoddam), eam quae secundum bellum servitutem ponunt justam, omnino autem non aiunt.

Omnino retinentes quidem, ut aiunt, aliquid justi, nam lex justum quid est, servitutem quae ex bello provenit justam posuere, et simpliciter non aiunt.

f Principium enim contingit non justum esse bellorum, et indignum servire, nequaquam utique dicit aliquis servum esse. Si autem non, accidet eos qui videntur esse optimi generis servos esse, et ex servis, si contingat vendi captos. Propter quod non volunt ipsos dicere servos, sed barbaros. Et quidem cum hoc dicunt, nihil aliud quaerunt quam quod natura servum : quod quidem a principio diximus. Necesse enim est dicere aliquos esse, hos quidem a principio servos, hos autem nequaquam.

Nam fieri potest ut belli principium nequaquam sit justum, et indignum servire nemo diceret esse servum : alioqui continget eos qui nobilissimi videntur, servos esse, atque ex servis si contingat eos capi atque vanumdari. Itaque istos non volunt servos dicere, sed barbaros. Atqui cum ista dicunt, nihil quaerunt aliud quam natura servos, ut ab initio diximus, necesse est enim dicere alios ubique esse servos, alios necubi.

g Eodem autem modo, et de ingenuitate. Ipsos quidem enim, non solum apud ipsos ingenuos, sed etiam ubique putant : barbaros autem domi solum : tamquam sit aliquid, hoc quidem simpliciter ingenuum et liberum, hoc autem non simpliciter, quemadmodum Theodeeti Helena inquit, « Ex ambabus divinis progenitoricibus natam, quis utique dignificabit addiscere servam ? »

Eodemque modo de nobilitate : non solum enim apud seipsos nobiles, sed ubique existimant, barbaros vero domi solum nobiles, quasi existat alia simpliciter nobilitas, alia non simpliciter, ut Theodecti Helena inquit : « Ex diis ab utraque stirpe prognatam, quisquam appellabit servam ? »

h Cum autem hoc dicant, nihil aliud quam virtus et malitia determinant servum et liberum, et nobiles et ignobiles : dignificant enim, quemadmodum ex homine hominem, et ex bestiis fieri bestiam, sic et ex bonis bonum. Natura autem vult quidem hoc facere, multoties tamen non potest.

Sed cum hoc aiunt, nullo alio quam virtute et vitio diffiniunt servum et liberum, nobilesque et ignobiles : putant enim ut ex hominibus hominem et ex bestiis bestiam, sic ex bonis bonum generare : sed natura quidem hoc vult, attamen plerumque non potest.

i Quod quidem igitur habet quamdam rationem dubitatio, et non sint ii quidem

Quod igitur haec dubitatio habet rationem quamdam, et quod sunt alii natura

<--- Page Split --->

natura servi, ii autem liberi, palam : et quod in quibusdam determinatum, quod tale, quorum quidem huic expedit servire, huic autem dominari, et justum est : et oportet hunc quidem subjici, hunc autem principari, quo nati sunt principatu principari, quare et despotizare. Male autem inutiliter est ambobus, idem enim expedit parti et toti, et corpori, et animæ : servus autem pars quædam domini, velut animatum aliquid corporis, separata autem pars corporis. Propter quod et expediens aliquid est, et amicitia servo et domino ad invicem, iis qui natura tales dignificantur : iis autem qui non secundum hunc modum, sed secundum legem et violentiam passis, contrarium.

servi, alii liberi, manifestum est : et quod in quibusdam determinatum est, esse tale aliquid, quibus prodest et justum est alium servire, alium esse liberum, et convenit alium imperare, alium parere eo imperio, quod innatum est, quare et dominari : male autem utrisque inutiliter fit, nam idem prodest toti et parti, et animæ et corpori : at servus pars quædam est domini, quasi animatum quiddam corporis, sed separata pars : quapropter aliquid est quod simul prosit, et amicitia est servo et domino invicem secundum naturam ita dispositis, illis vero qui secundum legem et per violentiam, contrarium.

COMMENTARIUS IN CAP. IV.

Hic incipit pars illa in qua determinat, quod ii qui contraria dicunt dictis, hoc est, quod servitus quædam sit legalis, et non omnis naturalis, in aliquo dicunt verum : et habet tres partes. In prima ostendit dictæ divisionis rationem, scilicet quod servitus quædam sit legalis, quædam naturalis. In secunda ostendit, quod idem est de ingenuitate sive nobilitate, ibi (litt. g), Eodem modo et de ingenuitate, etc. In tertia revertitur ad propositum et solvit quæstionem qua quaeritur, utrum despotica et politica sint idem, ibi (cap. 3, litt. a), Manifestum autem est et ex iis, etc. In prima dicuntur tria. Primo enim ostendit quomodo servus dicitur secundum legem et juste. Secundo causam dubitationis ostendit, et quid facit verba sapientium variari, ibi (litt.c), Causa autem hujus dubitationis, etc. Tortio solvit totum, ibi (litt. e), Totaliter autem attendentes, etc.

a Dicit ergo quod qui contradicunt, scilicet quod servitus sit secundum legem, et non secundum naturam tantum, secundum aliquem modum dicunt recte, id est, recta ratione, non difficile est videre, supple, si distinctio servitutis attendatur. Dupliciter enim dicitur servire et servitus, scilicet natura et lege. Et hoc est quod sequitur: Est enim aliquis secundum legem servus et serviens, et ille juste servus est et serviens. Cujus probatio est. Etenim, id est, quia lex promulgatio quædam est, supple, justi, in qua, scilicet promulgatione, in bello, scilicet justo, superata prævalentium, id est, superatum dicunt esse servum.

b Et quibusdam non videtur hoc : et hoc est quod sequitur : Hoc itaque justum, scilicet legale, multi eorum, id est, de numero eorum qui in legibus scribunt, hoc est, leges scribunt, quæ jura dicuntur esse gentium, quemadmodum Rhetora (proprium nomen est philosophi legistæ) dicunt esse iniquorum, id est, de numero iniquorum. Et subjungit rationem : Tamquam durum, supple, sit dicere, si vim inferre poteris, id est, inju-

<--- Page Split --->

riatoris, et secundum potentiam, id est, violentiam melioris tantum erit servum et subjectum quod violentiam passum est. Injustum enim videtur eis, quod sola violentia faciat dominum et alium servum, cum violentia sit res innaturalis, et quae in civilibus favorem habere non debet. Et iis quidem, id est, aliis ratione utentibus sic videtur, quod scilicet hoc injustum sit : his autem, id est, aliis alio modo, scilicet quod justum sit etiam sapientium, qui utique moventur secundum rationem : sapientis enim est per rationem determinate.

c Et subjungit causam dubitationis hujus, ibi, Causa autem, etc. Et est secunda pars prime partis : quid est enim quod facit verba variari, etiam sapientium? Quia modo aliquo si dicatur, quod legale servum justum est, videtur inconveniens sequi : quia modo aliquo secundum volubilitatem fortunae virtus, quae naturalis est, alicui sortita successum non prosperum, violentiam pati potest : et ita natura liberum et principans potest esse servum et subditum : quod videtur valde inconveniens. Ab alia parte : quia superans semper est in excessu alicujus boni respectu superati : et ita videtur quod violentia non sit sine virtute, vel scilicet industriae qua superavit, vel fortitudinis qua hoc potuit, vel etiam naturae qua ille succumbere, ille superare debuit. Servus enim a natura debet succumbere, et principans de natura debet praevalere. Haec est ergo ratio illorum, et quod facit verba sapientium variari.

d Et subjungit causam dubitationis eam, quae dicta est : quia scilicet si dicatur, quod legaliter dicitur servus et juste servus, contingit quod virtus scilicet naturaliter virtuosi sortita successum, supple, non prosperum vel infortunatum, violentiam pati potest et vinci in bello, et sic fieri servum, quod videtur injustum et iniquum. Et propter hoc in hac quaestione videtur quod non sit dubitatio nisi

de justo, quis scilicet juste servus sit : propter hoc enim, id est, propter illas rationes, quia scilicet quidam dicunt justum quod legaliter justum est, quidam autem justum quod naturaliter secundum virtutem justum est. His quidem, id est, quibusdam ridetur, supple, esse justum, quod benevolentia communitatis concessum est ut justum. Princeps autem ex benevolentia ad communitatem, quam scilicet communitatem animare voluit ut resisteret malis, concessit ut justum sit quod superatus servus sit superantis in justo bello. Justum est ergo. Aliis autem videtur quod naturaliter justus secundum virtutem, quae natura melior est, debet principari ei qui secundum naturam non justus est, ut in praehabitis habitum est. Patet autem quod hic non est quaestio nisi de justo : quia scorsim positis istis rationibus de legali justo, neque forte aliquid habent in se probabile altera rationes quae dicunt, quod non oporteat semper melius secundum virtutem principari et dominari, quod ei secundum virtutem subjicitur. Illae enim non persuadent quod melius sit legale justum quam naturale, nisi ex hoc quod illud bonum est commune, istud autem privatum : commune autem praecedit privatum : et ideo non oporteat melius secundum virtutem semper principari, sed et aliquando subjici.

e Et subdit determinando quaestionem istam, ibi, Totaliter autem attendentes quidam, scilicet Philosophi, ut possibile, supple, est communitatem dirigi ad quoddam justum quod est legis justum, eam quae secundum bellum servitutem, supple, est, ponunt justam, et justam esse secundum quid, id est, secundum legem, propter benevolentiam communitatis, quia commune bonum praejudicat privato. Omnino autem, id est, simpliciter legale servum esse non aiunt.

f Et subinferunt rationem : Quia principium bellorum contingit non esse ju-

<--- Page Split --->

stum : et simpliciter injustum est, quod ille qui est in injusto bello captus, servus sit. Aliam rationem inducunt a communi scilicet sententia omnium, quod omnes dicunt, quod cum qui indignus est servire ex virtute, nequaquam utique aliquis dicet servum esse digne et secundum naturam. Si autem non, id est, si diceret contrarium, accidet, id est, sequetur eos qui videntur esse optimi generis, esse liberi et principantis servos esse et ex servis suis natos, si contingat eos capi in tali injusto bello et post captivitatem vendi : tunc enim filii eorum erunt servi ex servis. Propter quod etiam ipsos, tales scilicet non natura servos, illi qui servitutem dicunt esse ex natura virtutis, et non ex lege esse servos, tales in tali bello captos, non volunt dicere esse servos, sed barbaros, qui natura servi sunt, dicunt servos. Et quidem cum hoc dicunt, nihil aliud quaerunt quam hoc quod natura servum est, sit servum, et legale servum, non simpliciter sit servum, quod quidem a principio etiam nos diximus. Necesse est enim dicere hos, id est, quosdam ex principio nativitatis servos : hos autem, id est, alios, nequaquam.

g Deinde cum dicit : Eodem autem modo, etc., est secunda pars capituli, in qua determinat, quod eadem quaestio est et eadem determinatio de ingenuitate et nobilitate, quae est de servitute et libertate : et habet duas partes. In prima parte disputat quaestionem. In secunda ostendit, quod utraque pars rationem habet, et ponit determinationem, ibi (litt. i), Quod quidem igitur habet, etc.

Dicit ergo : Eodem autem modo et de ingenuitate, id est, nobilitate, sicut dicit alia translatio 1, dicunt qui servitutem naturalem et nobilitatem et libertatem ad naturam virtutis referunt, supple, dicunt ipsos quidem qui natura ingenui sunt et nobiles ex virtute, non solum apud ipsos,

id est, in domibus propriis ingenuos esse, supple, sed ubique tales putant ingenuos esse, juxta illud Horatii : « Omne solum forti patria est. » Fortem ponit pro virtuoso. Barbaros autem qui natura, supple, servi sunt, ut praehabitum est, domi solum, id est, inter suos, supple, esse ingenuos sive nobiles, juxta illud Senece : « Nobilitas nihil aliud est nisi antiquae divitiae. » Hoc autem dicunt tamquam sit aliud aliquid hoc quidem, id est, quoddam simpliciter ingenuum et liberum esse a virtute, hoc autem non simpliciter, sed, supple, a lege vel a consuetudine abutentium propter divitias. Et ad hoc probandum inducit Poetam, subdens : Quemadmodum Theodecti elogia, hoc est, poema quod de miserii s hominum scripsit, inquit : Ex ambabus divinis progenitricibus radicibus quis utique (quasi dicat, nullus) dignificabit, id est, dignum reputabit, addiscere, hoc est, ad addiscendum servam ? Et tamen, supple, si hoc contingit talem dicere servum : contingit enim talem capi in bello etiam injusto. Propter quod narrat Tetyna pontifex Capitolii, quod puer ingenuus captus a barbaris, cum ad servilia cogeretur, confregisse sibi caput ad lapidem, et in ultimo spiritu dixisse, « Non serviam. »

h Deinde redit ad propositum et aptat quae dicta sunt, subdens : Cum autem hoc dicant, supple, Philosophi, nihil aliud, supple, volunt dicere, quam quod virtus et malitia determinant, supple, natura servum et liberum, et natura nobiles et ignobiles : dignificant enim, id est, dignum reputant, quemadmodum ex homine, supple, secundum naturam, hominem nasci, et ex bestiis fieri bestiam : sic ex bonis, supple, parentibus, bonum : formativa enim quae est in semine parentum, semper ad similitudinem patris format secundum naturam, ut dicit Aristoteles in XVI de Animalibus. Sed quia

<--- Page Split --->

poss et objici, quod ex bonis aliquando mali, et ex malis aliquando boni procreantur, occurrit et solvit ad hoc dicens : Natura autem vult quidem hoc facere, id est, ex bonis bonos, multoties tamen non potest : et hujus rationem reddit in libro de Animalibus : « Quia licet semen patris, in quo est formativa, semper intendit facere masculum ad similitudinem generantis, tamen quia occasionem patitur semen in virtute alterantis sive alterationis, aliquando fit femina : propter quod femina mas occasionatus dicitur. » Ita natus ex bonis, occasiones malas nutriturus suscipiens, aliquando erit malus : et tunc natura a parentibus habita non potest eum bonum facere.

i His habitis, concludit propositum et determinat quaestionem, cum dicit. Quod quidem igitur, etc. concludit ex praehabitis. Quamdam habet rationem dubitatio, supple, ad utramque partem, et non sunt ii, id est, quidam natura servi, supple, tantum, ii autem liberi, sed etiam, supple, legaliter sunt servi et liberi, palam : et haec est determinatio quaestionis prime. Et ulterius palam, supple, est, quod in quibusdam hominibus determinatum est etiam ab ipsa nativitate, quod tale aliquid est in eis, quod huic, id est, uni expedit servire, huic autem, id est, alii dominari, supple, expedit, et justum

est. Et ulterius oportet hunc quidem ex natura subjici, hunc autem principari ex natura. Quare ulterius sequitur, quod oportet hoc quidem, id est, unum ex natura despolarur, quia despotizatio quidam principatus est. Et haec est determinatio quaestionis secundar. Per contrarium autem infert subdens : Male autem inutiliter despotizare, supple, malum est ambobus. Et hoc probat ex praehabitis : idem enim expedit parti et toti, et corpori et animae, sicut habitum est : habitum est etiam quod servus est quaedam pars domini, et ideo ad idem opus referuntur. Et est servus sicut quaedam pars domini, et non est velut animatum organum corporis, sed est sicut separata pars quaedam corporis : quia servus separatus est a domino, et in hoc differt a membro corporis : propter quod, supple, quia talis communicatio est inter servum et dominum, idem expediens est et amicitia servo et domino ad invicem, his maxime qui natura tales dignificantur, id est, secundum naturam servi et secundum naturam domini. His autem qui non secundum hunc modum, id est, secundum naturam virtutis, sed secundum legem, supple, principantur, et violentiam passis, contrarium, supple, accidit: quia inter eos nec est communicatio nec amicitia, ut determinatum est in octavo Ethicorum.

<--- Page Split --->