CAPUT VII.
De pecuniaria, ubi multa de nummi usu.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Est autem genus aliud possessivæ, quam maxime vocant, et justum est ipsum vocari pecuniativam : propter quod nullus videtur esse terminus divitiarum et possessionis, quam ut unam et eamdem dictæ multi putant propter vicinitatem : est autem neque eadem dictæ, neque longe posita. Est autem hoc quidem natura, hoc autem non natura ipsarum,
Est aliud genus acquirendi, quod maxime vocant, et merito vocari debet pecuniarum, in quo nullus finis esse videtur divitiarum, et possessionis, quod esse unum et idem cum illo de quo supra diximus, plerique crediderunt propter vicinitatem : sed neque est idem, neque valde remotum : est enim alterum illorum secundum naturam, alterum non
<--- Page Split --->
sed per experientiam quamdam et artem fit magis.
secundum naturam, sed magis secundum peritiam et artem.
b Sumamus autem de ipsa principium hinc : uniuscujusque enim rei duplex usus est, ambo autem secundum se, sed non similiter secundum se : sed hic quidem proprius, hic autem non proprius rei, puta calceamenti calceatio et commutatio : ambo enim calceamenti usus : etenim commutans cum eo qui indiget calceamento, pro numismate, aut rico, utitur calceamento, secundum quod calceamentum, sed non secundum proprium usum ; non enim commutationis gratia factum est : eodem autem modo se habet et de aliis possessis rebus.
De quo dicere sic exordiamur : cujusque rei quae possidetur, duplex est usus, uterque vero secundum ipsam rem, sed non similiter, verum alter proprius, alter non proprius, ceu calcei quidem est calcreatio et venditio, uterque enim usus calcei est, nam qui calceum indigenti vendit pro pecunia vel cibo, utitur calcreo quo calceus est, sed non secundum proprium usum, non enim commutationis gratia factus est calceus, eodem modo se habet in aliis rebus, quas possidemus.
c Est enim permutativa omnium : quae incipit, primo quidem ab eo quod secundum naturam, eo quod hic quidem plura, hic autem pauciora sufficientium habent homines : quare et palam, quod non est secundum naturam pecuniativae camp soria : quantum enim sufficientis ipsis, necessarium erat licri commutationem.
Est enim permutatio in omnibus cepta quidem ab initio, ex eo quod est secundum naturam, quod alii plura quam opus sit, alii pauciora habeant, ex quo manifestum est pecuniariam non esse secundum naturam ejus, quae pertinet ad acquirendum : quod enim ipsi sufficeret, necessarium erat permutationem fecisse.
d In prima quidem igitur communitate (hæc quidem est domus) manifestum, quod nullum opus ipsius. Sed jam ampliori communitate existente, ii quidem enim ipsorum commutabant omnibus, ii autem segregati, multis rursum, et aliis quorum secundum indigentias, necessarium fieri retributiones, quemadmodum adhuc faciunt multæ barbararum nationum, secundum commutationem : ipsæ enim opportuna ad ipsas commutant, ad plus autem nihil : puta vinum ad triticum dantes et accipientes, et aliorum unumquodque talium.
In prima igitur societate, id est, in domo, manifestum est, nihil opus esse illius : sed jam majori existente societate, alii enim illorum communiter habeant omnia, alii separatim, multa rursus et alia, quorum secundum indigentiam necesse erat permutationem facere, quemadmodum adhuc faciunt barbarorum nationes multæ, alia pro aliis dantes recipientesque, inutilia enim sibi pro utilibus tradunt, ultra vero nihil, ceu vinum pro tritico, et cæteris talibus.
e Talis igitur commutativa quidem, neque præter naturam, neque pecuniativæ est species ulla : in suppletionem enim ejus quæ secundum naturam, per se sufficientiæ erat.
Hujusmodi ergo permutatio neque præter naturam est, neque ad amplificationem patrimonii pertinet, cum sit in supplementum indigentiæ secundum naturam.
<--- Page Split --->
f Ex hac tamen facta est illa secundum rationem in agendo : peregrino enim facto auxilio per adduci quibus indigebant, ex necessitate, numismatis acquisitus est usus : non enim facile portabile per longa unicuique secundum naturam necessariorum : propter quod ad commutationes tale aliquid compouserunt ad semetipsos dare et accipere, quod utilium per se ens, habebat utilitatem valde expeditam ad vivere, puta ferrum, et argentum, et si quid tale alterum : primo quidem simpliciter determinantibus magnitudine, et pondere, postremo autem, et characterem imprimentibus, ut absolvat a mensuratione ipsos : character enim positus est quantitatis signum.
Ex hac tamen illa processit secundum rationem, nam cum a remotioribus quareretur auxilium, in portando illa quibus indigebant, et exportando illa quibus abundabant, necessario nummi introductus est usus, non enim faciliter deferri possunt singula singulis ad vitam necessaria, itaque ad permutationes faciendas tale aliquid compouserunt inter se dare et accipere, quod utilium quippiam existens, usum haberet commutandi facilem ad vitam, ceu ferrum, et argentum, et si quid aliud tale, primo simpliciter diffinitum quantitate et pondere, postmodum vero etiam signo impressum, quo a mensura liberi essent, nam signum positum est ad quantitatem demonstrandam.
g Facto igitur jam numismate ex necessaria commutatione, altera species pecuniativæ facta est, camp soria. Primo quidem igitur simpliciter forte factum : deinde per experientiam jam artificialius, unde et quomodo numismatum plurimum faciat lucrum.
Reperto igitur nummo ex necessaria permutatione, alia species acquirendi emersit, nummularia. Primo forsan simpliciter, postea per experientiam artificiosior, unde et quomodo permutando plurimum faciat.
h Propter quod videtur pecuniativa maxime circa numisma esse, et opus ipsius posse considerare unde erit multitudo pecuniarum : factiva enim divitiarum et pecuniarum.
Quapropter videtur nummularia maxime circa quaestum pecuniarum versari, et illius esse opus, posse discernere unde proveniat multitudo pecuniarum : nummorum enim et divitiarum effectiva est.
i Etenim divitias multoties ponunt numismatis multitudinem, propter quod circa haec esse pecuniativam et camposriam.
Nam et divitias plerumque ponunt esse multitudinem pecuniae, ex eo videlicet, quod circa illa intendunt pecuniaria et quaestuaria.
k Alterum autem rursum deliramentum esse videtur numisma, et lex omnino, natura autem nihil : quoniam transpositis utentibus, nullo dignum, neque utile ad aliquid necessariorum : et numismate dives, multoties indigebit necessario cibo : quamvis inconveniens tales esse divitias, quibus abundans fame perit, quemadmodum et Midam illum fabulose dicunt propter insatiabili-
Contra vero interdum futile quiddam videntur nummus et lex omnino, et nequidquam secundum naturam, quoniam mutatis his qui utuntur, nullius pretii, aut utilitatis est ad aliquod necessariorum, et locuples nummis penuriam patietur necessarii alimenti : atqui absurdum est tales esse divitias affirmare, quarum abundans quis fame perire possit, ut de Mida fabulis traditur, cui prop-
<--- Page Split --->
tatem desiderii, omnibus cibis exhibitis aureis.
ter insatiabilitatem desiderii, quidquid apponebatur, fiebat aurum.
1 Propter quod quaerunt alterum aliquid, divitias et pecuniativam recte quaerentes : est enim altera pecuniativa et divitiae, quae secundum naturam, et haec quidem economica. Camporia autem factiva pecuniarum, non omnino, sed per pecuniarum permutationem. Et videtur circa numisma haec esse : numisma enim elementum et finis commutationis est.
Quamobrem quaerunt divitias alias, et aliam acquirendi rationem, et recte quidem : est enim alia acquirendi ratio et divitiae secundum naturam, et haec quidem rei familiaris disciplina, illa vero pecuniaria pecuniarum effectiva, non simpliciter, sed per ipsarum pecuniarum commutationem, et videtur circa nummum ista versari, nam nummus primum est et ultimum in commutatione.
m Et infinitae utique divitiae, quae ab hac pecuniativa. Sicut enim medicinalis ad sanare infinitum, est et quælibet artium finis in infinitum (quoniam maxime enim illum volunt facere), eorum autem quæ ad finem, non in infinitum : terminus enim quod finis omnibus, sic et huic pecuniativae non est finis terminus, finis autem tales divitiae et pecuniarum possessio : æconomice autem non pecuniativae est terminus : non enim hoc æconomice opus.
Et infinite sunt hujusmodi divitiae, quae ab hac ratione rei augende proficiscuntur : ut enim medicina sanitatis in infinitum est, et unaquæque ars, finis in infinitum, nam quam maxime volunt illum efficere, eorum vero quæ sunt ad finem non in infinitum, finis enim extremum omnibus, sic et hujus rationis augende rei non est finis terminus, finis autem tales divitiae et pecuniarum possessio, sed rei familiaris non augende rei est finis : non enim hoc rei familiaris est opus.
n Propter quod sic quidem videtur omnium divitiarum necessarium esse terminum : in his autem quae fiunt, video accidens contrarium : omnes enim in infinitum augent pro rebus ad usum habentes numisma.
Quapropter in hac quidem videtur necessarium, ut sit finis omnium divitiarum, sed contra video fieri : omnes enim in infinitum augent, qui pecuniis student.
o Causa autem propinquitas ipsorum : variat enim usus ejusdem existens utrique, pecuniativae 1. Et ejusdem enim usus est acquisitio, sed non secundum idem : sed hujus quidem alius finis, hujus autem augmentatio finis. Quare videtur quibusdam hoc esse œconomicae opus : et perseverant, vel salvare oportere existimantes vel augere numismatis substantiam in infinitum.
Causa vero hujus est illarum propinquitas, variatur enim usus ejusdem rei, cum sit utriusque acquisitionis : ipsius enim usus acquisitio sed non secundum idem, at hujus quidem, alius finis, illius vero amplificatio. Itaque videtur quibusdam hoc esse rei familiaris opus, et perseverant existimantes oportere, aut conservare, aut augere pecuniam in infinitum.
p Causa autem hujus dispositionis studere circa vivere, sed non circa be-
Causa vero hujus dispositionis studium vivendi, sed non bene vivendi : cum er-
<--- Page Split --->
ne vivere. In infinitum igitur illa concupiscentia existente, et factiva infinita desiderant. Quicumque autem ipsius bene vivere adjiciunt, quod ad fruitiones corporales quaerunt. Itaque quoniam et hoc in possessione videtur existere, omnis eorum vita circa acquisitionem pecuniarum est.
go cupiditas in infinitum extendatur, illa quoque quae efficiunt infinita, cupiunt : sed qui bene vivere student, ad fruitionem corporis divitias quaerunt. Unde cum hoc quoque in acquisitione consistere videatur, omnis eorum circa acquirendum est.
q Et altera species pecuniativae, propter hoc venit : in excessu enim non existente fruitione, fruitivi excessus factivam quaerunt. Et si non pro pecuniativa possint acquirere, per aliam causam hoc attentant, unaquaque priorum utentes non secundum naturam. Fortitudinis enim non pecunias facere est, sed audaciam : neque militaris et medicinalis : sed illius quidem victoriam, hujus autem sanitatem. Hi autem omnes faciunt pecunias, tamquam hic finis existat, ad finem autem omnia opportunum occurrere : de non necessaria quidem igitur pecuniativa, et quae, et propter quam causam in indigentia sumus ipsius, dictum est et de necessaria, quoniam altera quidem ab ipsa : economica autem secundum naturam, quae circa cibum, non sicut ipsa infinita, sed habens terminum. Palam autem, et quod dubitabant a principio, utrum economici et politici est pecuniativa aut non. Sed oportet hoc quidem existere : sicut enim et homines non facit politica, sed sumens a natura, utitur ipsis : sic et cibum natura oportet tradere, terram, aut mare, aut aliud aliquid : ex his autem quomodo oportet ista disponere, convenit economo : non enim est textilis lanas facere, sed uti ipsis, et cognoscere etiam, quale utile, et idoneum, vel pravum et ineptum.
Et altera augendi species hinc processit : cum enim fruitio modum excedat, illam adhibent quae hujusmodi excessum adimplere possit. Et si per has acquirendi species nequeant parare, per aliam causam efficere conantur, unaquaque freti potentia non secundum naturam : fortitudinis enim non est pecunias parare, sed iudiciam animi, neque rei militaris, aut medicinae, sed hujus quidem victoriam, illius vero sanitatem : at illi cuncta ad pecuniam convertunt quasi hic sit finis, ad finem vero cuncta oporteat tendere : de illa igitur acquirendi specie quae necessaria non est, et quaenam ea sit, et propter quam causam illa indigemus, diximus et de illa quae necessaria est, quod altera ab illa, et disciplina rei familiaris secundum naturam circa alimentum, nec infinita ea sicut illa, sed finem habens. Ex hoc patet id de quo ab initio dubitabatur, utrum gubernationis domus et civitatis sit acquirere, vel non, sed oporteat prius esse acquisitum : sicut enim homines non facit Respublica, sed factos a natura suscipiens, utitur illis, sic et alimentum oportet naturam praebere, aut a terra, aut a mari, aut alio quopiam : sed quemadmodum haec administranda sint ad gubernationem pertinet domus : neque enim textoris est lanas facere, sed factis uti, et discernere qualis sit bona et apta, et mala, et inepta.
r Etenim dubitabit utique aliquis, propter quid pecuniativa quidem pars cconomiae, medicinalis autem non pars ? Quamvis oportet sanari eos, qui
Nam dubitaret utique aliquis, cur ea diligentia, quae ad acquirendum pertinet, pars rei familiaris sit, medicina vero non sit ejus pars. Atqui sanam esse familiam
<--- Page Split --->
in domo, sicut et vivere, aut aliquid necessariorum. Quoniam autem est quidem et oeconomici et principis etiam de sanitate videre, est autem ut non, sed medici : sic et de pecuniis est quidem ut oeconomici, est autem ut non, sed subservientis.
ejus oportet, quemadmodum et victum habere, aut aliud quiddam necessariorum, sed cum sit ut patrisfamilias et gubernatoris de salute providere, sit etiam ut non, sed medici, ita etiam de pecuniis est, ut patrisfamilias, est etiam ut non, sed ut lucro inservientis.
s Maxime autem, quemadmodum dictum est prius, oportet natura hoc existere : naturae enim opus est cibum genito exhibere. Omni enim ex quo fit cibus, quod relinquitur, est : propter quod secundum naturam est pecuniativa omnibus ex fructibus et animalibus.
Maxime vero, ut priis dictum est, a natura oportet haec existere, natura enim opus est alimentum genito praebere. Cuique autem, ex quo generatur, alimentum est afferendum : itaque secundum naturam est parandi studium omnibus ex frucibus et animalibus.
t Duplici autem existente ipsa, quemadmodum diximus, et hac quidem campsoria, hac autem oeconomica, et hac quidem necessaria et laudata, hac autem translativa vituperata juste, non enim secundum naturam, sed ab invicem est : rationabilissime odio habetur obolostatica', eo quod ab ipso numismate fit acquisitio, et non super quo quidem acquisivimus : translationis enim gratia factum est usura : tóxos 1 autem seipsum fucit amplius. Unde et nomen istud accepit : similia enim parta generantibus ipsa sunt, tóxos 2 autem fit numisma ex numismate : quare et maxime praeter naturam ista pecuniarum acquisitio est.
Cum vero et haec sit duplex, ut diximus, et altera pecuniaria, et altera disciplina rei familiaris, et haec quidem necessaria et laudabilis, illa vero translata et merito improbanda, quia non secundum naturam sed ab hominibus acquirit, rationabilissime habetur odio nummularia, quoniam a nummo ipso facit acquisitionem, et non quod inductus est : commutationis enim causa nummus inductus fuit. Ficnus autem seipsum majus facit, unde et nomen venit, quoniam illa quae pariuntur, similia sunt gignentibus, in fenore autem nummus nummum parit : itaque maxime praeter naturam est hic acquirendi modus.
COMMENTARIUS IN CAP. VII.
Sic igitur determinata possessiva, quae naturalis est et finita, accedit ad determinandum de chrematistica sive pecuniativa : χ2τίμχ enim in Graeco numisma dicitur, sicut dicit Eustratius super quar-
tum Ethicorum. Determinans autem de chrematistica tria facit : et secundum hoc dividitur capitulum istud in tria. In primo enim movet quamdam quaestionem, scilicet utrum chrematistica et economica sint idem (sicut quidam putaverunt), vel non. In secunda parte ostendit, quod numisma est elementum et finis commutationis rei ad rem, ad oeconomicam pertinens, ibi (litt. d), In prima quidem igi-
1 'O6oAotaxix:r, metier d'usurier. 2 Tóxos a t'xTO, Rac. tx., produit de l'argent
<--- Page Split --->
tur communitate, etc. In tertia ex determinatis determinat quaestionem, scilicet quod chrematistica non est idem œconomice nec possessive, ibi (litt. q, versus medium), Palam et quod dubitabant a principio, et in hoc finitur capitulum.
a Primo igitur movet quaestionem sic dicens : Est autem genus aliud possessive, supple, industrie sive potentie, quam scilicet industriam vocant, usu scilicet communi, et justum est, quia rationabile est ipsam vocari pecuniativam sive chrematisticam in Graeco : propter quod Soloni nullus videtur terminus esse divitiarum et possessionis. Quia illius nullus est terminus, ut infra dicit, eo quod concupiscentiae non est terminus. Et subdit tangens quaestionem et rationem quaestionis, Quam, scilicet chrematisticam, ut unam et eandem dicte, id est, possessive naturali et finite, quae economicae subministrat, multi putant. Et subjungit rationem illorum dicens : Propter vicinita:em : quia scilicet vicinae sunt haec et illa, propter hoc quod utraque, ea quibus economica indiget ad sustentationem familiae ad vivere et bene vivere, administrat.
Et statim subdit determinationem quaestionis, licet postea videatur quod melius determinet, ibi, Est autem nec eadem, etc. Et in hac determinatione duo facit. Primo enim determinat communicationem qua utebantur primum communicantes res ad invicem. Secundo determinat communicationem quae facta est jam invento numismate, ibi (litt. g), Facto igitur jam numismate, etc. In prima harum quatuor facit. Primo enim ponit principium secundum quod procedendum est in quaestione ista. Secundo ponit communicationem quae facta est domo tantum existente, ibi (litt. c), Est enim permutativa omnium, etc. In tertia ponit communicationem quae facta est civitatibus existentibus, ibi, (litt. e), Talis igitur commutativa, etc. In quarta ponit necessitatem propter quam inductum est numisma, ibi, (litt. f, circa prin-
cipium), Peregrino enim magis facto auxilio, etc.
Et hoc est : Est autem genus aliud possessive, scilicet industrie quam maxime in usu loquentium vocant, et justum est, id est, rationale ipsam vocari pecuniativam in Latino, sive xp^u^stix^v^ in Graeco. Et dicit hanc esse genus : quia haec commutatio est secundum valorem et mensuram omnium commutationum, ut dicit in quinto Ethicorum : propter quam, scilicet commutationem chrematisticam, nullus videtur esse terminus divitiarum, supple, Soloni, et possessionis, id est, possessive, quae facultatem subministrat economicae ad vivere et ad bene vivere. Et statim procedit ad quaestionem. Quam, scilicet pecuniativam, ut unam et eamdem dictae, scilicet naturali possessive et finite (de qua ante dictum est in praecedenti capitulo) multi putant. Et subdit rationem ipsorum : Propter vicinitatem : quia scilicet utraque, et illa et ista, necessaria subministrat economico ad vivere et ad bene vivere : et tali procedunt argumento, ibi, Quam unam et eamdem dictae, etc. Quaecumque industriae ejusdem sunt usus, eadem sunt vel vicinae : chrematistica et possessiva naturalis et finita, ejusdem sunt usus, quia utraque est administrativa facultatum economico ad vivere et bene vivere pro se et familia : ergo sunt eadem. Statim subinfert solutionem et distinctionem unius ab alia, ibi, Est neque eadem dictae, supple omnino, neque longe posita. Et subdit distinctionem unius ab alia : Est autem haec quidem, scilicet possessiva naturalis et finita, quae est in rebus ad naturae sustentationem ordinatis, et est natura (ablativi casus) id est, a natura ordinata. Haec autem, id est, alia scilicet chrematistica sive lucrativa pecuniae, non natura, id est, non per naturalem industriam ordinata, sed per experientiam quamdam et artem fit magis usu, scilicet quotidiano. Non est enim natura hominis ut desideret pecuniam multiplicare, sed propter
<--- Page Split --->
aliud et per accidens hoc facit, ut scilicet inveniat per pecuniam necessaria ad gubernationem domus : sic enim dicitur in Ethicorum : « Nummus diligitur, quia fidejussor est futurae necessitatis. »
b Deinde cum dicit : Sumamus autem de ipsa, etc. Proponit principium generale quo hoc probandum est, quod scilicet per artem et experientiam fit pecuniae multiplicatio et non natura. Et dicit, Sumamus autem de ipsa, scilicet chrematistica, principium hinc. Et proponit generalem propositionem dicens : Uniuscujusque rei duplex est usus sive utilitas : et ambo usus sive utilitates sunt rei secundum se, sed non similiter secundum se : unus est enim proprius rei usus, alter autem non ita proprius : puta calceamenti usus est calceatio et proprius et secundum se : quia calceamentum factum est propter calceationem : et est usus calceamenti propter commutationem, ut scilicet calceamentum commutetur pro numismate ejusdem valoris, vel tritico, vel vino, vel alio necessario, apud eum qui abundat tritico, vel vino, vel numismate, et deficit in calceamento : et iste est usus calceamenti secundum se, sed non proprius : quia calceamentum non est factum ad hoc, sed ad calceationem. Et hoc est quod subdit : Ambo enim calceamenti usus, calceatio scilicet et commutatio. Etenim commutans cum eo qui indiget calceamento, pro numismate quod est mensura valoris omnium, ut dicit in quinto Ethicorum, aut cibo, utitur calceamento secundum quod calceamentum, sed non, supple, utitur eo secundum proprium usum. Et subdit rationem dicens : Non enim commutationis gratia factum est calceamentum, sed calceationis per se et proprie. Eodem modo se habet et de aliis possessis rebus, scilicet in opere pistrino et panifico et lanifico, et in omnibus aliis. In omnibus enim his est iste duplex usus, uterque secundum se, sed non proprius.
c Et subdit, quod permutativa deserviens œconomo in omnibus talibus est. Et hoc est : Est enim permutativa omnium. Et subdit quomodo incepit in communicationibus hominum, ibi, Quæ incepit ab eo quod secundum naturam, supple, ordinatum est ad vivere et bene vivere. Et causam subdit quare oportet ista commutari, et dicit : Hæc quidem plura erant apud quosdam, vinum scilicet et calceamentum, plura habebant quam sufficeret : hæc autem, id est, quædam pauciora sufficientium, id est, de numero sufficientium habent homines diversi : et ideo ea in quibus abundabant, commutare volebant in ea in quibus deficiebant. Hæc igitur est prima causa commutationis : ex quo palam est campsoria pecuniativæ, id est, quod cambiatur pecunia in pecuniam non est secundum naturam, non enim est de iis quæ ad vivere et bene vivere ordinata sunt : nec est in iis propter quæ numisma inventum est. Illud enim inventum est ut sit mensura valoris rerum ad vivere et bene vivere pertinentium, non ut commutetur in pecuniam.
d Et ostendit ordinem qualiter hæc processit in communicatione hominum, ibi, In prima quidem igitur communitate, id est, communicatione quæ est œconomica sive communicatio domus : hoc enim magnum est et consideratione dignum, quod ad illam communicationem nullum erat opus ipsius. Illi enim qui in una domo erant, eodem communicabant, et ejusdem artis erant, et ideo cum nullo communicationes faciebant nec rei nec pecuniae : sed jam ampliori scilicet faeta communicatione, domus scilicet ad domum, et viri ad virum, et civitatis ad civitatem, ii quidem, id est, quidam in vico, civitate, vel domo habitantes et multa opera facientes, communicabant omnibus in circuitu existentibus, superflua scilicet ultra sufficientiam quibus abundabant, in necessaria quibus deficiebant apud alios commutantes. Hi autem,
<--- Page Split --->
id est, quidam segregati et in quibusdam abundantes non in omnibus, sua communicabant, multis, a quibus accipiebant pro suis, quibus indigehant: et in tali communicatione fuit necessarium ad indignecias, id est, secundum indigentias fieri retributiones secundum medietatem arithmeticam, ut dicit in V Ethicorum. Talis enim commutatio fit a pari et pacto, ut dictum est: « Et si non fiat retributio ad parum et pactum, confugiunt ad judicem, » ut dicit Aristoteles in V Ethicorum, tamquam in justum animatum. Et subdit, quod tunc primo quando inceperunt communicationes hominum ad invicem, commutabant res ad res secundum æqualem valorem dantes et accipientes et aliorum talium unumquodque, supple, ad vivere et bene vivere pertinentium sic commutabant, quemadmodum adhuc faciunt multæ barbararum nationum, quæ commutant res ad res, eo quod numismate non utuntur.
e Talis igitur commutativa, rerum scilicet ad res, neque præter necessariam commutationem est, quia in necessariis ad vitam est: nec est pecuniativæ species ulla, id est, aliqua. Non enim est ad augendam pecuniam, sed ad supplementum necessariorum. Et hoc est quod subdit, rationem hujus assignans, ibi, In supplementum enim ejus quod secundum naturam, id est, ad naturam ordinatorum ad vivere erat, supple, ista commutatio per se sufficienti et abundanti, ut scilicet ea in quibus abundabat, commutaret in ea, in quibus deficiebat, et sic sufficeret ad vivere et bene vivere in domo.
f Ex hac tamen naturali et possessiva commutatione facta est illa, quae non est naturalis commutativa, sed magis secundum rationem et legem quae est pecuniativa, ut scilicet ad pecunias fiat commutatio rerum necessariarum. Et subdit quomodo: Quia crescente multitudine hominum in villis et civitatibus, et facto peregrino auxilio contra pericula
viarum et difficultates vectigalium, quibus indigebant homines ad adducendum sibi, quibus etiam indigebant ad emittendum ad alios quibus abundabant, ex necessitate tali acquisitus est numismatis usus, eo quod de facili vehitur et revehitur numisma, et est mensura valoris omnium et fidejussor futurae necessitatis. Et hujus iterum subdit rationem, ibi, Non enim facile est portabile per longa, scilicet terrarum spatia, unumquodque secundum naturam necessariorum, id est, quod est de numero necessariorum, sicut triticum, vinum, lana, et hujusmodi: propter quod, id est, propter talem indigentiam, ad communicationes utiles omnium rerum, tale aliquid, id est, numisma composuerunt, supple, homines ex pacto inter se facto, ut scilicet per illud dare et accipere possint unumquodque per se ens utilium, id est, de numero utilium ad vitam et bonam vitam. Et hujus ponit rationem, ibi, Habebat enim hoc, scilicet numisma, utilitatem valde expeditam ; quia erat utilis mensura omnium commutabilium secundum valorem ad vitam et bonam vitam valentium. Et dat exemplum in metallis, ibi, Puta ferrum et argentum, supple, commutabant in omnia alia. Et si quid tale alterum, cuprum scilicet et aurum, et stannum. Et tangit ordinem commutationis istius secundum processum temporis subdens: Primo quidem simpliciter, scilicet sine impressione imaginis commutabant metallum, supple, determinatum magnitudine et pondere solum. Postremo autem, supple, processu temporis cum difficile esset semper ad ponderatores recurrere, faciebant, supple, commutationes, et, id est, etiam characterem imprimentibus, id est, principum imagines et superscriptiones, hac scilicet necessitate cogente, ut absolvant seipsos a mensuratione ponderis quæ difficilis eis erat in qualibet commutatione: character enim, imago scilicet et superscriptio, positus est, supple, in numismate in signum quantitatis, id est, ponderis et puritatis
<--- Page Split --->
metalli : scitur enim quot numismata marcham, quot marchea libram faciant, et quot librae sint valor hujus vel illius rei.
g Ostensa commutatione quae fuit ante numismatis inventionem in commutationibus, emptionibus et venditionibus, ponit eam quae fuit post numismatis inventionem, quae et innaturalis et infinita : innaturalis, quia est in iis quae ad naturea sustentationem non sunt ordinata : infinita, quia est ad concupiscentiae satietatem, quae infinita est : et hoc est quod dicit, ibi, Facto igitur numismate, quod est mensura valoris omnium commutandqrum, et fidejussor omnis futurae necessitatis, ex necessaria commutatione, qua scilicet indigebant homines ut superflua sibi commutarent in necessaria quibus indigebant, tunc altera species pecuniativa facta est, quae scilicet dicitur camposoria, qua scilicet pecunia commutatur in pecuniam, argentea in argentum, et aurea in aurum. Et sicut dixit progressum possessiva et commutativa naturalis et finita, determinat progressum istius, et dicit tria. Primo quomodo progressa est, et quomodo divitiarum factiva. Secundo ostendit quomodo est innaturalis, ibi, (litt. l, in medio), Factiva enim divitiarum, etc.Tertio quomodo est infinita, ibi (litt. l, versus finem), Numisma enim, etc.
Dicit ergo : Facto igitur jam numismate, ut scilicet mensura valoris uniuscujusque rei commutandae esset. Et hoc est quod subdit : Ex necessaria commutatione, qua scilicet indigebant homines ut superflua commutarent in necessaria quibus indigebant, altera species pecuniativa, id est, multiplicativa pecuniarum, facta est, camposoria scilicet qua pecunia commutatur in pecuniam ampliorem. Et subdit de progressu illius in experientiis hominum. Primo quidem igitur simpliciter forte factum, ad tantum scilicet pro tanto, sicut etiam dicit Dominus (Luca, vi, 35) : Mutuum date, ni-
hil inde sperantes. Deinde per experientiam, quia scilicet in tempore quo commutabant, alii de pecunia sua lucrari poterant, per experientiam, talem scilicet jam artificialius accommodare coeperunt propter interesse, minus scilicet pro majori, ut damnum quod exspectando incurrebant, magis accipiendo resarcient : unde, hoc est, propter quod quomodo transmutant, id est, mutant vel in quas merces commutant pecuniam, scire scilicet per experientiam, plurimum faciet lucrum, multiplicatione scilicet pecuniae.
h Propter quod videtur pecuniatica, id est, industria multiplicationis pecuniae, maxime circa numisma esse, supple, multiplicandum, et opus ipsius, scilicet camposoria, videtur esse posse considerare unde erit multitudo pecuniarum, mutuando scilicet vel commutando, vel quocumque modo alio : factiva enim divitiarum et pecuniarum est, supple, talis industria.
i Et quia dixerat divitiarum, quae maxime est in possessionibus et non in pecunia, ideo probat quod dixit a dicto vulgi, ibi, Et divitias multoties, multi scilicet vulgares et populares ponunt, supple, esse numismatis multitudinem, et reputant divites eos qui multum habent de pecunia. Propter quod circa hoc esse pecuniativam et camposoriam opinantur, et non circa triticum, vel vinum et alia necessaria ad vivere et bene vivere. Haec est enim opinio vulgi communis.
k Et statim vadit in contrarium dicens : Aliquando autem rursum, supple, a sapientibus considerantibus omnia secundum naturalem ordinem, deliramentum videtur esse numisma, supple, esse divitias, et, supple, videtur esse lex omnino, id est, institutum a lege et non esse a natura omnino : natura autem nihil. Et hoc est quod subdit pro ratione dicti : Quoniam transpositis utentibus, a prima scilicet commutatione qua
<--- Page Split --->
est tritici et vini et lana et aliorum necessariorum ad vitam in commutationem pecuniae, nullo dignum erit, supple, numisma, neque utile erit, scilicet, numisma, ad aliquid necessariorum, supple, ad vitam. Et subjungit aliam rationem : Et numismate dives, multoties indigebit necessario cibo : quia scilicet nummis uti non potest, nec invenit nummo necessarii commutationem. Dicunt enim vulgares hoc, supple, quamvis secundum reclam rationem inconveniens, supple, sit, tales esse divitias, quibus abundans fame perit. Et dat exemplum poeticum quod in Ovidio magno ponitur et in Homero apud Graecos, ibi, Quemadmodum Midam illum, cui scilicet Jupiter aures asininas dedit, quia omnia perverse judicabat, fabulose dicunt, scilicet Poeta, propter insatiabilitatem desiderii, id est, avaritiae. Dicitur enim, quod iste Midas optabat quod quidquid tangeret, aurum fieret : et cum exauditus esset a Jove, omnibus cibis exhibitis et aurum facis quae tetigerat, fame mortuus est, eo quod aurum ad ordinationem bona vita non est ordinatum.
I Propter quod sapientes, scilicet, qui attendunt naturam et ordinem naturae, sicut est, quaerunt alterum aliquid divitias veras, scilicet esse et pecuniativam : pecuniativa enim est inventa in rerum necessariarum ad vitam commutationem, et non in pecunia augmentum. Unde illi divitias alterum aliquid reputant a pecuiniativa (et in hoc recte judicant), et quarunt. Est enim altera pecuniativa, et divitiae verae, supple, quae secundum naturam sunt. Et haec quidem, possessiva scilicet, quae ad vivere et bene vivere ordinatur, est secundum naturam, et est economica, id est, economicae subserviens. Camporia autem, id est, pecuniativa pecunia in ampliorem pecuniam, hoc est, factiva pecuniarum, non omnino est, supple, secundum naturam, imo est a lege principum et concupiscentia permutantium. Et hoc est : Sed est per pecuniarum permu-
tationem, in amplius scilicet lucrum, et non ad necessariorum commutationem ad vivere et bene vivere : et videtur, supple, pluribus, circa numisma hoc esse, scilicet nummorum multiplicationem. Propter quod dicit Poeta :
In mundo summus Rex est hoc tempore num- [mus].
Et subdit rationem hujus dicens : Numisma enim elementum et finis commutationis, supple, omnis : cujus causa est, quia institutum est ut sit mensura valoris omnium commutandorum.
m Et ideo infinitae utique divitiae, supple, sunt, pecuniativae scilicet : et hoc est : Quae ab hac pecuniativa. Nullus enim ponit finem seu terminum in acquirendo. Et hoc probat per simile in artibus. In omni enim arte finis est desiderabilissimus, nec artifex ponit finem in iis quae sunt ad finem artis : illum enim desiderat, et infinitum est desiderium suum ad hoc : Sicut medicinalis ad sanitatem, desiderium est infinitum, et cujuslibet artium finis est infinitum, supple, in desiderio : nullum enim ponit finem artifex in iis per quae potest consequi finem. Et subjungit rationem, ibi, Quoniam maxime illum, scilicet finem, volunt facere, et nullum ponunt terminum ad consecutionem hujus. Et subdit statim qualitter finita est concupiscentia alia possessivate, quae scilicet est ad vivere et ad bene vivere, dicens : Eorum autem quae ad finem, id est, eorum quae ordinantur ad finem aliquem, non in infinitum, supple, est aliquid : quia illorum terminus est id quod est finis, ad quem scilicet ordinantur, omnibus, sic quod scilicet finita sit sufficientia ad finem : quando enim habet tot, quod potest consequi finem, ibi terminus est. Tales autem sunt divitiae, infinitae scilicet, et pecuniarum possessio : economicae autem, id est, dispensativae domus, ad sufficientiam sui et familiae, est terminus, et non pecun-
<--- Page Split --->
niativæ. Et hujus causa est, quod pecuniativæ non est opus æconomicæ, sed potius sui et familiæ in domo sufficientia, finis est æconomicæ : unde æconomica finita est, pecunia autem infinita.
n Et hoc concludit ulterius subdens : Propter quod sic quidem, scilicet possessive sufficientiam ad domum, videtur omnium divitiarum necessarium esse terminum aliquem, scilicet sufficientiam domus et œconomicæ. In iis autem quæ fiunt, supple, per pecuniativam augmentationem videtur accidens contrarium. Et subdit in quo : Omnes enim avaritiae, scilicet studentes, in infinitum augent, supple, divitias, pro rebus ad usum scilicet pertinentibus habentes numisma, id est, quia habent numisma mensuram valoris ad omnia quæ pertinent ad usum vitæ, et pro fidejussores omnis necessitatis : et ideo volunt in infinitum augere.
o Et hujus causa est propinquitas ipsorum, pecuniativæ scilicet et possessivæ. Et hoc exponit subdens : Variat enim usus ejusdem existens utrique, pecuniativæ scilicet et possessivæ : quarum utrisque usus est sufficientia ad vivere et bene vivere : et ideo utriusque usus est acquisitio, sed non secundum idem. Et subdit distinctionem, quomodo unius et quomodo alterius. Et hoc est : Sed non secundum idem, sed hujus quidem, scilicet possessivæ, alius finis, supple, quam pecuniativæ : finis enim possessivæ est sufficientia ad vivere et bene vivere, et ideo habet acquisitionem finitam : sed hujus, scilicet pecuniativæ finis, est acquisitio quæ infinita est : et ideo finem non habet. Quare, id est, propter quod videtur quibusdam non ratione utentibus, sed avaris, hoc esse æconomicæ opus, scilicet acquisitio pecuniae, et, supple, ideo perseverant semper in acquirendo, et salvare oportere existimantes diligenter quod acquisitum est, vel augere numismatis substantiam, nova scilicet acquisitione in infinitum.
p Et subjungit causam hujus desiderii, dicens : Causa autem hujus dispositionis, id est, talis desiderii secundum avaritiam, est studere circa vivere, et non circa bene vivere. Pauca enim sunt, quæ sufficiunt ad bene vivere : infinita autem exiguntur ad vivere secundum concupiscentiam. Et hoc est quod subdit : In infinitum igitur illa concupiscentia existente, quæ scilicet est ad concupiscentiam vivere, et factiva, supple, illius concupiscentiæ, infinita desiderant. Et hoc est quod dicitur (Eccli. v, 9) : Avarus non implebitur pecunia. Per oppositum autem dicit de aliis : Quicumque autem ipsius bene vivere adjiciunt, supple, studium, quaerunt hoc tantum, supple, quod est ad fruitiones corporales, scilicet ad vitam necessarias, et hoc finitum est : et ideo hæc possessiva finita est. Ex his concludit subdens de pecuniativa : Itaque quoniam et hoc, scilicet acquisitio pecuniativæ ad sufficientiam secundum concupiscentiam vivere, in possessione, id est, in possessiva acquisitione videtur existere, omnis eorum vita circa acquisitionem est pecuniarum, ut scilicet secundum desiderium possint vivere, nihil curantes de bene vivere.
q Ex his omnibus concludit, quod altera species est œconomicæ, pecuniativa et possessiva, et una quidem finita et naturalis : altera autem infinita et innaturalis : et quod propter hoc venit in excessum pecuniativa, quia fruitione non existente finita, excessus factiva quaerunt, id est, quaerunt talia quæ faciant excessum ad vivere secundum concupiscentiam, et si non pro pecunia, supple, talia possunt invenire, acquirere tamen illa per aliam causam attentant : et ideo omnia sua ordinant ad lucrum, ut secundum desideria vivere possint, et virtutes scilicet et scientias. Cum enim fortitudinis, et aliarum potentiarum sive virtutum secundum naturam fortitudinis, non sit pecuniam facere, sed audaciam, neque militaris scientiæ et potentiæ, neque medicianlis sit, scilicet pecunias facere : sed
<--- Page Split --->
militatis quidem victoriam, medicinalis autem sanitatem : hi autem omnes faciunt pecunias, scilicet finem, tamquam hæc scilicet pecuniativa, finis existat, omnium potentiam scilicet et operum eorum, et quod ad finem istum optimum est concurrere omnia, quæ sunt, possunt, et faciunt : secundum quod etiam dicitur (Eccle. x, 19), quod pecuniae omnia obediunt. Et (Eccli. x, 9) : Avaro nihil est scelestius, hic etenim animam suam venalem habet, et in vita sua projecit sua.
Et subdit epilogum, ibi, De non necessaria quidem igitur pecuniativa, et quæ, supple, sit, et propter quam causam in indigentia sumus infinita, dictum est et scilicet dictum est de necessaria posses- siva, scilicet quoniam altera quidem est ab ipsa, scilicet pecuniativa, et quod œconomica secundum naturam est, quæ est circa cibum, sufficientem scilicet ad vivere et ad bene vivere, et quod talis secundum naturam, quæ circa cibum, non est infinita, sicut pecuniativa lucra- tiva : sed est habens terminum.
Deinde cum dicit : Palam autem, etc. redit ad quaestionem in principio motam, et solvit eam, hanc scilicet, utrum œconomici et politici sit pars quaedam illa quæ dicitur pecuniativa ? Et hoc est : Palam et, id est, etiam ex dictis, supple, est, et quod dubitabant a principio utrum œconomici et politici est pecuniativa aut non. Et ponit rationem ad hoc, quod non sit œconomici vel politici. Quibuscumque enim datis vel acceptis ab alio utitur œconomicus et non facit ea, illa enim facere non est œconomici : sed uti factis pecuniis, datis vel acquisitis, est œconomici et non facere eas : ergo pecuniativa quæ est acquisitio pecuniae, non est œconomici, sed oportet ex possessiva et pecuniativa pecunias et cæteras facultates, quibus utitur œconomicus, præexistere per alias potentias, et industrias, et postea eis uti œconomum.
Et hoc probat per duo similia, unum in natura, et alterum in arte. Simile in natura dupliciter inducit : unum in po-
liticis, politica enim quæ est ordinativa civium ad formam justitiæ, non facit homines, sed sumens eos a natura factos, ordinat legibus et urbanitatibus ad formam justitiæ, et sic utitur factis hominibus. Et hoc est quod dicit : Sicut enim et homines non facit politica, sed sumens a natura scilicet factos, utitur ipsis, ordinando scilicet eos secundum legem ad urbanitatem. Et statim inducit aliud simile in natura, et adaptat ad propositum, ibi, Sic etiam cibum quo utitur œconomus ad dispensationem familiæ, natura, id est, naturaliter, oportet tradere terram, aut mare, aut aliquid aliud, sicut in præhabito capitulo expositum est, quod ex diversis animalia et homines quærunt cibum : sicut dicit in libro de Animalibus, quod « unumquodque animal abundat ubi abundat suus cibus. » Ex iis autem, scilicet quæ ministrant cibum et cibis sive necessariis aliis quibus indigetur ad familiæ dispositionem, quomodo oportet ista disponere ad dispensationem familiæ, convenit œconomo, et non aliquid acquirere : talia enim quibus utitur, præsupponit ut habita, illa enim sunt instrumenta quibus utitur in dispositione domus. Et hoc probat per simile, in artibus, et subdit in arte in qua hoc est magis manifestum, scilicet in textili, ibi, Non enim est textilis lanas facere, sed uti ipsis, scilicet ab alio prius acceptis ad operationem ipsam. Et etiam textilis est cognoscere in lanis quale sit utile et idoneum, vel quale pravum sit et ineptum. Et similiter œconomi cognoscere est quid utile sit, et idoneum vel pravum et ineptum in dispositione familiæ, scilicet in cibis et vestibus et aliis necessariis. Ex iis ergo habetur, quod pecuniativa non est pars œconomicae, sed subministrativa eorum quibus indiget œconomus in usum.
r Ut autem hæc solutio quaestionis magis placeat, aliam inducit quaestionem, ibi, Etenim dubitabit utique aliquis propter quid pecuniativa pars œconomicae, supple, sit, medicinalis autem non pars. Et
<--- Page Split --->
ponit rationem ad hoc quod debeat esse pars : et hoc est : Quamvis oportet eos sanari qui in domo, scilicet sunt, aliter enim communicationem economicam habere non possunt, sicut vivere, id est, sicut oportet eos sistere, aut, supple, sicut oportet eos habere aliquid aliud necessariorum, sine quo scilicet communicatio domus subsistere non potest. Et statim procedit ad solutionem hujus dubitationis subdens, et solvens per distinctionem, ibi, Quoniam autem est quidem economici et principis, id est, politici, etiam de sanitate videre ; principis enim economici est providere ut habeatur medicus in sanitate conservans familiam, et curans aegrotos, et hoc modo pertinet medicina ad economicum et principem, sed medici cognoscere causas morborum et curarum, utrum purgativis et alterativis sit utendum in morbis, hoc est medici : medicina tamen utilis est economo et principi, hoc enim modo pertinet ad principem, ut scilicet provideat de talibus, et sic utatur medico. Et ex hac solutione confirmat solutionem principalis quaestionis subdens : Sic et dicit de pecuniis sive pecuniativa est quidem, hoc est, uno modo, ut est econnomici, id est, ad economicum pertinens, est autem ut non, id est, alio modo non pertinens ad ipsum, sed est subservientis, quae scilicet ministrat ea quibus utitur economicus in cibis et aliis necessariis.
s Et hoc probat, ibi, Maxime autem, supple, hoc patet, quemadmodum est, prius dictum, et repetit quod dictum est quia oportet natura, id est, naturaliter, hoc existere, quo scilicet utitur economus. Et subjungit rationem : Nature enim opus est cibum genito exhibere ita diu, supple, et tantum, donec possit per seipsum eum invenire, sicut in prehabitis dictum est, et hoc tam in ovantibus quam in animalilicantibus. Omni enim rei, id ex quo fit cibus quod relinquitur, hoc est quod praesupponitur ut habitum ab utente cibo, sicut croceum in ovo, et
lac in animalibus. Et ad similitudinem hujus oportet etiam cconomum praehabere quibus utatur ad familiam disponendam : et illa pecuniativa est secundum naturam omnibus, quae est ex frucibus et animalibus : pecuniativa enim ad hoc inventa est, ut inter vendentem et ementem, talium fiat commutatio, et non est inventa ad hoc quod pecunia in majorem pecuniam convertatur : hoc enim non est secundum naturam pecuniæ, sed est de pravitate avaritiae humanæ, quæ saepe impedit bonam communicationem civium et domesticorum.
t Et propter hoc subdit distinguens eam quæ pecuniativa dicitur, ibi, Duplici autem existente ipsa, quemadmodum diximus, et hac quidem pecuniativa, scilicet camposoria dicta, qua scilicet convertitur pecunia in pecuniam, ad quod non est inventa, hac autem economica, qua scilicet convertitur pecunia in victum et vestitum et alia necessaria, ad quod inventa est, et quibus utitur ceconomus. Et subdit proprietates utriusque pecuniativae, dicens : Et hæc quidem necessaria et laudata qua scilicet pecunia convertitur in necessaria secundum naturam : hæc autem, scilicet alia, qua convertitur in pecuniam, translativa, supple, dicta est, eo quod inventa est ad commutationem rerum : sed avaritia transtulit in commutationem pecuniae : et ideo translativa dicitur, et vituperata juste, id est, recta ratione. Et subdit causam quare vituperatur : Non enim secundum naturam, supple, est talis commutatio pecuniae : quia non convertitur in res naturae necessarias, sicut paulo ante p1- tuit de Mida rege, qui omnibus sibi exhibitis in aurum mutatis, fame periit. Sed ab invicem est una, pecuniativa scilicet ab alia. Et subdit rationem vituperationis hujus pecuniativae, ibi, Rationabilissime enim odio habetur obolostatica, id est. obolos statuens ex mutuo : eo quod ab ipso numismate fit, id est, mutuo numismatis acquisitio, supple, talis, et non
<--- Page Split --->
fit acquisitio talis, supple, super quo quidem acquisivimus. Sicut enim dicit Augustinus in libro de Bono conjugali : « Pecuina a pecudibus dicitur, eo quod primo a commutatione pecudum inventa sit : » sed quia, ut antea dictum est, difficile fuit res ad res commutare, inventum fuit numisma, quod est mensura valoris omnium per quod fieret commutatio. Postea autem avaritia transtulit, ut pecunia in pecuniam mutaretur, ad quod non fuit inventum, usura (et est ablativi casus) : usura enim, id est, species lucri praeter sortem talem fecit commutationem : et ideo apud Graecos vo-
catur vzoz, quod Latine sonat partus. Et hoc est quod subdit : Seipsum facit amplius secundum speciem, id est, una pecunia aliam. Unde et nomen istud accepit, scilicet vzoz. Et subdit rationem : Similia enim parla generantibus ipsa sunt, quando scilicet una pecunia profert alteram. Et aptat rationem subdens : Tzozenim fit numisma ex numismate.
Et ex his omnibus concludit propositum, scilicet quod talis pecuniativa non potet esse economicæ pars, ibi, Quare, id est, propter quod, et, id est, etiam maxime, supple, est, praeter naturam ista pecuniarum acquisitio.