CAPUT III.

Utrum aliquis sit natura servus, et aliquis natura liber, et aliquis natura dominus?

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Utrum autem est aliquis natura talis aut non, et utrum dignius et justius alicui servire quam non, sed omnis servitus praeter naturam est, post hoc considerandum.

Utrum vero sit aliquis natura talis vel non, et utrum melius ac justius sit alicui servire vel non, sed omnis servitus sit praeter naturam, considerandum postea erit.

b Non difficile autem ratione contemplari, et ex his quae fiunt, addiscere. Principari enim et subjici, non solum necessariorum, sed etiam expedientium est, et statim ex nativitate quaedam segregata sunt, haec quidem ad subjici, haec autem ad principari : et species multae et subjectorum sunt, et principantium. Et semper melior principatus, qui meliorum subjectorum, puta hominis quam bestiae. Quod enim efficitur a melioribus, melius opus. Ubi autem hic quidem principatur, hic quidem subjicitur, etiam aliquod horum opus.

Nec sane difficile est ratione perspicere, et ex his quae fiunt, cognoscere. Imperare enim, et parere non solum necessariorum est, verum etiam utilium, ac statim ex generatione quaedam distincta sunt, alia quidem ad imperandum, alia vero ad parendum, et species multae et imperantium, et parentium, et semper melius imperium, meliorum parentium est, ceu hominis quam bestiae, nam quod a melioribus perficitur, melius est opus, ubi vero aliud imperat, aliud paret, est aliquod horum opus.

c Quandocumque enim ex pluribus constituta sunt, et fiunt unum aliquod commune, sive ex conjunctis, sive ex divisis, in omnibus videtur principans et subjectum.

Nam quaecumque ex pluribus constant, et unum quid commune fiunt, sive ex continuis, sive ex discretis, in omnibus apparet, et quod imperat et quod paret.

<--- Page Split --->

d Et hoc ex omnium natura inest animatis : etenim in non participantibus vita est quidem principatus, puta harmoniæ. Sed hæc quidem forte magis extrinsecæ sunt speculationis.

Et hoc ex tota natura inest animatis' et in his, quæ expertia sunt vitæ, est quoddam imperium instar harmoniæ : sed hæc forsan aliena sunt ab ista consideratione.

e Animal autem primum constat ex anima et corpore : quorum hæc quidem principans est natura, hoc autem subjecctum. Oportet autem intendere ex secundum naturam habentibus magis quan natura, et non in corruptis. Propter quod et optime dispositum et secundum corpus, et secundum animam hominem considerandum, in quo hæc palam. Pestilentium enim et prave se habentium videbitur principari multoties corpus animæ, propter prave et praeter naturam habere. Est equidem, sicut dicimus, primum in animali contemplari et despoticum principatum et politicum. Anima quidem corpori enim dominatur despotico principatu, intellectus enim appetitui politico et regali. In quibus manifestum est, quod secundum naturam et expediens corpori regi ab anima, et passibili parti ab intellectu, et parte rationem habente : ex æquo autem aut e contrario, nocivum omnibus.

Animal vero constat primum ex anima et corpore, quorum alterum imperat secundum naturam, alterum paret. Oportet autem considerare naturam non in corruptis, sed in his quæ magis se habent secundum naturam : quocirca is qui et animo et corpore optime dispositus sit, inspiciendus est, in quo certe id manifestum est : nam pravorum quidem, aut prave dispositorum sæpe inveniretur corpus imperare animo, ex eo quia perverse ac præter naturam se habent : est igitur, ut dicimus, primum in animali prospecre imperium dominicum et civile, nam animus quidem in corpus dominicum habet imperium, mens vero in appetitum civilem et regium, in quibus clarum est secundum naturam et utilitatem imperari ab animo corpori, et ab ea parte quæ habet rationem ei parti quæ subjacet perturbationi, æqualitatem vero, ac vicissitudinem omnibus nocere.

f Iterum in homine et in aliis animalibus similiter se habet : mansueta quidem enim sylvestribus digniora sunt secundum naturam : his autem omnibus melius regi ab homine : adipiscuntur enim salutem sic.

Rursus in homine et aliis animalibus eodem modo, mansueta quidem meliora sunt quam fera : his autem universis melius est ut homini pareant, nam salutem ita recipiunt.

g Adhuc autem et masculinum et fecmininum, natura hoc quidem melius, hoc autem deterius : et hoc autem principans, et hæc autem principata. Eodem autem modo necessarium esse et in hominibus.

Præterea autem masculus et fæmina alterum melius secundum naturam, alterum deterius : et hoc imperans, illud parens. Eodem modo necesse est in cunctis hominibus esse.

h Quicumque quidem igitur tantum distant quantum anima a corpore, et homo a bestia, (disponuntur autem hoc modo quorumcumque est opus corporis usus, et hoc est ab ipsis optimum), isti quidem sunt natura servi, quibus melius

Quicumque igitur distant tantum quantum animus a corpore, et homo a bestia, per hunc modum se habent, quorumcumque est in corporis usu (et hoc est in eis potissimum) : hi sunt natura servi quibus melius est ut imperetur, quemad-

<--- Page Split --->

est regi hoc principatu, siquidem et dictis creditur. Natura enim servus qui potest alterius esse, propter quod et alterius est. Et communicans ratione tantum quantum ad sensum recipere, sed non habere : alia enim animalia non ratione sentientia, sed passionibus serviunt. Opportunitas variat modicum : ad necessaria enim corpori auxilium fit ab ambobus, et a servis, et a domesticis animalibus.

modum in premissis : est enim natura servus qui potest alterius esse, qua propter et alterius est. Et qui tantum particeps est rationis ut sentiat quidem, at non habeat : nam caetera animalia rationem quidem non sentiunt, sed passionibus inserviunt : usus etiam variat parumper : necessariorum enim corpori auxilium fit ab utrisque, a servis videlicet, ac mansuetis animalibus.

i Vult quidem igitur natura, et corpora differentia facere, quae liberorum, et servorum : haec quidem fortia ad necessarium usum, haec autem recta et inutilia ad tales operationes, sed utilia ad civilem vitam : iste autem etiam fit divisus ad bellicam opportunitatem et pacificam. Accidit autem multoties et contrarium, hos quidem corpora habere liberorum, hos autem animas.

Vult ergo natura, et differentia facit corpora liberorum et servorum, alia quidem robusta ad necessarios usus, alia vero recta et inutilia ad tales operationes, verum utilia ad civilem vitam : haec autem divisa est in belli opportunitates et pacis. Accidit vero saepe et contra, hos quidem corpora habere liberorum, illos vero animos.

k Quoniam et hoc manifestum, quod si tantum fiunt differentes corpore solum quantum deorum imagines subdeficientes, omnes dicent utique dignos esse his servire.

Nam id quidem patet, quod si tantum praecellant corpore quantum decorum imagines, reliqui omnes digni apparerent illis servire.

I Si autem in corpore hoc verum, multo justius in anima diffiniri, sed non similiter facile videre animae, et corporis. Quod quidem igitur sunt natura quidam, hi quidam liberi, ii autem servi, manifestum, quibus et expedit servire, et justum est.

Id si verum est in corporibus, multo justius in animo idem putare, sed non ut corporis, ita et animi pulchritudinem discernere facile. Quod igitur sint secundum naturam alii liberi, alii servi, patet quibus et servire prodest ac justum est.

COMMENTARIUS IN CAP. III.

Quia vero Philosophorum rationes circa hoc diversae fuerunt, ideo includit sequentis capituli disputationem. Et habet duas partes. In prima ostendit, quod aliquis natura servus est, et non conditione

vel lege tantum. In secunda ostendit quid veritatis sit in dictis eorum qui contrariam afferunt sententiam, ibi (cap. 3, a), Quod autem et qui contraria dicunt, etc. Prima dividitur in duas, in quarum prima ponit disputationem ad hoc, quod aliquis natura servus est. In secunda ponit determinationem, ibi (litt. h), Quicumque quidem igitur tantum distant, etc. In prima harum duo facit. Primo enim movet duas quaestiones. In secunda

<--- Page Split --->

vero disputat ad utramque, ibi (litt. b). Non difficile autem et ratione, etc.

a Prima quaestio haec est, utrum aliquis est natura talis, id est, naturaliter servus, vel non? Haec est quaestio prima. Secunda est, utrum dignius et justius est alicui inservire quam non, seu an omnis servitus, ut quidam dicunt, sit preter naturam?

b Et statim procedit ad disputationem, ibi, Non difficile autem, etc. Et quia quaestio est de his quae sunt inter homines, ideo etiam rationes disputationum ab humanis accipiendae sunt. Et hoc est quod dicit, quod non difficile est etiam ratione contemplari ex iis quae fiunt inter homines, quod sic est, quod aliquis est natura servus, et aliquis natura liber, et aliquis natura dominus. Si enim consideremus ea quae fiunt, facile est addiscere quod principari et subjici in humanis communicationibus, non solum est de numero necessariorum, sed etiam de numero expedientium et utilium ad humanas communicationes. Similiter, facile est addiscere quod statim ex nativitate quaedam segregata sunt, haec quidem ad subjici, haec autem ad principari. Et hujus ratio est, quia species multae sunt et subjectorum et principantium. In omnibus autem illis differentiis hoc communiter verum est, quod semper melior est principatus, qui est meliorum subjectorum, puta hominis principatus melior est quam bestiae. Cujus ratio est. quia semper quod efficitur a melioribus, melius opus est. Ubicumque autem unum principatur et aliud subjicitur, est aliquod horum commune opus, quod ad communicationem eorum pertinet : sequitur ergo quod despotis sive domini et servi est aliquod unum commune opus, quod ad communicationem despotis sive domini et servi pertinet.

c Hoc autem probat per combinationem corporis et animae, maris et femi-

næ, intellectus et appetitus, et hoc ibi, Quandocumque enim ex pluribus constituta, etc. Et secundum hoc in tria dividitur ista pars usque ad determinationem quaestionis. Præmittit autem, quod in omnibus et animatis et inanimatis sibi invicem communicantibus, quæ ex pluribus constituta sunt, sive unum fiat ex illis pluribus, sicut ex corpore et anima, sive non fiat unum, sicut ex domino et servo, mare et femina : tamen in omnibus est principans et subjectum.

d Et hoc primum probat per locum a minori. Minus enim videtur, quod in his quae communicant ad unum principium vitæ non habentium, et ideo vitam non participantium, sit unum principans, et alterum subjectum, quam in vitam participantibus constitutis ad unum : sed est in non participantibus unum principans et alterum subjectum : ergo multo magis in vitam participantibus. Assumptam probat, scilicet quod in non participantibus vitam est unum principans et alterum subjectum. Quia in harmoniis ad unam symphoniam compositis, una principatur, altera subjicitur. Et ponit hoc quod tangitur in Ovidio magno libro II Metamorphoseon, quod Minerva in cœlo invenit fistulas, et cum inflaret ad symphoniam, dii inflatas buccas ejus deriserunt, et orta est contentio quæ musiearum principaretur, Minerva dicente quod fistularis, aliis dicentibus quod musica fidium, sicut viellæ, aliis vero quod cymbalaris, quando scilicet cymbalum vel chorda ærea percutitur ad harmoniae sonum, sicut in citharis, psalteriis, sistris, et aliis hujusmodi percutitur chorda ad sonum harmoniae. Judicium relatum fuit ad Jovem, qui sententiam dedit, quod musica vocalis principaretur, musica autem fidium et chordarum subserviret, famularetur autem musica fístularis et cymbalaris : et sic musica vocalis esset sicut rex et monarcha, fidium autem essent in principatu despoticò, fistularum autem essent in infimo famula-

<--- Page Split --->

tu. Quod audiens Minerva contra se probatum esse judicium, fistulas inventas projecit de cœlo in terram, quæ cadentes juxta paludes Mæotidas, inventæ sunt a pastoribus : et pastoribus cantantibus in eis, eadem contentio orta in terra, quæ fuerat in cœlo. Judicium autem relatum est ad Midam regem qui contra Jovem dixit musicam fistularem principari, propter quod Jupiter affixit capiti illius aures asininas, significans quod nisi auribus asininis audisset, tale judicium non dedisset. Ex his vult sic argui Aristoteles. Quod si in his quæ non participant vitam constitutis ad communicationem ejusdem, est unum principans, alterum subjectum, multo magis in his quæ participant vitam ordinatis ad unum secundum communicationem, est unum principans et alterum subjectum. Subjungit tamen, quod hæc consideratio quæ non sumitur ab humanis, magis forte extrinsecæ est speculationis, id est, eorum quæ non pertinent ad hanc scientiam : sumitur enim magis ex principiis musicæ quam politicæ.

e Et ideo hic secundo inducit aliam considerationem per quam hoc probatur, dicens : Animal autem primum inter omnia quæ sunt, constat anima et corpore, et communicant sibi corpus et anima ad actiones vitæ et bonæ vitæ, et inter ea est hæc quidem principans, scilicet natura, scilicet anima, hoc autem subjectum, scilicet corpus. Et quia posset aliquis objicere, quod in multis imperat corpus et concupiscentia corporis, per figuram, quæ dicitur antipophora, respondet ad hoc, et dicit quod oportet hoc intendere, scilicet quod anima principatur, et corpus subjicitur secundum naturam habentibus magis, id est, qui se habent secundum naturalem ordinem, et non corruptum in quo palam, scilicet homine se habente secundum ordinem naturae : et non oportet hoc considerare in corruptis ab ordine naturae. Propter quod optime dispositum secundum cor-

pus et secundum animam considerandum. Dispositiones enim quæ sunt in corpore, signa sunt dispositionum quæ sunt in anima, et vix unquam contingit, ut dicit Porphyrius et philosophia, quin monstrum in corpore sit etiam monstrum in anima et morum dispositione. Et propter hoc subdit, quod ille qui est de numero pestilentium et prave se habentium, in illo saepe videbitur principari corpus animæ, propter prave et praeter naturam se habere, id est, quia pravas est, et secundum ordinem non se habet.

Ex omnibus his concludit, quod in homine secundum corpus et animam sunt duo principatus, scilicet principantis et subjecti, ibi, Est equidem sicut diximus, etc. : inter corpus enim et animam est despoticus principatus, in quo unum, scilicet anima libere præcipit sicut dominus, alterum autem famulatur sicut servus : quia corporis membra de necessitate famulantur præceptis animæ : et est communicatio quæ est inter dominum et servum : intellectus etiam qui semper rectus est, et movet appetitum, ut dicit Aristoteles in III de Anima, cum appetitu habet communicationem, et unum corpus perficiunt : et ideo communicatio est inter eos et principans et subjectum. Sed talis communicatio vel est regalis, vel politica, et non despotica : etenim inter liberos, qui in seipsis principium habent suarum actionum et dominium : quia etiamsi præcipiat intellectus, appetitus adhuc libertatem habet faciendi vel non . et ideo similis est politico et regali principatui, qui inter liberos et super liberos est.

Ex omnibus his concludit, quod secundum naturam et expediens est corpori regi ab anima despotico principatu, et passibili parti animæ, id est, appetitui qui passionibus agitatur, gaudii scilicet et tristitiae, spei, et timoris, expediens est etiam principari intellectum, et regi ab intellectu sive a parte animæ rationem habente, politico scilicet principatu. Ulterius etiam patet ex æquo se habere cor-

<--- Page Split --->

pus et animam, intellectum et appetitum, et e contrario, quod scilicet corpus principetur super animam, et appetitus super intellectum, nocivum est omnibus ad vitam et ad bonam vitam.

f Ulterius probat hoc per communicationem masculi et fceminae, ibi, Mansueta quidem enim silvestribus digniora sunt secundum naturam. Et hoc ideo est, quia mansueta aliquam disciplinam ab homine acceperuut, quam non silvestria. His autem omnibus, silvestribus et mansuetis scilicet, melius est bonum, scilicet quod ab homine sive a principatu hominis adipiscuntur : quia secundum rationem est opus hominis quod alia animalia adipiscuntur maxime ad economicam pertinentia. Et hoc est quod dicit, adipiscuntur salutem sic, scilicet ab homine recta.

g Et intendit, quod ex omnibus his concludatur, quod in omni communicatione humana, sive ex communicantibus constituatur unum, ut ex corpore et anima, et intellectu et appetitu, sive non constituatur unum, ut ex viro et femina, domino et servo, expedit et naturale est unum principari, et alterum subjici, et ita similiter necessarium est esse in hominibus.

h Unde habita conclusione quam intendit, accedit ad determinationem quaestionis, ibi, Quicumque quidem igitur tantum, etc. Et circa hoc facit duo. Primum est, quod determinat quaestionem. Secundum est, quod probat determinationem per naturale signum, ibi (litt. i), Vult quidem igitur natura, etc. Quia ante duas moverat quaestiones, primam scilicet, utrum aliquis sit natura servus, illam primam sic determinat dicens : Quicumque quidem igitur tantum distant ab invicem in regimine rationis, quantum anima a corpore, et homo a bestia, id est, quod destituti proprio regimine rationis, regimen vitæ et precepta

oportet accipere ab alio, et in seipsis non habent unde se regant, illi disponuntur ad hoc per naturam, quod servi sint, sicut et aliis subjiciantur. Hoc autem modo disponuntur, quorum nulla est rationis dispositio, sed potius usus et opus corporis ad nutum et dispositionem alterius : et hoc est eis optimum et extremum boni sui, servitus : isti quidem servi sunt natura. Et sic determinata est quaestio prima.

Et illis quidem melius est regi sive subjici, quam principari sive dominari : et sic soluta est quaestio secunda. Cujus ratio est : quia ex dictis creditur rationabiliter, supple, quod qui natura servus est, potest alterius esse, et hoc est ultimum et optimum bonum suum, et talis est alterius et non suiipsius : et non est communicans ratione, nisi tantum quantum est recipere sensum et cognitionem aestimativam praecepti et dispositionem alterius ordinantis vitam, et ex se non habentis tale regimen vel dispositionem. Et hoc parum distat a bruto : alia enim animalia bruta ratione non sentientia, id est, rationabilem conceptum per aestimativam non habentia, passionibus serviumt, id est, incitantur, et opportunitas, quae est a naturaliter servis et ab animalibus domesticis modicum variatur. Animalia enim bruta passionibus serviunt et incitantur ab eis, et ita corporis usu serviunt et famulantur. Similiter natura servus ad ordinem civilitatis nihil servit, usu autem corporis in laboribus facit quod praecipitur : et ita opportunitas variat modicum inter servum et domesticum animal : quia ad necessaria corporis et non ad bonam dispositionem animi auxilium fit ab ambobus, a servis scilicet et ab animalibus domesticis.

i Deinde cum dicit, Vult quidem igitur natura, etc. Hanc solutionem probat per signum naturale : dicit enim, quod si quis respiciat corpora servorum, liberorum et dominorum, statim in ipso conspectu physiognomiae regulas atten-

<--- Page Split --->