CAPUT II.
De economia.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quoniam autem manifestum ex quibus partibus civitas constat, necessarium primum de economia dicere. Omnis enim componitur civitas ex domibus. Domus autem partes, ex quibus autem rursus instituta domus est.
Quoniam vero declaratum est quibus ex partibus sit constituta civitas, necessarium videtur primum de re domestica dicere. Omnis enim civitas ex domibus constat. Rei domesticae rursus partes sunt ex quibus domus est constituta.
b Domus autem perfecta ex servis et liberis. Quoniam autem ex minimis primum unumquodque quaerendum, primea autem et minimae partes domus, dominus et servus, et maritus et uxor, et pater et filii : de tribus iis considerandum utique erit, quid unumquodque, et quale oportet esse. Haec autem sunt despotica, et nuptialis (innominata enim feminae et viri conjugatio), et tertium tecnofactiva': etenim haec non est nominata proprio nomine. Sunt autem tres, quas diximus.
Domus autem perficitur ex servis et liberis. Cum vero prima quaeque sint in minutissimis perquirenda, primea vero ac minutissimae partes domus existant, dominus et servus, maritus et uxor, pater et filii, de his utique tribus considerandum fuerit, quid unumquodque et quale esse oportet, hoc est, de dominica, de conjugali (nam et ipsa proprio nomine non nominatur), et de paterna disciplina. Sint autem hae tres quas diximus.
c Est autem quaedam pars, quae videtur iis quidem esse economia, his autem maxima pars ipsius. Quomodo autem habet
Est insuper quaedam pars quae videtur quibusdam esse disciplina rei familiaris, quibusdam vero maxima ejus pars. Le-
1 Τεχνοποιητική, vel forte est mendum, nam in commentario inventur (litt. b) teleatnepia,
a τελετή et νήπιον, disciplina natorum.
<--- Page Split --->
se considerandum. Dico autem de vocata chrematistica 1.
quor autem de illa parte quae versatur circa acquirendum, quae et ipsa quemadmodum se habeat, considerandum erit.
d Primum autem de despotica et servo dicamus, ut et quae ad necessariam opportunitatem videamus, et ut utique si quid ad scire de ipsis poterimus accipere, melius sit nunc opinatis.
Ac primum de servo et domino dicamus, ut qua necessaria sunt, intueamur, et si quid de his melius comprehendere possumus, quam ea quae nunc existimantur.
e Iis quidem enim videtur scientia quaedam esse despotica, et eadem economica et despotica et politica et regnativa, sicut diximus incipientes : iis autem praeter naturam despotizare : lege enim, hunc quidem servum esse, hunc autem liberum : natura autem nihil differre : propter quod neque justum, sed violentum.
Quibusdam porro videtur scientia quaedam esse dominatio, eademque esse disciplina domestica, et dominatio gubernatioque civilis et regia, ut in principio diximus. Aliis autem praeter naturam videtur esse dominatio, quoniam natura nihil differant, sed lege duntaxat inductum sit ut alii liberi sint, alii servi. Quapropter injustum, violentum enim.
f Quoniam igitur possessio pars domus, et possessiva, pars economica. Sine enim necessariis impossibile est vivere. Quemadmodum autem determinatis artibus, necessarium utique erit existere convenientia organa, si debeat perfici opus, sic et economico. Organorum autem haec quidem inanimata, haec autem animata. Velut gubernatori, gubernaculum quidem inanimatum, prorarius autem animatus, minister enim in organi specie artibus. Sic et res possessa organum ad vitam esse, et possessio multitudo organorum est, et servus res possessa animata, et sicut organum ante organa omnis minister. Si enim posset unumquodque organorum jussum et praesentiens perficere suum opus, quemadmodum quae Dædali aiunt, aut Vulcani tripodas quos ait Poeta sponlaneos, divinum subinduere agonem, sic si pectines pectinarent per se,et plectra citharizarent, nihil utique opus esset architectoribus instrumentorum, nec dominis servorum.
Cum igitur possessio sit pars domus, certe et illa per quam acquiremus, pars erit domestica disciplinae. Nam sine necessariis impossibile est et vivere, et bene vivere. Et vero in artibus necessarium est subesse propria instrumenta, si opus modo confici debeat, sic etiam in re familiari. Instrumentorum vero quaedam inanidata sunt, quaedam animata, veluti gubernatori, navis quidem gubernaculum inanime est, qui vero proram regit, animatus : nam minister in artibus locum instrumenti obtinet, sic et res possessa instrumentum est ad vitam, res autem possessa, multitudo instrumentorum, et tamquam instrumentorum ante instrumentum, omnis minister. Si enim possent instrumenta ad jussum vel nutum domini opus suum conficere, quemadmodum Dædali, aut Vulcani tripodes, quos inquit Poeta sponte sua divinum prodiisse in certamen, sic et pectines texerent,et plectra pulsarent, nec architecti sane ministris, neque domini indigerent servis.
g Quæ quidem dicuntur organa, fa-
Quæ igitur instrumenta dicuntur, fa-
<--- Page Split --->
ctiva organa sunt, res possessa autem activum. Ex pectine quidem enim alterum aliquid fit praeter usum ipsius : ex vestitu autem et lecto usus solum. Adhuc quoniam differunt factio specie, et actio, et indigent ambae organis, necesse et hanc eamdem habere differentiam. Vita autem actio, non factio est : propter quod et servus minister eorum quae ad actionem. Res possessa autem dicitur quemadmodum et pars : quae quidem pars non solum alterius est pars, sed et simpliciter alterius : similiter autem et res possessa. Propter quod despotes solum, illius autem non est : servus autem non solum despotis servus est, sed est omnino illius.
ctiva sunt : quod vero possidemus, activum est. A pectine quidem enim aliquid fit praeter illius usum, a veste vero atque lectica usus solum. Praeterea cum specie differant facere et agere, et indigeat utrumque instrumentis, necessarium est et illa eamdem habere differentiam : vita certe actio est, et non factio, quapropter servis minister est ad actionem, id autem quod possidetur, dicitur quemadmodum et pars ad totum. Pars enim non solum alterius est pars, sed etiam omnino alterius : quapropter dominus servi est dominus solum, sed illius non est, servus autem non solum domini servus, sed omnino illius.
h Quae quidem igitur natura servus, et quae virtus, ex iis manifestum. Qui enim non sui ipsius natura, sed alterius homo, iste natura servus, alterius autem est homo : qui cum res possessa sit, servus est : res possessa autem organum activum et separatum.
Quae igitur sit natura servi, et quae potestas, ex his patet : qui enim suiipsius non est secundum naturam, sed alterius homo, hic natura est servus, alterius autem est qui possidetur homo existens, res vero possessa est instrumentum ad acquirendum, activum et separabile.
COMMENTARIUS IN CAP. II.
Finita parte prooemiali, incipit pars exsecutiva, quam incipit dividere secundum artem traditam in parte prooemiali. Unde duo dicuntur in parte ista. Primo enim dicit ex quot et quibus partibus constat œconomia. Deinde ostendit quod de iis eodem ordine quo dictæ sunt, tradendum est : et istæ sunt partes istius primi libri, ut scilicet prima sit de despotica, secunda de chrematistica, quæ incipit, ibi (cap. 6, a), Totaliter autem de omni possessione, etc. Tertia de nuptiali et paternali simul : et incipit, ibi (cap. 9, a), Quoniam autem tres œconomicae, etc. In prima, hoc est, de despotica tria
dicit, quorum primum est, quæ sit vera despotica. Secundo movet dubitationem super hoc, ibi (cap. 3, a), Utrum autem est aliquus natura talis, etc. Tertio facit collationem inter contraria dicentes de eo, ibi (cap. 4, a), Quod autem et qui contraria dicunt, etc. In prima parte quatuor dicit. Primo enim ostendit quod de despotica prius dicendum est, et ex quibus partibus componitur. Secundo removet errorem qui est circa hoc, ibi (in hoc cap. litt. c), Iis quidem enim videtur scientia, etc. Tertio probat hoc per simile, ibi (litt. f), Quemadmodum autem in artibus, etc. Sed quia induxerat de organo factivo et activo, ideo quarto distinguit inter illa, ibi (litt. g), Quæ quidem dicuntur organa, etc.
In primo duo sunt. Quia enim omne compositum ex componentibus cognosci-
<--- Page Split --->
tur, ideo primo ostendit ex quibus componitur eeconomica. Secundo dicit, quod eodem modo quo componunt, tradendum est de illis, ibi (litt. b), De tribus iis considerandum, etc.
a Dicit ergo : Quoniam manifestum, ex praecedenti scilicet parte, ex quibus partibus civitas constat, constat enim ex domo et vico, secundum hoc necessarium est primum de œconomia dicere, et ratio dicti est : quia licet civitas et communicatio civitatis natura prior sit quam domus, tamen generatione prior est domus quam civitas. Et hujus rationem assignat dicens, quod necessarium est primum de œconomia dicere. Et subdit rationem dicens : Omnis enim componitur civitas ex domibus. Et quia, sicut habitum est, compositum non componitur nisi ex componentibus, subdit quæ sint compomentia domus, dicens primo in genere, secundo in specie. In genere autem dicit sic : Domus autem partes ex quibus rursus domus instituta est. Et intelligit de partibus virtualibus, non integralibus, per quas hoc totum quod œconomia est, perfecte dispensatur et perficitur.
b Deinde enumerat eas in speciali subdens : Domus autem perfecta ex servis et liberis. Et dicit perfecta : quia domus pauperis imperfecta est, et bovem arantem habet pro servo et ministro. Deinde relinquit propositionem per se notam quam in ante habitis probavit, dicens : Quoniam autem ex minimis, id est, primis componentibus simplicibus, primum unumquodque, supple, compositum quærendum est : sic etiam faciendum est in œconomia, quæ est scientia dispensativa domus. Et enumerat partes illas, subdens : Primæ autem et minimæ partes domus, hoc est, œconomiæ, supple, sunt, dominus et servus, et maritus et uxor, et pater et filii. Et si debeat sciri œconomia, ex partibus suis scietur. Unde de tribus iis considerandum utique erit, quid unumquodque et quale oportet esse
unumquodque istorum. Inter hæc enim est communicatio domus, quæ diurna et in omnem diem est, ut in ante habitis dictum est. Hæc autem, scilicet partes sit gillatim acceptæ, sunt despotica, hoc est communicatio servi et domini, quæ apud nos dominalis vocatur, et nuptialis communitas vocata, eo quod innominala est proprio nomine viri et femina conjugatio : apud nos autem dicitur matrimonialis, quæ significat viri et uxoris communicationem ad ordinem justitiæ redacta in fide thori et spe prolis educandæ ad civilem communicationem et provisionem domus : et tertium quod vocatur teletanepia : τελατή autem in Græco, traditio ritus est, νήπιος autem filius, et est instructio parentalis ad filios,.ut sic scilicet instruantur quod ad civilem valeant communicationem. Enumeratis his partibus ex quibus perfecte dispensantur domus, licet secunda et tertia proprium nomen non habeant, sed ipse hæc nomina eis dederit, dicit quod hæ tres, quas diximus, sunt partes œconomiæ sive dispensativæ domus.
c Et subjungit alteram quæ non ex æquo venit in divisionem partium domus, sed est eis subserviens et ad vivere et ad bene, quam vocat chrematisticam, id est, thesaurizativam sive pecuniativam. Et dicit quod in hac sententiæ Antiquorum differunt, eo quod quidam dixerunt quod hæc est tota œconomia, quidam autem quod maxima pars illius est : et subdit quomodo istae virtutes se habeant ad invicem ibi, Considerandum est. Et exprimit eam per nomen subdens : Dico autem de vocata chrematistica, quæ apud nos vocatur thesaurizativa sive pecuniativa, quæ scilicet procurat ut abundent in domo ea quæ sunt ad necessitatem familiæ, quia sine his non potest esse communicatio domus : unde ex his scitis, scitur tota œconomia.
d Et subdit determinans ordinem, quo determinandum est de his, ibi, Primum
<--- Page Split --->
autem de despotica et servo dicamus. Haec enim inter quatuor natura prior est : quia servus est organum domini ad communicationem matrimonialem et paternalem, et ad acquisitionem eorum quae per chrematisticam habentur. Et determinat modus dicens : Ut et quæ ad necessariam opportunitatem, œconomicae scilicet pertinent, videamus, et ut ulique si quid, supple, ex aliorum opinionibus, ad scire de ipsis pertinentibus poterimus accipere, ex praeteritis Philosophorum opinionibus, quid melius sit ex nunc opinatis : saepe enim errores præsentium corriguntur ex superioribus Antiquorum, eo quod in talibus experientia maxime prodest, quæ melior et certior est in antiquis quam juvenibus.
d Ponit igitur consequenter opiniones Antiquorum de his, ut sicut dicit in fine primi de Anima, bene quidem dieta accipiamus, male autem dicta vereamur : et hoc ibi, Iis quidem enim videtur scientia quadam esse despotica, id est, dispensativa servorum, et videtur eis quod una et eadem scientia sit œconomica et despotica et politica et regnativa, et non differant specie, sed quantitate sola, sicut diximus incipientes, id est, in principio tractatus istius libri. Et falsitas istius opinionis jam in ante habitis ostensa est. Et subdit falsam Antiquorum opininem, dicens : Iis autem, id est, quibusdam aliis, supple, videtur, quod despotizare sit praeter naturam. Et rationem inducunt, quia lege promulgata a principe dicunt hunc quidem esse servum, in bello scilicet servatum, hunc autem liberum : natura autem, id est, naturaliter nihil differre, scilicet servum et liberum. Et propter hoc dicunt quod despotizare, sive servis uti, sit praeter naturam hominis, et non sit justum naturale, ratione subinferentes, violentum esse, et nihil violentum esse naturale. Et arguunt sic : Omnis communicatio humana ecomunica et civilis sive politica est secundum aliquam virtutem naturalem hominis : des-
potizare secundum violentiam est, et non secundum aliquam virtutem naturalem hominis : ergo despotizare non est de aliqua communicatione naturali hominis, sive sit œconomica, sive civilis.
/ Hunc ergo errorem oportet primo removere, et ostendere quod despotica, pars œconomicae est, et secundum naturam hominis. Et ad hoc ostendendum utitur generali propositione pro principio, quæ nota est apud omnes. Unde dicit : Quoniam igitur possessio pars domus est, sine qua domus scilicet subsistere non potest : et possessiva pars œconomica, supple, erit. Et subjungit rationem dicens : Sine enim necessariis impossibile est vivere : ergo nec bene vivere, quia negato superiori, negatur inferius : et cum omnis communicatio sit ad vivere et bene vivere, sequitur de necessitate quod possessiva sit pars communicationis humanæ et naturalis : et cum despotica sit pars possessivæ, sequitur ulterius quod despotica est pars communicationis humanæ, quæ œconomica dicitur, et naturalis, sine qua nec est vivere nec bene vivere. Major illius syllogismi per se manifesta est. Minorem probat per simile in artibus, scilicet quæ architectocinæ dicuntur et mechanicae, ibi, Quenadmodum autem determinalis artibus mechanicis, si debeat perfici opus artis secundum artis præcepta, necessarium est existere convenientia organa quibus opus perficiatur, ut in fabrili malleum et forcipem, in ædificativa autem securim, asciam et serram, et præter hoc artificem, eo quod ista non perficiunt opus nisi mota ab aliquo animato, et artem habente. Ita necesse est œconomum, cum sit ars dispensandi domum, habere organa sive instrumenta quibus perficiat opus suum.
Deinde cum dicit : Organorum autem, sive instrumentorum, etc. dat aliquam divisionem, per quam probare vult quod despotica sit pars œconomicæ, et supponit unam propositionem pro suppositione, hanc scilicet, quod omne illud ad
<--- Page Split --->
œconomicam pertinet, sine quo possessio non venit ad necessarium usum domus. Organorum autem quæ sunt possessio ad necessarium usum domus, quædam sunt inanimata, ut ager, vinea, securis : quædam autem sunt animata, quæ scilicet motorem habent apud se, et moventur a principio intrinseco, ut servus et ancilla. Et dat exemplum in naviis, sicut est organum gubernatori, gubernaculum quidem inanimatum, nec movetur ad operationem nisi ab alio movente : prorarius autem qui stat in prora navis et impellit navim ad navigationem, sicut dicit et Ithieis quod Calypsus suasit, ille est organum animatum, sine cujus motu nihil ad operationem movetur organum inanimatum. Et assignat rationem hujus divisionis. Minister enim subserviens præceptori in artibus mechanicis est in specie et forma et ratione organi. Ratio enim organi est quod moveatur ad opus ad præceptum alterius et motum : et cum servus sive minister semper moveatur ad auditum præceptum domini, et conceptum, et non proprio motu, patet quod servus vel minister sit in organi forma, specie et ratione, sine qua organum inanimatum non venit ad usum propriæ operationis. Et hinc patet quod organum inanimatum est res possessa, et quod est ordinata ad vitam in communicatione œconomicæ, et quod possessio ad œconomicum pertinens est multitudo talium organorum, et quod servus est res possessa animata, et est sicut organum ante organa omnis minister. Omnis enim minister in hoc ministrat, quod ad præceptum domini organa inanimata, quæ possessiones sunt, movet ad usum domus et familiæ, ut sufficienter habeant ad vivere et bene vivere. Ex omnibus igitur his concluditur, quod despotica sive dominalis ad œconomicam pertinet, quia organum animatum. Est autem organum inanimatum, quod nec ad operationem nec usum venit, nisi per animatum : quia nec ara
tur ager, nec colitur vinea, nec movetur securis, nisi per organum animatum.
Et hoc idem ostendit aliter, ibi, Si enim posset, etc. quia si posset unumquodque organorum inanimatorum, ita quod esset præsentiens et præconciperet jussum domini, et sic perficeret jussum domini et opus suum ad quod est, tunc posset dici quod servus et minister non essent necessarii, et despotica non esset œconomicæ pars. Et inducit Poetas super hoc dicens : Quemadmodum autem Dædali, id est, poemata quæ de Dædalao aiunt, aut sicut poemata Vulcani qui est deus infernalis secundum errorem Antiquorum, cujus tripodas poemata illa dicunt spontaneos et divinos subinduere agones : ita ut per se, sicut animata, tripodiant, hoc est, opus tripodarum perficiant, tunc verum esset quod motore animato non indigeret, sicut est servus vel minister. Sic etiam si pectines textorum per se pecteret et perficerent opus suum, et navicula per se subtegumen supponeret ultro, et plectra citharedorum per se sine motore ad symphoniam tangerent et moverent chordas, tunc non esset necesse quod exteriorem motorem haberent, et hoc est quod sequitur : si ita esset, nihil utique opus esset architectoribus, id est, principibus in artibus mechanicis, instrumentorum, id est, de ministris (genitivus pro ablativo). Nec opus esset dominis servorum, id est, de servis, per eumdem modum constructionis.
g Hoc idem vult ostendere per aliam divisionem instrumentorum. Unde subdit : Quæ quidem dicuntur organa, factiva illa organa sunt, res possessa, et hæc sunt activa aliquando et operationum, et aliquando sunt usus tantum. Verbi gratia : ex pectine quidem enim textoris aliquid fit præter pecten et præter usum ipsius : operatio enim distinguendi et complanandi et ordinandi fila in tela fit ex pectine, quæ nec est pecten, nec usus pectinis : sed
<--- Page Split --->
ex vestitu et lecto non quaeritur operatio constituens aliquid aliud, sed usus tantum, scilicet jacendi et inducendi. Organa igitur ex quibus quaeritur operatio ad aliquid faciendum quod ad usum domus pertinet, extrinseco indiget motore, sine quo ad operationem propriam et usum domus non proficiunt: ergo et ista quae movent ea ad operationes, ad usum domus pertinent: et sic despoticum pertinet ad oeconomiam. Hoc adhuc aliter probat, ibi, Adhuc quoniam differunt facto, etc. Actio enim, ut dicit Gregorius Nyssenus, est uniuscujusque proprius et naturalis actus. Factio autem est operatio in materia extrinseca, sicut ipse Aristoteteles dicit in VI Ethicorum : propter quod actio et factio indigent ambae organis propriis necessario, et ex organis habent differentiam. Vita autem actio, non factio est. Est enim vita, ut dicitur in libro de motu cordis, motus continuus ab ente quieto. Et Avicenna dicit, quod vita est actus continuus animae in corpus: propter quod etiam diffinitur anima, quod est principium et causa talis vitae. In actione ergo non exigitur minister per quem fiat actio: in factione autem exigitur, quae exigit instrumenta sese non moventia, sed ab alio mota: propter quod etiam servus in economicis minister est eorum quae pertinent ad factionem, et non ad actionem. Cum igitur factio ad oeconomiam pertineat, sequitur etiam quod despotica, quae est scientia utendi servis, pars est economiae. Ad idem adhuc inducit, sic dicens: Res autem dicitur possessa quemadmodum dicitur et pars, id est, ad alterum: quod quidem enim pars est, supple, sub ratione partis, non solum alterius est per relationem, sed etiam simpliciter est: est
enim membrum in toto : similiter res possessa simpliciter est : propter quod cum despotes sive dominus dicatur relative ad servum, ad convertentiam relativa dicendo, per eumdem casum dicetur quidem dominus servi dominus solum : et despotes, servi despotes solum. Et non sequitur ex hoc quod dominus sive despotes simpliciter sit servi : quia hoc falsum est : non est enim possessio sua, licet relative dicatur ad ipsum. Cum autem e contra dicitur servus domini sive despotis, non dicitur tantum relative ad ipsum, sed dicitur servus domini sive despotis, quia simpliciter et omnino est servus sicut res possessa.
h Unde ponit epilogum omnium dictorum de despotico principatu, ibi, Quae quidem igitur natura servi, et quae virtus in oeconomi cis, ex his, supple, quae dicta sunt, manifestum. Et colligit ea in summa subdens : Qui enim non suiipsius naturam (ablativi casus) id est, per sufficientiam providentiam naturae : sed alterius homo est, ad quem oportet eum in regimine vitae respicere, iste natura servus est. Res autem possessa aut servus est qui alterius homo est : sed in hoc differunt quod res possessa est organum factivum, servus autem vel minister organum activum subserviens et ministrans ad factionem ejus quod factivum est. Differunt etiam in hoc quod organa factiva separata sunt a suis moventibus, servus autem et minister motorem suum, id est, animam, habent conjunctum sibi, per rationem enim concipiunt formam praecepti domini, et ad illam moventur. Sic igitur finita est pars in qua probatur quod despotica ad oeconomiam pertinet.
<--- Page Split --->