CAPUT I.
De civitate, ejus gubernatore, partibus, domo, pago.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quoniam omnem civitatem videmus communitatem quamdam existentem, et omnem communitatem boni alicujus institutam : ejus enim quod videtur boni gratia, omnia operantur omnes : mauifestum quod omnes bonum aliquod conjecturant.
Quoniam videmus omnem civitatem esse societatem quamdam, et omnem societatem boni alicujus gratia constitutam. Nam ejus gratia, quod bonum videtur, omnia omnes agunt, patet quod bonum aliquod omnes conjectant.
b Maxime autem principalissimum omnium maxime principalis, et omnes
Maxime vero principalissimum omnium, quae est principalissima, et caeteras
<--- Page Split --->
alias circumplectens. Hæc autem est quæ vocatur civitas, et communicatio Politica.
omnes complectitur. Est autem hæc, illa quæ civitas appellatur, et civilis societas.
c Quicumque igitur existimant Politicum et regale et œconomicum et despoticum idem, non bene dicunt.
Quicumque vero putant gubernatoris civitatis, et regis, patrisque familias, et domini, eamdem esse rationem, non bene dicunt.
d Multitudine enim et paucitate putant differre, sed non specie horum unumquodque : puta, si quidem paucorum, Patremfamilias : si autem plurium, œconomum : si autem adhuc plurium, Politicum aut Regale : tamquam nihil differentem magnam domum et parvam civitatem. Et Politicum et Regale, quandoquidem ipse præest, regale : quando autem secundum rationem disciplinæ talis secundum partem principans et subjectus, Politicum.
Multitudine enim, et paucitate, sed non specie, illorum singulos putant differre, veluti si paucorum quidem, dominum : si vero plurium, patremfamilias : si etiam plurium, gubernatorem civitatis vel regem, quasi nihil differat magna domus, et parva civitas, gubernatorque civitatis et rex, quandoquidem idem præsidet, et regit. Quando vero secundum rationem talis scientiæ in parte præsidet, et in parte subset, gubernator civitatis.
e Hæc autem non sunt vera. Manifestum autem erit, quod dicitur, intendentibus secundum subjectam methodum. Sicut enim in aliis compositum usque ad incomposta necesse dividere : hæ enim minimæ partes totius : sic et civitatem ex quibus componitur. Considerantes videbimus et de iis, quibus quidem differunt ab invicem, et si quid artificiale contingit accipere circa unumquodque dictorum. Si quis enim ex principio res nascentes viderit, quemadmodum et in aliis, et in iis optime utique contemplabitur.
Sed hæc vera non sunt, quod manifestum erit secundum hanc doctrinam considerantibus. Ut enim in aliis compositum usque ad incomposita dividere necessarium est, hæ namque sunt minimæ totius particulæ, ita civitatem ex quibus componitur considerantes, et quia illa differunt inter se, et si quid artificii recipiunt singula ipsorum, intuebimur. Si quis igitur ab initio rerum originem inspicit, ut in aliis, sic et in istis optime discernet.
f Necesse itaque primum combinare sine invicem non possibile esse, puta feminam et masculum generationis gratia : et hoc non ex electione, sed sicut in aliis animalibus et plantis, naturale appetere quale ipsum, tale derelinquere alterum.
Primum igitur necesse est combinare illos qui non possunt esse nisi simul, ceu marem et feminam generationis causa. Et hoc non ex electione, sed velut in caeteris animalibus et plantis, naturale est desiderium tale alterum relinquendi.
g Principans autem et subjectum natura propter salutem. Quod quidem enim potest mente praevidere, et principans natura et dominans natura. Quod autem
Imperans vero natura et parens, propler conservationem. Nam quod potest mente prospicere, natura imperat ac dominatur : quod autem potest corpore
<--- Page Split --->
potest hoc corpore facere, subjectum et natura servum : propter quod domino et servo idem expedit.
hoc facere, paret natura et servit, quapropter domino et servo idem confert.
h Natura quidem igitur distinguuntur femina et servus : nihil enim natura facit tale, quale æris figuratores Delphicum gladium paupere, sed unum ad unum : sic enim utique perficiet optime organorum unumquodque, non multis operibus, sed uni serviens.
Natura igitur distincta sunt femina et servus, nihil enim natura facit tale quale statuari Delphicum gladium ob inopiam, sed unum ad unum. Sic enim optime instrumenta proficient, si eorum singula non multis, sed uni deserviant.
i Inter barbaros anten femina et servus eumdem habent ordinem.
Verum apud barbaros femina et servus eodem gradu habentur.
k Causa autem quia natura principans non habent, sed fit communicatio ipsorum servæ et servi, propter quod dicunt Poeta barbaris quidem Græcos principari congrue, quod sit idem natura barbarum et servum.
Causa vero hujus est, quoniam quod natura dominetur non habent, sed fit eorum societas ex servo et serva, quamobrem aiunt poetæ, Græcos barbaris dominari oportere, quod idem sit natura barbarus et servus.
l Ex his quidem igitur duabus communitatibus domus prima. Et recte Hesiodus dixit poetizans, domum quidem primum entem mulierem, et bovem aratorem : bos enim pro ministro pauperibus.
Ex his igitur duabus societatibus domus prima, recteque Hesiodus inquit : « Domum in primis, mulieremque, et bovem aratorem. » Bos enim pro servo pauperibus est.
m In omnem quidem igitur diem, constituta communitas secundum naturam domus est, quos scilicet Charondas quidem vocat, Homositi os : Epimenides autem Cretensis, Homocapnos 1.
Quotidiana igitur societas secundum naturam constituta, domus est, quos Charondas quidem Homosypios : Epimenides vero Cretensis Homocapnos appellat.
n Ex pluribus autem domibus, communicatio prima, usus non diuturnalis gratia, vicus.
Sed quæ ex pluribus domibus constituitur societas prima, utilitatis gratia non quotidianæ, pagus est.
o Maxime autem videtur secundum naturam vicus vicinia domus esse, quos quidam vocant collactaneos pueros, et puerorum pueros.
Maxime vero secundum naturam videtur pagus propagatio quædam esse domus, quos dicimus coaluisse,et natos esse natorum.
p Propter quod et primum rege regebantur civitates, et nunc adhuc gentes,
Quapropter primo sub regibus civitates erant, nunc vero etiam gentes. Nam ex
<--- Page Split --->
ex subjectis enim regi. Omnis enim domus regitur a senissimo. Quare et vicinia propter cognationem. Et hoc est, quod dicit Homerus : leges statuit unusquisque pueris, et uxoribus 1 : et dispersim enim, et sic antiquitus habitabant.
his qui suberant regno accreverunt. Omnis autem domus regitur a seniore, itaque et genera inde propagata propter consanguinitatem. Et hoc est quod inquit Homerus : « Jura dant singuli natis et uxoribus, » sparsim namque et sic antiquitus habitabant.
q Et deos autem propter hoc omnes dicunt regi : quia et ipsi, ii quidem adhuc et nunc, ii autem antiquitus regebantur. Sic autem et species sibi ipe^? 33simillant homines, sic et vitas deorum.
Et deos, ob hoc ipsum, putant cuncta regem habere, quoniam et ipsi partim nunc, partim antiquitus sub regibus degebant. Quemadmodum vero formas humanas diis attribuunt homines, sic etiam et vitas.
r Quæ autem ex pluribus vicis communitas, perfecta civitas est, jam omnis habens terminum per se sufficientiae, ut consequens est dicere. Facta quidem igitur vivendi gratia, existens autem gratia bene vivendi.
Quæ autem ex pluribus pagis conficitur societas, civitas est. Quæ quidem, ut ita dixerim, totius sufficientiæ finem habet. Constitutæ quidem gratia vivendi, existens autem bene vivendi gratia.
s Propter quod omnis civitas natura est, siquidem et primæ communitates : finis enim ipsa illa illarum : natura autem finis est. Quale enim unumquodque est generatione perfecta, hanc dicimus naturam esse uniuscujusque, sicut hominis, equi, domus. Adhuc quod cujus gratia, et finis, optimum. Per se sufficientia autem finis, et optimum.
Quapropter omnis civitas natura est, siquidem et primæ societates, nam hic illarum est finis. Natura vero finis est : quale enim unumquodque est generationis perfectæ, hanc uniuscujusque naturam esse dicimus, ceu hominis, equi, domus, insuper cujus gratia et finis, optimum : sufficientia vero finis et optimum.
t Ex iis igitur manifestum, quod eorum quæ natura civitas est, et quod homo natura civile animal est : et qui incivilis propter naturam, et non propter fortunam, aut pravus est, aut melior quam homo, quemadmodum et qui ab Homero malelictus insocialis, illegatus, sceleratus 2 : simul enim natura talis affectator belli, veluti sine jugo existens, sicut in volatilibus.
Ex his igitur patet civitatem esse ex his quæ natura sunt, et quod homo natura civile sit animal. Et qui absque civitate est per naturam, non per fortunam, aut nequam est, aut potior quam homo, ut ab Homero per contumeliam increpatur sine tribu, sine jure, sine domo, nam simul talis est, et belli cupidus.
u Quod autem civile animal homo, omni ape et omni gregali animali magis, palam. Nihil enim, ut aiunt, frustra na-
Ex quo patet sociale animal esse hominem, magis quam omnis apis, et quam omne gregarium. Nihil enim, ut dixi-
<--- Page Split --->
tura facit : sermonem autem solus habet homo super animalia. Vox quidem igitur delectabilis et tristabilis est signum, propter quod et aliis existit animalibus : usque ad hoc enim natura eorum pervenit ut habeant sensum tristabilis et delectabilis : et hoc significant invicem. Sermo autem est in ostendendo conferens et nocivum. Quare et justum et injustum. Hoc enim ad alia animalia habent, hominibus proprie solum boni et mali, justi et injusti, et aliorum sensuum habere. Horum autem communicatio facit domum et civitatem.
mus, frustra natura facit. Sermonem vero homo habet solus omnium animalium. Nam vox quidem molesti atque jucundi significatio est. Quapropter aliis quoque existit animalibus, hucusque enim natura processit in his, ut sensum habeant jucundi, et molesti, et hoc inter se significare possunt. At sermo ad hoc datus est nobis, ut ostendamus utilitatem et damnum, atque ita justum et injustum. Hoc enim praeter caetera animalia hominibus proprium est, ut boni et mali ac justi et injusti, aliorum hujusmodi sensum habeant soli. Horumque societas facit domum, et civitatem.
x Et prius itaque civitas quam domus, et unusquisque nostrum est, totum enim prius necessarium esse parte. Interempto enim toto, nec erit pes neque manus nisi æquivoce, velut si quis dicat lapideam : corrupta enim erit talis. Omnia enim opere diffinita sunt et virtute. Quare vero jam talia existentia, non dicendum eadem esse, sed æquivoca. Quod quidem igitur civitas natura prior quam unusquisque, manifestum. Si enim non per se sufficiens unusquisque segregatus, similiter aliis partibus se habebit ad totum. Non potens autem communicare, aut nullo indigens propter per se sufficientiam, nulla pars est civitatis : quare aut bestia, aut Deus.
Et certe secundum naturam prius est civitas quam domus, et quam singuli nostrum. Nam totum prius esse quam partem, necessarium est : perempto enim toto, non erit pes nec manus nisi æquivoce, veluti si quis dicat lapideam, nam corrupta quidem erit talis. Cuncta quidem opera diffinita sunt, et potentia. Itaque cum amplius non sint talia, non est dicendum illa esse eadem, sed æquivoca. Esse igitur civitatem natura, et prius quam singuli manifestum est. Si enim non est sufficiens unusquisque separatus perinde se habet, ac reliquæ partes ad totum. Qui autem in communi societate nequit esse, quique nullius indiget propter sufficientiam, nulla pars est civitatis. Quare aut bestia, aut Deus.
y Natura quidem igitur impetus in omnibus ad talem communitatem. Qui autem primus instituit, maximorum bonorum causa. Sicut enim perfectum, optimum animalium homo est, sic et separatum a lege et justitia, pessimum omnium. Sævissima enim injustitia habens arma : homo autem habens arma nascitur, prudentia et virtute, quibus ad contraria est uti maxime, propter quod scelestissimum et silvestrissimum sine virtute, et ad venerea et voracitatem et pessimum : justitia autem civile. Δίκη enim civilis
Natura igitur omnibus ad hujusmodi societatem est appetitus. Qui autem primus instituit, maximorum bonorum causa fuit. Ut enim perfectione suscepta optimum cunctorum animalium est homo, ita si alienus fiat a lege et a judiciis, pessimum est omnium animalium. Sævissima est enim injustitia tenens arma. Homo vero arma tenet per innatam prudentiam atque virtutem, quibus plurimum valet contrarium uti. Itaque impiissimum et immanissimum est sine virtute, et ad libidinem cibationemque deterrimum.
<--- Page Split --->
communitatis ordo est. Δίκαιος autem justi judicium.
Justitia vero civile quiddam est. Nam jus est ordinatio civilis societatis. Judicatio autem, justi judicium.
COMMENTARIUS IN CAP. I 1.
Ptolemaeus in Almagesto dicit, quod non est mortuus, qui scientiam vivificavit : nec fuit pauper, qui intellectui dominatus est, sive qui intellectum possedit. Ratio autem dicti est quod dicit Alfarabius in libro de Intellectu et Intelligibili 2, quod omnes Philosophi radicem immortalitatis vere posuerunt in intellectu adepto : secundum enim illum intellectum extendit se anima rationalis ad principia incorruptibilis veritatis : nec potest esse quod mortale sit, quod subjectum est incorruptibilis veritatis. Quia dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod unumquodque quod in aliquo est, est in eo secundum potestatem ejus cui inest, et non secundum potestatem ejus quod inest : et ideo si incorruptibilis veritas est in intellectu adepto, oportet quod et ipse incorruptibilis sit. Haec etiam causa quare talis pauper esse non potest : quia cum pauper sit non sibi sufficiens, et talis ex possessione et superpositione et pulchrorum et bonorum omnium sibi sufficiat ad utramque felicitatem, politicam scilicet et contemplativam, pauper esse nunquam potest. Dicit autem Isaac in libro de Diffinitionibus, quod Plato diffiniens Philosophiam dixit, quod prima diffinitio est suiipsius cognitio. Est autem hominis consideratio triplex secundum
naturam, scilicet in seipso, in domo, et in civitate. In seipso cognoscitur, in passionibus, operationibus et comtemplatione, et sic cognitio hominis determinata est in Ethicis, ubi determinavit Aristoteles de virtute morali et contemplativa, et felicitate morali et contemplativa. Sed quia alia est virtus hominis, et alia virtus civis, ut dicit Aristoteles in VI Ethicorum, et in unoquoque extremum in bono, exvirtus ejus, ut dicit idem in IV Ethicorum, ideo ad perfectionem hominis in virtute, quia homo est animal naturaliter conjugale et civile, ideo post perfectionem Ethicorum, quibus docetur virtus hominis in seipso, et utraque felicitas, moralis scilicet et contemplativa, oportuit suscipere hoc negotium, ut perfecte traderetur moralis scientia : et hoc est causa suscepti operis. Subjectum autem sive materia est communicatio economica et communicatio civilis secundum ordinem recti et justi, in qua ostenditur homo perfectus secundum virtutem secundum quam naturaliter est homo animal conjugale, et secundum quam homo naturaliter est animal civile. In hoc enim est sufficientia moralis doctrinae, quando ostensum est qualiter homo est in virtute perfecta secundum se, et in domo, et in civitate. Et ex hoc patet ordo hujus scientiae ad scientiam Ethicorum, et etiam hujus doctrinae sufficientia. Passiones autem quae probantur de hoc subjecto, sunt ordines recti et justi, quibus communicat homo iis qui sunt in domo, vel iis qui sunt in
1 Ad majorem intelligentiam istorum D. Alberti Magni communariorum in octo libros Politicorum Aristotelis, non nudo versionem antiquam accurate recognovimus, sed etiam in commentario litteris italicis, necnon et paragraphis
diversisque annotationibus Philosophi textum, aliquando subobscurum, curavimus illustrandum.
2 De Intellectu adepto, vide lib. II de Intellectu et Intelligibili, cap. 8.
<--- Page Split --->
civitate secundum omnem urbanitatem monarchiae, aristocratiae, democratiae, quae sumuntur secundum medietatem arithmeticam, vel geometricam, ut dicit Aristoteles in V Ethicorum, in commutando vel distribuendo. Et sic dicit Tullius, quod «principia omnia illa quibus concluduntur passiones de subjecto, proficiscuntur a tribus, scilicet a pari, a pacto, et judicato, » ut scilicet fiat secundum par rei inter communicantes, ne alter scilicet velit habere plus in lucro et minus in damno. Hoc enim, ut dicit Aristoteles in V Ethicorum, principium iniquitatis est. Et ut teneantur pacta, secundum scilicet quod intervenit inter communicantes duos vel plures : quia leges confirmant pacta. Dicit autem Tullius in fine I Rhetoricae, quod « lex est jus scriptum asciscens honestum, prohibensque contrarium. » Proficiscuntur etiam a judicato : quia in talibus, quod a principe ex consilio senatus et seniorum scientium leges et jura majorum decretum est, legis habet vigorem. Sic igitur patet de subjecto hujus scientiae et passionibus et principiis.
Divisio autem est, quod in prima parte hoc est, in primo libro docet hominem perfectionem secundum communicationem virtutis economicae : a secundo autem ulterius docet perfectionem secundum virtutem politicam sive civilem. Prima pars in duas dividitur, in quarum prima praemittit partem procemialem, in qua ostendit qualiter et per quae devenitur ad hanc scientiam. In secunda de economica exsequitur quod proponit, et hoc incipit in cap. 2, ibi, Quoniam autem manifestum ex quibus partibus, etc. Primum capitulum dividitur in duas partes, in quarum prima ostendit ex quibus, et per quae venitur in hanc scientiam. In secunda venatur quatuor conclusiones, in quibus ostendit excellentiam istius scientiae, scilicet quod est secundum communicationem perfectissimam, naturalissimam, secundum naturam primam, et optimorum bonorum gratia institutam :
et hoc incipit, ibi (littera r), Quae autem ex pluribus vicis communitas, etc.
Prima igitur pars in qua ostendit per qua, et qualiter devenitur ad scientiam istam, habet tres partes. In prima proponit quamdam generalem propositionem, per quam ostenditur linis istius scientiae, ad quem deveniendum est secundum hoc opus sapientis, quod est non mentiri de quibus novit. Secundum hoc enim omnis sapiens praestituit sibi finem ad quem cum venerit, scit esse perfectum opus suum : propter hoc enim dicitur finis, quia in hoc stat studium et opus efficientis. Secundo secundum aliud opus sapientis quod est mentientem manifestare posse, ponit errorem quorumdam circa hoc et arguit eum, ibi (litt. c), Quicumque igitur existimant, 'etc. In tertia ponit distincte communicationes et partes earum, ibi (litt. l), Ex his quidem igitur duabus communitatibus, etc.
a In prima parte dicit sic : Quoniam omnem civitatem, etc. usque, ibi, Institutam, id est, videntes quod omnis civitas est in communicatione, et instituia est ut civibus suis attingat extremum boni communicationis, quod est virtus ejus. Quod probatur ex hoc quod omnes homines, et omnia quaecumque sunt, omnia quaecumque operantur, operantur boni alicujus gratia. Unde in I Ethicorum dicit Aristoteles quod « bonum est, quod omnia optant. » Et addit Dionysius, « et propter illud agunt, quidquid agunt. » Et ratio dicti est, quod unumquodque secundum virtutem sibi propriam, sive in se, sive in communicatione ad alterum, desiderat venire ad extremum boni quod sibi debetur, secundum virtutem secundum quam operatur. Ex hoc concludit, quod omnes sic operantes in omnibus operibus suis, bonum aliquod conjecturant. Et dicit conjecturant, quia haec scientia utens est, non docens : eo quod usus magis attenditur quam doctrina. Quia sicut dicit in Ethicis, ad acquisitio-
<--- Page Split --->
nem virtutis tria exiguntur, scilicet scire, velle, et perseverare in operibus difficilibus : et scire quidem parum prodest, velle autem et perseverare multum. Conjecturant ergo bonum ad quod cupiunt pervenire, ex circumstantiis et agentium et actuum, et principiis paris, et pacti et judicati, secundum quod est optima communicatio et optimorum bonorum causa, secundum quod attingi potest virtus hominis, quae est extremum in bono, secundum quod homo est naturaliter conjugale animal et civile.
b Et si hoc est in omnibus, tunc multo magis est in principalissima communicatione omnium. Principalissima autem omnium, est quae omnes alias est complectens communicationes, in quibus homo potest devenire ad ultimum suae virtutis, et extremum in bono, secundum quod animal naturaliter conjugale et naturaliter civile. Omnes autem complectens, civitas est, et communicatio politica. Ergo illa est optima, et conjecturat bonum optimum communicationis humanae. Et intendit ulterius quasi ex corollario concludere, quod huic scientiae maxime intendendum est, per cujus doctrinam positam in usu devenitur ad optimum bonum hominis, quod est in communicatione. Quia sicut dicit in I Ethicorum : « Bonum quidem est?quod est bonum hominis, melius autem quod est civitatis, divinissimum vero quod est gentis. » Ita bonum est monastici hominis, quod traditur in Ethicis, melius autem oeconomicae communicationis, et optimum quod est civitatis.
vera. Quinto dat arguendi artem omnes tales errores, ibi, Manifestum autem erit. Sexto procedit secundum artem illam ostendendo qualiter, et per quae devenitur ad finem, ibi (litt. f), Necesse itaque primum, etc.
Enumerando igitur errores dicit sic : Quicumque igitur existimant politicum et regale et oeconomicum et despoticum idem, non bene dicunt. Et subjungit rationem eorum sic : Multitudine enim et paucitate putant differre, sed non specie horum unumquodque. Et explanat subdens : Puta siquidem paucorum, ab uno patre descendentium, tunc principantem in hac communicatione dicunt esse patrem familias : si autem plurium, quod scilicet sit inter descendentes ab uno patre, et familias eorum, in servis et ancillis, tunc principalem in tali communicatione dicunt esse oeconomum : si autem sit plurium adhuc, ut scilicet sit inter concives in civitate, vel conregnales in regno, tunc dicunt esse politicum, aut regale. Et hoc dicunt, quia decepti sunt, quia putant quod nihil differant magna domus, et parva civitas, et tamquam nihil differant regale et Politicum. Et quandoquidem aliquis praest alicui communitati sine genti propria potestate, tunc dicunt esse regale. Rex enim est principatum tenens super gentem propria potestate. Quando autem aliquis principatur civitati, secundum rationem disciplinae, hoc est, legibus et plebiscitis et statutis communitatis secundum partem, hoc est, secundum particularem civitatem, et subjectus regi, qui eum in parte suae sollicitudinis constituit, tunc dicunt esse Politicum.
c Deinde subjungit arguens errorem qui est circa hoc, ibi, Quicumque igitur existimant, etc. Et circa hoc sex facit. Primo enim ponit errorem, secundo tangit errantium rationem, ibi (litt. d), Multitudine enim et paucitate, etc. Tertio distinguit ut ex distinctione pateat error, ibi, Quoniam quidem ipse, etc. Quarto arguit, ibi (litt. e), Hæc autem non sunt
<--- Page Split --->
differunt quantitate, sed etiam specie. Qualiter autem ad hoc deveniatur subdit, artem docens, ibi, Manifestum autem rrit, quod dicitur, intendentibus, hoc est, sublitler considerantibus secundum subjertam methodum, id est, propositam artem. Est enim via communis, ut dicit Aristoteles in III Physicorum, quod « compositum non cognoscimus, nisi cum scimus ex quibus, et quot, et qualibus est : » et ideo ad cognitionem veram istarum communicationum, utrum scilicet quantitate sola, vel etiam specie differant, necesse est hoc compositum quod est communicatio Politica, usque ad incomposita dividere et simplicia : hæ enim minimæ sunt partes totius ex quibus cognoscitur compositum. Sic necesse est civitatem ex quibus componitur, scilicet dividere in componentia : considerantes scilicet uniuscujusque propriam naturam et virtutem, videbimus etiam magis de iis quibus quidem differunt ab invicem, et videbimus etiam si quid artificiale contingit accipere circa unumquodque dictorum secundum seipsum, utrum scilicet quantitate differant et solum, vel etiam specie. Generaliter enim verum est, quod si quis ex principio res nascentes viderit, hoc est, composita ex suis componentibus, iis, scilicet quemaddomum in civilibus, optime contemplabitur, et in omnibus aliis compositis.
f Et subdit exsequendo secundum artem datam, omnes particulares communicationes economicam et civilem communicationes componentes. Et prima est mariti et uxoris, quae convenit homini secundum quod conjugale animal, per naturam inditam ei communiter cum omnibus animalibus et plantis, secundum quam inditum est unicuique appelere tale, alterum relinquere posse, quale est ipsum : hoc enim est esse divinum quod omnia appetunt propter conservationem speciei. Haec est igitur communicatio prima extremum in bono habens conversationem speciei : hoc igitur est
bonum specie differens istius communicationis.
g Secunda autem communicatio est inter principaus et natura subditum, propter salutem individui : et haec est inter dominum et servum, quae communicatio despotica vocatur Graece, Latine autem domainis. Quia sicut maritus et uxor sine invicem non possunt esse ut attingant bonum virtutis conjugalis, ita servus et dominus sine invicem esse non possunt, ut attingant bonum despoticae, in communicatione economicae, quod est in conservatione vivere, et bene vivere familiae. Et hoc probatur si distinxerimus secundum naturam dominum, et secundum naturam servum, secundum naturam rationem domini, et secundum naturam rationem servi. Dominus enim est, qui secundum mentem sapientia et prudentia praeditus, convenienter praerdinat et disponit ea per quae familia, quae ad domum pertinet, optime potest devenire ad suae virtutis optimum et extremum. Servus autem est per naturam, qui tali mente non est praeditus, potest tamen suscipere praeceptum, et instructionem domini, et viribus corporis exsequi omnia quae pertinent ad vivere, et bene vivere communicationis economicae.
h Ex quo patet, quod natura et naturali virtute distinguuntur femina et servus, maritus et dominus, et quod specie differunt virtutes communicationis conjugalis et communicationis despoticae, et non quantitate sola. Hoc etiam probatur alia ratione. Quia licet ars imitetur naturam, non tamen æquat eam, ita quod aliquid factum ab arte, in communicatione ad alterum contendat, conjecturando bonum aliquod per communicationem. Cujus probatio est, quod natura nihil tale facit, quale æris figuratores, qui faciunt Delphicum gladium etiam paupere rogante, non in communicatione aliqua ad alium gladium, sed faciunt unum gladium ad unum hominem, qui
<--- Page Split --->
se defendit in eo. Et hujus ratio est, quod unumquodque organorum, id est, instrumentorum, sicut gladius et securis et hujusmodi talia, sic optime perficiet opus suum ad quod factum est : hoc autem non posset facere, si ad plura deputaretur. Et ita est de servo et domino, et uxore et marito, quod unumquodque optime perficiet opus suum, quando est ad hoc, cui naturaliter communicat : et sicut bona illa, ad quæ sunt, differunt specie : sic et communicatione illæ differunt specie.
i Hoc autem ulterius probatur per eos qui legibus non utuntur et communicationibus secundum legem justitiæ ordinatis : et illi sunt qui dicuntur barbari. Licet enim hoc nomen, barbarus, factitium sit, ut dicit Strabo 1, ab imitatione soni impositum, eo quod sermones litterate et articulate non exprimunt, sed confuse quasi barbar loquentes : tamen pro certo barbarus est, qui legibus ad ordinem communicationis non utitur : propter quod in multa peccata incidunt, confundentes communicationes, et corrumpentes ordinem justitiæ in ipsis : et ideo apud ipsos femina et servus eumdem habent ordinem.
k Et causa hujus est, quia barbari intellectum et rationem dispositatn et ordinatam prudentia et justitiæ legibus, qui natura sive naturaliter principans est et ordinans unumquodque ad speciem sibi debita communicationis, non habent, et ideo fit communicatio ipsorum confusa, non habens ordinem recti et justi, uxoris ut servæ, et ministri ut servi. Propter quod dicunt Poctæ, quod Græci sapientes in ordine communicationum debent barbaris principari, intendentes quod idem sit barbarum et natura servum : quia sicut servus ordinem et dispositionem faciendorum non habet in seipso, sed exspectat a domino, propter quod
etiam servus est alterius, sicut argumentum et organum motum ab alio : ita barbarus destitutus intellectu ordinante, secundum legem justitiæ et communicationis, ordinem spectat a Græco sive a sapiente. Græci enim et Ægyptii primo sapientiam inquisierunt, et ordinem justitiæ, secundum leges. Ibi enim, sicut dicit Aristoteles in I Metaphysicorum 2, « concessa est in scholam intrare sacerdotum gens, et ibi primo mathematicæ scientiæ constiterunt et ordo legum, » per Critiam quidem in Ægypto, et per nepotem ejus Solonem in Græcia apud Athenas, qui primus ibi invenit leges tabularum, ut dicit Plato in Timæo. Ex isto exemplo, Aristoteles vult sic argui : « Si confusio et indistincto communicationum in barbaris tantum eis fecit damnum, ut una communicatione utantur pro alia, patet manifeste quod communicationes æconomicæ, Politicæ, regales, non differunt quantitate solum, sed specie. »
I Sic ergo improbato errore qui est circa materiam propositam, in tertia parte primæ partis capituli, quæ incipit, ibi, Ex his quidem igitur duabus communitatibus, etc. distincte ponit communicationes et partes earum. In primo fundat se super talem divisionem, quod communicationum, alia est constituta in omnem diem, inter eos scilicet quos omni die oportet communicare secundum ordinem et legem justitiæ : alia vero non diurnalis, inter eos scilicet qui non omni die communicant sibi invicem. Prima ex duabus constituitur, scilicet despotica, quæ est inter dominum et servum, nuptiali, quæ est inter maritum et uxorem. Et hoc probat per Hesiodum, qui in hoc recte dixit, quod ex his duabus communitatibus constituitur prima communicatio domus, quæ in omnem diem est : quia illi qui sunt in eadem familia domus, necesse est quod omni die communicent sibi et in cibo et in igne et in aliis
<--- Page Split --->
quæ ad usum vitæ pertinent. Recte dixit Hesiodus poetizans 1, quod in omni domo necesse est esse primum entem, id est, patremfamilias sive dominum qui præeminet aliis : et necesse est in ea esse mulierem, quæ matrimoniali communciatione communicat, de qua in Proverb. : Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit 2. Et Aristoteles in I Rhetoricæ : « Mulieris bonum est esse operosam : » et necesse est esse in ea bovem aratorem, qui possessiones arando moveat ad cultum, ut provocentur ex iis fructus qui pertinent ad usum domus, et sine quibus communicantes sibi in eadem domo œconomica communicatione nec vivere nec bene vivere possunt, bos enim pro pauperibus est pro ministro.
m Ex his concludit, intentam conclusionem subinferens, ibi, In omnem quidem diem constituta communitas secundum naturam domus est, in eis, scilicet in tribus sibi invicem communicantibus. Et dicitur quod est secundum naturam : quia natura non salvatur sine ea : hoc enim naturale est, sine quo natura non subsistit. Et hoc probat per quemdam Philosophum qui Charondas dicitur, qui tales quotidiana communicatione communicantes in domo vocat 6μóστιοσ, ab μóσ quod est cum, et στίος quod est pulmentum, quasi computmentales : eo quod tales eisdem pulmentis et eadem mensa unluntur. Inducit etiam alium, Epimenidrm scilicet Okrem, id est, de Okra civitate natum, 6μoκάννοσ, id est, in eodem fumo vel eodem igne communicantes, ab 6μoσ quod est unum, et καννός quod est μνμυς, eo quod in eodem fumario sibi communicant.
n Deinde distinguit secundam communicationem quæ fundatur supra secundum membrum supradictæ divisionis,
quæ est communicatio non diurnalis. Et dicit : Ex pluribus autem domibus communicatio prima, id est, immediata, procedens ex prima diuturnali communicatione, quæ est usus (genitivi casus) non diuturnalis gratia, id est, propter usum non diuturnalem instituta, est vicus.
o Maxime autem videtur secundum naturam vicus vicinia domus esse, vel domorum, quos, scilicet tali communicatione communicantes, quidam, id est, Antiqui vocant collactaneos, quasi de eodem lacte et eodem semine parentum exeuntes, pueros et puerorum pueros, id est, filios et nepotes. Graece autem collactanei vocantur 6μoγάλαγτας, scilicet uno lacte enutriti : sicut etiam in astronomia quæ Graece dicitur galaxia, Latine vocatur lactea. Ratio dicti est est in VIII Ethicorum, ubi dicitur tam in textu quam in commerito, quod sicut filius exit de corpore patris et matris, secum trahens sufficiens sibi ad substantiam corporis : ita debet exire de domo parentum, ut secum ducat de facultate parentum, quod sufficit ad necessitatem domus : et ideo filius constituit domum juxta domum patris, et nepos juxta illum, et pronepos et abnepos juxta illos : et sic facta est vicinia. Vicinorum autem habitatio, vicus dicitur. Et inter eos est secunda communicatio non diuturnalis, sed opportunis temporibus et constitutis ad utilitatem communitatis sibi invicem communicantes.
p Et hoc probat, quia quando talis incepit multiplicatio domuum sive domorum, et crescere in vicum, et vici crescere in civitatem, omnes civitates regebantur uno qui rex dicebatur ad omnem communionem. Et hoc ulterius probatur ex hoc quod nunc adhuc gentes ita reguntur ad communicationes necessarias et naturales : reguntur enim
<--- Page Split --->
ex subjectis regi. Domus autem, id est, familia ad domum pertinens regitur a senissimo, quia illi praesumuntur esse sapientes. Unde Aristoteles III Topicorum : « Nemo eligit juvenes duces, etc.: » propter quod et viciniae quae ad eamdem cognationem pertinent, et dicuntur Graece aroxia, ab eodem senissimo reguntur, et illi obediunt. Et hoc probat per Homerum sic dicentem : Leges statuit unusquisque pueris et uxoribus. Qui autem legem statuit ad ordinem communicationis, vice regis est. Et dispersim enim, et sic antiquitus habitabant : hoc enim, ut dicit alia translatio, seminale est et antiquum, quia a conseminalibus descendit et ab antiquo est observatum.
g Quod autem senissimi sit regere in parentela, probat per exemplum : quia omnes deos dicunt regi : et est apud comicos, quod regibus (sicut Priamo et Hecubæ) adaptant personas deorum superinduentes eis species sive figuras deorum in sceptris, quæ directionem significant secundum leges et justitiam : et cultum figuræ, quæ significat honestatem virtutis. Et sicut aptant eis figuras deorum, sic et attribuunt eis vitas deorum, in regimine scilicet. Et sic patet quod communicatio vici non est communicatio domus, sed diversæ sunt species inter se. Et communicatio domus generatione prima est, et est naturalis homini secundum naturam qua homo conjugale animal est : et communicatio vici secunda communicatio est : et est item naturalis homini secundum quod homo per philanthropiam conjungitur suis. Dicit enim in VIII Ethicorum, quod « pater propinquior est filio quam filius patri : » eo quod pater aliquid sui habet in filio, filius autem nihil sui habet in patre.
r Ex his autem duabus communicationibus generatur tertia, de qua in secunda parte capituli tractat Aristoteles, quae incipit, ibi, Quæ autem ex pluribus vicis, etc., de qua quatuor investigat. Primo,
quod est sufficientissima, ibi, Quæ autem, etc. Secundo quod est naturalissima, ibi (litt. s), Propter quod omnis civitas, etc. Tertio quod secundum naturam est prima, ibi (litt. x), Et prius itaque civilas, etc. Quarto quod optimorum bonorum gratia est instituta, ibi (litt. y), Qui autem primus instituit, etc.
Primum probat tali ratione, supponens quod omnis communicatio instituta est ad sufficientiam vitæ et bonæ vitæ secundum justitiam ordinatæ. Ex hoc sic procedit : quæcumque communicatio quæ colligit omnes alias et complectitur, illa sufficientissima et perfectissima est : politica communicatio, sive civilis, colligit omnes alias : ergo sufficientissima et perfectissima est. Majorem reputat per se notam. Ad probationem minoris sic procedit dicens : Quæ autem ex pluribus vicis communitas sic est, perfecta civitas est jam, id est, ex ipso civitas est, omnis habens terminum, id est, complementum (eo quod omnis res completa in termino) per se sufficientiæ : colligit enim omnes communicationes alias quæ ad vitam, et bonam vitam hominis institutæ sunt, ut consequens est dicere. Quia scilicet consequens rationem est, quod ex quo colligit omnes alias, quod perfectissima sit et sufficientissima. Sic ergo probata est prima conclusio, ex qua sicut ex corollario sequitur ulterius, quod inducit : Facta quidem igitur vivendi gratia, scilicet est, existens, est autem, supple civitas, gratia bene vivendi : bene enim vivere est ad commodum et ordinem justitiæ vivere. Propter quod dicit Avicenna in suo libro de Animalibus, quod vita hominis solius est pejor quam esse potest : unde ut nullum desit commodum, facta est ex vicis civitas in quibus sunt habitationes diversorum artificum, scilicet coriariorum, fullonum, fabrorum, pannificum, in quibus necesse est quod cives communicent ad bonam vitam.
<--- Page Split --->
s Deinde procedit ad ostendendam secundam conclusionem, scilicet quod haec communicatio naturalissima est, ibi, Propter quod omnis civitas, etc. : quare ad hoc inducit quatuor rationes. Prima est, quod finis omnium quæ sunt ad finem, naturalissimus est illi cujus finis est : civilis communicatio finis est omnium communicationum quæ sunt ad finem hominis secundum hominis naturam. Et hoc probat, quia finis ultimus uniuscujusque naturalissimus est, sicut hominis, equi, domus : communicatio civilis, finis omnium aliarum est, et optimum, cum omnia alia ordinentur ad ipsam : ergo naturalissima est. Majorem hujus rationis supponit quasi per se notam. Minorem probat : quia civilis communicatio finis est, eo quod quale sit unumquodque, ex ratione perfecta finis demonstrat, eo quod finis accipitur secundum ultimam differentiam et convertibilem, ut dicit in I Metaphysicorum : finis autem uniuscujusque, sicut hominis, equi, et domus, natura est ipsius. Et hoc dicit Aristoteles, ibi, Finis enim, ipsa scilicet communicatio est illarum, scilicet communicationum. Finis autem semper natura est (et est natura ablativi casus) : nihil enim est ita naturale sicut finis uniuscujusque : quia in hoc est complementum, unde in vita hominis nihil est ita naturale sicut communicatio civilis, quia finis est et communicationum omnium complementum : hoc enim dicimus naturam uniuscujusque, in quo complementum sui est. Ad idem inducit hoc quod dicit : Adhuc quod cujus gratia, etc. Per se sufficientia, in communictione civili, finis est et optimum : ergo naturalissima homini.
t Ex iis igitur manifestum est, quod de numero eorum quæ sunt natura (ablativi casus) homini, id est, quæ sunt naturalia homini, civitas est,. et com-
municatio civilis, sive politica. Ad idem secundo procedit demonstrandum ex natura hominis, dicens quod homo natura animal civile est. Quod probat per contrarium : quia qui incivilis est, aut est incivilis propter naturam deficientem, aut proficientem in aliquid melius quam natura hominis sit et non propter fortunam, quæ (sicut dicit Aristoteles in II Physicorum 1) est natura præter rationem faciens impetum : quod esse non potest nisi ex superioribus naturae alicujus, quæ dominatur in complexione causarum, quæ ordinant et disponunt facta hominum, secundum quod factum dicitur a Boetio in libro de Consolatione 2, quod « est rebus mobilibus adhærens dispositio, per quam providentia suis quæque nectit ordinibus. » Unde si propter naturam et non propter fortunam, quæ mobilis est, est incivilis, id est, impotens ad civilem communicationem, aut praeus est, si scilicet deficit ab hujusmodi natura, aut melior est quam homo, si proficit in aliquid divinum, et humana communicatione non indiget. Et hoc confirmat per dictum Homeri, qui de pravo dicit : Maledictus insocialis, illegatus, sceleratus. Et subjungit rationem : Simul enim est ille maledictus talis, natura talis, id est, qui destituta natura est talis : et ille talis est belli affectator, veluti sine jugo et fræno rationis existens, sicut corruptus ex ratione in feritatem. Et talis est transcorporatus in ferinam bestiam lupi vel leonis, ut dicit Plato : sicut videmus in volatilibus, ut dicit Aristoteles in I libro de Animalibus, quod « aves rapaces et iracundæ, sicut aquilæ, accipitres, et falcones, semper solæ sunt, et fugiuntur et inclinantur ab aliis avibus, propter hoc quod corrumpunt naturalem communicationem avium et societatem. »
<--- Page Split --->
u Quod autem hoc innaturale sit homini, probat consequenter inducens et ostendens, quod homo est animal naturallter civile, ibi, Quod autem civile animal homo, scilicet sit, et plus omni ape et omni animali gregali, id est, in cujus genere principans constituitur unum, sicut grues unam sequuntur ordine litterato, palam est scilicet ex dicendis. Supponitur enim generalis propositio, quæ regulariter vera est, quod natura nihil facit frustra (I Physicorum), et quod non deficit in necessariis, nec abundat superfluis : constat autem quod per ordinationem naturae solus homo supra caetera animalia habet sermonem significativum, per quem, ut dicit Plato in Timæo, homo communicet homini suos conceptus et affectus, et alia quidem animalia vocem habent per quam significant sibi delectabile vel tristabile : unde vox illa nec litterata nec articulata est. Usque enim ad hoc pervenit natura brutorum animalium quod habeant sensum delectabilis et tristabilis : at ultra hoc non pervenit, ut sibi suos significant conceptus. Sermo autem articulatus et litteratus, qui hominis est, est in ostendendo conferens et nocivum, et per consequens justum et injustum. Communicatio enim in his et ostendere hoc sermone litterato et articulato in comparatione ad alia animalia bruta hominibus proprium est. Communicatio enim boni et mali, justi et injusti, et addit Avicenna, verecundi et inverecundi, turpis et honesti notitiam et conceptionem talium habere solis hominibus proprium est : solus enim homo insensibili cognitione cum sensu talium accipit notitiam et discretionem. Horum autem communicatio justitiae legibus ordinata, facit donum in communicatione cæconomica, et facit civitatem in communicatione politica. Ergo communicatio politica et cæconomica naturalissimæ sunt homini. Sic ergo habentur duæ conclusiones, quod politica communicatio naturafissima et perfectissima est hominis.
x Deinde cum dicit, Et prius itaque civitas, etc., procedit ad demonstrationem tertiae conclusionis, scilicet quod prior est secundum naturam. Et ad hoc inducit unam rationem : sicut dicitur in Prædicamentis : « Prius natura est, a quo non convertitur consequentia : » sed posita civitatis communicatione ponitur communicatio domus, non e converso : ergo prior est secundum naturam communicatio civitatis quam domus. Major patet et per se nota est, quod superius in inferiori est actu et intellectu, et non e converso : et ideo ablato superiori, aufertur, et non e converso. Ad probationem autem minoris procedit sic, ponens primo conclusionem intentam, ut sciatur ad quid deveniatur per rationem inductam, et hæc est : Et prius est civitas secundum naturam quam domus, et etiam quam unusquisque nostrum. Et hujus rationem subjungit : Totum enim prius necessarium esse parte. Et hujus causa est, quia pars trahit rationem a toto, et non e converso. Et illam subjungit dicens : Interempto enim toto non est pesneque manus, nisi æquivoce, quod non habet rationem perfecti pedis neque perfectæ manus. Velut si quis dicat lapideam manum esse manum, vel lapideum pedem esse pedem. Omnia enim talia diffiniuntur virtute et actu, quem habent in toto : quare jam non talia existunt, quando scilicet nec virtutem habent nec actum quem habent in toto : et non sunt eadem dicenda secundum formam et rationem : et si dicantur talia nomine, hoc erit æquivoce. Et hoc concludit ulterius inferens : Quod quidem igitur civitas natura prior, etc. Et rationem communem quam induxit de toto et parte, adaptat ad propositum, subinferens : Si enim non per se sufficiens est unusquisque, ad vitam scilicet et bonam vitam, ille segregatus a communicatione civili, similiter aliis partibus, segregatis scilicet a suis totis se habebit, quod scilicet non dicetur homo, vel domus, nisi æquivoce : quia virtutem et actum hominis non
<--- Page Split --->
habent, sicut nec pes lapideus, nec manus. Ex hoc ulterius infert, quod non potens communicare civili communicatione, aut nullo indigens, et propter hoc nihil communicans, nulla pars est civitatis. Et ex corollario infert, quod tunc aut bestia est, aut Deus : bestia, si pravitate defecit a natura hominis : Deus, si, sicut Didimus Bragmanorum rex, probitate Philosophiae sic profecit, quod ne impediretur a frequentantibus, nulli communicare voluit. Sicut dicitur de Diogene ab eodem Didimo, quod exiens de palatio solum scyphum ligneum in sinu portavit, quo aquam hauriret ab bibendum : et cum fugeret ad solitudinem, et videret pastores bibere haustu manus, projecit scyphum quem portaverat, dicens : « Nescivi quod natura scyphum mihi paraverat. » Et Alexandro multa promittenti si secum rediret ad palatium, cum in solitudine esset, et observaret cursum astrorum, respondit quod nihil simile offerre posset delectationi Philosophiae.
y Ex omnibus his conclusionem infert intentam, dicens : Natura quidem igitur impetus in omnibus, scilicet hominibus est, ad talem communitatem, id est, politicam communicationem, cum sit perfectissima et naturalissima.
Deinde procedit ad manifestationem quartae conclusionis, quod scilicet haec communicatio maximorum bonorum causa instituta est. Et hoc probat per duo. Unum est quod regulariter verum est, quoniam si aliquid opponatur ad aliud quod magis, et maxime ad maxime : unde si homo communicans isti civitati, optimus est, non communicans, malus est, et minus communicans pejor est, et nullo modo communicans pessimus est. Et hoc est
quod dicit : Qui autem primus instituit, etc. Et hoc probat ratione inducta subdens : Sicut enim perfectum, etc. Perfectum autem est, quod attingit ultimam perfectionem communicatione civili, quae optima est et naturalissima. Sic e contrario, separatum a lege et justitia civili acceptum animal homo, pessimum est omnium animalium. Cujus ratio est, quia injustitia saevissima est, quando habet arma et est armata ad iniquitatem : in homine autem est : habet enim in homine callens ingenium ad nocendum et astutiam ad machinandum omne malum : homo enim nascitur habens arma ingenii et astutiae : unde nascitur animal prudentia, id est, calliditate, et virtute, id est, robore nocendi et vi præditum, quibus ad contraria justitiae communicationis civilis utens, sive abutens, separatur a lege et justitia : propter quod scelestissimum et silvestrissimum efficitur, quando est sine virtute et scientia frænantibus ipsum, quasi effræne efficitur et proclive ad venerea et voracitatem, et pessimum, ad omnia vitia pronum. E contra autem justitia efficitur civile : et hoc probatur per primos impositores nominum : illi enim ab antiquo dicebantur δίκαιοι : δίκαιοι enim dicuntur civilis communitatis homines : et hoc nomine vocantur, quia per justitiam communicant, et δίκη civilis communicationis ordo est. Δίκαιος autem justi judicium est. Per omnia autem hoc intendit, quod istis scientiae maxime intendendum est, quae omnium perfectissima est et naturalissima et prima secundum naturam et optimorum bonorum, justi causa instituta, et sine qua homo omnium animalium pessimum est. Et sic finita est pars proœmialis.
<--- Page Split --->