TRACTATUS II
DE INVESTIGATIONE PROPRIETATI MOTUS SECUNDUM CONSIDERATIONEM PRIMI MOTORIS.
Quæ tractatus intentio, et a quo principium est considerationis, et quod nec omnia semper quiescunt, nec omnia semper moventur, nec alia semper quiescunt, nec alia semper moventur, ita quod nihil aliquando quiescat, et aliquando moveatur.
Revertamur autem nunc et quaeramus adhuc de his de quibus quaesitum est prius, an scilicet in aliquo tempore praeterito factus sit motus, vel non, èt investigemus per conditiones primi motoris a quo movet omne quod movet in natura, et a quo movetur omne quod movetur in natura. Oportet autem nos hanc investigationem incipere ab his quæ moventur, ut per illa deveniamus in illa quæ movent : eo quod illa quæ moventur sunt nobis notiora.
Et istius considerationis principium rect. et com. incipiet a dicta superius dubitatione, quæ 21. quaesivit, quare quaedam eorum quæ sunt, aliquando moventur, et aliquando quiescunt ? Ab hac autem incipientes, dividimus omnia quæ sunt secundum quod ad motum et quietem possunt comparari. Dicimus igitur, quod omnia quæ sunt, aut necessarium est semper quiescere, sicut dicit Zeno : aut necesse est omnia moveri, sicut dixit Heraclitus : aut necesse est alia moveri, et alia quiescere, sicut dixit Pythagoras quod terra movetur, et cœlum quiescit. Et iste tertius modus etiam diversificatur ulterius : quoniam si quaedam moventur et quædam quiescunt, hoc potest esse, aut ita quod ista quæ movetur, moventur semper, et illa quæ quiescunt, quiescunt semper : et nihil entium fit extra alterum istorum duorum modorum : aut ita, quod omnia quæ sunt, sint apta nata ad utrumque, scilicet quod quiescant, et quod moveantur, et aliquando quiescant, et aliquando moveantur, sicut dixerunt Anaxagoras et Empedocles, aut remedium est ab his duobus. Et amplius est iterum dividere entia sic, quod eorum
<--- Page Split --->
quæ sunt, alia sunt semper mobilia et mota, et alia semper immobilia et nunquam mota, alia aliquando mota, aliquando quieta : et hoc solum membrum dictarum divisionum est verum. Ut autem hoc melius appareat, reducimus totum hoc in septem modos entium, qui positi sunt a diversis Philosophis, quorum unus et primus est, quod omnia semper quiescunt, sicut dixit Zeno. Secundus est, quod omnia semper moveantur, sicut dixit Heraclitus. Tertius est, ut omnia moveantur quandoque et quiescunt, sicut dixerunt Anaxagoras et Empedocles. Quartus est, ut omnium rerum quaedam semper quiescant, et quaedam moveantur, sicut dixit Pythagoras. Quintus est, ut quaedam non omnia moveantur et quiescant quandoque. Sextus, ut quaedam quiescant semper, et alia moveantur quandoque, et quiescant quandoque. Septimus est, ut inveniantur in entium diversitate tres modi simul, scilicet quod quaedam moveantur, et quadam quiescant semper, et quaedam quiescant quandoque, et quaedam moveantur quandoque. Haec enim divisio nobis etiam cons'deranda est et prosequenda, quia declaratio ejus habet in se solutiones omnium dubitationum : et idso hujus divisionis declaratio perfecta est finis quem intendimus persequi in hoc negotio hujus libri, quem physicum auditum nominamus.
intendit tradere : principia autem universalia stant ad sensum et colliguntur per experimentalem cognitionem, quæ est in sensu accepta, sicut habet manifestari in principio primæ philosophiæ, et declaratum est in fine secundi Posteriorum analyticorum. Si ergo sensus dimittatur et rejiciatur, nullum erit experimentum quare intellectus principiorum est infirmus et nullus : et tamen hoc faciendum esse dixit Zeno. Sic enim dubitare de motu non est dubitabile de parte aliqua sensibilium, sed de toto : quia non modo conclusiones physicae non habebuntur, sed etiam principia nulla erunt, si sensus sit abjiciendus : nec ista dubitatio tantum est physica, sed etiam ad destruendas omnes artes mechanicas, quæ physica, ut in secundo libro hujus scientiæ diximus, imitantur : et etiam contra omnes opiniones de entibus : quoniam omnia entia aut moventur, aut referuntur ad motum. Et si dubitetur tunc, oportet quod omnia veniant in dubitationem : quia omnes scientiæ mechanicae et aliae utuntur motu secundum aliquem modum, si sunt scientiæ de entibus secundum quod sunt entia : quoniam cum omnia entia sint in rebus mobilibus, vel sint mota vel relata ad motum, si dubitatur de motu, dubitatur de principiis motus : et sic dubitatur de omnibus entibus tam physicis quæ vere moventur, quam mathematicis quæ secundum esse sunt in his quæ moventur, quam etiam divinis quæ referuntur ad motum : et propter hoc nihil omnino relinquit qui sic dubitat. Amplius autem sicut in rarationibus doctrinalibus quæ sunt mathematicae1, nihil pertinet ad mathematicum contradicere et refellere importunitates quæ sunt contra principia : et sic hoc non pertinet similiter ad aliquem artificem, qui considerat ens contractum ad materiam specialem, ita etiam non pertinet ad naturalem aliquid dicere et refellere de eo quod nunc dicitur, scilicet
<--- Page Split --->
quod nihil omnino moveatur. Est enim principium suppositum in Physicis, quod natura est principium motus, sicut dixi in secundo libro hujus scientiae 1. Pertinet igitur hoc inquisitive ex communibus refellere ad logicam, quae ad omnia methodorum principia viam habet : aut per certitudinem pertinet hoc ad Philosophum primum, qui ex communitate sui subjecti et suorum principiorum aliarum scientiarum principia habet probare et determinare. Fere autem tantum falsum est dictum ejus qui dicit omnia continue moveri et semper, sicut dicit Heraclitus : est enim in re ipsa tantum falsum unum quantum aliud : sed in modo quidem in Physicis dictum ejus qui dicit moveri, est minus falsum : eo quod est secundum scientiam naturalem, et non contra principia ejus. Suppositum est enim, quod omnibus physicis inest natura quae est principium motus et quietis : et ideo dicens motum, non negat principium quod est natura, et principium physicorum. Similiter autem una de passionibus rerum naturalium est motus. Passio autem propria est etiam quoddam principium incomplexum in scientia in qua passio illa probatur subjecto inesse. Dicens ergo omnia moveri, minus mentitur quam dicens omnia quiescere.
præcipue cum ipsi non distinguant quali motu moveantur semper et continue omnia quæ sunt, sed potius videantur dicere, quod omnibus motibus moveantur omnia. Dicimus ergo contra tales, quod non est possibile ut aliquid augeatur vel minuatur continue : sed potius est manifestum tempus inter statum augmenti et diminutionis inceptionem. Probavimus enim in sexto libro 2, quod neque augmentum vel diminutio, neque alius motus est continuus tempore infinito : quia cum augmentum sit finitum secundum mensuram distantiae quæ est inter perfectionem in quantitate, et inter imperfectionem contingentiae, quod finitum moveretur tempore infinito si augerot aliquid continentiae tempore infinito : et idem est de diminutione : et hoc quidem demonstratum est esse impossibile in sexto superiorum librorum. Nec iterum potest dici, quod res moveatur ita continue quod mutatio sit ad mutationem essentialiter : quia jam in quinto librorum superiorum demonstratum est hoc esse impossibile 3 : possibile tamen est, quod accidentaliter motus terminetur ad motum : sed hoc non inducit necessitatem : quia hoc quod per accidens est, hoc convenit inesse et non inesse : oportet ergo medium tempus status inter augmentum et diminutionem esse : et hic est status rei antequam incipiat diminui, sicut nos tempus infantiae et juventutis damus augmento, et tempus aetatis virilis damus statui, tempus senectutis et senii, ut in pluribus damus diminutioni, ita quod in senectute fit diminutio virtutis, et non substantiae : in senio autem diminutio substantiae simul cum virtute. Est autem de augmento et alteratione rerum ratio similis rationi huic quæ est de eo quod est guttam conterere, et perforare lapidem, et alia quæ sunt apta nata conteri : vel ei etiam quod est lignum scindere lapidem, quando plantatur sub lapide :
Quidam autem dicunt, ut diximus, quod omnia quæ sunt continue et semper moventur, et quod non est talis divisio in entibus, quod alia quidem moveantur et alia non moveantur, sed omnia moveantur et semper. Sed dicunt quod motus quorumdam latet nos secundum nostrum sensum, quia paulatim moventur : et non percipitur motus eorum nisi post aetates multorum hominum. Et contra hæc non est difficile contradicere,
<--- Page Split --->
sicut dixisse nos meminimus in septimo superiorum librorum, non est necessarium si gutta in aliquo toto tempore tantum effodit de lapide, verbi gratia, in tribus annis, vel si planta tantum perforat de lapide in tribus annis, quod medietatem illius foveae faciat in medietate illius temporis, et tertiam in tertia, et millesimam in millesima : quia sic contingeret, cum divisio vadat in infinitum, in maxima quantitate temporis, quod in qualibet minima aliquid effoderet : et hoc non est verum, quia hujus partes non sunt nisi in potentia in continuo et in tempore, sicut diximus in septimo superiorum librorum. Sed potius hoc est sicut de tractu navis, praeter hoc solum quod gutta cadentes et rodentes partes lapidis non sunt simul, sed trahentes navim sunt simul : et ideo non sequitur quod tot guttae quot in toto tempore foveae cadere possunt, moveant partem lapidis ut separetur a lapide et fiat fovea, quod pars illarum guttarum tertia vel aliquota in tertia parte temporis aliquotam reddat partem foveae : quia forte pars in nullo tempore aliquid radit de lapide, ut fovea fieri possit, vel pars foveae : quia licet quod de lapide remotum est sit quantitas qua divisi potest in plurima et infinita, cum nulla earum partium seorsum et divisim remota est a parte guttarum praecedentium, sed potius praecedentes dispouserunt et fecerunt simul aliquid separabile, quod ad ultimam guttam quain actu est respectu praecedentium, totum simul separatum est : et hujus perfectam rationem reddidimus in septimo 1. A simili igitur dicimus fieri in diminutione : et ideo si aliquid diminuatur, non est necessarium quod in toto tempore d'minutionis sua aliquid continue abeat ab ipso in qualibet parte temporis : sed potius per partes temporis disponitur : et tunc aliquando quando ultime dispositum est, totum simul abit in ipso quod est divisibile : aliter enim oporteret,
quod in infinitum divideretur, cum partes temporis potentiae sint infinitae sine qualibet parte, et parte temporis continue diminuerentur vel augerentur. Similiter autem est in alteratione secundum quamlibet specierum alterationem. Non enim sequitur quod partibile est infinitum id quod alteratur, quod propter hoc etiam ipsa alteratio secundum partem et partem in partibus temporis in infinitum divisibilis introducatur : sed fit alteratio multoties valde velociter in multis partibus alterati simul : quia alterans ante disposuit id quod alteratum est : et cum ultime dispositum est, tunc in pluribus partibus velociter introducitur alteratio : sicut esse videmus in densatione congelationis et coagulationis, in qua densantia primum disponunt, et postea velociter densatur id quod coagulandum est.
Omnia autem haec ideo dicuntur, ut sciamus quod non est necesse aliquid continue augeri, vel diminui, vel alterari. Si enim partes qualitatis quas addit augmentum; referantur ad partes temporis in quo fit augmentum, sequuntur duo inconvenientia : quorum unum est, quod eadem ratio est de omnibus partibus quantitatis addita, et de omnibus partibus temporis : ergo vel in omnibus partibus temporis fit pars augmenti, vel in nulla : sed non in nulla, ut dicit adversarius : ergo in omnibus. Sicut ergo datur dici pars quantitatis addita, ita dabitur hora per pars proportionalis sibi, et similiter medietati hora, et sic in infinitum : ergo per infinitas partes temporis facta est quantitas addita per augmentum : sed infinita non convenit pertransire, quando actu accipiuntur : ergo nunquam fuit devenire ad quantitatem additam illi per augmentum. Accipit enim haec ratio partes infinitas actu diversas in continuo 2. Aliud autem est inconveniens, quod si in qualibet parte augeretur aliquid secundum partem proportionalem parti tem-
<--- Page Split --->
poris, tunc oportet quod id quod augetur, semper sit æqualiter dispositum ad augmentum, et quod semper in partibus temporis æqualibus secundum æqualem quantitatem augeatur : et hoc est contra sensum : quia nos videmus, quod infans in utero matris plus augmenti accipit in novem mensibus, quam postea addatur ei in pluribus annis : et quod infra primum septennium plus augetur, quam infra secundum : et ita infra secundum septennium plus augetur, quam infra tertium : et hujus causa spectat ad libri Animalium scientiam. Eadem ratio est de diminutione et alteratione, ut patet ex dictis.
Amplius cum aliquis infirmatur et movetur de infirmitate ad sanitatem, necesse est determinatum esse tempus in quo sanabitur : et non potest illud tempus dividi ad partes individuas, ita quod pars sanitatis fiat in uno indivisibili, et alia pars in alio indivisibili temporis, sicut dixit Zeno : sed potius sanitas ejus perficitur in tempore postquam dispositus est ad sanitatem, et non dividitur secundum temporis divisionem, sicut diximus ante. Non autem potest dici, quod ideo moveatur continue ille qui sanatur : quia licet finita sit mutatio ejus ad sanitatem, tamen cum pervenerit ad sanitatem, non quiescit ibi, sed movetur ad aliud : et ideo continue et semper movetur : quia hoc nos destruximus in prehabitis quod non est mutatio mutationis, nec motus est ad motum : quare dicere quod omnes continue alterantur secundum partes omnes temporis, est ambigere in his quæ multum sunt ad sensum manifesta. Diximus autem jam ante, quod alteratio est ad suum contrarium et quiescit in illo, et videmus etiam quod a multis generationibus lapidis nihil videtur durior fieri neque mollior.
tum : quia si dicatur aliquid continue ferri quod fertur, tunc mirabile est quod latet nos suus motus deorsum qui continue est et semper : quia nos videmus eum quiescere cum pervenerit ad centrum : et ideo si latuit nos suum movens quando est in terra, et qua quiescere videtur, hoc est mirabile. Amplius nos videmus quod terra et quodlibet simplex corpus de numero aliorum permanent necessario et quiescunt quando sunt in propriis locis, et a locis illis non moventur nisi per violentiam. Ex his igitur necessario concluditur , quod quaedam ipsorum sunt in propriis locis, et quod in eis non moventur secundum locum : ergo non omnia moventur continue et semper secundum locum. Ergo aliquis potest de facili scire ex his quæ hic dicta sunt et aliis similibus illis, quod utraque positio impossibilis sit, et illa scilicet quæ dicit omnia moveri, et illa quæ dicit omnia quiescere.
At vero de facili ostenditur tertium membrum superius dictæ divisionis esse falsum, quod scilicet entium quædam continue moveantur, et quædam continue quiescant : et nihil sit de omnibus, quod aliquando moveatur, et aliquando quiescat. Dicendum enim est ad hoc, quod illud sit impossibile per easdem rationes quibus probatum est quod superius improbata membra sunt impossibilia. Nos enim videmus ad oculum in eisdem rebus fieri omnes mutationes : et illæ mutationes necessario stant in finibus suis : ergo talia et moventur quandoque, et quandoque quiescunt. Adhuc dicemus ad hoc, quoniam circa hoc dubitans oppugnat his quæ sunt manifesta : secundum enim dictum suum non erit aliquod augmentum, cum supra probatum sit quod augmentum non sit continue et semper in tempore : et etiam nihil movebitur violenter, quia propter hoc aliquid dicitur violenter moveri, quia expellitur a loco suo in quo quievit naturaliter. Hæc etiam ratio removet ab entibus generationem et corruptionem : quia nihil gene-
<--- Page Split --->
ratur infinite, cum terminorum generationis et corruptionis non sit aliquod medium. Fere autem positio talis destruit totum motum universaliter et moveri : quia motus alterationis finis est generatio, et motus localis causat alterationem. Similiter autem opinio communis est, quod in omni motu sit fieri quoddam, et generari quoddam, et quoddam corrumpi : quia sicut diximus in tertio 1, motus est generatio formae post formam, vel ubi post ubi, et ejus quod abjicitur corruptio : et ideo illud quod mutatur, fit continue durante motu hoc in quod mutatur, sicut album vel nigrum vel alia forma ad quam mutatio est : aut si non est motus ad formam, sed ad ubi, tunc hoc quod movetur fit in hoc ubi ad quod movetur, et corrumpitur ab eo ex quo est motus : et si haec est forma. tunc corrumpitur hoc quod est album vel nigrum quod movetur : aut corrumpitur ab ipso si motus est secundum locum : quia locus non fit id quod movetur in loco. Cum autem motus est ad formam, tunc id quod movetur, fit secundum aliquod esse suum : et ideo homo fit sanus : quia, sicut diximus in quinto, id quod movetur dicitur denominative fieri hoc ad quod est motus. Quare ex dictis manifestum est, quod entium quaedam aliquando moventur, et aliquando quiescunt.
CAPUT II.
In quo per sensus experimentum ostenditur quod non omnia semper moventur, nec omnia semper quiescunt, nec quadam semper moventur, nec quaedam semper quiescunt, ita quod nihil aliquando movetur et aliquando quiescit, sed potius est quod aliquando moventur et aliquando quiescunt.
ventur, et aliquando quiescunt : et quod nihil est quod continue et semper moveatur, et semper quiescat, sicut dicebant Anaxagoras et Empedocles : copulandum est ad rationes quas antiquitus Antiqui adduxerunt. Contra hoc quidem accingi nos oportet. Nos enim in quinto et sexto et in septimo librorum ostendimus, quod omnis motus aliquando perveniet ad finem si rectus est : et illud valebit nobis ad declarandum, quod aliquid est quod aliquando quiescit, et aliquando movetur. Sed tamen adhuc altius ordinare volentes quaestionem, principium hujus disputationis adhuc iterato sumemus ab his quae nunc determinata sunt, hoc est, eamdem divisionem resumentes quam fecimus in capitulo praecedenti.
Dicimus igitur summatim, quod aut Text. et com. 26. omnia quiescunt, aut omnia moventur, aut alia quiescunt, et alia moventur. Et si hoc tertium membrum concedatur, tunc hoc non potest esse, nisi uno trium modorum : aut enim omnia simul aliquando quiescunt, aliquando moventur, sicut fuit opinio Anaxagoræ et Empedoclis : aut ita quod semper quiescunt, et nunquam moventur : quædam autem semper moventur et nunquam quiescunt, et nihil omnium est quod idem numero quiescat, et aliquando moveatur : aut ita est, quod quædam entium aliquando quiescunt, aliquando autem moventur, eadem numero existentia : et nos non indigemus hic ut plures articulos repetamus de superiorum divisione. Quod quidem igitur non sit possibile ut omnia quiescant. et nunquam moveantur, sicut dixerunt Melissus et Zeno, ostensum est prius : sed adhuc quædam dictis adjungemus. Si enim sic se habet, quod omnia quiescunt, tunc in rei veritate sic se habet sicut dicunt quidam, quod omne ens est infinitum et immobile : quia cum sit infinitum, non habet quo moveatur : in-
<--- Page Split --->
finitum enim secundum locum occupat omnem locum, et infinitum secundum formam occupat omnem formam. Sed tamen quod omnia sint quiescentia, non videtur esse verum secundum sensum : sed multa entium quae sunt finita secundum materiam, videntur moveri. Et hoc etiam per varietatem probatur opinionis in eo quod comparatur ad res. Si enim ponatur alia opinio esse falsa sive universaliter aliqua opinio supponatur esse, tunc sequitur necessario, quod motus sit etiam : quia aut vera erit opinio de eo quod est Socratem sedere, et non sedere : aut oportet esse motum : quia cum opinio sit receptiva contrariorum, hoc est, veri et falsi, nisi per mutationem rerum oportet motum esse in rebus. Idem autem sequitur si sit phantasia : illa enim est vera vel falsa per eamdem rerum mutationem : et idem sequitur generaliter quando de re aliqua aliquando sic videatur, et aliquando aliter apud sapientes : quia hoc esse et fieri non potest per rerum mutationem. Phantasia enim et opinio sic variate per res sunt motus quidam : licet enim phantasia et opinio motus quidam sint a sensu secundum actum facti.
Quod autem nos diximus probari motum esse per phantasiam et opinionem, intelligimus de phantasia et opinione secundum comparationem ad res : quia sicut oratio vera vel falsa est, non in eo quod ipsa est susceptibilis contrariorum, sed in eo quod suscipit contrarietatem cujus ipsa oratio est signum : ita etiam phantasia et opinio suscipiunt contrarietatem. Non enim phantasiam et opinionem hic accipimus secundum quod sunt in opinante tantum : quia re uno modo se habente, potest opinio esse vera et falsa per deceptionem opinantium de ipsa, sicut est opinio de quantitate solis et stellis : quia qui sequitur sensum et deceptionem sensus, dicit solem esse monopedialem : et qui sequitur demonstratio-
nem, dicit ipsum majorem quam sit terra, uno modo se habente re ipsa. De intellectu autem et scientia non est eadem ratio : quia intellectus et scientia sunt de his quae sunt uno modo, et de necessitate invariabilia.
Ista tamen omnes rationes quas hic induximus a divisione superius posita, logicae sunt non habentes necessitatem : sed tamen in eis sunt propositiones praemissae majoris probabilitatis quam conclusio : et nos contra tales veritatis adversarios hic aliis rationibus non indigemus. Quia intendere et quaerere rationem de his habemus aliquid dignius quam sit ratio, ita quod sint nota per se ad sensum ad quem omnis propositio universalis certificatur, hoc est proprium ejus qui indiget mente et ratione : eo quod ipse amen s et mente captus est : talis autem hominis proprium est male judicare inter melius et pejus, et inter credibile et non credibile, et inter principium et non principium ; omnis autem acceptio quae firmatur a sensu, melior est quam illa quae sensui contradicit 1 : et conclusio quae sensui contradicit, est incredibilis : principium autem quod experimentali cognitioni in sensu non concordat, non est principium, sed potius contrarium principio. Similiter autem per omnem modum impossibile est quod omnia moveantur : et similiter adhuc impossibile est quod omnium entium quaedam semper moveantur, et quaedam quae semper quiescant, et nihil sit quod aliquando moveatur, et aliquando quiescat eorum quae sunt de numero entium. Ad omnia enim tria membra sufficiens est accipere unius acceptionis fidem. Videmus enim ad sensum quaedam aliquando moveri, et aliquando quiescere eadem numero existentia. Licet enim visus aliquando decipiatr in quantitate visibilis, aut in eo quod videtur aliquando moveri, ad quod non movetur : tamen congregatio sensuum de eodem non decipitur. Et ideo
<--- Page Split --->
Inilicium tripliciter se habet judicium sensuum. Alieumnum quando enim decipitur visus, sicut quando judicatur ad visum de quantitate solis, vel motu stellarum, qui dicitur scintillatio. Aliquando enim non decipitur, sicut quando judicium plurium sensuum est de eodem, sicut quod aliquid aliquando movetur, et aliquando quiescit: et ideo judicium est aliquando praecise verum, et aliquando praecise falsum, sicut probatur in scientia de fallacia visus. Aliquando autem est dubium donec feratur demonstratio, quae certificat alteram partem. Sed causa de hoc quod diximus aliquid aliquando moveri, et aliquando quiescere, est praecise verum: et ex illo testimonio manifestum est, quod impossibile est quod omnia semper quiescant, vel quod omnia semper et continue moveantur, vel quod entia omnia sic se habeant, quod quaedam eorum semper moveantur, et quaedam semper quiescant, et nihil sit quod aliquando moveatur, et aliquando quiescat.
moveturomnino , ettamenestineoquodmovetursecundumlocum : ethocestprimummovens , etprimummobile .
CAPUT III.
Quod omne quod movetur, movetur a motore distincto ab ipso, aut per esse et diffinitionem, aut per diffinitionem tantum et non per esse.
Incipiamus igitur investigando utrum omne quod movetur, habet motorem, ut perfecta sit doctrina quam incipimus in sexto superiorum librorum : et dicamus per ea quae sunt determinata in principio quinti 1, quod tam moventium quam eorum quae moventur, alia quidem secundum accidens movent, et secundum accidens moventur ; alia autem per se movent vel per se moventur. Secundum accidens autem movent, et secundum accidens moventur, quae cumque quidem dicuntur moventia vel mota propter id quod sunt in his quae moventur vel movent : et hoc est duobus modis : aut enim sic sunt in moventibus vel motis, quod nullo modo possunt per se movere vel moveri, sicut albedo vel musica dicitur movere, cum dicimus quod musicus projicit lapidem, vel musicus ambulat : aut ita quod potest movere per se, si separetur ab eo cui inest, sicut dicimus quod manus percutitur, vel manus movetur, in eo quod percutit Socrates, vel movetur ambulando : et quia id quod est per accidens, quoad nos notius est eo quod est per se, ex abnegatione ejus quod est per accidens tam in movente quam in eo quod movetur, possumus cognoscere id quod movet per se, et id quod movetur. Quod enim sic movent, quod non dicun-
<--- Page Split --->
tur movere, quia insunt moventibus ut accidentia ipsorum, vel ut partes ipsorrum. Iterum quia quae dicuntur moveri non quo insint motis altero dictorum modorum, illa dicuntur movere et moveri per se. Et haec omnia patent liquide ex his quae in quinto librorum superiorum sunt dicta : et ideo non oportet nos hic amplius explanare ista, praeter solum hoc quod patet ex dictis, quod anima nunquam movetur per se, nec potest moveri per se : cum ipsa non moveatur nisi in corpore : et si separetur a corpore, non erit mobilis motu physico cum sit indivisibilis secundum quantitatem.
Ulterius autem dividendo ea quae moventur per se, et non secundum accidens, dicimus quod eorum quae moventur per se, alia quidem moventur a seipsis, ita quod motorem habent indistinctum a seipsis secundum esse : alia vero moventur ab aliis quae per esse distincta sunt ab ipsis per diffinitionem : et intelligimus distinctionem secundum esse et diffinitionem, quando movens et mobile differunt ratione diffinitiva, et etiam subjecto et loco : distinctionem autem secundum diffinitionem et non secundum esse, quando diffinitio data per formam entis moventis alia est a diffinitione quae est a forma mobilis : sed non differunt subjecto et loco : eo quod movens est quaedam forma et perfectio ejus quod movetur.
Adhuc autem ulterius dividendo id quod movetur, dicimus quod eorum quae moventur, aliud movetur a natura, et aliud movetur a violentia et extra naturam. Quaecumque enim eorum quae moventur, moventur a seipsis, ita quod principium sui motus est in eis, illa moventur a natura, sicut constat per ea quae diximus in secundo libro superiorum. Tamen diffiniendo naturam diximus, quod natura est principium et causa motus et quietis in quo est primum per se, et non per accidens. Hoc autem modo movetur etiam quodlibet animalium, quia animal quodlibet movetur a seipso : quia quocumque principium motus est in seipsis, hoc di-
cimus moveri natura : unde considerando totum animal prout componitur ex motore et mobili, dicimus quod animal movet seipsum, et naturaliter movet, et naturaliter movetur : quia anima quae movet est forma et natura totius, et corpus quod movetur hoc modo, est perfectum ab anima, et refertur ad animam moventem, ita quod ipsum naturaliter suscipit motum ab ipsa, et cum motus qui est ab anima, potentia sit in ipso corpore, et fiat in ipso actu, quando movetur secundum actum. Omne enim illud mobile quod potentia habet actum alicujus moventis, naturaliter movetur ab illa, sicut inferius declarabimus. Si autem consideretur corpus animalis non in relatione ad animam, sed in relatione ad elementa ex partibus materialibus quibus componitur, convenit ipsum naturaliter moveri, et quandoque non naturaliter, sive extra naturam. Et ideo differentia magna est secundum qualem motum eveniat motus corporis, et ex quali elemento constet. Quia si moveatur corpus ab anima secundum eumdem motum quo naturaliter movetur corpus, sicut si moveat ipsum descendendo, quod est corpus terrectre et grave, tunc erit motus secundum naturam animalis et corporis materialis. Si autem moveat ipsum contra naturam corporis et elementi corporalis quod dominatur in ipso corpore, tunc erit talis motus cum pсna etlassitudine : et ideo erit naturalis animali, sed tamen contra naturam corporis, sicut si homo vel aliud grave animal ascendat. Si autem corpus sit ex elemento quod non habet contrarium, ita quod motor nunc movet ipsum contrario motu naturae corporalis elementi quod in ipso est, tunc ille motus non habebit pсnam et lassitudinem, et erit secundum naturam totius animati et corporis ejus : et per similitudinem ad istud est motus corporis cсlestis, sicut inferius ostendemus. Et ideo dicit Ptolemaeus in Almagesto, quod creaPtolemaei sententia l ter corporis cсlestis ita formavit ipsum, Almagesto quod obediret motoi secundum natu-
<--- Page Split --->
ram, ut omnis motus sui motoris perfici possit in ipso : hoc autem non perfecte hic, sed in libro de Cælo et Mundo habet declarari.
Hoc igitur nunc dimittes dividendo alterum superiorum membrorum, quod eorum quae moventur ab alio distincto secundum diffinitionem et esse, quaedam moventur naturaliter et a natura, et quaedam moventur extra naturam. Extra naturam quidem sive violenter moventur, sicut terra movetur sursum, et ignis deorsum. Amplius etiam partes animalium relatae et comparatae ad elementa ex quibus consistunt materialiter, quandoque moventur extra naturam juxta positiones diversas in situ sursum et deorsum, et modos motus, qui sunt ascensio vel descensio. Quod autem sint illa quae moventur ab aliquo extrinseco sibi, et tamen moventur a natura, non statim potest determinari, sed manifestabitur inferius.
Tali igitur posita divisione, si probaverimus quod omne quod movetur a se et a natura, et omne quod movetur violenter, et quando movetur naturaliter, habet motorem a se distinctum per diffinitionem et esse, vel per diffinitionem tantum, probata erit sufficienter una propositionum dictarum superius, quae dicit quod omne quod movetur, habet motorem distinctum a se, aut secundum esse et secundum diffinitionem, aut secundum diffinitionem tantum. Declarantes igitur per inductionem omnium eorum quae moventur, quod moventur a motore distincto a se, incipiemus a magis notis apud nos.
ctum ab eis per esse et diffinitionem : quia manifestum est in talibus, quod movens ad sensum diversum est ab ipsis, sicut quando lapis projicitur sursum, patet omnibus diversum esse projiciens a projecto : et ideo in talibus patet, quod omne quod movetur violenter, movetur ab aliquo distincto ab ipsis. Post autem illa quae moventur sic violenter et extra naturam, magis est manifestum in his quae a seipsis moventur et naturaliter, sicut moventur animalia. In animalibus vero non est immanifestum, utrum ab alio moventur vel non : quia omnes sciunt quod corpus quod movetur, per diffinitionem aliud est ab anima movente ipsum : sed forte immanifestum est qualiter est accipere diversum movens, et id quod movetur, utrum scilicet anima movens et corpus motum distinguantur diffinitione solum et non esse, vel distinguantur ita quod sicut separantur suis diffinitionibus, ita etiam sint separabilia secundum esse : quia in rei veritate in animalibus brutis in quibus ultimae perfectiones sunt animae sensibiles, motor autem a mobili non distinguitur per esse, sed per diffinitionem : sed in anima rationali intellectuali secus est, quae per esse et diffinitionem separatur : propter quod etiam tam Alexander quam Themistius eam æquivoce dicunt vocari animam cum vegetabili et sensibili : sed de hoc alibi erit locus inquirendi 1. Quod autem diximus, quod non est immanifestum in omnibus animalibus motorem alium esse ab eo quod movetur, probatur ex hoc quod videtur esse in animalibus quantum ad motorem et id quod movetur, sicut est in navibus et aliis artificiatis quae non moventur nisi ab artifice distincto ab ipsis, licet non subsistat per naturam, sed per artem. Ars enim naturam imitatur, et præcipue animam secundum quam ipsa est natura : et ideo sicut in artificiatis motor artifex di-
Text, et com. In his enim motis quae moventur vio- 28. lenter et extra naturam, maxime quoad nos manifestum est quod moventur ab alio quod est eis extrinsecum, et distin-
<--- Page Split --->
visus est ab artificiato, ita etiam est in animalibus, et in omnibus quae a seipsis moventur, praeter hoc solum quod artifex extrinsecus est ad artificiatum, et distinguitar ab ipso loco et subjecto, et diffinitione : anima autem non generaliter distinguitur a corpore quod movet secundum esse, sed secundum diffinitionem generaliter distinguitur ab ipso. Et sic patet, quod etiam illa quae movent ipsa seipsa, habent motorem per diffinitionem a se distinctum.
Maxime autem dubitatur de reliquo membro ultimo dicte divisionis. Dictum est enim quod eorum quae moventur ab illo, quaedam moventur violenter, et quaedam naturaliter : et non est dubium quin illa moveantur ab alio quae violenter moventur : sed illa quae moventur naturaliter et non moventur a se ipsis, ut animalia faciunt, habent maximam dubitationem, utrum habeant aliquem motorem vel non habeant : et illa sunt quae superius in ultima divisione posuimus contra illa quae moventur ab aliis violenter : et ideo ista moventur naturaliter. Et quia natura est principium intrinsecum eorum quorum est natura, ideo ista maximam afferunt dubitationem a quo moveantur, sicut levia et gravia : haec enim ad opposita loca moventur per violentiam : locus enim oppositus et contra naturam gravi est sursum, et locus oppositus levi est deorsum : et in illa loca moventur violenter grave et leve. In propria autem loca moventur naturaliter, leve quod sursum, et grave quod deorsum.
tem a seipsis animalium et animatorum est proprium : et quaecumque animalium moventur a seipsis. illa etiam possunt stare a se ipsis. Omne enim animal quod est sibi causa ambulandi per principium conjunctum sibi, per idem etiam est sibi causa non ambulandi : quia sicut supra in primo hujus libri tractatu diximus, anima est principium motuum et quietum et plurium et non unius. In hoc enim differt a natura, quae est forma corporalis, sicut diximus in secundo libro superiorum. Quare si dicatur in ipso igne per principium conjunctum sibi esse sursum ferri, sicut in animali est causa ambulandi, tunc etiam erit in igne causa standi, et causa quod fertur aliquando deorsum quando fuerit sibi appetitus descendendi: et hoc est falsum : ergo non a seipso movetur sursum ignis. Irrationabile enim est, quod illa quae movent seipsa, moveantur tantum secundum unum motum, ut diximus prius. Hoc autem melius in libro de motibus animalium habet declarari.
Amplius quomodo posset esse, quod Text. et com 30. continuum aliquod physicum sive naturale quod unam habeat in omnibus partibus rationem, sicut elementa simplicia movent seipsa. Secundum enim quod ipsum est unum in forma et continuum in toto et in partibus, non est contactum : ergo non potest in ipso esse ratio diversa moventis, et ejus quod movetur : et ideo vel quælibet pars movet, et nulla movetur : vel quælibet pars movetur, et nulla movet : vel quælibet pars simul movetur, et movet : quia cum sint unius rationis, non potest dici quod una moveat et altera moveatur. Et siquidem dicatur quod quælibet movet et nulla movetur, tunc ipsum erit movens immobile : et tunc assignandum est quid ab eo quod movetur : et hoc non fit : et cum movens immobile sit impartibile, sicut inferius probabitur, oportet quod conti-
<--- Page Split --->
nuum esset impartibile, quod falsum est. Si autem quælibet movetur et nulla movet, tamen habemus quod non movetur a se, sed a quodam alio extrinseco sibi : impossibile autem est quod quælibet moveatur et moveat, quia sic quælibet esset in potentia et in actu. Omne enim movens est in actu, et omne quod movetur est in potentia : et sic quælibet esset completa et incompleta, et educens se de potentia ad actum : quæ omnia sunt absurda : ergo impossibile est dicere quod moveantur a se talia simplicia et continua corpora, sicut grave et leve, et universaliter quatuor elementa : sed oportet secundum quod dividitur et separatur unum ad minus per diffinitionem, sicut unum aptum natum est agere, et aliud pati, et unum movere, et alterum moveri. Nullum igitur horum simplicium continuorum ipsum seipsum movet, et quod composita sunt sub forma continui habent jam in omnibus partibus unitatem. Similiter etiam est in aliis partibus continuis quæ composita sunt, ut ossa et pili. In quantum enim continua sunt, non movent ipsa seipsa : sed oportet quod in unoquoque talium movens dividatur essentiali divisione diffinitionis, vel esse et diffinitionis ab eo quod movetur, sicut videmus fieri in his quæ animata sunt : cum notum sit omnibus, quod aliquid distinctum ab eo quod movetur movet ea.
Sed objicit nobis forte aliquis dicens, quod sicut in animalibus distinguitur forma quæ est anima movens a corpore quod est motum : ita etiam in elementis simplicibus forma specifica distinguitur ab essentia materiae : et ideo essentia formae potest movere intellectum, et materia moveri, sicut in animalibus anima movet, et corpus movetur : et sic potest dici quod elementa a seipsis moventur. Sed hoc non est conveniens. Nos enim ostendimus in quinto librorum superiorum 1, quod materia secundum quod
est in potentia ad esse, non est aliquo modo mobilis. Et quod oportet quod mobile sit actu quoad esse, licet sit in potentia secundum quod est motum. Materia enim elementorum distincta a forma non est actu aliquo modo : et ideo non potest eam movere forma : propter quod talia corpora simplicia a seipsis non sunt mobilia. Jam enim habemus propositum : quia probavimus omne violenter motum, et omne quod movetur ab anima, et omne quod movetur naturaliter et non ab anima, et non violenter, ab alio moveri : licet non adhuc probaverimus quod vel quale sit illud movens quod movet corpora simplicia naturaliter mota, et ad hoc consequenter ponemus considerationem.
CAPUT IV.
Quod omne id quod movetur natura, et non ab anima, per se movetur a suo generante, et per accidens ab eo quod removet impedimentum sua actionis.
Si enim accidit id quod natura et non Text et com. 31. ab anima movetur, ab aliquo a se distincto per esse et diffinitionem semper moveri, fiet manifestum quoniam in per se et per accidens secundum naturam et extra nataram fuerint causæ diversæ quæ sunt magis essentiales motui quæ sunt mobile et movens, est etiam in moventibus accipere ea quæ dicta sunt. Moventia enim quædam movent extra naturam, sicut quæ movent violenter : et quædam movent secundum naturam, sicut quæ movent naturaliter. Exemplum autem eorum quæ movent extra naturam et violenter, est in omnibus illis quæ non movent ad hoc ut imprimant ei quod
<--- Page Split --->
movent formam suam secundum quam movent, sicut vecti in machinis qui dicuntur manganelli, vel tribuchi, vel blidæ, movent lapidem : et sic chorda arcus movet sagittam, et sic manus projicit lapidem : talia enim omnia non sunt natura sua propria moventia grave, sed per impetum qui fit in eis, aliunde movent. Exemplum autem eorum quæ movent naturaliter, est in omnibus his quæ formam secundum quam sunt moventia, nituntur motu suo imprimere ei quod movent, sicut actu calidum movet potentia calidum, et sicut anima movet corpus prosequendo formam quam concepit. Similiter autem est in omnibus aliis hujusmodi, et in consimilibus istis. Hæc autem eadem divisio est de mobili secundum quod est mobile. Illud enim est dupliciter mobile : aliud enim nobilium movetur secundum naturam, et aliud extra naturam et violenter. Et quod movetur secundum 'naturam, est per se moveri. Et quod movetur violenter, est per accidens. Illud autem quod absolute et simpliciter movetur naturaliter, est illud quod habet in se susceptivam et passivam potentiam recipiendi formam, secundum quam movet motor suus per inchoationem ipsius formæ in ipso : quoniam intendit ei suus motor imprimere per motum quo ipsum movet : et habet in se tale principium per se, et non secundum accidens, sicut potentia quale vel potentia calidum vel frigidum efficitur actu secundum qualitatem illam informative, ad quam fuit ordinata potentia ejus : et similiter est de eo quod potentia quantum, aut potentia ubi. Dico autem absolute et simpliciter talia esse quæ moventur naturaliter, præter ea quæ moventur violenter. Illa enim aliquid naturae habent in motu quo moventur, sed non absolute moventur secundum naturam, sed secundum quid : et hoc declarabitur in tertio de Cælo et Mundo 1. Et voco principium passivum receptum in quo
inchoata est forma agentis hoc modo quo dixi in primo horum librorum, quia omnis forma moventis inchoata est in materia : aliter enim non est materia propria, neque mobile proprium motori suo potius quam alii : oportet enim quod moventia inferant passiones suis propriis mobilibus, et agentia suis propriis passivis; et hujusmodi passivi et mobilis generale signum est quando in eo talis invenitur potentia, quæ non indiget nisi uno determinato motore ut exeat in actum. Si enim plures exigeret motores, tunc non esset per se appropriata uni : et sic non esset alicujus agentis proprium, sicut figura hominis potentia est in semine hominis, et figura idoli potentia est in cupro eo modo quo cuprum est subjectum arti. Dico autem quod hæc potentia insit illi passivo per se, et non secundum accidens : quia aliquando idem numero mobile movetur et quale et quantum : sed tunc alterum alteri accidit, et non est ei essentiale, sicut quando calidum potentia fit actu calidum : tunc enim ideo quod calor est dissolvens et extensivus, fit etiam id quod sit calidum majoris quantitatis : hoc forte non fuit de intentione agentis : sed ideo fit, quia talis extensio accidit calori quando est in materia dissolubili et extensibili. Hoc autem quod jam diximus, universaliter dicimus fieri in corporibus simplicibus quando moventur secundum locum : illa enim ab alio moventur extra naturam et violenter, et ab alio moventur secundum naturam sive naturaliter, sicut ignis et terra, quorum unum est leve simpliciter, et aliud grave simpliciter : et ideo magis manifesti sunt in eis motus dicti quam in elementis mediis. Moventur autem natura cum actus eorum quos imprimunt eis sua propria agentia, sunt potentia ipsorum, et in eis ipsis eo modo quo dictum est.
<--- Page Split --->
Causa autem quod non manifestatur in talibus quid sit ea movens, est quia potentia ponitur esse multipliciter : et ideo non expresse scitur a quibusdam a quo ignis moveatur sursum, et a quo terra moveatur deorsum. Hoc autem demonstrabimus in simili. Potentia enim passiva quæ receptiva est actus et complementi, dicitur dupliciter: quia nos dicimus, quod secundum alium modum potentiae receptivæ est potentia sciens ille qui adhuc addiscit et eget ut doceatur, et secundum alium modum potentia est sciens ille qui jam habet scientiam in habitu, sed non considerat secundum actum : prior enim qui eget doctrina, non habet potentiam in qua fit complementum, nisi per inchoationem : quia est in potentia sua habitus confusus non adunatus, qui est in primus principiis scientiarum quæ homo scit per naturam. Secundus autem habet habitum, et potest agere actiones habitus quando voluerit, nisi sit impeditus : et ideo primus est per se potentia sciens : sed secundus non est per se potentia sciens in actu, sed potius per accidens impeditur ab opere scientiæ : et generale est in utroque istorum modorum, quod semper sit actu id quod est potentia, quando simul sunt activum et passivum. Si enim docens secundum suam doctrinam tangat et informat potentia scientem quæ potentia scit, per se efficitur actu doctus et sciens. Similiter cum removens impedimentum simul sit cum sciente non considerant, efficitur sciens actu considerans : sic enim addiscens ex potentia esse ad discentem fit alterum aliquid a potentia, quia efficitur in actu. Cum autem sic habet a tum sciendi et non sit aliquid quod prohibeat ipsum, tunc secundum actum et complementum quod recipit, operabitur, hoc est, considerabit secundum actum de scibilibus quæ jam didicit. Si enim ita non diceretur, tunc sequeretur necessario quod post scientiam acceptam inesset sibi adhuc ignorantia, quæ secundum contradictionem habet se ad scire : et sic si-
mul sciret et non sciret : quia non valens considerare cum non habeat impedimentum, est ignorans : et hoc est impossibile : ergo oportet dicere quod habens scientiam secundum actum considerat, si non habet impedimentum. Si autem nos quæramus quid moveat cum ad considerandum inter duo moventia, scilicet utrum moveat eum ad considerandum ille qui docet eum et generat in eo scientiam, vel ille qui removet ei impedimentum postquam doctus est, invenimus quod docens ipsum movet eum per se ad considerandum : quia dat ei formam, ad quam necessario consequitur considerare si non impediatur : sed removens obstaculum, movet eum per accidens : quia motus ejus non dat ei considerare, nisi per accidens : eo quod considerare inerat ei prius si impedimentum non habuisset. Si autem aliquis objiciens dicat, quod sciens seipsum movet ad considerandum, et sic non indiget motore removente impedimentum : quia impedimentum considerationis suæ non est nisi voluntas sua : et ideo quando vult, tunc considerabit. Dicemus quod hoc per accidens est, sicut medicus sanat seipsum, et non in quantum medicus efficitur sanus, sed in quantum æger : ita et hoc. Iste enim remotor est impedimenti sui non in quantum est effectus de potentia considerante actu considerans, sed accidit hoc ex illo quod in potestate habet impedimentum removere.
Est autem adhuc intelligendum, quod considerare secundum actum est a forma scientiæ quam iste accipit a sciente : et ideo quando docens dat ei scientiam, tunc cum scientia dat ei omne quod sequitur ad scientiam : et ideo docens per se movens est in utroque motu, sicut supra diximus. Similiter autem per omnem modum se habet in physicis quantum ad moventia corpora simplicia, quæ sunt quatuor elementa. In talibus enim id quod est actu frigidum, potentia est calidum, antequam generetur et fiat secundum actum calidum. Cum autem gene-
<--- Page Split --->
ratum est et accipit formam calidi, et fit ignis, tunc operabitur operationem calidi, quae est ardere, nisi habeat aliquid quod ipsum impediat ab operatione : unde ab eo a quo accipit formam ignis et caloris, ab eodem accipit omnem operationem et omnem proprietatem, quae sequitur formam ignis et caloris. Similiter autem se habet et tunc grave et leve. Leve enim fit ex gravi per hoc quod grave est leve in potentia : et tunc fit leve a generante ipsum a gravi : sicut quando fit ex aqua aer, vel ignis : vel quando fit ex terra alterum illorum. Grave enim primum potentia est leve, et tali potentia quam vocamus per se potentiam passivam et receptivam, in qua per inchoationem solam est forma levis. Cum autem jam est leve secundum complementum, tunc habebit ab eodem generante omnia quae sequuntur levitatem, quae sunt motus ad superius, et locus superior, nisi aliquid impediat. Actus enim consequens levitatem est in aliquo ubi determinatum esse, et hoc est sursum : sed aliquando prohibetur, quando detinetur in loco contrario : sicut quando ignis vel aer clauditur in vase, vel retinetur in materia deorsum cadente, sicut est de igne in lignis : et sicut diximus de motu secundum locum simplicium corporum, ita etiam se habet in quanto secundum motum augmenti vel diminutionis, et in quali secundum motum alterationis. Signum autem hujus est, quia nos videmus quod quantum generans ei quod generatur, largitur de sua forma, tantum largitur ei de suo loco et de suo motu. Cum enim ignis agit in grave quod est terra, primum dissolvit ipsum, et tunc elevat ipsum parum, et postea dissolvit et rarificat ipsum plus et plus : et cum omnino ipsum igniverit, tunc adjuvat sibi id quod generavit in loco suo naturali : et ideo locus et motus datur a generante sicut forma : sed forma datur principaliter, et locus et motus dantur per consequens, sicut ea quae propria accidentia sunt formae datae per generatio-
nem : et licet ita sit ut dictum est, tamen propter hoc quod latet hoc in corporibus simplicibus, quaeritur a Platone et a quibusdam aliis, quare in suum proprium locum moventur gravia et levia, quando sunt extra ipsa? cum non videatur distinctus ab eis motor intrinsecus vel extrinsecus, sicut in animalibus et in his quae moventur violenter distinctus motor invenitur. Causa autem quare moventur in propria loca quando non sunt prohibita, nulla alia est, nisi quia ex forma accepta a generante ipsa apta nata sunt inesse, et non alibi ubi sunt sua generantia, et hoc esse forma levi et gravi : unde per essentiam est leve sursum, et grave deorsum, et levi sursum moveri, et gravi deorsum moveri, sicut diximus.
Sed potentia leve et potentia grave di- 32. citur multipliciter, sicut dictum est de potentia sciente. Cum enim adhuc est sub forma aquae et terrse secundum actum est grave, tunc quodammodo potentia est leve : quia materia sua susceptiva est formae levis : et quando jam factus est aer vel ignis, et habet in se formam levis, tunc aliquando convenit ipsum esse potentia leve. Convenit autem aliquando, quod propter aliquod impedimentum neque sursum est, neque sursum ascendere potest, sed continue quando ablatum fuerit impedimentum, tunc agit actum levis, et tunc fit sursum per hoc quod ascendit. Similiter autem est de quali, quando de generatione deductum est ad formam qualitatis generatae, tunc in actu immutat secundum illam, sicut superius diximus, quod sciens mox considerat, nisi aliquid prohibeat ipsum. Similiter autem quod est actu factum quantum, mox extenditur in majorem locum, nisi aliquid prohibeat ipsum. Illud autem quod est movens sive removens id quod sustinet et prohibet generatum ne agat operationem sua forma, illud potest dici movens et
<--- Page Split --->
non movens, sicut ille qui divellit columnas domus, aut qui dejicit lapides qui jacuerunt super columnas : aut ille qui emittit aquam contentam in vase. Ille enim secundum accidens movet, sed per se non movet. Movere autem secundum accidens dico sicut paries dicitur pilam sphæricam movere, quando repercutitur projecta ad parietem : hanc enim projiciens per se movet, sed per ipsum movet ipsam paries : et similiter movet ipsum generans dando ei formam, dat ei omnia formam generantis consequentia. Sed auferens impedimentum movet ipsum per accidens nihil dando sibi, sed tantum impediens id quod jam inest ea removendo. Jam enim per formam sibi datam inest ei esse illud quod per se consequitur forman datam, licet impeditur ab exteriori. Iste tamen sermo quem hic fecimus de movente, licet sit generalis secundum omne genus motus, complebitur specialiter de movente secundum locum in tertio de Cælo et Mundo, ubi cum perscrutatione diligenti inquiremus de motibus levis et gravis. Manifestum igitur ex dictis est, quod nihil horum simplicium corporum movet seipsum, sicut antiquitus opinatus est Plato, et post eum Galenus, et in processu temporis Seneca. Sed omnia talia sui motus in se habent principium, non quidem movendi se active et faciendi et recipiendi hoc a generante ipsa, et dante eis formam cujus est motus et locus ad quem moventur.
lia moventur a motore aliquo distincto ab eo quod movetur per diffinitionem et non per esse. Et similiter ea quae non moventur a seipsis et moventur natura, ut gravia et levia, moventur et ab aliquo motore, qui distinctus est ab eis per esse : quia aut moventur a generante et faciente leve et grave in forma levis et gravis, aut ab eo quod solvit et removet ab eis inpedientia et prohibentia, ut agant actum gravis et levis. Omnia igitur quae moventur, ab aliquo movebuntur distincto ab ipsis per diffinitionem et esse, aut per diffinitionem solum : et hoc est quod volumus declarare.
Nec aliquis miretur si tantam quaestionæm determinamus per inductionem 1 : scimus enim quod inductio non certificat quantumcumque universaliter inducatur, nisi prædicatum ab omnibus particularibus inductis participetur essentialiter : quia tunc particularia participant prædicatum per se, et universalis recipiet prædicationem per se prædicati ejusdem : quia licet probemus quod quilibet triangulus in particulari est albus, non possumus probare quod triangulus universaliter et necessario est albus : quia convenit quemlibet album non esse. Et ideo forte mirabitur aliquis, quod sumus contenti inductione : quamvis enim induxissemus hic particulariter omnia mota ubi, nisi prius in principio septimi induxissemus demonstrationem de universali, quod scilicet omne quod movetur, ab alio a se distincto movetur. Nec hic fecimus inductionem ut probaremus universalem quam hic demonstravimus, sed potius ut excluderemus quaestionem Platonis et Galeni et Senecæ contingentem de corporibus simplicibus, quæ videntur per se moveri ad loca sua quando sunt extra ubi prius. Nos enim diximus quod tunc moventur a motore qui est motor per accidens : eo quod et ipsa non sunt in potentia per se, sed per accidens, cum jam per se habeant formam per quam ascendant,
<--- Page Split --->
et sunt in loco sursum vel deorsum, sed impediuntur ab aliquo per accidens et non per se.
CAPUT V.
Quod omne quod movetur, reducitur in aliquod movens primum quod movet seipsum.
Postquam autem jam probavimus unam duarum propositionum quam supra praemisimus, scilicet quod omne quod movetur, movetur ab alio a se distincto, tunc procedemus ad alterius propositionis declarationem, scilicet quod omnia mota reducuntur ad aliquod primum motum unum : et ille est motus quod movetur a suo motore intrinseco sibi, sicut animalia moventur ab anima.
Text et nom. Incipimus autem istam considerationem 33. ab eo quod dicimus, quod omne quod movetur ab alio, non movetur ab alio nisi altero duorum modorum. Aut enim movetur ab alio quod est movens ipsum, non secundum ipsum, sed propter alterum : aut est movens ipsum propter seipsum. Si autem movet ipsum non propter ipsum, tunc aut movebit ipsum per unum medium : quia scilicet ipsum est proximum movens post ultimum movens, secundum viam resolutionis : et hoc est primum movens in ordine naturali moventium : aut est movens per plura media, ita quod inter primum movens et ultimum motum sint plura media. Et exemplum hujus quod habet plura media, est secundum quod baculus est primum movens lapidem percussum. Et movetur baculus non secundum se, sed per
aliud, quia movetur a manu : et manus etiam movetur ab alio, quia movetur a virtute hominis et moventis manum : utraque enim moventium dicimus movere, sed tamen dicimus primum magis movere quam ultimum, quia primum dat ultimo quod moveat : et ideo non movente ultimo, adhuc potest movere primum : sed non movente primo, non potest ultimum movere, quod proximum est juxta rem motam : et ideo est primum sicut causa primaria : quia retrahente ipso causalitatem suam, nihil erit deinceps moventium : sed retrahentibus aliis suas causalitates, nihilominus ipsum causabit motum : propter quod ipsum est magis movens omnibus aliis. Et exemplum est, quia baculus non movebit lapidem, nisi moveatur ab homine : sed homo movebit etiam baculo non movente.
Si ergo secundum prædicta necesse Text.et com 31. est, quod omne quod movetur, ab aliquo a se distincto secundum esse movetur, et illud iterum aut movetur ab alio, aut movetur a seipso : et si movetur ab alio a se distincto secundum esse, tunc necesse est quod sit aliquid movens primum quod non movetur ab alio a se distincto secundum esse, sed secundum diffinitionem solam : et si hoc est quod sit movens seipsum, est primum movens, tunc non est necesse quod hoc moveatur ab alio, sed ipsum in quantum reducitur omne movens motum aliquid in natura. Et probatur hoc ex hoc, quod impossibile est ut in infinitum vadat moventium numerus et motorum : quia cum infinitorum ex parte ante nihil sit primum, nunquam possumus devenire ad id quod movet per se : et quia omne movens ab alio reducitur ad movens per se, si non sit accipere movens a se, non erit accipere movens ab alio : et cum omne movens sit per se movens, aut ab alio, oporteret quod nullum movens omnino seipso
<--- Page Split --->
esset, quod est impossibile : quia ex hoc sequeretur nullum esse motum omnino : oportet ergo dicere, quod movens seipso sit primum movens. Et haec propositio fundatur super tres propositiones, quarum una accipitur ex secundo Metaphysicae Aristotelis 1, et est, quod omne quod invenitur in pluribus et est univocum in illis, oportet quod inveniatur in uno primo quod est causa omnium illorum : et ideo cum movere in multis moventibus motis, oportet quod inveniatur in uno primo movente moto quod est causa omnibus aliis movendi. Alia autem propositio est, quod omne quod movetur ab alio distincto a se per esse et diffinitionem, movetur ab eo quod quandoque movet et quandoque non movet : eo quod ipsum est quandoque conjunctum, et quandoque non conjunctum, sicut probatum est in primo tractatu hujus octavi libri : omne autem tale movens quod aliquando movet, et aliquando non movet, est aliquando in potentia movens, et non in actu : quod autem est in potentia movens, indiget movente generante, sicut in praecedenti capitulo monstratum est : et ideo omne quod motorem habet extra se, movetur non perpetuo motu : et ideo motus suus non potest esse primus : et ideo oportet ipsum reduci ad alium primum. Tertia propositio est, quod movet se habet motorem conjunctum sibi et extrinsecum sibi : et ideo si ille motor non sit in potentia ad aliquid movebit perpetuum motum qui est primus motuum, et causa omnium motuum aliorum. Est igitur sciendum, quod duplex est primum movens 2 : unum quidem in genere, et alterum extra genus. Primum autem movens in genere est movens quod movet seipsum et illud movetur : et de hoc ponimus modo nostrum studium ad investigandum. Alterum autem est movens non motum omnino : et de hoc inquiremus posterius quantum pertinet ad prae-
sens negotium. Quod ergo sic movetur, quod ipsum non movetur ab alio extrinseco sibi, illud necesse est moveri a seipso : et illud est primum movens per rationem praedictam.
Amplius etiam alio modo apertiori est Text, et com. 35. aggredi ipsam eamdem rationem quae habita est. Omne enim movens oportet quod aliquid moveat, et per aliquid sive aliquo quod est sicut instrumentum movendi : et hoc patet ex hoc, quod sicut habitum est, omne quod movet, aut movet seipso, aut movet quodam alio quod movetur prius ab ipso. Cujus exemplum est, quia cum animatum movet aliquid, tunc anima movet sicut motor immobilis, sed utitur corpore sicut instrumento sui motus, et per illud movet. Et si velimus accipere quod est causa motus, et est motum, tunc erit ratio clarior : quia tunc homo motus seipso movet aliquando aliquid, et aliquando utitur baculo per quem movet sicut instrumentum : et ideo quod diximus in prehabita ratione esse medium movens inter primum movens et ultimum motum, hoc dicimus esse instrumentum : sed in nomine instrumenti clarius est quod dicitur : quia instrumentum sonat ut ab alio motum semper, et modum instrumenti habet corpus, quod movetur ab anima, et est extrinsecum aliquid movens sicut baculus. Et hujus exemplum est, quando ventus projicit sine medio instrumentali, et aliquando dicitur projicere lapidem quem projicit ventus : et tunc lapis movet sicut instrumentum, nec tamen dicimus quod ventus moveatur a se, sed potius movetur a generante quod dat ei talem motum : et per hoc quod dat ei talem levitatem : et de hoc in libro Meteororum erit locus optimus tractandi : et simile est de magnete, qui movet ferrum per hoc quod alterat
<--- Page Split --->
solum virtute sua, et generat aliquid circa ipsum 1. Cujus signum est, quod kakabre non attrahit calamos nisi prius calefiat, ut per calorem ejus virtus ejus spargatur usque ad calamum, et per hoc aliquid formae suae generet in calamo, per hoc quod calamus moveatur a kakabre : et sic in omnibus est, quod omne quod movetur ab alio movente quod movet aliquid movetur et movet alia, quod est sicut instrumentum movendi : et impossibile est motum aliquem fieri, nisi sit aliquid quod seipsum movet: et illud quod seipsum movet, compositum erit ex movente quod non movetur omnino, et ex corpore quod movetur et movet sicut instrumentum movens. Sed in hoc est differentia moventium, quod si sit quidam movens seipsum movens, tunc non est necessarium quod sit aliquid aliorum moventium quae movent in hoc quod ab alio extrinseco sibi movet: sed si movens sit extrinsecum et sit ab altero motum extrinseco sibi, tunc oportebit quod ante illud sit aliquid movens seipsum per rationem superius positam, in qua probatum est quod omne movens motum ab altero movente extrinseco sibi reducitur ad aliud movens quod movetur a seipso, et non ab altero: aut oporteret, quod in infinitum abiret: et tunc omne movens movet sicut instrumentum: et hoc est impossibile, quia non potest omne movens movere instrumentaliter nisi aliud sit movens seipso, quod ulterius movet id quod movet instrumentaliter. Si ergo detur quod id quod movetur movet, tunc necesse est hoc in aliquo numero moventium stare, et non abire in infinitum: stabit enim in eo quod movet seipsum, sicut habitum est: et hoc manifestum est in omni ordine moventium. Si enim baculus movet et baculus movetur a manu, tunc manus movet baculum. Si autem et manum aliquid aliud movet, et hoc iterum aliquid est movens: et cum id quod movetur moveatur ab aliquo, tunc sem-
per necesse est quod aliquid sit prius eo quod movetur ab alio, donec deveniatur ad illud quod movet ipsum per seipsum : licet enim hoc moveatur, dummod otamen non sit ipsum movens aliquid aliud extrinsecum, et distinctum ab ipso secundum esse, tunc necesse est quod illud moveat ipsum seipsum, secundum istam rationem quae sumpta est a ratione instrumentaliter moventis, et ejus quod movet instrumentum : eo quod omne id quod move tur, aut oportet quod sine aliquo medio moveatur ab ipso quod movet seipsum : aut si per media multa movetur, tunc decurrendo per omnia media instrumentaliter moventia aliquando devenitur in id quod movet movendo seipsum : et hoc erit primum motum movens.
CAPUT VI.
Quod primo primus motor est omnino immobilis, ut per hoc concludatur quod id quod est causa omnis motus, est movens seipsum.
Juxta autem haec quae praedicta sunt, inducemus rationes ad hoc quod primo primus motor est immobilis in quolibet genere motus: propter hoc etiam ille motor dicitur esse extra genus mobilium motorum: et tunc redibimus et faciemus per easdem rationes constare eadem haec quae nunc diximus secundum quod primum illud quod est causa omnis motus et est motum, est illud quod move tur a seipso et movet seipsum. Erunt autem istae easdem rationes contra Platonis positionem, qui dicit quod nihil movet immobile existens, sed quod primi motores movendo se movent omne quod est.
<--- Page Split --->
Dicimus igitur si det nobis adversarius, quod omne quod movetur ab eo movetur quod secundum naturam movetur, sicut dicit Plato: tunc moveri quod est in primo motore qui est causa motus in omnibus aliis, aut convenit ei essentialiter et per se. Si autem primus motor qui est causa motus universaliter in omnibus, movetur per accidens, tunc non propter idem movet, et est causa motus quia movetur: sed accidit eidem moveri qui est causa motus movendo: ergo primum motorem non est necesse moveri ad hoc quod moveat. Si autem hoc detur, tunc sequitur contra Platonem inconveniens, quod scilicet possibile est contingere, quod nulla res movetur in omnibus partibus mundi: et hoc ideo sequitur, quia id quod est per accidens, non necessario inest, sed contingit inesse et non inesse. Si ergo tale quod per accidens inest, ponamus non esse, tunc secundum doctrinam Priorum Analyticorum, nullum debet sequi impossibile: quia falso et non impossibili posito, quod accidit est falsum et non impossibile: sic igitur accidit hic: sed quod hoc accidit, est falsum et impossibile: quia sequitur ex hoc, quod si nos ponamus primum motorem non moveri, cum hoc quod Plato dicit non movere eumdem nisi moveatur, quod possibile est nullum motum esse in mundo: quia sic ostendimus quod primo motore non movente, non contingit movere aliquem secundorum motorum qui sunt post ipsum. Dicit autem Plato omnino non movere nisi moveatur: ergo cum contingat ipsum non moveri, non erit motus in aliquo entium hujus mundi. Hoc autem est impossibile: quia nos supra probavimus, quia necessarium est primum motum esse, qui est primi mobilis: ergo positio fuit impossibilis, quae dixit quod primus motor moveur per accidens et non per se.
Hoc autem quidem dictum esse ratioText, et com, 37. naliter accidit, quod scilicet primum movens quod omnino est primum motus principium, sit mobile et non moveatur. In ordine autem omnis motus necesse est tria esse, quorum unum est quod movetur tantum, secundum quod est movens tantum, et tertium quod instrumentaliter fit motus, et hoc movet et movetur. Et horum exemplum est in motu processivo hominis : quia quod movetur tantum, est membrum, sicut pes, vel manus : quod autem movet tantum, est virtus movens quæ est appetitus movendi : et quod movet instrumentaliter, est sicut nervus vel musculus, et hoc movetur a virtute, et membrum movet. Exemplum autem horum est in ordine naturalium motuum. Cum enim aliquid calefit, est calidum movens motum : et id quod calefit, est motum. Est autem necessarium quod sit aliqua causa prima caloris movens tantum, sicut stella, vel motus qui non movetur secundum qualitatem secundum quam movet, licet moveatur forte localiter : hoc autem in sequentibus ostendetur. Inter hæc autem quod movetur quidem, necesse est generaliter moveri, sed non generaliter necesse est movere : quia ultimum motum sic est motum, quod ipsum nullo modo movet : sed illud quod movet movens etiam necesse est moveri et movere : quia medium est inter primum movens et ultimum motum : illud enim simul communicat participando hæc duo : et secundum idem esse diffinitum convenit cum eo quod movetur, quia in veritate movetur ab alio : et convenit cum movente, quia movet ulterius id quod est ultimo motum.
Hæc autem quæ dicta sunt, sunt maxime manifesta in his quæ movent et moventur secundum locum. Hæc enim tria necesse est tangere se invicem aut simpliciter, quod inter ea nullum sit medium, aut usque ad aliquid, hoc est, usque ad spatium et distantiam determinatam, ad quam distendi potest virtus
<--- Page Split --->
moventis, sicut nos videmus quod secundum determinatum spatium movet chorda sagittam, et non ultra usque ad determinatum spatium distans movet magnes ferrum, et piscis stupefactor usque ad determinatam distantiam immutat rete in quo manum tangentis stupefacit, et non ultra. Piscis autem qui Latine dicitur stupefactor, Arabice autem rachadam vocatur. Sicut autem sol vel mare calefaciunt aerem, et universaliter omne quod movet habet spatium determinatum ultra quod non distenditur virtus motiva. Movens autem primum, quod non sic movet, sicut in quo instrumentaliter fiat motus, illud movet, ita quod est immobile ab alio. Et quia nos videmus, quod medium horum est compositum ex utroque extremorum, et videmus quod ultimum in ordine isto quod est illud quod potest ita moveri, quod ipsum nullum habet principium activum motus, potest inveniri per se separatum : et videmus etiam existere illud quod est movens motum, quod quidem movetur ab alio extrinseco sibi, et non a seipso : tunc etiam rationale est quod dicamus etiam tertium existere illud quod est ita movens quod ipsum est immobile omnino, sicut nos hoc videmus existere in compositione mixtorum. Nos enim in compositione hydromellis invenimus et aquam per se existere et mel : et multo magis hoc est in proposito, cum id quod movetur instrumentaliter divisivum sit secundum rationem, tam ab eo quod movet primum, quam ab eo quod movet ultimum. Irrationabiliter igitur dixit Plato nullum movens inveniri et immobile. Sed rectius dixit Anaxagoras in hoc : quia cum posuit intelligentiam universaliter agentem esse primum movens mixturam de qua superius locuti sumus, tunc posuit ipsam impassibilem et immixtam. In hoc enim recte ponit intelligentiam primum motus principium, quia immobilis erit per hoc quod erit impassibilis : et si esset mixta materiae ex contrariis, sicut virtutes phy-
sicae moventur, tunc esset generabilis et corruptibilis : et ideo imperare habet motum per hoc quod est immixtus, sicut faciunt intelligentiae separatae. Et ex ista probatione habetur, quod impossibile est quod primo motori accidat moveri cum movet : quia secundum dicta necesse est inveniri primum motorem, qui non possit moveri per se, vel per accidens, quod impossibile est quod accidit ei moveri cum movet.
At vero si dicat adversarius, quod Text.et com. 38. primus motor non secundum accidens, sed per se et essentialiter movetur, ita quod non potest movere nisi moveatur, eo quod ex necessitate movetur : tunc necesse est quod hoc fiat altero duorum modorum : aut enim movetur secundum eamdem speciem motus secundum quam movet, aut movet secundum unam speciem motus et movetur secundum alteram. Dico autem secundum eamdem speciem motus movere et moveri, sicut si calidum quod calefacit, etiam caledit, et sanans sanatur, et latum secundum locum movet secundum locum. Et dico secundum alteram speciem motus moveri et movere, sicut si sanans fertur et movetur secundum locum, et motum secundum locum augetur, aut aliquo modo motus movetur diverso ab illo quod movet. Sed manifestum erit statim quod utrumque horum est impossibile. Si enim sic dicatur, tunc non erimus contenti universali dictione, ut dicamus quod movens movetur : sed nos descendemus ad individuos secundum speciem et numerum motus : quia in illis magis manifestum est inconveniens. Si enim movetur movens secundum eamdem speciem motus secundum quam movet, tunc oportet quod ille qui docet geometricare, addiscat et doceatur geometricare : et oportet quod docens sit ignorans secundum eumdem motum numero : aut oportet etiam quod ille qui projicit
<--- Page Split --->
lapidem vel aliud quodlibet quod projici potest, projiciatur eadem projectione : quae aperte sunt inconvenientia : ergo non est possibile quod movens moveatur secundum illum modum motus quo movet.
Si autem dicat sic quidem, quod non moveatur secundum eumdem motum quo movens movet, sed movetur secundum alium modum et speciem motus : sicut si dicamus id quod fertur secundum locum, augeri : aut id quod auget, alterari ab alio : et hoc alterans moveri dicamus secundum alterum quemdam m odum motus quemcumque volueri mus. Adhuc ostendemus hoc esse impossibile : quia jam supra probavimus quod species motuum sunt infinitae : e t ideo necesse est stare, cum finiti sint motus secundum speciem : oportet ergo, si hoc semper dicatur fieri, quod fiat reflexio in primum motum : quia si ferens secu ndum locum dicatur augeri et augens alterari, et alterans doceri, e t sic de singulis, quod tamen redeant, quod alterans vel docens dicantur moveri secundum locum. Idem autem est quantum ad convenientiam inconvenientis si mox dicatur movens secundum locum moveri secundum locum, et si dicatur post multa media aliorum motuum moveri secundum locum : quia in utroque sequitur ferens secundum locum ferri, et docens doceri : licet enim post multa media deveniatur ad eumdem modum motus quo movet primum movens, tamen refertur motus ille ad primum motorem plus quam ad aliquem secundorum : quia jam manifestum est ex superius habitis, quod omne quod movetur, movetur ab eo quod est movens superius et prius, et magis movetur ab illo quam ab aliquo alio. At vero jam prius ostendimus hoc esse impossibile : eo quod secundum hoc docens accidit addiscere, et movens secundum locum moveri ad locum : et ideo dicimus quod hoc est impossibile, quia docens habet scientiam, et addiscens
non habet eam : et sic in uno tempore, et secundum unum et eumdem motum aliquid habet scientiam et non habet eam, quod est impossibile.
Amplius autem quod magis est irrationale quam ea quae dicta sunt, hoc est, quod motuum secundum locum vel secundum quemlibet alium motum sit mobile : et hoc est improbabile etiam secundum opinionem. Si enim omne quod movetur, dicatur moveri ab eo quod movetur, tunc mobile erit aliquid simile : sicut si aliquis dicat, quod sanativum et sanans est sanabile secundum eumdem motum ad sanitatem : et tunc quando medicus sanat aliquem a febre, oportet quod ipse sanetur a febre : et sicut aliquis dicat, quod id quod ædificat, ædificatur secundum eamdem ædificationem, aut mox sine medio, aut per plura media, sicut in præcedentibus est explanatum. Dico autem per plura media, sicut si dicatur quod omne quod movet, est mobile ab aliquo movente, sed non secundum eumdem motum secundum quem movet proximum quod movetur ab ipso, scilicet secundum istum motum quo movet alterum, quo mediante conjungitur ei : ut si sanans dicamus non addiscere, quia proximum est illud quod dicit, sed altero modo moveri, hoc est, ascendens et decurrens per omnes modos motuum aliquando perveniþ et ad eamdem speciem motus quo movet ipsum movens, sicut diximus prius. Cum enim motus in omnibus substantiis inventus sit a primo motore, de necessitate refertur ad ipsum in quocumque inveniatur ; et tunc sequitur inconveniens; sicut si mox sine medio moveatur secundum eumdem modum motus quo movetur : et sic patet quod utrumque horum est inconveniens. Vel potius dicamus, quod unum illorum est impossibile, scilicet quod mox moveatur secundum eamdem speciem motus qua movet : alterum autem est figmentum, ex quo tamen sequitur impossibile, licet non ita sit manifestum, quod
<--- Page Split --->
scilicet moveatur secundum aliam speciem motus qua movet. Inconveniens enim est, quod alterativum sit ex necessitate et essentialiter augmentativum et augibile, licet forte accidat : ergo non potest dici, quod primo primus motor semper moveatur : et inde ulterius concluditur, quod non est necessarium quod omne quod movetur, semper moveatur ab alio a se distincto per esse : quia superius habitum est quod omnis motor extrinsecus distinctus movetur ab alio motore, qui etiam movetur, et est sicut instrumentalter movens : quia si ita esset, oporteret quod iterut in infinitum : oportet ergo dicere, quod id quod movetur a motore primo immobili, sit seipsum movens, sicut animal movet seipsum, et motor immobilis non est extrinsecus ei, sicut intellectus movet hominem, cum tamen sit per se immobilis et per accidens mobilis. Sed motor primus in hoc differt ab intellectu, quod nec per se nec per accidens est mobilis.
et potior causa quam id quod est causa in altero quodam habens causalitatem. Hoc enim licet et ipsum sit causa, non tamen a se, sed ab altero habet causalitatem.
Oportet igitur nos illud considerare Text et com, accipiendo aliud principium consilera- 40. tionis quam prius, ut quaeramus, si aliquid movet seipsum, secundum quem modum movet, et secundum quem est motum.
CAPUT VII.
In quo eliditur error Platonis in eo quod dixit, quod primo primus motor movetur a seipso.
Text, et com. 39.
Ergo non est necessarium, quod omne id quod movetur, semper moveatur ab alio, quod etiam ipsum ab alio moveatur : ergo stabit hoc in aliquo motore, qui est causa omnis motus : aut ergo a quiescente, hoc est, immobili movebitur sicut a motore primo : aut movebitur a motore qui seipsum movet, qui compositus est ex motore et mobili, qui est sicut motor secundo primus. At vero si oportet considerationem facere et quaerere, utrum causa universaliter omnis motus sit motor seipsum movens, aut motor qui movetur ab aliquo extrinseco sibi secundum esse, omnes homines, licet aliquid modicum rationis habentes, ponent quod illud est causa universalis omnis motus, qui est movens seipsum, eo quod illud componitur ex primo motore immobili, et primo moto quod movetur ab ipso. Illud enim quod per se et non ab alio causa est, semper est prior
Ad hoc autem demonstrandum, probaText, et com 40. 39. 40. 40. 40. 40. 40. 40. 40. bimus primo omne quod movet seipsum esse compositum ex motore et mobili. Ad hoc autem probandum sumemus hanc propositionem, quod omne quod movetur est divisibile in partes quae semper in infinitum sunt divisibiles. Hanc enim propositionem jam ostendimus in sexto superiorum librorum, ubi locuti sumus de universalibus physicis, quae sunt continuam dividi in infinitum, et compositum componi ex divisibilibus in infinitum, et motum esse continuum : quia est actus continui : et si esset motus actus subjecti indivisibilis, non esset motus continuus, sed indivisibilis : et tunc non esset motus : oportet ergo ex his quae ibi dicta sunt, supponere quod omne quod movetur, est continuum. Impossibile est igitur, quod hoc quod movet seipsum, penitus secundum totum quod est in ipso, moveat seipsum. Si enim moveret penitus secundum totum seipsum, tunc opor-
<--- Page Split --->
teret quod quidquid est in ipso, moveret seipsum : ergo quidquid est in ipso, movet et movetur : et tunc sequitur ex individuis et singularibus motibus, quod idem secundum totum quod est in ipso feret, hoc est, movebit se localiter : et fertur, hoc est, movetur localiter secundum speciem et formam : et idem alterabitur et alterabit, et docebit utique et docebitur simul, et sanabit et sanabitur secundum eamdem sanitatem :* quae omnia inconvenientia esse ostensa sunt, sive fiant per medium unum, sive per plura, sive etiam fiant mox sine medio : quia cum nullo modo motus media moveant, nisi illo quem habent a primo motore, idem est si millesimum moveat, ac si primum moverit : quia semper sequitur quod movetur eodem modo motus quo movetur. Amplius determinatum est in tertio librorum superiorum, quod non movetur nisi mobile, in quo sicut in subjecto inest motus. Mobile autem est, quod potentia movetur antequam sit in actu. Omne autem quod potentia est ad aliquem actum, vadit in illum : et motus est actus et perfectio mobilis : quia actus est imperfectus, eo quod est imperfecti, et sicut in via ad perfectionem veram existentis, sicut in tertio librorum superiorum determinatum est : et sic patet quod omne quod movetur, simpliciter erit imperfectum : quod autem movet, oportet quod sit perfectum : quia motor univocus movendo dat formam suam : et ideo cum non det nisi quod habet, oportet quod ipse secundum formam illam perfectus sit, sicut videmus quod calefacit ens actu calidum, vel calor ipse et generans univoce est id quod habet speciem et formam quam largitur generato. Si ergo dicatur quod aliquid omnino secundum omnia quae sunt in ipso, simul movet et moveatur, oportet quod idem simul sit calidum et non calidum, et completum et incompletum, et secundum unum quemque aliorum motuum secundum quem potest movere movens univocum. Cum igitur hoc sit impossibile, tunc oportet dicere
quod movens seipsum sit compositum ex motore et moto : et ita quod aliquid ejus moveat, et aliquid moveatur. Quia vero aliquis Platonem defendere volens dicere posset, quod primum movens movet se, ita quod una pars moveat alteram et moveatur ab ipsa, et e converso, ideo ostendimus hoc esse impossibile.
Hoc enim ita est dictum ac si movens Text. et com 41. se, compositum scilicet ex motore et mobili ita moveatur secundum motorem et mobile, quia mobile movet motorem, et sic motor move tur, et motor etiam movet mobile, et ideo etiam mobile movetur : et hoc dato accidit multiplex inconveniens. Quorum unum quidem est, quia secundum hoc neutrum erit primum movens : quia utrumque move tur et movet aequaliter alterum, et move tur ab ipso : secundum enim rationes supra inductas id erit tunc prius in ordine moventium, quod magis distat ab eo quod ultimo move tur : et illud quod sic prius est, magis est causa movendi quam quod sequitur ipsum et continetur sub ipso. Diximus autem quod ea quae move tur, a duplici motore move tur : aut enim moventur ab eo quod move tur ab alio extrinseco sibi, aut move tur ab eo quod move t seipsum : et ostendimus quod in ordine illo movens se remotius est ab ultimo moto quam quod move t in eo quod move tur ab alio : et ideo proximius est primo principio motus quod move tur a seipso, quam id quod move tur ab alio : quia hoc diximus supra, quod hoc move t per modum instrumenti quod medium est. Id autem quod move t seipsum, movet per modum instrumenti moventis, sicut manus vel homo move t baculum : ergo primo motui non competit quod move tur ab alio, quia sequeretur quod ipse non esset principium motus : ergo non potest dici quod hoc modo una pars moveat aliam, et per hoc una move tur ab alia.
<--- Page Split --->
Amplius autem secundum inconveniens est, quod secundum Platonem etiam non est necesse etiam, quod primum movens quod est primo primum, moveatur nisi a seipso : ergo potuit eum movere in hoc quod movetur ab eo quod movetur ab ipso : ipse contrarium sua positi onis ponit : ergo nisi secundum accidens e contra moveatur ab eo quod ipse movet, secundum Platonem non movebitur ab alio secundum quod movet in eo quod per accidens movetur ab alio, superius accipimus possibile non contingere movere : et sic possibile est cessare omnes motus cum cessatione primi motus : et quia hoc est inconveniens, erit absque dubio in eo quod movet seipsum compositio duorum : quorum unum erit quod movetur et movet alia, et hoc est cœelum primum : et aliud erit quod movet penitus immobile, et hoc est motor primus.
Amplius tertium inconveniens est in dicta positione, quod non est necessarium quod dicunt. Si enim debeamus invenire principia motus qui est semper et sempitternus secundum temporis durationem omnem, non est necesse quod ponamus cœelum motorem primum, qui e contra movetur a suo mobili, sive per se, sive per accidens, etiamsi detur quod non movet in eo quod movetur : quod tamen dixit Plato. Sed dicemus quod immobile necesse est movere, sicut est primo primus motor : aut dicemus quod movens seipsum est causa motus sempiterni, sicut est secundo primus motor, qui est compositus ex primo motore et primo mobili, cujus motus causa est omnium motuum aliorum. Si enim nos daremus quod motor primo primus posset moveri per accidens, etiamsi taliter moveri non daret ei esse motorem, tunc ipse moveretur motu sui mobilis, sicut anima movetur motu corporis quod movet, et tunc ipse non esset perpetuus, cum aliqua renovatio et immutatio acciderit circa ipsum : et hoc est impossibile, quia ex hoc sequeretur quod ipse non esset in corpore secundum partes corporis, sicut
oculus habet visum, et auris auditum : et ut universaliter dicatur, oporteret quod ipse esset actus et perfectio corporis, quod non convenit substantiae quae est intellectus purus immixtus sicut est motor separatus : et ideo valde inconveniens est dicere motorem primum esse mobile per accidens, etiamsi non dicamus quod movet primus motor in eo quod movetur : et haec probatio valde notanda est, quia ex illa inferius ostendemus utrum primus motor sit anima cœeli, quod movet, vel non : et ex illo probatur primus motor esse separatus et simplex, et multa alia quae in scientia divina necessaria sunt.
Amplius quartum est inconveniens : quia si moveret primus motor in eo quod movetur, tunc oporteret hoc esse secundum unicum motum, sive esset per medium, sive sine medio, ut supra diximus : ergo sequeretur iterum, quod id quod calefacit aliquid, quod calefieret ab eodem : et in omnibus aliis motibus quos supra diximus, idem sequeretur. Non enim potest dici, quod movens ita moveatur, quod unum quod est in ipso moveat reliquum, et moveatur ab ipso e converso.
At vero quod violentissimum est conText. et com. 42. tra Platonem, est quod id quod primum motum est ex seipso, non potest esse nisi uno quinque modorum, per oppositas divisiones acceptorum : etenim si diceret, quod totum movet totum, et non partes : aut sic quod utraque pars movet utramque partem, et non movetur ab utraque parte : aut pars movet totum : aut e converso totum movet partem : aut quod reliquum est, una pars ejus sit immobilis movens, et reliqua sit mota ab illa. Sed tamen de istis quatuor prioribus modis duo sunt latentis, et duo sunt apparentis inconvenientis. Certum enim omnibus est, quod per accidens motus est quo pars movet totum, et quo totum movet partem. Per accidens autem mo-
<--- Page Split --->
tus non convenit motori primo, qui movet essentialiter ; et ideo de his duobus membris non oportet nos multum sollicitari qualiter improbentur. Est tamen in omnibus primis quatuor membris unus modus improbationis, scilicet quod semper sequitur hoc inconveniens, scilicet quod idem sit movens et motum et secundum eumdem modum motus : eo quod Plato posuit quod movens non movet nisi in eo quod movetur. Sive ergo totum movet totum, sive pars partem, sive totum partem, sive pars totum hoc modo quo dicit Plato, semper sequitur inconveniens quod supra est improbatum, scilicet quod idem sit movens et motum. Et quia, ut diximus, duo membra magis latent, dicamus quod neque primum ita ipsum seipsum movet, ita quod totum moveat totum, neque quod una pars vel plures movebunt ipsae seipsas, ita quod unaquaeque ipsarum moveat ipsa seipsam, et moveatur ab alia. Si enim dicatur totum in seipso movere, et moveri sine relatione ad partes, aut ita moveitur in seipso, quod moveitur ab aliqua sui parte quae primo movet seipsam : et ita est causa motus totius. Siquidem igitur dicatur quod totum moveatur a seipso, eo quod alia pars movens se moveat totum quod moveitur a seipso, tunc pars erit primum quod moveitur in seipso. Si enim detur separari a toto illa pars, tunc ipsa movebitur in seipsa, eo quod non a toto habet moveri in seipsa, sed potius totum ab ipsa. Si autem totum a toto moveitur sine relatione facta ad partes, tunc partes non movent seipsas nisi secundum accidens. Quod autem secundum accidens moveitur a seipso, non est necessarium moveri, ut supra ostendimus : ergo si accipiantur a seipsis non moveri, tunc nihil sequetur impossibile. Sequitur autem tunc motorem qui est altera pars componens totum quod moveitur a seipso, non moveri : igitur tunc non nisi movens immobile : ergo totius quidem moti in seipso aliud partiale movebit, cum sit immobile. Aliud autem partiale movetur,
et potest movere ulterius aliud vel non movere. Solum enim sic possibile est, quod aliquid compositum sit mobile et motum in seipso : et sic falsum est quod dicit Plato, primo primum motorem motum esse in seipso. Amplius autem si conceditur, quod tota prima animata movent ipsa seipsa, et etiam motores movent ipsi seipsos, tunc hoc erit ideo dictum in toto, quia hoc partiale totius movebit hoc: aut aliquod aliud partiale movetur. Partiale autem quod movet illa, etiam movetur a seipso, ut dixit Plato : ergo hoc est dictum, scilicet si totum aut compositum moveatur a seipso : eo quod habet in se motorem et mobile, et quod nihilominus moveatur ab A moto in seipso per motum quo movet B, et hoc est inconveniens : quia sequitur quod ante primum motum in seipso sit aliud motum in seipso, quia A motum in seipso erit ante A B, et sequitur quod motus A non pervenit ad A B totum nisi per medium B, quia prior est motus partis quam motus totius, ut probatum est in sextolibrorum superiorum : ergo A B non erit primum quod movetur in seipso.
CAPUT VIII.
Et est digressio in qua ostenditur convenientia et differentia opinionis Platonis ad opinionem Peripaticorum quantum ad positionem motorum superiorum.
Nos autem hic oportet facere digressionem ut ostendamus differentiam opinionis Platonis ad opinionem Peripateticorum : et quia licet hoc ad scientiam istam non pertineat, tamen facit ad doctrinam faciliorem. Oportet igitur scire, quod In quibus conveniat in tribus quantum ad motores primos Plato cum Aristotele. convenit Plato cum Aristotele qui fuit
<--- Page Split --->
dux et princeps sectæ Peripateticorum. Quorum unum est, quod convenit in probatione priorum motorum quæ habita est superius : et hoc est, quod sicut est in inferioribus, ita est in superioribus, quod scilicet in inferioribus quædam moventur in se, et quædam ab alio : et eorum quæ moventur ab alio, quædam moventur naturaliter a generante, et quædam ab alio per violentiam : et quod illa quæ moventur ab alio, non moventur nisi a motore moto : et quod illum reducere oportet vel in motorem qui movetur a seipso, vel oporteret quod iteru in infinitum : in hanc enim probationem consentit Plato.
Secundum autem est in quod consentit, quod primum movens quod movet mobile primum, est substantia intellectualis, quæ dicitur intellectus sive intelligentia separata: quia vidit bene quod nihil est in potentia ad motum localem, nec per se, nec per accidens in loco suo existens, nisi id quod est mobile a substantia spirituali, quæ est anima vel intellectus. Et vidit bene, quod continuum corpus in quantum est corpus, non movet seipsum : quia omne corpus motum movetur ab alio distincto a se per diffinitionem tantum, vel per esse et diffinitionem, sicut patet ex dictis.
Tertius autem est, quod bene consentit in hoc quod motores corporum cælestium sunt indivisibiles non habentes magnitudinem : et ideo nec finitam, nec infinitam potentiam habentes, sicut sunt potentiae quæ sunt virtutes corporales, sicut est gravitas et levitas, caliditas et frigiditas, et hujusmodi : quod nos etiam ita probabimus.
Sed dissentit in duobus : quorum unum est, quod ipse dixit quod motores primi per hoc movent, quod a se moventur : et dixit hoc non tantum de motoribus corporum cœlestium, sed etiam de anima, quam ideo dixit esse immortalem, quia movet seipsam, sicut expresse patet legenti Phædonem Platonis. Dixit enim quod intellectus separatus in eo quod fa-
cit ipse formas intellectus, movet se : quia nihil facit intelligibilia nisi intellectus, sicut nihil facit calida nisi calor. Faciendo autem intelligibilia in eo quod sunt intelligibilia, movet se intellectus : et quod sic movet se, est causa motus localis : quia scientia intellectus et conceptio est causa motus localis in habente intellectum : et ideo movendo se in intelligibilibus, movet motum localem : et similiter est in anima intellectuali quoad intellectum practicum : ideo dicebat quod anima movendo se in seipsa, est causa motus localis : et quia id quod movet se, nunquam deficit sibi, et non est in eo contrarietas moventis et moti, neque distantia, ideo dixit quod quodlibet talium est immortale et perpetuum. Et quia hoc primitus est in cœlestibus, ideo dixit semen animarum esse in cœlestibus, vocans semen animarum animas separatas quæ descendunt a comparibus stellis. Taliter autem non fuit dictum Aristotelis, quia ipse voluit per rationes supra habitas, quod primus motor est omnino immobilis, et per se et per accidens, et movet mobile primum conjunctum sibi, et non movetur motu ipsius, nec per se, nec per accidens. Quod autem non moveatur in motu ipsius mobilis, posuit duas causas, quarum una est ex parte motoris, alia ex parte mobilis. Ex parte motoris quidem : quia cum ipse sit substantia intellectualis quæ nullius corporis est actus, ipse non est in corpore sicut actus corporis organici physici potentia vitam habentis : neque etiam est in corpore non organico sicut actus in potentia, quia sic esset anima secundum unam rationem et eamdem ad animam animalis : et hoc non est verum : et ideo cum non sit sicut actus in potentia in ipso corpore cœlesti, non movetur motu ipsius, neque essentialiter, neque accidentaliter : et hæc est etiam causa, quare non dixerunt priores Peripatetici, quod intellectus movens corpus cœleste esset anima, sed potius esset separatus, cum anima non dicat substantiam separatam, sed conjun-
<--- Page Split --->
ctam in eo quod est anima 1. Et ulterius non dixerunt, quod compositum ex motore tali et moto esset animal, cum motor non habeat vere rationem animæ, nisi æquivocetur anima ab eo quod intellectualis substantia separata nullam habet potentiam sive vim per quam sit actus corporis et corpore indigeat, eo quod de virtutibus ejus non inveniatur nisi intellectus et voluntas : et quando movet, non movet sicut anima, ita quod habeat quasdam vires affixas ipsi mobili, et alias imperantes motum, et alias dirigentes motum ipsum, sicut habet anima intellectualis hominis : anima enim intellectualis hominis non habet corpus, cui motus ejus sit omnino naturalis, ut supra diximus : et ideo oportet quod virtutes quasdam habeat affixas corpori, per quas quasi trahendo movet corpus contra pondus proprium. In cœlo autem non est nisi voluntas imperans motum proprium, et non indiget viribus affixis corpori : quia ipsum corpus secundum suum esse ad motum illum est complendum quem imperavit voluntas : propter quod dicit Ptolemaeus in decima tertia divisione Almagesti 2, quod non debet sumi judicium corporis cœlestis ab aliquo corpore inferiorum simplicium : quia corpus cœleste obedit in omnem motum quem vult fieri in eo motor suus absque lassitudine et tristitia : non autem sic est in corporibus inferioribus a se motis.
Quidam autem ex posterioribus Peripateticis ex quadam difficultate seducti, sicut Avicenna et Alqazel et Moyses Ægyptius, et quidam alii dixerunt substantiam intellectualem moventem cœlum habere imaginationem, non quidem assuefactam, sed potius sicut habet artifex ad formas artis quando derivat eas in materia : et hoc ipsi dicebant ideo, quia si forma quas explet ex motu sui mobilis in natura motor cœlestis, essent in intellectu tantum, cum intellectus non ha-
beat nisi formas universales, et ex universali non derivetur particulare nisi secundum potentiam, ideo dixerunt quod non posset intendere hunc motum modo quo movet ipse suum mobile, sicut nec operativus intellectus in nobis, cum operatur ca quae sunt artis, oportet quod primo reducat rationem universalem ad imaginatum particulare, et tunc secundum illud moveat corpus per vires affixas membris, et traducatur in ligni materiam vel lapidem : et ideo dixerunt cœlestia corpora esse animalia de sensibilibus virtutibus solam imaginationem habentia. Et hoc non est verum : quia licet universalis forma sit in intellectu substantiae separatae, tamen quia corpus ex sui natura ad motum intellectus exequendum ipso motu corporis particulatur, et sit determinata. Et cum dicitur quod forma universalis est in intellectu operante, non sic intelligitur esse universalis, quod sit prædicabilis de multis sicut forma abstracta a rebus, sed intellectus universalis esse sicut causa multa explicans et causans dicitur esse universalis, et tunc intelligentia talem motum universalem imperat, qui licet particularis sit in quantum est in moto corpore, universalis tamen est sicut causa multa causans, et est in intellectu sicut ratio simplex motus taliter universaliter, sicut dictum est. In corpore autem quod movetur, est sicut passio determinata sui subjecti. Et in hoc differunt positiones Aristotelis et Platonis secundum certius intelligentes in philosophia de primis motoribus.
Secundum autem est in quo differunt, quod Plato dicit animas esse perpetuas, et descendisse a comparibus stellis : et hoc non dixit Aristoteles Peripateticorum dux, sed potius causatas in corpore, licet quaedam sint post mortem manentes, et quaedam non : nec dixit quod seipsas moveant, sed potius movent motae
<--- Page Split --->
quantum ad nos, sicut superius in primo tractatu explanavimus. Hæc igitur hic sufficiant ad faciliorem intellectum eorum quæ hic habent dici. In scientia enim divina plurima de his habent disputari.
CAPUT IX.
Quod omne movens seipsum componitur ex tribus ad minus, et de solutione dubitationis quæ est circa hoc.
T e x t . etcom . 43. Redeamus ergo nunc ad propositum loquentes de eo quod movet seipsum : quoniam secundum prius dicta, aliud sic movet quod movetur ab alio, sicut id quod movet instrumentaliter : aliud autem movet, cum ipsum sit penitus immobile, sicut motor primo primus : iterum autem quoniam aliud movetur sic, quod ipsum est aliquid ulterius movens, sicut id quod movetur sicut instrumentum : aliud autem sic movetur, quod ipsum nihil ulterius sic movet et ultimum motum : tunc oportet quod illud quod est primum seipsum movens, sit compositum ex immobili moventi, et etiam ex eo quod movetur, sed non necessario movet aliquid aliud, et aliquando nihil movet. Si enim nos considerationem ponamus in primo movente seipsum, non erunt sibi intrinseca componentia nisi duo, scilicet movens immobile, quod est intellectus separatus et immixtus : et id quod movetur tantum, quod est corpus celeste, sive id sit orbis, sive stella : et licet orbis et stella moveant inferiora, non tamen illa sunt componentia celeste movens seipsum. Et hujus causa jam expedita est, quia scilicet hoc corpus de se aptum natum est recipere omnem motum qui fluit a motore intelligibili : et ideo motor in movendo seipsum non indiget aliquibus mediis, qui sint ex parte ejus quod mo-
vetur ab ipso : et ideo in talibus id quod movetur, non movet aliquid ulterius : et perficitur compositio taliter moventium seipsa ex duobus. Si autem nos consideremus inferiora seipsa moventia, sicut sunt homines et cætera animalia, tunc oportet ad compositionem se moventis venire tria secundum rationem, quæ tamen plura sunt secundum numerum quam tria. Anima enim non movet corpus vel membrum corporis nisi per medium : et hoc dupliciter: scilicet medium ex parte sui, et medium ex parte corporis. Ex parte enim animæ est vis affixa corporalibus partibus, ut nervis et musculis. Ex parte autem corporis medium est calor naturalis, quo ablato a membro corrumpitur motus membri, et ipsum membrum, et etiam nervus et musculus, et cætera hujusmodi, quæ omnia movent mota : et ideo compositio taliter seipsum moventis est ex tribus secundum rationem, hoc est, ex movente immobili per se, licet sit mobile per accidens, et ex movente moto, et ex eo quod movetur tantum.
Modum autem horum compositorum et compositionis generaliter investigare possumus secundum hujus scientiae proprietatem in litteris, ut dicamus quod movens seipsum in cujus constitutionem tria prædicta conveniunt, significatur per A B C, ita quod A sit movens immobile, A B vero sit movens et motum a seipso : quia movetur motum ab A, et movet ulterius cum c quod movetur ab ipso B, sed non movet aliquid ulterius : et hæc tria sunt anima, et musculus, et membrum quod movetur : licet enim aliquando motus per plura media veniat in ultimum motum quod significatur per c cum sufficiat unum medium : quia, sicut diximus, omnia media erunt idem in ratione medii, licet plura sint aliquando secundum subjectum et numerum. Totum igitur compositum quod estABCipsum seipsum movet. Sed si aufero de hoc toto c quod tantum movetur et non movet aliquid, adhuc remanet A B et move-
<--- Page Split --->
bit seipsum: quia adhuc componitur ex duobus, a scilicet movente et b moto : et hoc erit simile primo moventi seipsum : c autem quod separatum est, non movebit nec movebitur: quia positum fuit c esse ultimum motum : et ideo nihil movebit: et quia separatum est a suo motore, et ideo non movetur, et ideo non movebit ipsum seipsum c, neque penitus movetur. At vero si ab a primo movente separavero b c, sicut si separarem ab anima musculum et membrum, tunc b c magnitudo non movebit ipsa seipsam : quia est sine a movente primo. Dicit enim hypothesis, quod b movet non a seipso, sed in eo quod movetur ab alio, et non movet in aliqua sui parte continua sibi: et ideo quando separatur ab a primo movente ipsum, nullum tunc habebit motum omnino, nec active, nec passive: a b autem si accipiatur, sive c solum, adhuc seipsum se movebit, ut diximus prius : ergo necesse est quod ipsum quod est seipsum movens, habeat movens quod sit immobile, et habeat motum quod quidem movetur, sed non est necessarium, quod aliquid tertium ulterius moveat, licet contingat aliquando tertium adesse componentibus quod movetur a secundo. Haec autem componentia dicuntur aliquando contacta ad invicem, ita quod contactus per conjunctionem sumatur. Aut est conjunctum unum alteri quando sunt duo: quando enim sunt tria, tunc secundum et tertium contacta sunt proprie: quia sunt corpora secundum ultima simul existentia in unius membri compositione. Primum autem quod est immobile et indivisibile, non est contactum proprie, sed conjunctum eis sicut forma materiae, sicut anima conjungitur corporibus animatis. Quando autem sunt duo omnino, non sunt contacta proprie loquendo, sed continua, sicut motor immediatus convenit suo moto quod movet: quia, sicut diximus superius, motor corporis cœelestis non est immixtus sicut miscentur vires animae corpori animato, sed potius sicut separa-
tus intellectus, qui nullius corporis est actus: sed per modum superius dictum fit motor corporis, qui corpore utitur sicut instrumento, et non est in eo sicut in subjecto: et hanc immediationem aliqui vocant contactum. Si igitur movet seipsum, est continuum, sicut est in rei veritate: eo quod nihil movetur continuo motu nisi continuum, sicut probavimus in sexto: tunc oportet quod omne movens seipsum non sit movens seipsum, ideo quod alia pars quantitativa ipsius moveat seipsam vel totum, sed ideo quod totum in quantitate movet ipsum seipsum. Quod autem sic movetur a seipso, est movens seipsum in eo quod ipsius aliqua pars compositionis est movens, non aliqua pars quantitativa: et in eo quod ipsius altera pars componens est mota: non enim totum secundum utramque partem componentem ipsum movet, neque totum secundum utramque partem componentem movetur, ut diximus in superioribus exemplis, quod movet quidem a b movetur: et non est impossibile quin etiam c moveatur ab ipso b, quando sunt tria in compositione ejus quod movet ipsum seipsum. Hoc autem videre possumus in ipsis animalibus. In illis enim nulla pars quantitativa movet seipsam, sed potius anima quae infusa non est parti, sed toti corpori animalis: et ideo ratione illius totum animal movet seipsum: neque est in eo aliqua pars quantitativa primo movens seipsam, ex qua postea moveantur aliae partes, cum tamen non utraque pars ipsum essentialiter componens sit movens et mota, sed una movens et altera mota: et hoc multo magis verum est in corporibus cœelestibus, quae amplioris sunt simplicitatis quam omnia inferiora.
Dubitationem autem gravem habere 4t. Text. et com. videtur id quod dictum est de primo mo- 41. vente seipsum. Dictum est enim quod primum movens seipsum ita est, quod
<--- Page Split --->
totum movet totum : et hoc quidem ratione corporum cœelestium nullam habet dubitationem, quia in illis motor simplex est : quoniam non dividitur divisione corporis, etiamsi corpus cœeleste ponatur dividi. Sed ratione quorumdam animalium magnam habet dubitationem, et praecipue in illis quae corpora habent similia, et non habent magnam differentiam organicae compositionis, sicut sunt anulosa, quae a quibusdam rugosa dicuntur, sicut lumbrici terrae, serpentes, anguillae, et hujusmodi. In illis enim motor primus qui non movetur, virtus est constituta in constitutione corporis, et est permixta ei, et dividitur corporis divisione. Et ideo ratione talium potest aliquis dubitare, et dicere, quod si aliquis ab ipso A, quod suppositum est generaliter motor omnium seipsa moventium, faciat ablationem per divisionem : et hoc quidem possibile est si A dicatur esse continuum, sive per se, sive per accidens: est enim per accidens continuum, quia distensa est vis movens in continuo corpore in talibus animalibus: aliquando autem non est continua vis movens, sicut in cœelestibus, ut diximus ante. Et si aliquis per divisionem faciat ablationem ab ipso mobili quod est A B, tunc enim maximum dubium nascitur ex dictis, quod tali divisione facta, adhuc utraque pars remanet movens seipsam sicut nos expresse videmus in anguilla divisa : ergo relinquitur pars ipsius A qui est motor, adhuc movebit, et reliqua pars per divisionem relicta ipsius B, adhuc movebitur. Si autem sicut, tunc cum motus partis sit prior motu totius, et divisio ista currat in infinitum, non potest dici quod aliquid primo moveatur a seipso secundum ea quae determinata sunt in sexto supra : quia sicut totum dividitur in duo mota a seipsis, ita pars dividetur in duo, et pars partis, et sic in infinitum. Dictum autem est quod in continuo divisibili in infinitum non est dare primum : ergo non generaliter in omnibus a seipsis motis est invenire primum movens seipsum : et sic
videbitur doctrina superius inducta, aut falsa esse, aut non esse generalis. Dici igitur convenit ad hoc, quod absque dubio in omni virtute corporali diffusa per continuum corpus et movente, et in omni corpore animato, si in potentia accipiantur, tunc sunt dissimilia in infinitum : quia non accipiuntur sic nisi in forma continui per se vel per accidens. Si autem accipiantur secundum quod sunt actu, tunc non possunt dividi in infinitum : quia virtus in actu est, quod potest exercere actum virtutis : et hoc exigit determinatam quantitatem sui. Si minor accipitur, corrumpitur virtus : et hoc est verum in omni corpore physico : quia virtus ignis est in determinata quantitate ignis, cui si minor accipitur per divisionem, non erit ignis, sed corrumpetur : et hoc multo magis est de corporibus animati corporis. Cum igitur hoc modo non sit divisibile in infinitum, continget in ipsa accipere primum movens seipsum, ante quod nihil movet seipsum : et si illud dividatur, tunc A quod est virtus movens, non esset habens eamdem potentiam quam habuit prius : quia corrumpitur, et non movebit partem ipsius B, sicut dictum est. Sic ergo nihil prohibet, quod in his quae divisibilia sunt potentia et actu indivisibilia, accipiatur aliquid quod est primum movens seipsum quod est indivisibile actu.
Manifestum est igitur ex his quae dicta Text, et com. 44. sunt, quod in omnibus est devenire ad primum movens immobile. Cum enim duo sunt ordines eorum quae moventur ab alio, in utroque convenit devenire ad primum movens seipsum : quia si dicamus, quod id quod movetur, mox movetur ab alio extrinseco sibi, tunc oportet quod hoc deducatur usque ad primum movens seipsum, sicut docuimus superius in his quae moventur violenter, et in his quae moventur naturaliter a suis generantibus : et illud etiam ulterius re-
<--- Page Split --->
ducitur in primum movens immobile. Et si dicamus quod id quod movetur est ipsum in quo movetur ipsum a seipso, quod est seipsum movens, et est stans, et etiam ex seipso, eo quod sibi ipsis est causa movendi et standi : tunc iterum accidit hoc reduci in primum movens immobile : utrobique igitur accidit in omnibus motis primum movens esse immobile.
CAPUT X.
Qualiter omne quod est aliquando, et aliquando non, necessario supponit primum movens, quod movet semper et regit ipsum, et quod illud movetur a primo motore immobili; qui est unus et primus et perpetuus.
Cum his autem quae nunc determinata sunt de primo motore, resumamus ea quae a principio hujus libri probata sunt.
Et haec sunt : quoniam secundum naturam oportet motum esse et non deficere secundum aliquod praeteritum, neque secundum aliquod tempus futurum : quia hoc est necessarium : tunc etiam oportet esse aliquid quod primum movet hunc motum necessarium qui non deficit. Sive autem sit unum tale, sive plura, eo quod tales motus indeficientes forte sunt plures, oportet quod movens primum in talibus sit omnino immobile, et per se et per accidens. Si enim per accidens moveretur, tunc oporteret alium priorem motum aliquem existere, ut supra ostendimus.
Sed ad rationem istius scientiae non Text. et com. 46. pertinet determinare, utrum unumquodque moventium immobilium sit perpetuum, vel non : quia utrum animae animalium quae sunt per se immobilia moventia, sint perpetua moventia, sicut dicit Plato, non pertinet ad scientiam istam : sed in scientia de Anima hoc habet inquiri. Sed ad nos spectat hic determinare, quoniam necessarium est esse aliquid immobile ab omni immutatione intrinseca, id est, quae cadere potest in ipsum, sive sit mutatio per se, sive per accidens, et sive sit mutatio in substantia, sicut generatio et corruptio, sive in accidentibus, sicut alteratio et caeterae mutationes, quae non sunt secundum substantiam : et hoc oportet esse motivum alterius quod movetur ab ipso. Quod enim hoc sit verum, manifestum est omnibus considerantibus ea quae dicturi sumus per hunc modum. Si enim vult aliquis, ut Plato, quod contingunt aliqua moventia impartibilia esse moventia aliquando, et aliquando non moventia, quia cum nec generantur, nec corrumpuntur, sicut dicit Plato de animabus animalium, tunc absque dubio oportet aliquem motorem esse primum, qui est causa motus continui et perpetui, qui est causa omnium eorum quae fiunt aliquando, et deficiunt aliquando. Est enim fortasse necessarium : quia si dicatur aliquod impartibile ut anima movens, et aliquando esse et aliquando non esse, quod tamen sine mutatione per se quod hoc sit aliquando hujusmodi movens, et aliquando non movens. Et dico fortasse, non quia dubium sit, sed quia deinceps in libro de Anima probarihabet. Et dico aliquando non esse sine mutatione per se : quia Plato ponit hujusmodi moventia esse perpetua : et licet in rei veritate secundum esse non sint perpetua secundum Peripateticos, cum non generantur per se, neque corrumpuntur, sed potius fiunt et desinunt ad generationem corporum et corruptionem praeter animam intellectualem, quae non educitur de materia cor-
<--- Page Split --->
porali : et ideo non deficit propter defectum ejus. Necessarium est igitur principiorum moventium immobilium contingere quaedam aliquando quidem esse, et aliquando non esse : sed nequaquam est possibile hoc contingere in omnibus hujusmodi causis. Manifestum est igitur, quod una aliqua participationum inest sicut movens et continens omnibus partibus inferioribus quae movent seipsa, quae causa est eis secundum successionem continuae mutationis, in qua particulariter comparata singula aliquando sunt, et aliquando non sunt, cum tamen secundum successionem semper saluentur. Diximus enim supra, quod ipsum seipsum movens quod compositum est ex motore et moto, necesse est habere magnitudinem corporalem : eo quod omne quod movetur, est corpus : sed non est necessitas aliqua, quod id quod est movens immobile, habeat magnitudinem aliquam: quinimo, ut inferius probabimus, quod nullam penitus habeat magnitudinem primum movens immobile : quia primum movens seipsum movens habet magnitudinem quae est primi corporis moti, potest ipsum effici propinquum et remotum ei quod movet : et sic causate aliquando esse et aliquando non esse in eo quod movetur ab ipso, tanquam ab alio extrinseco sibi : et sic patet quod ejus. successionis secundum quam est alia fieri et alia corrumpi, et hoc continue sit succedere, nihil eorum est causa quae sunt de numero moventium immobilium, quae aliquando sunt et aliquando non sunt : neque etiam est causa, quare hoc est quod se semper moveat secundum successionem. Sed oportet quod horum quae dicta sunt, sit aliqua altera causa quae semper moveat. Ipsius enim quod est semper et continue hoc sibi succedere, neque ipsorum unumquodque divisim est causa, nec omnia simul. Et hujus ratio est, quia omnia singularia haec quae generantur, sic se secundum successionem habere perpetuum est, et ex necessitate secundum naturam : et hujusmodi omnia non
possunt esse causa simul : quia omnia sunt infinita, cum in numero considerantur, et non sunt simul. Causæ autem motus non sunt infinitæ, et sunt simul. Et redit totum hoc quod dictum est ad hoc, quod omnium eorum quæ movent et moventur in materia generabilium et corruptibilium, quæ aliquando sunt et aliquando non sunt, necesse est esse aliquam causam perpetuæ successionis extra ipsa, cum ipsa infinita sint, et ideo reduci habent ad finitam causam : et non simul sunt, sed succedunt : et ideo reduci habent ad causam quæ de necessitate est semper. Nihil enim generabilium est casu : quia casu in natura non fiunt nisi monstra : et illa non permanent, sicut diximus in secundo hujus supra.
Sed generabilia dupliciter considerantur : uno enim modo comparantur ad id quod proxime movet ad actum generationis : et alio modo comparantur ad naturam, virtute cujus fit generatio. Et siquidem comparantur ad id quod movet ad generationem, sic non habent causam suæ generationis nisi per accidens, sicut patet in animalibus quæ generantur. Inclinans enim ad actum generationis voluntas est coeuntis, qui non intendit nisi delectari, et forte projicere semen : sed ulterius non operatur ad generationem : et ideo hoc modo generantur res a causis accidentalibus. Si autem comparatio fit ad naturam virtute cujus est generatio : tunc est sicut ex homine homo, et ex capra caper fit : propter hoc quod in semine hominis projecto in matricem, est virtus formativa hominis et non alterius. Et comparatione prima est causa quæ fit raro : et comparatione secunda sunt causæ quæ operantur frequenter, et non semper et necessario. Tamen quia semen projectum indiget movente et regente, oportet quod extra causam quæ operatur per accidens, et extra eam quæ operatur frequenter, sit illud quod movet semper adducendo et reducendo generans et movens primum quod movetur a seipso : et illud est quasi in omni operatione naturae.
<--- Page Split --->
Virtutes autem quae sunt in semine, sunt instrumenta quibus operatur virtus cœlestis quae est ut artifex. Et quia instrumenta non necessario sunt finita, sed artifex est unus et finitus, propter hoc ea quae sunt in materia infinita, reducuntur ad operans cœleste finitum : et iterum quia illa quae sunt in materia succedunt, oportet quod reducantur ad cœlestem virtutem quae reiterat idem in substantia corruptum, quod reducendo et adducendo causat totam multitudinem eorum, et causa est succedentis sibi continuæ generationis et corruptionis : et ideo omnia ista sunt necessaria in generatione et corruptione.
seipso : et ideo si dispositiones et temperationes seminis possint sufficienter haberi per stellas, tunc posset fieri homo de eo semine quod non est abscissum ab homine vel capra, et esset ejusdem specei cum aliis : quia virtutes cœlestes quæ inducunt seminis causas specificas, operarentur ad eamdem speciem ad quam dispositum est semen : et de hoc multa diximus in secundo libro supra.
Hoc igitur modo manifestum est, quod Text, et com 47 quamvis millies reiterentur principia particularium motorum quæ sunt per se mobiles, sicut animæ animalium. Et quamvis multa de numero eorum quæ seipsa movent continue corrumpuntur, et alia fiant sive generantur, et in quolibet illorum sint duo quorum unum est immobile per se, sicut anima, et alterum sit motum, sicut corpus, et horum alterum unum sit distinctum ab alio secundum diffinitionem, quod nihil oportet aliquid esse extra hæc omnia quod continet ista, sicut causa omnium istorum, et hoc extra unumquodque istorum est, sicut diximus, et est causa, quod alia sint, et alia non sint, sed corrumpuntur : et est causa continuæ mutationis secundum successionem : et quædam inferiorum sunt quibusdam causa mutationum, et quædam alia sunt causa mutationis aliis, si aliquid extra ea erit causa mutationis omnibus inferioribus : hoc autem est quod seipsum movet perpetuo in numero idem conservatum.
Si enim solum movens regens primum 46. sufficeret, hoc est, virtus cœlestis, tunc superflueret materia propria : et tunc ad generationem hominis non exigeretur semen hominis, sed posset generari ex terra vel qualibet alia materia quæ aliquo respectu moveretur a virtute cœlesti. Sed hoc non videtur esse verum secundum Averoem qui dicit, quod si ex alia materia quam ex semine hominis posset generari homo, tunc ille talis homo æquivoce diceretur homo cum illis qui generantur ex semine hominis : quia homo dicit formam in materia : et ideo quando diffinitur, in diffinitione concipit materiam propriam. Propria autem materia non est eadem quæ est hominis decisum semen ab ipso, et non decisum semen ab ipso. Et ideo reprehendit Avicennam dicentem, quod ex semine hominis generatur homo, et matrix facit ad hoc quod generatur i n loco convenienti sibi : sed tamen ex stellis potest præparari materia ad figur am hominis, sicut patet in scrophis parientibus porcellos aliquando in figura capitis humani. Et hanc reprehensionem ego non judico convenientem generaliter : quia efficiens non est aliquid seminis : licet a b ipso in semine sint plures virtutes formativæ ad speciem et formam ejus quod generat efficienter deducendo semen a
Redibimus igitur ad conclusionem priText, et com. 48. mam, et si talis motus qui causa omnis motus est, perpetuus est, tunc oportet etiam quod movens immobile quod movet hunc motum sit perpetuum, et primum sic est unum. Si autem plura sint talia moventia se, tunc etiam plura erunt
<--- Page Split --->
perpetua : sed oportet magis existimare, quod est unum quam quod sint multa : quia in rei veritate primum movens non est nisi unum quod primo primum mobile movet. Sed tamen sunt plura inferiores sphæras moventia, quæ magis oportet existimare esse finita quam infinita. Considerantibus autem de tali reductione motus ad motum, et motoris ad motorem qualem nos diximus, semper sunt finita magis accipienda quam infinita : quia cum coelestia operentur per modum artificum, oportet quod sint finita. Infinita autem particularium causarum sunt per modum instrumentorum, quæ non oportet redigi ad finitum numerum : sed sunt infinita per accidens : quia secundum successionem sunt infinita, et non actu, neque per se. In omnibus enim quæ naturaliter sunt, oportet quod melius sit finitum quam infinitum, dummodo possibile sit ipsum esse finitum : et hoc dico ideo, quia in generabilibus non potest esse finitas aliqua, sed in generabilibus est infinitas. Est autem sufficiens ad omnem naturalem motum, quod unicum et infinitum sit id quod est primum immobilium, et principium aliis mutationis et motus est : et hoc ideo sufficit unicum esse, quia est perpetuum : et ideo non indiget successione inferiorum. Hæc enim est causa motoribus sphærarum inferiorum, quod moventur : et causa est generabilibus et corruptibilibus, quod mutentur successione.
pore : sed si continuus est motus qui est semper, tunc oportet unum esse per ea quæ determinata sunt in quinto supra. Sed unus vere est motus qui est ab eodem continuo movente, et in eodem quod continue movetur. Si enim quoddam aliud et aliud movens movebit, tunc non erit continuus motus totus, sed erit frequenter : quia quando movens movet, tunc esset id quod movetur non moveretur, tunc non erit continuus motus. Cum igitur motus semper sit, oportet idem numero movens semper esse movens, et idem numero motum semper esse motum : et ex his duobus compositum idem numero movens seipsum semper esse movens se. Ex his igitur quæ dicta sunt, sciet aliquis certificatus certissime, quod est aliquid primum movens immobile quod non movet seipsum.
CAPUT XI.
In quo ex consideratione infinitorum probatur primus motor esse immobilis tam per se quam per accidens : et probatio procedit per conversum modum probationi quæ est in præcedenti capitulo.
Et iterum erit hic certius per aliam viam, quod scilicet aliquis consideret ibi principia moventium, et in illis quæ sunt animata in inferioribus. Sicut enim in præcedenti capitulo probatum est primum motorem esse unicum et perpetuum et immobilem, per hoc quod motus suus est continuus et unus et causa omnis motus: et ita e converso procedemus in hoc capitulo, ut ex consideratione motorum inferiorum demonstremus primum motorem esse perpetuum et unicum : quia ex conjunctione duarum viarum istarum certissimum erit id quod intendimus declarare.
<--- Page Split --->
Dicamus igitur quod manifestum est secundum sensum, quod quaedam eorum quae sunt hic apud nos, aliquando quiescunt, et aliquando moventur, sicut in omnibus animatis apparet sensibiliter : et propter hoc diximus supra quod manifestum est, quod neque omnia entia moventur, neque omnia quiescunt, neque talis divisio est in entibus, quod quaedam eorum quiescant semper, et quaedam alia moveantur semper, ita quod nihil sit quod aliquando quiescat et aliquando moveatur. Illa enim quae utrobique sunt, in motu scilicet et quiete secundum diversa tempora sunt habentia potentiam ipsius quod esse est utrobique: quia possunt quando volunt moveri, et quando volunt quiescere. His autem demonstrantur quod alia sunt quae aliquando moventur, et alia quae aliquando quiescunt. Et iterum ex his scitur, quod aliquid est quod semper movetur sicut primum movens seipsum : et aliquid est quod semper quiescit, hoc est semper immobile : et hic est primo primus motor. Et quoniam hujusmodi omnibus hominibus sunt manifesta ad sensum, et nos intendimus demonstrare duorum ultimo dictorum naturam utramque, quod scilicet alia sunt immobilia semper, sicut motores corporum cœlestium : alia autem moventur semper, sicut ipsa corpora cœlestia, et componuntur ex motore et moto quae movent seipsa, oportet incipere ab his quae moventur apud nos, ut sic per effectum deveniamus in causam. Procedentes vero hac via et proponentes ea mota quae sunt apud nos in genere, quod scilicet omne quod movetur ab aliquo, movetur ab aliquo distincto ab ipso, sicut supra diximus. Et proponentes ulterius, quod illud a quo movetur, aut est immobile, aut etiam ipsum movetur. Et si movetur, aut movetur a seipso, aut ab alio : semper devenimus in hoc quod oportet nos accipere, quod omnium horum quae moventur, est aliquod principium in genere mobilium motorum, et hoc quidem movetur, sed ipsum movet
seipsum, et est principium omnium : et extra genus motorum est quod movet immobile. Et hoc, ut diximus, declaratur ex his qua sunt inferius mota : quia videmus manifesta quaedam esse apud nos quae movent seipsa, ut sunt omnia animata habentia motum processivum. Haec enim sunt quae, ut diximus in primo hujus libri tractatu, opinionem multis Philosophis attulerunt, quod motus universalis in mundo incipit aliquando : cum nullus motus praecesserit ipsum : quia videtur nobis, quod hoc in istis tanquam in minoribus mundis contingat. Ista enim omnia post immobilitatem in qua fuerunt, aliquando incipiunt moveri, sicut videtur secundum sensum, licet aliter sit secundum rationem, ut superius ostendimus.
Unde ad veritatem in his intelligendam 51. oportet accipere, quod haec non movent se nisi secundum unum et eumdem motum : quia per se nota est propositio, quod ab uno non est nisi unum : et ideo si unus accipiatur in animabus motor primus, qui non movetur ab alio aliquo, ille est qui uno modo omnino se habet, et ab alio sic se habente non est nisi unus motus continuus. Si autem quiescat a motu illo aliquando, tunc aliquid movet ad hoc praeter motorem : et tunc primus motor erit alius : et ideo oportet accipere quod habent motum qui est post quietem, nam non movet proprie per se motor ille qui dicitur primus in animalibus, qui est anima : eo quod ipse non est causa hujus motus per seipsum, sed potius causatur iste motus ex eo quod multi alii motus insunt animalibus, qui motus non movent animalia per seipsa, ita quod sint a motore animalium essentialiter : et tales motus sunt augmentum et decrementum secundum quantitatem ejus quod est potentia quantum augens et transmutans corpus : et respiratio quae est ad caloris naturalis mitigationem in omnibus respi-
<--- Page Split --->
rantibus. Et secundum hos motus movetur et movet se unumquodque animalium, tunc quando quiescit a motu locali, hoc est, quando movetur motu illo qui pure causatur a seipso. Horum autem motuum causa prima non est anima animalium, sed potius continens aliquando, sicut aer variatur secundum cœelestes virtutes et qualitates calidi, frigidi, humidi, et sic. Aliquando autem prima causa eorum est multa quae insunt corporibus, sicut sunt alimentum quorumdam animatorum quae dormiunt et quiescunt dum coquitur cibus eorum : eo quod resolvitur vapor ab alimento, et humefacit cerebrum vel cor, et infrigidat instrumenta motus localis : et ideo nutrimento disgregato per membra surgunt et movent tunc seipsa : unde quaedam spissae pellis et viscosae multae humiditatis multum dormiunt tempore phlegmatico, ut in hyeme, sicut nisus et glires et similes, et quaedam aves.
Ex omnibus his autem est accipere, quod prima causa movens in talibus extra animam et animal est : et cum talia movent corpora, redundat motus corporis ad animam : et anima sic mota in corpore per accidens ab alio motore priore se est causa variorum motuum, et motus aliquando, et quietis aliquando : quia impossibile est quod ab anima vel a primo motore esset haec diversitas, cum ab uno motore simplici non possit esse nisi unus motus uno modo se habens. Hae igitur est causa quod non semper continue movent se animalia. Aliud enim et extrinsecum est movens, et aliud quod movetur, et aliud est mutans propter primum in talibus motibus ad unumquodque quod movet seipsum. In omnibus autem his motibus movetur ab aliquo alio primum movens quod est anima : et causa ipsum seipsum movendi in talibus motibus est quidem anima, sed per accidens : quia talia movent corpus : et ideo per accidens mutatur anima.
Et etiam iste modus alius ab eo quod per accidens dicimus moveri partem quando movetur totum, et per accidens
moveri albedinem quando movetur subjectum albedinis : quia dicimus quod per accidens moventur omnia, quia motus corporis redundantes ad ipsam faciunt ipsam esse causam diversorum motuum. Anima enim causa est augmenti et decrementi, et respirationis, et operum, et vigiliae : sed non est causa prima, ut diximus : et ideo quia sic est in corpore ut actus totius secundum se, et partium, et per partes ejus, sicut dicitur in secundo de Anima, ideo corpore mutante locum, necesse est ipsam per accidens locum mutare. Motus enim corporis perveniunt ad ipsam animam, sicut jam ostendimus : et tali motu anima movens corpus movet scipsam, sed ab alio motore priore se mota. Et ex dictis colligitur, quod omnis motor qui movetur per accidens ejus quod ipse movet, necessario etiam movetur secundum locum : quoniam suum motum quod ipse movet, mutat locum. Utrum autem sit e converso, quod scilicet omnis motor qui movetur secundum locum, moveatur etiam ab accidentibus ejus, quod ipse movet, nondum probatum est : sed de hoc faciemus inferius considerationem.
Ex istis est scire manifeste, quod si Text et com. 52 aliquid est de numero moventium per se immobilium, quod tamen mutatur per accidens, impossibile est ab illo moveri continuum motum : et ideo siquidem necesse est aliquem esse continuum motum, sicut in principio istius octavi libri dictum est et probatum, necesse est esse aliquid primum movens immobile tam per se quam per accidens : quia diximus quod oportet esse aliquem immortalem et impassibilem esse motum in his quae sunt per naturam, qui sunt quasi vita omnibus existentibus : et oportet quod ille cujus est ille motus, moveat ipsum seipsum, et in eodem principio quod est movens primum : principio enim illo movente secundum unum modum necessarium est
<--- Page Split --->
etiam quod totum illud moveatur uno modo, quod continuum, hoc est, conjunctum principio : et ideo suum motum ab ipso et suum movere semper manebit in omni tempore secundum naturam. Oportet autem scire, quod non est idem moveri secundum accidens a seipso, et moveri ab alio : quia motor constituitur per esse mobilis sui, sicut anima animalium in cujus diffinitione cadit corpus quod movetur ab ipsa, per accidens movetur, quando movet suum corpus : et hoc dupliciter, sicut diximus in praemissis : ab alio autem bene convenit aliquid moveri, ita quod tamen motor ejus non movebitur per accidens motu illo : et hoc ideo est, quia motor talis non constituur in esse per suum motum : et ideo nec motor essentialiter diffinitur per corpus quod movet, sicut sunt motores cœelestes, qui sunt separati per diffinitionem, et tamen movent corpora cœelestia, quorum quaedam sicut inferiores orbes et stellae omnes, tam planetae, quam aliae moventur motu corporis primi superioris ab Oriente in Occidentem per motum diurnum, qui est supra polos mundi et super circulos aequinoctiales et parallelos ad aequinoctialem : cum tamen a motoribus propriis moveantur ab Occidente in Orientem e contrario motui primo, secundum quod tradit propria disciplina mathematicorum: et cum sic moventur per aliud superius corpus, secundum illum motum non movetur motor ipsorum proprius, sicut nec movetur illo motu quo ipse movet : quia propter causam superius assignatam saepius, nullus motorum cœelestium movetur per accidens secundum aliquem modum accidentis supra determinatum : sed moveri per accidens convenit solis motoribus corporalibus.
per accidens : et tunc etiam necessarium est quod primum corpus quod movetur ab ipso, sit perpetuum : quia aliter, sicut a principio hujus libri diximus, oporteret quod ante primum motum esset motus, quod est impossibile. Hoc autem manifestum est alio modo a prædicto in quo progrediemur ab effectu inferiorum ad superiora quæ sunt causæ. Non enim est possibile, quod aliter nisi dicto modo fiat generatio et corruptio, et universaliter mutatio in inferioribus quæ aliquando moventur et aliquando quiescunt : oportet enim si hæc debent esse in inferioribus, quod aliquid sit ita movens continue, quod etiam ipsum movetur, sicut est id quod diximus primum movens seipsum. Si enim esset tantum immobile primum, per hoc quidem semper moveret eumdem motum : et sic nihil erit mutans seipsum in diversas dispositiones respectu ejus quod movetur ab ipso : et ideo si poneretur primus motor movere materiam generabilium et corruptibilium, cum ipse sit uno modo et simpliciter, et nihil variet ipsum ad generabilia, non faceret nisi generationem et corruptionem, vel aliam mutationem unitam, et non induceret diversitatem specierum in his quæ sunt naturaliter : et ideo oportet quod primus motor qui non movetur, habeat corpus motum ab ipso quod non deficiet ei secundum omne tempus futurum : nec deficit ei secundum omne præteritum : quia quod movetur sic, scilicet quod movetur quidem ab immobili primo, jam non erit causa ejusdem motus, neque ejusden formæ : eo quod motu suo aliter et aliter se habet ad rerum generabilium et corruptibilium materiam. Illud enim continue affert et defert generans, sicut solem et stellæ quæ aliter secundum radios suos et angulos respiciunt res quando sunt in tropico hyemali, et aliter quando sunt in tropico æstivali : et quia illa puncta maxime distant in cursu planetarum et solis, ideo in his oppositis rebus inferioribus imprimunt dispositiones. Similiter autem est de punctis æquinoctialibus in vere et
<--- Page Split --->
in autumno, et idem est de discursu planetarum in signis secundum conjunctiones et praventiones, et alios respectus planetarum in quibus diversimode respiciunt res in ortu suo et in occasu in climatibus diversis : et ideo causant diversos motus, sicut diversas generationes, et diversas corruptiones, et diversas alterationes, et sic de aliis motibus : propterea quod quando sunt in locis contrariis et formis et figuris ipsi motores, tunc oportet quod contrario modo se habeat unumquodque aliorum quod movetur ab his : et ideo oportet quod aliquando moveatur, et aliquando quiescat.
Ex dictis etiam manifestum est, quod soluta est illa dubitatio quae in primo hujus libri tractatu inducta est, et a qua inchoamus totam hujus secundi tractatus dispositionem, scilicet quare quaedam aliquando moventur, et aliquando quiescunt. Quoniam igitur jam patet ex praedictis, quod non omnia quiescunt, neque omnia moventur, nec iterum talis divisio est in entibus, quod aliqua eorum semper quiescant, et aliqua semper moveantur, et nulla sunt quae aliquando quiescant et aliquando moveantur. Et quia jam patet quod quaedam aliquando quiescunt, et aliquando moventur : et etiam quia patet hujus causa, quae jam saepius
dicta est, etc. Nunc ex dictis etiam manifestum est, quod quaedam sunt quae nunquam moventur, nec per se, nec per accidens, sicut sunt motores cœelestes : et causa hujus est, quia sunt indivisibles, et ideo per se non possunt moveri. Causa autem quod non moventur per accidens est, quia nullius corporis sunt actus, sicut saepe diximus. Alia autem sunt quae perpetuo secundum omne tempus moventur : et haec sunt corpora cœelestia quae moventur ab immobili motore perpetuo, et movent seipsa : ideo etiam est causa quare perpetuo moventur, quia movent seipsa. Alia vero moventur quandoque et quiescunt quandoque. Et causa hujus est, quia moventur ab alio extrinseco sibi, quod diversimode respicit ipsa per motum suum, sicut sunt generabilia et corruptibilia : et ideo movens ista inferiora necesse est mutari : sed movens immobile et motum a seipso non habent nisi motum localem. Sed illa quae moventur ab alio exteriori, moventur secundum omnem motum in mobile : igitur movens sic, sicut determinatum est, similiter in eodem permanens unum tantum et simplicem movebit motum : eo quod motore uno simplici non est nisi unus motus simplex : et de illo motu considerationem faciemus deinceps.
<--- Page Split --->