TRACTATUS I

DE PROPRIETATE MOTUS.

CAPUT I.

Et est digressio declarans intentionem libri, et qualiter Deus praeedit mundum.

In ultimo autem nostro Physicorum nostra est intentio investigare, utrum sit aliquis motus perpetuus, qui est sicut causa perpetuitatis motus in genere. Mo-

tum enim in genere diximus esse perpetuum, et secundum naturam infinitum in fine sexti libri Physicorum superius 1, licet secundum numerum non necessario sit aliquis rectus motus perpetuus. Circularis autem solus potest esse perpetuus propter continuam circuli circulationem, in qua si generans continuae sit allationis, erit etiam generatio perpetua, et inquieta, et infinita secundum naturam. Et ideo ad sciendum omnem physicorum generationem et corruptionem, oportet nos hic investigare, si est aliquis motus qui aliorum motuum successionis causa est perpetuus. Scimus autem, quoniam si nos demonstremus successionem motuum in-

<--- Page Split --->

feriorum esse perpetuam, et per illam vellemus tanquam per signum sive effecctum demonstrare, quod unus esset primus motus perpetuus, esset nostra demonstratio insufficiens, et circulariter nos demonstrare oporteret : quoniam hic secundum ea quae diximus, concludemus unum motum perpetuum : et ex eo quod successio motuum est perpetua, ut in secundo Peri geneseos videbimus 1, oportebit nos concludere motus inferiores esse perpetuos secundum successionem : quoniam allatio circuli primi motus est perpetua. Unde nos in demonstrationis modo essemus reprehensibiles. Propter quod nos volumus hic investigare id ex quo in secundo Peri geneseos procedere volumus, hoc est, utrum sit aliquis primus motus perpetuus, quae est causa continuae successionis motuum in inferioribus in materia generabilium et corruptibilium. Non autem nos aliquis existimet ita loqui de proprietate motus, quod putemus Deo esse motum coaeternum, sed potius ita ut probare velimus nullum fore tempus in futuro, in quo non futurus sit motus, et nullum fuisse tempus in praeterito, in quo non fuerit motus. Secundum quem sensum etiam Boetius in V Consolationis philosophiae mundum dicit semper fuisse, nec Deum praecedere mundum tempore, sed aeternitate. Cum autem constet etiam secundum dicta Peripateticorum Deum esse ante mundum aeternitate et causa, per hoc quod dicitur Deus praecedere mundum duratione, cum aeternitas duratio quaedam sit indeficiens, et omnino immutabilis.

Si tamen quaeratur, utrum ista duratio quae solius Dei aeterni est, habet extensionem in partes simul stantes vel sibi succedentes ? Constanter respondemus, quod non : quia si haberet partes simul stantes, tunc esset continuum habens permanentiam in suis partibus, cum

aeternitas sit in genere mensurae, oporteret etiam quod suum mensuratum haberet partes simul stantes, eo quod mensura et mensuratum proprium sunt ejusdem quantitatis : et sic Deus haberet partes, et esset quantus, quod est abusio. Omnino autem eadem sequerentur, quod si haberet partes succedentes, quod Deus aeternus ejusdem rationis haberet partes, quod etiam est absurdum. Adhuc si daretur talibus partibus dividi aeternitas, in nullo differret a tempore : et hoc ostendimus supra in quarto libro falsum esse. Sequitur igitur inevitabiliter, quod cum Deus aeternitatis duratione praecedat mundum, quod aeternitas ejus dicat nunc indivisibile aeternitatis quo sine principio esse praecessit mundum. Et hoc ipsum quod dicimus ipsum praecedere mundum, non dicit spatium magnum vel parvum anni vel diei alicujus temporis, sed potius ordinem aeternitatis ad tempus, et causae ad causam.

Propter quod nihil quaerunt qui dicunt*, quid Deus tantum expectavit facere mundum? vel quid fecit Deus in tanto spatio aeternitatis antequam faceret mundum? quia in illa aeternitate non est diu, neque cito, neque spatium longum, neque breve : cum omnia haec dicant distensionem quantitatis alicujus per partes. Et nos jam ostendimus, quoniam aeternitas Dei indivisibile nunc est, quod non est terminus alicujus continui, sed potius ipsa ipsius aeternitatis substantia.

Ex his etiam elucescit, quod falsum dicunt qui dicunt voluntatem Dei esse dilatoriam in creando mundum. Dicunt enim Deum existentem ab aeterno voluntate non necessitate naturae produxisse mundum : et ideo non ab aeterno produxisse : quia voluntas est causa quae potest differre productionem sui causati. Causam autem quare distulit mundi creationem dicunt esse, ne mundi duratio divinae durationi aequaretur. Frivolum enim est

<--- Page Split --->

hujusmodi dictum, cum omnis dilatio sit respectu futuri. Jam enim ostendimus talem processionem non esse aeternitatis a tempore. Nec causa potest esse quam dicunt, quod scilicet duratio mundi divinae durationi non aequaretur: quia impossibile est durationem secundum causatum aequari causae sua, quando causa et causatum non sunt coessentialia: et quod impossibile fuit accidere, non oportuit eum cavere per dilationem voluntatis.

Si autem aliquis dicat objiciendo, quod aliquando fuit primo verum, quod nunc est mundus: et ante hoc istans fuit verum mundum fore: ante primum autem instans mundi non fuit tempus: ergo cum dicebatur mundum fore, hoc designabat aliquid aeternitatis, et ita futurum et praeteritum sunt in aeternitate: et sic duratione divisibili et extensa Deus praecessit mundum. Dicimus ad hoc, quod in primo instanti temporum differentia fuit dicere, mundus est, et ante hoc non fuit verum dicere mundum fore: quia ratione illius non fuit aliquid aptum enuntiari per compositionem, nec aliqua temporis differentia. Et si tu dicas, quod quidquid est verum de praesenti, fuit verum in futuro quod continuabatur ad hoc praesens. Dico quod tu dicis verum: sed ante mundum non futurum, quod continuaretur ad praesens instans temporis, in quo fuit verum dicere quod mundus nunc primo est: et ideo non potuit tunc significari aliquid de futuro. Si autem tu objicis et dicas, quod si mundum fore tunc non fuit verum, quod ejus contradictorium fuit verum, scilicet mundum non fore: et si contradictorium fuit verum, quod tunc aliquid de futuro fuit verum: et sic aliquid fuit futurum. Dico ad hoc quod nec ejus contradictorium tunc fuit verum eo quod non esset contradictorium, eo quod non esset aliqua differentia temporis futuri, nec aliqua compositio qua notaretur componi vel etiam dividi re-

spectu alicujus temporis; et etiam cum dicimus ante, et tunc, non sumimus distinctiones istas proprie, eo quod proprie signant temporis differentias: sed omnes in talibus locutionibus signant ordinem aeternitatis ad tempus, sicut diximus. Et sic patet qualiter Deus praecedit mundum non spatio extenso, sed aeternitatis nunc indivisibili et causa. Causa enim non coessentialis et proxima causato hoc modo necessario praecedit causatum suum

Si quis autem forte objiciat, quod Deus objectio seest potentiae infinitae, et non agit per aliquotam partem suae potentiae, sed per totam potentiam suam, et ideo agit infinitum effectum in duratione, sicut et ipse infinitus est durando. Dicendum quod So'utio. ratio ita decepit multos Academicorum: sed tamen planum est solvere eam. Dicimus enim Deum nunquam agere nisi tota potentia sua, cum sit sua potentia indivisibiliter simplex, sicut et sua essentia. Sed ordo qui necessario ponitur inter causam et causatum, exigit quod mundus duratione inceperit aliquando: et Vere effiideo dixit Aristoteles1, quod actus causae ciens temefficientis quae vere est efficiens et prima pore praecedic causacausa, praecedit tempore, et substantia, tut. et ratione, vocans tempus durationem indeficientem aeternitatis, licet causando simul producat materiam perfectam sub forma, tamen non potest esse materia receptibilitatis infinita: quia non posset terminari talis receptibilitas: et ideo etiam mundus quantitate finitus est, sicut et duratione: et ideo licet Deus agat secundum potentiam infinitam, tamen impossibile est mundum agi secundum potentiam infinitam quoad fieri, propter causas inductas jam: propter quod mundum necesse est esse finitum, et secundum durationem et secundum quantitatem. In nullo enim potentia Dei proportionatur potentiis causatorum: et ideo non inveniuntur in causatis ea quae inveniuntur in creatore. Cum autem haec sint potius de speculatione primae philosophiae

<--- Page Split --->

et hæc non sunt dicta nisi ad faciliorem intellectum sequentis, hæc ita dicta suffi-ciant. Inferius enim ponemus rationes physicas ex quibus videbitur mundum esse creatum.

Non lateat autem nos, quod cum intendamus probare motum non incepisse in aliquo tempore præterito, neque corrupendum in aliquo tempore futuro, non procedemus nisi per rationes physicas, quæ sunt quod generando incipit quidquid incipit, et per corruptionem finitur quidquid finitur. Non enim possumus in Physicis probare, nisi quod sub principis est physicis: et si nos extendamus nos ad loquendum de his quæ supra physica sunt, non possemus esse physici: quia non procederemus ex probatis vel per se notis, sed potius transcenderemus ea quæ ratione non valent comprehendi, sicut est creatio et modus creandi omnia simul et divisim. Physici enim est aut nihil dicere, aut dictum suum demonstrare per illa quæ sunt illi scientiæ propria, de qua intendit facere considerationem. His igitur sic prælibatis, intendimus probare quod motus naturaliter nunquam incepit, et naturaliter nunquam deficiet.

CAPUT II.

Qualiter motus incepit sive dicatur esse perpetuus.

Test. et com. Quæramus igitur utrum motus aliquan- 1. do sit generatus sive factus, ita quod non esset ante hoc in aliquo præterito tempore, hoc est, quod aliquod fuerit tempus præteritum, in quo omnino non esset motus in aliqua parte mundi : eo quod primus motus qui est causa omnis motus, tunc non fuerit. Quæramus etiam utrum motus aliquando ita corrumpetur,

quod residuum sit aliquod futurum tempus, in quo nihil moveri contingat omnino : eo quod duraturus sit primus motus, qui est causa omnis motus in omnibus mundi partibus : aut opposita istarum duarum quæstionum sunt vera, quod scilicet motus neque factus est sive generatus in aliquo præterito, neque corrumpitur in aliquo futuro, sed erat semper secundum omne præteritum tempus, et erit semper in omni futuro, ita quod dicemus, quod aliquis motus continuus secundum omne tempus inest entibus quæ secundum naturam sunt, ut immortalis et inquietus, sicut vita inest his quæ subsistunt secundum naturam : quoniam sicut in unius est anima, cujus actus continuus in corpus est vita, et non existente anima non existit in animalibus vita, ita et motus unus continuus et inquietus causa est influens omnibus transmutabilibus continuitatem et inquietudinem per hoc quod ipse primus motus immobilis ex suo motore, et inquietus ex simplicitate sui mobilis et incorruptibilitate. Istæ igitur sunt nostræ quæstiones de motu et nos primo circa determinationes istarum quæstionum considerabimus in communi quæcumque dixerunt Philosophi qui fuerunt ante nos, ut per hoc nostrum dictum de eisdem quæstionibus fiat credibilius.

Dico igitur quod omnes illi Philosophi qui de natura naturaliter aliquid dixerunt, affirmant motum aliquem et aliquo modo esse, propter hoc quod dicunt ipsi fieri sive generari mundum : et dicunt omnibus mundis qui successive fiunt, ita quod ex corruptione unius sit generatio alterius, inest consideratio de generatione et corruptione mundorum. Impossibile autem est generationem et corruptionem esse, nisi sit motus : quia generatio et corruptio sunt motus vel non sine motu, ut in præhabitis est ostensum. Sed quotquot Philosophorum per successionem dicunt esse infinitos mundos, ita quod fiant quidam, et quidam corrumpantur, cujus generatio unius sit corruptio alte-

<--- Page Split --->

rius, sicut patet in simplicibus mundi partibus, quae sunt elementa, quia corruptio unius illorum continue constituit generationem alterius, dicunt esse perpetuum motum in genere et non in numero aliquem esse perpetuum : et hoc est quod perpetua sit motuum successio, et non unius in individuo motus sit perpetuus. Dicunt enim isti semper esse motum : eo quod necessarium est generationes et corruptiones mundorum esse cum motu, et generationes et corruptiones mundorum per successionem sunt semper et perpetua. Quicumque autem Philosophorum dicunt unum esse mundum, et hunc non esse semper in omni praeterito, dicunt etiam de motu secundum eamdem rationem, quod scilicet motus non fuit semper in omni praeterito. Et iste fuit Plato, qui dixit mundum incepisse in praeterito, et tempus incepisse cum ipso, sicut nos inferius ostendemus.

agit unumquodque de occulto in apertum producens. Produxit autem intellectus illas res formatas postquam per infinitum tempus quieverat in eo quod dicitur latentia: et haec fuerunt omnia homogenia congregata. Tempus enim infinitum dixit, quod componitur ex infinitis: et hoc infinitum esse actu dicebat et fine carere quidem in praeterito, sed non in futuro, in quo dixit incipere motum: non enim potuisset dixisse quod inciperet motus, si potuisset tempus secundum utrumque, scilicet praeteritum et futurum esse infinitum. Fuit enim iste intellectus Anaxagorae, sicut patet ex his quae habita sunt in sexto libro supra, ubi dictum est quod non erat possibile imaginari aliquid infinitum esse secundum utrumque terminum.

Empedocles autem dixit incipere moEmpeloclis tum in parte quadam temporis finita seopimo. cundum utrumque finem, et iterum post motum illum in alia parte temporis incipere quietem. Moveri enim dixit Empedocles, quando amicitia universalis ex multis disgregatis in multas formas corrumpendo facit unum mixtum ex omnibus, hoc est, cum omnia particularia generata reducuntur ad unum materiale mixtum ex omnibus. Iterum autem dicit incipere motum, quando discordia universalis ex uno mixto materiali producit particularia generata omnia. Quiescere autem dicit res in mediis temporibus. Cum enim omnia congregantur in unum materiale mixtum per amicitiam, non statim post congregationem perfectam incipit discordia producere ea in disparitatem generatorum, sed quiescunt in mixto aliquo tempore. Eodem autem modo cum discordia eduxerit generata in disparitatem formarum, non statim reducit ea amicitia, sed quiescunt aliquo tempore: et ita sunt duo tempora quietis, et duo tempora motus secundum Empedoclem. Quod autem induxit Empedocles ad hoc dicendum quod dixit de amicitia et lite, fuit quia didicerat, quod ex pluribus aptum est fieri unum per solutionem, et iterum

Text. et com. 2.

Opinio Anaxagore.

Quocumque autem modo dicta Philosophorum varientur circa motus perpetuitatem, tamen ad duos modos in communi dicta eorum reducuntur, qui dicunt motum aliquando non fuisse, et aliquando non esse futurum. Si enim motus aliquando non fuit et incepit cum non fuerit, aut hoc fuit secundum modum quem dixit Anaxagoras Italicus, aut secundum modum quem dixit Empedocles. Inquit enim Anaxagoras quod primo omnibus homogeniis simul existentibus in permixto illo in quo simul omnium formae latebant, licet actu essent, et quiescentibus, hoc est, sine motu existentibus in illo, intellectus activus practicus et impermixtus fecit moveri hoc mixtum, per hoc quod disgregavit latentia in ipso: et fecit exire in apertum, per hoc quod plura unius rationis existentia dominari in aliquo uno ipsorum inceperunt. Istum autem intellectum intellexit esse intelligentiam primam, quae formis idealibus

<--- Page Split --->

ex uno geminato per formas, et distincte didicerat fieri plura per compositionem : sic enim fiunt res et perficiuntur. Hoc autem quod dictum est, nullo modo potest esse perpetuum secundum unum modum, sive ille sit congregationis, sive disgregationis, sed potius sic permattatur ad invicem, et non perficiuntur haec^simul, sed potius semper sic sunt mobiles secundum circulum : quia congregatio causat disgregationem per viam compositionis in plura, et disgregatio causat congregationem per viam resolutionis multorum ad unum : et hoc modo volvuntur haec ad invicem : unde absque dubio opinandum est, quod Empedocles sic dixit propter hoc, quod res hujus mundi ad invicem vidit permutari : et ideo etiam iste non dixit unum motum esse aeternum, sed potius duos sibi sic succedentes continue. Est autem advertendum, quod licet Empedocles dixit amicitiam moveri in generali resolutione generatorum ad mixtum, et litem in generali generatione distinctorum exeuntium de mixto : tamen dicebat etiam haec duo principia movere in generatione et corruptione particularibus : quia quod elementa congregantur in mixturam humorum, et quod diversa membra conveniunt in constitutionem unius animalis, facit amicitia. Quod autem in ipso composito elementa remanent secundum suos actus primos, et quod diversa in forma remanent membra, sicut os, et caro, et caput, et manus, et hoc facit lis: et in corruptione quod recedunt ab invicem, et hoc facit lis : et quod similia sibi congregantur, facit amicitia. Haec igitur sunt duae sententiae inceptionis motus ad quas omnium aliorum sententiae reducuntur, qui dicunt motum incepisse.

sed etiam ad sciendum primum principium : eo quod nos ipsum non possumus scire nisi ex posterioribus se, et etiam metaphysicus in hoc primum motuum perpetuum a physico accipiens, per motum probat motorem esse : aliter enim motores scire non possumus, nisi ex motibus ipsis : et ideo oportet nos illud cum diligentia investigare.

CAPUT III.

De probationibus Peripateticorum, quod motus sit perpetuus.

Incipiamus igitur primum disputare Text. et com 4. contra hoc ex his quae nos supra in tertio Physicorum disseruimus, ex his quae supponi habent in omni demonstratione tanquam principia, ex quibus est procedendum. Dicimus igitur ex supra dictis, quod motus est endelechia, hoc est, perfectio mobilis sive ejus quod movetur secundum quod movetur. Cum autem omMobile presupponitur motui. nis perfectio non sit nisi in eo quod perficitur ipsa, secundum principia perfectionis ejusdem ad hoc quod motus sit, oportet esse ea quae possibile est moveri, quae sunt subjecta motus secundum quemlibet motum et quietem. Hoc etiam sine resumpta diffinitione motus quilibet concedit et confitetur : quia per se notum est quod perfectio non est nisi in perfecto : et ideo ad hoc quod motus sit, necesse est esse mobile quod movetur motu illo, qui dicitur esse perfectio ipsius secundum quemlibet motum. Non enim alteratur, hoc est, alteratione - movetur, nisi id quod est alterabile secundum quod alterabile est : nec ferri potest secundum locum, nisi illud quod est secundum locum mobile, secundum quod est mobile secundum locum.

<--- Page Split --->

Sic autem est per eamdem rationem de movente : quia motus est etiam actus moventis, ut diximus supra : licet aliter sit actus mobilis, et aliter actus moventis : et ideo sicut motu existente, necesse est mobile esse, ita eodem motu existente, necesse est movens esse, cum movens et mobile sint principia motus, prius natura, vel tempore, vel utroque modo necesse est esse motivum, et mobile prius quam motum : sicut combustibile prius esse necesse est quam motum combustionis qui est comburi : et per eamdem rationem necesse est combustivum esse prius quam comburere. Hoc autem dupliciter est : quia in omnibus motibus qui sunt ad formam, sicut est augmentum, diminutio,et alteratio, oportet quod mobile sit ante motum secundum duplicem potentiam, quarum una est ad esse, et altera ad motum : quia non augetur nisi quod possibile est augeri, et non alteratur nisi quod possibile est alterari : et ante hanc potentiam oportuit illud quod augetur et alteratur esse : non autem est nec possibile fuit ipsum esse si ipsum esse incepit, eo quod omne quod esse incepit, a potentia essendi procedit ad actum. In motu autem locali id quod est secundum formam substantialem, statim operatur motum, nisi aliquid sit quod prohibeat, ut inferius probabimus: et ideo id quod movetur localiter, non est primo, et postea movetur localiter, sed statim localiter movetur, si nihil fuerit prohibens motum ejus. Ex his autem omnibus volumus concludere, quod si nos ostenderimus motum localem qui causa est omnium motuum, esse perpetuum, quod tunc oportebit dare, quod id quod movet ipsum, est perpetuum secundum substantiam : et id quod movetur ipsum esse perpetuum.

sarum, quarum una est, quod dicerentur ista generata et facta esse secundum substantiam, cum non essent : aut quod essent haec duo perpetua, sed movens non moveret ipsum mobile propter aliquod impedimentum.

Si autem detur quod propter priorem Text et com. istarum causarum, quod motus semper non fuit : quia scilicet oportuit prius fieri unumquodque mobilium ante suum motum, cum mobile ponatur non esse, tunc oportuit facturam illius mobilis esse secundum processum de potentia ad actum : sed factura illa generatio est : ergo generatio fuit ante illum motum, qui per hypothesis positus fuit esse primus. Est autem generatio finis motus, sicut supra d:ximus saepe : ergo ante generationem est motus : ergo etiam ante generationem primi mobilis est motus : ergo etiam motus est ante primum motum : quod est impossibile : ergo non fuit haec causa, quod motus non esset semper in omni praeterito tempore, quod primum mobile oporteret prius generari in esse, et postea moveri : quia absque dubio sequeretur quod quaedam mutatio esset ante illam qua est accepta, quod sit prius omni motu, secundum quam mutationem factum est id quod movetur primo motu : quod est impossibile et non est intelligibile.

Si autem dicatur quod ea quae sunt Text, et com. 7. principia motus, ut movens et mobile, etiam erant in omni tempore praeterito, ita tamen quod non existebat motus : tunc oporteret quod hoc fuerit propter causam secundam superius enarratam, scilicet quod hoc ideo fuit, quia movens non movit mobile, aut non movebatur propter aliquam dispositionem in altero, vel in utroque inventam, quod impedivit ne movens moveret, vel mobile move-

<--- Page Split --->

retur : et hoc in primo motore et primo mobili, et scientibus et imperitis videtur irrationale : eo quod primum movens et primum mobile non possunt talibus impedimentis subjacere, etiam secundum vulgus. At vero si aliquis per subtiles ratione magis ingrediatur considerando proprietates primi motoris, et primi mobilis, tunc necessarium est, quod illi magis videatur irrationale hoc quod dictum est. Si enim dicatur quod in primis et perp. tuis quaedam fuerunt mobilia secundum substantiam existentia, et alia fuerunt moventia existentia secundum substantiam, et tamen non erat motus, eo quod impedimentum erat movendi in movente vel mobili, vel in utroque : tunc aliquando primum movens est movens, et aliquando non, et primum mobile aliquando movetur, et aliquando non, sicut dixerunt Anaxagoras et Empedocles, quod aliquando est motus et aliquando quies : tunc antequam movens moveat, et mobile moveatur, vel utrumque disponatur ad alterum et accedat ad ipsum, oportet mutari per alterationem primum movens, vel primum mobile, vel utrumque : oportuit enim si aliquando movit et aliquando non, quod aliqua fuit causa quietis. Cum autem quies sit privatio motus, oportuit quod ante hanc quietem fuerit motus : ergo ante illum qui positus est esse primus motus, esset alius motus. Et hoc jam impossibile esse probatum est. Nulla enim causa esse potest, quod prima causa non semper moveret, nisi aliquid moveret ad quietem : et tunc oporteret illam dispositionem tolli per motum alterationis : alteratio autem non potest esse primus motus, sicut nos in sequentibus probabimus : ergo oporteret alium motum localem esse causam hujus alterationis : et sic aliquis esset motus localis prior motu locali primo : quod, sicut jam ostendimus, est impossibile.

Hoc autem quod diximus, invenimus 8. esse verum in omni genere motoris et mobilis. Videmus enim, quod omnia quae movent et agunt, quod quaedam eorum agunt et movent singulariter ad unum, et unum motum movent. Quaedam autem movent et agunt secundum contrarios motus. Potentiae enim naturales non agunt nisi unum : eo quod natura est ad unum tantum, sicut ignis calore suo non nisi calefacit, et nunquam infrigidat, quando agit essentialem operationem. Nix autem infrigidat, et nunquam essentiali actione calefacit. Potentiae autem rationales et comprehensivae generaliter quae sunt potentiae animae rationalis et sensibilis, sicut scientia et ratio, et hujusmodi sunt activae contrariorum. Et aliquando quidem in naturalibus potentiis videtur aliquid simile esse potentiis sensibilibus et rationalibus, quae dicuntur comprehensivae : quia frigidum aliquo modo calefacit per accidens, quando accipitur ut conversum, et propellens et excellens ante se calidum circumstans et ambiens ipsum et constringens in centro rei frigidatae : sed hoc est per accidens, sicut etiam sciens, licet ipse per se consideret recte, tamen voluntarius peccat aliquando, quando nec operatur secundum eam quae est in ipso scientia, sed potius revertitur ab ipsa, et utitur ea ad contrarium. Sed de his nihil ad prasens, nisi tantum quod sunt agentia naturaliter ad unum, et illa sunt naturalia : et sunt agentia voluntarie et continue ad opposita. Et illa quae sunt agentia naturalia, non possunt esse causa quietis et motus, nisi mutentur per diversas dispositiones secundum quas aliquando movent, aliquando non movent. Illa autem quae agunt per cognitionem, ut videtur, pro libitu agunt, et sunt aliquando causa quietis, et aliquando motus causa : eo quod in ipsis est quiescere et moveri pro voluntatis arbitrio. Sed tamen hoc non est verum : quia etiam in illis oporteret esse diversas conceptiones, si aliquando deberent mo-

<--- Page Split --->

vere, et aliquando non movere : quia una numero et eodem modo conceptione manente, non erit animal causa motus, neque manente uno numero appetitu secundum speciem quae movet appetitum, diversarum autem conceptionum et appetituum causa est id quod occurrit in variate temporis et motus perfecti per corpus : ergo ante renovationem conceptionum et appetitum erit motus in tempore et a corpore. Redeamus ergo ad propositum generaliter sumendo, quod si quaecumque, sive animalia, sive naturalia, possibilia sunt movere et moveri, et facere et pati, non penitus, neque omni modo sunt possibilia sicut movere et moveri, et facere et pati : sed oportet ea esse disposita, et sic habere se, et proxima et immediata esse, et sibi fieri, quando movere et moveri incipiant. Cum autem haec non moverent et moverentur, sicut necesse habet dicere, qui motum non dicit perpetuum, tunc per alterationem secundum dispositiones illas efficitur unum motivum, et alterum mobile : et per illam alterationem inerit eis tanquam hoc sit movens secundum actum, et alterum motum secundum actum.

Hoc autem et alia ratione est necessaText, et com. 9. rium : quia scilicet motum et movens secundum actum sumpta sunt secundum aliquid. Relationes autem non innascuntur nisi per aliquam in altero relativorum, vel in utroque factam mutationem, sicut in quinto libro hujus scientiae diximus 1. Si igitur non semper sit movens secundum actum, neque semper motum secundum actum, oportebit quod sint facta movens et motum per transmutationem : erit ergo, sicut supra probatum est, mutatio ante primum motum : et si mutatio est ante primum motum, tunc etiam motus erit ante motum primum, qui est causa illius mutationis. Ecce ista sunt rationes Aristotelis et quorumdam Peripateticorum, prout melius intellexi, probantium quod non est motus factus.

CAPUT IV.

Et est digressio declarans qualiter declarant praeinductae rationes motum, esse, et motum perpetuum esse, et qualiter non.

T r t . etcom . Si ergo dicatur non semper motus esse, et tamen movens et mobile dicatur semper existere, tunc oporteret dicere quod movens et mobile non semper sic se habent ut sufficienter disposita ad hoc quod unum sit movens, et alterum sit mobile secundum actum, ita scilicet quod unum sit nunc actu movens, et alterum sit nunc actu motum : tunc manifestum est, quod incepit motus secundum actum, quod oportuit mutari secundum dispositiones illas movens et motum, vel alterum eorum, et tunc secundum superiorem rationem oportebit motum esse ante primum motum.

Omnes autem dictæ rationes supponunt quod, motu existente perpetuo, mobile et movens erunt perpetua. Et si motus non est perpetuus, propter hoc convenit, aut propterea quod mobile non est perpetuum, sed quandoque generatum, sicut dicebant de mundo Anaxagoras et Empedocles : aut quod motu existente perpetuo secundum esse, non fuit in ipso perpetuo dispositio mobilitatis ejus, quæ sufficienter disponeret. ipsum ad hoc quod esset mobile : licet enim hoc posset referri ad dispositionem primi motoris, tamen nullus ita dubitavit de

<--- Page Split --->

motore, sicut dubitavit de mobili. Ex omnibus istis planum est colligere, quod si nos dicamus mobile et motum simul incepisse, ita quod mobile cum motu suo educatur de nihilo, ita quod mobile non praecedat motum tempore, sed natura, sicut subjectum passionem quae in ipso est, quod inductae rationes hoc non destruunt. Etsi dicat Averroes quod nullus Philosophorum consentit in hoc quod fiat aliquid ex nihilo, et dicat ideo dictum non esse verum et contrarium esse dicto Philosophorum, qui omnes supposuerunt quod ex nihilo nihil fit. Dico ego, quod ex nihilo nihil fit per generationem, sed ex nihilo aliquid fit per actum causantis. Quod autem ex nihilo nihil fit per generationem, causa est, quia oportet generationem ex quo per se est generatio, non tamen esset generatio per accidens, nisi prius esset generatio per se. Per se autem generationis termini sunt privatio et habitus, et non quilibet est privatio ex qua fit generatio : et ideo nihil non potest subjici generationi, ut ex ipso aliquid fiat : quia nihil aequaliter se habet ad omnia generata : et ideo non potest dici per se esse terminus ex quo fit generatio hominis, vel albi, vel alicujus alterius. Et haec eadem est ratio quare materia prima ab omni forma denudata, non potest esse subjectum generationis. Accideret enim ei quod de ipsa esset generatio hujus vel illius, sicut accidit quod ex quanto generatur album : sed oportet quod si supponatur non ens in generatione, quod per se opponatur enti quod generatur ex ipso. Sed hoc est non ens in quo inchoata est forma entis quod generatur ex ipso. Et hoc videntes Philosophi consenserunt in veritatem hujus propositionis, quod ex nihilo nihil fit per generationem : et etiam in hac quod ex materia pura nihil fit per generationem : quia si ex materia pura aliquid fieret, oporteret quod forma gene-

rati ex nihilo fieret : quia materia non est id ex quo fit forma, sicut saepe supra ostendimus, et in prima philosophia plenius habemus. Non autem negant praecipui Peripateticorum, quin actu simplici praecipue causae primae, essentia materiae primae cum forma substantiali educta sit de nihilo in esse a Deo : quod etiam Aristoteles in libro suo de Natura Deorum, mundum a Deo opifice dicit esse creatum. Quod autem rationibus prius inductis probatur, quod motus non deficit in aliquo praeterito tempore, omnino verum est et necessarium : et ideo non est ponendum, quod mobili et motore existentibus in aliquo tempore praeterito, non fuerit motus : quia per haec omnia esset irrationale, sicut bene probatum est.

Quod autem Averroes 1 dicit Deum per intellectum mundum operantem non fuisse ante medium in praeterito tempore, verissimum est : quia sicut jam ostendimus ante, Deus praecedit mundum aeternitate, non tempore. Nec puto verum esse quod dicitur de voluntate dilatoria, sicut supra patuit. Dicit autem Averroes quoddam quod non est verum : quia dicit non esse intelligibile, si dicatur quod Deus ab aeterno unius ideae secundum intellectum existens operatus est mundum vel aliam rem mundi, quod est post aeternitatem. Est enim satis intelligibile quemlibet intellectum posse stare in conceptu et appetitu uno faciendi rem non modo, sed postea : et quando postea ab eo fit res, variatio quae est inceptio rei, est circa rem factam, et non circa intellectum operantem : et ita dicimus esse in Deo qui est causa praebabens idealiter omnem rem creatam, et uno modo stat in conceptu suo : vel quod scientia sua est causa rerum, sicut docet Aristoteles in XI primae philosophiae 2, intentiones rerum secundum ordinem sequuntur tempus : cum tamen intellectus qui est

<--- Page Split --->

causa scientiae, sit supra tempus : et tunc hoc modo dicimus intellectum illum esse causam motus in tempore, cum tamen non ab aeterno fuerit causa motus. Causam autem motus dico eum esse,eo quod causat et mobile et motum simul absque eo quod educat eum de potentia materiae ad actum. Sed verum est quod si in tempore esset aliquando causa motus, et,aliquando causa quietis, tunc oporteret quod variatio esset in ipso secundum concepta diversa, et appetitus diversos, quemadmodum dixerunt Anaxagoras et Empedocles.

Dicit etiam Averroes 1 quod hoc quod quidam objiciunt, non tenet, scilicet quod si primo agenti subjiciatur materia subjecta ex qua operetur, quod hoc sit diminutio potentiae in ipso : eo quod dicunt quod perfectioris agentis est operari sine subjecta materia, quam cum indigentia materiae. Et dicit hoc non tenere, ideo quod videtur ei esse impossibile quod fiat rei alicujus productio, nisi per generationem. Generatio etiam est ex subjecta materia, propter causas quas supra diximus : et ideo non esse diminutionem aliquam potentiae primi agentis, si non operetur id quod impossibile 1mprobatio est fieri. Sed decipitur : quia si Deus operatur per generationem ex alia materia tantum, tunc virtus ejus est proportionata potentiae naturae, et natura est effectus Dei etiam secundum Philosophos Peripateticos : ergo virtus causae, quae est Deus excellens, proportionatur effectui suo : quod est impossibile : cum causa prima sit superior natura, et deficiant linguae a narratione ejus propter excellentiam esse ipsius, sicut tradit Aristoteles : et ideo bene concedo, quod si esset impossibile Deum operari sine materia, tunc operari cum materia subjecta non esset diminutio potentiae ejus : sed quia non est impossibile, sed potius necessarium Deum sine materia operari, ideo dicitur quod si semper requiret ma-

teriam, quod hoc sonaret diminutionem potentiae ejus vel minorationem : quia tunc proportionaretur virtus ejus virtuti naturae, quae est potentiae mensuratae : et non potest operari subito, nec etiam de nihilo.

Quod autem sit necessarium Deum 1quando neoperari ex nihilo aliquid, ostenditur per 2cessarium ex nihilo, o1e rari, hoc, quod prima forma quae habet esse in materia quocumque modo, sive potentiale, sive actuale, est ab aliquo efficiente producta, aut per se ipsam. Constat autem quod non est per se ipsam, quia sic nunquam indigeret efficiente : quoniam si prima non indiget, tunc et secunda non indiget, quoniam una et eadem ratio est de omni forma quod exitum in esse in quantum forma est, nisi quantum ad hoc quod secunda potentia est in materia. Prima autem forma 3Quae sit dif 1erentia innon potest educi de materia : quo- 2formam et niam si de materia educeretur, tunc secundas. oporteret inchoationem ejus esse in materia : sed inchoatio ejus est aliquid formae : ergo ante primam formam est aliquid formae, quod est impossibile : ergo oportet quod prima forma sit ab efficiente primo. Constat autem quod nihil praecedit formam primam ex quo fiat : ergo ipsa per actum causae prima educitur de nihilo : et sic constat quod primum operatur creando de nihilo : et ideo cum sit sibi potentialis haec operatio, minoratio ipsius potentiae esset si requireret in primis creatis subjici sibi materiam. Ista tamen disputatio non est physica, licet sit hic introducta ad eliciendum errorem eorum, qui dicunt mundum fuisse ab aeterno, et non esse creatum. Sed nos cum consideratione ampliori tractabimus de his in prima philosophia, ubi quaeremus qualiter fluunt entia creata ab efficiente primo. Nos etiam infra redibimus, et ostendemus verisimilibus rationibus mundum esse creatum, et non fuisse ab aeterno. Sed hoc quod est nobis hic sciendum, est quod sciamus istas rationes qua-

<--- Page Split --->

inductæ sunt, non probare, nisi quod mundus non incepit per generationem, et quod non fuit aliquod tempus in quo non fuerit motus : et hoc quidem est verum et a nobis supra concessum.

CAPUT V.

De probatione, quod motus in nullo incepit præterito tempore ex ipsa temporis conditione.

tantum quod unus eorum nomine Democritus culpavit omnes qui dixerunt quod omnia inceperunt aliquando, et non semper fuerunt, sicut dixit Anaxagoras et Empedocles : et institit eis per tempus, quod dixit impossibile esse quod sit factum. Et hoc erat mirum de Antiquis : quia viderunt bene tempus semper fuisse, sed non motum : cum tamen tempus sit numerus motus omnis vel cujusdam : et hoc ideo fuit, quia non viderunt perfecte proprium temporis subjectum, sed acceperunt ipsum prout omnes res temporales sunt in tempo e, sicut in quodam numero, et non retulerunt ipsum ad aliquod subjectum unum. Ille Solus Pli autem unus qui dixit tempus incepisse, pus incepPlato est, et ille vidit bene quod erat passio motus : et ideo etiam dixit motum incepisse, quia dixit quod cœlum incepit esse et moveri, et tempus incepit esse cum illis : et hæc dixit facta ab opifice primo mundi.

Redibimus autem adhuc ad probandum, quod motus nunquam incepit in tempore præterito ex ipsa temporis conditione : prius enim et posterius in rebus non sunt nisi ex tempore : quia prius et posterius primo sunt in tempore, et in rebus quidem non motis non videntur esse prius et posterius, nisi ex hoc quod ponitur tempus circa res illas. In rebus autem quæ moventur, sunt prius et posterius per se : et ex hoc verificatur, quod ubicumque prius et posterius proprie dicuntur, quod ibi est tempus : sed ubicumque ponitur aliquid incipere, illud est nunc, et non fuit prius : ergo in omni novo quod incipit, ponitur prius et posterius : ergo tempus fuit ante ipsum, in quo ipsum non fuit : et tempus fuit posterius illo in quo ipsum fuit et incepit. Sed si tempus est, necesse est et motum esse : quia, sicut probavimus in quarto libro hujus scientiæ, tempus est numerus motus : et est quiddam ipsius, quia est ejus passio : ergo si tempus est perpetuum, et motus erit perpetuus.

Tempus autem esse perpetuum probatur, tum per auctoritatem Philosophorum, tum etiam per rationem. Per auctoritatem quidem : quia omnes Philosophi præter unum solum dixerunt tempus semper fuisse, et nunquam incepisse, in

Per rationem autem probabimus idem Text. et c sic. Est enim certum ex his quæ diximus in quarto libro hujus scientiæ, quod impossibile est intelligere tempus, nisi per intellectum ejus quod est nunc sive instans. Oportet enim quod quicumque intelligit tempus, quod ad minus intelligat duo nunc, inter quæ est tempus : quia qui copulat ipsa nunc, non percipit tempus, sicut diximus quod faciunt dormientes : non autem intelligitur sicut medietas quædam inter præteritum et futurum, hoc est, sicut media differentia : sic etiam medium mundi indivisibile in quo continuantur et distinguuntur præteritum et futurum : et ideo accipitur ut finis præteriti et initium futuri. In tempore autem toto, non est accipere aliquid actu existens nisi nunc, sicut in antecedentibus probatum est : et illud nunc nunquam stat : propter quod et instantis nomen accepit : et ideo non potest idem bis demonstrari et significari,

<--- Page Split --->

sicut fit in puncto qui permanet et stat in continuo, quod habet permanentiam et positionem in suis partibus, et non potest aliquo modo intelligi nunc in ratione principii tantum, et in ratione finis, nisi accipiatur per modum dictae lineae : et sic non potest accipi : quia sic deficeret tempus. Cum igitur ista sic se habeant, et si tempus ponitur incepisse, tunc oportuit quod in aliquo nunc primo inceperit : sed illud nunc fuit finis praeteriti quod fuit ante ipsum : ergo ante primam inceptionem fuit tempus praeteritum, quod est impossibile : ergo tempus non incepit. Et eadem etiam causa est, quod non desinet : quia si desinet, in aliquo ultimo desinet : illud autem nunc erit initium futuri, quod est post ipsum : ergo erit tempus postquam tempus desinet : quod iterum est impossibile : ergo tempus nunquam desinet.

Hoc autem quod diximus de tempore, sane intelligendum est : quoniam tempus accipitur ut dupliciter se habens ad motum. Est enim alicujus motus numerus quasi manens extra ipsum formaliter, et alicujus motus passio et numerus creatus ab ipso motu. Illius enim motus qui est sub primo motu et incipit et terminatur in parte quadam temporis, tempus non est nisi numerus, et numerat ipsum per alium motum, cujus tempus est passio et omnis talis motus continetur inter duo nunc temporis, quorum est sicut principium, et secundum est ratione finis tantum : et hoc tempus finitum est, sicut etiam ipse motus. Si autem tempus referatur ad motum qui est causa temporis, ille est motus primus omnibus aliis simplicior : et in illo motu sicut nihil indivisibilium potest accipi ante quod et post quod non sit motus, ita nullum indivisibile temporis potest accipi ante quod et post quod non sit tempus : et hoc modo intellecta procedit ratio inducta. Et causa istorum est, quia diximus in quarto, quod scilicet tempus non refertur ad motum, prout ipse est in toto

quod movetur, sed potius prout ipse causatur ex uno unde est motus. Illud enim unum in circulatione nunquam potest accipi, quod renovatio situs non sit ante, et post ipsum : et ideo nunc quod est numerus ejus, nunquam accipi potest, nisi in ratione finis et principii : et si ponatur tempus incipere secundum substantiam, vel desinere, tunc oportet quod hoc modo acceptum incipiat vel desinat. Et ideo haec ratio fortior est aliis, et videtur probare quod nunquam incipere potest vel desinere tempus quocumque modo inceptionis, et quocumque modo destitionis. At vero si tempus semper fuit et erit, tunc etiam necessario notus aliquis semper fuit et semper erit. Tempus enim est quaedam passio et numerus motus : et sequitur quod motus ille semper fuit et erit, cujus tempus per se passio est : et ille est motus primi mobilis inter orbes cœelestes, qui dicitur motus diurnus, qui omnibus est velocior et simplicior.

CAPUT VI.

Et est digressio declarans quare non neccessaria est inducta ratio de tempore, et qualiter tempus incepit.

Iste autem modus probandi unum motum primum fuisse ab aeterno, non est necessarius, sicut nec antecedentes, sed probabiles. Si enim nos dicamus motum incepisse cum inceptione mobilis, et potentiam ad esse mobilis non praecessisse tempus suum motum, et suam potentiam ad motum, tunc non sequitur hoc quod est inductum : tunc enim incipit motus circuli a dextro circuli : et illius numerus erit nunc in quo incipit tempus, et illius nunc erit in ratione principii tantum, et non ratione finis : et ideo

<--- Page Split --->

tunc non sequitur quod ante illud nunc fuit tempus.

Si autem aliquis objiciat, quod in sexto libro superius probatum est, quod ante quodlibet indivisibile motus iterum est accipere motum, et post quodlibet indivisibile est accipere tempus. Dicendum quod hoc est derisio, quod hoc non est verum de motu, nisi quando per divisionem accipitur : et verum est tunc de quolibet motu, sive recto, sive circulari : quia ante quodlibet indivisibile motus, et post quodlibet indivisibile temporis sunt infinita moveri, et non finitur per divisionem, ita quod primum et ultimum possunt accipi in ipso. Et similiter est de tempore, si aliquis ipsum per divisionem accipiat : et non tantum de toto tempore est hoc verum quod dictum est, sed de qualibet parte ipsius verum est, quod per divisionem est in infinita, sicut et omnis pars cujuslibet continui est infinita. Sed hoc quibusdam generat errorem, qui non distinguunt inter naturam aeternitatis et temporis : et putant quod omnis deficiens duratio sit tempus, cum hoc ex praehabitis constet non esse verum.

Si autem quaeratur, utrum tempus incipiat secundum dicta in nunc, vel in parte indivisibili temporis ? Dicendum quod ex his quæ probata sunt in nostro sextolibro Physicorum, constat quod non potest incipere in parte indivisibili : quia non incipit tempus nisi in primo temporis, et pars indivisibilis non est primum temporis : incipit ergo in eo quod est indivisibile nunc quod adjacet dextro primi circuli secundum quod ipsum est principium circulationis prime. Nec approbo quod dicunt quidam, tempus non sequi motum, sed mutationem vel materiam : quia tempus non potest esse mensura mutationis simplicis, sicut ex ante habitis constat. Materia enim secundum quod est substantia quaedam, nullas habet vices temporis : et ideo se-

quitur motum per modum qui dictus est : et hoc est quod quidam Theologi tradiderunt, tempus scilicet esse coæquævum materiæ et cœlo.

Si autem nos diceremus quod cœlum primum fuit in potentia materiæ, et post exivit in esse per modum generati de ipsa, sicut dicunt illi qui dicunt quod non omnia creata sunt simul : tunc oportet nos dicere quod tempus primum fuit numerus motus materiæ quo movebatur ad esse cœli, et aliorum substantiali forma disitnctorum. De qua sententia fuit Anaxagoras et Empedocles, et post eos Ovidius 1, sicut patet per hoc quod dicit, quod

Ante mare et terram, et quod tegit omnia [cœlum, Unus erat toto naturae vultus in orbe, Quem dixere chaos.

Et in hanc sententiam consenserunt multi Theologi diversarum religionum, tam scilicet Saracenorum, quam Judæorum, quam Christianorum. Sed nos non consentimus in hoc, sed potius quod omnia creata sunt simul, et quod tempus coæquævum sit cœlo et motui ejus, et a motu cœli creatus sit motus materiæ activorum et passivorum quæ sunt generabilia et corruptibilia : quam sententiam confirmant multi Peripatetici et multi Theologi aliis subtiliores, eo quod ipsa stat tam secundum religionem legis, quam etiam secundum sententiam philosophiæ naturalis. Quod autem dicitur, quod secundum hoc Plato verum dixisset, dicendum est quod non omnino dixit verum : quia ponebat cœlum gigni de materia præexistente : et hoc non posset esse nisi motus esset ante primum motum, ut patet ex prædictis.

<--- Page Split --->

vel in eo quod debet moveri ab ipso, vel forte in utroque.

CAPUT VII.

In quo probatur, quod motus est incorruptibilis in tempore futuro per rationes Peripateticorum.

Text, et com. 12. Eadem autem ratione qua probatur esse motus perpetuus secundum omne tempus præteritum, probatur etiam perpetuo duraturus esse secundum omne futurum, secundum Aristotelem qui princeps fuit sectæ Peripateticorum. Ipsi enim dicunt quidem, quod motus incorruptibilis sit per eamdem rationem qua probatur esse ingenitus : sicut enim sequitur ad hoc quod si incipit motus in præterito, quod motus alius præcedat notum primum, ita etiam sequitur ad hoc, quod motus corrumpitur, quod aliquis erit motus post motum ultimum, et probatur ex hoc quod non sunt hæc duo necessaria simul, quæ sunt cessare et quiescere a motu, et cessare sive quiescere a mobilitate, sive ab aptitudine illa qua natum est moveri, sicut patet in eo quod comburitur secundum actum, et quod est combustibile. Quando enim aliquid cessat a combustione secundum actum, non propter hoc necessario cessat vel quiescit a combustilibilitate : quia frequenter invenitur combustibile quod non comburitur, sicut diximus de mobili et eo quod movetur secundum actum : ita dicimus de movente secundum actum, de eo quod aptum natum est movere : quia non necessario aliquid cessat simul ab actu movendi, ita quod non moveat, et ab aptitudine movendi, ita quod non sit natum movere. Convenit enim aliquid aptum natum non movere secundum actum propter aliquod impedimentum, quod accidit ei extrinsecus in se,

Quæramus igitur, sicut patet, quod si Text et com. 13. motus corrumpitur in aliquo tempore futuro, quod hoc convenit altero duorum modorum, scilicet quia movens et mobile vel alterum ipsorum corrumpitur, vel quia sunt perpetua, et 'tamen non movebunt aliquando. Si autem dicitur, quod corrumpitur mobile, vel movens, vel utrumque ipsorum, tunc oportet corruptionem eorum esse post motus cessationem : sed corruptio est finis motus : ergo motus erit cujus finis est corruptio post ultimum motum : et oportet quod in illo motu aliquid sit movens ad corruptionem : et hoc voco corrumpens : ergo erit mobile aliquid et movens et motum post ultimum motum: quod non est intelligibile : quia in nullo genere potest intelligi, quod aliquid sit post ultimum. Si igitur hoc est impossibile, tunc manifestum est quod ex parte illa motus est perpetuus. Si autem dicatur quod manent manens et mobile, sed tamen non erunt aliquando disposita ad motum, tunc iterum oportet quod illa dispositio impediens motum, vel sit motus, vel motum consequens, et inducta ab aliquo movente : et tunc illa alteratio erit post illum motum, qui positus erat esse ultimus : ergo motus est post ultimum motum, si non, aliquando quidem erit motus, et hoc est impossibile sicut prius. Si autem diceretur, quod sine causa aliqua aliter disponente movens vel mobile vel utrumque, aliquando cessabit motus, ita quod sine causa aliquando quidem erit, aliquando non erit, hoc procul dubio stultum est et figmento assimilatur.

Similiter autem figmento assimilatur Text, et com. 14. quod dixit Empedocles, quod scilicet

<--- Page Split --->

nem naturae, quorum primum est quod ipse dicit, quod mixtum quievit tempore infinito, et postea tamen exivit in esse distinctum per generationem factam ab intellectu agente : hoc enim non est secundum exigentiam alicujus formae naturalis : quia si mixtum naturaliter quievit tempore infinito, tunc non exivit in esse distinctum in generatis nisi per violentiam : tempus autem motus violenti est parvum : ergo tempore infinito non remanebit generatio : quod tamen dixit Anaxagoras. Patet ergo quod infiniti temporis quietis ad infinitum tempus motus nulla est ratio ordinis : quia nulla forma naturalis permittit talem ordinem naturalis ad violentum. Omnium enim naturaliter ad invicem ordinatorum est ratio alia ordinis ex aliqua forma naturali. Secundum autem est, quia etiamsi dicatur utrumque esse naturale, tunc tamen aliqua causa erit differens : quia intellectus agens primo infinito tempore quievit, et postea in infinito tempore agebat. Nunc autem nulla causa differentiae assignatur ab Anaxagora, quare scilicet egit nunc intellectus et non prius. Si autem dicatur quod nulla est ratio ordinis in talibus, hoc non erit opus naturae. Sicut enim diximus, id quod est ordinis naturae, aut similiter se habet semper, et non aliquando quidem sic, aliquando non aliter, ut ignis sursum fertur natura, et non fertur sursum, aliquando quidem, aliquando vero non : aut si non est semper uno modo, tunc rationem habet differentia, et causam determinatam in natura, et non est simpliciter illa diversitas absque ratione, sicut diximus de periodo generationis et corruptionis, quae causam differentiae accipit in accessu generantis, et recessu in obliquo circulo, sicut in secundo de Generatione et Corruptione : et ideo licet ambo male dixerint tam Anaxagoras quam Empedocles, tamen Empedocles aliquid dignius dixit quam Anaxagoras ; et quicumque aliter dixit quam Anaxagoras, et aliquam causam

differentiae temporis motus et quietis assignavit. Dixit enim Empedocles quod sicut ignis semper sursum fertur, et non aliquando quidem fertur sursum, aliquando autem non, propter ordinem suae naturae quo necessario movetur sursum, ita se habet in hoc quod omne universum in parte temporis quiescit et in parte temporis movetur : quia illa talis vicissitudo habet quamdam jam ordinationem, eo quod amicitiae est congregare, et litis disgregare. Anaxagoras autem dixit quod nulla est causa quietis per tempus infinitum, neque exitus rerum in esse per tempus infinitum, nisi intellectus operans. Sed tamen Empedocles peccavit in hoc, quod ipse nihil addidit probationis dicto suo. Qui enim dicit quod amicitia quodam tempore congregat, et lis quodam tempore disgregat, oportet quod non hoc dicat solum et affirmet ita esse simplici affirmatione, sed oportet quod cum hoc dicat causam, et non sit contentus dicto simplici, cum nihil apponitur, et oportet quod non velit quod haec sit dignitas per se nota quaer rationalis est, et cui ratio communis non assentit. Si enim esset dignitas, quilibet consentiret in eam, quia communis animi conceptio est quam quilibet probat auditam. Sed oporteret quod aut per viam sensus probaret nobis, quod sic est ut dicit per inductionem, aut per viam intellectus afterat causam per quam demonstret nobis propter quid sic est ut dicit.

Haec autem quae posita sunt, scilicet amicitia et lis non sunt causae : amicitiae enim et inimicitiae esse, et diffinitio non est in hoc quod congregavit vel disgregavit res naturae in universo : sed amicitiae quidem est congregare quaedam, et inimicitiae est dispergere quaedam. Si enim sic determinentur et diffiniantur amicitia et lis, quod utraque est in parte entis, et non in universo, tunc oporteret Empedoclem dixisse quae entia congregantur per amicitiam, et quae disperguntur per inimicitiam, et

<--- Page Split --->

utrum rationabilia vel irrationabilia, vel animata vel inanimata. Videmus enim amicitiam non esse nisi rationabilium. Amicitia enim proprie loquendo hic apud nos est id quod congregat homines, et lis qua fugiunt inimici ad invicem, et quod est in hominibus, supponitur etiam in toto universo similiter esse : eo quod in quibusdam entibus sic est ut diximus : quia in hominibus sic esse invenimus : et ideo Empedoclem oportuit assignare causas, qualiter sic fiat in toto universo. Et similiter quod dixit tempus motus et tempus quietis esse æquale, indigebat ratione : quia nos videmus quod tempus amicitiæ in hominibus non necessario æquatur tempori litis.

Universaliter autem loquendo tam contra Anaxagoram quam contra Empedoclem, non recte se habet opinari, quod ista dicta sint principia, quorum non oporteat quaerere rationem : ideo quia in omni tempore aut sic est quod est motus, aut sic est quod est quies : in quo etiam Democritus dicit causas de natura. Democritus enim dixit inane et atomos causas esse rerum naturalium, cum Anaxagora et Empedocle dixit in hoc, quod non oportet quaerere causam quare atomi aggregentur et non separentur in eo quod est inane : quia principiorum dixit causas non esse quaerendas : sed dicebat quod prius secundum naturae principia sic factum est. Ejus autem quod est semper et perpetuum, noluit quod quaereretur aliqua causa. In hoc autem quod dicunt isti Philosophi, quod ejus quod est semper sive perpetuum, non debent quaeri causæ, in quibusdam est rectum et verum, in quibusdam neque rectum neque verum. Conclusiones enim mathematicæ perpetuaæ sunt, et semper habent causas, sicut quod triangulus rectilineus habeat tres angulos æquales duobus rectis. Hujus enim perpetuitatis est alia causa per quam demonstratur : sed perpetuorum quæ sunt principia

prima ad quæ non habetur via demonstrationis, non est alia causa : quia si omnis rei esset alia causa, tunc iterut in infinitum in causis. Hoc autem quod isti dicunt, non est tale quod non habeat causam ante se : et ideo male fecerunt non dicendo causam.

Est autem hic advertendum, quod licet Anaxagoras dixerit intellectum agentem facere motum, tamen dixit illum movere per naturam, et non per voluntatem : ideo nullam assignare potuit causam quare aliquando moverit, et non semper. Nos autem inferius ponemus, quod movet ex voluntate æterna : et ideo dictum nostrum verificabitur a dicto Anaxagoræ. Dixit etiam Anaxagoras quod tempus infinitum fuerit ante motum, et nostra positio est, ut patet ex præhabitis, quod nullum tempus fuit ante motum, sed potius æternitas : et ideo iterum quoad hoc inducta contra Anaxagoram nihil facient contra nostram positionem. Sint igitur hæc et tanta dicta ad probationem ejus, quod nullum tempus erat ante motum in quo nullus motus erat, neque aliquod tempus in futuro erit in quo nullus futurus sit motus.

CAPUT IX.

De rationibus sophisticis quorumdam probantium motum non semper fuisse secundum omne tempus.

Nunc autem tempus est ut inducamus Text.et com 16. rationes aliquas quorumdam Philosophorum qui dixerunt motum non semper fuisse in præterito, neque semper futurum esse secundum omne tempus : et hoc quidem non erit difficile solvere. Videbitur autem ex hujusmodi qualia indu-

<--- Page Split --->

cemus hic considerantibus, motum aliquando esse, cum non semper fuerit secundum omne præteritum, et desiturum aliquando, cum non semper futurus sit secundum omne futurum. Primum autem illorum, quia sicut diximus in fine sexti Physicorum, quod neque una aliqua secundum numerum est perpetua mutatio. Omnis enim mutatio apta nata est procedere ex quodam finito in quoddam finitum : quare necesse est omnis mutationis esse terminum terminatum. Contraria enim in quibus fit ipsa mutatio, sunt fines ejus. Et si forte dicatur, quod hoc non tenet nisi in mutatione ad formam quæ est inter ea quæ vere sunt contraria, et non tenet in motu secundum locum quod sibi contraria non adeo sunt determinata, sicut determinatæ sunt formæ contrariae : tunc ad minus probabitur finita esse mutatio secundum locum, sicut probatum est in fine sexti Physicorum : quia per hoc quod nullum mobile omnino movetur in infinitum, quod nunquam potest fieri, quod nunquam potest incipere fieri : infinitum autem nunquam incipit fieri : ergo nihil movetur localiter ad id quod distat in infinitum. Si autem oportet motum sic esse finitum, et finitus motus sit in tempore finito, sicut probatum est in sexto Physicorum superius, videbitur tunc quod nulla mutatio semper fuerit, et semper fore futura sit. Et hæc est ratio prima. Secunda autem ratio inducitur contra hoc quod suppositum est et probatum in præhabitis rationibus, quod scilicet quando motus incipit de novo, quod tam ex parte moventis quam ex parte ejus quod movetur, necesse est alium motum prius fuisse : videtur enim hoc non sequi.

dum aliquem motum, sicut in animatis, quorum neque pars aliqua, neque totum prius movebatur : sed videmus quod modo in toto tam secundum partem quam secundum totum quiescens contingit aliquando post hoc moveri, sicut verbi gratia, hic lapis qui quievit ante. Sed secundum dicta in præhabitis, scilicet quod motus novus non sit si non sit ante motum, convenit ista talia quæ dicta sunt, aut semper moveri, aut nunquam : quorum utrumque est falsum : ergo falsum erat illud quod dicebatur motum novum non posse fieri, nisi esset alius motus ante, qui faceret motorem accedere ad ipsum mobile, et e converso. Hoc autem pro tertia parte inducunt quod multo magis videtur quod dictum est in his quæ sunt animata, quod scilicet moveantur aliquando novo motu absque eo quod præcedat aliquis motus in motore vel in n:obili qui disponat mobile ad hoc quod moveatur. In nobis autem videmus hoc, quod neque unus motus est in nobis, et post hoc quasi expergiscentes per voluntatem movemur liberam aliquando : et sic fit in nobis principium motus, non ab extrinseco aliquo nos movente, sed ex nobis ipsis : quia scilicet volumus moveri, et habcmus principium motus in nobis antequam nihil nos extra moveat, sicut aliquis ambulat sine utilitate, tantum quia vult ambulare : tale enim principium non videmus in his esse quæ non sunt animata : et ideo etiam non movent seipsa, sed semper aliquid exteriorum, et quæ sunt extra ipsa, movet ea, quod est alterum ab eis. Moventur enim aut a generatione aut ab eo quod movet violentiam, sicut nos in sequentibus hujus libri ostendemus. Sed nos dicimus quod ipsum animal movet seipsum. Ergo cum non videamus quod animal aliquando quiescit, fiet novus motus in eo quod penitus est immobile, alio motu præcedente : et ille motus utique fiet ex ipso, et non aliquo altero movente exteriore. Si autem in animali hoc possibile est fieri, tunc non

<--- Page Split --->

est generale quod prius conclusum est pro inconveniente, scilicet quod incipiatur motus, nisi prius fuerit motus : quia nihil prohibet quin nos dicamus fieri in mundo et in cœlo, quod scilicet motus incipit nullo motu præexistente, sicut videtur fieri in animali. Rhetorice enim et per similitudines loquendo, anmal et præcipue homo dicitur mundus parvus : quia in eo est motor primus, sicut intellectus, et sunt in ipso motores moti, sicut phantasia et appetitus, et virtutes quæ sunt in nervis motivis et musculis, et calor naturalis : et est in eo motum tantum, sicut corpus vel membrum corporis aliquid : et motores inferiores habent motus proprios, et tamen motum sui superioris, sicut est in mundo magno : et ideo quod in parvo mundo fit, videtur etiam in magno debere fieri : et si in magno mundo fit, tunc etiam videtur accidere in infinito, quod materiale principium ponit Anaxagoras, quia scilicet componitur ex infinitis, sicut ipse dixit : et ita etiam intellectus agens incipit movere et infinitum moveri, ita quod ante illum motum non fuit præexistens motus. Hæc autem expositio quæ continetur hic, ideo fideliter a nobis ponitur, ut quilibet sciat ad quid inducuntur verba Aristotelis, et quid et quantum concludere possunt. Quocumque autem alio modo exponuntur quam sicut dictum est, nihil facient ad propositum.

Est etiam attendendum, quod quidam dicunt hominem inter animalia alia magis proprie vocari mundum minorem ex parte corporis, quia in eo sunt omnia naturalia mundi : quia elementa secundum essentiam sunt in ipso quoad esse primum elementorum, et est in eo commixtorum similitudo in commixtione elementorum ad humores constituendos, et similitudo complexionatorum in complexione, et similitudo compositorum ex diversis in compositione organica sui corporis, ex parte animæ est quod vivit, sentit, ratiocinatur, et intelligit, et sic convenit cum omnibus mundi partibus

secundum formam, et secundum materiam : sed licet hoc verum sit, nihil facit ad propositum, sed tantum primum.

CAPUT X.

De solutione rationum enumeratarum.

Prima autem ratio inter tres jam inText, et com. 18. ductas, quod scilicet motus unus et idem numero quia est inter contraria non sit semper, est vere et recte dictum, sicut concessum est in fine sexti Physicorum. Hoc enim fortassis necessarium est, quia si idem numero absque dubio accipiatur, in tempore finito erit. Si autem accipiatur idem genere, non erit finitus, propter causam ejus perpetuam : iterabitur enim per successionem infinitam quantum est de causa naturali. Verum est enim quod unius rei et ejusdem numero mobilis non est possibile unum et eumdem motum esse semper infinite. Dico autem sic eum quod dixi quaerendo, utrum unius et ejusdem chordæ sit unus et idem sonus semper, aut sit semper alter, vel uno modo se habente movente sive percutiente chordam ? Constat enim quod cum percutitur una et eadem numero in monochordo chorda, quod ipsa sonando dat ictum ad utrumque latus, hoc est, a dextris et a sinistris, quando uno modo est tensa : et tunc propter unum percutiens et unum percussum, potest dubitari utrum unus sit sonus : et constat quod non est unus, sed potius ictus erunt continui in tempore si percutiens chordam continue percutiat, et nihil interponat : et hujus adaptatio est ad propositum, quod materia quæ est una contrariorum, est sicut chorda percussa : et allatio generantis in obliquo circulo, est sicut continue percutiens, et de tempore nihil interponens : et vicissitudo

<--- Page Split --->

materiae inter contraria est sicut ictus soni datus ex motu a dextris et a sinistris : et ideo licet motus talis non sit idem numero, tamen tota natura est sicut monochordus unius musici percussus continue : et cantus est idem, eo quod generatio unius est corruptio alterius, et e converso : sed tamen quidquid de hoc, nihil prohibet ista ratio inducta, quin unus motus sit continuus et perpetuus, qui est sicut manus continue percutiens monochordum. Hoc autem magis erit manifestum ex his quae posterius in hoc eodem libro erunt consideranda.

se ipsum, et non movetur a virtute extrinseca : et hoc totum nos declarabimus in sequentibus istius libri in tractatu qui sequitur post istum. Sed si nos dicamus talem esse primum motorem, cujus motus sit perpetuus, et iste moveat omnes motores extrinseco motu suo, tunc quaeritur quare aliquid motorum a motore extrinseco movetur quandoque ? cum motor ille primus qui movet omnes istos motores moveat semper : ergo ista ratio quam isti dicunt, non est ratio quae aliquid faciat contra nos, et contra dicta quae prius induximus ad probandum quod motus esset perpetuus : sed potius dubitationem quamdam communem invenit, et nobis qui dicimus aliquem motum esse perpetuum, et eis qui dicunt nullum motum esse perpetuum. Et haec dubitatio est, propter quid omnium eorum quae sunt quaedam non semper, alia quidem quiescunt eorum quae sunt, sed aliquando moventur, et propter quid alia non moveantur semper, sed quiescunt aliquando, cum motor primus qui movet omnes motores, semper moveat, et semper moveatur, ut inferius ostendemus. Videmus enim quaedam semper moveri, ut cœelestia, et quaedam semper quiescere, sicut centrum spharea totius, quod est terra : quaedam enim aliquando moveri, et aliquando quiescere, sicut intermedia inter cœelum et terram : et hujus nos perfectam inferius reddemus causam et solutionem : sed quod hic considerandum est, quod tenendum est, quod naturalia mota a motore extrinseco, non incipiunt moveri nisi aliquis motus sit ante motum eorum : et ideo non habet instantiam hoc quod dictum est, quod scilicet si motus incepisset absolute, quod oporteret quod motus esset ante primum motum. Ista enim omnia moventur a generantibus vel removentibus impedimenta motum prohibentia : et haec generantia et removentia impedimenta etiam removentur : et

Text, et com. 19.

Mobilium quaedam ab imrinseo, quaedam verro ab extrinseco moventur.

Ad hoc autem quod secundo inductum est, dicendum quod nullum est inconveniens quod aliquid moveatur quod ante non movebatur. Inter ea enim quae moventur, quaedam moventur a motore extrinseco, et quaedam ab extrinseco. Quod autem illa quae moventur a motore extrinseco non moveantur, causa est triplex, scilicet absentia motoris, aut distantia ejus ab ipso mobili, aut praesentia impedimenti motus in motore, vel in mobili, vel in utroque ipsorum : et oppositis de causis illa moventur : et hoc modo moventur, sed postquam movebantur omnia naturaliter mota, sicut nos infra ostensuri sumus. Omnia enim moventur, aut generante praesente et non distante, aut ab eo quod removit impedimentum, sicut moventur omnia simplicia corpora quae sunt elementa, et quaedam etiam commixta quae non sunt animata, sicut lapides et metalla : et omnia haec habent motores extrinsecos, sicut jam diximus 1. Motor enim extrinsecus non movet nisi motus ab alio : et ideo si omnia essent alia, oporteret quod iretur in infinitum, quod in septimo est improbatum : et ideo oportet quod stetur in aliquo primo motore qui movet

<--- Page Split --->

tandem stat illud in motu primo qui accessu et recessu movet omnia hujusmodi, sicut in sequentibus patebit.

Sed hoc quod dicunt tertio de animatis, maxime videtur ferre dubitationem : quia videtur quod nullus sit omnino motus novus, cum non insit prius aliquis, et cum illa non moveantur ab extrinseco, sed potius ab intrinseco videntur moveri, videtur quod in illis est allata instantia contra conclusionem superius inductam. In animatis enim videtur hoc accidere, quod animal quiescens prius post hoc vadit, ita quod nihil exteriorum videtur ipsum movere : et hoc tamen est falsum : tunc ostensum erit, quod in nullo habet instantiam hoc quod superius induximus ad probandum perpetuitatem motus. Quod autem aliquid extrinsecum moveat animal, patet ex hoc quod aliquid naturalium semper conspicimus in animali moveri, sicut calor naturalis qui semper agit vivente animali, et cum non agit, tunc est inducta mors. Calor autem ille multarum indigentiarum est causa, sicut famis, sitis, et loci calidioris et frigidioris, motus, vel fuietis, vel fomentorum, vel extinguentium, vel refrigerantium ipsum : et ille indigentiae movent phantasiam et appetitum animalis, et ille appetitus movet ulterius animal, ut moveatur secundum locum : et ideo quoad hoc patet quod falsum est, quod talia non habent motorem extrinsecum qui moveat ea. Movetur autem animal ab aere continente ipsum in quo fiunt omnes qualitates corporum cœelestium, et aliorum circumdantium animalia : et ideo aer sic alteratus alterat corpora animalium, et illae alterationes movent appetitum in animalibus, et intellectum practicum in hominibus : sed verum est quod motus illius quo movetur animal a calore naturali, vel a circumdante aere, non est causa ipsum animal, sed potius motum est ab ipso, et continens vel aer est causa mo-

tus illius, sed tamen animal cum est motum illo motu, tunc ulterius movetur ab appetitu ad motum processivum secundum locum. Non enim dicimus quod animal moveat seipsum motore intrinseco sibi secundum omnem motum, sed tantum secundum motum, qui est secundum locum : nihil ergo prohibet cum dicimus animal moveri a seipso secundum locum, quin moveatur multis motibus ab extrinseco circumdante, qui non secundum locum : et hoc forte est necessarium : et tunc illi motus sunt causa, quare moveatur secundum locum. Quosdam autem horum motuum quibus movetur animal necessarium est aut intellectu in hominibus, aut appetitu in animalibus aliis movere. Intellectus autem et appetitus sic moti movent totum animal motu processivo secundum locum : et talis duplex motus maxime convenit circa somnum et vigiliam : quia somnus perfectissima quies est, quam potest habere animal, et vigilia perfectissimus motus. Somnus enim est cum neque unus motus insit sensibilis in animali : quia a nulla potentiarum sensibilium movetur in somno : eo quod tunc naturales vires intenduntur et operantur in loco digestionis circa cibum, a quo cibo resolutus vapor reflectitur et humectat membra, unde sensus oriuntur et motus, sicut cerebrum et cor : et tunc immobilitantur omnes sensus et virtutes moventes, et ab illo surgunt animalia vigilantia iterum, cum digeratur humidum illud et redit ad cor et cerebrum calor naturalis, et expandatur in organis sensus et motus : et haec est vigilia animalium. Sed tamen manifestum quidem erit de his in posterioribus libris naturarum, ubi loquemur de somno et vigilia.

Si autem aliquis objiciens dicat, quod nos videmus homines aliquando se movere, ita quod nihil exteriorum moveat eos, sicut si aliquis moveatur non ex indignitia, sed vadat ut ostendat se posse ire, et non ideo quod quaerat aliquid in loco ad quem vadit. Dicemus ad hoc

<--- Page Split --->

quod impossibile est intelligere, quod motus localis animalis fiat sine conceptione aliqua : quia nunquam fit motus nisi nuntiatione alia facta a conceptu : et ideo motus novus exigit conceptum novum : et sic movetur et disponitur concipiens virtus antequam moveat. Concipere enim hoc quod aliquis velit ostendere se posse ambulare, est aliquid moveri et extrinsecum concipere. Et sic ex omnibus his colligitur, quod nunquam fieret motus unius, nisi poneretur motus perpetuus, non novus qui est causa movens omnium motuum novorum : et sic adhuc redit, quod stat nostra disputatio prima de perpetuitate motus. Sed advertendum est quod si nos ponamus intellectum perpetuum esse in suis intellectis, hic sine mutatione potest esse causa motus novi, sicut in sequentibus ostendemus.

CAPUT XI.

Et est digressio declarans dicta Philosophorum in somnio, et eas praecipue rationes quae inducuntur pro opinione Aristotelis.

Opinio Epicuri. Fuit ergo sententia Epicuri, secundum quod Alexander tradit, circa materiam istam hoc quod dixit Empedocles, quod scilicet sine ratione necessitatis alia per litem et amicitiam, quae per similitudinem metaphoricam adhaeret rebus, aliquando res vel universaliter vel particu-

lariter congregantur, et per litem natulem universaliter vel particulariter disperguntur : et tunc fit generatio vel corruptio, vel universaliter vel particulariter. Tempus autem congregationis et segregationis, et tempus quietis a congregatione et segregatione, casui et fortunae subjicitur : et haec est sententia Epicuri, præcipue in cælo quod deum dicebat Empedocles, quia illud præcipue dicebat casui subjacere : eo quod nullam in eo invenit congregationem et segregationem : et ideo deum istum dicebat ignorare discordiam, sicut habetur in libro primo de Anima 1, quem scripsit Aristoteles. Videbat enim in cælo quamdam esse stellam, et quemdam circulum, et quædam alia ad alias formas terminata : et cum ignoraret quis esset terminator materiae cæli ad tales formas, dixit quod casu omnia talia ad tales formas determinata sunt : hoc ergo sic dicens dicit materiam æternam esse, et præcipue in ea motum et quietem tempore casuali per litem et amicitiam sub orbe lunæ, sed cælum non esse perpetuum et formatum taliter, sicut videmus ipsum esse terminatum et formatum, nisi per casum et fortunam. Hæc autem opinio ab Aristotele et a nobis tam in secundo quam hic improbata est. Cum enim tempus adhaereat motui, et materia ponatur esse perpetua, oportebit necessario esse motum aliquem, quo educitur de potentia ad actum : et illius motus necessario erit aliquis motor : et sic ibitur in infinitum : quia semper motor et motus erunt ante motorem et motum primum.

Ideo post istum venit Anaxagoras et Opínio Ana xagore. dixit materiam esse æternam, sicut et Epicurus: sed cum Epicurus negaret principia spiritualia moventia et poneret casualia corporalia, emendavit ibi opinionem Anaxagoræ, et posuit intellectum agentem, cujus operatio ad res naturæ est, sicut intellectus artificis ad artificiata : et dixit etiam materiam esse æter-

<--- Page Split --->

nam, et unam esse materiam corporalium et incorporalium : et ideo cœlum ex mixtura homogeniorum esse generatum, et post tempus aliquod etiam desiturum : et tempus dixit adhærere naturae mixti illius sicut subjecto : et ideo dixit etiam tempus esse æternum. Intellectum autem determinato tempore, et semper moveri propter seipsum, quia principium est, et suæ actionis non esse causam quærendam : nec tamen propter hoc mutari intellectum de potentia ad actum : et aliquando movet, et aliquando non movet : quia hoc non fit ex diversa dispositione intellectus ad id quod movetur, sed ex diversa dispositione materiae mixti ad intellectum : sicut sol semper quidem illuminat, non tamen semper id quod sub ipso est illuminatur, sed aliquando illuminatur cum disponitur ad hoc quod recipiat lumen solis : cum autem habet aliquod obstaculum inconveniens, tunc non illuminatur. Et si quæratur ab Anaxagora quid facit materiam multipliciter sic diversimode disponi, ut aliquando recipiat motum ab intellectu, et aliquando non, nescivit dicere rationem, nisi casum et fortunam, sicut et Empedocles. In tanto convenit Anaxagoras cum Empedocle, sicut supra habitum est.

Post hos venit sententia de inani et atomis, quae in omnibus conveniunt cum Empedocle, nisi quod ille dixit materiam esse mixtum ex quatuor, isti autem atomos: et ille dixit concavum cœli plenum esse mixto, et illi ex multa parte vacuum: et quod ille dixit motum saepe incipere et desinere, illi autem dicebant motum semper esse et fuisse, et tempus et materiam esse æternam, et nunquam incepisse, sed moventia principia dixerunt esse discordiam et amicitiam, sicut et Empedocles. Ex omnibus his necessario concluditur ex dictis supra inductis, quia si motus incipit, cum tempus ante sit, absque dubio motus erit

ante primum motum: et hoc est inconveniens.

Post hos autem venit Plato et SocraOpiio Platonis et Sotes et Leucippus et alii quidam praecipui cratis et Leucippi. virorum de secta Stoicorum et Pythagoricorum: omnes isti in multis sequebantur, Pythagoram eo quod eum tota laudabat antiquitas Philosophorum: et isti spirituales substantias dixerunt esse datores omnium formarum motores materia: et ut spiritualibus substantiis darent subjectum et habitationem, dixerunt quod illæ virtutes quæ intelligentiæ a quibusdam vel dii vocantur, a prima causa cratae sunt cum cœlo: et tempus incepit cum cœlo, eo quod cœlum simul productum et motum est, et tempus est numerus loci mutationis. Materiam autem dixerunt esse æternam et subjectam motoribus diis: eo quod prima causa sementem omnium formarum tradidit ei, sicut intellectus artifici s sementem habet formarum rerum, quæ fiunt ex artificio. Et per motum cœli prima causa fecit movere deos sive intelligentias materias; ut præparentur ad recipiendum formam, cujus semen est apud aliquem motorem orbis quem aliquem deorum vel intelligentiam vocaverunt. Dixerunt autem hi cœlum et motores non esse ejusdem materiae cum elementis: quia materia secundum genus distingui habet per potentiam ad motum. Cum igitur, sicut dicit Aristoteles in libro XII primæ Philosophiæ 1, cœlum quod movetur circa medium, et elementa quæ moventur recte, non sunt ejusdem materia: et ideo cœlum et motores dixerunt non esse ex materia praejacenti, sed ex nihilo, sed alia fieri ex materia praejacenti. Sed ex his cum dicant materiam ab æterno fuisse, necessario iterum erit conclusio, quia scilicet materia non movetur modo cum ante non moveretur, nisi aliquo modo disposita, tunc motus erit ante primum motum. Concluditur iterum ex his hoc, quod

<--- Page Split --->

cum mobile sit materia et movens prima causa, et utrumque sit æternum, quod non habent assignare rationem, quare non semper movet Deus materiam per creationem cœli, sicut modo facit. Vanitas enim est dicere, quod hoc fuit causa: quia si in operibus naturae vanum nihil fit, cum opera Dei magis debeant esse perfecta quam opera naturae, omnino magis in operibus divinis nihil vanum fieri potest. Hanc autem sententiam a Platone tota accipit schola Stoicorum. Sunt autem omnes ista opiniones falsæ et ab Aristotele improbatae in Physicis, adhuc et in prima philosophia improbabuntur.

Post omnes autem hos princeps Philosophorum surrexit Aristoteles incipiens sectam Peripateticorum, hæc omnia improbans, et dicens neque motum, neque mundum incepisse unquam in tempore aliquo præterito, et nunquam ipsum esse desiturum in tempore aliquo futuro : cujus rationes licet fideliter posuerimus in præhabitis, tamen adhuc volumusredire, et summatim ponere rationes quibus a posteri Peripateticis hæc opinio est probata : et sunt in universo septem collectae a Moyse Ægyptio Judæorum Philosopho, quæ in diversis locis librorum Aristotelis colliguntur.

Prima autem istarum et potior inter omnes, est illa quæ in præhabitis capitulis istius tractatus est inducta et explanata, quod scilicet si motus incepit, quod tunc incepit per motum et motorem qui fecit novum motum postquam non fuit : et fundatur super hoc, quod omnis motus qui de novo incipit in eo quod ab alio movetur, et in eo quod a se movetur, incipit per motum quemdam alium qui præcedit ipsum : et sic ibitur in infinitum in motoribus et motibus, nisi ponatur aliquis motus qui nunquam incipit etiam in aliquo tempore præterito. Et hoc idem probavit Aristoteles per rationem temporis : quia si dicatur incepisse, tunc ante hoc non fuit : sed cum dico ante hoc et post, dico tunc tempus : ergo tempus fuit ante motus incep-

tionem : et cum omne tempus sit passio quædam motus, oportebit motum esse ante inceptionem motus : et sic iterum ibitur in infinitum, nisi ponatur primus motus in nullo unquam tempore incepisse.

Secunda autem habetur ex hoc quod secunda raAristoteles dicit ante finem primi Physito. corum, et nos etiam supra in primo nostro librorum de auditu physico posuimus, quod materia est ingenerabilis et incorruptibilis : quoniam si gæeraretur, tunc oporteret quod generaretur ex materia : et sic materia esset materiae : et hoc iret in infinitum : et eadem ratione probat hoc si corrumperetur. Adhuc autem si generaretur materia in esse materiæ, oporteret quod materia generata haberet formam dantem materiae esse materiae : quia ratio generationis secundum varietatem est acceptio forma æ qua dat generato esse secundum quod est generatum : et hæc omnia sunt impossibilia apud omnem hominem habentem intellectum sanum in philosophia. Si autem materia est incorruptibilis et ingenita, ipsa nunquam incepit in aliquo tempore præterito, et sic est æterna. In vanum autem esset materia æterna quæ posset moveri, nisi esset motus quo movetur, et motor ejus æternus : et cum vanum non sit in operibus Dei vel naturae, oportuit quod motus cœli qui movetur moveat materiam, et motores ejus sint æterni. Et hæc secunda ratio non est propria Aristotelis, sed etiam est aliorum Philosophorum : sed prima est ratio sua.

Tertia autem ratio colligitur ex his Tertia ratio. quæ dixit Anaxagoras in primo de Cælo et Mundo, quod scilicet quidquid nunquam subjacet corruptioni, nunquam fuit generatum, cum omne generabile sit corruptibile : et quod non est corruptibile, non sit etiam generabile : sed id quod nullum habet contrarium, nunquam subjacet corruptioni : ergo quod nullum habet contrarium, nullo modo erit generabile : cœlum autem nullum habet contrarium : ergo cœlum est inge-

<--- Page Split --->

nerabile : et quod est ingenerabile, est perpetuum : ergo cœlum et perpetuum : et similiter motus ejus et motor : et sic iterum videtur sequi mundum fuisse æternum, vel ab æterno : quia existente causa existit effectus : et cum motus cœli sit causa generationis perpetue, et hujus corruptionis super materiam quæ perpetua est : videtur ergo, quod mundus semper steterit sicut monstratur.

Quarta ratio quae etiam fortis valde visa est multis Peripateticorum , fuit hæc propositio per se manifesta, quod omne illud quod incipit in tempore aliquo , illius possibilitas præcedit suum fieri tempore. Si ergo mundus incepit in tempore, oportuit quod sua possibilitas præcesserit mundum tempore. Non autem potest dici, quod fuerit necessitas existendi mundum : quia omne quod fit antequam fiat, possibile est fieri, et non necessarium : nec potest dici, quod fuerit impossibile mundum fieri antequam mundus fieret. Quæratur igitur, in quo sicut in subjecto fuerit possibilitas? Et constat, quod non nisi in natura mundi quæ est cum tempore : quidquid autem sic est cum materia, indiget corpore moto quod extrahat ipsum de potentia ad actum : ergo ante mundum fuerunt corpora mota educentia ista corpora istius mundi de potentia ad actum : et contra hoc est derisio quæ non potest intelligi. Solutio AlFuit autem quidam ex defendantibus quod mundus incepit, nomine Algazelus, qui dixit se solvisse hanc rationem per hoc quod dixit verum esse quod omne quod de novo incipit, est in potentia antequam incepit, sed non necesse est in potentia causæ materialis, sed in potentia causæ efficientis : et sic potentia qua potuit esse mundus antequam fieret, fuit in Deo benedicto mundi creatore. Sed iste decepit seipsum, quia argumentatio procedit de potentia causæ materialis : et de hac verum est quod omne quod incipit de novo, est ante tempus in potentia causæ materialis : et ideo solutioni illi ego non consentio : sed inferius aliam

tentabo solutionem inducere. Iste autem sunt rationes quæ præcipue sunt antiquorum Peripateticorum, et quibus potissime innituntur.

Posteriores autem invenerunt alias quatuor quas his addiderunt, quarum tres ponit Moyses Ægyptius, et una eis additur ab Averroe Cordubensi in commento libri Physicorum Aristotelis. Unde quinta ratio est, quod si detur creator fecisse mundum, ita quod ipse fuerit ante mundum non creans ipsum, tunc absque dubio fuit non creans mundum : ergo de non creante factus creans actu : ergo mutatus est : et est in ipso potentia, quod ipse aliquid fiat : omne enim tale agens indiget alio quod semper agit, quod extrahat ipsum de potentia ad actum, quod est absurditas magna.

Sexta vero est , quod omne agens Sexta rat quod agit in una hora et non in alia, habet impedientia in opere vel excitantia ipsum ad opus : et impedimentis quidem sublatis, vel excitantibus positis in ipso, tunc agit : quia remotio impedimenti dat operandi facultatem, et collatio excitantis dat ei voluntatem ad operandum, sicut supra induximus et probavimus de omni eo quod agit actionem novam, sive sit non animatum, sive animatum : ergo si non habeat primum talia impedientia et excitantia, non aget actionem novam : sed cum sit creator æternus, erit actio ejus æterna : quia actio est substantia sua, vel comitatur substantiam : quia aliter non esset agens primum. Ergo ipse semper perpetue agit : ergo mundus qui est actus ab ipso, fuit semper.

Septima ratio, quæ fundatur super hoc Septima quod sua actio necessario est perfectis- tio simo modo quo fieri potest, ita quod ni- hil vanum vel frustra sit in ipsa. Si au- tem expectasset facere mundum , hoc esset vanum, cum a principio potens et sapiens fuerit ad mundi facturam : quia sua sapientia æterna est, sicut et sua sub- stantia : ergo ab æterno fuit mundus.

Octava autem est quæ fundatur super Octava r propositionem quamdam quæ in sequen- tio.

<--- Page Split --->

tibus probabitur , quod scilicet omnis motor exteriori rei habet alium motorem ante se, quo movetur ut moveat : probatur autem in sequentibus, quod omne quod de novo fit, habet extra se motorem ad esse. Cum igitur mundus sit, habebit extra motorem moventem ad esse mundi : ergo et ille habebit extra se alium, quo ille moveatur ut moveat : ergo si prima causa fecit mundum, prima causa habebit extra se motorem, qui movet ipsum ad mundi facturam, quod est absurdum nimis æstimare : ergo mundus non est factus. Hæc ergo sunt fere quæ dicunt Antiqui in probatione æternitatis mundi, quæ ideo diligenter sunt collecta, ut videamus utrum demonstrationes sunt necessario concludentes, vel sunt rationes probabiles, quæ licet in multis teneant , non tamen habent contrarias ostendentes earum falsitatem.

CAPUT XII.

Et est digressio declarans rationes sophisticas aliquorum objicientium contra motus æternitatem.

tunc nunquam erit per ipsum decurrentem pervenire ad aliquam ejus partem : eo quod ante quamlibet sunt partes infinitæ ex parte illa quæ est infinitum. Dicunt ergo quod si duratio mundi fuerit ab æterno, tunc est infinita secundum tempus præteritum : ergo recipienti revolutiones cæli et dies sæculi non est possibile ad ista in qua sumus pervenire : eo quod ante eam sunt revolutiones et dies infiniti : falsum autem est quod non sit venire ad istam diem : ergo non fuerunt revolutiones infinitæ, neque dies : ergo mundus non duravit secundum omne præteritum.

Alia est quæ fundatur super idem : quoniam si mundus stetit semper, tunc generatio omnium specierum hujus mundi fuit semper, sicut est modo : ergo infiniti homines generati et mortui sunt in mundo : sed secundum Philosophos anima hominis manet post mortem : ergo infinitæ animæ sunt actu manentes, et exutæ corporibus : ergo in numero animarum separatarum a corporibus est infinitum actu : et hoc est impossibile : ergo cum hoc sequitur ex illa positione, quod mundus steterit ab æterno, positio erit falsa et impossibilis. Istæ ergo sunt duæ demonstrationes, ut dicunt, ad minus demonstrantes quod mundus incepit.

Est autem attendendum, quod fuerunt quidam Philosophi contradicentes ante nos, et dixerunt, quod demonstrationes attulerunt in eorum contradictione sex, quarum duas reputaverunt ducentes ad impossibile, alias autem quatuor probabiles. Prima autem suarum demonstrationum est : quia notum est ex omnibus quæ in tertio dicta sunt 1, quod infinitum non potest esse actu, sive sit infinitum ex parte unius ultimi, et finitum ex alia parte, sive sit infinitum secundum ambo ultima : et si infinitum esse concedatur,

His autem addunt persuasiones, quarum una est, quod licet quædam causa non præcedat causatum duratione, alia tamen necessaria præcedit ipsum secundum durationem. Causa enim essentialis et univoca non videtur præcedere causatum suum secundum durationem, sicut luminosum coæquævum est radio suo, et pes in pulvere coæquævus est vestigio. Illa autem quæ propter nimiam suam excellentiam nihil sibi agit univocum, et extra omnem suam propositionem distat a quolibet suo causato, habet præcedere causatum, sicut præcedit dans aliquid datum suum : talis autem est causa pri-

<--- Page Split --->

ma quæ est Deus gloriosus : ergo videtur quod duratione præcedat creaturam.

Adhuc constat quod omnis causa intellectualiter operans præcedit causatum suum, sicut patet in omnibus artificibus et artificiatis. Cum ergo, secundum Aristotelem, etiam liceat similia inferiora ad primam causam referre, et prima causa sit intellectualiter operans, ipsa duratione est ante suum creatum. Quod autem liceat ad superiora inferiora referre per rationem similitudinis, patet ex ante habitis, ubi assumpta est similitudo ex animalibus se moventibus ad probandum de primo motu.

Adhuc autem planum est omnibus Philosophis, quod intellectus qui est prima causa, non habet aliquid ante se quod in ipso causet sua intellecta : ergo primus intellectus causa est suorum intellectorum. Est autem primus intellectus operativus, et non similis intellectui speculativo : eo quod speculativus causatur aliunde. Practicus est causa et non causatus secundum quod hujusmodi, cum sit causa suorum intellectorum procedentium ab ipso, ipse operatur cum intentione mensurante et præordinante opus, et electione modi sui operis. Sic igitur omnis perfectus operativus intellectus est : intendens autem et præeligens, duratione præcedit opus : ergo cum prima causa sic operetur, ipsa duratione præcedit mundum qui est suum opus.

Adhuc autem omnis duratio causæ est consequens esse durans : ergo quod habet principium in esse, pricipium habet in duratione : sed secundum omnes Philosophos, mundus habet principium in esse : ergo habebit principium in duratione : quod habet autem principium in duratione incepit : ergo mundus incepit.

Istarum autem rationum ultima debilis est, eo quod fundatur super æquivocationem principii : quia bene concedunt Philosophi, quod duratio est consequens esse durans secundum naturam et non secundum tempus : et quod postea infertur, quod id quod habet principium

in esse, habet etiam principium in duratione, concedunt, si principium accipiatur in ratione causæ efficientis : sed si accipiatur pro initio aliquo durationis, negant : et tunc non sequitur quod ulterius infertur, quod incepit mundus : quia non omne incepit esse quod habet causam efficientem, licet omne illud inceperit quod habet initium suæ durationis. Est enim sol super horizontem coæquævusdiei, et tamen est causa efficiens ejus. Similiter autem concedunt omnes Peripatetici, quod prima causa, eo quod est prima, causa est suorum intellectorum, et quod illa procedunt ab ipsa, non sicut radius a luminoso, vel etiam sicut umbra ab opaco corpore quod objicitur luci, sed per electionem : sed dicunt quod sua electio est immutabilis, et uniformis, et sine deliberatione : et ideo non indiget præordinatione aliqua, sed ab æterno causat intellecta. Nullus enim intellectus deliberatus est et præordinans, nisi qui alicui privationi et indigentæ et dubietati permixtus est : talibus autem subjacere intellectum primæ causæ nefas est et absurdum opinari : et ideo ab æterno dicunt ipsum emittere intellecta sua.

Et per illud patet etiam jam qualiter respondent Philosophi ad id quod ante hoc est inductum : dicunt enim quod intellectus tempore non præcedit sua intellecta deducta in opus, nisi propter hoc quod subjacet privationi et dubietati indignetiae in inferioribus : sed dicunt illam non in omnibus esse conformem, sed tantum in habitudine intellectus ad intellectas res secundum rationem causalitatis ejusdem et proportionis. Intellectus enim artificum licet sit causa artificiati, tamen etiam creatus est a sensu vel doctrina : constat quod hoc non convenit intellectui divino : propter quod palam est non in omnibus esse similitudinem attendendam.

Ad primam autem istarum persuasionum dicunt, quod absque omni ambiguitate causa prima non est univoca ad aliquod suorum causatorum : et ideo etiam

<--- Page Split --->

non potest nominari nomine alicujus creati nisi æquivoce : et bene concedunt quod non est essentialis dependentia causæ primæ ad creata sua prima, vel secunda, vel aliqua alia : sed hæc est largitas primæ causæ, quod non objiciatur privationi alicui et indigentiae quod ab ea fluxit et fluit et fluet continuæ esse, sicut a fonte causæ et boni qui sui copiam continere non valet : et ideo non sequitur hoc quod inducitur, quod causa quæ assignatur in ipso, non est causa, sicut patet ex jam dictis.

Prima autem istarum demonstrationum absque dubio nihil valet, licet a multis pro fortissima habeatur : et est in ea peccatum multiplex. Primum quidem, quia cum probatum sit infinitum esse non posse, non est probatum nisi quod non possit esse per se, per accidens autem esse potest in successione. Constat autem quod motus primus per se non est causa circulationis. Per accidens igitur est quod successio circulorum erit infinita. Ponamus enim mundum ab æterno stetisse sicut modo stat : hoc enim causæ primæ non est impossibile : tunc erit successio circulationum infinita : et hoc etiam secundum naturam non est impossibile, quia multi magni naturales hoc dixerunt, sedin quantum accidit ei ab æterno fuisse. Secundum autem peccatum est : quia infinitum hoc modo non est secundum actum : quia quod secundum actum est, simul est perfectum : et hoc non est hic, quia non est hic infinitum nisi per successionem : et hoc non reputabant esse inconveniens Peripatetici. Hoc enim modo dicebant et tempus et generationem esse infinita, et similitermotum circularem. Tertium peccatum est : quia non sequitur, si est infinitus numerus successionum et dierum, quod non sit devenire ad istam. Nos enim habuimus in sexto, quod pars infinita in una parte tantum est finita, et habemus in tertio, quod pars infiniti est infinita : et ideo intelligendum est duplicem partem esse infiniti, eam scilicet quæ aliquoties sumpta numerat totum : et eam

quæ non numerat, sed tantummodo minor est toto. Prima autem pars est aliquota in toto, et non secunda pars, quæ est tantum toto minor : igitur aliquota infiniti est infinita : et ad illam nunquam convenit venire eum qui accipit numerando partes infiniti, sed ad illam quæ non est aliquota convenit venire : et tales sunt partes revolutionis numeratæ, et dies sæculi, si dicatur motus ab æterno fuisse.

Quod autem inductum est de numero animarum exutarum a corpore, firmum est et forte valde : sed tamen indiget probatione, illa videlicet quod animæ maneant post mortem, et si manent, quod maneant secundum numerum distinctum : hæc enim a quibusdam Philosophis negata sunt : quia jam visi sunt quidam eorum, quorum quidam dux fuit Maurus nomine Abovizer, qui dixerunt quod animæ quidem manent post mortem, sed non nisi intellectus animæ, et quod continuatur intelligentiis, quod remanet ex omnibus animalibus, et quod sint unum: et de hoc nos cum studio quæremus in libro de Anima, et usque illuc differemus.

CAPUT XIII.

Et est digressio declarans probationem magis efficacem inter cæteras, quod mundus inceperit per creationem.

Jam nunc tempus esse videtur, ut circa mundi facturam nostram dicamus opinionem, et fidem, et rationibus eam confirmemus quantum possumus. Dicamus ergo laudes dandas creatori universi esse, quod mundus a primo creatore solo Deo incepit per creationem, dicentes etiam tempus et motum cum creatione primi mobilis incepisse, et cum creatione

<--- Page Split --->

facit contradictoria simul vera, vel contraria simul esse vera in eodem : et sic posset etiam dici, quod non agit ex subjecta materia : quia hoc fieri non potest : et hoc non dicitur in potentia in causam primam, sed potius in subjecta materia et re facta, quae alium modum factura quam illum qui nunc est, sustinere non potest.

Omissis igitur his, dicimus ad probandum nostram intentionem quam posuimus in principio istius capituli, quod omne compositum quod est terminatum et perfectum per formam perfectiorem, et terminatorem suum in forma illa, habet esse extra se. Hujus autem probatio est in omnibus elementis et elementatis : et in elementatis quidem constat, quod perfectior et terminatior rerum compositarum ex materia et forma est generans ipsa : eo quod generans producit id quod generatur in similitudine formæ et substantiæ. In elementis etiam constat : quia formæ elementorum secundum quod tradit Aristoteles et Avicenna, et nos probabimus in libro Meteororum et in prima philosophia, ab orbis virtutibus fiunt et a loco : tanta enim distantia ab orbe facit hoc ignem, et alia distantia facit aliud aerem, et similiter de aqua et de terra. Similiter autem est de omnibus cœlis et stellis : illæ enim omnes sunt compositæ et materia et forma sicut et omne corpus : oportet ergo necessario, quod id quod terminat ea, ad minus secundum naturam sit ante ea et extra ea : et non potest aliquis dicere, quod talia non sint formata et terminata, cum omne compositum aliquam habeat causam suæ compositionis : quia compositum illud aut est prima causa, aut a prima causa, aut ab aliquo quod est a causa prima per unum medium vel per plura. Et constat quod ipsum non est causa prima : quia prima causa est simplex, et non composita. Si autem detur quod est a causa prima, vel ab aliquo quod est a causa prima, tunc

sequitur quod habet extra se causam terminantem et complentem, quæ præcedit ipsum tempore et natura, vel natura solum. Hoc habito, procedo ulterius inquirendo causam omnis diversitatis quæ est in orbe, tam in substantia quam in motibus. Video enim quod est in orbe stella, et quod est in orbe circulus, et est in orbe id quod movetur motu unico, et est in orbe quod movetur motibus pluribus uno, et est in orbe varium, et est in orbe corpus uniforme per totum, sicut nos probabimus in secundo libro de Cælo et Mundo : et est in orbe stans et non motum nisi per accidens, ut stella : et est in orbe motum, sicut circulus deferens stellam : et quæro ergo hujus omnis diversitatis causam. Si enim dicatur quod materiæ diversitas est causa diversitatis formæ, erit multipliciter inconveniens, et sufficiunt ad hoc in præsenti inconvenientia tria 1. Quorum unum est commune omnibus præhabitis : quia in eis diversitas materiæ est ex diversitate formæ potius quam e converso : eo quod nihil diversificat materiam nisi quod perficit et terminat eam : nihil autem perficit et terminat materiam nisi forma. Aliud autem est, quod si diversitas materiæ esset causa diversitatis formæ, oporteret quod adhuc esset aliqua causa diversitatis materiæ : et ideo iterum illud esset ante materiam cœlorum : quia faciens diversitatem in aliquo per naturam est ante illud in quo fit illa diversitas : et illud iterum esset idem, aut diversum. Et si esset idem eodem modo se habens, non posset facere aliam diversitatem. Propositio per se nota est in quam consensit Aristoteles et post eum omnes Peripatetici, quod ab uno simplici non est unum simplex. Est igitur inconveniens, quod diversitas formæ proveniat ex diversitate materiæ in cœlis et cœlestibus corporibus. Tertium autem inconveniens est quod sequitur ex illo, quod oporteret in cœlo esse qualitates activas et passiones quæ

<--- Page Split --->

materiam cœli diversificarent ad hoc quod una pars ejus susciperet formam stellæ et alia non : et si hoc esset, tunc etiam eædem qualitates alterarent materiam ad transmutationem de forma in formam : et sic cœlum esset generabile et corruptibile, quod absurdum est, et improbatur in primo de cœlo et mundo1. Non igitur restat aliquid dicendum, nisi quod conpositum totum corpus in forma et materia, ab aliquo quod est causa sui, productum sit in tota illa diversitate quam videmus in ipso : et sit ideo non generabile et non corruptibile, quia elongatum est a contrariis, sicut etiam absque dubio dixit Aristoteles in pluribus locis, et nos subtiliter hoc in Cœlo et Mundo proponimus investigare.

Ulterius ergo quæro, utrum elementum ab illa sui causa quæ producere ipsam jam probatum est, producatur sicut a causa agente per naturam et necessitatem, sicut calor producitur ab igne, aut figura in speculo a luce et objecto speculo, aut producitur ab ipsa per scientiam et voluntatem et electionem? Si autem dicatur, quod producitur sicut a natura et per modum necessitatis, sicut vestigium in pulvere a pede, tunc illa natura est forma agentis : et cum illa sit unica, tunc non producit nisi unicum, sicut ante probatum est. Nos autem in orbe magnam videmus diversitatem. Si autem dicatur quod producitur in esse per electionem et voluntatem, tunc possibile erit, quod sint in magna diversitate per illam propositionem quam ante probatam sumpsimus, quod agens per voluntatem liberum est agere actiones diversas : et tunc causa diversitatis orbis non crit nisi sapientia præordinans et præconstituens secundum idealem rationem diversitatem orbis. Cum autem producat in forma et materia, ut ante probatum est, constat quod non producit ex alia materia quæ sit ante materiam orbis, nec ex alia forma, nec ex alio composito :

quia oporteret quod hoc iret in infinitum, cum eadem ratione illam materiam et formam produceret ex materia et forma, vel ex utroque : ergo producit ex nihilo : hoc autem nos vocamus creationem : ergo ex nihilo creatus est orbis, et per eamdem rationem alia sunt educta de nihilo, et præcipue materia prima.

Hoc habito, videamus utrum natura tantum, vel natura et duratione æternitatis prima causa sit ante m nndi facturam : et dicamus quod duorum quorum alterum nec in substantia, nec in actu mutabile est, et alterum in actu est mutabile et non in substantia, non est mensura una, sicut probavimus in quarto libro, tractatu de æternitate. Sed prima causa nec in substantia nec actu mutabilis est : cœlum autem actu et non substantia. Ergo non mensuratur mensura una. Cum igitur æternitas sit mensura Dei et cœli secundum quod movetur, mensura est tempus, ut in quarto probatum est, Deus erit æternus, et mundus temporalis : æternitas autem præit tempus, ut causa causatum : ergo Deus æternitate præit mundum : et hoc est quod volumus probare.

Amplius quandocumque duo sic se habent ad invicem, quod unum tantum natura præcedit alterum, tunc primum est aliqua natura sequentis, et intrat in ipsius substantiam : sed prima causa non est alia natura componibilis cum alicujus creati substantia, sicut per se patet, et dicit Philosophus, quod primum regit res omnes præterquam commisceatur cum eis : ergo prima causa non est solum ordine naturae præcedens sua creata, sed etiam esse et duratione. Sic igitur probatur et mundus esse creatus, et Deum duratione æternitatis præcedere mundum. Hanc igitur nostrae opinionis habuimus rationem : et si nos tam fortem rationem non haberemus, nihil opinaremur circa materiam istam : quia fœdum et turpe est in philosophia aliquid

<--- Page Split --->

opinari sine ratione. Videtur autem nobis ista ratio melior esse omnibus rationibus Aristotelis : nec tamen dicimus quod sit demonstrativa, nec putamus demonstrabile esse vel unum vel alterum. Quia jam etiam in praecedentibus locuti fuimus de exitu temporis in esse, et de exitu materiae in esse, ideo non inducemus hic rationes ampliores.

CAPUT XIV.

Et est digressio declarans solutiones Peripateticorum, quibus videbatur probari aeternitas mundi.

Dissolvemus igitur rationes inductas a Philosophis qui dicunt mundum esse aeternum. Quod autem dicunt, quod motum oporteat esse ante motum si mundus incepit, non sequitur omnino, nisi duobus suppositis. Quorum unum est, quod materia praeexistens ponatur quae fuit subjectum ejus quod de novo incepit per generationem physicam. Et aliud est, quod tempus sit aeternum, et non incipiens cum cœlo. Nos autem utrumque eorum negamus : et sic nulla fit nobis contradictio. Et quod dicit Aristoteles de temporis inceptione, jam in Physicis non esse necessarium ostendimus. Quod autem dicunt de materiae primae ingenerabilitate et incorruptibilitate, nos etiam concedimus : quia non est idem aliquid esse ingenerabile, et aliquid esse increabile : et hoc satis in primo libro est explanatum : creatam enim ibi diximus esse materiam, eo quod nec materia est ex forma, nec e converso forma ex materia, nec materia est ex materia, nec forma ex forma : et ideo de nihilo facta per creationem simplicem quae est actus primae

causæ, ut supra diximus. Quod autem Quomodo in his quae his quae fiant, posse fiant, posse præcedit præcedit esse. esse. nibus his quae fiant, dicimus nos quod nibus his quae fiant, dicimus nos quod hoc non est verum, nisi in his quae fiant hoc non est verum, nisi in his quae fiant per motum et mutationem physicam : per motum et mutationem physicam : sed in his quae fiant a creante causa, possed in his quae fiant a creante causa, posse cum esse producitur : quia producitur se cum esse producitur : quia producitur materia cum forma, et non fuit id quod materia cum forma, et non fuit id quod fit per hunc modum in aliquo præexifit per hunc modum in aliquo præexistente sicut in materia et forma. Sunt stente sicut in materia et forma. Sunt enim decepti Peripatetici in hoc quod enim decepti Peripatetici in hoc quod volunt similem esse modum inceptionis volunt similem esse modum inceptionis principiorum naturæ et rerum perfectaprincipiorum naturæ et rerum perfectarum in natura : et hoc non est verum : rum in natura : et hoc non est verum : quia res perfectæ in natura generantur et quia res perfectæ in natura generantur et corrumpuntur in materiam, et sunt in corrumpuntur in materiam, et sunt in materia in potentia antequam fiant. Sed materia in potentia antequam fiant. Sed principia naturæ, sicut forma et materia principia naturæ, sicut forma et materia et primum mobile cum motu suo quod et primum mobile cum motu suo quod facit materiam generabilium moveri mofacit materiam generabilium moveri motibus et mutationibus physicis, non est tibus et mutationibus physicis, non est necessarium sic incepisse, sed potius innecessarium sic incepisse, sed potius incepit ex nihilo factum, sicut dictum est. cepit ex nihilo factum, sicut dictum est. Materiam autem ex nihilo fecit prima Materiam autem ex nihilo fecit prima causa, et formam ex nihilo, et impressit causa, et formam ex nihilo, et impressit eam faciendo in materiam et primum eam faciendo in materiam et primum mobile, et totum orbem : et quod produmobile, et totum orbem : et quod produxit ex nihilo produxit cum omni diversixit ex nihilo produxit cum omni diversitate quæ est in ipso : et hoc quidem protate quæ est in ipso : et hoc quidem prohabiliter probavimus jam ante : et hoc habiliter probavimus jam ante : et hoc sufficit in materia ista, in qua etiam sufficit in materia ista, in qua etiam contra nos nihil demonstrationis est alcontra nos nihil demonstrationis est allatum. Dicit enim Alexander Græcus, latum. Dicit enim Alexander Græcus, quod cum non habemus demonstratioquod cum non habemus demonstrationem, sufficit habere tunc talem sermonem, sufficit habere tunc talem sermonem ad quem non sequatur inconveniens nem ad quem non sequatur inconveniens et probabiliter sit probatus. et probabiliter sit probatus.

Dicet autem fortasse aliquis nos Aristotelem non intellexisse : et ideo non consentire verbis ejus : vel quod forte ex certa scientia contradicamus ei quantum ad hominem, et non quantum ad rei veritatem. Et ad illum dicimus, quod qui Nota contra adherentes adherentes dictis Arisdictis Ariscrederit Aristote lem fuisse deum, ille debet toteis ac si toteis ac si credere quod nunquam erravit. Si autem a Deo enuna Deo enuntiatia fuetiatia fuerint. rint.

Nota contra adherentes dictis Aristote lis ac si a Deo enuntiatia fuerint.

<--- Page Split --->

propositis, scilicet nihil incipere nisi mutatione physica, et nihil incipere nisi in tempore : et talibus suppositis, nos bene concedimus quod rationes suae sunt de necessitate concludentes. Et constanter dicimus, quod quicumque bene intelligit Aristotelem subtiliter, bene scit quod ipse nunquam probavit duo illa quae dicta sunt, quae tamen supposuit. Et si voluisset probasse quae posuit, non potuisset, neque viam ad hoc habuisset : sed, sicut diximus, ratiocinatur de mo-

enim moveretur inesse principia etiam in una re quam ipsa res, sicut patet in embryone cujus natura est sanguis menstruus qui stat in matrice, et non alteratur ad generationem : et cum tangitur a spermate viri, statim movetur et formatur : et tunc formatur cor et alia membra : et ventre aperto ad umbilicum nutritur in matrice, et non spirat, et non egerit, nec digerit embryo, donec effunditur de utero matris : cum tamen horum motuum nullo moveatur postquam natus est infans. Et si forte removeretur postquam natus est a matre, et nutriretur, ita quod nullam videret feminam donec esset grandis, incredibile esset ei si quis diceret eum novem mensibus fuisse clausum in ventre hominis, et non comedisse, neque egressisse, et habuisse umbilicum apertum, et non spirasse : et forte fuisset ratiocinatus in oppositum, dicens illum dicere falsum : eo quod videret quod homo jam perfectus minori tempore non vivit nisi comedat, et egerat, et spiret, et hominem cito mori si clauditur in vase ampliori quam sit venter matris : et forte diceret impossibile fuisse quod venter suus fuisset apertus ad umbilicum, et postea umbilicum suum esse colligatum et praecisum, eo quod videret hominem mori qui parvum

vulnus accepit in ventre. Per omnem hunc modum volunt isti, quod falsum sit de mundo jam incipiente secundum sua principia, quod falsum esse videtur in propagatione mundi qui jam est completus et perfectus.

Quod autem objiciunt ratione quinta posteriores Peripateticorum, non est magni momenti : quia non sequitur, quod nunc non agens et aliquando agens exeat de potentia ad actum : et est instantia in intellectu agente etiam secundum eos : quia intellectus agens universaliter est agens in actu, et nunquam de potentia exit ad actum, cum tamen aliquando agat, et aliquando non agat : et hoc quidem in tertio libro de Anima erit manifestum 1. Si autem dicatur, quod intellectus quidem agens semper est in actu, sed quod aliquando agit, et aliquando non, hoc non est propter varietatem ipsius, sed quia aliquando appropinquat ei id in quod agit, aliquando non, sicut si dicamus quod sol semper illuminat, et tamen domus sub sole posita non semper illuminatur, eo quod sit aliquid impediens susceptionem luminis solis : tunc dicimus-quod similiter est in intellectu prime cause, quia semper est agens et non variatur ; quia ipse in omnibus suis intellectis agendis stat uno modo ab aeterno : et tamen ista non agit ab aterno, quia hoc in re incipiente fieri non potest ; et quia ipse in sapientia sua ordinat exitum rerum ab ipso : et hoc bene fit sine mutatione aliqua, sicut si diceremus quod aliquis intellectus stat in uno quod faceret per tres dies, ut tunc fiat.

Si autem objicitur ratione sexta, quod tunc habeat impedientia et retrahentia. Dicendum quod hoc non sequitur : quia quod res non fluit ab aeterno ab ipso, non est impedimentum a parte sui : sed potius ideo est, quia res ab aeterno non potuit fieri : quia temporale et incipiens

1 Pro hac pulchra instantia de intellectu agente contra Peripateticos, vide solutionem

quam dat Averroes in tertio de Anima com. 5, 49 et 20.

<--- Page Split --->

non potest esse non mutabile et non incipiens : quia aliter contradictoria verificantur de eodem. Et ideo etiam objiciunt id quod afferunt in septima ratione, quod verba ista vanum faciunt operatorem mundi qui tamdiu expectavit. Et dicimus contra hoc quod ipsi vani et stulti sunt, qui hoc objiciunt. Hoc enim non sequitur nisi ponamus tempus fuisse ante mundum : et hoc nos negamus : et ideo haec conclusio sit Anaxagore et Empedocli et Democrito et aliis sociis eorum, et non nobis qui dicimus quod Deus in indivisibili aeternitate praeedit mundum : et si per mille millia annorum prius esset factus mundus, idem esset quaerendum quod modo quaerunt. Ad id autem quod objicitur, dicendum quod bene concedimus, quod id quod incipit esse per quemlibet modum, causam habet suae factionis extrinsecam sibi : sed non oportet quod motorem extrinsecum a se habeat, quia, sicut jam dictum est, non omne quod incipit, incipit per motum vel mutationem physicam : et ideo illa ratio non tenet nisi de his quae incipiunt physica inceptione.

Si autem quaeratur de aliquo dicente, quod si vera sunt quae dicta sunt, quare Aristoteles qui multa subtilia intellexit, ista non dixit. Dico omnino mihi videri Aristotelem bene intellexisse non esse necessitatem in suis rationibus, quibus visus est probare mundum aeternum esse: et hoc ipse manifestat in pluribus libris Cæli et Mundi 1, ubi dicit quod inquisivit ista ex cupiditate quam habuit in philosophia, et reddit causas quibus minus quam aliis contradicti potest : et hoc erat signum, quod ipse scivit se demonstrationem non habere : quia demonstrationi non potest aliquo modo contradicti : et si etiam ab omnibus contradiceretur, non propter hoc minus esset necessaria, quam si a nullo contradiceretur. Aristoteles autem non consuevit dicere in Phy-

sciis nisi physica quae physicis rationibus possunt probari. Sed inceptio mundi per creationem, nec physica est, nec probari potest physice, et ideo hanc viam iputatur Aristoteles tacuisse in physica, et non tegitit eam expresse nisi in libro de Natura Deorum quem ipse edidit. .

CAPUT XV.

Et est digressio declarans qualiter orbis et coelestia corpora procedunt a causa prima.

Ne autem aliquid scrupuli remaneat in opinione nostra, volumus adhuc facere mentionem de secta Peripatericorum in principio mundi, et ex comparatione dicti eorum ad opinionem nostram ostendere nostrae opinionis praeminentiam : bene enim viderunt Peripatetici et ipse Aristoteles quod absque dubio mundus procedit a prima causa per intellectum et voluntatem : sed dicunt quod procedit per modum necessitatis 2. Dicunt enim quod notum est per se, quod ab uno primo non procedit nisi unum : et ideo dicunt, quod a prima causa procedit intelligentia quae est secundum naturae ordinem causatum primum : licet enim primum secundum rationem resolutionis sit esse, tamen in his 'quae sunt, simplicius et potentius est intelligentia sive substantia intellectualis : quae quia intelligit se et suum intellectum qui reflectitur super se composita est per aliquem modum compositionis, de quo non est hic determinandum : propter quod in ipsa est quiddam per modum actus, et quiddam per modum potentiae : et ex

<--- Page Split --->

mus, quod non desinet per corruptionem physicam, sed potius per voluntatem creantis, sicut incepit. Sunt enim opiniones Philosophorum de mundi duratione multiplices : eo quod quidam dicunt quod nec incepit, nec desinet unquam. Quidam enim, quod incipit et non desi-

net unquam. Et quidam, quod saepe incepit et saepe disinit, sicut Empedocles. Nostra autem fides est, quod incepit semel, et semel desinit secundum aliquid, et non simpliciter, sicut alias in Theologicis habet determinari. Hæc igitur de mundi inceptione dicta sunt.

<--- Page Split --->