TRACTATUS I

QUOD OMNE QUOD MOVETUR HABET MOTOREM.

CAPUT I.

Quod omne quod movetur, movetur ab alio.

Expeditis omnibus his quae dicenda erant de compositione et divisione continui et motus, accedendum nobis videtur ad comparationem motus ad motorem. Et erit prima nostra in hoc septimo libro investigatio, utrum omne quod movetur per se et non secundum partem neque

secundum accidens, habeat motorem. Quidam enim magnæ auctoritatis viri, sicut Galenus Arabs et Plato et quidam alii volunt, quod aliquid moveretur a seipso: vel si forte haberet motorem, quod ille esset vel posset esse aliqua pars ejus quod movetur per se. Eam enim quæ est mundi animam voluit Plato per se moveri, et aliis omnibus præbere motum. Corpus autem animalis placuit Galeno a calore naturali moveri, qui tamen calor naturaliter alia pars animalis est. His autem duobus plurimi consenserunt aliorum Philosophorum: sed de anima mundi non est præsentis speculationis tractare. Hoc autem quod Galenus dicit, absolute falsum est: quia etsi moveatur animal motu caloris naturalis, ille tamen

Com. 1.

Animamundi secundum Platonem movetur per se, et alius omnibus motum præbet.

<--- Page Split --->

motus non est per se et primo totius, sed est motus per accidens hoc modo quo in quinto libro hujus scientiae ostendimus motum partis non esse attributum toti nisi per accidens : et ideo falsum dicit Galenus in hoc quod dicit talem motum esse animalis per se. Sed ipse decipitur in hoc, quod non distinxit duplicem motum esse per accidens, et unum tantum per se, sicut nos distinximus supra in principio quinti libri Physicorum : nec oportet hic repetere. Galenus enim non dixit aliquem motum esse per accidens, nisi eum qui est gratia accidentis, sicut dicimus quod musicus ambulat. Illum autem qui est gratia partis, vocavit per se motum : eo quod pars substantialiter inest toti, hoc est, sicut aliquid suae substantiae existens. Nos autem hic loquimur de motu secundum quod est passio mobilis per se attributa eidem : et hoc quod convenit per se, hoc convenit secundum ipsum, et non secundum alterum, sicut docetur in libro Posteriorum. Quod enim convenit toti secundum ipsum, non potest convenire secundum partem : quia alia est ratio partis, et alia totius : et ideo motus qui est alicujus totius per se et primo, non convenit ei gratia partis : hoc ignoravit Galenus, et ideo contradixit verbis egregii Philosophi Aristotelis, quae ponit in principio sui septimi Physicorum, et fecit tractatum in quo putat verba Aristotelis reprobare, et decipit seipsum propter causam quam diximus.

Nos igitur his præsuppositis, dicimus quod omne quod movetur, necesse est ab aliquo motore moveri. Et hujusmodi quidem propositionis veritas manifesta est per inductionem. Omne enim quod movetur, aut movetur ab aliquo extrinseco sibi et distincto ab ipso, sicut moventur ipsa quae violenter moventur. Aut habent principium et efficientem causam motus sui in seipsis. Et illa quidem quae moventur violenter et non habent in seip-

sis principium sui motus, manifeste moventur ab alio motore : quia in eis liquido videtur aliquid extrinsecum quod movet ea. Similiter probabimus quod moventur ab aliquo illa quæ in seipsis habent causam sui motus. Accipiatur enim magnitudo A B, quæ ponatur a seipsa moveri, ita quod motus sit totius, ita quod non attribuatur toti propter partem unam motam quæ sit totius illius aliquid, sicut superius diximus. Tali autem positione facta dicimus primum, quod si aliquis opinatur A B magnitudinem moveri a seipsa, propter hoc quod non videt distinctum ejus motorem, et videt bene quod totum movetur quod est A B, error illius causatur a quodam simili, sicut videlicet aliquis dicat D E movet magnitudinem E F, ita quod etiam ipsum D E moveatur totumDEFaseipso moveri et non habere aliquem motorem : eo quod ipse nescit distinguere quæ pars moveat per se, et quæ moveatur, utrum scilicet illa quæ est D E moveat illam quæ est E F, vel e converso illa quæ est E F moveat illam partem quæ est D E : quia tales homines quando non vident motorem exteriorem, nesciunt distinguere inter motorem et motum in continuo, quod totum vident moveri : et ideo ipsum dicunt moveri a seipso, et non moveri a seipso, et non habere motorem. Et ad hoc videndum in exemplo prædicto, protrahatur A B. Linea A B quæ ponitur tota non alicujus partis, sed totius motu moveri. Protrahatur etiam aliam linea D E F, cujus prima pars ponitur esse movens mota quæ est D E, et secunda pars mota tantum quæ est E F : tunc enim quia D E, et non est extrinsecum separatum ab E F, ignoratur quid movens sit illorum duorum.

Amplius autem procedentes ostendeText. et com mus, quod nihil talium movetur a seipso: et pro principio ad hoc probandum su-

<--- Page Split --->

mimus hanc propositionem, quod omne quod movetur a seipso, hoc est, quod ipsum est causa motus sibi, nullo modo pausabit in eo quod aliquid alterum a se stat quod movetur ; quia causa est, quae posita ponit effectum, et destructa destruit : etideo si ipsum est sibi causa motus, semper movetur quamdiu est : et non stat per hoc quod stat aliquid aliud. Et hoc verum est de his quae sunt per se causa motus : quia de talibus hic loquimur, sicut supra diximus : ergo a destructure consequentis, et conversione facta per contrapositionem, si aliquid eorum quae moventur per se pausat motum per hoc quod aliquid alterum a se stat, necesse est hoc non moveri a seipso. Cum autem moveatur vel a se, vel ab alio, tunc necesse est quod moveatur ab alio. Hoc autem sic facto manifesto et declarato, necesse est omne quod movetur per se, moveri ab alio propter hoc quod declaravimus in sexto libro hujus scientiae, quod scilicet omne quod movevetur, est divisibile : quoniam enim in priore positione acceptum est id quod signatur per a b lineam esse quod movetur per se, et non secundum partem, vel secundum accidens, oportet quod ipsum quod vocatur a b sit indivisibile. Dividatur igitur in puncto quod signatur per litteram c sicut hic vides a c b : dico ergo tunc quod b c quae est pars magnitudinis mote per se quiescente, necesse est quiescere totam magnitudinem a b. Si enim non est necessarium quiescere totum parte quiescente, detur igitur moveri tota magnitudo a b, quando pars ejus quae est b c quiescit : ergo b c quiescente movetur tota a b secundum quod in sexto probatum est, quod quando totum movetur, tunc movetur quaelibet ejus pars : ergo a b mota quaelibet ejus pars movetur : ergo movetur pars illa quae est b c, et hoc est contra hypothesis : quia datum fuit quod illa quiesceret. Sequitur etiam ex illo, quod si b c quiescente movetur a b, quod a b non movetur nisi motu alterius partis suae quae est a c : sed quod movetur

motu partis, non movetur per seipsum : ergo a b non movetur per seipsum : et hoc est contra hypothesis, quia datum erat quod totum a b movetur per seipsum : ergo manifestum est quod parte quae est b c quiescente, quiescat tota a b : et tunc id quod movetur per se, pausat : sed supra habitum est, quod si aliquid pausat propter hoc quod aliquid aliud stat et pausat a motu suo, quod hoc ab altero movetur : ergo manifestum est quod id quod per se movetur, ab aliquo motore movetur. Eadem autem ratio est de omnibus : ergo omne quod movetur, ab aliquo motore movetur : eo quod divisibile est omne quod movetur per se, et parte quiescente quiescit totum : quod non fieret si non ab alio moveretur, quia adhuc moveretur reliqua pars motu totius. Et haec demonstratio optima est, in qua multi hactenus erraverunt.

CAPUT II.

De probatione, quod non vadit in infinitum hoc quod semper per id quod movetur, movetur ab alio.

Quia autem aliquis diceret, quod unum Text et com 3. movetur ab alio in infinitum, et non est aliquis motor diversus et distinctus ab essentia ejus quod movetur omnino : et unumquodque quod movetur per se, movet aliud : tunc attingemus iterum ad disputandum contra hoc, dicentes quoniam, sicut jam probatum est, omne quod movetur, movetur ab aliquo alio : ergo etiam hoc quod movetur secundum locum qui primus est notuum, movetur etiam ab alio : et movens illud si movetur, movetur iterum ab alio : et non potest hoc abire in infinitum, sed stabit necessario in aliquo quod est primum movens quod nequaquam movetur. Hoc enim

<--- Page Split --->

erat primum quod est prima causa motus.

Text. et com-

Si autem aliquis hoc negando det oppositum hujus, et dicat quod in infinitum abibit : tunc ponamus quod A sit vocatum aliquid quod movetur ab alio quod signatur per litteram B : et quia etiam B movetur quando movet A, eo quod, sicut dicit adversarius, B non movet A nisi motu suo. Ponamus etiam quod B moveatur ab eo quod vocatur c : et quia etiam c movet motu suo, ponamus quod movetur ab ipso quod vocatur D : et hoc modo ponamus, quod ascendat in infinittum in numero moventium et motorum. Quia igitur simul tempore movens movet, et motum movetur, et positum est quod quodlibet movens movet motu suo quo et ipsum movetur, oportet necessario quod quando movetur, quod omnia moveantur : ergo manifestum est, quod simul moveantur et A et B et quodlibet aliorum, et quod aliter simul non moveret movens et moveretur motum : cum tamen motus nihil aliud sit quam actus moventis in eo quod movetur : cum ergo B movetur, movetur et A : et cum B movetur, movetur et ipsum c, quia positum est quod ipsum c movet B : et cum movetur c movetur et ipsum D propter eamdem causam : ergo simul erit tempus motus A et motus B, et motus uniscujusque caeterorum.

Sed tamen advertendum est, quod licet motus talium quorum unus movet alium et movetur ab alio, simul sit per tempus, non tamen necessario quietes sunt simul uniuscujusque istorum. Et dum hoc ignoravit Galenus, contradixit Aristoteli qui dixit principium motus in animali esse ex corde quod movetur et movet alia quae moventur. Et causa contradictionis est, quia vidit quod in quibusdam animalibus corde extracto adhuc moventur per passum, aliquando plus, aliquando minus : et ideo dixit quod si cor esset principium motus,

extracto corde quiescerent omnia quæ moventur et movent in animali : et ideo dixit, quod caput et non cor est principium motus animalis : quia putabat quod sequeretur, quod si aliquorum moventium se motus est simul tempore, quod etiam quies eorum esset simul tempore. Et hoc non sequitur, quoniam invenitur in secundo et tertio motu virtus et vehiculum virtutis quod est spiritus influxus a primo movente : et hæc movent moventia aliquo tempore parvo etiam postquam cessat movere movens primum : et ideo cum cor ponit primum movens, influit musculo spiritum motivum cum virtute, et musculus influit ipsum chordæ, et chorda influit eum membro, et remanet virtus motiva cum motu in musculis et chordis et membro aliquandiu etiam postquam extrahitur cor. Quod autem ipse dicit pro signo, quod virtus motiva non sit in corde : quia extracto corde adhuc moventur aliquandiu quædam animalia, non est signum infallibile. Cum ab Averroe jam visus sit aries, qui abscisso capite sæpius ambulavit huc et illuc : et ideo etiam secundum hoc caput non debet poni principium motus. Et quidam de meis sociis caput amputavit parvo animali quod vocatur cicada cantans in campis, et postea fere per spatium dimidium milliaris movebatur in manu et cantabat ut prius. De his tamen in libro de Animalibus faciemus tractatum. Sed hic tantum habemus, quod quæcumque sint mota et moventia ad se invicem, quod omnis illorum motus simul erit tempore, licet non de necessitate quietis eorum simul sint tempore. Cum igitur quilibet motuum sit secundum se, licet simul sit cum alio tempore, licebit nobis accipere unumquodque ipsorum secundum se : quamvis namque unumquodque supra dictorum ab altero moveatur etiam simul cum ipso, tamen nihil minus uniuscujusque istorum unus est numero motus secundum quod in ipso mobili consideratur : et ille qui hoc modo accipitur unus numero motus, non erit infinitus

<--- Page Split --->

secundum ultima, sed determinatus : quia unumquodque istorum movetur ex quodam in quiddam, et nos ostendimus in fine sexti Physicorum, quod talis motus non est infinitus, sed finitus.

Motus enim unus qui est ex eodem in 5 Motus dictidem, aut est numero unus, aut genere, tur unus numero. speaut specie. Numero autem, si cutin quincle, et geto determinatum est, dico motum esse nere. unum qui fit ejusdem mobilis ex eodem in idem numero in tempore eodem numero, ut ex hoc albo quod est idem in numero, in hoc nigrum quod est idem numero, et non tantum genere vel specie idem, et secundum hoc tempus quod est idem numero : si enim secundum aliud tempus est, non erit idem numero, sed specie. Genere autem motus unus est sive mutatio, qui est in eodem praedicamento substantiae vel alterius generis praedicati. Specie autem est motus idem secundum eamdem speciem, ut ex albo in nigrum, aut ex bono in malum. Haec autem omnia dicta sunt in prioribus sermonibus qui habiti sunt in quinto libro hujus scientiae.

pore finito quod est k : et hoc ideo sequitur, quia jam ante habitum est, quod in eodem tempore in quo movetur a, consequentia ipsum a omnia infinita moventur : ergo omnium motus erit in eodem tempore. Motus enim eorum aut est æqualis, aut major : quia minor esse non potest : quia tantum vel plus est de motu in eo quod movetur quam influit ei id quod movet et nullo modo minus. Dicimus autem plus de motu in ipso propter causam quam supra diximus, quod scilicet adhuc virtus motiva movet in eo quod movetur, quando etiam non movet id quod movebat : et in hoc non est differentia ad præsentem intentionem : quia in utroque modo moventia supponuntur esse infinita : unde secundum utrumque modum sequitur universaliter, quod infinitus motus sit, et moveatur in tempore finito. Hoc autem impossibile esse probatur in sexto. Ergo impossibile videtur, quod hoc abeat in infinitum, quod unum semper moveatur ab alio.

Sic quidem igitur secundum apparenText et com. 7. tiam demonstrari videtur intentum nostrum quod a principio intendimus, scilicet quod non abeat in infinitum hoc quod unumquodque semper moveatur ab alio : non tamen secundum veritatem adhuc demonstratur, nisi aliquid dictis addatur propter hoc quod nullum videtur inconveniens, sicut in fine sexti libri hujus scientiae declaravimus hoc quod dictum est. Convenit enim secundum ea quae hic dicta sunt, in tempore finito infinitum motum esse, non eumdem quidem numero, sed alterum post alterum, et alterum cum altero secundum numerum infinitum moventium, et eorum quae moventur : ita quod multa et infinita sint mota consequenter et simul habentia motum, sicut etiam accidere videtur in his quae nunc dicta sunt. Sic ergo forte respondebit et instabit nobis aliquis.

Hoc autem sic præsupposito, 'accipia- 6. tur per hypothesim, quod motus ipsius A vocetur E, et motus ipsius B vocetur F, et motus ejus quod est c et ejus quod est D vocetur I et T : et quia jam habitum est quod motus omnium istorum est simul, sit tempus in quo est motus unius ipsorum quod est A signatum per litteram K : cum autem determinatus, hoc est, finitus sit motus ipsius A secundum numerum et speciem et genus, ut supra probavimus, oportet quod tempus ejus quod est K sitteminatum et non infinitum : sed in eodem tempore movetur A et D quod est B et aliorum unumquodque quae infinita dicuntur : ergo totus motus infinitorum qui signatur perEFICerit in tem-

<--- Page Split --->

Sed contra hoc dicimus, quod si nos supponamus secundum supra dicta, quod id quod movetur primum et movet alia, secundum locum corporalem movetur, et necesse est quod omne quod movetur quod necesse est tangit, et per consequens continuum esse suo moventi quod moveri supponitur: eo quod immediatum ens ad aliquod ipsum tangat: et tactus in mathematicis et in physicis ordinatur ad unum, sicut videmus contingere in omnibus physice moventibus et motis: tunc possibile erit quod ex omnibus vel infinitis quae moventur a se invicem supponamus fieri unum, aut contingens, aut continuum: quia nos superius jam diximus, quod nos non loquimur hic de mobili contracto ad materiam : et ideo etiam diximus supra, quod omne mobile est divisibile : non tamen elementum quod est, mobile est et non sit divisibile : quia divisibile est elementum secundum quod est mobile : non tamen divisibile secundum quod est hoc mobile ad materiam contractum : et ita dicimus quod omne mobile in quantum mobile, continuabile est cum omni mobili in quantum est mobile : et si accipiatur continuum cum ipso, nihil debet sequi impossibile. Accipiamus igitur, quod contingat unum fieri corpus ex omnibus illis quae posuimus esse infinita, et sit illa magnitudo sive continuum infinitum signatum perABCD, et motus enim congregatus ex omnibus motibus particularium continuorum sit signatus perEFIT : et non est differentia quoad propositum nostrum, sive sit quælibet magnitudo sigillata finita, sive infinita, dummodo infinite ponitur secundum numerum : quia sive numero, sive alio modo sit semper compositum, est infinitum quod componitur ex infinitis per numerum, sive sint infinita secundum ultima, sive finita, sicut etiam in physicis est ostensum, convenit secundum unam similitudinem quodcumque istorum ponatur, quod in tempore finito movebitur infinitum quod in componentibus secundum ultima, aut est finitum, aut infinitum,

licet numero componentia semper sint infinita : et utrumque horum est impossibile, sicut in sexto declaratum est : ibi enim probavimus, quod motus infiniti est infinitus : eo quod motus unam et essentialem habet divisionem secundum divisionem ejus quod movetur : et tunc ejus quod est infinitum in componentibus, motus est infinitus : quia non finitur transitus ejus. Cum igitur impossibile sit motum hoc modo infinitum esse in tempore infinito, et sequitur hoc ex illa positione quæ dicit abire in infinitum, si unum ponitur moveri ab alio.

Necessarium est ergo, quod stabit ali- 9. quando si unum movetur ab alio, ita in moventi- 9. quod aliquod sit primum movens, ita bus non est primum in infinitum. quod ipsum ab alio nullo movetur, oportet igitur per istam rationem esse aliquod primum quod movetur a movente primo. Si autem forte aliquis dixerit quod ista demonstratio non valet, quia non concludit simpliciter, sed concesso quodam falso, hoc est, quod omnia moventia et mota contiguentur, vel continuentur : dicemus quod non impedit nostram demonstrationem, quia licet hoc sit falsum secundum corpora physica in specie et forma accepta, tamen est possibile et contingens secundum genus mobilis in quantum est mobile, ut diximus. Quando autem possibile et contingens supponitur, licet sit falsum, nihil debet sequi impossibile : hoc autem sequitur impossibile : et ideo non sequitur hoc ex assumpto falso, sed potius expositione illa qua ponitur abire in infinitum, quod unum semper moveatur ab alio. Est etiam advertendum, quod cum nos in tali ordine mobilium et motorum probavimus esse aliquod primum movens, non intelligimus hoc de primo quod est finis movens intentionem efficientis : quia finis est cujus causa fit totum quod fit ab effici eute, sed intelligimus de primo quod

<--- Page Split --->

est efficiens, unde est principium motus quod movet et operatur ad hoc quod motus fiat, et cujus actus est motus in eo quod motus. Hic enim movens simul tempore est movens cum eo quod movetur, ita quod nihil est medium ipsorum : hoc enim verum est, quod scilicet talis motor immediatus est ei quod movetur in omni eo quod movetur et moventi : et hoc vocant quidam esse locum ex loco : quia in eodem loco et ubi est motor, et id quod movetur.

CAPUT III.

Quod inter motorem et id quod movetur, nihil est medium in omnibus modis motus localis.

Quia autem nos in demonstratione praedicta supposuimus ex omnibus motoribus et motis, si in genere considerentur, fieri unum : et hoc non potest esse nisi immediata sint motor et id quod movetur, ita quod inter ea nec plenum sit, nec vacuum, oportet nos hic determinare, quod inter motorem et id quod movetur ab ipso, nihil sit medium secundum omnem motum in genere. Quia autem per se manifestum est, quod inter generans et generatum et proximum nihil est medium, quia virtus formativa quae est proximum generans, est in semine, ideo non oportet nos multum sollicitari ut probemus in generatione et corruptione quae est generationi contraria, sed nos probabimus hoc in his in quibus est occultum.

cundum qualitatem, et tertius secundum quantitatem, necesse est etiam quod ea quae moventur, moveantur ad res trium generum, et necesse est motus tres esse secundum genera. Motus igitur qui est secundum locum, est loci mutatio : qui vero secundum qualitatem, est alteratio: qui vero secundum quantitatem, est augmentum vel detrimentum. Dicamus igitur primum de loci mutatione : hic est enim secundum naturam primus motuum, sicut probabimus in octavo hujus scientiae. Dicamus igitur quod omne illud quod fertur secundum locum, aut movetur ipsum a seipso, aut ab altero quod est extrinsecum ei. Si autem movetur a seipso sicut animalia moventur, vel per se videntur moveri sicut elementa, tunc manifestum est quod motus simul cum talibus et in seipsis moventibus habent in se movens : et ita simul erit movens et quod movetur, ita quod inter ea nullum est medium, neque plenum, neque vacuum : quia cum in principio libri probatum sit, quod omne quod movetur habet motorem, oportet et quod illud quod movetur et non habet motorem extra, habeat eum in seipso : et ita habet eum conjunctum sibi sine medio. Quod autem movetur ab alio, movetur quadrifarie : omnes enim motus violenti qui motorem habent extra, ad quatuor modos communes reducuntur. Modi autem illi sunt vocati pulsio, tractio, et vectio, et vertigo. Omnes enim alios modos motus violenti necesse est in hoc reduci, et contingere aliquam rationem istorum, sicut inferius ostendemus. Pulsio autem dividitur in duos modos speciales : quaedam enim pulsio est impulsio, et quaedam vocatur expulsio. Et impulsio quidem est, quando id quod movetur non deficit ab eo quod impellitur, sed corporaliter conjungitur per totum spatium, et per totum tempus impulsionis : sicut si manu superposita super lapidem, lapidem impellam, ita quod manus a lapide non separetur : et tunc manifestum est, quod movens et motum conjungun-

<--- Page Split --->

tur sine medio. Alius autem motus pulsionis est expulsio. Expulsio autem est, quando pellens deficit ab eo quod pellitur : et hoc est quando primum tangens movens id quod movetur, impetu suo expellit ipsum a se : et tunc distat ab ipso, sicut est in lapide projecto a manu : et in hoc motu etiam movens immediate conjungitur ei quod movetur : quia aer per quem movetur, locus est naturalis ejus quod projicitur, et virtus projiciens est in ipso cum lapide, sicut in tertio de Cælo et Mundo habet ostendi1 : et sic manifestum est, quod in omni motu violento qui est pulsio, movens et motum sint conjuncta sine medio.

Hoc autem idem ostendimus fieri in motu vectionis. Vectio enim in communi dicta perficitur tribus modis motuum in speciali dictis. Generaliter enim verum est de omni eo quod vehitur, quod ipsum non movetur motu proprio, neque naturali, neque alio, sed movetur secundum accidens hoc quod ducitur in alio quodam quod movetur motu pulsinis in quo ipsum jacet, vel est secundum quemcumque modum in ipso. Vehens autem cujus motu movetur id quod vehitur, habet motum aliquando quidem pulsionis secundum duos modos supra dictos. Aliquando habet motum tractionis sive citationis, sicut id quod vehitur in plaustro. Aliquando habet motum ejus quod ducitur in circuitu, quod vocatur vertigine ductum, sicut id quod circumducitur rota molendini jacens vel sedens. Manifestum est igitur, quod vectio perficitur his tribus modis motuum : et cum in quolibet istorum vehens sit movens, id autem quod vehitur sit motum, et inter illa nihil sit medium, manifestum est quod etiam in hoc motu violento inter movens et motum nihil est medium.

Tractio autem est motus violentus, qui duobus modis perficitur. Fit enim tractio semper hoc modo, quod movens

non separetur ab eo quod movetur : sed fit dupliciter, scilicet quod potest fieri ad trahentem, vel ad alterum a trahente. Constat enim quod tractus aliquis fit ad trahentem, et aliquis fit ad aliud a trahente. In hos duos motus omnes alii modi tractionis reducuntur : et tractionem quidem nos superius posuimus in secundo loco enumerationis istorum motuum, et tamen exequemur eam tertio loco : quia vectio fiebat uno modo per tractum, et aliis modis : et ita vectio quodammodo erat in plus quam tractio, et ideo prius erat exequenda. Sed in quantum tractio simpliciori modo motus fit quam vectio, erat tractio enuntianda ante vectionem : in quantum fit motu proprio ipsius mobilis, cum vectio semper fiat motu alieno. Cum autem duobus modis fiat tractio, etiam duo nomina sortitur vulgariter : quia motus qui est ad trahentem, dicitur attractio. Motus autem qui est ad aliud, dicitur extensio.

Omnes autem alii motus tractionis cum incidant in duas species' modorum praedictorum, reducuntur ad istos. Sunt autem quidam modi motuum qui licet non sunt violenti, qui etiam reducuntur ad similitudinem istorum, licet non habeant eamdem rationem cum istis, sicut est in anhelitu inspiratio quae est per modum attractionis, et expiratio quae est per modum extractionis. Similitudinem etiam habent cum his omnium illorum corporum modi motuum qui sunt per modum emissionis vel receptionis : quoniam emissio semper est per modum extrusionis, et receptio per modum attractionis, sicut in virtutibus est naturalibus, in quibus' virtus emittitur in organa, et habet organum quodlibet fila et lacertos et chordas per quas attrahitur : etsi ista etiam sint accidentalia et corrumpentia, tamen in hoc reducuntur, sicut tussis et sternutatio quae per modum extrusionis sunt, et tractus qui est per modum attractionis. Similiter est autem de specu-

<--- Page Split --->

latione et radiatione : quoniam speculatio omnis cum fiat intus suscipiendo, est per modum attractionis : et cum radiatic fiat in emittendo lumen et radium, ipsa fit per modum extensionis : quodlibet enim unum fit per modum attractionis, et alterum segregationis et extrusionis.

Est autem advertendum, quod licet tam motus naturales quam animales similitudinem habeant cum his duobus modis attractionis, tamen non sunt illi ipsi motus in specie, sicut in motu animali, sicut in principio diximus, et etiam motu naturali per se constat, quod motor conjunctus est suo mobili quod ab ipso movetur : et ideo non egemus ut probemus hoc : sed in motu tractionis non ita constat.

Est etiam adhuc advertendum, quod licet quaedam trahant, tamen non omnia quae aliquo modo trahuntur, dicuntur moveri motu tractionis : sed aliquando moventur plus motu naturali ejus quod trahitur, sicut nutrimentum movetur ad membra, non motu membri quod trahit ipsum, sicut locus trahit locatum, sed potius proprio motu : quia cum assimilatum est secundum aliquid membro, movetur ad ipsum sicut ad suum locum salvantem se in forma quam recipit. Et hoc etiam modo grave movetur deorsum Magnes et et leve movetur sursum. Et hoc modo ferrum et de virtute etiam magnes movetur ad ferrum propali. ter similitudinem formae quam habet cum ferro : et ideo ferrum est locus ejus : et ideo cum impeditur vis illius similitudinis, ferrum non movetur ad magnetem, nec e converso : et ideo cum linitur succo allii vel lapillus vel ferrum, neutrum movetur ad alterum : et iste motus est etiam sic, quod movens conjunctum est suo mobili quod movetur ab ipso : quia virtus lapidis diffunditur in medio usque ad ferrum, et e converso : et haec virtus tangens est movens immediatum. Similiter autem est de kakabre vel alio lapide pretioso, qui non trahit paleam nisi calefactus per motum : quia per motum dissolvitur res trahens et

emittit virtutem : unde etiam aliquando si calefiat per ignem, non trahit : quia ignis est vehemens dissolvens et consumptivus : et ideo non manet cum calido ignis vigorosa virtus ad attrahendum, sed potius consumitur : et ideo non attrahit. In omnibus autem his licet motor immediate conjunctus sit mobili quod movetur ab ipso, tamen ipsi non sunt modi hujus motus quem vocamus tractionem, nisi secundum similitudinem : quia in istis qui naturales vel animales sunt, non movetur tractum fortiori motu trahentis, sed potius fortiori motu ejus quod trahitur quod jam acquisivit aliquid de forma, et per hanc formam naturaliter ad ipsum trahens movetur. Cum autem sit verus motus tractionis, tunc oportet quod velocir et vehementior sit motus trahentis quam ejus quod trahitur. In omnibus autem dictis considerandum, quod sive fiat motus verae tractionis, sive motus naturalis vel animalis assimilatus illi, quod semper hoc verum est, quod nullum est medium inter proximum movens et motum : et ratione hujus motus constat, quod propositio non habet instantiam quae dicit, quod inter movens et motum non est medium. Sciendum autem quod quidam vocant modum motus violenti citationem quae quasi fit per chordas et instrumenta. Modum autem tractionis naturalis vel animalis vocat tractionem. Hoc est igitur quod dicere volumus de tractu.

Et dicendum quod omnis motus qui secundum locum est, aut per modum congregationis, aut per modum segregationis : eo quod omnis motus localis aut est ad moventem, aut a movente. Et siquidem est ad moventem, tunc est motus per modum attractionis sive congregationis. Si autem est motus a movente, tunc est per modum extensionis sive segregationis : et ideo omnes motus reducuntur ad duos motus tractionis : et ideo cum illi duo modi motus educantur ad attractionem in communi, tunc omnis modus reducitur ad unum modum motus : et haec

<--- Page Split --->

fbrte fuit causa, quod Antiqui duo prima moventia esse supponebant, scilicet litem quae movet per modum segregationis, et amicitiam quae movet per modum congregationis.

Vertigo autem componitur ex tractu et pulsione : vertigine enim ducitur quod circumducitur circulariter, sicut rota. In motu autem rotae est semicirculus, qui est ex parte moventis et attrahitur,et ideo habet similitudinem cum tractu, et perficitur tractu. Semicirculus autem qui distat a trahente, expellitur, et ideo habet similitudinem cum pulsu, et perficitur pulsu. Est autem considerandum, quod licet circulus sit figura simplex, eo quod una linea continetur, tamen motus ejus simpliciter esse non potest propter orientia et regnantia in ipso quae a duabus virtutibus moventur, ab ea scilicet quae expellit, et ab ea quae retrahit ad moventem : et ideo etiam motus iste post alios ponitur : quia simplici virtute nequaquam perfici potest. Ex praecedentibus autem manifestum est, quod si pellens et trahens simul sunt cum eo quod pellitur et trahitur, et inter ea nihil est medium, neque plenum, neque vacuum. Quod autem inter pellens et pulsum, et inter trahens et tractum non sit medium; manifestum est ex diffinitionibus utrorumque. Pulsio enim, sicut ante dictum est, aut a seipso, aut ab alio ad aliud est motus : eo quod perficitur in duobus motibus impulsionis vel expulsionis. Tractus autem similiter in duobus peficitur : cum, sicut dictum est, sit aut ab alio ad ipsum trahens, aut ab ipso trahente ad aliud. Ergo in omnibus his motibus verum est, quod inter movens et motum et proximum non est medium.

Amplius forte credet aliquis, quod instantia sit ejus quod dictum est in specie pulsionis quae est projectio. Projectio enim fit duobus modis : aut enim secundum naturam motus projecti, aut contra naturam. Et si quidem fit contra naturam, tunc cessat motus quando cessat

impetus projicientis : sicut fit cum lapis jacitur sursum. Si autem fit secundum naturam motus projecti, tunc non cessat motus quando cessat impetus projicientis. Si autem impetus in talibus addit super motum naturalem rei projecte : ut si lapis projiciatur deorsum : ille enim velocius fertur deorsum quam si secundum naturam moveretur : et in talibus verum est, quod projectio fit quando velocior motus fit eo motu quem habet id quod secundum naturam fertur : eo quod fortior fiat impulso quam sit inclinatio ad motum naturalem in eo quod projicitur ; et tunc ille motus fortior usque ad hoc fit quousque fit motus ejus quod fertur quam fit naturalis motus ejus : eo quod violentia et impetus projicientis addunt super motum naturalem in tali modo motus : et in tali etiam ultimum projectivum proximum est rei projecte : et inter ea non est medium : ergo in omnibus his motibus manifestum est, quod simul id quod movetur et movens proximum, et nullum est medium ipsorum.

CAPUT IV.

Quod nec in alteratione, nec in augmento aliquid est medium inter movens et motum.

At vero eodem modo probabimus, Text et com, 11. quod neque alterati, neque alterantis proximi nullum est medium. Hoc autem ex inductione est manifestum, sicut etiam per inductionem probabimus in omnibus modis motus localis. In omnibus enim motibus alterationis accidit sic alteratio, quod ultimum alterantis est cum primo alterati : ergo sunt simul, et inter ea non est medium aliquod. Et ad hoc probandum sumemus unam proposi-

<--- Page Split --->

tionem, et supponemus eam, donec inferius probemus eamdem. Hæc autem propositio est hæc, quod solum alteratur alteratione propria et physica quale, hoc est, secundum qualitatem informatam in eo quod ipsa est sensibilis qualitas secundum aliquod objectum sensus. Sensibilia autem sive sensibiles qualitates sunt illæ solum quæ secundum corpora pure naturalia, hoc est generabilia et corruptibilia, differunt ab invicem, sicut probare hahemus in primo secundi libri Perigeneos, sicut sunt gravitas, levitas, durities, mollities, sonus, non sonus, sive sonus gravis et acutus, albedo et nigredo, dulcedo et amaritudo, humiditas et siccitas, densitas et raritas, et quæ sunt media inter ista. Similiter autem et omnia alia quæ sunt sub sensu aliquo, hoc modo quod sunt objecta sensuum, de numero quorum est calor, et frigus, et levitas, et asperitas. Omnia autem supra passiones vel passibiles qualitates, quæ subjiciuntur qualitati sicut species subjiciuntur generi : per hæc omnia enim differunt ab invicem naturalia corpora sensibilia, aut per aliquod horum in eo quod magis vel minus patiuntur aliquid horum. Sensibilia enim corpora dicuntur, quæ sensibilibus qualitatibus distinguuntur. Quæcumque autem sensibilibus distinguuntur, necesse est quod primis sensibilibus distinguantur. Prima autem sensibilia sunt frigidum, calidum, humidum, siccum, et his primo differunt homogenia quæ sunt elementa, sicut dici habet in secundo libro Perigeneos : et siquidem nos ita secundum rationem et ordinem causæ efficientis consideremus, invenimus primas esse qualitates activas et passivas calidum et frigidum, humidum et siccum : hæc enim dissolvendo et constringendo naturam, inducunt rarum et densum, ex eo quod propinque vel remote a se invicem disponuntur partes materiæ. Si tamen consideremus inter enuntiatas qualitates quæ viciniores sunt materiæ, et quæ magis distant ab ipsa, invenimus ruram et densum pro-

pinquiores, et post has sunt humidum, calidum, et frigidum : sed de hoc consideratio erit alibi. Quod autem hic sciendum est, hoc est, quod omnia corpora physica patiuntur ab his, et ipsorum pati est cum alterari ipsorum. Alterantur autem cum fiunt frigidiora, aut calidiora, aut dulciora, aut amariora, aut aliquid patiuntur secundum aliquam qualitatem de his quæ sunt prædictæ : et quia animata componuntur et generantur ex primis sensibilibus et simplicibus, oportet etiam quod animata secundum partes tam animatas quam inanimatas, hoc est, insensibiles, sicut sunt ungues et pili, alterantur eisdem qualitatibus. Et in omnibus his manifestum est, quod inter alterans proximum, et alteratum proximum nihil est medium, ex eo quod augens non alterat patiens nisi tangat ipsum : et inter tangentia non est aliquid medium, sicut patet ex his quæ de tactu dicta sunt : unde Aristoteles dicit in XVI libro Animalium, quod si aliquid non tangit aliud, et non agit : et si non agit, non sequitur alteratio actionum ejus.

Quod autem alterans agit dupliciter, scilicet corporaliter et spiritualiter. Corporaliter quidem, quando agit per formam secundum esse physicum et corporale quod habet in materia. Spiritualiter autem agit, quando immutat per intentionem suæ formæ potius quam per formam, sicut alterantur sensus in partibus animæ passivis perceptivis sensibilium præsente materia. Illæ enim potentiæ non recipiunt formas, sed intentiones formarum sensibillum : et hæ intentiones spirituales sunt quæ sunt in sensu : quia secundum aliud esse non potest eas recipere sensus, sicut doceri habet in secundo de Anima. Et licet illa alteratio sensuum non perfectam habeat rationem alterationis, tamen ipsa etiam non fit, nisi ita quod nihil medium sit

<--- Page Split --->

inter alterans proximum, et alteratum proximum. Et hoc videre possumus hoc modo : ipsi enim sensus alterantur tali modo alterationis, ex eo quod a suis sensibus sibi inferentibus passionem patiuntur. Actus enim quibus isti sensus fiunt secundum actum, sunt motus per corpus, hoc est, per corporalia organa, sensu ipso aliquid patiente, hoc est, recipiente. Omnes enim sensus passivae potentiae sunt : et fiunt in actu quando patientes recipiunt formas sensibilium. Verum est enim, quod secundum quaecumque sensibilia alterantur ea quae non sunt animata, secundum omnia eadem alterantur etiam animata, eo quod animata sunt commixta ex illis. Non autem convertitur, quod secundum omnia illa secundum quae alterantur animata, alterantur etiam inanimata : quia licet alterentur a formis quae sunt sensibiles, non tamen alterantur ab illis spiritualiter, hoc est, quod recipiant eas secundum esse spirituale quod facit sensus : et causa est, quia non habet potentias sensuuum in quibus formae illae esse spirituale recipiant quando generantur in ipsis. Omnis enim forma secundum tale esse inest, quale permittit subjectum in quo est : et cum sensus sunt partes animae, et organa sensuum sunt animata, non possunt eis inesse formae illae, nisi secundum esse spirituale : et secundum hoc non insunt his quae non sunt animata : et ideo non alterantur inanimata secundum omnia illa quibus alterantur animata : quia alteratione sensuum non alterantur inanimata : et non percipitur cum alterantur inanimata : quia non habent virtutes apprehensivas suarum alterationum quemadmodum animata : unde nihil prohibet quod lateat alteratio inanimatorum, eo quod alteratio eorum non accidit secundum virtutes sensibiles : licet quidam dicunt quod inanimata habeant sensus naturales. Illi enim qui hoc dicunt, non dicunt quod sensibus naturalibus fiat perceptio alterationis qua alterantur inanimata. Si-

quidem igitur, sicut prædictum est, sensibiles sunt omnes qualitates passibiles et passiones, et per hoc tantum fit alteratio, manifestum est ex hoc eodem quod patiens quod alteratur, et passio alterans sint simul, et non est inter ea medium. Cum enim sit passio secundum visum, aer est contiguus oculo : aeri autem est contiguum corpus coloratum quod non mutat visum : et superficies illius corporis terminatur ad lumen, quod abstrahit colorem et ponit eum in medio visus quod est aer ; et ille aer terminatur cum lumine ad visum : et sic inter visum et aerem informatum forma visibili non est medium. Similiter autem se habent auditus et odoratus ad sua objecta et media : quia inter medium et objectum quod alterat medium, nihil est medium : et inter medium alteratum et organum sensus quod alteratur a medio, nihil est medium. Inter enim verberans primum quod facit sonum et aerem concavum auris, iterum nihil est medium. Similiter autem est de odorante, quod sicut est camphora, quod inter eam et ærem et aquam nihil est medium : et aer immutatus odore pertingat usque ad instrumentum olfactus in anteriori parte cerebri collocatum. Ergo inter movens primum, hoc est, proximum quod non per aliud, sed per se movet et sensus et organum, nihil est medium in sensibus qui fiunt per medium extrinsecum. Eodem autem modo simul est gustus instrumentum, et sapor immutans ipsum. De tactu autem constat, quod omnia tangentia simul sunt, ita quod inter ea non est medium : et ista immediatio agentis et patientis secundum unam similitudinem est in his quæ sunt animata, et in illis quæ sunt inanimata.

Est autem et sic in motu augmenti : Text, et com, 13. quia augens est id quod additur, et auctum est cui fit additio. Cum ergo nihil sit medium inter additum, et id cui fit

<--- Page Split --->

additio ipsius, nihil erit medium inter augens et auctum. Similiter autem est in decremento : quia decrementum fit per ablationem ejus quod additum est : et inter illa non potest esse medium : ergo generaliter verum est, quod moventis primi sive proximi quod non per aliud movet, et ejus quod movet ultimum, hoc est, quod non per aliud movetur, nihil est medium quod sit medium secundum modum moventis et ejus quod movetur : et hoc est quod intendimus probare.

Objiciet autem forte aliquis dicens, quod augens in aucti motu duplex est, sicut determinat Aristoteles in primo libro Perigeneos. Unum quidem est sicut augens additum. Aliud vero est augens sicut efficiens : et haec est virtus augens, quae vocatur virtus augmentativa : et in praehabita probatione non est probatum, quod non sit medium inter augens et auctum, nisi secundum quod augens sumitur pro eo quod additur : et ideo imperfecta videtur esse nostra probatio. Sed ad hoc dicimus, quod non oportet nos inducere probationem ad hoc quod per se cuilibet potest esse manifestum : quia nunquam posset fieri augmentum nisi virtus augens immediata esset ei cui fit additio et ei quod additur per hoc quod unit et additur unum alteri.

CAPUT V.

In quo est digressio declarans in communi, quod non est alteratio nisi secundum passiones et passibiles qualitates, et in speciali ostenditur quod in naturali potentia et impotentia non est alteratio.

motus alterationis qui est in praedicamento qualitatis, non est nisi secundum illam speciem qualitatis quae est passio vel passibilis qualitas inferens passiones in sensu, vel illata in sensu, sicut diximus, ex his quae dicemus deinceps, potest considerari. Est enim alteratio proprie secundum prima sensibilia : eo quod verissime illa et per se contraria sunt, quae sunt calidum et frigidum, et humidum et siccum. In aliis autem contrariis est contrarietas causata ab istis : et ideo etiam in secundis sensibilibus est alteratio, sicut in duro et molli, aspero et leni, et aliis quae sunt omnia objecta tactus. Similiter autem est in gustativis : eo quod sapores sequuntur qualitates complexionantes, et ideo causantur a primis qualitatibus : et ideo invenitur in eis contrarietas. Odor autem juxta sapores est, propter quod etiam in illis invenitur vera contrarietas. Est autem similiter in omnibus coloribus, quae sunt subjecta visus. Sed in objectis auditus secus est : quia illa non generantur a qualitatibus primis, sed potius a percutiente et sonante : propter quod etiam quidam Philosophorum dixerunt, quod alteratio quae est inter acutum et gravem sonum in auditu, æquivoca est ad alterationem quae est in objectis aliorum sensuum. Cum autem absque dubio veram habeant tales alterationes alterationis rationem, intelligendum est quod licet quantum ad primum sonans generatio sonorum sit violenta, in quantum autem ad id quod est medium deferens sonum, hoc est, aer in quo sicut in materia prima generatur, non omnino est innaturalis sonus. Aer autem est divisibilis per humidum spirituale quod est in ipso : et ideo quoad hoc aliquam respicit de qualitatibus primis : quia calidum cum humido spirituali puro facit optime sonare. Si autem frigidum sit cum humido spirituali, retinentur soni, ita quod fiunt obtusi : et si sit humidum corporale, sicut in aqua, cito soni disparent et parum manifestantur. Est ergo ex

<--- Page Split --->

his omnibus colligere rationem veram, quare in sola illa specie qualitatis quæ est passio vel passibilis qualitas, est alteratio physica et vera : quia scilicet supra diximus, quod omnis motus qui est vere motus, est inter contraria talia, qui medium habeant per aliquem modum, ita quod contrarium in illo medio misceatur cum contrario. Talis autem contrarietas in sola specie illa est quæ est passio vel passibilis qualitas inferens et illata : et ideo in sola illa specie qualitatis est alteratio quæ est motus physicus : et si forte in aliis sit alteratio quædam sicut in habitu et dispositione, illa non erit motus, sed mutatio quædam : eo quod ignorantia et scientia non sunt contraria, sed opposita, ut privatio et habitus : et inter illa non est medium. Cum ergo probatum sit superius in quinto libro, quod in solo intermedio sit motus, tunc non potest esse motus in privatione et habitu. Figura autem cum figura nullam habent contrarietatem. Similiter autem nec naturalis potentia cum alia potentia vel impotentia : hoc tamen aliter etiam ostendemus sigillatim per singulas qualitatis species.

Sed de naturali potentia et impotentia non oportet nos multum laborare : quia alteratio non est nisi quando sub eodem subjecto manente in omnibus suis substantialibus mutatio fit in suis passionibus. sicut in primo libro Peri genesees dici habet 1. Cum autem naturales potentiae vel impotentiae ex ipsis essentialibus rei fluant, non erit variatio in ipsis nisi variatis essentialibus subjecti : non autem variantur subjecti essentialia nisi per generationem : erunt igitur naturales potentiae date variate per generationem et corruptionem, et non per alterationem. Sed observandum est, quod sicut in ante habitis diximus, terminus generationis est duplex, scilicet proprius et proximus:

et aliis qui consequuntur ad illum. Generationis ergo terminus primus et proximus est hic qui generatur ab hoc : sed quia hic est homo jam consequens terminus est homo, et animal, et substantia conjuncta his, sicut intelligens, et consentiens, et mortalis : quæ omnia dicunt potentias naturales. Propter quod etiam Alexander Peripateticus dixit, quod potentia naturalis et impotentia non sunt activa nec qualitates, sed substantiales formæ : intelligimus per hoc quod licet in veritate naturales potentiae sint de genere accidentium, eo quod consequuntur esse rei, tamen non sunt accidentia per accidens, sed sunt accidentia per se, et manant de substantialibus. Res enim agunt per suas formas, et patiuntur per suas materias : et ideo omnis naturalis potentia oritur ex victoria formæ super materiam, et naturalis impotentia oritur ex victoria materiae super formam : propter quod non variantur nisi variata forma et materia substantialibus : et ideo generatio est istorum et non alteratio.

Si autem forte aliquis dicat, quod durum et molle dicuntur a naturali potentia et ejusdem impotentia, et tamen secundum hæc duo est alteratio : eo quod illa sunt subjecta tactus, ut superius habitum est. Dicemus ad hoc, quoniam durum et molle sunt dura et mollia dupliciter, scilicet aliena siccitate et humiditate, vel propria. Et quando sunt alienis qualitatibus dicta dura vel mollia, tunc non dicuntur secundum naturalem potentiam vel impotentiam, et tunc alteratio fit in eis sine substantialium rei variatione. Quando autem naturali ariditate vel humiditate sic dicuntur, tunc non variantur sine substantiae variatione : et ideo tunc est generatio et non alteratio. Quare igitur motus nullus potest esse ad has formas, quæ sunt naturalis potentia vel impotentia, sed mutatio est ad eas : licet

<--- Page Split --->

enim in se qualitates sint, tamen alteratio non est in eis : quia in quinto libro habitum est, quod alteratio non est forma, sed via in formam.

CAPUT VI.

Quod in formis sive circa aliquid circumstantibus figuris non est alteratio.

quod congregatio et disgregatio sunt causae generationis et corruptionis : sive dicamus, quod calidum et frigidum et caeterae qualitates in generatione transmutant materiam : semper invenimus formas et figuras sequi alterationem. Quia si dicamus quod congregatio et segregatio sunt causae generationis, sicut dicebat Democritus, tunc rarum et densum erunt prima alterantia materiam : et tunc ex illorum alteratione inerit figura diversa : quia alia est figura ejus cujus partes propinquae in loco parvo, et alia ejus cujus partes sunt longinquae in loco magno, sive exeant a suis plenis et relinquant illa vacua, sicut dixit Xutus, sive non. Si autem dicimus, quod calidum et frigidum sunt causa rari et densi, sicut veritas se habet in re : tunc iterum variatur figura ex calido disgregante, et frigido congregante et inspissante : et sic alteratio per se non est in istis : sed sunt consequentia quorumdam aliorum alterationem.

Maxime autem inter alias species qualitatis videbitur esse alteratio in formis et figuris et habitudinibus et dispositionibus, et horum acceptionibus in subjecto aliquo et remotionibus eorum a subjecto, si quis intelligendo mentem apponat. Sed nos ostendemus, quod in neutra harum specierum est alteratio : sed prius ostendemus, quod alteratio non est in forma sive constante circa aliquid figura. Dicitur autem figura, quae est quantitatis terminatio : quia sic invenitur in corporibus naturalibus et artificialis. Nec differunt forma et figura subjecto, sed ratione : quia figura refertur ad terminationem quanti, prout quantitas subjecti extra terminatur superficiebus et lineis. Forma autem dicitur idem prout subjectum in ipsa informatur, quasi per conversum modum respectu subjecti et ad intus. Propter quod etiam quidam satis bene dixerunt determinantes formam quae subjecto idem est cum figura, quod ipsa est dicta forma quasi foris manens, licet sit relata ad intus, sicut diximus. Ostendemus igitur, quod in his non est aliquid alterationis. Quaecumque enim per generationem fiunt, fiunt cum quaedam alterantur et sunt quasi consequentia alterationem, quorum illa non sunt termini alterationis, sed figuræ sic fiunt in corporibus naturalibus : ergo ad figuras et ad formas non est alteratio. Sive enim dicamus sicut Antiqui dixerunt,

Amplius autem non praedicamus id ex quo est figura, sive sit in naturali corpore, sive in artificiali de ipsa forma sive figura : quia non dicimus proprie loquendo, quod statua idoli sit æs hoc : nec dicimus quod pyramis sit lapis, vel circulus ferrum : vel id quod est in figura hominis, non dicimus carnem et ossa, sed potius denominantes a materia dicimus ea ænea, vel lapidea, vel lignea, vel carnea, et ossea, vel terrae, vel ferrea. Illud autem quod alteratur, prædicatur de forma supposita quæ concretivæ signatur sicut proprie habet signari : eo quod accidens alterans potius est esse quod habet in subjecto quam sit essentia absoluta : dicimus enim, quod hoc calidum est æs. Similiter autem est de humido, et forti et duro et aliis qualitatibus sensibilibus secundum quas est alteratio. In omnibus enim his æquivoce hæc natura secundum nominis communitatem dicimus et prædicamus materiam, hoc est, subjectum de passione, et e converso. Hujus autem alia causa nulla est, nisi

<--- Page Split --->

quia cum figura sit terminis naturalis corporum physicorum et sit species artificialium, non inerit alia et alia figura nisi cum materiae et subjecti transmutatione. Sed hoc in naturalibus corporibus manifestum est, quia in materiam transit et non manet in specie una : quia non potest esse, quod figura hominis et asini sint circa subjectum quod in substantialibus idem est : quia sicut differunt naturalia corpora formis suis substantialibus, ita differunt figuris : et tanta potest esse distantia a figura speciei debita, quod id quod generatur, non salvatur, sicut patet in hominibus quando generant enormiter magna capita, vel alia monstra, sicut diximus in secundo libro supra : et ideo materia non praedicatur de ipsis nisi denominative. In artificialibus autem non est adeo manifestum : tamen etiam in eis est : quia figura ipsa in artificialibus est species, sicut patet in domo et circulo et omnibus aliis : et cum supponatur ut species, et de specie non predicatur subjectum suum quod est materia, cum species quaerat materiae transmutationem in substantialibus, ideo in artificialibus etiam non praedicatur materia proprie, sed in his quae alterantur in illis, omnino nihil mutatur de substantialibus subjecti : et ideo idem in natura manens quod ante fuit, praedicatur de forma quae alteravit ipsum, sicut dicimus quod hoc aes est calidum, vel humidum, vel durum, vel molle, et e converso. Figura autem non est in ipso nisi sit mutatum a statu in quo ante fuit : et ideo non generaliter possumus dicere, quod hoc figuratum est aes, sed hoc potius est æreum, vel ligneum, vel carneum, vel osseum : ut per talem denominationem signetur, quod materia antequam esset susceptibilis talis figurae, mutata est a formis in quibus prius fuit substantialibus, si figura est consequens formam substantialem, sicut fit in physicis, vel accidentalibus ; si figura est artificialis, sicut in artificialis. Quoniam quidem ex quo fit et facta est figu-

ra, non æquivoce dicitur secundum nominis communitatem de figura, vel e converso. Quæ autem alterantur secundum nominis communitatem prædicantur de se invicem et non secundum denominationem, quia non dicimus hoc calidum esse æreum, sed æs, manifestum est quod in figuris non est alteratio, sed in solis sensibilibus sicut dictum est.

Amplius inconveniens est, quod dicaText, et non 10. mus artificialia vel naturalia alterata quando acceperunt suas perfectiones secundum finem qui est forma in natura. Ridiculum enim est si dicamus hominem vel domum esse alteratam quando accipit ultimum finem se perficientem : et ideo non dicimus esse alteratam quando laterata est et tecta et in debita figura composita : quia tunc perfecta est. Sicut autem in artificialibus figura est dans speciem et rationem in artificialibus, ita etiam figura conjuncta est physicis formis et in physicis corporibus : quia concomitatur talem formam talis figura : et ideo figura etiam est de perfectione in physicis ad minus quantum ad extra : ergo secundum formam et figuram non est alteratio.

Manifestum est enim, quod id quod est Text, et con 17. de ratione alterationis, non est de numero eorum quae fiunt per generationem : forma autem et figura sunt de commutantibus necessario speciem et formam substantialem quae inducitur per generationem : ergo in talibus non est alteratio. Figura enim omnis speciei duo habet extrema et medium : et si convenit distare extrema illa, non erit generatum salvatum in illa specie, sicut diximus : et hujus signum est, quod figura in generato nunquam variatur secundum aetatem. Qualitates autem alterantes variantur quasi continue. His addatur quod non

<--- Page Split --->

est contrarietas in figuris, et scietur per- fecte quod non est alteratio in forma sive circa aliquid constante figura.

CAPUT VII.

Quod in habitibus corporalibus et dispo- sitionibus non est alteratio.

Quid addi Velentes autem ostendere, quod etiam lebet ratio- ni praedi- cte. in habitibus et dispositionibus non est alteratio, dividimus prius habitus in ha- bitus corporis, et habitus animæ. Et os- tendemus primo, quod in habitus corpo- ralibus non est alteratio, et consequenter quoniam neque alteratio in habitibus ani- mæ est. Prius ergo oportet scire, quod habitus et dispositiu sunt una res, licet ratione differant et tempore : quoniam id quod est dispositiu, est habitus quando confirmabitur : non enim differunt hæc nisi per esse facile mobile, vel per esse difficile mobile, vel omnino immobile esse, si est de habitibus naturalibus : et ideo non oportet divisim inducere de- monstrationes de habitu et dispositione : quia probato quod in habitu non est al- teratio, probatum erit sufficienter quo- niam neque in dispositione potest esse alteratio. Adhuc autem præintelligere oportet qualiter cognoscatur aliqua for- ma esse habitus, sive sit corporalis, sive sit in anima sicut in subjecto. Cognosci- tur autem forma aliqua esse habitus per ipsam rationem habitus : habitus enim est omnium habitudo quædam : omnis autem habitudo est ad aliquid et aliquo- rum sive alicujus : et ideo quod absolu- tum est in se simpliciter, nullo modo potest esse habitus. Quod autem sonat habitudinem aliquorum ad invicem et ad aliquid, illud est habitus.

Hoc igitur prænotato, dicémus quod in Text. et com. 17. habitibus non potest esse alteratio : quia habitus sunt virtutes et malitiae tam cor- porum quam animarum existentes in ha- bitudine aliquorum ad invicem. Omnis autem virtus talis est permixta secundum suas essentias et essentialem rationem cum relatione, per hoc quod est ad ali- quid, sicut patet in sanitate et comple- xione et pulchritudine, et quæ eis similia sunt habitus corporales. Sanitas autem Quid sit sa- nitas. consistit in habitudine aliquorum ad in- vicem et ad aliquid, et non est forma absoluta. Consistit enim in debita secun- dum speciem aliquam et naturam com- mensuratione calidorum, frigidorum, humidorum, et siccorum, et in debita habitudine membrorum interiorum, et in debita commensuratione ad continentem aerem secundum omnes aeris qualitates : et ita sanitas in plurium habitudine ad invicem consistens. Similiter autem est de complexione quæ est qualitas resul- tans ex permixtione humorum et ele- mentorum, ex eo quod plurimum cujuslibet est cum plurimo alterius cu- juslibet ubique alterans ipsum, et alte- ratum ab ipso. Eodem autem modo est pulchritudo in proportione commensura- tionis membrorum ad invicem et colorum. Et eodem modo est de corporis robore et omnibus aliis similibus. Hæc enim om- nia in plurimum consistunt ad invicem habitudine, et non solum habent hoc quod dictum est, sed etiam non absolute sunt in corporibus, sed potius sunt ad aliquid quod mensura proportionis atten- ditur : omnes autem tales corporis virtu- tes sunt, et dicuntur dispositiones ani- malium perfectorum : non absolute, sed relate ad optimum statum naturalem alicujus animalis, in quo in summo sunt omnia sua naturalia secundum speciem illius animalis. Est enim alia ratio sani- tatis hominis perfecta ad quam omnis alia sanitas commensuratur, et dicitur major vel minor secundum accessum et recessum ab illa : et similiter de com- plexione et pulchritudine et robore est

<--- Page Split --->

intelligendum in unoquoque animali : et similiter in quolibet climate dicitur esse perfectum secundum hoc animal et secundum hoc clima, quod optime sanat et optime dispositum est secundum naturam speciei illius et talis climatis. Quoniam autem, sicut jam patet, tales virtutes et per consequens etiam malitia corporum sunt ad aliquid et in ad aliquid, neque generationes sunt, neque alterationes, eo quod talium per se neque sit generatio, neque alteratio, manifestum est quod id quod est de ratione alterationis, non est omnino circa habitus corporales.

CAPUT VIII.

Quod in virtute morali animæ non est alteratio.

perfectio virtutis moralis : ergo cum attingit illam, tunc maxime dicitur esse perfecta. Cum ergo omnis perfectio detur in indivisibili temporis, omnis virtus moralis est indivisibilis, et datur in indivisibili temporis. A simili autem probatur per hoc quod si nos accipiamus perfectionem circuli,maxime tunc circulus erit quando perfectam rationem et virtutem circuli attingit. Perfectio autem omnis quae vere perfectio est, indivisibilis est et simplex et datur in indivisibili temporis, ut saepe supra ostensum est : et sic sequitur quod non sit alteratio in talibus perfectionibus.

Si autem forte nobis aliquis objiciendo dicat, quod virtus et malitia non sunt perfectiones : et ideo ulterius inferendo non sunt perfectiones indivisibiles : quia virtus non est ad esse, sed ad bene esse : et quod non est ad esse, non est perfectio simpliciter, sed perfectio secundum quid, sicut et albedo est perfectio albi, et nigredo est perfectio nigri. Dicemus quod non est verum quod dicit : eo quod,sicut probari habet in Ethicis, nos innati sumus suscipere virtutem, sed perficere est ab assuetudine : 'et ideo sicut se habet forma substantialis ad materiam, ita se habet virtus moralis ad animæ partem practicam : et ideo sicut indivisibilis est forma substantialis et datur in indivisibili temporis, sicut saepius habitum est supra, ita est etiam de virtute morali. Quod autem objicitur, quod non sit ad esse, sed ad bene esse, non impedit ; quia unum est esse rei quod est a forma substantiali, et ante esse rei nihil est. Alterum autem est ad perfectionem potentiae practicae ad actum, et hoc est post esse rei sicut et ipsa potentia : tamen nihilominus perfectio ipsius est indivisibilis : et ideo etiam non intercipitur contrario : et ideo nullus secundum partem est in vitio et secundum partem in virtute, neque in motu neque extra motum existens, sicut est secundum aliquid in albo, et secundum aliquid in nigro, ille qui movetur ex albo in ni-

Text et com 18.

Eodem autem modo probabimus, quod etiam circa virtutes animæ, et malitias non est alteratio : sed virtutes animæ sunt duplices, scilicet morales et intellectuales. Prius ergo probabimus, quod circa morales non est alteratio : post autem, quod neque circa intellectuales. Virtus autem moralis quaedam perfectio est : omnis autem perfectio est indivisibilis, et in indivisibili temporis datur : ergo virtus moralis indivisibilis est. et datur in indivisibili temporis : sed alteratio sicut et alii motus non sunt nisi ad indivisibile, sicut ostendimus in sexto : ergo alteratio non est circa moralem virtutem nec etiam circa vitium morale. Quod autem virtus moralis quaedam perfectio sit, probatur a simili et per syllogismum. Per syllogismum quidem sic : quia unumquodque tunc maxime est, et tunc maxime perfectum est, et maxime secundum naturam, quando attingit id quod est propriæ virtutis perfection : sed animæ hominis est quaedam

<--- Page Split --->

grum : eo quod album non est indivisibilis et simplex forma, sicut virtus moralis. Propter quod non est motus ad ipsam, et sicut etiam alteratio est non ad ipsam, sed potius finis est alterationis cujusdam, sicut et generatio finis est alterationis. Quoniam circa virtutem moralem non est alteratio, tunc etiam circa malitiam virtuti morali oppositam non est alteratio : quia malitia non est positio alicujus qualitatis vel habitus contrarii, sed potius est corruptio et remotio virtutis, sicut et omne malum non est positio alicujus, sed privatio habitus illius cui malum illud opponitur, sicut in Ethicis habet determinari.

19 Quod autem diximus, quod virtus est finis alterationis cujusdam, sic intelligimus, quod absque dubio virtus moralis sit, et malitia sibi opposita cum aliquid alteratur: sed tamen alteratio non est neutrum horum, quia est ad neutrum illorum. Quod autem aliquid illorum quæ recipiunt virtutem vel malitiam alteratur antequam recipiat, est manifestum. Virtus enim moralis, ut habet determinari in Ethicis, aut est impassibilitas quædam, aut passibilitas hoc modo quo convenit, hoc est, quando oportet, et ubi, et quomodo, et qualiter, et qua de causa, et quantum. Si enim aliquis abstractus sit, et vicerit passiones delectabilium quæ fiunt in sensu, tunc est vincens per passionem contrariam passionibus illis: et sic non est simpliciter passibilis, sed impassibilis: sic etiam, hoc est, hoc modo quo passiones sunt in vitiis. Si autem passiones delectabilium quæ fiunt in sensu, non sequitur: tunc est impassibilitas. Et neutrum horum fit sine passione prius experta. Ergo iratus non est sine passione: et cum alteratio sit secundum passionem et passibilem qualitatem, virtus hoc modo non fit sine alteratione, sed semper est finis alterationis per hoc quod est finis passionis. Malitia autem passibi-

bilis, quia passioni non resistit, aut est aliquando passio contraria virtuti: quia virtus sequitur laudabiles passiones: malitia autem vituperabiles: et est conjuncta eis per causam. Hujus autem totius causa est, quia, sicut in Ethicis determinatur, moralem virtutem accidit esse voluptatibus et tristitiis: quia est circa eas sicut circa objectum in gaudendo et tristando. Voluptas autem omnis et tristitia passiones sunt,quæ fiunt a sensu: omnis enim voluptas est a sensu: et si est a sensu, aut est secundum præsens ab actu sensus, aut secundum præteritum, aut secundum futurum. Si autem est secundum præsens ab actu sensus: tunc est voluptas præsens. Si autem est secundum præteritum, tunc est reminiscientia: eo quod reminiscimur similium qualia passi sumus in præterito. Aut est secundum futurum: quia speramus talia pati secundum voluptatem qualium similia adivimus et experti sumus: et ita omnis voluptas fit a sensu, aut secundum actum, aut secundum potentiam. Ostensum autem est quod talia sensibilia sunt passibiles qualitates, et secundum ea est alteratio: et hoc est quod volumus ostendere. Sed sciendum est quod licet voluptas, prout loquimur hic, sit sensibilis et corporalis passio, tamen delectatio aliquando est simplex et mentis solius: et ideo illa non necessario est cum passione: quia mentalis delectatio non habet contrarium: quia illa delectatio non est vere passio, sed potius, sicut dicit Aristoteles in quarto libro Ethicorum, est operatio proprii et habitus connaturalis non impedita.

Aliam etiam causam possumus assignare, quare secundum virtutem moralem et malitiam ei oppositam non est alteratio quæ est motus physicus : quia si ipsa etiam est consistens in habitudine circumstantiarum circa medium , quia est quando debet, et ubi, et quantum, et quomodo, et secundum caeteras circumstantias quæ ab ethico determinantur , et est in medio quod necessario operatur

<--- Page Split --->

extremis : et ostensum est jam in Physicis, quod in talibus non est motus : et ideo etiam in virtute morali motus esse non potest, sed est conjuncta alterationi propter passiones circa quas est, sicut jam in Physicis dictum est. Tristitia enim et voluptas sunt passiones illatae a sensibus, et sunt circa partem sensibilem animae quae est concupiscibilis vel irascibilis : quod est etiam secundum Platonem, iqui dixit quod omnis voluptas est generatio in sensibilem animam.

CAPUT IX.

Quod in intellectu speculativo secundum virtutes intellectuales non est alteratio.

nobis per resultationem sive transmutationem intellectus ex ea experimentali cognitione sensibili,. quae est secundum partem, sicut fit imago in speculo terso sine alia potentia mutante speculum : quia resultat in speculo imago per lucem abstrahentem formam rei, et directam et congruam speculi oppositionem. Et ideo sicut alio quodam mutato, speculo uno permanente resultat imago : ita intellectu possibili uno modo permanente secundum omnia sua quae habet in seipso, resultat in eo universalis scientia ex cognitione experimentali particularium per lucem intellectus agentis : et ideo sicut diximus de columna quae sine mutatione sui per motum Socratis fit dextra et sinistra : ita etiam scientia fit in intellectu scientia sine mutatione intellectus possibilis, ita quod non mutatur nisi corpus impediens abstractionem intellectus secundum scientiam. Est autem huic motui simile, sicut si aliquis removeat objectum ligneum, vel lapidem a fenestra, quo amoto, sine omni mutatione domus illuminatur per solis radium : ita etiam fit in intellectu. Remoto enim impedimento corporis per aetatem et exercitium studii, statim resultat in intellectu possibili scientia universalis ex particularium comprehensione : ideo scientia secundum actum quae accipitur, non est generatio quaedam rei in se generatae per potentiam moventium aliquorum, sed est resultatio ejus in nobis. Nisi forte aliquis improprie loquens dicat reversiones sensibilium ad sensus, sicut visibilium ad visus , vel tactibilium ad tactum esse quasdam generationes formarum : quia visibilia in visu etiam fiunt, ita quod nulla potentia transmutat visum, sed potius remotis impedimentis visus, ab objecto subito resultat forma in visu. Et similiter est de tactu non quidem secundum medium tactus, sed quod species tactus resultat in parte animae quae judicat de tangibilibus. Cum enim forma tactus generatur in medio tactus, quod est intra in animalibus, subito per re-

Text, et com. 20. Nota quomodo scientia fit qualitas, et quomodo ad aliquid.

Animae secundum virtutem intellectualem est alteratio . Sciens enim secundum scientiam quam adipiscitur vel adeptus est, maxime dicitur ad aliquid : licet enim sit species quaedam qualitatis scientia secundum quod est in anima sicut in subjecto, et animam denominat secundum quod dicitur sciens vel prudens : tamen secundum quod est in se vel secundum suam generationem qua generatur in anima, maxime est ad aliquid. Hoc autem manifestum est in generatione sapientiae vel scientiae in intellectu. Idem enim scientiae quod in anima non est factum in anima secundum aliquam potentiam moventium vel agentium quae transmutent intellectum de esse secundum formam unam in aliud esse secundum formam aliam, sicut in omni generatione et alteratione una forma abjicitur et expellitur a moventium potentis, et alia inducitur : sed potius intellectus qui est secundum universalem scientiam, eo quod universalium rationes inquirit, fit in

<--- Page Split --->

sultationem fit intentio illius formae in parte quae perceptiva est tangibilium, nulla potentia movente partem illam animae : et talis quidem actus est universalis scientia in anima, sicut diximus. Et ideo si aliquis vere et proprie loquens, tales sensibilium in sensitivis potentiis resultationes dicat non esse generationes et alterationes, tunc multo minus dicere debet, quod resultatio universalis scientiae in anima sit generatio vel alteratio proprie dicta : eo quod, sicut dictum est, resultat in intellectu sine omni sua transmutatione ex sensibilium acceptione per lucem intellectus agentis. Unde etiam patet, quod illa acceptio scientiae quae fit a principio, cum aliquis ex ignorante factus est sciens, non est vero nomine generatio aliqua, neque alteratio. Anima enim fit sciens, prudens et sapiens, in eo quod quievit et residet in actibus suis, qui turbati et instabiles erant propter inquietudinem complexionis : eo quod in pueris complexio multum abundat subtilis humoris, qui est facile mobilis : et est in eis multum calidum, licet calor non sit ita acutus sicut in juvenibus, et ille calor multum movet : propter quod confusio motuum corporis impedit actum animae per intellectum : et species acceptae ab ipsis moventur continue, et non ordinate et pure deferuntur a spiritibus animalibus : et ideo super eas non potest figi lux agentis intelligentiae ut resultationes universales ponat in intellectu possibili. Et simile hujus est in formis resultantibus in aqua fluente : illae enim omnes confusae sunt, et distincte videri non possunt. Propter quod dixit Plato, quod in pueris est sicut in dormiente, et ebrio, et infirmo ex humore cerebri infecto : quia sicut ebrius non considerat bene nisi digesto vino, cujus calore et humore phantasmata distincta esse non permittebantur, et conceptiones firma esse non poterant : et sicut dormiens, humido frigido descendente a capite, habet ligatas virtutes animales, praecipue exteriores : et sicut infirmus humore in-

naturali oppilante impeditur ab apprehensione ordinata, et constituitur in amentia quadam : ita pueri propter humidum fluidum oppilans cerebrum et dissipans imagines apprehendas, non bene judicant secundum scientiam et prudentiam et sapientiam. Sicut ergo non est factus sciens per alterationem, quando aliquis dormiens surgit, vel ebrius prius digesto vino, vel infirmus si ordinetur in capite : ita etiam ille qui primo accipit scientiam, et ideo non est alteratus in in- tellectu ab aliquo movente. Ebrius enim vel dormiens vel infirmus non poterat uti scientia secundum actum : sed mutatione facta in corpore, non in intellectu, per quam in statum ordinatum venit corpus, tunc poterat uti scientia : quia tunc inerat ei potentia utendi scientia, secundum quod congruum erat : et hujus aliquid fit in scientiae existentia quando ex principio accipitur : quia quies turbationis in corpore quaedam est restauratio intellectus, ut resultare possint in ipso quae ante non resultabant. Et hac de causa infantes non possunt addiscere infantili aetate, et etiam cum primo incipiunt judicare de rebus, non similiter bene possunt judicare ut presbyteri, hoc est, seniores in quibus quies jam facta est : quia circa infantes multa est perturbatio, et multi motus propter causam supra assignatam. Haec autem perturbatio pulsatur, et tunc status fit comprehensionum ex multis causis : aliquando enim fit a natura quando aetas debita excedit, et hoc est commune in omnibus : aliquando autem, cum hoc studium sit ordinans comprehensiones. Operantur autem ad hoc exercitia bona et liberalia, et virtus, et praecipue castitas : quia peccatum incontinentiae subjicit hominem passionibus corporis, quae impediunt intellectus comprehensionem, sicut in pueris impedit aetas. Quod enim in pueris facit aetas, hoc facit in luxuriosis passio, propter quod in Ethicis peccatum incontinentiae inter puerilia peccata computatur. In utrisque autem his accidit intellectus

<--- Page Split --->

facta quadam in corpore alteratione, sicut diximus de dormiente, qui digesto humido frigido, organis sensuum solutis, surgit et fit vigilans ad actum. Et similiter est in eo qui accipit scientiam, mutatione facta in corpore suo per modum quem diximus.

Non igitur fit scientia in intellectu, ita quod intellectus alteretur per se et essentilaliter, neque sic fit in eo quod scientia sequatur quamdam alterationem factam circa intellectum : sed fit in eo quod sequitur per accidens quamdam alterationem factam in corpore.Dico autem scientiam sequi illam alterationem per accidens : quia illa alteratio non per se causa est scientiae illius, sed facta alteratione ordinata fit experimentalis collectio particularium, et remanens stat in anima sensibili : et tunc luce intelligentiae agen-

tis fit scientia in anima sine aliqua intellectus mutatione. Hoc igitur modo intelligitur, quod scientia est habitudo dicta ad aliquid, et non hoc modo quo quidam ante nos dixerunt, quod scientia refertur ad scientem et ad scibile : hoc enim nihil est ad propositum, quia per hoc id quod intenditur probari non potest. Manifestum est igitur ex omnibus ante dictis, quod id quod est verae alterationis in corporibus, est quæ sensibilibus qualitatibus sunt distincta : et est etiam in sensibili parte animæ exteriori, et interiori quæ est concupiscibilis et irascibilis: et in nullo alio : propter quod etiam partes animæ sensibiles, cum indigeant corpore secundum hos actus quos habent in corpore, non possunt separari : sed de hoc alibi tractabitur.

<--- Page Split --->