TRACTATUS I

DE SPECIEBUS MOTUS.

CAPUT I.

Quæ tractatus intentio, et quis motus sit per se, et quis gratia partis, et quis per accidens: et in quo declaratur quod species sunt immobiles, et quod motus non sunt in eis sicut in subjecto.

Cum autem nos jam locuti sumus de principiis rei mobilis, et de motu ipso, et de his quæ consequuntur mobile et

motum in communi, relinquitur ut dicamus de speciebus motus, et de proprietatibus ipsarum specierum, et de his quae consequuntur omnem motum secundum quamlibet speciem: et tunc dicemus de comparatione motus ad motorem secundum quemlibet modum comparationis ejus ad ipsum, et sic finiemus tractatum libri Physicorum. Nos autem non possumus determinare species motus, nisi nos prius sciamus utrum in motu per se vel per accidens motus distinguatur per suas species, et in quibus et in quot prædicamentis fit motus: et ideo scientiam istam inchoabimus in hoc quod inquiremus de motu per se et per accidens: quia tunc inveniemus, quod motus

<--- Page Split --->

per se distingui habet in species, et non motus per accidens.

Quantum igitur ad praesentem spectat intentionem, sciendum est quod omne quod transmutatur, uno trium modorum transmutatur : aut enim transmutatur per accidens, ita quod illud nunquam potest moveri per se, sed semper accidit ei quod movetur per se, sicut quod musicus ambulat : musica enim nunquam potest ambulare, sed semper accidit homini cujus est ambulare.

Aut dicitur moveri gratia partis, quod quidem per se non movetur, sed in toto, licet possit per se moveri si pars separetur a toto : et hoc præcipue in parte a cujus dispositione totum denominatur, sicut cum dicitur Socrates sanari, quia torax ejus vel oculi sanantur, quæ tamen sunt partes totius. Et est in isto modo differentia : quia alia dispositio est quæ in partibus parvis principaliter existens coafficit totum corpus in parte illa, sicut est ægritudo quæ est in dente vel in digito existens, si vehemens sit, coafficit totum corpus : et ideo illo parvo membro sanato dicitur sanatum esse corpus totum. Est autem aliqua dispositio quæ sic est in parte, quod non coafficit totum corpus : et de illa non est verum, quod parte mota moveatur totum, sicut si aliquis denigretur in dente, et tamen non sequitur quod ipse secundum se denigretur. Iste autem modus qui attribuitur toti motus partis, licet reducatur ad motum per accidens, eo quod non convenit toti nisi gratia alterius quæ est pars, tamen quasi medium est inter motum per se et motum per accidens : quia convenit cum utroque. Cum motu enim per accidens convenit, quia convenit gratia alterius : cum motu autem per se convenit, quia pars cui convenit motus, dividi potest a toto, et tunc movebitur per se.

Aut etiam tertio convenit motus alicui non in eo quod secundum accidens pure moveatur, neque in eo quod ipsius aliqua pars moveatur, sed potius in eo quod ipsummet movetur primum, hoc est, per se : et hoc est quod vocamus secundum seipsum mobile, sicut dicimus infirmum sanari, et grave moveri deorsum.

Et licet multi modi sint ejus quod est per accidens, tamen omnes reducuntur ad duos dictos. Et nostrae intentionis non est hic distinguere modos ejus quod est per accidens : quia hoc spectat ad primum Philosophum 1, et nos non quærimus hic aliquid quod est per accidens, nisi ut ostendamus species motus non accipi penes ipsum.

Id autem quod movetur per se diversificatur : quia aliud est quod est per se mobile in uno motu, et aliud in quo ut alterabile per se, aliud est ab eo quod est mobile secundum locum, licet per accidens forte sint idem. Et in motu unius generis prædicamenti aliud et aliud est mobile secundum diversas species specialissimas motus, sicut etiam alteratione aliud est quod per se est sanabile, et aliud quod propter se est calefactibile.

In his autem tribus modis motus licet dixerimus unum esse simpliciter et pure per accidens, et alium esse simpliciter et pure per se, et tertium esse medium : tamen ex hoc nolumus intelligi,- quod sit inter per se et per accidens aliquid medium, sicut nec medium est inter substantiam et accidens. Sed aliud est cum considerantur res oppositæ quæ sunt substantia et accidens, et per se et per accidens, et aliud cum modi accidentis et modi substantiæ, et modi ejus quod est per se, et modi ejus quod est per accidens, considerantur. In rebus enim nihil est medium. In modis autem accidentis et per accidens nihil prohibet aliquid esse vicinius substantiæ, et in modis substantiæ nihil prohibet aliquid esse vicinius

<--- Page Split --->

accidenti quam aliud, sicut diximus superius 1.

t'om. Sicut autem ista tres differentiae, quod est per accidens pure, et quod est gratia partis, et quod est per se pure, sunt in mobili, et in eo quod movetur: ita sunt etiam in movente. Aliud enim est quod secundum accidens movet. Aliud autem quod secundum partem in eo quod est aliqua pars movet. Aliud vero movet per seipsum primum, hoc est, essentialiter, ut medicus qui sanat per se. Cum autem manus percutit, homo percutit gratia partis. Et cum medicus aedificat, est per accidens pure. Et quia sicut est in movente et moto, quod aliquid in omni motu per se est primum, hoc est, proximum et essentiale movens: et aliquid est quod est primum, hoc est, proximum et essentiale: erit haec diversitas quae dicta est esse in moventibus et motis, etiam in aliis quae circumstant motum.

Et ex hoc eliditur error eorum qui dixerunt quod motus est in specie, sive forma sicut in subjecto, ita quod forma moveatur. Motus enim calefactionis quando calefit lignum, in ligno est, et non in specie calidi: quia aliud est id quod movetur, et aliud est ex quo, et in quod est motus. Species enim quae est finis motus, neque movet, neque movetur, nisi forte dicimus quod movet intentionem efficientis, sicut forma et finis movet: sed non movet influendo motum materiae quemadmodum movet efficiens: Forma ut est finis mounde licet efficiens per se et essentialiter tus non movet, sed mosit idem specie cum forma quae est finis vetur. nuntquam tamen est idem numero cum ipso: et ideo species absque dubio non movet, neque movetur, secundum quod ipsa est finis motus, sive id in quod est motus: et voco speciem formam substantialem, vel qualitatis 2. Et locus etiam et quantum secundum quod termini motus in quos sunt motus, non movent neque moventur.

  1. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Quinque enim circumstant motum om- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 3. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quum rem, scilicet movens, et id quod move- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 4. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . pernuntitur in . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 5. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quolibet mo- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 6. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ture, et tempus in quo est motus, et ex . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 7. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quo, et in quod, quae duo ultima duo sunt . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 8. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . termini motus. Omnis enim motus est ex . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 9. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quodam et in quoddam: et ideo sicut . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 10. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . alterum est quod primum, hoc est, essen- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . tialiter movetur, ab eo quod per accidens . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 11. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . et secundum partem movetur, sicut al- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 12. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . terum est quod essentialiter movet, ab . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 13. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . eo quod per accidens et secundum par- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 14. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . tem movet: ita est alterum ex quo vel . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 15. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . in quod est per accidens, aut secundum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 16. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . partem. Sunt enim ista in motu, sicut . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 17. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . diximus: quia dicimus quod lignum est . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 18. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quod movetur, et frigidum ex quo mo- . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 19. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . vetur, et calidum est in quod movetur . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 20. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . quando calefit lignum.

Sed licet sint in omni motu per se moText et com. 4. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . vers, et quod per se movetur, et in quod per se movetur, et ex quo est per se motus: tamen motus magis essentialiter est conjunctus ei in quod est, quam ei ex quo est: et ideo denominatur ab eo in quod est, et non ab eo ex quo est, sicut generatio dicitur denominata ab esse in quod est, et corruptio denominata a non esse in quod est. Et sic est de augmento et decremento et omnibus aliis denominationibus motus specialiter denominatis, sicut dealbatio, denigratio, calefactio, et infrigidatio, et sic de aliis omnibus. Causa autem ejus est, quod id ex quo est motus, motu abjicitur: et ideo motum nec informat nec denominat. Id autem ad quod est motus, acquiri-

1 Ex hoc patet quod licet inter substantiam et accidens non proprie detur medium, tamen in modis substantiae et in modis accidentis nihil

prohibet aliquo modo medium inveniri. 2 Idem habet Themistius in praesenti loco.

<--- Page Split --->

tur, et ideo informat motum et denominat ipsum.

Text et rom. In tertio autem scientiae hujus libro 5. diximus sufficienter quid est motus. Sed quod hic volumus esse notum, est quod species substantiales in quas sunt mutationes generationum, et passiones quae sunt qualitates in quas alterantur quae alterantur, et locus in quem movetur id quod movetur localiter, sunt immobilia immobilitate negative dicta, ita quod nullo modo possunt moveri per se, sed per accidens solum : et qui dicit talia moveri, non est loquendum cum eo in physicis : eo quod ipse negat motus principia, quae sunt diversa mobilia esse ab his in quae est motus, et cum est immobilitas non esse motum. In fine autem motus ad quem motus est, est immobilitas et privatio motus : et hoc est quando species acquisita est per motum : et tunc non est motus. Qui autem dicit talia moveri, dicit tunc motum esse maxime cum illa sunt : et cum illa sunt, est privatio motus ; et sic dicit talis, quod cum motus privatio est, quod tunc maxime est motus : et haec insania dicere : et ideo cum tali non est loquendum, quia mente excidit : talia autem sunt scientia et color, et omnia talia ad quae est motus 1.

Tamen aliquis jam dubitavit super hoc utrum passiones et passibiles qualitates sunt motus, sicut albedo quae est passio corporum alborum : eo quod infert eis passionem. Et fuit ratio suae dubitationis, quod tales qualitates quasi continue variantur in corporibus in quibus est actio et passio, sicut sunt corpora physica inferiora. Et iste nescivit quod subjectum est quod mutatur, et ex mutatione subjecti consequitur variatio talium passionum et formarum. Si

enim diceretur qualitas talis mutatio, tunc oporteret etiam dicere, quod mutatio est in mutationem : quia mutatio aliquando est in albedinem vel aliam passionem : et hoc nos infra ostendemus esse impossibile : et ideo dicimus quod albedo non est motus alterationis, sed albatio.

Cum ergo, sicut diximus, sic duo termini motus, ex quo, et in quid, absque dubio etiam in illis est distinctio prædicta, scilicet per accidens, et gratia partis, et per seipsum, et primo sive essentialiter. Sed nos non distinguemus hic nisi in eo in quod est motus : quia hoc dat speciem motui : et non distinguemus ea in termino ex quo est motus : quia superfluum esset a nostra intentione, cum abjiciatur a motu, et nullam det motui speciem vel nominationem. In eo autem quod fit album, sunt ista tria. Id enim quod fit album, dicimus mutari in id quod intelligitur, eo quod accidit albedinem intelligi: et hoc est per accidens pure: eo quod intelligibile secundum quod hujusmodi non est terminus motus, sed potius a motu et materia separatur per intellectum. Dicitur autem in colorem mutari gratia partis : quia pars coloris est album. Et in loci mutatione dicitur aliquis moveri in Europam, quia pars Europæ sunt Athenæ: vel in Germaniam, quia pars Germaniæ est Colonia. In album autem colorem per se mutari dicitur. Ista igitur inveniuntur in mobili, et in movente, et in-moto, et in eo ad quod est motus, quæ essentialia sunt motui.

Tempus enim causatur a motu : et ideo cum quærimus de speciebus motus, non est necessarium, ut de ipso ponamus distinctionem, licet etiam ista tria sint in ipso : quia est motus in tempore terminato, et in anno, et in parte anni 2. Sed quia movens per hoc quod in specie convenit cum ipso in quod est motus, ali-

<--- Page Split --->

quid facit ad speciem motus c6gnoscendam, propter hoc locutionem fecimus de ipso, licet sit extrinsecum motui. Intrinseca autem essentialia sunt id quod est materiale, ut mobile : et id quod est formale, ut id in quod est motus. Et ideo ad cognoscendum speciem motus sufficit in his tribus consideratio distinctionis praehabitae.

Manifestum est igitur ex praedictis quomodo quidem aliquid per se movetur, et quomodo quidem secundum accidens, et quomodo secundum aliud, sive gratia partis, et qualiter ipsum primum quod essentiale est et in movente, et in eo quod movetur. Et manifestum est quod motus sicut in subjecto non est in specie ad quam est motus, quaecumque sit illa, sed est sicut in subjecto in eo quod movetur : et hoc est esse motum ut in subjecto immobili quod secundum actum fit : quia actus mobilis in quantum mobile est motus, ut in tertio libro est declaratum.

ipsum ex eo sicut ex contrario : quia nos supra ostendimus, quod medium contrariorum non est sicut subjecta natura medium, sed potius sicut id quod habitualiter habet aliquid de utroque contrario 1 : et ideo mutans ex ipso utitur ipso sicut contrario ad utrumque : quia medium quodammodo est ultima et extrema, per hoc quod participat aliquid de utroque : et ideo extrema comparata ad medium, et ipsum comparatum ad extrema dicuntur contraria, sicut vox media dicitur gravis qua comparatur ad ultimam in subtilitate, sive in acumine : et dicitur acuta et subtilis, quando comparatur ad extremum in acumine sive subtilitate. Et similiter fuscum dicitur album, quando comparatur ad nigrum, et idem dicitur nigrum quando comparatur ad album. In talibus ergo contradictoriis et mediis species mutationum quae sunt per se species motus, inquiremus.

CAPUT II.

De divisione ex qua sumuntur prima genera mutationum.

Mutatio quidem igitur quae est secundum accidens, dimittatur : quia in omnibus est generibus, et est semper, eo quod infinitas habet causas : et continue est, quia una earum terminatur ad aliam : qui enim factus est albus, factus est similis alicui et dissimilis alicui, et forte didicit: et sic est in aliis mutationibus, eo quod mutatio per accidens modis multis fit, et non ad artem redigibilis.

Illa vero quae non est secundum accidens, ita est per se, et non est in omnibus generibus, nec in omnibus speciebus generum, sed est in contrariis tantum, et in mediis contrariorum, et in contradictione, et hujusmodi fides et probatio est ex inductione motuum : quia generatio et corruptio et alteratio et aliae mutationes hoc modo habent fieri. Id enim quod mutat id quod movetur ex medio, mutat

Hoc autem determinato, videamus quae mutationum sit motus, et quae non sit motus earum quas per se esse diximus. Sumemus autem principium hujus investigationis a divisione eorum inter quae est mutatio omnis.

Quod enim mutatio omnis sit ex quoText, et com. 7. 7. 7. 7. 7. 7. 7.

1 De differentia inter medium potentiale et

<--- Page Split --->

quod transitum ab uno in aliud, unum esse prius ex quo est, et aliud esse posterius in quod, sive ad quod est. Quamdiu enim res manet in dispositione una, non mutatur: sed tunc mutari dicitur, quando fluit ab uno in aliud, sive secundum formam, sive secundum locum mutetur.

Mutans ergo sive movens mutabit id quod mutatur quadrifarie, eo quod duo termini inter quos est motus, quatuor modis possunt comparari et combinarì. Mutatio enim inter duos terminos affirmative sumptos, sicut quæ est ex subjecto in subjectum. Aut inter duos negative sumptos, sicut si esset ex non subjecto in non subjectum. Aut inter duos quorum unus subjicitur affirmative et alter negative : et hoc dupliciter. Aut prior est affirmativus et posterior negativus, sicut est in mutatione quæ est ex subjecto in non subjectum. Aut prior quidem negativus, posterior affirmativus, sicut illa quæ ex non subjecto in subjectum. Ego enim voco hic subjectum quod affirmative monstratur : hoc autem est ens completum per formam importatam in prædicato affirmativæ propositionis, quæ est de ipso, sicut cum dicitur, hoc est homo, et hoc est asinus, et hoc est ens in se completum, quod jam aliud ens quod est accidens potest recipere in seipsum, et per hoc dare ei esse. Tale autem ens non est materia pura, quia de illa nulla est affirmatio quæ veræ habeat rationem affirmationis : quia cum dicitur, materia est materia, non servatur ibi habitudo subjecti ad prædicatum, licet modus aliquis illius sit ibi : et ideo etiam ex tali affirmatione non potest inferri materiam simpliciter esse : quia non sequitur, quod si materia est materia, quod materia simpliciter sit : quia quod simpliciter est, actu est. Materia autem in potentia est tantum 1. Sicut autem materia in se con-

siderata non mensuratur affirmatione, neque est subjectum secundum quod hic loquimur de subjecto, sic neque materia stans sub privatione subjectum est : quia a privatione non habet entitatem materia, sed potius ex ipsa est non ens : et ideo neque materia secundum se, nec materia substans privationi est subjectum hoc modo quo hic loquimur de subjecto. Alia autem ratione secundum quam subjectum dicitur id quod habet substare primo formis, materia sola subjectum est: sed hoc modo non loquimur hic de sub-jecto.

Sumamus igitur divisionem habitam ex compositione duorum terminorum mutationis ad invicem : quia ex numero partium illius divisionis necesse est crescere species et genera mutationum. Erunt Tres vermutatione. igitur genera mutationum tria per ea quæ dicta sunt : quia oppositio non invenitur nisi tribus membris præhabitæ divisionis, ex subjecto in non subjectum, et ex non subjecto in subjectum. Quod enim est ex non subjecto in non subjectum, non potest facere genus mutationis : eo quod in terminis illis sic ad invicem comparatis, non est comparatio per opposita in situ terminorum. Non subjectum enim ad non subjectum non opponitur, neque contrarie, neque contradictorie : eo quod non ens non opponitur non enti, sed ens enti potest opponi contradictorie. Non ens autem enti contradictorie opponitur, vel secundum habitum, vel secundum privationem. Cum igitur omnis mutatio inter opposita sit, sicut nos determinavimus in libro primo scientiæ hujus, non potest esse mutatio aliqua inter non subjectum et non subjectum. Sive enim inter non subjectum dicat negationem puram, sive relinquat potentiam solam, sive potentiam cum privatione, nunquam facit oppositum ad non subjectum : quoniam nec non ens

1 Cum dicitur materia de materia, non servatur ibi habitudo subjecti ad prædicatum ; quod credo Doctorem dixisse propter dictum Com-

<--- Page Split --->

opponitur non enti, nec potentia potentia, nec privatio privationi.

Bacumontum pulchrum.

Est autem sciendum quod transmutatio quae est de subjecto in subjectum, non est inter opposita secundum modum : quia non est modus oppositionis aliquis inter subjectum et subjectum. Est autem inter opposita quae subjiciuntur terminis illis : quia contraria ambo sunt actu, et ita utrumque relinquit subjectum : propter quod quantum ad ea quae supponit, illud membrum divisionis mutationum constituit mutationem, quae tamen mutatio etiam reducitur ad hanc quae est de non subjecto ad subjectum, vel e converso : et sic duo sunt membra prima istius divisionis.

Quod qualiter fiat intelligendum est, quod cum dicitur non subjectum, negatio potest dicere negationem puram vel consequentem ex quadam affirmatione : et si quidem dicit puram, tunc est absoluta negatio ejus quod est in actu, sicut est non ens quod subjicitur generationi. Si autem dicit consequentem ex affirmatione negationem, tunc relinquit subjectum informatum secundum actum, quod propter oppositionem quam habet ad aliud, negatur ab ipso : et est privatio ipsius, sicut dicitur nigrum non album, et non bonum dicitur malum. Est ergo praehabita divisio talis, quod mutatio, aut est de non subjecto ad subjectum, vel e converso de subjecto ad non subjectum : et non subjectum est duplex, scilicet simpliciter, et secundum quid : tunc illa quae est de non subjecto ad subjectum, vel e converso, est duplex : quia aut est de non subjecto vere ad subjectum vere, vel e converso, vel est de non subjecto secundum quid ad subjectum secundum quid, vel e converso. Nulla autem potest esse de non subjecto vere ad formam accidentis : quia materia quae est non subjectum, vere non est susceptibilis formae accidentalis nisi prius receperit formam substantialem : eo quod esse accidentis a substantia

composita causatur, et in ipsa, sicut alibi habet probari : et ideo nulla mutatio potest esse de non ente simpliciter ad ens secundum quid, vel e converso.

Patet igitur quod ex praedicta divisione non crescunt nisi tria mutationum genera. Illa igitur quae est ex non subjecto in subjectum, est in contradictionis modo : eo quod sui termini modum servant oppositionis contradictoriae, et illa dicitur generatio. Et propter causam quam diximus, dividitur in duas. Alia enim est generatio simpliciter et sine determinatione et simpliciter : quia est ejus quod simpliciter. Alia vero est generatio quaedam, sive secundum quid, et est cujusdam, hoc est, secundum quid entis, et non in eo quod est simpliciter, sicut generatio quae est ex non albo in albu:1 generatio dicitur secundum quid, sive quaedam et cujusdam et non simpliciter entis. Illa vero generatio quae est ex non esse quod non est, hoc est, quod secundum substantiam non actu est, quia hoc simpliciter non est, et est in substantiam actu existentem est generatio simpliciter vel fieri vel non fieri : quia quando aliquid simpliciter fieri vel non fieri dicimus, hoc dicimus secundum substantiam. Mutatio autem quae est ex subjecto in non subjectum est corruptio et absolute et simpliciter corruptio, quae cum est ex subjecto secundum actum existentem non esse quod simpliciter non esse dicitur : eo quod non habet actum substantiae. Illa vero quae est corruptio quaedam cujusdam et secundum quid, est illa quae est in oppositam negationem illi generationi quae fuit dicta esse secundum quid, quod fuit in id 'quod est secundum quid, sive secundum accidens.

<--- Page Split --->

CAPUT III.

De probatione, quod generalio et corruptiò non sunt motus, sed mutationes solum secundum fines earum.

Text, et com. 8. His autem habitis, procedamus ad determinandum utrum omnes istae mutationes motus sunt, vel non sunt. Hoc autem inveniemus de facili distinguendo, quod id quod non est, sive non ens dicitur multipliciter : et sufficiunt hic nobis tres modi quibus diversificatur non Triplex non ens. Est enim non ens per compo&tiionem et divisionem quando componuntur ea quae habent dividi, sicut cum dico, homo est asinus, vel chimera, vel hircocervus : vel dividuntur ea quae habent componi, sicut cum dicitur, homo non est animal, et hujusmodi : et haec sunt absolute vel omnino : et ideo non convenit tale non ens moveri omnino, quia quod nihil est, non subjicitur motui vel mutationi. Alio autem modo dicitur non ens quod non actu est ens demonstratum, sicut sunt omnia entia quae perfecta sunt in natura, et de quibus contingit dicere vere quoniam sunt : et hoc est ens potentia materiae solum, quod modum oppositionis habet ad id quod est actu per formam : et de hoc etiam probabimus quoniam non movetur, eo quod motui subjici non potest. Tertio autem modo dicitur non ens per accidens : quia videlicet non est per accidens illud cujus privatio significatur in ipso, secundum quam etiam privationem dicitur et significatur ut non ens, sicut dicitur non ens, non bonum, et non album : et hoc non ens convenit moveri : eo quod illud non ens simpliciter quidem est, et secundum accidens non est, ut homo est non album : et ideo illud moveri potest. Illud igitur

non ens quod simpliciter non est, eo quod secundum actum non est. Simpliciter enim esse et secundum actum esse non convenit moveri. Cujus duas rationes dat Aristoteles, et Averroes et Avicenna assignant tertiam. Ego autem apponam et quartam et quintam et sextam.

Una igitur quam dat Aristoteles, haec Sex rainest per quaes est, quod dicit, quod impossibile est tale ostendit non ens in artu non posset per se nuoetiam generationem motum esse : quia veri. si moveatur, tunc movebitur quod simpliciter non est. Cum enim dicitur aliquid fieri secundum generationem, oportet quod illud quod fit, non sit simpliciter et secundum substantiam. Si in generatione secundum quid est non ens secundum quid, de quo verum est dicere, quod ipsum est simpliciter, oportet quod in eo quod simpliciter est generatio, sit non ens simpliciter : de quo nullo modo verum est dicere, quod ipsum est ens. Unde de eo quod simpliciter fit, hoc est de eo quod simpliciter generatur, verum est dicere quod ipsum simpliciter est, quod non ens est simpliciter. Idem autem contingit si dicatur non ens simpliciter quiescere, quia quies non opponitur nisi motui : et ideo quod non contingit moveri, non contingit quiescere. Haec igitur sunt inconvenientia quae contingunt si dicatur non ens moveri, et si dicatur quiescere, scilicet quod simpliciter illud quod non est, movetur : et quod illud quod simpliciter non est, quiescit : et hoc ideo est inconveniens, quia non entis non est motus, neque quies, sicut per se manifestum est. Sed haec ratio amplius declarabitur inferius, ubi duorum Philosophorum Avicennae et Averrois ratio adjungetur, quae quasi dicet causam propter quid non ens moveri non poterit, neque quiescere.

Secunda autem ratio est ejusdem Aristotelis, qui dicit quod omne quod movetur, est in loco aliquo, cum ipsum sit quantum corpus. Quod autem simpliciter non est ens, in nullo loco est : quia tale non ens non est nisi in poten-

<--- Page Split --->

tia materiae, et gratia materiae simplicis non debetur corporibus locus. Cujus signum est, quod materia secundum quod altera pars est essentialiter componens corpus, est in omni corpore in quocunque loco sit. Et ideo quod non est simpliciter, non in loco est alicubi sive in aliquo loco : et sic ejus quod est non ens simpliciter et est potentia, esset aliquis locus particularis : et sequeretur ex illo, quod potentia ad ens et ad non ens simpliciter salvaretur in aliquo loco, et corrumperetur extra locum aliquando existens : quod est in inconveniens, cum materia sit incorruptibilis et ingenita, sicut habitum est supra in primo libro scientiae hujus. Sic ergo duae sunt causae quare non ens simpliciter non movetur. Una, quia non potest tale non ens motui subjici sicut mobile. Alia autem, quia non est in loco.

Et causa hujus est quia motui non potest subjici tale non ens absque dubio : quia si motui subjiceretur, sicut dicunt Avicenna et Averroes, oporteret quod aut gratia materiae in quantum substantia quaedam est, motui subjiceretur, aut gratia privationis quae est in ipsa. Constat autem quod non potest subjici motui gratia suiipsius in quantum substantia quaedam est ex omnibus quae sufficienter dicta sunt in fine primi libri, ubi agitur de principiis mutationis et motus : et insuper quia omnis motus continuus est et divisibilis : et sic oportet habere medium et extrema. Inter materiam autem et formam nihil est medium, et ideo nullus potest esse motus unius ad alteram. Si autem diceretur quod subjicitur motui gratia privationis quae est in ipsa, hoc iterum esse non potest : quia privatio vel est in ipsa, et per privationem materia dicitur non ens : et sic sequeretur, quod gratia non entis, et in quantum est non ens, simpliciter esset aliquid subjectum motui : ergo ulterius

cum motui subjectum sit simpliciter subjectum, oporteret quod in quantum est non ens, simpliciter esset, quod est absurdum. Si autem d. catur quod privatio relinquit aptitudinem formalem ad actum, et gratia illius supponitur motui, hoc iterum esse non potest : cum aptitudo illa sit essentialiter forma substantialis, quae simplex est et indivisibilis 1. Quod autem simplex est et indivisibile, non potest intercipi ut secundum partem et partem habeatur. In omni autem notu exigitur hoc, quod ubi vel forma per motum habita secundum partem habeatur, ut dictum est in tertio scientiae hujus : et ideo generatio non est motus, sed finis motus, ut dictum est superius. Si autem generatio non est motus, neque corruptio erit motus per eamdem rationem. Id enim quod contrariatur motui large sumpto contrario, ut sub se comprehendat et oppositionem contrariorum, et habitus et privationis, oporteret esse motum aut quietem : et ideo cum oppositorum idem sit genus, et generatio quae opponitur corruptioni, non sit in genere motus, sed mutationis simplicis, non erit corruptio in genere motus. Ecce ad tantum extenduntur verba praedecessorum nostrorum in scientia Peripateticorum.

Hujus autem quarta ratio est, quia Quarta ratio doctores. cum omnis motus sit actus imperfectus successivus, sicut in tertio probatum est, indiget ipse subjecto quod per motum devenit ab uno in aliud continue. Si ergo materia simplex subjiceretur motui, oporteret necessario quod ipsa per motum continue veniret ab uno in aliud : ergo aut ab una materia in aliam, aut ab una forma in aliam. Constat autem quod non potest devenire ab una materia in aliam, cum non sit nisi unum hyle quod subjicitur generationi simplici. Si autem devenit ab una forma in aliam, tunc est in una · forma et alia : ergo fuit actu ens et

1 Nota ergo, secundum Doctorem, quod aptitudo quam relinquit privatio in materia est

<--- Page Split --->

non materia simpliciter, quae simpliciter est non ens : et hoc est contra hypothesim : et haec forte fuit ratio quae praecipue movit Aristotelem ad istam subtilem considerationem.

Quinta ratio est : quoniam si materia ens in potentia tantum subjiceretur motui et sufficiens esset ad hoc, tunc cum natura operetur per minima, non quaereret aliud subjectum motus. Quærit autem aliud, sicut constat ad visum. Ergo ipsa per se non potuit esse subjectum.

Sexta autem ratio est ejusdem : quoniam materia susceptibilis est formæ subito, non interveniente tempore. Si ergo talis materia subjiceretur motui, oporteret quod omnis motus esset subito, quod falsum est. Et ideo etiam divini sapientes dicunt, quod cum materia esset creata, quæ subito receptibilis est formæ substantialis, quod Creator omnium formis eam informavit subito, et sic creavit omnia simul, sicut aer ad oppositionem rectam luminaris ubicumque sit, simul recipit lumen.

Cum autem dico generationem et corruptionem non esse motus, intelligo quod nomen nec convenit ei univoce, nec per prius et posterius 1. Et quod quidem univoce non conveniat ei, satis patet ex dictis. Quod autem non conveniat ei per prius et posterius, ex hoc declaratur, quia quidquid per prius et posterius convenit alicui, id primo convenit uni et alii per comparationem ad illud. Motus autem nomen et ratio nec convenit generationi primo, nec in comparatione ad aliquem motum : et ideo nullo modo est motus, sed mutatio simplex vel finis motus, sicut in praecedentibus dictum est : habent se tamen motus et mutatio sicut inferius et superius : quia omnis motus mutatio quaedam est, sed non convertitur, quod omnis mutatio sit motus. Dictum autem est, quod mutatio-

nes secundum divisionem superius habitam sunt tres.

Harum autem trium illæ quæ sunt seText, et con- 9. cundum generationem et corruptionem, Trium metationum non sunt motus, sicut nunc est declarapraedictarum ea tantum : quia illæ sunt secundum contradimotus, quæ est a subjetionem quæ non habet medium per est a subjecto in subquod sit motus : ergo relinquitur quod jectum. mutatio illa quæ est de subjecto in subjectum, sit motus tantum : ergo est de affirmative significato in id quod oppositum est illi affirmative significatum. Duo autem affirmative significata opposita sunt duobus modis, scilicet secundum oppositionem contrariorum, et secundum oppositionem privationis et habitus : et ideo cum dicimus motum esse de subjecto ad subjectum, sumimus subjectum in communi pro contrariis et oppositis secundum privationem et habitum, et vocamus utrumque illorum contrarium in communi : et ideo subjecta dicimus contraria, et media inter contraria quæ comparata extremis contraria sunt. Privatio enim in communi ponitur pro contrario : quia affirmative monstratur designari, ut nudum, et album, et nigrum. Sicut enim nudum ad vestitum, privatio est affirmative designata, et cœcum ad videns : ita privatio albi est nigrum secundum aliquem modum quem supra determinavimus. Eo autem modo quo cœcum et nudum dicuntur privationes affirmative designatae, non differt subjectum a non subjecto ex quo est generatio : quia nudum et cœcum non ponunt formas oppositas, sed materiam tantum : dicunt tamen aptitudinem ad formam : et ideo si talis privatio significetur respectu forma substantialis, ex ipsa erit generatio, non motus, licet affirmatione designetur.

1 Nomen motus non convenit univoce neque per comparationem ad aliud generationi et

<--- Page Split --->

CAPUT IV.

est calor, et ire ad substantiam est substantia quodammodo. Et alii dixerunt, quod motus absque dubio non est in passione secundum quod ponitur in tribus generibus, hoc est, ratione terminorum motus, et non ratione essentiae motus.

Quod in substantia non potest esse vere motus, in quo est digressio declarans quae et quot exiguntur ad vere contraria.

Sr.rt, et com. Si igitur sufficienter praedicamenta di- 9. visa sunt quando dividuntur in substantiam, et quantitatem, et qualitatem, et ubi, et quando, et ad aliquid, et facere, et pati, et situm, et habere, tunc necesse est motus esse tres secundum genera, scilicet motum qualitatis, et motum quantitatis, et motum secundum locum. In aliis enim non est motus, sed in istis tantum. Sicut enim quidam dixerunt Philosophorum, motus dupliciter consideratur. Aut scilicet secundum quod est ubi, vel forma fluens. Aut secundum modum suae redemptionis in subjecto. Et primo quidem modo est in eodem predicamento cum forma non fluente, vel cum ubi non fluente : et hoc modo motus est in tribus praedicamentis. Secundo autem modo motus est in praedicamento passionis solum. Et quia omnis forma consideratur ut fluens vel ut quieta : et si ut fluens consideratur, tunc est cum tempore : et si consideratur ut quieta, tunc est sine tempore : ideo principales partes orationis apud omne genus idiomatis sunt nomen et verbum : et haec videtur esse Alfarabii et Avic. unae sententia. Quidam tamen alii non concesserunt, quod forma fluens ut fluens caderet in praedicamento sicut sub praedicamento contentum : et illi dixerunt, quod motus est via in praedicamentum : et ideo reducitur ad ipsum, sicut ire ad calorem

Averroes autem videtur velle, quod Text. et com. duplex est consideratio motus, scilicet Averrolis opinio. secundum suam materiam, hoc est, secundum quod est ratio in qua est motus, quae est qualitas, vel ubi, vel quantitas : et sic est in genere illius rei ad quam est motus : secundum formam autem consideratur, hoc est, secundum quod est transmutatio conjuncta cum tempore est in praedicamento passionis : quia sic est in eo quod movetur a movente, et non in agente 1. De hoc autem plura disputata sunt in tertio libro hujus scientiae. Divisis praedicto modo praedicamentis, ostendemus impossibile esse, quod motus sit in aliquo aliorum nisi in praenominatis tribus tantum.

Dicimus igitur quod secundum substantiam non est motus, eo quod substantiae non est aliquid contrarium. Omnis autem motus est inter contraria et media. Ergo nullus motus est in substantia. Nec intelligimus hoc, sicut dixit Alexander Graecus, quod substantia composita non habeat contrarium, sed potius quia formaliter contrarietas non est in substantia, ita quod illae contrariae formae sint substantiae : quia aliter ex hoc quod diximus, probare non possemus quod in substantia non est motus. Id enim quod mutationi subjicitur in substantia, in potentia est ens quod est non ens simpliciter. Omne autem quod movetur, est ens actu, quemadmodum in praecedenti capitulo est dictum. Nec obviat hoc quod Aristoteles dicit in libro se-

1 Nota bene quomodo intelligatur dictum Averrois in hoc loco, videlicet quod motus se-

<--- Page Split --->

cundo Peri geneseos, quod ignis et aqua sunt contraria, cum tamen ignis et aqua sint substantiae. Ignis enim et aqua non sunt contraria, ut ipse Aristoteles in primo Peri geneseos innuit, nisi ratione qualitatum suarum : propterea quod ipse dicit ignem secundum quod est substantia nihil agere, cum primae qualitates sint qualitates, et accidentia in mixtis non possunt esse substantiae in elementis : quia impossibile est quod id quod est accidens in uno, sit substantia in altero : et ideo sunt qualitates, et non substantiae elementorum : verumtamen sunt qualitates propriae elementorum et naturales ipsis et inseparabiles, et ideo sunt signa formarum substantialium in elementus, et in diffinitione eorum ponuntur loco formarum substantialium. Et divisio elementorum penes ipsas, ut sunt signa substantialium formarum, accipitur 1. De hoc autem plura habent dici in libro Peri geneseos.

Scias autem quod licet bene sequatur, quod si in substantia non est contraritas, quod non est in substantia motus : non tamen sequitur, si est contrarietas in substantia vel in alio genere, quod sit in substantia vel in alio genere motus. Et in hac consequentia deceptus fuit Thenistius Graecus. Non enim supra ostendimus quod in substantia est contrarietas quaedam, sicut in omni genere uno est contrarietas : quia si large sumatur contrarium, tunc comprehendit oppositio contrariorum sub se oppositionem privationis et habitus, cum privatio affirmative designatur : sed inter talia contraria non est motus, sed mutatio simplex.

Adhuc autem advertendum est quod superius diximus contraria dupliciter accipi, scilicet simpliciter, et secundum se, prout sunt qualitates puræ, et secundum quod habent in se virtutem formarum substantialium, in quarum sunt substantiis : et ideo calor hominis aliter agit

quam calor naturalis ignis, et sic est in omnibus substantiis. In hac enim duplici acceptione non accipimus haec contraria : sed contraria hic vocamus vere contraria.

Ad vere autem contraria quatuor exiqualiter ad guntur. Primum quidem est, quod sint vera contragentia in se invicem vel patientia, vel conditionem requiruntur. per se, vel per alia quae sunt priora ipsis. Per se quidem, sicut qualitates primæ. Per alia ab ipsis, sicut qualitates secundæ creatae ab ipsis quæ dicuntur primæ.

Secundum autem est, quod sint formæ non simpliciter simplices, sed multiplicatæ in materia multiplicata, et diminutæ in subjecto diminuto, sicut sunt omnes formæ corporales. Calor enim major est in majori calido, et minor in minori, si id sit subjectum ejus, sicut nos dicemus in fine octavi libri hujus scientiæ.

Tertium autem est, quod omnia contraria habeant medium per quod fit motus : et hoc quidem necessarium æstimo : quia in omni motu est processus ab uno in aliud : et quando processus ille relinquit unum, acquirit aliud continue plus et plus : et ita oportet quod medium sit inter extrema motus. Et si forte aliquis objiciat, quod etiam in qualitatibus contrariis quaedam sunt immediata, sicut sanum et ægrum, et ut quidam dixerunt, calidum et frigidum. Dico ad hoc, quod contraria immediata non sunt ex hoc immediata quod sunt contraria, sed quia causantur a privatione et habitu, sicut sanum et ægrum. Inter calidum autem et frigidum media sunt multa, ut tepidum, aliaque. Et si ad hoc mihi objiciatur quod Aristoteles dicat illa esse immediata, dico dupliciter accipi contraria, scilicet secundum intentiones suas, et secundum suum esse. Et si accipiantur secundum intentiones suas, hoc est, secundum quod sunt formæ in se non relatæ ad esse quod habent in subjecto,

<--- Page Split --->

quædam sunt formæ miscibiles sicut secundum actum suum formalem, hoc est, per hoc quod agit eas in formali esse suo. Et quædam non sunt taliter miscibiles formæ. Illa autem contraria quæ sunt formæ miscibiles modo quo dictum est, habent media, sicut album et nigrum : quia lux quæ agit colores, miscext extrema mediis coloribus : et sicut est in acuto et gravi sono, et in saporibus, et odoribus similiter, et in aliis multis contrariis. Si autem non sunt formæ miscibiles, sed vincentes se mutuo in propriis subjectis : tunc non habent medium, sicut calidum et frigidum : et hoc convenit propter vehementiam suæ actionis, quæ semper vincere quærit, aut vincit. Si autem vere contraria secundum se considerantur, tunc absque dubio omnia habent media : quia nunquam est processus ab extremo ad extremum, nisi per media multa quæ in esse sunt in substantia motus : sed media ista sunt in potentia quæ procedit continue ad actum secundum exigentiam motus : quia videlicet motus est actus ejus quod est in potentia.

intenderentur et remitterentur. Et ideo generatio et corruptio sunt immediata per modum contradictionis opposita, nec propria actione etiam ducuntur et expelluntur a proprio susceptibili : et ideo non sunt contraria vere loquendo de natura contrariorum. Sunt igitur in universo duæ causæ in communi quare in substantia non est motus, sed mutatio simplex, quarum una est defectus mobilis : quia sicut diximus superius, materia quæ est in potentia ad formam substantialem, non est mobilis. Altera autem est defectus extremorum et mediorum quæ requirit motus, ut sit inter ipsa quæ sunt contraria et media, quorum quodlibet sit habitus et forma.

CAPUT V.

De probatione quod in ad aliquid non est motus per se, sed per accidens.

Quartum autem sequitur ex primo, scilicet quod mutuo se expellunt ab eodem susceptibili expulsione propria, et non per formam alienam. Hoc autem dico, quod propria actione agat expulsionem suam : quia formæ substantiales diversæ non sunt simul in eodem susceptibili : sed expulsio earum non fit mediante actione ipsarum, sed potius per actionem contrariarum qualitatum, sicut diximus in aliis locis. Manifestum est autem, quod nullum horum quatuor convenit formis substantialibus : quia illæ neque agunt, neque patiuntur ab invicem : et ideo una substantia posita juxta aliam non mutabit eam nisi per qualitates primas vel secundas quæ sunt in ipsa. Formæ etiam substantiales sunt simpliciter simplices sine quantitate, nec majores in majori parte materiae suæ, nec minores in minori : nec habent medium per quod fit motus ad extremum ipsum : quia aliter

Sed neque in ad aliquid est motus Text. et com 10. nisi per accidens. Quorumcumque enim accidit fieri mutationem secundum formam aliquam, nihil mutato eo quod mutari dicitur, illa non moventur per se, sed per accidens. Sicut autem accidit in ad aliquid. Cum enim Coriscus dexter sit columnæ, transeunte Corisco in sinistro, efficitur columna sinistra, nihil mutata columna : ergo variatio formæ ad aliquid quæ fit circa columnam a dextro in sinistrum, per accidens fit : quia fit moto alio quodam. Sed et in eo quod movetur, motus fit per accidens in forma relationis : quia Coriscus non efficitur sinister nisi per motum localem a dextro in sinistrum : ergo variatio formarum secundum quas dicitur ad aliquid, causatur ex alio motu per accidens : ergo fit talis motus. Per accidens autem motum divisimus olim, eo quod in omnibus est,

<--- Page Split --->

et determinari per artem non poterit. Adhuc autem sunt aliae causae, scilicet quia opposita relative in uno non sunt. Ea autem inter quae essentialiter est motus, sunt in uno eodem susceptibili. Adhuc autem quia simul sunt opposita relative, et posita se ponunt, et perempta se perimunt. Ea vero inter quae est motus, nunquam simul sunt: et si ponitur unum eorum, alterum destruitur, et e converso. Adhuc autem quia simplices formae sunt, quae ducuntur ad aliquid medium non habentes, sicut patet consideranti in natura eorum quae sunt ad aliquid. His ergo de causis in ad aliquid non est motus nisi per accidens, ut diximus.

CAPUT VI.

Quod in agere et pati non est motus.

Text, et com. 10.

Ostendemus etiam, quod in agere et pati non est motus, et loquemur universaliter de agere et pati secundum quod omne movens est agens, et omne motum est patiens. Nec osteïdemus tantum, quod motus non est in agere et pati, sed etiam quod nulla mutatio per se est in praedicamentis dictis, neque generatio, neque corruptio, neque aliquis alius motus vel mutatio 1. Et 2 hujus causa in universali est: quia motus non est motus, neque generationis generatio, neque alicujus mutationis mutatio. Agere autem et pati non sunt sine motu vel mutatione: et ideo si motus vel mutatio per se et essentialiter esset in agere et pati, absque dubio sequeretur ipsius motus esse motum, et ipsius mutationis esse mutationem. Et hoc primo ostendemus

per hoc quod si motus est ipsius motus, et mutationis mutatio, hoc contingit altero vel utroque duorum modorum.

Cum enim dicitur, quod mutationis est mutatio, potest in genitivo notari constructio subjecti vel termini : et si construitur in habitudine subjecti, sensus est quod motus est motus, et mutationis mutatio sicut ejus quod movetur, sicut dicimus hominis esse motum qui movetur, quia mutatur ex albo in nigrum, vel secundum aliam mutationem. Si autem construatur in habitudine finis sive termini, tunc sensus est quod motus est motus, ita quod motus essentialiter sit ad motum sicut ad terminum, sicut motus albi essentialiter et per se est ad nigrum. Et primum quidem est impossibile, quia si motus esset motus sicut subjecti quod movetur, tunc oporteret concedere quod motus movetur proprie: et omne quod in genere est, in aliqua specierum est: tunc oporteret concedere quod motus aut calesceret, aut frigesceret, aut locum mutaret, aut augeretur, aut diminueretur: hoc autem est impossibile, quia motus vel mutatio non est aliquod de numero subjectorum: eo quod subjectum est ens in se completum, quod est causa esse accidentis in ipso. Mutatio autem et motus incompletius esse habent quam accidens quietum. Adhuc autem abiret hoc in infinitum: quia si motus subjiceretur motui, oporteret quod omnis motus esset subjectum alterius; et sic secundus etiam tertio, et tertius quarto subjiceretur, et sic in infinitum, quod est impossibile. Adhuc autem si motus esset subjectum, et motus esset in motu, esset subjectum in subjecto, quod est impossibile.

Et si forte diceretur ad hoc, quod unus esset subjectum, et alter non, sed res existens in subjecto, oporteret quod duae

<--- Page Split --->

res quæ sunt ejusdem generis et rationis, essent subjectum et accidens : quia per hoc quod una earum est subjectum, substantia est : et per hoc quod est in subjecto, est accidens : cum motus et motus sint ejusdem generis, et ejusdem rationis secundum genus. Illud est igitur impossibile motum esse motus, et mutationem mutationis per modum subjecti.

T r e t . etcom . Eodem modo est impossibile, quod 12. motus sit motus per modum finis et termini. Si enim motus est motus, vel mutationis mutatio per hunc modum, hoc erit in mutando alterum aliquod subjectum, ex mutatione una in alteram speciem mutationis, quæ essentialiter est finis et terminus ejus. Oportet enim quod omnis mutatio terminum habeat essentialem et per se sibi convenientem, sicut patet cum homo mutatur ex aegritudine in sanitatem : sanitas adepta essentialis terminus est mutationis qui dicitur sanatio. Sed neque hoc possibile est, quod hoc modo mutatio sit terminus essentialis mutationis : sed potest terminari mutatio ad mutationem per accidens, sicut inferius ostendemus. Hic enim motus qui sic per se terminari ponitur ad aliam mutationem, erat motus ab una specie mutationis transiens ad aliam speciem mutationis sicut ad finem sibi essentialiter per se convenientem : et generatio et corruptio erunt similiter terminatae ad alias mutationes, quia quoad hoc simile est de generatione et corruptione. Neque est differentia in alio praeter hoc solum, quod generatio et corruptio sunt in opposita sic quod habent modum contradictionis qui est de subjecto ad non subjectum, et de non subjecto ad subjectum. Motus autem non similiter his ad opposita, sed potius est inter contraria, quorum utrumque est subjectum. Sed quoad constructionem impossibilium idem est motum esse motus quod generationem esse generationis, et corruptio-

nem corruptionis. Si enim sic motus esset motus, vel mutatio mutationis, tunc oporteret quod simul alia res mutaretur dupliciter. Quia enim mutatio est inter contrarias formas, oporteret quod transiret de forma in formam, sicut ex sanitate in aegritudinem. Et cum hoc propterea quod mutatio ponitur esse mutationis, oportet quod etiam per illam mutationem transeat ad quamcumque aliam quæ dicitur per se esse terminus primæ mutationis. Manifestum est quod secundum ista dicta, cum aliquis infirmatur et movetur ex sanitate in aegritudinem, quod tunc erit etiam mutatus in quamlibet aliam mutationem : hoc autem falsum et impossibile est, quia nos videmus quod ipsum convenit quiescere in aegritudine quam accipit per mutationem qua mutabitur ex sanitate. Quies autem privatio est motus : et ideo non convenit ipsum tunc transmutari : ergo transmutatio non terminabitur ad mutationem, sed ad quietem.

Et amplius manifestum est est hoc esse impossibile ex hoc quod tota doctrina transmutationum secundum hoc anni hilatur. Doctrina enim transmutationum est, quod transmutatio non est ad quodcumque contingens, sed ad oppositum : et ita si transmutatio est ad transmutationem, non erit ad quamcumque contingentem, sed ad opposita : et illa opposita erunt in quoddam alterum oppositum ex quodam oppositio illi. Et ex hoc convenit duplex inconveniens si dicatur mutationis esse mutatio. Quorum unum est, quod cum aliquis movetur ex sanitate in aegritudinem, quod tunc etiam sanatio quæ opposita est aegritudini, mutatio etiam inerit eidem : et sic aliquis simul infirmatur et sanatur, quod est impossibile. Secundum est, quod mutatio tunc non erit secundum regulam mutationis ex opposita in oppositam, sed potius ex hoc quod accidit. Cum enim simul moveatur ex sanitate et in sanitatem, et ex aegritudine in aegritudinem, non potest aliquis istorum terminorum

<--- Page Split --->

mutationis esse per se terminus : quia si ex uno moveretur essentialiter, tunc non moveretur essentialiter in eumdem simul, quando movetur ex ipso : nec tunc posset moveri simul ex opposito et in oppositum illi. Sic ergo erit mutatio semper ex eo quod accidit, et in id quod accidit, ut si aliquis mutat hominem ex scientia, vel ex recordatione in oblivionem, non erit hoc ideo quod recordatio vel oblivio opposita sint, sed potius mutat ipsum, quia inest ei accidentaliter oblivio, et non propterea quod oblivio sit terminus essentialis motus qui est ex recordatione : et tunc sufficit terminus accidentalis ad mutationem : aliquando venit ex recordatione in scientiam quae eadem specie vel genere est cum recordatione : aliquando autem venit ex recordatione in sanitatem quae est diversa genere a recordatione, quae omnia sunt impossibilia : et sic non est possibile, quod sit mutatio mutationis.

rem si detur esse posterior, cum posterior sit nata ex priori : ut si generatio simplex quae substantialis est, fiebat aliquando per generationem aliam, tunc necesse est quod illud fiebat et generabatur quod fit et generatur, hoc est, generatio generata secundum quod fit et generatur, adhuc nondum est : ergo generatio dum fiebat, nondum erat.

Deinde procedo ulterius dicens, quod generatio generata quae fit, et est finis generationis prioris jam factae, quando generatio prior facta est : ergo una generatio numero quae est finis facta est, et est per praecedentem generationem, et fit et nondum est per seipsam : ergo idem numero est, et nondum simul et semel : et sequitur quod hoc fiat iterum, quia ex generatione ista sequitur alia in infinitum. Illud autem fit ex quo fit generatio. Ergo haec generatio facta fiet iterum in sequenti generatione, et erit, et non erit in illa simul et semel, sicut jam habitum est. Si autem fiet in sequenti, sicut semen fit homo, ita generatio ex generatione, tunc non deerat generatio : ergo non fuit constituta in esse per praecedentem generationem : quae omnia impossibilia sunt. Adhuc autem quoniam eorum quae sunt infinita et praecipue secundum rectum non est aliquid primum, tunc in hac via qua generatio secundum rectum est ex generatione, essentialiter et per se non erit aliqua prima generatio. Ubi autem non est primum, ibi non est immediatum consequens ex illo primo quod vocatur habitum. Sed ubi non est prima generatio, nec consequens, ibi impossibile est aliquid fieri, vel moveri, vel mutari. Ergo nihil fit, nec movetur, nec mutatur : sed hoc est falsum ad sensum : ergo falsum est generationem esse generationis, et motum motus, et mutationem mutationis. Si autem ista consecutio est vera, tunc motus non est ex motu in infinitum, et per eamdem rationem nec homo est ex homine in infinitum : et si homo esset ex homine in infinitum, tunc non fuisset

Text. et com. Amplius autem si mutatio est muta- 13 tionis, in infinitum vadet : sed antequam hoc ostendamus, videamus quod inconveniens sequitur, si generatio est generationis in infinitum, et supponamus tres propositiones, quarum una est, quod id quod generatur dum generatur, non est, sed fit : et ideo qui ponit generationem generari, eo quod est terminus generationis, necesse est quod generatio non sit dum generatur sicut finis generationis. Secunda autem propositio est, quod id quod est finis generationis quando generatur, est : et ideo si generatio est finis generationis, generatio est quando attingit eam illa generatio quae est ad ipsam. Tertia propositio est, quod si hoc processerit in infinitum ante et post , quod ista quae dicta sunt de generatione, in infinitum se extendunt in ante et post.

Dicamus ergo, si generatio est generationis, oportet generationem esse prio-

<--- Page Split --->

aliquis homo primus, et sic non esset homo posterior primo, et per consequens nullus esset homo. Idem autem sequitur, si motus ex motu dicatur esse in infinitum : quia tunc non esset motus aliquis primus, nec consequens : ergo mundus non fuit sine principio, sicut videtur dicere Aristoteles, sed incepit in primo motu, et in aliquo primo homine, et in aliis substantiis primis, quod licet concedi debeat secundum religionem Christianam, non tamen sequitur virtute argumenti : quia cum nos arguimus quod si motus ex motu, et generatio ex generatione fit, quod tunc non erit aliquis motus primus nec consequens, intelligimus hic, motus fit ex motu, et generatio ex generatione per se et essentialiter : et hoc esse non potest quin sequatur quod dictum est. Si autem nos ponamus unum motum fuisse sine inceptione ipsius secundum naturam, et eumdem non esse cessaturum secundum naturam, licet voluntate Dei cessare possit quandocumque omnipotens voluerit, tunc ex illo motu non per se, sed per accidens possunt causari infinita secundum successionem motus, et homines semper per intellectum et cœlum operantia et aliam virtutem superiorem. Sed hominem esse ex homine, et motum ex motu per esse infinitum est impossibile. Et hoc dicimus ideo, quia de inceptione mundi aliter loquitur naturalis, et aliter metaphysicus, et aliter theologus, qui solum divina perscrutatur. Redeamus ergo ad propositum per se nota supponentes, et ex illis procedentes. Est autem per se notum et alibi probatum, quod idem subjicitur contrariis, et ideo idem oportet esse quod generatur, et quod corrumpitur, et quod quiescit, et quod movetur. Adhuc autem inductione patet : et in libro de Cœlo et Mundo probabitur, quod omne generatum corrumpitur in aliquo tempore determinato. Tertio etiam patet quod id quod corrumpitur, non corrumpitur dum generatur, vel dum non est, sed corrumpitur cum existit et generatum fuit.

Ex his igitur dicimus, quod motus Text, et com. 14. contrarium est ejusdem cujus fuit suus contrarius, et quod ejusdem numero est quies et generatio et corruptio. Si ergo generatio est generationis, tunc etiam corruptio erit generationis : ergo generatio aliquando corrumpitur, sicut dicit propositio secunda. Corrumpetur ergo quando est, sicut dicit tertia : sed est generatio quando fit : ergo generatio corrumpitur quando est generatio : ergo aliqua res corrumpitur dum fit et generatur : et hoc est inconveniens. Non enim potest aliquid corrumpi mox cum fit, hoc est, mox dum est in fieri : quia tunc generatur, et generatio et corruptio non insunt simul. Nec etiam generatio potest posterius corrumpi quam fit, quia posterius quam fit non est : eo quod non est nisi dum fit : et id quod corrumpitur, oportet esse. Patet igitur ex dictis omnibus quod non est generationis generatio, neque motus motus, neque mutationis mutatio.

Amplius autem idem alio modo ostenText, et com. 15. demus. In omni enim motu oportet esse materiam et naturam alicujus generis in qua est motus diversam a motu, sicut nigratio est in materia et in natura quae est albedo et nigredo, nec albedo est nec nigredo. Oportet enim semper materiam quae est genus aliquod entis, subesse ei quod fit, et ei quod mutat id quod mutatur, diversam a motu et a mobili : quae igitur erit illa circa quam hoc modo fit motus ? sicut enim cum Socrates fit niger, alteratio Socratis nec albedo nec nigredo est, ita etiam cum motus est, motus qui est ad motum, non est de natura motus ad quem est. Cum enim alterabile ut subjectum sit corpus aut anima, sic oportet in natura aliquid determinatum esse, quod sit motus vel generatio : hoc autem quod fit, duplex est subjectum et quantum sive privatio : dicimus enim quod Socrates fit albus, et

<--- Page Split --->

quod nigrum fit album : et intelligimus hoc secundo modo. Si enim motus est mutatio, tunc ex motu in motum est mutatio : et oportet quod ille motus qui est ex motu in motum, secundum praedicta fiat motus, et non fit motus actu.

Text, et com. Et iterum videtur hoc per aliam ra- 16. tionem : quia scilicet omnis motus est ex quodam in quiddam, quæ sunt termini motus : et motus, ut diximus, neutrum illorum est actu, sed in potentia solum. Si ergo motus est in motu, oportet motum non esse motus, sed motum secundum generationem non esse generationem, sed generationis. Et qualiter hoc potest intelligi esse ? hoc enim non est intelligibile : quia nos videmus quod doctrinae generatio non est doctrina sive scientia : et sic est de omnibus aliis : ergo neque erit generationis generatio in universali, neque quaedam generatio erit generationis cujusdam.

Text et com. Amplius si tres sunt tantum species 17. motus quoad genera entis in quibus est motus, sicut diximus supra, et nihil moveatur in sibi simile secundum speciem, sed potius in dissimile, si unus motus supponitur alteri, ita quod motus sit motus, et mutationis mutatio, sive ad mutationem : tunc oportet, quod aliqua harum trium mutationum supponatur alii, et sit ad ipsam : quia in omni motu oportet aliquam materiam esse subjectam et aliquam naturam in qua est motus. Si ergo mutationis est mutatio, oportet quod loci mutatio sit alterationis sive ad alterationem. Et cum illud dicatur mutari quod movetur ad aliquid 1, ut album ad nigrum, tunc loci mutatio alterabitur :

aut si mutatur ad idem in genere vel specie, tunc loci mutatio feretur, et omnino universaliter loquendo : quoniam omne quod movetur, uno trium modorum, ut prædiximus in principio istius quinti, scilicet aut in eo quod est secundum accidens, aut in eo quod est pars ejus aliqua, movetur, aut per se. Secundum accidens convenit solum mutationis esse mutationem, ut cum aliquis sanatur, quod tunc currat : talem autem mutationem quæ est accidens, dimittendam diximus olim : ergo non est mutationis mutatio. In omnibus autem his rationibus videtur esse, quod idem sit motum esse motus quod actionem esse actionis, vel passionem passionis : quia aliter per rationes illas non probaretur, quod motus non est in prædicamento actionis neque passionis : et hoc ideo est, quod uno modo motus est passio, et semper hoc modo conjungitur actioni sicut suæ causæ : propter quod ulterius sequitur motum non esse motus, sicut nec passionis passionem.

Sed tunc dubium est, qualiter probatur motum non esse in prædicamento passionis, cum dicatur esse passio in prædicamento passionis. Sed ad hoc dicendum est, quod motus hic dicitur esse in prædicamento ratione terminorum ex quibus, et in quos est motus : et quia non est in actionem vel passionem, propter hoc non dicitur esse in prædicamento actionis vel passionis 2.

<--- Page Split --->

CAPUT VII.

Et est digressio declarans quod motus non est in prædicamentis duobus, quæ sunt situs et habitus, nec est in quando.

Ulterius autem ostendemus , quod etiam motus non est in habitu et situ. Et quod quidem non sit in habitu, per se patet : quia habitus est corporum et eorum quæ circa corpus sunt, adjacentia, sicut est esse cappatum, vel tunicatum : hæc autem adjacentia eorum quæ circa corpus sunt, nec est subjectum motus, nec terminus nisi per accidens : et ideo non est motus in habitu. Adhuc autem habitui nihil est contrarium . Omnis enim motus inter contraria. Adhuc autem omnis motus naturalis, est per aliquod movens intrinsecum : in habitu autem nihil est movens intrinsecum : et ideo non est motus in habitu. Sed quia hoc patet, plures rationes ad hoc inducere non oportet.

De situ autem magna dubitatio est et 1 contradictio inter præcipuos Peripateticorum. Dicit enim Avicenna motum esse in situ, inducens ad hoc in diversis locis quatuor rationes , quarum una est et prima, quod quidquid est non subito, sed in tempore venit de forma in formam secundum prædicamentum aliquod, illud habet motum in illo prædicamento. Sedens autem qui paulatim surgit, in tempore venit de una forma situs ad aliam : quia sedere et stare sunt diversæ formæ situs : ergo motus ille secundum prædicamentum situs est. Adhuc secunda ratione objicit , quod aliquid movetur non varians locum, sed situm, ut cœlun :

ergo motus est in situ : cœlum enim non est in loco, sed sitauliter secundum partes variatur, ut Avicenna dicit. Tertia ratio est, quod omne quod habet contrarium, habet motum : situs autem differentiæ sunt contrarii, scilicet sursum et deorsum, dextrum et sinistrum, ante et retro : ergo in situ est motus. Quarta ratio est a diffinitione motus : est enim motus endelechia entis in potentia secundum quod est in potentia, sive exitus de potentia ad actum : id autem quod variat situm continue, sic exit de potentia ad actum : ergo movetur secundum situm : ergo motus est in situ. His rationibus Avicenna et forte omnes moderni obediunt et dicunt quod secundum veritatem motus est in situ, sed reducitur ad motum in loco, sive in ubi.

Hoc autem non placet Averroi 1 et aliis præcipuis de secta Peripateticorum, qui tres rationes inducunt, quod in situ non est motus per se, sed per accidens : et est una illarum cui præcipue innituntur : quia situs est forma simplex non habens intercipi in medio antequam sit in extremo. Inter sedere autem et stare non est medium quod sit mixtum de sessione et statione : ex superioribus autem constat, quod ad formam talem simplicem non est motus per se. Secunda ratio est, quia contraria quæ sunt in situ, non sunt absolutæ formæ : sursum enim et deorsum non sunt differentiæ situs, sed loci : situs enim est corpus sic ordinatum esse in loco vel aliter. In formis autem talibus quæ non sunt absolutæ, non est motus nisi per accidens. Ex hoc enim quod res aliqua movetur ad locum, movetur ad sic vel aliter disponi in loco : et hoc est situs : et ideo motus non est ad formam situs, sicut ad immediatum terminum motus. Tertia autem ratio est, quia si motus esset in situ, constat quod ille motus esset localis : ergo ille motus esset in duobus prædicamentis : aut ergo æque principaliter, aut unius per se,

<--- Page Split --->

et alterius per aliud : sed non esse potest æque principaliter : quia sic esset unum æque principaliter ad duo quæ sunt genere differentia, quod est impossibile, cum vel unum æque principaliter ad duos fines terminetur. Si autem est unius per se et alterius mediante illo, tunc aut erit loci per se et situs per locum, et tunc non erit in prædicamento situs nisi per accidens, aut e converso situs per se et loci per situm, et tunc loci mutatio non est in ubi nisi per accidens : quod est falsum : ergo motus non est in situ nisi per accidens.

Et hoc videtur esse concedendum : tamen res subtilis est hæc, et magna indigens consideratione. Et videtur hoc non esse verum, quod sedens ad statum veniens, non subito movetur per se secundum situm, sed potius per se movetur secundum locum, vel ubi, et per accidens secundum situm, ut diximus ante. Quod dicunt de cœlo quod movetur secundum situm et non secundum locum, nos ostendimus esse falsum in quarto libro hujus scientiæ, et super illum locum. Et propter hoc dicit Averroes quod in situ non est motus, eo quod sit forma simplex nihil intercipiens de contrario. Quod autem dicunt esse motum in habentibus contrarium, sententia est Themistii, et debilis valde : et nos ostendimus superius quod consecutio illa non tenet. Est tamen et aliud quod contra hoc dicere possumus : quia scilicet contrarietas quæ est in situs differentiis, non est propter situm, sed propter loci differentias in quibus est situs, et a quibus causatur : et sic motus qui est inter contraria illa per se in loco, est per accidens in situ. Quod autem dicunt motum esse exitum de potentia ad actum, concedendum est : sed oportet intelligi quod exit in actum qui est actus ejus per se, et non per accidens, quem hic esse diximus dimittendum.

Non autem oportet nos inducere ra-

tiones ad hoc quod in quando non sit motus : quia quando causatur a tempore, et tempus est numerus et mensura motus omnis : et ideo nullus motus est ad quando, vel tempus sicut ad id quod dicimus esse per se tantum motum : hoc autem modo solum dicimus motum in hoc non esse in prædicamento.

CAPUT VIII.

Quod motus est in tribus prædicamentis, et qualiter est, et qualiter nominatur secundum quodlibet genus prædicamenti.

Quoniam autem neque substantiæ, neText et in 18. que ad aliquid, neque ipsius facere, aut pati, neque habitus, neque situs, neque quando est motus, et motus est in tribus generibus, ut probabitur statim infra, relinquitur secundum quale, quantum, ubi motum esse solum. In unoquoque istorum est una contrarietas, quæ licet aliquando habeat modum contradictionis, tamen non ens illius contradictionis non est negativum subjecti, sed potius negat formam contrarii, ut cum dicitur, non album fit album. Est enim non album homo, vel asinus, vel aliquid tale, sicut diximus in præcedentibus. Et quod contrarietas sit in qualitate, non est dubium. Est autem motus et in quantitatem secundum physicam ejus considerationem. Duplex est enim consideratio quantitatis : potest enim considerari esse quantitatis secundum rationem simplicem, et potest considerari quantitatis esse prout est terminus et mensura corporum physicorum 1. Et primo quidem modo consideratur dupliciter. Uno modo accipitur quantitas secundum simplicem intentio-

<--- Page Split --->

nem quantitatis, et cujus communitate clauditur omnis interior quantitas : et haec consideratio est logica. Alio autem modo accipitur prout est multiplicabilis ab unitate, vel terminabilis a linea vel lineis in continuo : et sic consideratur in mathematicis. Et neutro modo habet contrarium. Magnum enim non est contrarium parvo, cum parvum sit pars magni : nec etiam parvum et magnum puras dicunt quantitates, sed potius sunt qualitates circa quantitatem dictae : et ideo dictum est in Prædicamentis, quod proprium est quantitatis non habere contrarium. Si autem accipiatur quantitas secundum esse sicut est mensura terminus corporum physicorum, quæ omnia determinatam habent rationem magnitudinis suæ : et ideo cum attingunt illam, sunt perfecta in augmento : et cum sunt circa illam, imperfecta sunt et diminuta : et sic perfectio et imperfectio secundum quantitatem circa idem habent fieri in physicis : et ratione hujus est in quantitate contrarietas.

Similiter sciendum est, quod motus in ubi magis dicitur esse in ubi quam in loco : quia locus est immobilis. Ubi autem quod est circumscriptio mobilis a loci circumscriptione procedens, est mobile et fluens : et ideo in illo dicitur esse motus, et habet contrarium ratione contrarietatis differentiarum situs.

Oportet etiam non latere nos, quod habere contrarium non sufficit ad creandum motum. Sed oportet contraria inter quæ est motus, talia esse, quod utrumque incipere valeat aliud in toto cursu sive fluxu motus antequam sit in extremo, sicut superius diximus. Hoc autem modo considerata contraria non sunt nisi in prædictis tribus generibus. Hujus autem causa est, quod omne mobile eatenus est mobile, quatenus est in potentia : non autem est in potentia nisi ad ubi vel ad formam. Ad formam autem substan-

tialem nihil est mobile, ut habitum est. Sed forma accidentalis absoluta non est nisi duplex, scilicet illa quæ est propinqua materiæ, et est quantitas : et illa quæ est propinqua formæ, et est qualitas : et ideo non sunt nisi tres motus secundum genera in quibus est motus.

Motus igitur qui est secundum quale in communi, vocatur alteratio : quia hoc nomen commune est omnibus speciebus illius motus. Cum autem dicimus motum qui est secundum quale alterationem, non intelligimus quale quod est differentia substantiæ, et forma substantialis. Omnis enim forma prædicatur in quale. Differentia enim substantialis est quale quod ad esse conducit, et quod ejus quod est esse rei pars est. Sed nos intelligimus quale quod dicitur passivum : eo quod passio est secundum quod dicitur aliquid pati, vel passibile esse. Ostendemus enim in septimo hujus scientiæ, quod secundum illam speciem quæ est passio vel passibilis qualitas, proprie est alteratio physica, et forte secundum naturalem potentiam vel impotentiam. Aliquando autem naturales potentiæ sunt sensibilia alicujus sensus, sicut patet in duro et molli, et in quibusdam aliis sic dictis 1.

Motus vero qui est secundum quantum in communi, non habet nomen commune, sed nominatur secundum utramque partem ejus divisim, et dicitur unus augmentum, et alter diminutio sive decrementum. Qui enim est in perfectam magnitudinem, dicitur augmentum. Qui autem ex hac perfecta magnitudine, dicitur diminutio vel decrementum. Ex quo patet, quod non incipit diminutio secundum naturam nisi post motum vel statum augmenti. Cum enim corpus physicum est in augendo se, licet non compleverit magnitudinem, tunc augetur : et ideo tunc non diminutum est nec dimi-

<--- Page Split --->

nuitur : post augmentum vero cum virtus amplius non sufficit augere, incipit diminutio secundum naturam : et si ante diminuatur, hoc est per accidens, eo quod aliqua causa accidentali virtus augens in ejus operatione destituitur. Ex quo patet etiam, quod unum commune nomen in genere isti motus habere non possunt : quia unus eorum est ab habitu, alter a privatione dictus, quorum non est una natura communis a qua nomen imponatur, sed tantum habent subjecti communitatem. In alterationibus autem omnibus una est natura communis generis.

Motus autem qui est communis secundum locum et ubi, non habet nomen proprium in specie, quod uno nomine significat motum, sed per circumlocutionem dicitur loci mutatio in communi. Causa autem est, quia sola illa quae moventur secundum locum, dicuntur ferri propri e et moveri quando moventur a natura non ab anima. Moventur autem a natura, quae non habent in seipsis principium standi sive quiescendi, sed necessario feruntur ad loca sua : et haec sunt quaecumque seipsa non movent secundum locum, sicut animalia movent se quando et ubi volunt, et quiescunt a se quando et ubi volunt : et ideo nihil naturaliter motorum movetur in loco suo, sed cum est extra ipsum. De his autem declarabimus in octavo scientiae hujus.

rio : et, cum talis motus sit in minus alicujus speciei, tunc dicitur remissio, et fit tunc in contrarium : quia in physicis forma alicujus speciei non remittitur nisi per contrarii interceptionem et admixtionem. Cum autem sit motus in magis alicujus speciei, tunc dicitur intensio, et tunc movetur tanquam ex contrario : quia non fit intensio in physicis nisi per contrarii separationem : et non est differentia quoad genus, et motus nomen utrum motus sit inter contraria simpliciter, aut inter contraria quodammodo : non enim differunt isti motus in genere, sed potius in hoc quod oportet uno modo illa esse contraria simpliciter inter quae est motus. Alio autem modo fit motus in eo quod plus vel minus contrarii insit forma ejusdem speciei.

Est autem attendendum, quod non semper fit intensio et remissio per hunc modum, licet semper sic fiat in physicis. Aliquando enim id quod intenditur, non habet contrarium, sed opponuntur ut privatio et habitus : privatio autem non admiscetur alicui ad ejus remissionem : et tunc fit intensio ex accessu ad ipsum, et remissio ex recessu ab ipso : sicut enim est videre in bono quod non habet contrarium. et tamen ex accessu ad optimum cui vere imponitur nomen boni, dicitur bonum, melius, optimum : et ex recessu ab ipso dicitur malum, pejus, pessimum. Cum tamen nihil sit summe malum, ut in Ethicis habet probari. Quod igitur tres praedicti motus soli sint secundum genera diversa, ex bis qua dicta sunt, satis manifestum est.

<--- Page Split --->

CAPUT IX.

De intelligentia vera diffinitionis quietis, et qualiter opponitur motui.

Immobile autem dicitur tripliciter. Ali- 20. triptex immaterie ad motum quam actus, sicut sonus invisibilis in eo quod nec videre, nec videri potest : et ita dicitur immobile quod nullo modo moveri potest, quod nec actum habet motus, nec potestatem. Dicitur etiam immobile, non a totius privatione potentiae ad motum, sed a privatione facilitatis motus, quae est dispositio potentiae moventis. Et hoc secundum Aristotelem, et Alexandrum. et Philosophos dicitur dupliciter. Uno modo quod multo tempore vix movetur, et hoc est in quo mobile continue vincit semper movens. Dicitur etiam hoc secundo modo mobile, quod tarde incipit moveri, et hoc dicitur graviter moveri, et hoc est illud in quo primo mobile vincit semper movens, sed postea convalescit ex alia causa, et tunc fortiter movetur. Dicitur etiam immobile tertio modo a privatione actus motus, et non potentiae vel aptitudinis : et hoc quidem est quod aptum natum est moveri, et possibile est moveri, sed non movetur tunc cum aptum natum est moveri, et sic sive hoc modo ut aptum natum est moveri. Et de hoc numero immobilium solum dicitur quiescere ; quia fit circa idem subjectum cum motu, sicut privatio et habitus volunt circa idem subjectum esse. Cum enim quies contraria sit motui, oportet quod quies sit privatio ejus quod est susceptivum motus secundum quod est susceptivum. Est autem mobile susceptivum motus tempore quo debet, et ubi debet, et ut debet moveri : quies ergo privabit motum secundum conditiones dictas.

Cum autem dicimus quod quies est 378 privatio motus a mobili quando, et ubi, et ut debet moveri, et mobile non sit motus susceptivum nisi extra suum ubi, eo quod nihil movetur in suo loco secundum naturam, extra locum autem suum non habet mobile quietem nisi violentam, videbitur quod hic non sit diffinita quies nisi violenta, et non naturalis. Est autem quies violenta accidentalis, et quies naturalis est per se. Diffinitum ergo erit accidentale, et non illud quod est per se: et hoc non est conveniens secundum artem diffiniendi. Sed ad hoc dicimus, quod illa diffinitio generalis est, et non debet referri nisi ad subjectum. Id enim quod naturaliter movetur et quiescit, si privatur motu, non privatur ab ipso motu nisi ubi habet potentiam et aptitudinem movendi, si privatur aliquò impediente motum: et tunc quiescit violenter. Et similiter cum est in ubi proprio, caret illo quod innatum est habere per naturam, hoc est, motu ad ubi proprium: et sic quiescit ubi innatum est moveri. Cum enim dicitur ubi, et ut, et quando est innatum moveri, locutio duplex est: ex eo quod innatum esse moveri potest referri ad mobile per se, vel in comparatione ad ubi, et ut, et quando. Et primo quidem modo habet intellectum, quod mobile innatum existens moveri, et existens in ubi, et quando, et ut habet hanc potentiam motus, non movetur: et hoc verum est de terra quando existit in centro et in quiete sua naturali: quoniam ibi existens, et quando ibi existit, et ut ibi existit, habet potentiam ad motum. Si autem referatur innatum esse moveri ad mobile cum conjunctione ubi, et quando, et qualiter, tunc sensus est quod quietum non movetur ubi, quando, et qualiter innatum est moveri: et tunc non quiescit nisi violenter impeditum: et sicut exemplificavimus de motu in loco, ita infra ostendemus esse de motibus aliis.

Sed attende secundum Avicennam, quod intellectus de quiete est adhuc per-

Dubium.

Solutio.

<--- Page Split --->

plexus. Si enim nos dicamus quod quies est privatio motus, tunc oportet quod intellectus diffinitionis ejus sit totus privativus. Si autem dicamus quod est contraria motui, tunc oportet quod intellectus diffinitionis ejus sit positivus : et non potest esse, quod utraque istarum oppositionum sit inter motum et quietem : quia tantum unum uni opponitur uno genere oppositionis et secundum idem.

Accipiamus ergo diffinitiones quae sunt de quiete, et videamus quae sunt convenientes. Est autem secundum Aristotelis sententiam diffinitio haec, quod quies est privatio motus a mobili, ubi, quando, et qualiter debet moveri : et hanc etiam absque dubio concomitatur, quod quies sit remanentia rei in loco uno per aliquod tempus si quiescit secundum locum, vel in forma, vel in quantitate una si quiescit secundum aliorum motuum privationem. Et quidam convertunt ista, et dicunt quod remanentia rei mobilis in eodem per aliquod tempus est primum et principale in intellectu quietis. Et privatio motus a mobili, ubi, et quando, et qualiter debet moveri, secundarium. Alii autem dicunt, quod motus sit perfectio prima ejus quod est in potentia secundum quod est in potentia : et quies opponitur sic motui : oportet quod quies aut sit perfectio ejusdem secunda quod est potentia, aut si perfectio prima ejus quod non est in potentia, vel si perfectio prima ejus quod est in actu secundum quod est in actu.

Et videamus quae istarum diffinitionum sit conveniens, incipientes ab ultima, et devenientes in primam. Si ergo determinetur quies esse perfectio prima ejus quod est in actu secundum quod est in actu, tunc esse quod est in actu, quiesecret secundum quod hujusmodi : et hoc non est verum. Et si dicatur, quod prima perfectio dicitur respectu secunda, et ideo non quiescent nisi quae possunt habere perfectionem secundam : tunc quaeritur, quae sit illa perfectio secunda? Illa enim non est motus, quia nos ostendimus

supra in tertio hujus scientiae, quod motus est perfectio prima. Et si secunda perfectio non est motus, tunc inconveniens est diffinitio quietis : quia non dicitur quiescere nisi potens moveri. Si autem dicitur, quies est perfectio prima ejus quod non est in potentia, est iterum diffinitio nulla : quia id quod non est in potentia, non est mobile : hoc autem quod non est mobile per naturam, non est quiescens. Si autem dicatur quies esse perfectio secunda ejus quod est in potentia, tunc motus et quies non habent oppositionem privationis et habitus, nec etiam contrarietatis. In nullo enim differunt diffinitiones eorum nisi per primum et secundum : haec autem non indi.ant oppositionem : et hoc est etiam falsum, quia motus et quies habent oppositionem privationis et habitus, et etiam aliquo modo contrarietatis. Si autem dicatur quies esse remanentia rei ut erat prius, sequitur duplex inconveniens, quorum unum est, quod quiescunt illa quae penitus sunt immobilia, secundum primum modum immobilitatis supra positum. Et tanto verius illa quiescunt, quanto verius remanent modo uno. Secundum autem inconveniens est, quod cum dicitur, ut erat prius, dictio prioritatis significat tempus : et sic tempus cadit in diffinitione quietis : sed motus cadit in diffinitione temporis : ergo et motus cadit in diffinitione quietis : et hoc est inconveniens, cum quies et motus sint opposita. Remanet ergo quod intellectus quietis non sit nisi privativus, quem solum dixit prima diffinitio : et ideo absque dubio divulgata sententia naturalium vera est, quod motus et quies habent oppositionem habitus et privationis. Et cum nos motum diffinierimus ex intellectu habitus supra, quando diximus quod motus est actus existentis in potentia secundum quod est in potentia, oportet quod nos quietem diffiniamus ex intellectu privationis, sicut diximus.

Sed tamen advertendum est, quod aliud est quies, aliud natura in qua quies-

<--- Page Split --->

citur. Quies enim nihil aliud est quam motus privatio ab eo quod natum est moveri, et quando, et qualiter est natum moveri. Natura autem in qua fit hujusmodi privatio, est natura quietans et sistens motum : quia nulla contrarietas est in genere, sed in specie. Color enim cum est in genere, non habet contrarium : cum omnium contrariorum sit genus unum et idem : et ideo in genere quidem quies opponitur motui secundum habitum et privationem. Si autem quies in specie accipiatur quantum ad materiam quietantem, tunc aliqua quies in specie opponitur alicui motui contrarie, ita quod utrumque est habitus et forma : et de hoc loquemur inferius circa finem libri quinti.

Jam igitur in praehabitis in tertio

dictum est quid est motus secundum diffinitionem, et dictum est quid est quies, et ante hoc dictum erat in hoc libro quinto quot sunt mutationes, quae non sunt motus secundum veram motus rationem : quoniam illæ sunt in substantia : eo quod in substantia non est motus : nam forma substantialis est indivisibilis perfectio, quæ non est diminuta antequam sit completa sicut exigit motus : quia motus est forma fluens ab incompleto esse ad completum. Sunt autem etiam mutationes secundum alia genera, quæ sunt præter tria, quantum, quale, et ubi, in quibus est motus. Dictum est etiam quales motus secundum nomina sua sunt secundum tria genera superius determinata et in hoc finitur tractatus primus hujus quinti libri.

<--- Page Split --->