TRACTATUS IV

DE ATERNITATE.

CAPUT I.

Et est digressio declarans quæ inquirenda sunt de æternitate, et an æternitas sit continens, et quibus modis dicatur æternitas primum.

De æternitate igitur quæramus an sit, et quid sit, et qualiter se habeat ad æterna. Deinde etiam de comparatione ejus ad ævum et tempus, sæculum, etc. quæ hoc modo dicuntur. Et de Nunc æternitatis et de temporis utrum sit idem vel non : de Quamdo enim ævi, et æternitatis, et temporis in eo qui de Prædicamentis intitulatur libro, habet determinari.

Sciendum igitur quod multi an esset æternitas aliud quam tempus infinitum dubitaverunt, afferentes rationes quatuor, quarum prima est, quod infiniti secundum quod infinitum est, non est mensura. Æternitas autem ponitur mensura esse interminati quod est infinitum, sicut est esse divinum. Secunda autem est, quod omnis mensura certificat quantitatem aliquam. Si ergo æternitas est mensura, certificabit quantitatem aliquam

ejus quod primo et principaliter et per essentiam æternum est. Hoc autem falsum esse dicunt, quia Deus sive substantia divina quæ prima et essentialiter æterna est quantitatem non habet. Tertia est, quod omnis mensura differt a mensurato re et ratione : quia cum mensura sit certior mensurato, eo quod certificat quantitatem ejus, si mensura non differt a mensurato, oporteret quod idem esset certificans et certificatum, et certius et incertius seipso, quod est inconveniens. Cum ergo mensura differat a mensurato, æternitas non potest esse mensura, quia æternitas non differt a primo æterno : quia si differret ab ipso, oporteret concedere quod duo essent sine principio, quorum neutrum esset ab alio : et sic sequeretur duo esse principia, quæ inconvenientia sunt. Et si æternitas non est in genere mensuræ, tunc non est in genere aliquo, et sic nihil est : ab omnibus enim a quibus ponitur æternitas esse aliquid, dicitur esse in genere mensuræ. Quarta ratio cui etiam potissime innituntur, est quod si æternitas est aliquid, tunc oporteret quod esset numerus aliquis substantiæ æternæ, quemadmodum tempus est numerus motus, et Nunc temporis numerus est ejus quod modo : nihil autem indivisibile manens uno modo numerat, sicut patet, quia unitas nisi sit in aggregatione,

<--- Page Split --->

non numerat : et Nunc temporis nisi sit cum priori et posteriori, non numerat. Similiter indivisibile manens uno modo non numeratur, sicut patet ex omnibus præhabitis. Quia si id quod fertur, non rénovaret situm, non numeraretur a Nunc temporis. Cum igitur æternitas unum indivisibile eodem modo manens esse ponatur, ipsa nihil numerat : et similiter cum æternum sit eodem modo manens substantia simplex, videtur quod nullo modo numeratur : et sic æternitas non videtur in genere mensuræ : et cum in alio genere esse non possit, videtur quod æternitas nihil est. Non inveniuntur autem Peripateci aliquid tractasse secundum certitudinem de æternitate, quamvis aliquam licet exiguam mentionem fecerint de ipsa, quod videtur mirum esse : quia de re qua sæpius utebantur, tractatum fecisse debuerant. Et forte tractatus eorum de ipsa ad nos non pervenit : et ideo noster traetatus de ipsa est imperfection.

Dicamus ergo quod æternitas est dicta multis modis, quorum primus et novissimus et propriissimus est, quod æternitas sit spatium principio et fine carens, non habens in se prius et posterius, nec aliquid successionis, eo quod non mensurat id quod fit vel im.1atur, sed potius quod stat uno modo, nihil amittens in præterito, et nihil acquirens in futuro : et hoc modo locutio nostra erit de æternitate. Alio autem modo dicitur æternitas minus proprie spatium rei incommutabilis secundum omnem speciem mutationis, licet habeat principium in esse : et hoc modo necessaria dicuntur esse æterna, et impossibilia simpliciter : et ideo necessaria et impossibilia per se nullo modo esse in t.1mpere, quæ in præterito et futuro eodem modo se habent, sicut diametron esse asimetron, et diametron esse simetron : unum enim horum semper fuit, est et erit verum : alterum vero semper fuit et est et erit falsum. Non autem sic est de necessariis impossibilibus per accidens, quæ secun-

dum ipsum recipiunt variationem, et illa de causa cadunt sub tempore : et in hoc sensu Peripatetici mentionem videntur facere de æternitate. Tertio modo dicitur æternitas impropriissime spatium variatum, quod non habet principium neque finem, sub quo modo adhuc minus proprie dicitur æternitas spatium habens principium et non finem : et utroque illorum modorum mundus a Philosophis quibus dam dicitur æternus : cum tamen absque dubio temporalis sit, co quod corpora quæ sunt in ipso, moventur et mutantur : quæ mutatio habet prius et posterius : et ideo si per impossibile poneretur non habere principium et finem, tamen adhuc temporalis esset, cum motus ejus mensuraretur tempore, et mobilia sua numerarentur nunc temporis. Aliquando dicitur æternitas non spatium alterius esse vel substantiæ absolutum, sive habeat esse stans simul, sive in successione, sed potius delectatio et possessio vitæ intellectualis quæ est in tali substantia æterna : eo quod vitæ possessio quando est simul et non succedit, abstrahit a temporis successione et immutabilitate, sicut inferius explanabitur. Et omnibus his modis dicitur æternitas et habet verissimam entitatem. Et ideo dixit Isaac Philosophus, quod æternitas est spatium continuum non intersectum, intelligens per continuitatem indeficientiam ipsius. Et per hoc quod dicit non intersectum, intelligit quod non intersecatur continuo exitu de potentia ad actum : talis enim exitus intersectus est, eo quod esse talium intercipitur privatione.

Quod autem objiciunt primo de infinito, quod non habet mensuram secundum quod est infinitum, dicendum videtur quod est verum : sed substantia quæ stat in esse uno, licet sit infinita per hoc quod est sine principio et fine, tamen finitissima est per hoc quod stat in esse simplici simul, cujus nihil est extra ipsum : et hoc modo mora ipsius et indeficientia in esse habet mensurans spatium non intersectum, ut dictum est.

<--- Page Split --->

Quod autem dicunt talem substantiam quae aeterna est, quantitatem non habere, dicendum est quod verum est eam non habere quantitatem dimensivam, quae corporum quantitas est : habet tamen maximam suae virtutis quantitatem, quae se sic continet ut nunquam aliquid sui extra seipsam excedat vel extendatur. Et haec indefcientia sui stans infra seipsam, mensuram habet quae vocatur aeternitas.

CAPUT II.

Hic est digressio declarans quid re et diffinitione sit aeternitas.

Nec est verum quod dicunt, quod omnis mensura differat a mensurato : quia nos aliquando mensuramus totam quantitatem per partes ipsius ejusdem quantitatis, cum tamen tota quantitas non sit alia ab ea quae est partium quantitate simul acceptarum : et ideo sufficit quod mensura differat a mensurata ratione : et ideo licet spatium illud non intersectum quod vocatur aeternitas, non separetur re ab esse et substantia aeterna, et sit idem ipsum cum ipsa, tamen ratione differt : quia alia ratio est indefcientiae, sive morae talis substantiae in esse stantis, et alia ipsius substantiae stantis in esse illo : et primum quidem est aeternitas, secundum vero aeternum est.

Ad id vero quod ultimo inducitur, dicendum quod aeternitas non numerat : eo quod Nunc ejus, nec in esse, nec in substantia recipit variationem, sicut hahet variationem spatium quod est intersectum. Sed alio modo mensurat, scilicet per modum unitatis stantis immobiliter : et ideo fallacia consequentis est in argumento. Qualiter autem stet immobiliter et non deficiat, in sequentibus erit manifestum.

Quid vero sit aeternitas, partim innotescit ex physici s : est enim secundum veram sui acceptionem mora sive spatium continuum non intersectum : eo quod totum suum esse simul habet et perfecte. Moram quidem vocat aeternitatem Gilbertus Porretanus, spatium autem Isaac Israelita Philosophus. Si autem mora vocetur, non erit haec mora temporis, vel momenti temporis cursus aliquis. Sed mora vocabitur permanentia ejus indeficiens, quae eadem mora spatium vocatur secundum quod ambit totum esse indeficiens. Quod etiam spatium continuum dicitur, non ideo quod habeat partes sicut quantitas continua, sed quia nunquam defuit, nec deest, nec deerit unquam, stans semper incommutabiliter in seipsa. Intersectum vero vocatur, quod habet partes utriusque abscissas, sicut tempus, cujus prior pars praeteriit et non est, et pars posterior futura adhuc expectatur et non est. Id autem quod de ipso est accipere quietum indivisibile praesens nunc est quod instat. Sed non sic est aeternitas, sed potius nihil amittit in toto praeterito, eo quod ipsa est mensura rei per omnem modum incommutabilis : et nihil acquirit in futurum, eo quod ipsa est mensura ejus quod nullo modo est in potentia, et tota ipsa est stans praesentialiter. Propter quod dicit Boetius 1, quod nunc stans et non movens se aeternitatem facit. Propter quod quibusdam venit in dubium, qualiter verba praeteriti temporis et futuri dicantur de aeternis : sicut cum dicimus

<--- Page Split --->

substantiam primam incommutabiliter existentem fuisse et esse et fore, cum procul dubio præteritum et futurum sint prius et posterius, sicut rei tantum illius quæ mutatione sua aliquid amittit in præterito, et aliquid acquirit in futuro.

Sed intelligendum est, quod æternitas non dicit moram habentem partes et prius et posterius, et præteritum et futurum, sed in se indeficientem semper : et cum talis sit in se, accidit ei cum comparatur ad partes temporis nunquam defuisse in præterito, et nunquam defuturam esse in futuro : et hanc concomitantiam ejus ad partes temporis ex indeficientia sua causatam dicunt verba præteriti temporis et futuri, quando de rebus æternis dicuntur : et ideo prima et incommutabilis substantia fuit, eo quod nunquam defuit in aliquo præterito : et eadem erit, eo quod nunquam decrit in futuro aliquo. Et hæc eadem est causa quare dicit Augustinus 1, quod vera æternitas nihil aliud est quam vera incommutabilitas.

Quod autem dicitur æternitas suum esse simul habere perfecte, et propter quasdam substantias dicitur, quæ in hoc quod sunt, simul esse suum habent, tamen in hoc quod aliquid possunt vel volunt vel intelligunt, non habent simul : non enim omnia præsentia sunt intellecibus intelligentiarum ad quæ extendi potest intellectus intelligentiæ, sed potius continue illuminantur ab intelligentia prima : et ideo vices quasdam habent secundum posse et secundum suum intelligere æviternum, licet secundum quod est simul sit : propter quod etiam non perfecte possidet suum esse simul, sicut æternum quod totum est præsens : eo quod omnia sua sibi sunt præsentia quoad esse, et vivere, et intelligere, et velle, et nulla parte obumbratur : et

ideo apud ipsum nec est transmutatio in esse, nec vicissitudo obumbrationis in vivere, et intelligere, et in velle : quin potius ea quæ sparsa sunt in toto tempore, quæ fluunt ab ipso æterno, simul præsentia sunt sibi : propter quod etiam omnia prævidet et præscit antequam fiant : et uno modo sunt in ipso, præsentialiter scilicet, quæ fuerunt, et quæ sunt, et quæ futura sunt. Hanc autem possessionem perfectam sui esse simul sic stantis non habet nisi æternum primum, et est sibi propria.

Propter quod æternitatem in æterno considerans Boetius 4 diffinit dicens, quod est interminabilis vitæ possessio tota simul et perfecta : vocans vitam totam simul, quæ secundum omnem ipsius esse modum stat in totalitate sua : quæ totalitas non est dicta eo quod partes habeat, sed quoniam nihil sui est extra ipsam : illud quod totum est quod idem est perfectio, sicut superius diximus in tertio tractatu hujus scientiæ. Perfectum autem, ut ipse exponit Boetius, attribuitur ad modum perfectionis quæ est in esse, et posse, et vivere, et intelligere, et velle simul et habere, et nihil horum extensum extra alterum et extra præsens nunc. Interminabile autem dicitur, in cujus duratione non est finis ante vel post, et hoc est carens principio et fine, sicut nonnuli dixerunt de mundi duratione, qui si interminabilem haberet durationem, non tamen esset æternus, eo quod esse suum et vitam suam non simul possideret, sed potius per partes amittit eam et acquirit : præteritum enim amittit, et futurum acquirit 5. Vivere autem ponitur in diffusione æternitatis : eo quod in æterno secundum optimam sui perfectionem consideratur, et hoc est ad nutum habere vitam, quæ vita est secundum intellectum et con-

1 S. AUGUSTINUS, Libro I de Trinitate, cap 1. 2 BOETIUS, Libro III de Consolatione, pros. 2. 3 Mundus, etsi interminabilem haberet durationem,non tamen adhuc esset æternus. Hoc autem intellige sumendo æternitatem simpli-

citer et proprie, ut est a Boetio diffinita : tamen sumendo æternitatem secundum similitudinem, posset mundus æternus dici, sicut patet a Doctore in capitulo sequenti.

<--- Page Split --->

templationem et contemplationis delectationem, quae non habet contrarium : quae etiam dum temporales homines afficit, non percipere tempus facit, et quemdam gustare statum aeternitatis : proprie tamen magis aeternitas refertur ad esse stans simul modo praedicto, sicut et ipsum nomen aeternitatis demonstrat : quia aeternitas dicitur esse interminatum omni modo : quod etiam propter sui simplicitatem et prioritatem diffinitur per negationem, cum dicitur interminabile esse : quia licet suum esse interminatum et rarum sit, tamen nihil habet ante se per quod diffinìatur, sed potius explanatur per consequentem se negationem vel privationem. Et haec est vere dicta aeternitas.

CAPUT III.

Hic est digressio declarans comparationem aeternitatis ad aeternum.

Habet autem se aeternitas ad aeterna tripliciter. Ad ea enim quae vere aeterna sunt, sicut sunt ea quae sunt secundum esse, et vivere, et velle, et intelligere, sive secundum esse, et posse, et operari simul, et vere incommutabilia se habet aeternitas sicut mensura adaequata, sicut se habet tempus ut mensura adaequata ad ea quorum nihil est simul, quorum nihil est iiecommutabile : et aevum ad ea quorum est esse simul, sed posse et agere sive intelligere non est simul in hoc, videlicet in hoc quod est esse propriam mensuram eorum : quia sicut tempus temporali in hoc adaequatur quod est mensura egredientis de potentia, sicut et ipsum est potentiae permissum : et aevum est mensura in hoc adaequata

aetterno, quia aetterna secundum quod sunt, stant simul in suo posse, et agere sunt non simul, sed acquirunt perfectiones quas non habuerunt : ita et aevum est mensura quae secundum quid simul est, et secundum quid non simul : ita aeternitas est mensura proportionaliter adaequata aeterno : quia sicut aeternum totum est simul in esse et vivere, hoc est, in esse et posse et suo proprio et connaturali agere quod est intelligere et velle, ita aeternitas est mensura quae est tota simul et perfecta. Et hoc intellexit Philosophus quando dixit : Quod est aeternum aeterno, hoc est aeternum aetterno, et tempus temporali. Est tamen in aliis multa dissimilitudo habitudinis temporis ad temporale, et aternitatis ad aeternum, et aevi ad aeviternum. Supra enim diximus, quod in tempore esse est quadam parte temporis mensurati. Sic autem aeternum non est in aeternitate, quod mensuretur quadam parte aeternitatis, cum aeternitas partem non habeat, sicut patuit ex praedictis : praeterea omne quod mensuratur a quadam parte suae mensurae, excellitur a mensura illa, sicut supra diximus, quod tempus excellit omne quod est in tempore. Aeternitas autem non excellit æternum, sed coaequatur ipsi, sicut diximus. Aevum autem cum secundum quid sit simul, et secundum quid excellit aeviternum, et secundum quid aequatur illi. Et secundum hoc quod excellit, quidam vocant aevum tempus, sicut Augustinus dicit', quod spiritualis creatura propter vices voluntatis et intellectus movetur per tempus, et non per locum : creatura autem corporalis et temporalis movetur per locum et tempus. Hoc ergo modo primo comparatur aeternitas vera ad vere aeternum.

Sunt autem aliqua aeterna per participationem aliquam vere aeterni, sicut Angeli et intelligentiae cum contemplantur vere aeternum, et bonitate sua sibi in-

<--- Page Split --->

fluente immutabilia efficiuntur : et si quam habent immutabilitatem, illam non exerunt : et hoc modo divinae substantiae in regno cœlesti per participationem verae æternitatis sunt æternæ : et sub illis etiam divini homines aliquid capientes de contemplatione æternitatis in hac vita ultra tempus efficiuntur et non percipiunt mutationes temporales. Ad similitudinem vero illius dicuntur necessaria æterna, sive incomplexa, ut cœlestia corpora : sive etiam ea quæ habitudine complexorum ad invicem habent necessitatem vel impossibilitatem, ut diametron esse simetron, vel asimetron, sicut superius explanavimus. Sunt alia quæ non comparantur ad æternitatem, per hoc quod participant aliquid incommutabilitatis quæ æternitati est propria, sed potius quia habent similitudinem cum illa in infinitate carentiae finis : et hoc modo dicitur tempus a quibusdam æternum, et pœnæ quæ dicuntur infernales æternæ, et alia quæ ad similitudinem horum dicuntur.

Et ideo a quibusdam distinguitur comparatio æternitatis ad æternum tripliciter : quædam enim sunt æterna et vere in æternitate, scilicet prima substantia quæ est Deus gloriosus et benedictus. Quædam vero sunt æterna et non vere in æternitate, sicut illa quæ facta sunt immutabilia participatione incommutabilitatis, sicut dicit Plato de his qui licet sint natura commutabiles, tamen voluntate deorum et nobiliorum ejus bonitatum participatione sunt manentes incommutabiles : hæc tamen non vere dicuntur in æternitate, quia æternitas non est propria mensura permanentiae eorum : quædam vero nec vere æterna sunt, nec vere in æternitate, sed sunt similia secundum quid æternis, sicut temporaliter habentia successionem sine fine, sicut motus æternus dicitur ab his qui ponunt mundum

æternum, et pœnæ baratri dicuntur æternæ in legibus Pythagoræ.

CAPUT IV.

Hic est digressio declarans comparationem æternitatis ad ævum et ad tempus, in quo est de numero spatiorum.

Ex his jam aliquiditer innotescit qualiter æternitas comparatur ad ævum, et tempus, et sæculum, et hujusmodi. Ævum enim est spatium eorum quorum esse stabile est, sed tamen vices habent in potentiis, sicut intelligere, et velle : cum æternitas sit mora et spatium permanentis uno modo per omnem modum : et ea quæ sunt ab illo quod uno modo permanet, deficiunt ab illo propter distare a primo. Et oportet quod aliquid potentiæ admisceatur eis, quamvis non in esse, sed in posse et agere 1 : et ideo etiam mora et spatium adjacens eis per modum mensuræ est sub æternitate : et sub his propter admixtionem potentiæ ad esse erunt generabilia et tempus : quia tempus est quod in generatione et corruptione metitur, sicut testatur Dionysius 2. Et hoc est quod dicit Boetius, qui tempus ab ævo ire jubes 3 : quia sub æternitate est mora ævi, et sub hoc mora temporis propter plus et plus distare a primo, sicut æviternum est sub æterno, et temporale sub æviterno : et ideo etiam cum tempus sit in uno quod est motus velocissimus et simplicissimus, et æternitas sit in uno quod est permanentiæ simplicissimæ, non est absurdum quin etiam ævum sit in uno cujus potentia et intellectus, licet patiatur vices, tamen

1 Nota quomodo in omnibus intelligentiis citra primam aliqua potentia inveniatur : cf. com. 3 de Anima, cap. 5 in solut. quæst. 3 et

<--- Page Split --->

propinquius est actui intellectus primi quam aliquorum aliorum. Comparabitur externa ergo externitas ad ævum sicut causa exemplaris ejus : eo quod ævum imitatur æternitalem quantum potest, sicut et æviternum imitatur æternum, et deficit in aliquo ab illo. Et similiter tempus imitatur æviternum et æternum. Et illius exemplum dicit esse Boetius in illo quod est semper et frequenter et raro : quorum semper posterius imitatur prius, sicut diximus in secundo libro hujus scientiae. Sic autem est de æterno. Hoc enim nobilissimum est et stans in seipso, cum bonitates alia non participare possunt nisi per motum aliquem : et hoc quidem si est intellectus solius qui motus perfectus actus est, et non permixtus potentiae, absque dubio illius mensura non est tempus, sed ævum. Et si motus ille est imperfectus actus, sicut sunt motus corporum, tunc mensura eorum est tempus.

Habent etiam haec tria aliam ad invicem comparationem : eo quod cum æternitas exemplar sit ævi et temporis, cujuscumque mensura est tempus, etiam illius est mensura æternitas et ævum, sed non adæquata et proportionata, sed excellens et esse et moram temporalium : et cujuscumque est mensura ævum, illius etiam ejusdem mensura est æternitas excellens et non adæquata esse æviternorum, et more : sed non convertitur : cætera enim nec ævo nec tempore mensurantur, nec sicut mensura adæquata ad esse et moram, nec sicut mensura non adæquata. Et dico mensuram adæquari ad esse hoc modo quo supra dixi mensuram ad esse mensurari et proportionari, sicut supra dixi motum mensurari tempore, et ipsum et esse ejus : quia esse suum est successivum. Haec autem comparatio significatur cum dicitur, quando motus est, Deus est, et intelligentia est : tunc enim notatur quando æternitatis, cujus exemplatum est quando ævi, et temporis : et ideo æternitas est mensura quaedam æviternorum et temporalium.

Ex ista autem comparatione non per se sed per accidens convenit dividi æternitatem, et notari partes in ipsa, non quæ sunt ejus, sed spatii quod est sub ipsa, sicut dicitur mille annis fuisse Deus, et quod anni sui non deficiunt, non quod sit suus dies et mensis et annus, sed quia non deficit in decursu temporis quod est sub æternitate ejus : et illa indeficiientia vocatur ex tunc per intellectum, per dies et menses et annos.

Sæculum autem non dicitur genus spatii aliquid quartum, sed est in multis acceptionibus : quia aliquando dicitur præsens vita, vel spatium quod durabit mundus, et aliquando dilectio præsentis vitæ. Et sæculum sæculi dicitur aliud sæculum quod est finis hujus sæculi : eo quod succedit post istud. Et sæculum sæculorum dicitur futurum sæculum, quod est finis sæculorum hominum qui sunt in præsenti sæculo.

Ex prædictis quidam habere volunt, quod non sint in genere nisi tres mensurae, æternitas, et ævum, et tempus : quia, dicunt, oportet unam esse per abnegationem finis et principi sine successione, et unam nec per abnegationem finis nec principii cum successione : eo quod mensurantia non possunt habere variationem, nisi sicut stantia vel mota : et si sunt mota, tunc aut sunt intellecualiter, qui motus est actus perfectus : aut corporaliter, qui motus est imperfectus actus : et haec distinctio est bona.

Sed tamen sciendum Philosophorum opinionem esse mundum habere principium, sed non finem : quæ licet falsa sint, tamen possibilia secundum naturam sunt, sicut in octavo libro hujus scientiae ostendetur : et ideo non approbo dictum eorum qui dicunt tres mensuras d.slingui, quod una sit quæ neque habeat principium neque finem. Una autem quæ habet principium et non finem, ut ævum. Tertia vero quæ habet principium et finem, ut tempus. Licet enim ponamus stare cælum, et mundum finiri : non tamen ex hqc sequitur tempus finiri, nisi

<--- Page Split --->

ponamus omnia fore stantia uno modo, et nullam futuram esse successionem. Est etiam hic attendendum, quod sicut spatium temporis causatur a partibus motus numeratis, ut diximus : ita per omnem modum et mora aeternitatis causatur a statu et permanentia rei aeternae. Et ideo aeternitas nullo modo est numerus aeterni, sed potius mora ejus indivisa et indeficiens : sed ævum habet totum esse simul, et ideo habet vices numerabiles et incontinuas, quia vicissitudo non est continua.

CAPUT V.

Et est digressio declarans utrum idem sit Nunc aeternitatis, temporis et ævi.

Nunc autem aeternitatis quidam peritorum virorum idem dixerunt esse subjecto cum Nunc ævi et temporis : eo quod stans et non movens se non differt subjecto ab eo quod non stat et movet se, sed ratione sola. Cum ergo utrumque Nunc sit mensura indivisibilis et ejus quod est indivisibile, videtur quod eadem sint subjecto : quia indivisibile manens idem et stans, ab indivisibili manente eodem et moto non habet differentiam secundum substantiam, sed ratione differt solum. Adhuc autem dicunt, quod cum dicitur, Deus est nunc, et intelligentia nunc, et motus nunc, idem Nunc denotatur. Cum igitur idem sit Nunc. et unum horum trium sit æternum, et alterum æviternum, et tertium temporale, videbitur idem esse Nunc æternitatis, et ævi, et temporis, ut inquiunt. Sed hoc omnino inconveniens mihi videtur : quia sicut se habet tempus ad motum, ita Nunc

temporis se habet ad mobile secundum quod movetur, sicut ex prædictis patet. Cum ergo tempus numeret motum, Nunc temporis numerabit id quod movetur secundum quod movetur, sicut etiam superius est demonstratum. Non ergo Nunc temporis est numerus substantiæ ejus quod fertur, sed potius numerat ipsum secundum quod fertur : ergo nullam habet proportionem ad id quod idem est stans in seipso semper. Adhuc autem cum omnis rei numerus et unitas sit secundum naturam ejus quod numerat, et nulla convenientia sit ejus quod stat uno modo et nullo modo movetur, ad id quod fertur secundum quod fertur, videtur quod nullo modo sit idem Nunc quod adjacet utrique. Et hoc puto verum esse : et præcipue videtur hoc ex hoc quod æternitas præcedit tempus, et Nunc ejus præcedit Nunc temporis : quorum autem unum alterum præcedit, illa non sunt eadem in essentia. Adhuc autem Nunc temporis continuatio est præteriti et futuri. Continuatio autem continui aliquid est de essentia continui : propter quod etiam supra habitum est, quod Nunc est aliquid temporis. Id autem quod est aliquid de essentia continui temporis, nullo modo potest esse de essentia æternitatis. Propter quod dicendum videtur Nunc æternitatis diversum esse a Nunc temporis per subjectum, et ævi, et Nunc ævi diversum esse a Nunc temporis per subjectum, et non tantum secundum rationem.

Et quod dicitur indivisibile fluens et inobjecta pardivisibile stans non differe nisi secuntus adversae. dum rationem, dico falsum esse, cum indivisibile stans aliquid sit de essentia stantis,et indivisibile fluens sit aliquid de essentia fluentis. Cum autem dicitur, nunc est Deus, et intelligentia, et motus, est ist a locutio notans aut exemplaritatem, aut concomitantiam : quia 1 sicut unum horum spatiorum trium exemplatur ab altero, et unum currit sub aliquo

1 Cum dicitur : Nunc est Deus, et intelligentia, et motus, hic denotatur aut exemplartas,

aut concomitania. Vide pro hoc caput 4 immediate præcedens.

<--- Page Split --->

stante per modum supra expositum : ita Nunc unius eorum exemplatur ab altero, et unum eorum procedit ab alio : et ideo sicut unitas æviterni fit ab unitate æterni, et unitas temporis ab unitate prima æviterni, ita Nunc unius fluit a Nunc alterius : et illud quod est magis simplex, est exemplans et faciens : et id quod est magis divisibile, est exemplatum et factum. Est autem sciendum quod Nunc æternitatis non differt ab ipsa æternitate

nisi ratione tantum, quia nunc dicitur secundum quod adjacet uni indivisibili stanti et non amittenti aliquid in præterito, nec acquirenti aliquid in futuro. Æternitas autem dicitur mansio et mora indeficiientia durationis ejus. Hæc ergo de æternitate quantum ad præsens sufficit, dicta sint. Utrum enim plura sint æterna, et utrum quando idem vel diversum sit æternitatis vel temporis, ad aliam spectat intentionem.

<--- Page Split --->