TRACTATUS II
DE PRINCIPIIS SECUNDUM SENTENTIAM ANTIQUORUM.
CAPUT I.
Quæ inquirenda sunt de principiis problemata, tum ex eo quod quædam sunt physica, et quædam non physica, licet sint de physicis.
De principiis igitur corporis mobilis in universali et simpliciter determinare intendentes, et volentes sequi Aristotelem in quibus convenienter possumus, prius oportet nos tangere ea quæ Antiqui de principiis inquisiverunt et determinaverunt, et postea resumentes determinabimus de eis secundum nostram scientiam. Ostendamus autem primo quæcumque problemata de principiis habent inquiri secundum dubitationes quæ possunt fieri de ipsis. Est autem sciendum quod problemata quæ quidam Antiquorum noverunt de principiis, alii noverunt de ente : cujus causa fuit, quoniam sicut in primo Metaphysicae continetur1, primi philosophantes nullam cognoverunt causam vel principium nisi materiam, formam enim et efficientem
et finem non cognoverunt. Et ideo non dixerunt esse ens vere nisi solam substantiam, quam materiam esse crediderunt : et hanc etiam principium esse omnium crediderunt. Et ideo idem fuit eis quaerere de principiis rerum, quod fuit quaerere de ente, quod præstat rebus esse secundum eos : et hoc erat materia, sicut nuper diximus. Videamus ergo quæcumque quaerere necesse est de principiis.
Est autem necessarium si ponatur esse Text et 6. principium, quod quaestio prima sit de ipso, utrum sit unum, vel plura? Quia Antiq rum op nos non quaerimus an sit principium, eo nes su princei quam supponimus illud esse : quia primus Philosophus hoc probavit : et nos in particulari scientia hoc probare non possemus. Secunda autem quaestio est, quæ est super alterum membrorum habitæ divisionis, scilicet quod si detur quod principium sit unum, sicut communiter crediderunt Melissus et Parmenides, tunc quaeratur utrum sit immobile sicut dicunt iidem Philosophi, aut sit mobile sicut concorditer dicunt physici, naturaliter de principiis loquentes : quia
<--- Page Split --->
quidam illorum omnia dicunt unum habere principium, quod est aer, et dicunt aerem esse mobilem : et alii dixerunt aquam esse primum principium naturale et mobile. Si autem non sit unum principium naturale, tunc sumpserunt alteram partem superioris divisionis, scilicet quod sint plura : et tunc fecerunt quaestionem tertiam, scilicet utrum sint finita vel infinita numero ? et si sint finita vel plura numero quam unum, tunc aut sunt duo, aut tria, aut quatuor, aut in alio numero finito : quoniam quidam duo dixerunt esse materialia principia, et quidam tria, et quidam quatuor, semper aliqua elementa principia materialia omnium esse dicentes : quia omnia elementa singulariter ab aliquo Philosopho principia esse dicta sunt praeter terram quam singulariter nullus principium esse dixit 1. Sed cum aliis tribus dixit Empedocles terram esse principium materiale. Quidam autem plura esse dixerunt sicut quatuor materialia, et litem et amicitiam. Et quidam decem secundum numerum sphararum orbis. Et quidam dixerunt esse decem in ordine boni, et decem in ordine mali, sicut Pythagoras, secundum quod ostendi habet in prima philosophia. Et haec fuit quaestio quarta.
Si autem non sint finita, sed tamen plura : tunc quaestio quinta eorum est, aut illa finita unum in genere substantia, sed figura sint differentia : aut sint genere unum, sed formis contraria, sicut dicebant Democritus et Leucippus, omnia principia materialia quae infinita sunt numero, esse unum : quia omnia sunt atomi et divisibiles differentes figuris, quia quidam sunt rotundi, et quidam quadrati, et quidam trigoni, et sic de aliis. Quidam autem dicebant omnes quidem esse idem genere quod est homogenium, sed formis contraria : quia unum est aqua, et alterum est ignis, et tertium sanguis, et aliud caro, et sic de
aliis, quæ contrariantur in qualitatibus, sicut dixit Anaxagoras. Nullus enim istorum potuit invenire formam substantialem, licet concesserint formam accidentalem esse, sicut figuras esse concesserunt Democritus et Leucippus, et qualitates sensibiles concessit esse Anaxagoras in homogeniis, et Empedocles in elementis : et omnes isti dixerunt congregationem et segregationem fieri generationen, sicut nos ostendemus in primo libro de Generatione et Corruptione.
Omni eodem modo quaerunt physici Text et com. 7. quando quaerunt de ente problemata, sicut diximus : quia quaerunt primo ista, scilicet utrum ens sit unum vel multa ? et si unum, utrum sit mobile vel immobile ? et si plura, utrum sint finita vel infinita ? et alia quae supra de principio quaesivimus. Sed tamen si multa supponantur esse principia vel entia, nullus quaesivit, utrum essent mobilia vel immobilia ? sed omnes supponebant esse mobilia : quia licet unum non habeat quo moveatur secundum ipsos, plura tamen moventur semper ad invicem quae sunt materialia, sicut elementa vel homogenia vel atomi. Constat ergo ex prehabitis, quod hac via procedunt qui quaerunt de principiis et elementis, quaerendo utrum sunt unum vel plura ?
Sed inter ista problemata oportet Text et com. 8. scire, quod intendere disputare, utrum ens vel principium sit immobile, est intendere disputare non de naturalibus : quia omnis naturalis supponit principium materiale et ens esse mobile, et hoc relinquit probatum tanquam principium unum, sicut ratio disputativa geometriae non est amplius contra destruentem et negantem principia sua, sed aut est alterius scientiae, aut scientiae omnibus communis. Alterius quidem scientiae
<--- Page Split --->
Quomodo dico quae logica est, quae est altera a scientia diparte philosophiae essentiali : quia logica potius docet modum sciendi quam scientiam quae sit pars essentialis philosophiae. Dico autem omnibus communem primam philosophiam, quae est de ente quod omnibus commune est. Hæ enimduæ scientiæ viam habent ad principia scientiarum particularium, sicut supra determinavimus, et in prima philosophia expresse habetur. Sicut autem geometriæ non est ratiocinationa contra destruentem principia, sic neque alicujus scientiæ particularis disputatio est ad negantem principia sua : nullo enim modo potest esse principium physicum, si est unum tantum, et sic unum quod dicatur esse immobile. Si enim unum est, tunc non potest esse principium : et si immobile, tunc non potest esse physicum. Principium enim cum sit a quo sunt alia quaedam vel aliquod quoddam, semper est alicujus vel aliquorum principium : et sic non potest esse unicum. Si enim principium materiale sit unius potentiae tantum, scilicet quod habeat potentiam ad susceptibilitatem formæ, non situs : tunc est alicujus, quia generabilis et corruptibilis, quocumque modo fiat generatio. Si autem duas habeat potentias, scilicet ad ubi, et ad formam, sicut dixerunt qui ponebant materiam mobilem esse secundum locum : tunc est principium aliquorum, quia mobilia secundum locum, non necessario sunt etiam mobilia secundum formam, licet e converso sit : quia quidquid est mobile secundam formam, necessario est mobile secundum locum, licet non necessario secundum locum moveatur. Si autem sit immobile, non erit physicum : quia omnia physica et præcipue materialia, motui sunt subjecta.
et nihil est nisi verba, sicut fuit positio Heracliti, qui omnia dixit adeo esse mobilia, quod de ipsis nihil sciri posset : cum tamen omnia unum esse dixit, quod est medium inter aerem et aquam, et hoc est vapor. Et hoc est simile quantum ad principii destructionem, ut si ipse dixisset omnia esse unum hominem : quia ad utrumque æqualiter sequitur, principium non esse si unicum est, sive sit vapor, sive homo, sive aliud aliquid unum.
Si igitur intendamus contra sic dicentes disputare, transferemus propositum, aut solvenus rationem eorum sophisticam et litigiosam : utraque enim rationes, scilicet Melissi et Parmenidis, expressum habent litigium, tum ex peccato quod est in materia syllogismi, tum ex peccato quod est in forma ejusdem : quia in suis syllogismis quibus intendunt probare propositum suum, et falsas propositiones recipiunt, et etiam non syllogizantes sunt. Sed tamen syllogismus Melissi cuilibet sapienti magis est onerosus et tædiosus : quia non habet causam defectus et dubitationis : et ideo vanus est : quia nec veras assumit propositiones ex quibus procedat, nec forma arguendi valet, nec propositum concludit, sed potius uno inconvenienti dato tanquam supposito, alia contingit sibi ex illo : et hoc nihil difficile est solvere. Hoc autem sequens sermo declarabit, ubi ponemus syllogismum ejus, et ea quæ intulit, et probare voluit ex illo.
In ista autem scientia oportet quod supponamus, quod ea quae naturaliter sunt, moventur, aut omnia, aut quaedam : omnia enim moventur aliquo motu coelestium præter terram, et præcipue partes quæ sunt circa centrum : cum et illæ virtutibus coelestium moventur motu alterationis : quia cum coelestia mo-
<--- Page Split --->
veant inferiora per radios, ibi maxima apparet radiorum virtus, ubi maxime conjunguntur : hoc autem est in centro, et circa centrum tota terra, quia tota est loco centri, maxime movetur viribus cœellissium : et haec est ratio Ptolemaei in quadripartito suo. Sunt autem quaedam naturalia, quae motui non subjiciuntur, tamen ad motum referuntur, ut anima, et motores corporum cœelestium quae etiam sunt aliquo modo naturalia. Quod autem quaedam dictis modis moveantur, manifestum est ex inductione : quia motus qui dictus est invenitur in omnibus. Simul autem cum dictis intelligere oportet, quoniam in naturali scientia non omnia convenit solvere : sed tamen illa oportet solvere naturalem, quae cum aliquis mentitur et mendaciter infert conclusionem, procedens ex principiis naturalibus suppositis. Quaecumque autem non concluduntur ex principiis naturalibus suppositis, non oportet solvere.
Quicumque enim dicit ens esse unum et immobile, ipse negat principium esse rerum naturalium, et negat principium cognitionis et esse omnium rerum naturalium : principia enim quae sunt plura esse efficientia et materialia et formalia, sunt principia esse rerum naturalium et motus earum. Entia autem naturalia esse plura et habere principia, quae sunt causae motus et quietis, in eis est principium cognitionis in physicis, sine quo nihil scitur de natura physicorum. Et ideo cum eo qui negat haec, non est habendus sermo in naturis : quoniam negunti principia non fit conclusio, eo quod quando ipse deductus est ad metam inconvenientis, non videtur ei esse inconvenientes. Hujus probatio est per simile in geometria : quia etiam geometrae non est disputatio cum eo qui negat principia. Est autem principium in geometria, quoniam linea quaelibet, sive sit circularis, sive recta, est divisibilis in infini-
tum : ex quo principio sequitur, quod si figura multiangula in circulo describatur, et ejus anguli in punctis infinitis circuli circumferantiam signent, tamen capacitatem circuli non perveniet : quia inter quoslibet duos angulos est linea, quae est chorda alicujus partitionis, quae chorda subtenditur arcui qui majoris est quantitatis quam ipsa : qui autem negat principium primum, quod est lineam per infinitum dividi, negat et consequens ex ipso, et cum illo non habet disputare vir geometricus, sicut patet in quadratura circuli. Est circulum quadrare, aequale quadratum circulo invenire. Quadratum autem vocatur figura quadrilatera, omnia altera et omnes angulos habens aequales1.
Fuerunt autem duo male quadrantes circulum, quorum unus fuit Brisso, qui quadravit ex principiis geometriae, incidendo circumferentiam in quatuor portiones aequales, et inveniens quadratum aequale illis portionibus, et putabat sequi quod illud quadratum aequale esset circulo. Decisiones circuli vocavit lunulas, eo quod sunt similes lunae semiplenae. Non sequitur autem quod Brisso dixit : quia portiones non consumunt totum circulum, licet consumant totam circumferentiam : et ideo non sequitur, si quadratum est aequale portionibus, quod sit aequale circulo. Figura autem haec sit quadratumABCD, et circuli portiones aequales sunt portio A, et B C, et C D, et D A. Est autem artificium Brissonis, quod ipse convertit chordas portionum in arcus, et postea accepit lineas aequales arcubus, et ex illis composuit quadratum, et putavit esse probatum quod ex quo latera illius quadrati sunt aequalia circumferentiae, quod totum quadratum esset aequale circulo toti : et hoc nihil sequitur propter diversam proportionem chordae ad arcum et quadrati ad circulum : tamen nullum negavit Brisso principium geometricum : et ideo falsi-
<--- Page Split --->
graphum ejus habet dissolvere geometra. Et fuit Brisso subtilis, sicut patuit ex sua probatione: quoniam valde est latentis deceptionis. Qualiter autem chorda convertatur in arcum, ita quod linea postea æqualis arcui accipiatur, longum esset demonstrare, sed in Geometria hoc docebitur, et in Astronomia, Domino concedente.
Antiphon autem rudis fuit valde, et quadrare voluit circulum, et negavit principium geometricum, quod est continuum dividi in infinitum. Descripsit enim circulum, et in ipso descripsit tetragonum laterum et angulorum æqualium: postea super quodlibet latus descripsit triangulum duorum æqualium laterum, arcum cui subtensum fuit latus tetragoni dividens in duo æqualia: et facta fuit figura octogona et ocitlatera. Postea super latera octogoni iterum descripsit triangulos duorum æqualium laterum, quæ iterum dividebant arcus quibus latera octogoni subtendebantur in duo æqualia: et facta fuit figura sexdecim angulorum et sexdecim laterum: et super latera illius iterum descripsit triangulos sicut prius. Et hoc fecit sæpius, et semper anguli et latera figurae duplicabantur. Vidit autem quod quanto figura erat plurium angulorum et laterum, tanto majoris fiebat capacitatis, et circulo circumferentiae plus vicinabantur latera: et cum putaret tandem stare divisionem circumferentiae ad puncta triangulorum, putavit quod ultima multiangula figura in qua stetit circumferentiae divisio, esset æqualis circulo. Huic autem multiangulæ invenit æquale quadratum, quod quidem erat æquale, ut putavit, multiangulæ: erat etiam æquale circulo: quia quæcumque uni et eidem sunt æqualia, ipsa sunt æqualia. Et hoc nihil valet, quia principium geometriæ est per triangulos tales lineam circumferentiae per infinita secari, et semper esse arcum majorem quam sit latus trianguli quod subtenditur ei. Hujusmodi autem figura undique litteris, sed in schemate taliter est disposi-
ta sicut hic vides. Dispositio ergo geometriæ non est habenda cum ipso: quia cum negat principium, nesciret vir geometricus ex quo contra ipsum concederet.
Licet ergo contra tales negantes prinText et m 12. cipia naturalis philosophiae disputare non habeamus in quantum naturales sumus, quia eorum dubitationes et defectus sunt non naturales: tamen quia sunt de naturis, fortassis propter faciliorem doctrinam bene se habet aliquantulum disputare contra ipsos: quiae spectus hic habet philosophiam primam: et ideo induentes philosophum primum disputabimus contra eos: quia aliter forte in doctrina physicorum generaretur obscuritas: licet scientiae propter hoc nihil deesset, si disputationem omitteremus. Hic autem error accidit Antiphoni, eo quod putavit quod continuum non divideretur ad infinita per lineas vel quanta, sed per puncta: hoc autem non est verum: quia per puncta non dividitur nec ad finita, nec ad infinita, sed potius per lineas, et quantas partes divisio ejus non stat in infinitum: putabat tamen Antiphon quod ad aliquot latera alicujus multiangulæ figuræ staret divisio circuli in punctis signatis circumferentia.
CAPUT II.
De ostensione inconvenientium quæ sequuntur dicta Melissi et Parmenidis.
Quia disputatio quam habemus facere contra Melissum et Parmenidem, respicit philosophiam primam et est de principio, oportet nos incipere ab ente quod est subjectum primae philosophiae. Hoc enim maxime proprium est inter omnia quando de principiis volumus disputare: quia non possumus procedere nisi ex divisio-
<--- Page Split --->
nibus entis, eo quod ipsum dividitur in unum et multa : ex quo nos quaerere debemus, utrum ipsum sit unum vel multa 1.
Dicamus ergo quoniam ens dicitur multipliciter de substantia et accidente, et de universali et particulari, et de uno et multo. Sed quia nos inquirimus hic utrum ens sit unum vel multa, ideo ex ista ultima divisione non procedemus, quia hoc esset petere id quod est in prinripio : sed procedemus ex aliis duabus divisionibus quas praemisimus. Queramus ergo quomodo isti qui dicunt ens esse unum, dicunt quod omnia sunt unum, utrum sint omnia substantia, aut accidens : et si accidens, utrum quantitates, aut qualitates, vel aliquod aliud prædicamentum sint omnia : et cum ens dividatur in universale et particulare, quæramus utrum omnia sint in genere substantia, aut quantitas, aut qualitas, aut in numero substantia una, aut homo unus, aut equus unus, aut anima una, aut qualitas una, quasi dicantur omnia esse hoc album, vel hoc calidum, vel aliud aliquod tale accidens. Omnia enim haec multum differunt, et impossibile est dicere omnia esse uuum aliquo istorum modorum.
mus unum accidens in numero : quia accidentis esse est inesse : et potius accidens est esse quam essentia absoluta, maxime quando physice accipitur 2 : et ideo per modum abstractionis ipsum in reali scientia significari non convenit, nec individuatur nisi per subjectum in quo est. Quocumque autem prædicatorum modorum dicatur, impossibile est dicere. Si enim detur, quod omnia sunt substantia, et quale, et quantum, sicut ea esse videmus : sive demus ea esse separata ab invicem, ita quod accidentia sint separata a subjecto secundum esse, et ab invicem : sive non demus ea esse separata ab invicem per esse, licet essentiae eorum diversæ sint, sequitur quod multa sunt quæ sunt : et hoc est contra positionem horum viuorum. Si autem demus quod entia sint quale, et quantum, separata a subjecto : sive dicamus substantiam esse, sive dicamus ipsam non esse, sequitur inconveniens, si liceat nobis dicere quod impossibile in rerum natura sit inconveniens. Hoc autem ideo dicimus, quod isti viri multa impossibilia in natura non habebant pro inconvenientibus. Sequitur enim quod accidens sit separatum a subjecto, cum nullum generum separabile sit nisi sola substantia : eo quod omnia denominative de substantia dicantur, et sunt in substantia.
Magna enim differentia est inter dicere omnia esse substantiam, et dicere omnia esse accidens secundum aliquod prædicatum accidentalium. Multum iterum est differentiae inter dicere omnia esse substantiam unam numero, vel accidens unum numero, et inter dicere omnia esse genere substantiam unam, vel genere esse unum accidens : et non dicimus albedinem hanc, vel calorem illum, sed album hoc, vel calidum illud significa-
Melissus autem solus dicit ens quod TEXT. et com. est principium omnium et substantia, esse infinitum : et secundum hoc quod dicit, sequitur quod entia sunt plura : quia substantia erit, et quantitas, eo quod infinitum per se est in quantitate. Non enim dicimus substantiam infinitam nisi per accidens, scilicet si mensuretur infinita quantitate : et qualitatem dicimus infinitam per accidens si sit dispositio quanti infiniti. Substantiam ergo infini-
1 Nota causam quare a divisione entis sumpsit exordium in disputatione ista contra Antiquos.
2 Accidens enim physice consideratum po-
tius est esse quam essentia absoluta, et ut sic non individuatur nisi per subjectum in quo est.
<--- Page Split --->
tam aut qualitatem aut passionem infinitam esse non convenit nisi per accidens, scilicet si simul cum ipsis sint quantitates discretae vel continuae infinitae. Infiniti enim diffinitio quantitati congruit, et non substantiae, neque qualitati, sicut nos in sequentibus ostendemus in tertio hujus scientiae libro. Si ergo substantia est et quantum, oportet quod ens sit duo, et non unum. Si autem dicat quod ens unum est solum quod est substantia, tunc illud ens non potest dici infinitum neque magnitudine, neque parvitate: quia jam habitum est quod si substantia est infinita, oportet quod si quanta: et hoc non potest esse si sola ponatur esse substantia.
Sicut autem contra istos viros objec- 16. mus per conditiones et modos entis, ita procedemus contra eos ex intentione unius : hoc enim dicitur multipliciter sicut et ens. Videamus ergo secundum quam intentionem unius dicunt, quod ens est unum : licet enim dicatur unum per se, et per accidens, et unum per se dicatur universale et particulare, et unum forma, et unum continuum per se, et unum indivisibile : tamen in hac intentione in qua modo sumus, non loquimur de uno per accidens : quia hoc essentiarum multitudinem non excludit. Unum etiam universale non pertinet ad nos hic, quia volumus loqui de uno secundum esse : universale autem abstractum est ab uno secundum esse accepto. Unum autem forma est eorum, quorum ratio est una. Dicamus ergo quod secundum quod hoc nobis sufficit, unum tripliciter, scilicet continuum, et indivisibile, aut quorum ratio diffinitiva quae dicit quid est esse eorum est una, quemadmodum vappa quae est tenue vinum et vinum spissum quod vere est vinum.
Si autem omne quod est est unum conText et com 17. tinuum, tunc ens est multa potentia ad minus : quia continuum est divisibile in infinitum, sicut materia generabilium dividetur in multa generata per actionem generantis. Hoc autem secundum istos viros est inconveniens : quia dicebant omnia esse unum, quod in multitudine non potest deduci. Licet autem dubium sit de toto et parte, utrum sint multa vel unum : non tamen est hoc dubium ad hanc dubitationem Melissi et Parmenidis : quia bene conclusio habita est contra eos : quia ipsi ens dicunt unum quod est simplex, omnem multitudinem actualem et potentialem excludens : sed dubitatio de parte et de toto est secundum seipsam 1. Dubitari enim potest, utrum partes et totum sint unum vel plura : et si quodammodo sint unum, et quodammodo plura, quomodo sunt unum et plura : et si sint plura, quomodo sint plura : et hae dubitationes sunt etiam de partibus non continuis quae sunt sub forma una totius, sicut ossa, et nervi, et venae, et caro, et hujusmodi in homine. Et iterum dubium est, si unaquaeque partium unum est cum toto, sicut id quod separatur et dividitur ab ipso : quoniam quae cumque sunt eadem eisdem sunt eadem : cum idem sit relativum. Est autem totum idem partibus simul sumptis : quia partes simul sumptae nihil aliud sunt quam totum : et ideo locum habet dubitatio ista. Sed quod nunc ad rem pertinet est, quoniam falsum est quod omnia entia sunt unum continuum : cum unum continuum non excludat pluralitatem et multitudinem. Sed unum quod ipsi dicunt, pluralitatem et multitudinem excludit.
Similiter non potest dici, quod entia Text, et com. 18. sint eadem indivisibilitate. Si enim ens omne taliter sit unum, tunc non potest dici, quod aliquid sit quantum, vel aliquid sit quale : quia quantum ponit di-
<--- Page Split --->
visibilitatem in quanta, et quale est divisum per essentias diversorum prædicamentorum. Si autem nihil est quantum, tunc nec est finitum, sicut dicit Parmenides: neque infinitum, sicut dicit Melissus: quia indivisibile est in quantitate sicut finis, qui nec linitus est per alium finem, neque est infinitus sicut carens fine quem natum sit habere: sicut puntum finis est lineæ, et neque est finitum, neque infinitum: et similiter est unitas in numeris et forma in materia: quia forma finit materiae infinitatem, quæ est in potentia ejus quam habet ad forman suscipiendam 1.
Si autem dicatur quod omnia sunt unum sicut quorum diffinitio est una, sicut una est secundum nomen generis diffinitio tunicæ et indumenti: tunc oportet quod dicat rationem et positionem Heracliti esse veram, scilicet quod una est diffinitio indicans esse bono et malo quæ sunt contraria. Et similiter erit una diffinitio et unum esse contradictoriorum, sicut boni et non boni. Ergo idem secundum formam a qua sumitur diffinitio, erit bonum et non bonum, et homo et equus: et tunc hæc ratio non tantum inducit ad hoc, quod ea quæ sunt sint unum, sive sint contraria, sicut bonum et malum, sive disparata, sicut homo et equus: sed inducit ad hoc, quod nihil et aliquid sint unum in forma: quia alterum contradictoriorum nihil est: et tamen habitum est, quod contradictoriorum est diffinitio una: et ulterius oportet, quod idem esse secundum diffinitivam rationem habeant, et tale, et tantum, et sic de aliis secundum numerum prædicatorum.
CAPUT III.
Et est digressio declarans qualiter unum omnia dicunt Melissus et Parmenides, et qualiter totum et partes sint unum, et qualiter diversa.
Attendendum autem est ad faciliorem intellectum eorum quæ sunt dicenda, qualiter isti duo viri, scilicet Melissus et Parmenides, omnia quæ sunt dixerunt unum esse, et qualiter Heraclitus unum quæ sunt, dixit esse: quia tunc intelligenus melius rationes inductas et inducendas contra istas opiniones. Et oportet hic tangere diversitatem et identitatem quæ est inter partes et totum. Ad primum autem horum sciendum quod, sicut supra diximus, primi philosophatnes de ente, non viderunt nisi materiam, et omnia alia dixerunt esse accidentia et vere non esse, sed potius esse extra ens verum. Materiam enim viderunt neque generari neque corrumpi, sicut infra ostendetur: et ideo putabant ipsam esse principium necessarium et æternum et divinum, quod essentialiter est quidquid est. Nec enim dividitur secundum istos in essentias plures: et ideo remanet indivisa. Et pluralitas est et differentia et distantia entium, non per se, sed per accidens: viderunt enim quidquid generatur ex aliquo, quod secundum totum esse suum fuit in ipso, et essentiam aliam non habet nisi quam ex ipso accipit: et cum nihil det nisi id quod habet, oportet quod generatum accipiat essentiam ejus ex quo est generatum: et sic generatum, et id ex quo est generatio, sunt ejusdem essentiae. Eadem autem ratio est de omnibus generatis. Ergo omne generatum est idem in essentia cum materia: sed quæcumque sunt eadem eisdem, sunt etiam eadem inter se: cum ergo omne generatum sit
<--- Page Split --->
idem cum materia quae est una et eadem, eo quod nihil habeat de esse, nisi quod accipit ex seipsa, omnia generata eadem sunt inter se. Et hoc modo putabant isti viri, quod omnia essent unum : et secundum eos homo et equus sunt eadem per essentiam, et differunt in esse accidentis : et similiter contraria hoc modo sunt unum. Sed de contradictorii non hoc concedebant, nisi esset negatio aliquid relinquens, quae est negatio in genere. Si autem negatio nihil relinqueret, tunc secundum suas positiones non oportuit eos concedere, quod idem essent contradictoria.
Est autem deceptio in hoc, quod forma est quae dividit materiam : et ideo entia differunt suis formis et suis materiis divisis ab invicem. Quod patet, quia nullo modo potest unum esse quod dividitur forma generis et speciei et individui. Ens autem dividitur omnibus his formis in genera et in species et in individua . Constat ergo quod nullo modo est unum. Et si objiciatur, quod ens et unum convertuntur : et ideo quod est extra unum, est etiam extra ens : dicendum quod ens et unum secundum supposita convertuntur : tamen alia est intentio in uno, et alia in ente : propter quod non sequitur quod si omnia sunt ens, quod omnia sint unum 1. Hujusmodi autem plana scientia brevibus explicari non potest, et ideo usque ad primam philosophiam diferatur. Heraclitus autem dicebat omnia esse unum habens in se omnia propter suam mutabilitatem. Et quia formae omnium sunt in ipso, ideo omnis diffinitio convenit ei, et etiam contradictoriorum : quia Heraclitus dixit simul esse vera contradictoria. Et haec sint dicta ad intelligentiam istarum opinionum.
De partis autem et totius unitate et diversitate sciendum, quod totum in forma totius unit partes, sive forma illa sit con-
tinuitas, sive alia forma sicut est forma corporis compositi ex partibus dissimilibus non continuis : et ideo relatae partes ad unam formam unientem eas sunt unum in forma illa, sive sint continuae, sive non continuae. Si autem accipiantur secundum se, divisae vero sunt per situm tantum, vel per situm et formam partis, in eo quod pars est non continua : per situm solum, sicut partes continui, quae non eumdem situm habent sub forma continuitatis : per situm autem et formam partis, sicut partes non continuae, ut caro, et os, et hujusmodi. Et sic patet qualiter partes totius compositi sunt unum, et qualiter diversa. Nec sequitur, sisunt illo modo unum, quod sint idem : quia idem dicit unitatem absolutam : unum autem quod unit partes, est in alio quodam unum, quod est forma totius uniens. Nec sequitur iterum, si sunt diversa, quod sint divisa : quia in alio quodam sunt unita , licet distent per situm et formam , vel per situm solum.
De modo autem quo partes sunt idem toti, dicit Averroes quod totum est partes simul sumptae : et hoc est verum de toto per compositionem partium facto : quia de hoc solo loquuntur viri prius habiti. Posset tamen dici quod totum est unum cum partibus, quia uniens partes, et partes unum cum toto : quia in unitate sunt totius , diversa tamen sunt secundum rationem totius ut totum est et secundum rationem totius ut totum est, et secundum rationem partium prout pars est : quia sic relativam habent comparationem ad invicem. De modo autem quo quaelibet, pars stat sub forma totius perficiente et uniente partes, dicendum erit in fine quarti Meteororum.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
It est digressio declarans utrum substantia secundum se sit divisibilis , sicut praesuppositum est in disputatione contra Melissum et Parmenidem.
Est autem dubium, utrum sola existente substantia, ipsa sit divisibilis vel non ? Quod enim habet partes, divisibile esse videtur. Substantia autem sola existente, ipsa potest esse composita ex materia et forma. Ergo non removetur ab ea divisio etiamsi sola sit absque quantitate. Si autem dicatur, quod nos loquimur hic de divisione quæ est in infinitum, vel de divisione partium ejusdem generis, sicut sunt partes continui, adhuc videtur esse falsum quod dictum est. Quod enim est causa antecedentis, videtur etiam esse causa consequentis : essentia autem quantitatis causatur a substantia, sicut essentia cujuslibet alterius prædicamenti : videtur ergo quod passio consequens quantitatem, causetur etiam a substantia, quæ est dividi in infinitum : ergo primo accidit substantiæ, ut videtur. Adhuc constat, quod materia non tota est in uno, sed in multis est partita : ergo habet partem. Sed quod habet partem et partem, est divisibile. Videtur ergo substantia materiae divisibilis esse. Adhuc constat quod substantia nihil habet ab accidente de essentialibus sibi. Est autem essentiale materiæ, quod est de ipsa in uno, et quod est de ipsa in alio, et sic de aliis in qua est divisa. Ergo partes illas a quantitate non habet : ergo nec divisibilitatem : videtur enim aliter non posse causari generatio in infinitum , nisi materia prima divisibilis sit in infinitum per hoc quod est materia.
Sunt autem quidam theologizantium, qui omnia haec concedunt, et quod Aristoteles dicit, dicunt dicere ipsum secundum sensum : cum tamen secundum rationem aliter sit : quia divisio secundum rationem, ut dicunt, primo est in substantia per ea quae dicta sunt ' . Sed hoc frivolum est, quia tunc Philosophus falsum diceret, et videretur verum dicere, et hoc esset deceptorium et non philosophicum dictum. Causa autem dicti istorum est, quod ipsidieunt hominesesse multiplicatos ex uno materiali aliquo, quod fuit in primo homine, ex quo licet sit parvum, nunquam deficiet generatio : quia divisibile est in infinitum : nec est divisibile ut inquiunt, sicut quantum : quia quantum habet partem juxta partem distantem ab ea per situm : sed substantia materiæ non habet partes a se invicem distantes per situm : sed habet partem in parte, et non juxta partem : et illa pars quæ est in parte, producitur in generatione sine diminutione partis, ex qua educitur per multiplicationem materiæ, et partium materiæ in seipsis absque additione aliqua : et hoc modo dicunt multiplicatum esse genus humanum, et omne quod est multiplicatum per generationem.
Sed quod hoc absurdum sit, sic demonImpugnatio. stratur.Materia absque quantitate accepta, aut est simplex, aut est composita. Si est simplex, tunc est indivisibilis per omnem modum. Si autem est composita, dicatur qua compositione. Est enim compositio prima,et compositio secunda. Compositio prima exessentialibus est. Compositio secunda ex accidente et subjecto. Et sicut se habet accidens ad substantiam, ita se habet compositio secunda ad compositionem primam : sed accidens causatur a substantia : ergo compositio accidentalis causatura compositione essentiali : ergo ubi non erit compositio prima, ibi nulla erit compositio : sed in materia prima non est compositio prima : quia
Compositio duplex.
<--- Page Split --->
prima compositio est ex potentia et actu : ergo in materia nulla est compositio : ergo simpliciter et absolute est indivisibilis.
Adhuc autem sicut juxta et citra et infra dicunt differentias positionis partium in toto, ita dicunt differentias positionis et situs intus et extra : ergo impossibile est imaginari partem in parte, nisi intra dicat aliquam positionis differentiam.
Adhuc autem in omni quod habet partes in quas dividitur, necesse est quod partes inter se differant aliqua differentia : si enim nulla differentia differrent, tunc essent omnes eadem et una, quia idem est a quo non differunt differentia : partes ergo in quas dividitur materia, differant inter se. Quæratur ergo qualiter defferunt? aut differentia substantiali, aut accidentali. Constat quod non accidentali, quia materia prima ponitur esse sine accidendente secundum seipsam. Similiter patet quod non substantiali, quia tunc differrent formis vel materiis : et constat quod non formis, quia hypothesis est quod sint sine formis. Materiis autem non differunt, quia non est idem in quo aliqua conveniunt, et in quo differunt. Conveniunt autem in principio materiali. Ergo non differunt in illo : et tunc mirabile est qualiter sint partes, cum nihil sit causa pluralitatis, nisi differentia sola dividens.
Adhuc etiam logica ratione constat idem, quia cui convenit passio, convenit et subjectum : divisio autem passio est quantitatis : ergo tali materie si dividitur, convenit esse quantum.
Adhuc passio diffinita per subjectum, non se extendit extra subjectum illud, sicut simum non extendit se extra nasum. Sed divisio passio est diffinita per substantiam : divisio, dico, quæ est per ea quæ sunt ejusdem rationis cum toto : sic enim divisio non diffinitur, nisi per continuum. Ergo non invenietur unquam extra illud : non ergo convenit materie quæ est ante continuum per naturam.
Sed si forte aliquis dicat, quod materia intelligitur esse divisibilis sicut intelligitur separabilis a forma : non enim actu
unquam separatur ab omnibus formis, ita quod sub nulla forma sit : sed quia successive ab hac et illa separatur, ideo separabilis esse dicitur : ita etiam divisibilis esse per se dicitur, non quia dividatur quando nuda ponitur, sed quia divisa in entibus invenitur.
Si ergo sic aliquis velit dicere, constat absurdum esse : quod enim materia nunquam separata est a formis omnibus, hoc est propter sui imperfectionem, quæ ad esse non sufficit sine forma : et hæc imperfectio nunquam materiam derelinquit : et ideo cum forma semper erit secundum actum. Sed divisio non accidit materiae propter imperfectionem, nec accidit ei ex alio aliquo, sicut dictum est in hypothesi : ergo maxime conveniet ei per seipsam. Adhuc autem eadem ratione calor et albedo possunt dici divisibilia per se : quia in entibus quantis dividi inven iuntur : quod tamen est absurdum. Adhuc etiam secundum hoc qualis materia per se diceretur, quia invenitur qualitate aliqua disposita in entibus.
Forte autem aliquis dicet, quod invenitur materia divisa in entibus quibusdam absque quantitate, sicut in intelligentiis et animabus : et ita dividi non convenit ei ratione quantitatis.
Sed contra hoc proceditur ex eo quod difficilius assumitur : quia non est probatum intelligentias et animas ex materiis constare. Adhuc autem et si concedatur intelligentias et animas habere materias, adhuc absurdum erit dicere vel ponere partes materiae quæ sunt in intelligentiis et animabus, divisas ex materia una esse, cujus illa particulares materiae sunt partes, sed potius unaquæque erit ex materia sua tota, quæ secum producta est in esse, et non reducuntur istae particulares materiae in unum quod sit eis commune re, sicut totum integrale commune est partibus, sed potius in unum quod est commune ratione. De tali autem materiae divisione non loquimur, quia bene scimus gens dividi per differentias, et materiam dividi per formas, et hoc dupliciter, scili-
<--- Page Split --->
cet quando est commune unum, dividitur per generationem : et quando aliter est, non dividitur, sed plures materiae talibus concreantur.
Adhuc autem mirum videtur si intelligibile est quod dicunt de multiplicatione materiae in seipsa sine additione. Multiplicatio enim non causatur nisi divisione continui, vel per differentiam causae et causati, ut docent Philosophi. Nullo autem istorum modorum fit ista multipliratio. Si autem multiplicationem rei in seipsam vocent augmentum rei et incrementum. Hoc erit mirabilius si intelligere possunt aliquid augeri non rarefactum nec productum sine additione alicujus ad ipsum : quia omne augmentum est praeexistentis magnitudinis additamentum.
Adhuc autem quaeramus, qua ratione ponunt hoc hic quod dicunt de tali multplicatione : Philosophi enim non est ponere aliquid nisi per rationem certam. Hanc autem rationem non videmus aliam, nisi quia sic placet dicere gratia contentionis.
Adhuc Aristoteles probavit in libro de Generatione et Corruptione 1, quod generatio non est infinita propter materiae infinitatem, sed potius propter generationis reciprocationem. Generatio enim unius est corruptio alterius, et corruptio unius generatio alterius in simplicibus : ergo positio ista quae ponit sic materiam divisibilem in infinitum, non est de positione Peripateticorum.
Adhuc autem totum opus naturae per hunc modum esset per multiplicationem materiae in seipsam, et divisibilitatem. Quaeramus ergo, quid ad actum ducat illam potentialem multiplicationem quae est in materia ? aut enim hoc facit natura, aut Deus. Si natura, hoc est absurdum : quia natura expedit se paucioribus quam potest : ergo natura non adhibet materiam per cibum vel aliunde, ut ex illa operetur in hominibus et plantis et animalibus, quod videmus esse falsum. Si
autem Deus sic operatur, tunc ea quae videmus, non erunt opera naturae, sed Dei. Adhuc autem Deus magis ordinatus est in opere suo quam natura : ergo suum opus minus abundat superfluis quam natura : quare ergo adhibet et ipse fomenta aliena ciborum, ut suum opus multiplicetur. Si dicat quod cibi impediunt ne consumantur ea quae sunt materiae primae partes : hoc erit mirabile. Si enim consumptibilis est materia, tunc est corruptibilis : ergo habet contrarium, quod est absurdum. Adhuc autem si consumptibilis est, impossibile est impediri, quod aliquid non consumatur ex continua calidi actione quantumcumque fomentetur et impediatur per cibum. Si ergo consumitur, aut consumptum restauratur, aut non. Si non, ergo diu est consumpta a principio mundi. Si restauratur, aut accipit in se restaurationem, aut a cibo. Si in se, ergo cibo non indigent ea quae cibantur. Si autem accipit ex cibo, tunc necessario aliquid convertitur in ipsam : non ergo multiplicatur in seipsa.
Hanc igitur positionem tanquam absurdam et mendaciis plenam relinquentes dicimus ad primo objecta, quod compositio quae est ex materia et forma, non est compositio dans materiae partes et faciens eam compositam : et ideo de tali compositione non est nobis hic sermo.
Quod autem objicitur de divisione quae est per modum continui, dicendum quod quando consequens est passio alicujus, et antecedens est subjectum, tunc non oportet quod idem sit causa antecedentis et consequentis : quia consequens fluit tunc ex essentialibus antecedentis, et antecedens non fluit ex essentialibus substantiae, sed potius substantia est causa accidentium sicut subjectum et non sicut essentiale ipsis. Si vero demus etiam quod consequens causatur a substantia sicut et antecedens, adhuc non valebit ratio, quia non est necesse, quod causa
Soluto ad objecta positionis.
<--- Page Split --->
disponatur dispositione effectus sui nisi sit causa per se et univoca, sicut fit ab homine homo, et calidum a calido : talis autem causalitas non est inter substantiam et accidens 1. Adhuc autem si concedamus tenere argumentum, non potest probari quod substantia dividatur nisi sicut est quanta. Est autem potentia quanta, non actu : ideo potentia non actu est divisibilis. Quod autem materia non tota est in quolibet materiato, sed per partes convenit, ideo quia non ingreditur materia sua nisi sub prima forma sua quae est corporeitas, et per illam efficitur divisibilis.
Nec dicimus hoc, quod subjectum nihil habeat ab accidente : alba enim nix disgregare habet visum ab accidente. Similiter substantia divisibilitatem habet ab accidente : quia dividi accidit substantiae. Sed verum est quod essentialium nihil habet subjectum ab accidente : quia si aliquid essentialium substantia acciperet ab accidente, contingeret quod accidens esset causa substantiae : quod non potest esse, quia e converso est : substantia enim est causa accidentis. Haec ergo hic dicta sufficiant : quoniam quae restant de nutrimento et augmento rerum, partim in libro de Generatione et Corruptione, tractatu de augmento, partim autem in libro de Nutrimento habent determinari.
CAPUT V.
De turbatione Antiquorum propter verbum substantivum quando est tertium adjacens inter subjectum et esse naturale praedicatum.
Redeamus ergo nunc ad improbationem positionum Melissi et Parmenidis. Fuerunt enim quidam sequentes eos adeo conturbati et impediti dictis et rationibus
eorum, quod putabant quod ens non esset nsi unum quod est substantia una in genere vel numero, et accidens dicebant esse extra ens, et ideo non debere predicari de substantia per verbum subtantivum notans compositionem accidentis cum substantia. Quando enim hoc verbum, est, tertium adjacens fuit in propositione, et substantia fuit in subjecto, et accidens in prædicato, sicut quando dicebatur, homo est albus : conturbantur, eo quod putabant verbum substantivum essentialem notare compositionem : et sic id quod erat unum, fieri multa : quia putabant idem significari esse accidens quod erat substantia : nescientes quod ens quod importatur in verbo substantivo, multipliciter dicitur de substantia et accidente : et ideo quidam eorum dicebant hoc verbum, est, esse auferendum de talibus propositionibus, sicut Lycophron. Adii autem emendabant dictionem dicentes ipsum debere implicite significari, dicentes quod non oportet dici, homo est albus, sed homo albatur : neque oportet dici, homo est ambulans, sed homo ambulat : ne forte si ponerent verbum, est, pro nota compositionis, significarent substantiam esse accidens : et ita unum significaretur esse multa : quia substantia est substantia et non est accidens est accidens et non substantia : et ideo haec sunt duo : unde si unum significatur esse alterum, unum significatur esse duo, quod est inconveniens.
Causa autem conturbationis fuit, ut diximus, quod verbum substantivum semper putabant essentialem notare compositionem : et ideo quando inter subjectum ponitur et prædicatum, putabant quod prædicatum esset semper essentia subjecti : nescientes quod quando tertium fuit adjacens hoc verbum, est, quod tunc significat quamdam compositionem essentialem vel accidentalem, quam sine compositis non est intelligere. Et haec est quandoque essentialis, quandoque ac-
<--- Page Split --->
probat Melissus sic, scilicet detur oppositum, quod ens sit factum : aut erit factum ex ente, aut ex non ente. Si ex ente factum sit : ergo ens fit ex ente quod est : sed quod fit, non est : ergo quod non est, fit ex ente, quod est inconveniens. Si autem fit ex non ente : tunc non ens mutatur in ens : quod iterum inconveniens est : cum omnes in hoc convenerint, quod ex non ente nihil fit.
Patet autem quod in primo syllogismo Melissi est fallacia consequentis : quia a destructione antecedentis procedit ad destructurem consequentis, cum e converso fieri debeat. In secundo autem syllogismo aliter sumit principium quam in primo : quia cum dicitur quod non habet principium est infinitum, non est hoc verum nisi principium sit extremitas magnitudinis : si enim magnitudo caret extremitate se ambiente, tunc est infinita : sed in primo syllogimo non concludebatur nisi de principio temporis vel generationis mundi. Et ideo patet quod haec secunda ratiocination non concludit propositum Melissi. Falsum autem est quod assumit, quod ens non habet principium: quia multipliciter dicitur ens, et aliquod habet principium, et aliquod non habet : et ex his facile patent peccata Melissi. Quod autem ipse dicit, quia quod fit, aut fit ex ente, aut ex non ente, non oportet nos hoc solvere. Ens enim in universali non fit : sed hoc ens quod est particulare, et fit ex ente in potentia, nec fit ex ente in actu, neque ex simpliciter non ente, sed potentia ente et actu non ente 1. Postea autem etiamsi non fiat vis in talibus, inconveniens tamen est quod assumit Melissus dicens omnis rei esse principium aliquid, hoc est, quod principium rei sit aliquid de re ipsa, extremitas videlicet ipsius rei, sicut magnitudo in qua est corpus principium habet, quod principium est superficies, vel li-
nea, vel punctum : quia principium non semper dicitur aliquid rei sicut extremitas magnitudinis, sed dicitur aliis multis modis.
Nonne enim res durans per aliquod tempus, principium habet temporis ? sicut enim infra dicemus in quarto hujus scientiae libro, in tempore esse est quadam parte temporis mensurari. Adhuc autem numquid non est principium alterationis quae est generatio non simpliciter, sicut principium habet mutatio quae non est momentanea ? Cum enim dicitur, quod non est factum non habet principium, non potest intelligi hoc nisi de principio suae factionis, quod est principium temporis : principium autem factionis sive temporis est principium alterationis, qua alteratur materia rei cum fit : eo quod factio sua non est momentanea mutatio, sicut est generatio simplex quae non est motus, sed mutatio sola. Infra enim docebimus, quod generatio simplex est mutatio momentanea et non motus : quod autem momentaneum est, hoc est in nunc, et hoc non habet principium, quia quod habet principium est compositum ex nunc et tempore quod ad nunc continuatur. Et ideo male arguit Melissus, quia etiamsi detur quod ens est infinitum, tamen habere potest suae factionis principium temporis, sicut habet principium alteratio quae non est momentanca mutatio : et ideo ex hoc quod non habet principium, non sequitur quod non sit factum, impediente fallacia equivocationis in hoc nomine, principium.
Praeterea propter quid sequitur, si ens 24. est unum et infinitum, quod sit immobile, eo quod non habeat locum ad quem movetur ? potest enim aliquid esse quod non habet locum ad quem movetur, et tamen partes ejus moventur intra ipsum,
<--- Page Split --->
sicut est videre in aqua fluente, quæ secundum se totam non mutat locum, et tamen quælibet pars ejus mutatur in ipsa, cum secundum se totam non transeat in locum alium : et si tota accipiatur secundum universalitatem suarum partium, et non secundum quod est tota secundum rationem totalitatis suæ, quare non diceretur omnis aqua moveri, licet secundum totalitatem nunquam inveniretur extra locum suum ? Præterea quæ consequentia est hæc ? non movetur secundum locum : ergo non movetur : e converso enim valeret : et ideo fallacia in argumentando incidit secundum locum consequentis : potest enim alterari, et si non movetur localiter. At vero etiam in eo quod dicit unum esse ens, Melissus mentitur et falsum assumit : et fit hoc peccatum in materia syllogismi, quia entia non possunt esse unum forma sive specie, sed potius in materia possunt esse unum sicut ex qua fiunt, sicut dixerunt aliqui naturalium Philosophorum. Homo enim et equus sunt altera specie, et habent ad invicem contrarias differentias. Quod etiam entia non sint unum et continuum, vel unum indivisibile, patet ad sensum : et ideo ad hoc rationem nos inducere non oportet. Hæc igitur sufficiant quantum ad solutionem rationum Melissi.
CAPUT VII.
De destructione sive improbatione Parmenidis.
Ut ad Parmenidem autem idem modus rationum in communi, quamvis alii sint modi rationum in speciali : et hoc est ideo, quia Parmenides et Melissus unam fere et eamdem habent positionem : et ideo solutio eodem modo est : partim enim solvitur syllogismus Parmenidis, quia falsum supponit : et partim, quia non concludit peccans in forma syllogis-
mi. Quod qualiter contingat, scii conveSytlogismi nienter non potest, nisi syllogismi ParParmemdis. menidis accipiantur qui fuerunt isti. Quidquid est ens, est vere ens : sed unum est ens : ergo est vere ens : ergo vere ens est unum. Inde arguit ulterius sic : omne ens unum vere est ens : sed accidens est extra unum vere ens : ergo accidens non est unum vere ens : ergo unum ens est substantia. Et inde argumentum produxit ulterius sic : quidquid est unum, caret multitudine et motu. Quod autem omne quod est unum careat motu et multitudine, probat ex hoc quod movetur, movetur ad aliquid quod non habet : quod autem non habet, est extra se : ergo movetur ad id quod est extra se : sed extra ens nihil est : ergo si movetur ens, movetur ad id quod nihil est, quod est falsum : ergo ens est unum et immobile.
Patet autem in his syllogismis, quod supponitur ens uno modo dici : et ideo idem esset dictu, aliquid esse extra vere ens, quod est esse extra ens : et hoc non est verum, quia vere ens est per se ens et substantia : ens autem ambigue dicitur de substantia et accidente. Peccat autem in forma : eo quod non sequitur aliquo modo, si tantum dicatur esse ens, et extra ens nihil esse dicatur, quod tantum sit unicum ens : quia licet tantum ens esse dicatur, tamen possunt esse entia plura quæ entis recipiunt prædietionem per prius et posterius, sicut subjectum et accidens : et ideo non sequitur, est tantum ens, ergo tantum unicum ens : Parmenides enim accepit unum ens pro unico ente : tamen non æquivocabat aliquid : et ideo magis propositum suum inferebat quam Melissus. Videamus autem hoc quod diximus per singula.
Dicamus ergo quia falsa assumit ParParmenides menides in eo quod supponit ens simplisumt et vitione conciduit. citer, hoc est, uno modo dici, cum multipliciter dicatur, sicut præhabitum est : sed non concludit in forma syllogismi, sicut videre possumus tali exemplo. Si enim nos ponamus quod nihil sit nisi album, et quod album significet unum
<--- Page Split --->
quod est ens : tunc sequitur quod omne quod est, est album : sed album est unum : ergo omne quod est, est unum. Et si inferatur ulterius sic : omne quod est, est unum : ergo non sunt multa, non valet ; quia cum dicitur, omne quod est, est album, significatur subjectum et accidens : et haec duo nec ratione nec continuatione sunt unum : et constat omnibus, quod nec sunt indivisibile unum : et ideo illa simpliciter sunt multae essentiae, licet unum sint subjecto : quod autem aliqua unum sint subjecto, et multa in essentia, non vidit neque intellexit Parmenides. Et similiter non sequitur : quidquid est praeter ens, est non ens : ens autem est unum, quia unum et ens convertuntur : ergo quidquid est praeter unum, est non ens : ergo ens est unum et unitum : quia licet tantum ens sit, et hoc sit unum quodammodo per analogiam, tamen multa esse possunt, quorum unum est ut subjectum quod est substantia, et alia sunt sicut accidentia in substantia, sicut novem praedicamenta accidentium.
Quod autem dicimus, quod aliud esse diffinitum est albo et subjecto quod suscipit ipsum, non intelligimus, ita quod accidens separetur a subjecto : quia accidens non est separabile a subjecto, eo quod accidentis esse est inesse : sed alterum est esse albo et subjecto cui inest album : quia si diffiniatur subjectum, alia erit ejus diffinitio secundum quod est substantia, et alia albi in quantum est album. Patet igitur qualiter Parmenides et falsum assumpsit, et in forna argumentandi peccavit.
probare positionem ejus necessariis argumentis, primo per divisionem. Quia si Positio 1 menidis 1 omne ens unum est, aut est unum quod pugnaat est, quod est accidens, aut est unum quod est substantia. Si autem est unum quod est accidens, cum accidentis esse sit inesse cuidam de quo praedicatur denominative, necesse est quod ens illud quod est omnes ens, non solum significet ens accidentale de quo praedicatur, sed etiam oportet quod sit illud quod vere est ens et unum, et hoc est subjectum. Cum enim accidens semper de quodam subjecto denominative dicatur, si dicatur solum accidens esse et non subjectum, sequitur illud non esse cui accidit illud quod est : quia sequitur subjectum non esse cui accidit, quod solum esse positum est : subjectum enim est alterum ab ente quod positum est esse. Sed sequitur etiam ex ipsa rei veritate, quod illud sit, cui accidit ens, et verius sit quam illud quod accidit ei. Ergo ex his duobus sequitur, quod aliquid sit cum non est : quia subjectum non esse ponitur, cum tamen sequatur ipsum esse si accidit ei ens. Si autem subjectum non est, tunc etiam accidens nulli alii inerit, cum faccidens per hoc quod ponitur non inesse, sit illud quod vere est. Si enim subjectum non esse ponatur, tunc accidens non inerit ei quod est vere esse, sed subjecto, nisi ens multa significare dicatur, subjectum videlicet et accidens : et tunc sequitur quod esse sit ad unumquodque multipliciter dictum de substantia et accidentibus, quod est contra hypothesim, quia concessum est unum solum significare quod est accidens.
CAPUT VIII.
De destructione sive improbatione Parmenidis.
Si vero dicat Parmenides, quod ens Text et quod est omnia significans, et ideo vere 27. ens, nulli accidit, et sic substantia cui accidit aliquid ; tunc procedemus contra eum per significatum ejus quod vere esse dicit. Constat enim quod id quod vere est, magis significat ens quam non ens. Si enim ponamus simile, ut dicamus
<--- Page Split --->
cere habemus. Si igitur ea quae diximus, habent hunc modum, et homini accidit bipes, necesse est, quod aut accidat ei ut separabile accidens, aut ut inseparabile. Si autem accidit ei ut separabile : tunc continget hominem non esse bipedem, quod falsum est. Si vero accidit ut inseparabile accidens, tunc oportet quod homo cadat in diffinitione bipedis, quod iterum est falsum, cum bipes sit in ratione hominis diffinitiva. Si propter hoc dicatur, quod animal et bipes accidit alicui alteri subjecto quam homini : tunc oportet quod etiam constitutum ex eis, accidit alii : quia si constituentia non sunt vere entia, et constitutum ex ipsis non erit vere ens : ergo homo est accidens et non vere ens, quod est falsum et contra hypothesis : ergo si dicatur id quod vere est, significare unum solum quod est substantia, adhuc sequitur multa entia esse.
visibilibus, aut ex indivisibilibus componeretur. Non autem potest componi ex indivisibilibus, quia indivisibilia non faciunt quantum aliquod. Sed si componiturex divisibilibus, oporteret quod illa iterum ex minoribus divisibilibus componerentur, et illa iterum ex aliis, et sic semper procederetur usque ad puncta indivisibilia, ex quibus prima quanta componerentur, quod est impossibile : ergo et hoc impossibile est, quod totum ex divisibilibus componatur : ergo totum secundum quod unitum esse dicitur, est in se indivisibile unum et non compositum. Veruntamen istam rationem Parmenidis improbandam reservabimus usque in librum de Generatioe et Corruptione 1 : quia per rationes Democriti et Leucippi ibi solvetur.
CAPUT IX.
Parmenides autem hic dixit, quod vere ens nulli esset accidens, et esse ipsum quod vere est, de quo ambo dicuntur, scilicet subjectum quod defert accidentia : de illo enim dicuntur quod est substantia et vere ens, et accidens denominans dicitur de eodem : et dicit vere ens dici utrumque istorum, quia subjectum vere est in eo quod est substantia, et accidens vere est in eo quod significatur vere esse quando denominative de subjecto prædicatur. Et dicit etiam id quod est ex his, vere esse : sed hoc totum dicit esse indivisibile unum. Si autem hoc dicatur, tunc sequitur totum componi ex indivisibilibus : quia non vidit Parmenides diversitatem essentiae quae causatur ex formis, eo quod ipse formalem causam non vidit, sed materialem. Materiam autem dixit esse quantum corpus, et hoc dixit esse indivisibile : quia si componeretur, oporteret esse quod aut ex di-
De his qui utrique positioni Parmenidis et Melissi consentiunt.
Sunt autem quidam præteritorum qui Text et c utrique rationi Parmenidis in parte con- 30 sentiunt, et in parte contradicunt. Prime rationi consentiunt dicentes, quoniam omnia unum sunt, si quod est ens, significat tantum unum quod est vere ens : sed dicunt cum hoc, quia est etiam illud quod non est : quia accidens quod est extra ens, significatur esse, tamen denominative prædicatur de eo quod vere est. Secundæ autem rationi, quia dicit magnitudines esse individuas, in hoc consenserunt, quod dicunt quasdam magnitudines esse indivisibiles : sed in hoc contradicunt, quod dicunt componi magnitudinem totius ex parvis indivisibilibus quantis et magnitudines esse indivisibiles. Et volunt evitare unum inconveniens, quod dixit totum non componi,
<--- Page Split --->
et incidunt in aliud concedentes atomas magnitudines.
CAPUT X.
Sed contra hoc est id quod est manifestum, quod non verum est quod dicunt : si enim detur ens unum significare solum, et detur etiam contradictoria non posse esse simul vera : tunc id quod est extra ens, non potest esse ens : quoniam ens de nullo dicetur nisi in significatione substantiae, et quod est extra substantiam, non habebit praedicationem entis : ergo erit non ens. Si autem cum hoc dicatur esse ens, erit non ens simul et ens : et sic contradictoria simul erunt vera, quod non potest esse. Cum enim dicitur, quod id quod est extra ens, sit non ens, et illud cum sit ens, oportet ut negatio non prohibeat non ens esse simpliciter : quia sic esset nihil : sed oportet ut non ens sit non ens aliquid hoc vel illud : quod ponitur vere esse : et haec est negatio in genere, et non negatio absolute, et extra genus negans et prohibens entitatem. Est ergo inconveniens dicere quod unum sit omnia, nisi aliquid aliud a vere ente esse ponatur extra ipsum ens : et sic ens plura significabit, scilicet vere ens et accidens. Et hoc manifestum etiam alia ratione, quia cum dicitur vere ens, non intelligitur in intentione vere entis, neque addictitur per nomen ejus, nisi quod vere ens sit aliquid : sed hoc concesso quod aliquid sit vere ens, non est prohibitum per hoc quod non sint multa quae sunt entia, quorum nullum est extra ens, sicut dictum est prius. Manifestum est ergo ex his quae dicta sunt, quod impossibile est quod ea quae sunt, hoc modo unum sint sicut dixerunt Melissus et Parmenides.
Et est digressio declarans intellectum dictorum Melissi et Parmenidis.
Est autem attendendum ad omnium horum intellectum, quod isti viri solam materiam rerum esse dixerunt principium, sicut etiam diximus supra : et causa deceptionis eorum fuit haec : quoniam si nos resolvamus materiam sensibilium, continget venire in materiam quae sola quantitate determinatur, eo quod corpus materia est sensibilis corporis : si autem corpus resolvamus, continget venire in materiam quae est corporeitatis susceptibilis, et hoc est hyle sive origo, et non habet esse corporale nisi in corpore : et hic non indigemus ulteriori materiae resolutione : sed infra loquemur de materia intelligentiarum, utrum una sit cum materia corporum et quomodo una : sed hic nobis sufficit qualiter omnium corporum materia est una. Hanc autem materiam totam substantiam et totum esse omnium corporum esse dixerunt : quia formam quae est in materia, esse non perceperunt, sed putabant ipsam per non vere ens distingui : quia formas et accidentia non dixerunt esse nisi in sentire et apparere, et non in esse, sicut adhuc multi dicunt, quorum pater erroris est Alexander et David de Dinanto qui secutus est Alexandrum in hoc : et ideo dixerunt quod id quod est extra ens et extra vere ens, et hoc non est ens, sed videtur esse secundum sensum et aestimationem : et quod homo et asinus sunt unum sed apparent alia : et contradictoria sunt simul vera, si appareat unum uni, et alterum alteri : quia cum materia prima una sit, id quod agit pluritatem, non est vere ens sed esse videtur. Et distinxerunt id quod esse est, in id quod vere est secundum significari, et in id quod vere est secundum rem. Vere enim est secundum rem,
<--- Page Split --->
quod ratam et veram habet entitatem: et hæc est materia prima quæ sola entitas est rerum. Vere autem significatur quod apparet verum significanti secundum æstimationem et sensum. Et ideo secundum istos bene contingit quod aliquid vere significatur, et cum est extra vere ens. Superius autem habitæ sunt probationes super hoc, quod aliud est vere significari aliquid, et aliud vere significari esse. Cum autem dicitur, homo est albus,- non significatur vere album secundum dicentem, sed significat album vere esse in re, quia accidit vere enti: et omne accidens vere enti, habet entitatem: et sic necesse est quod ens multa significet, et dicatur multipliciter de ente per se quod est subjectum primum materiae, et de ente in illo quod denominat ipsum ut forma accidentalis.
Has autem opiniones sic explanat Alexander in quodam libello, ubi omnia unum esse quod est materia, probare intendit: et David de Dinanto in libro Atomorum. Nos autem utrum omnia sint unum, perscrutabimur in parte inferius: sed in sufficientia habet determinari in prima philosophia.
CAPUT XI.
De opinionibus eorum qui physice sunt locuti de principiis naturalibus.
Supra nos diximus, quod si unum est principium materiale naturalium, aut est immobile sicut dixerunt Melissus et Parmenides, aut mobile sicut dicunt physici. Quia ergo jam diximus rationes eorum qui dixerunt immobile et unum, tangamus etiam eos qui dixerunt mobile quia unum : quia isti naturaliter sunt locuti.
esse ens, dicunt quod illud est corpus subjectum motui : et est aut trium elementorum unum, scilicet ignis, vel aer, vel aqua, aut aliud corpus praeter elementa, quod est densius igne, et rarius aere. Illi enim qui unum elementorum ponunt principium, non posuerunt terram esse principium propter terrae immobilitatem. Illi autem qui dixerunt medium inter elementa, potius inter ignem et aerem medium esse dixerunt quam inter alia, quia videbant quod nullum elementorum simpliciter erat rarum nisi ignis. Videbatur autem eis, quod prima contraria erant rarum et densum : et ideo voluerunt quod principium materiale medium esset in alterutrum passionem permutabile, scilicet raritatem et densitatem: generabant enim omnia principia et reliqua elementa per raritatem et densitatem: per illa enim tota multitudo rerum constituebatur secundum eos : nec erat diversitas alterius formae in rebus nisi per rarum et densum : hæc enim dicebant esse contraria quae principium materiale permutant. Universaliter autem loquendo discebant ista contraria esse excellentiam et defectum per additionem et diminutionem partium materiae, sicut Plato qui dixit quod magnum et parvum sunt contraria : sed differebat ab aliis Plato in hoc, quod ipse dixit quod duo contraria, scilicet magnum et parvum sunt materialia, et dixit formale principium esse unum. Alii vero dixerunt, quod materiale principium est unum, et contraria quae dicta sunt, differentiae sunt et species ipsius. Quidam autem intendunt per aliam viam : quia dicunt quod ex uno omnia continente segregantur contrarietates quae inhaerent ei, et sunt in ipso actu quidem, sed latet, sicut fecit Anaximander, et quicumque alii philosophi naturales hoc modo dixerunt esse unum principium et multa, sicut dixit Empedocles et Anaxagoras : omnes enim isti alia segregari dicunt ex illo uno sicut ex quadam commixtione : sed differunt inter se in eo quod Empedocles et sui sequaces infinitas
<--- Page Split --->
fieri dicunt circulationes ex mixto et in mixtum : quia quoddam tempus habet mundus, ut dicit, quod res generata exunt ex mixtione quatuor elementorum quoddam tempus, in quo generata omnia redeunt ad ipsum : et sic circulando perpetuo permanet mundus. Anaxagorasautem non ponit circulum, sed exitum solum : tamen perpetuum esse mundum, ex quo quod infinitum est quod erit ex mixto, in quo jacent ea quae egrediuntur ex ipso. Differunt etiam in hoc, quod Anaxagoras elementa rerum dicit esse infinita : omnia enim similia in partibus quae homogenia dicuntur, dicit esse contraria principia. Empedocles autem non ponit prima contraria principia nisi quatuor elementa. Haec igitur sunt quae dicunt naturales de principiis physicis. Rationes autem omnium istorum non oportet nos hic ponere : quia utrum unum sit principium vel plura, infra determinabimus. Empedocles autem positionem in libro de Generatione et Corruptione habemus tangere, ubi loquemur de elementorum generatione : sed positionem Anaxagora hic determinare oportet : et ideo rationes quibus suam probavit positionem, ponemus hic solum.
... et cum. Sunt autem rationes ejus duae, qua- 13. 11. primicirum una est, quod ipse supposuit, quod 12. Anaxapecto, quiopinio communis omnium naturalium 11. 11. quam 11. autem 11. sunt 11. verae, scilicet quod nihil fit ex eo quod 10. 10. non est : et dicunt illud fieri ex eo quod 9. 9. non est, quod fit ex illo quod non est 8. 8. aliquid suae essentiae : haec enim fuit cau- 7. sa quare dixerunt quod in uno mixto 6. 6. sunt omnia simul quia si aliquid eorum 5. 5. quae facta sunt, ibi non fuisset, oporteret 4. 4. quod illud factum fuisset ex eo quod non 3. 3. est aliquid suae essentiae, et ideo factum 2. 2. esset ex nihilo. Hujus autem fieri quando 1. 1. fit ex eo quod est, dixerunt quod est al- 0. 0. terari : quia in tali fieri nihil fit novum, 0. 0. sed quod latebat, exit in apertum. Alii 0. 0. autem dixerunt, quod tale fieri est con- 0. 0. gregari et segregari a disconvenientibus.
Et horum omnium in libro de Generatione et Corruptione differentia et ratio determinatur. Haec ergo est ratio una Anaxagora quod oportuit quod omnia inerant in uno quae sunt similium partium, ex quibus postea per compositionem istorum alia generantur, sicut manus, et pes et hujusmodi.
Amplius autem ex eo quod contraria 31. 31. fiant ex alterutris, dicebant omnia esse 2. Quodumin uno : quod enim fit ex aliquo, infuit 3. 3. cumque fit, ei prius : dicunt enim quod omne quod fit, necesse est fieri aut ex his quæ sunt, aut ex his quæ non sunt : sed impossibile est fieri ex his quæ non sunt, quod est alterum membrum divisionis : quia omnes qui locuti sunt de natura, convenerunt in hoc quod nihil fit ex his quæ non sunt : ergo relinquitur reliquum membrum supradictæ divisionis, quod est fieri ea quæ fiunt ex his quæ sunt actu, et insunt ei ex quo fit et quod fit. Insunt enim omnia in omnibus, sed sunt insensibilia nobis propter parvitatem magnitudinum quas habent quando insunt. Dicunt enim omnes fere naturales, quod omnia homogenia in omnibus homogenis mixta sunt, propter id quod omnia ex omnibus videbant fieri. Si autem quæritur quare unum homogeniorum denominatur ab uno, et alterum ab altero, si omnia sunt in omnibus, dicitur enim unum aqua, et alterum sanguis, et tertium medulla, et sic de aliis? dicebant quod nomen accipiunt ab eo quod superabundat in eis, et continet alia in forma sua, eo quod plures habet partes in mixtura communi, quæ infinita sunt secundum numerum suarum partium. Dicunt enim quod nullum totum sincere est album, aut nigrum, aut dulce, aut caro, aut os, aut aliquid aliorum quod est homogeniorum : sed unumquodque videtur et judicatur secundum denominationem illud esse, de quo plus habet secundum mixturam rei homogeniorum.
<--- Page Split --->
CAPUT XII.
Et est digressio declarans explanationem harum opinionum quae dictae sunt, ut intelligantur ea quae objicienda sunt contra eas.
Ut autem intelligantur quae objicienda sunt contra istas opiniones, intelligendum est in quo conveniunt, et in quo differunt et quid ponunt. Conveniunt autem in hoc quod ex nihilo quod est absolute et simpliciter non ens, nihil fit: et ideo oportet quod quælibet res fiat ex aliquo quod est aliquid suæ essentiae formalis. Illud autem quod est aliquid suæ essentie formalis, aut est intra materiam, aut est extra ipsam. Si autem ponatur extra ipsam, tunc oportet quod sit lux datoris formarum, qui est intelligentia irradians super materiam eorum quæ fiunt: et sieut lux solis incorporata superficiei corporis non pervii est una, et facit multos colores secundum diversitatem superficiei: quia si est clara, facit album: et si est opaca, facit nigrum: et si est media, facit colores medios: ita lux intelligentiae cum sit una, facit formas diversas secundum diversitatem proportionis materiae: et hæc fuit positio Platonis et ante eum Pythagore. Et ideo dixit quod magnum et parvum sunt materia, quia quantitates consistunt ex proportione magni et parvi: et unum est forma, quod est lux datoris formarum 1.
Si autem id ex quo est res, quod est aliquid essentiae rei generandæ sive fiendæ, sit intra materiam: tunc diversilicabantur opiniones in tres sectas Philosophorum. Quidam enim dicebant, quod compositio est duplex et una earum est prior alia. Est enim compositio et homogeniorum ex homogeniis, sicut manus
et pes componitur ex carne et nervo et osse et similibus aliis. Et ulterius homogenia componuntur ex elementis, ita quod in constitutione homogeniorum mixtorum conveniunt elementa. Et illi dixerunt formas elementorum esse semina omnium formarum : et quando semina conveniunt ad convenientia sibi secundum proportionem mixturæ, tunc constituunt homogenia quæ sunt sanguis, et os, et similia.Et hoc modo dixit Empedocles, Postilio Em pedoclus. et ideo dixit quod in elementorum mixtione salvantur formæ elementorum et non corrumpuntur, et præcipue ignis qui propter vim activam in nullum transmutatur clementorum : eo quod non vincitur, ut dixit, qualitas ejus: et cum niscentur elementa,constituunt homogenia, sed non sunt colligata : et ideo sunt sicut germana ad germinatatem non adducta: unde Empedocles dixit quod in mixto multorum germanorum capita sunt sine cervice colligante capita corporis : et postea per amicitiam facientem convenire, germana fiunt et homogenia, ita quod germana manui veniunt ad manum, et germana homini ad hominem, et sic de aliis totis et partibus et homogeniis. Hæc igitur fuit positio Empedoclis.
Fuit autem positio Anaxagoræ quod Postulo Ana similia in partibus quæ dicunt homogenia sint principia prima, quia ipse dicebat hæc priora esse elementis: propter id quod videbat, quod materia secundum sui substantiam separata est a contrariis: similia autem minus habent de contfaricitate quam elementa : et ideo dicebat partes homogenias compositorum esse principia materialia elementorum. Et quod ponebat, quod omnia sunt in omnibus actu, sed latent, quod et ideo dixit, quod caro est in ligno, et e converso : latet autem in eo quod minorum est partium, in eo autem apparet quod est partium majorum : et ideo iste non dixit principia materialia esse quatuor sicut
<--- Page Split --->
Empedocles, sed potius infinita per nunerum, et quodlibet principiorum esse in quolibet fieri, et fieri quodlibet ex quolibet: ex quo sequitur quodlibet esse principium ad alterum et principiatum ab illo, et generationem dixit alterationem. Quod etiam dixit Empedocles, sed aliter et aliter: quia Empedocles dixit quod non fit novum, sed quod est sparsum in seminibus, colligitur ad germana, et hoc collectum constituit formam generati: iste autem dicit quod homogenium latens exit ad manifestum, et aliud similiter, et tertium, et sic de aliis: et luce constituunt et homogenium compositum ex homogeniis: et haec est generatio rei, ut dicit.
Secta autem Aristotelis et Peripateticorum est, quod omne quod fit, est in eo ex quo fit, in potentia, quo non est nisi forma: quia potentia est habitualis qua est essentia forma perfecta, et quasi formae inchoatio, et fit quando producitur ad actum per generationem: et nos hic de his positionibus non intendimus disputare: sed in Metaphysica disputabimus de ipsis, ostendentes quid habeant veritatis: opinio tamen Empedoclis pertinet ad generationis elementorum scientiam: et ideo de ipsa in libro de Generatione et Corruptione determinandum eit. Sed contra Anaxagoram disputabitur: eo quod ipse ponit principia infinita, et nos hic de principiis intendimus determinare in quo sunt numero.
est quantum quoddam ignoratum. Infinitum autem secundum numerum specierum suarum est quale quoddam ignoratum. His tribus modis Anaxagoras principia dixit esse infinita: homogenia enim quae sunt lapis, et lignum, et caro, et sanguis, et os, etc. hujusmodi, infinita posuit esse multitudine: et cum multitudo eorum sit a formis et speciebus suis, dixit etiam infinita esse specie. Et quia posuit generationem infinitam, et quodlibet fieri ex quolibet, ideo dixit quodlibet istorum esse infinitum magnitudine: quia infinitus sanguis est in aqua, et e converso, et infinita caro in ligno, et e converso: quia aliter, ut dixit, in infinito tempore non semper aqua educeretur de sanguine et e converso. Si autem principia sic sunt infinita secundum multitudinem et speciem: tunc impossibile erit cognoscere totum compositum et homogenium quod fit ex similibus infinitis. Nos enim non habemus cognitionem compositi secundum quod compositum est, aliam nisi quando scimus ex quibus et quot componentibus est. Hoc autem ideo convenit, quia intellectum oportet transire super differentias et partes ejus quod intelligitur, si bene debeat comprehendi per intellectum: sed infinitum pertransiri non potest: et ideo remanet non intellectum nisi secundum quid: scitur enim in quantum infinitum est, ut in tertio hujus scientia libro determinabimus.
CAPUT XIII.
De destructione opinionis Anaxagore, in eo quod posuit principia esse infinita, et quodlibet esse in quolibet.
Amplius necessarium est, quod totum 36. Secundum argumentum. Si infinitae: T. ex. et com. 36. Setulis enim partes dicimus esse totius argumentum. tum. tales enim partes dicimus esse totius compositi in quas cum insunt toti, dividitur totum: et hoc modo puncta non sunt partes continui totius: quia in ea non dividitur continuum. Si autem totum et homogenium compositum ex similibus, sicut est animal, vel planta, non est infinitum, impossibile est partes similes ex quibus componitur et in quas dividitur esse infinitas: oportet enim quod quantum ad diffinitionem totum sit simi-
<--- Page Split --->
liter sicut partes. Caro autem et os et hujusmodi partes sunt animalis, et fructus sunt partes plantarum. Manifestum est ergo quod impossibile est carnem aut os aut aliquid talium infinitum esse magnitudine secundum majus vel minus, quia oportet quod etiam compositum esset infinite parvum vel infinite magnum, cujus contrarium videmus oculis.
Amplius si omnia hujusmodi similia in 37. Partibus insunt in se invicem, ut dixit Anaxagorus et non fiunt nova, sed potius segregantur ab aliis quibus insunt, et sic procedunt ad apertum et denominantur a plurimo, cum tamen omnia sint in quolibet eorum : et si quodlibet eorum fit ex quolibet eorum, sicut ex carne segregatur aqua quae inest ei, et e converso ex aqua caro : manifestum erit quod continget aliquando, quod non quodlibet est in quolibet. Et hoc patet tali ratione : cum enim totum finitum, sic erit et pars finita, sicut constat ex ratione antecedente : hoc finitum recidi et segregari potest a finito. Removeatur ergo aliquanta caro ex aqua, et iterum postea aliquanta, et sic fiat semper, cum sit finita caro in aqua, oportet quod aliquando stet segregatio ista : non autem stat nisi quia tota caro jam remota est : ergo tunc non omne erit in quolibet, quia in aqua remanente post segregationem non est caro. Si vero dicatur, quod in secunda segregatione minor caro segregatur ab aqua quam in prima, et sic semper minor in posterioribus segregatur, istud non impedit : quia licet semper minor sit, cum non tanto minor est quod excellat omnem parvitatem : parva ergo finita in carne segregata separant totam carnem ab aqua ipsa. Si autem dicatur quod ideo non stat segregatio, quia caro est infinita in aqua, hoc erit impossibile : quia constat ad visum, quod ea quae segregantur, sunt magnitudine finita, et sunt aequalia, et totum est finitum. Sequitur ergo secundum hoc, quod aequalia finita secun-
dum numerum quae sunt in magnitudine finita, insunt ei quod magnitudine infinitum est. Infinitum ergo habet finitas partes se numerantes, quod est impossibile : quia sic sequeretur, quod infinitum esset finitum.
Adhuc autem si concedatur nobis, Text. et com. 38 Quarum arquod omne corpus a quo removetur aligumentum. qua pars ejus, necesse est fieri minus secundum quantitatem : constat autem ex secunda supra habita ratione, quod carnis determinata est et finita quantitas secundum magnitudinem et parvitatem : tanta enim potest esse magnitudo ejus, quod non est caro, et tanta potest esse parvitas ejus, quod iterum non erit caro, quia non potest facere carnis opus. Manifestum est tunc, quod ex minima carne nullum corporum similium naturalium segregari poterit. Si enim detur ex minima carne aliquid segregari, oportet quod segregatum sit minus quam illud ex quo fit segregatio : ergo erit aliquid minus minimo. Licet enim in continuo mathematico non sit accipere minimum, tamen in physicis corporibus minimum acIn corporibus physicis cipitur et maximum : quia omnium naaccipitur minimum et tura et constantium terminus quidam est maximum. et determinata ratio magnitudinis sive dimensionis in parvitate et magnitudine : hoc autem probabimus in primo libro de Generatione et Corruptione, in his qua dicturi sumus contra Democritum et Leucippum.
Amplius cum quodlibet sit in quolibet, Quintum aroportet quod in infinitis similibus corpogumentum. ribus insit infinita caro et cerebrum infinitum et medulla infinita, et in istis quae dicta sunt, et alia similia corporum infinita sunt : et haec omnia infinita sunt distincta in loco et formis : quia sunt quae sunt secundum suas species, licet sint in aliis : ergo infinitum infinities est in quolibet aliorum, et hoc est irrationabile valde : non enim indigemus in natura,
<--- Page Split --->
quod sit infinities unum infinitum in quolibet, cum semel infinitum inesse sufficiens sit.
Peccat autem etiam Anaxagoras in Text et com. 40 Quimo Anacausa sua positionis : putabat enim quod Oximo Anaxagore levi nunquam generatur aliquid nisi ex simili innixa fundamento. sibi secundum speciem : et ideo ponit omnia in omnibus secundum speciem : nos enim videmus quod non tantum fit simile in specie ex simili, sed etiam dissimile ex dissimili. Dividitur enim per generationem aliquando lutum in luta quae sunt similia in specie luti : et aliquando non est idem modus generationis in aliis quibusdam : fiunt enim lateres ex luto, et est aliquo modo similis generatio ex simili : et fit domus ex lateribus, et est generatio dissimilis ex dissimili : et hoc non est tantum in artificialibus, sed etiam in naturalibus : quia aer fit ex aqua sibi dissimili, et e converso.
Quod autem objicitur ab Anaxagora quod unum ab alio nequaquam sit segregatum, sed semper remaneat secundum aliquid in ipso, licet sit verum de aliquibus, tamen non est dictum scientis causam dicti. Dixit enim hoc Anaxagoras, ideo quia putabat id quod est infinitum secundum totum, ab eo qui inest, extrahi non posse : et hoc inscienter dictum est, sicut patet ex physicis. Sed dictum verum est de passionibus quæ sunt accidentia : illæ enim non sunt separabiles a subjecto. Si igitur colores et habitus et accidentia alia dicantur esse mixta, sicut dicit Anaxagoras, et quod segregentur sicut alia homogenia, tunc oportet concedere, quod aliquid sit album secundum quod album, et sanatum secundum quod sanatum, cum alterum nihil quod sit subjectum istorum, et quod ista denominative de subjecto non dicuntur, quod est falsum.
Ex omnibus his igitur clarum est, quod intellectus Anaxagoræ est inconveniens et quærens impossibilia, quando vult segregare quæ nullo modo segregabilia sunt, neque secundum quantitatem, neque secundum qualitatem. Si enim secundum quantitatem fit segregatio, minus semper erit segregatum quam id unde segregatur : et tunc minus minimo, quod est inconveniens, sicut supra ostendimus. Si autem secundum qualitatem vult segregare, erit ideo inconveniens, quia accidentia inseparabilia sint a sub-jecto, sicut ultimo ostendimus.
Dignius autem est pauciora et finita Text, et com. 41. principia accipere, dummodo ex his causari possint naturalia, quam infinita : et in hoc verum dicit Empedocles, quod finita principia ponantur rerum naturalium. Argumentabatur enim Anaxagoras dicens, quod si ex nihilo fit nihil, oportet quod ex aliquo fiat aliquid. Aliquid dico cujus substantia et species fit in eo ex quo fit, quia aliter id ex quo fit, nihil esset ejus quod fit. Si autem ex aliquo fit aliquid, nolebat inferre quod eadem ratione fiunt ex multis multa et ex infinitis infinita : sed ea ex quibus fiunt qua fiunt, sunt principia : ergo principia sunt infinita : hoc autem non oportet : quoniam multitudo quæ est in principiatis, ad paucitatem quæ est in principiis, reducitur : et in hoc melius dixit Empedocles quam Anaxagoras.
<--- Page Split --->