TRACTATUS I
DE PRÆLIBANDIS ANTE SCIENTIAM.
CAPUT I.
Et est digressio declarans quæ sit intentio in hoc opere, et quæ pars essentialis philosophiæ sit scientia naturalis, et cujus ordinis inter partes.
Intentio nostra in scientia naturali est satisfacere pro nostra possibilitate Fratribus Ordinis nostri nos rogantibus ex pluribus jam præcedentibus annis, ut talem librum de Physicis eis componeremus, in quo et scientiam naturalem perfectam haberent, et ex quo libros Aristotelis competenter intelligere possent. Ad quod opus licet non sufficientes nos re-
putemus, tamen precibus Fratrum deesse non valentes, opus quod multoties abnuimus, tandem annuimus, et suscepimus devicti precibus aliquorum, ad laudem primo Dei omnipotentis, qui fons est sapientiae et naturae sator et institutor et rector, et ad utilitatem Fratrum, et per consequens omnium in eo legentium et desiderantium adipisci scientiam naturalem.
Erit autem modus noster in hoc opere Modus precedendi. Aristotelis ordinem et sententiam sequi, et dicere ad explanationem ejus et ad probationem ejus quaecumque necessaria esse videbuntur : ita tamen quod textus ejus nulla fiat mentio. Et praeter hoc digressiones faciemus, declarantes dubia subeuntia, et supplentes quaecumque minus dicta in sententia Philosophi
<--- Page Split --->
obscuritatem quibusdam attulerunt. Distinguemus autem totum hoc opus per titulos capitulorum : et ubi titulus ostendit simpliciter materiam capituli, signatur hoc capitulum esse de serie librorum Aristotelis : ubicumque autem in titulo presignatur, quod digressio fit, ibi additum est ex nobis ad suppletionem vel probationem inductum. Taliter autem procedendo libros perficiemus eodem numero et nominibus quibus fecit libros suos Aristoteles. Et addemus etiam alicubi partes librorum imperfectas, et alicubi libros intermisso s, vel omissos, quos vel Aristoteles non fecit : et forte si fecit, ad nos non pervenerunt : hoc autem ubi fiat, sequens declarabit tractatus.
Cum autem tres sint partes essentiales philosophiae realis, quae, inquam, philosophia non causatur in nobis ab opere nostro, sicut causatur scientia moralis, sed potius ipsa causatur ab opere naturae in nobis 1 : quae partes sunt naturalis sive physica, et metaphysica, et mathematica : nostra intentio est omnes dictas partes facere Latinis intelligibiles. Inter vero partes illas 2: prima quidem secundum ordinem rei est, quae est universalis de ente secundum quod ens, quod non concipitur cum motu et materia sensibili secundum se et secundum sua principia, nec secundum esse, nec secundum rationem : et haec est philosophia prima quae dicitur metaphysica vel theologia. Secunda autem in eodem ordine rei est mathematica, quae quidem concipitur cum motu et materia sensibili secundum esse, sed non secundum rationem. Ultima autem est physica quae tota secundum esse et rationem concipitur cum motu et materia sensibili. Si quis enim diffinire velit substantiam in eo quod substantia, et esse ejus considerare voluerimus, nihil sensibilium vel mobilium ingredietur
in esse et rationem suam : quia si talia in esse substantiae et rationem ingrederentur, oporteret quod essent de esse et ratione omnis substantiae : et hoc patet non esse verum, cum nihil horum conveniat substantiis separatis. Similiter si quis diffinierit circulum mathematicum vel lineam, non ponet in diffinitione ejus lignum, vel aes, vel aliquam aliam materiam sensibilem in qua circulum possibile est figurari : alioquin circulus esset æquivocus ligneus et æreus, quod non est verum. Nihil ergo cadit in ratione mathematicorum de materia sensibili, sed potius de materia intelligibili quæ est quantitas imaginabilis 3 : et ideo abstrahens ab omni materia sensibili diffinitur, quando dicit Æuclides, quod circulus est figura plana, una linea contenta, in cujus medio est punctum quod vocatur centrum, a quo omnes lineæ ad circumferentiam productæ sunt æquales. Figura enim quæ quantitas terminata est, et materia circuli et subjectum abstrahit ab omni particulari circulo in materia sensibili descripto : sed tamen esse circuli extra materiam sensibilem non invenitur. Si enim consideremus circulos qui in corporibus naturalibus sphæricis describuntur, sicut in cœlo et in elementis, nullius eorum esse invenimus extra corpus sensibile. Similiter autem artificiales circuli, sicut cupreus, vel aureus, non habent esse extra materiam sensibilem : tamen si ratio circuli quæratur, non dabitur ex materia sensibili, quæ sit cœlum, vel ignis, vel aurum : sed potius ponetur abstrahens ab omnibus his cum dicitur : Circulus est figura plana, una linea contenta : propter quod quia ratio figurae una est in cœlo, et in terra, et aliis sensibilibus corporibus, circulus est unius rationis in omnibus eis. Omni autem eodem modo est in omnibus mathe-
<--- Page Split --->
maticis. Hoc autem, ut patuit prius, de ente et substantia in eo quod ens et substantia non erat verum : quoniam illa ante omne corpus sensibile inveniuntur : et ideo esse eorum non fundatur in corpore sensibili etiam quando sunt in ipsis, ita quod trahant esse a corpore sensibili: sed potius e converso, corpus sensibile et esse principia quibus in esse constituitur, trahit ab illis. Sed physica de quibus hic intendimus, sunt in toto concepta cum materia per esse et diffinitionem. Si quis enim diffinit cœelum, vel elementum, vel aliquid ex elementis, ut cor, vel æs, vel os, nunquam potest diffinire sine materia quæ subjicitur motui. Est enim natura cœeli corpus rotundum, quod circulariter movetur. Similiter elementum est subjectum motui et mutationi, et sic diffinitur : et similiter ea quæ sunt ex elementis. Propter quod omnia naturalia diffinitiones habent materiales : per materiam enim sensibilem et subjectam diffiniuntur : quia essentialia naturalis rei quæ in diffinitione ponenda sunt, talia sunt quod motui et sensibilibus qualitatibus subjiciuntur. Si enim darentur per intentiones communes generum et differentiarum quæ abstracta in universali secundum rationem simplicem accipiuntur, manifestum esset quod tunc essent logicæ, et ideo quoad physicum negotium esset vanæ omnes, quoniam ex talibus non constituitur esse rei, sed potius ex materia et forma sensibilibus.
Est autem in his tribus philosophiae partibus adhuc advertere, quod secundum dicta ea quæ abstrahuntur a motu et materia secundum esse et diffinitionem, sunt intelligibilia tantum. Ea vero quæ abstrahuntur a motu et materia secundum diffinitionem et non secundum esse, sunt intelligibilia et imaginabilia. Quæ autem concepta sunt cum materia per esse et diffinitionem, sunt simul intelligibilia et imaginabilia et sensibilia. Si
enim accipiatur diffinitio substantiæ secundum quod substantia est, ipsa erit abstrahens ab omni magnitudine et sensibilibus : et ideo dabitur diffinitio illa per quidditates simplices, quæ simplicia concepta sunt intellectus. Si vero diffiniantur figurae sphærarum et circulorum, non potest esse quidditas eorum, nisi in quantitate : quantitas autem secundum omnes partes sui imaginabilis est. Et ideo in eo quod quidditates talium sunt, intelligibilia sunt : sed in eo quod quidditas est horum quidditas, necessario imaginationi imprimuntur. Physicorum vero quidditas in eo quod quidditas est, in intellectu est : quia omnis rei ratio per intelligibilia est. In eo autem quod talia quantitate distincta sunt, imaginabilia sunt. In eo autem quod sunt distincta formis activis et passivis, sunt sensibilia : quia agere et pati non convenit nisi secundum aliquam qualitatem sensus.
Adhuc autem cum prima simpliciter quidditas primum det esse, a quo fluit esse hujus quantitatis in mensurato per quantitatem, a quo ulterius etiam profluit esse hujus sensibilis distincti per quantitatem et distincti per formas activas et passivas, erit primum absque dubio causa secundi et tertii : unde tam mathematica quam naturalia causantur a metaphysicis, et accipiunt principia ab ipsis : et quia ibi probata sunt, ideo non peccant supponendo ea.
Adhuc autem cum quidditas essentiae absolute sit entis in universali non contracti in partem aliquam, quidditas autem essentiae contractæ ad materiam quantitativam vel contrarias formas passionis et actionis habentem, sit entis secundum partem accepti, sequitur necessario quod metaphysica sit scientia universalis, speculans ens in quantum ens 1. Alia autem duæ sunt scientiæ particulares, non speculantes ens in quantum ens, sed quasdam partes entis, scilicet subjectum quantitati, vel subjectum
<--- Page Split --->
quantitati et motui. Cum ergo ens universale dividatur in principium, et de principio esse, competit primo philosopho quaerere de principiis : et mathematico et naturali competit hoc : quia non haberent viam ad probandum, nisi per ens et differentias entis in quantum est ens : et hoc non considerat nisi primus Philosophus : et ideo nullius scientiae particularis disputatio est ad destruentem principia, sed primi Philosophi solius ex communitate subjecti, et logici ex medio suae argumentationis, quoniam ipse procedit ex communibus quae inveniuntur in multis et non sunt essentialia illis, et ideo logica dicitur inquisitiva, ad omnium methodorum principia viam habens 1. Tanta ergo dicta sint et tot ad sciendum, quod physica pars essentialis est philosophiae realis, et quod pars ejus est, et quod ipsa sermonem ad destruentem principia non habet.
Ex dictis autem facile innotescit quo ordine se habet ad alias partes philosophiae realis. Est enim ipsa ordine sui quaesiti et scibilis ultima, sed tamen ordine doctrinae est ipsa prima. Doctrina enim non semper incipit a priori secundum rem et naturam : sed ab eo a quo facilior est doctrina 2. Constat autem quod humanus intellectus propter reflexionem quam habet ad sensum, a sensu colligit scientiam : et ideo facilior est doctrina ut incipiatur ab eo quod possumus accipere sensu et imaginatione et intellectu, quam ab eo quod possumus accipere imaginatione et intellectu, vel ab eo quod accipimus intellectu solo. Et ideo etiam nos tractando de partibus philosophiae, primo complebimus, Deo juvante, scientiam naturalem, et deinde loquemur de mathematicis omnibus, et intentionem nostram finiemus 'in scientia divina.
CAPUT II.
Et est digressio declarans utrum sit scientia de physicis, vel non.
Antequam autem veniamus ad propositum, oportet nos accingi ad defendendum nos ab objectis Heracliti, qui licet de omnibus diceret nihil sciri de eis, dixit tamen specialiter hoc de physicis. Cujus tres dixit rationes potissimas : unam quidem, quia physica omnia non vere sciuntur nisi sciantur secundum suum esse et in eo quod sunt. Sed secundum quod sunt, sunt infinitas differentias habentia. Intellectus autem refugit infinitum et nullo modo comprehendit ipsum. Naturalia ergo vere non comprehenduntur.
Adhuc autem secunda ratione negat Secunda re 10. Heraclitus physicum negotium posse habere medium, per quod probari possit et demonstrari : quia diffinitio tale medium erit, si medium habebit. Sed diffinitio in physicis est particularis, ut dicit : quoniam si accipiatur diffinitio animalis secundum esse physicum, ipsa secundum unumquodque animal erit altera, et secundum esse cujuslibet particularis eritaltera. Sicut ergo non est unum est plurium, ita nec una diffinitio nisi æquivoce : medium autem æquivocum non est medium aliquid probans : et si delicit probatio, delicit scientia conclusionis : et ulterius tota delicit scientia. Si autem tu dicas, inquit Heraclitus, quod habet naturales persuasiones non per causas essentiales sumptas, sed per signa communia, dicam quod talis persuasio non facit scientiam, nisi reducatur ad demonstrationem aliquam : sed non potest reduci in genere physica æ ad modum demonstrationis : ergo nunquam erit scientia de aliquo quaesito in physicis, sed tantum existimatio quaedam. Est
1 Primus philosophus ex communitate subjecti, dialecticus ex communitate medii viam
habent ad principia scientiarum particularium. 2 Idem Philosophus V mæaphys. tex. com. 1.
<--- Page Split --->
cipia ejus quæ uno modo secundum rationem diffinitionis sunt constituentia esse in tota specie : et ideo ibi univocatur diffinitio. Et cum illa a quibus est non sint eadem in diversis speciebus physicis, ideo etiam commune per unum esse non est in omnibus speciebus : et ideo dicit Aristoteles quod ratio animalis secundum unumquodque est altera. Si autem comparetur ad ea in quibus est, ista sunt variata : sed non impediunt scientiam, quia sunt producta a natura per accidens, ut dictum est, et non per se. Nec est verum quod esse completum in naturalibus diversificetur in individuis signatis quemadmodum in speciebus : quoniam in speciebus per principia essentialia diversificatur, sed in individuis multiplicatur tantum per dispositiones materiae ad quam nunquam ex principali intentione respicit natura.
Ad tertiam. Per hoc patet solutio ad ultimum : quia sicut quidditas et esse univocantur : ita etiam immobilia sunt et necessaria, non quidem immobilia sicut per diffinitionem a motuet ratione motus separata, sed sicut ratio respectu mobilis est immobilis, eo quod ipsa abstracta est a particulari quod secundum actum est in motu et mutatione. Et ad hoc intelligendum oportet scire, quod ea quæ abstrahuntur sive separantur, duobus modis abstrahuntur. scilicet per rationem diffinitivam, sicut dictum est, quando diffinientia non concipiunt motum et materiam sensibilem, sed sunt ante ipsa secundum naturam : et talis abstractio in nullo est physicorum, sivesit physicum ut subjectum, sivesit physicum ut passio probata de subjecto. Est autem abstractio universalis ab hoc particulari signato, sicut quando consideramus lignum secundum esse ligni et rationem, et non in eo quod est hoc lignum, quod est hæc cedrus, vel hæc palma : et talem abstractionem in omni scientia oportet esse : quoniam omnis scientia de universali est, sive illud secundum intentiones communes accipiatur, quod est intendere logice, sive accipiatur secundum
naturam et esse physicum, quod est intendere physice et per propria rei. Hæc igitur dicta sunt ad defensionem scientiæ naturalis ab Heraclitanis.
CAPUT III.
Et est digressio declarans subjectum scientiae naturalis.
Inquiremus autem post hæc de subjesubjectum in omni scientia naturai e naturai e copus mc ble probantur passiones, et cujus considerat passiones et differentias. Hoc autem in omni scientia naturali absque dubio est corpus mobile prout motui subjicitur. Voco autem corpus subjectum physicae in communi, et non hoc corpus vel illud. In communi autem accipio non simpliciter, sed quod motui subjicitur. Est enim corpus in eo quod corpus ante motum : quoniam mathematicum corpus non subjicitur motui secundum quod est mathematicum. Corpus enim ab alio habet quod est corpus simpliciter, et ab alio quod est hoc corpus, sive mathematicum, sive naturale : habet enim quod est simpliciter corpus ex eo quod ubique aptum est, quod duæ diametri ad rectos angulos se secent, tertia secet duas diametros ad rectos angulos. Trium autem diametrorum una est mensura longitudinis, alia latitudinis, et tertia profunditatis corporis : si enim corpus haberet quod est corpus ab actu intersectionis harum diametrorum, oporteret, cum cera imprimitur inter manus vel aliud corpus formabile, quod mutaretur secundum corporeitatem. Hoc autem non est verum. Non ergo habet quod corpus est ab aliqua actuali dimensione quæ sit per tres diametros se in uno puncto secantes secundum latum, longum et profundum, sed potius ab aptitudine sic se intersecandi tres diametros in sua dimensione. Ab actuali autem trina dimensione trium diametrorum habet quod est
<--- Page Split --->
hoc corpus mathematicum : sed a forma perficiente materiam sensibilem in aptitudine trina dimensionis existentem, habet quod est corpus naturale in quantum naturale est. Et ab actuali trina dimensione materia sensibilis qua forma substantiali perfecta est, habet quod est corpus naturale hoc vel illud. Sic ergo patet quod corpus absolute et simpliciter sumptum est ante mathematicum et ante naturale, et secundum reductionem ad ens considerat ipsum divinus. Corpus autem mathematicum secundum diversitates figurarum actualiter in ipso inventarum considerat geometra. Corpus autem naturale in universali, subjectum est naturalis philosophiae : et corpus hoc physicum vel illud, scilicet mobile ad locum tantum, vel mobile ad formam et locum, vel corpus simplex, vel mixtum, cadit in considerationem alicujus partis scientiae naturalis.
Cum autem omne corpus quod tertio vel quarto modo dicitur, sit mobile, et hoc solum est de consideratione physici, videtur quod non egemus dicere, quod corpus mobile sit subjectum physicae : sed sufficit, quod dicamus, quod corpus hoc modo dictum, subjectum sit scientiae naturalis : quia per mobile quod additur ei, in nullo videtur restringi, sicut nec nix cum dicitur, nix alba vel Æthiops cum dicitur Æthiops niger. Sed ad hoc solventes dicimus, quod licet omne corpus quod in natura est, mobile sit : tamen cum ponitur esse subjectum physicae, oportet quod addatur sibi hoc quod dico mobile : quia alia est consideratio corporis in quantum hujusmodi, et alia est consideratio mobilis, licet omne corpus sit mobile : quia non in quantum corpus, sed in quantum corpus mobile subjicitur scientiae naturali : ideo dicimus, quod non corpus tantum, sed corpus mobile est subjectum scientiae naturalis. Licet autem natura sit principium motus et quietis, sicut infra ostendemus : non tamen dicimus quod corpus mobile et quiescibile sit subjectum physicae : quia quies privatio motus est : et ideo quies non dicit
formam positivam circa corpus sed potius privationem qua non intelligitur nisi per habitum. Et ideo melius determinatur corpus per mobile, quam per quiescibile. Possumus etiam ad hoc aliter dicere, scilicet quia omne corpus physicum mobile est, sed non omne corpus physicum est quiescibile : quia id quod est perpetui motus, non est quiescibile secundum naturam.
Si quis autem fortasse dicat, quod nec omne corpus physicum mobile est : quia terra et maxime partes qua sunt circa centrum sphaera mundi, mobiles non sunt : quia in omni sphaera mota necesse est centrum et utrumque polum immobilia esse. Dico quod licet in quantum circa centrum sunt, immobiles sint partes terrae, vel etiamsi detur tota terra esse immobilis, non erunt immobilia qua dicta sunt, nisi motu locali : possunt autem moveri alterationis motu, et alteratio est motus physicus sicut et motus secundum locum. Nihil enim est ubi virtutes totius sphaera et omnium partium confluant nisi centrum : et ideo ipsum alterari a virtutibus illis est necesse. Sunt tamen quaedam physica, de quibus intendit physicus, non propter hoc quod sint corpus mobile, nec propter hoc quod sint corpora, sed quia referuntur ad motum ut moventia sicut motores orbium secundum quod ad motum referuntur, et anima secundum quod sunt causae motuum in vegetabilibus et animalibus : et haec sunt naturalia ad motum relata, et non sicut per se subjecta motui et mutationi. Motus enim non est in ipsis, sed potius ab ipsis in quibusdam aliis : et hoc modo etiam fit tractatus de ipsis : quia hoc modo anima est principium vegetabilium et animalium, sicut suo loco ostendetur. Haec igitur de subjecto dicta sufficiant.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
Et est digressio declarans scientiae naturalis divisionem, ut sciatur numerus partium scientiae naturalis, et de titulo libri, et de ordine et divisione librorum physicae, sive primi libri naturalium.
Ut autem sciamus ad quem finem intendimus in scientia naturali, et quando habemus omnes ejus particulas, et quando non habemus eas, et quæ earum deficiunt, et quæ non, volumus ex divisione subjecti quod induximus ostendere libros omnes scientiæ naturalis. Dicamus igitur quod cum corpus mobile sit subjectum, ipsum habet considerari in scientia naturali secundum omnes differentias et divisiones ejus. Est autem prima ejus divisio, quod ipsum potest considerari in se et absolute, sive simpliciter et universaliter, vel ad materiam contractum. In se quidem absolute et simpliciter et universaliter consideratum, habet tractari in libro qui dicitur de auditu physico.
Corpus autem mobile contractum ad materiam, habet primam divisionem secundum materiae differentiam : hoc enim est corpus simplex, vel corpus commixtum et compositum ex simplicibus. Si autem est corpus simplex, hoc adhuc habet duas differentias : quoniam ipsum potest esse mobile ad situm tantum, vel ad formam 1 : quia istae duae potentiae motus sunt in mobili, et una earum causatur ex alia, et una earum quae est sicut causa, est simplicior, et alia est minus simplex. Corpus autem mobile ad formam, determinatur in libris de Genera-
tione et Corruptione : sed mobile ad situm sive sit circulariter mobile, sive in rectum, determinatur in libris de Celo et Mundo. Sed tamen illud mobile ad situm, duplicem habet considerationem : potest enim considerari in se, vel secundum quod habet ordinem ad mobile secundum formam, quod recipit impressiones ejus. Et priori quidem modo considerandum est in celo et mundo. Secundo autem modo adhuc dupliciter consideratur : quia ad hoc quod sciatur impressio quam celeste corpus relinquit in elementis quae moventur ad formam, et etiam in corporibus commixtis, oportet quod sciatur ejus habitudo quam habet ad locum generationis impressionum illarum. Habitudo autem illa determinari habet in quodam libro qui dicitur esse de longitudine et latitudine terrarum et civitatum et de locis habitualibus. Impressiones autem tractari habent in libro qui dicitur de Causis proprietatum elementorum et planetarum.
Corpus vero mobile commixtum consideratur dupliciter : aut enim est in via mixtionis, aut in specie vel genere constitutum in esse mixti. Et primo quidem modo sufficienter tradita est corporis, scilicet mixti scientia in quatuor libris Meteororum. Secundo autem modo variatur per duas differentias : corpus enim mixtum in specie naturae constitutum per mixtionem, vel est inanimatum, vel animatum. Et non animatum quidem simplicius est, et scientia ipsius spectat ad libros de Mineralibus.
Sed scientia de animatis habet duas partes. Cum enim anima sit principium animatorum, et principium oporteat cognoscere ante principiatum, oportet haberi scientiam de anima antequam habeatur scientia de corporibus animatis 2.
<--- Page Split --->
Scientia autem de anima duas necessario habet partitiones : quoniam aut est de ipsa anima et potentiis sive partibus ejus : aut scientia de operibus animæ quæcumque habet in corpore, et de passionibus ejus quas patitur in corpore. Et scientia quidem de anima secundum se et potentias ejus habet tradi in libris de Anima dictis. Opera autem ejus duplicia sunt : quia aut sunt animæ in corpus, ita quod non per potentias, sed per se operatur anima : aut operatur secundum potentias. Et opus animæ quidem per substantiam animæ factum in corpore, est vita cui mors opponitur. Et hoc opus determinatur in libro de Causa vitæ et mortis, et causis longitudinis vitæ. Opera vero animæ alia sunt multiplicata secundum potentias vegetabilis, sensibilis, et intellectualis animæ partis. Et opera quidem vegetabilis sunt nutrire, et augere, et generare. Sed duo illorum sufficienter in libro de Generatione, scilicet generatio et augmentum. Tertium autem in genere habet determinari in libro de Nutrimento. Opera autem sensibilis duo sunt in genere, scilicet sentire et movere secundum locum. Opus autem sensibilis secundum sentire, tripliciter variatur : aut enim accipitur secundum comparationem sensus ad animal, scilicet secundum quod sensus egreditur vel ingreditur in animal : vel secundum comparationem sensus ad sensibile : aut secundum reditum ex specie sensibilis servata apud animam in rem prius acceptam in sensu. Et horum trium primum quidem in libris de Sommo et Vigilia traditur. Secundum autem in libro de Sensu et Sensato. Tertium autem in libro de Memoria et Reminiscentia. Secundum autem quod motiva est anima
sensibilis, dupliciter movet, scilicet secundum locum, aut mutando locum, aut dilatando et constringendo corpus in eodem loco : et utrumque horum traditur in libro de Motibus animalium. Hic autem motus est generalis omnibus animalibus sub disjunctione acceptis. Quoniam omne animal aut movetur motu processivo, aut dilatationis et constrictionis motu, aut utroque : facit autem specialem motum in habentibus pulmonem, qui est ad refrigerium pectoris per spiritum attractum quem movet trahendo et retinendo et emittendo : et hujusmodi scientia traditur in libro de Respiratione et Inspiratione. Et ad adminiculum ejus est liber quem Constabenluce composuit de differentia spiritus et animæ. Opus autem animæ secundum partem intellectualem tractatur in scientia subtili de Intellectu et Intelligibili.
Quibus habitis, sufficit addere scientiam de corpore animato vegetabili et sensibili, cujus differentiae quoad vegetabilia traduntur in libris de Vegetabilibus. Et quoad differentias animalium traditur scientia sufficiens in libris de Animalibus. Et ille liber est finis scientiae naturalis.
Ex his omnibus colligitur, quod quasi tres partes sunt scientiae naturalis. Est enim scientia de mobili simplici, et de mobili simplici faciente compositionem, et est scientia de composito et commixto. De mobili enim simplici prima est pars scientiae naturalis tractanda in Physicis, et de Cælo et Mundo, et libro de Generatione et Corruptione. De mobili autem simplici faciente commixtionem habebimus tractatum in Meteoris. Et de mobili commixto et composito in libris qui sunt deinceps post scientiam meteororum.
Et Alexander ibidem et omnes Græci. Et videtur etiam contra Philosophum in fine libelli de motibus animalium Sed pro Doctore potest dici, quod ordo doctrinæ quandoque consideratur secundum naturam sciblium, et quandoque consideratur secundum id quod magis expedit: et primo modo consideravit Doctor : nam cum forma non sit propter ma-
teriam, sed potius econtra (II Physic. com. 87), sic liber de anima ordine doctrinæ relato ad id quod est prius simpliciter, præcedit librum de partibus animalium et libros de animalibus et plantis : sed quia faciliori modo cognoscimus causata quam causas, secundum hoc considerantes alii dixere oppositum.
<--- Page Split --->
Scientia autem de mobili simplici, partes habet quas supra assignavimus, inter quas prima est scientia quæ est de mobili simpliciter accepto non contracto ad materiam, quæ tradenda est in primo libro qui dicitur Physicorum.
Dicitur autem liber Physicorum, eo quod ipse in universali totum complectatur negotium physicum. Dicitur etiam liber de auditu physico 1 : quia ibi tanguntur ea quæ auditu plus quam demonstratione sciuntur de physicis, hoc est, principia physica universalia, ex quibus alia habent probari : propter quod aliquando intitulantur de principiis physicis. Sunt enim principia physica principia mobilis corporis et motus, quæ in rei veritate in primo libro scientiae naturalis habent determinari omnia secundum suam communitatem. Alia enim sunt principia motus et mobilis causantia motum et mobile, et alia sunt consequentia mobile et motum. Principia autem causantia : aut sunt causantia motum et mobile, aut sunt causantia esse.
Et quia nos de motu et mobili intendimus, ideo nos incipiemus tractatum nostrum a principiis motus et mobilis quæ sunt materia, et forma, et privatio : et postea a tangemus de omnibus causis physicis et differentiis et speciebus earum. Et tunc procedemus ad loquendum de motu et consequentibus ipsum in genere et in specie secundum omnem modum differentiæ eorum quæ consequuntur eum.
CAPUT V.
Quia a communibus principiis est in omni scientia et præcipue naturali.
prima principia in naturali scientia. Natura enim omnis scientiæ talis est, quod si ipsa habet principia et causas et elementa, intelligere et scire non accidit in ipsa nisi ex cognitione istorum quæ dicta sunt. Cum enim intellectus in scientiis non sit nisi habitus et acceptio principiorum ex quibus sciuntur alia, scire autem sit accipere conclusionem quæ sequitur ex illis principiis, oportet quod omnis scientia quæ vere scientia est, initium processus sui habeat a principiis primis usque ad principia proxima. Dico autem Idem Commentator he. quod omnis scientia quæ habet principia sic procedit, et illa sola est vere scientia: quia est demonstrativa, et effectus solius demonstrationis est scire. Si autem ipsa non habeat verum nomen scientiæ, tunc ipsa erit scientia topica dialectiæ vel rhetoricæ, et effectus ejus non erit scientia, sed opinio, vel suspicio sive præsumptio : et ideo non habet principia et causas et elementa ex quibus procedit, sed habebit considerationes topicas quas sumit aut ex intentionibus communibus quæ nulli conveniunt proprie, sed inveniuntur in pluribus, sicut dialectica : aut sumit eas ex circumstantibus negotium vel personam, sicut facit rector. Nullum autem istorum est alicujus rei principium vel causa vel elementum : quia omnia principia et causæ et elementa sunt essentialia et propria rei : qualia non sunt ea quæ in logicis vel rhetoricis assumuntur. Quod autem in omni scientia cujus vere est scire, oporteat esse processum a primis in genere suo principiis usque ad elementa, patet quia (sicut dictum est in Posterioribus Analyticis) tunc opinamur nos cognoscere unumquodque quod scimus vere, quando cognoscimus prima in genere principia ejus, et causas ejus, et elementa ejus ex quibus componitur, et non aliter.
Vocamus autem hoc loco principia, causas efficientes in genere corporis mobilis secundum quod est mobile :
<--- Page Split --->
quoniam nos non scimus naturalia nisi sciamus causas efficientes eorum prinus 1. Causas autem dicimus ultimos fines, propter quos sunt omnes alii fines : eo quod naturae operationum nihil est vanum, sed omnia sunt propter finem certum in natura, sine cujus scitu non perfecte scietur natura eorum : finis enim dicitur causa principaliter, eo quod causa causarum est, quia propter illum novet efficiens, et propter illum movetur materia, et illum attingit forma rei per aliquem modum. Elementa autem dicimus duas causas ingredientes essentiam rerum naturalium quæ sunt forma et materia.
Et hæc quidem sunt quæ faciunt esse physicorum, quæ quid: m in nulla aliarum scientiarum realium adeo plene colliguntur sicut in scientia naturali : quoniam in mathematicis eo quod sine motu considerantur, nihil demonstratur per efficientem et finem : quia efficiens movet motum, et per motum attingit et acquirit finem : et ideo quæ sine motu sunt, considerationem efficientis et finis habere non possunt. Similiter etiam mathematicus non curat materiam, eo quod abstrahit ab illa, propter hoc quod ipsa est subjectum motus : formam autem accipit solam secundum quod ab ipsa diffinitio accipitur, quæ quod quid erat esse secundum quod subjicitur passioni quam probat inesse substantiæ formali. Metaphysicus autem licet consideret omnes causas, non tamen considerat eas in eo quod causantes sunt : quia materiam et formam non considerat secundum quod ingrediuntur in rem quam componendo constituunt, sed potius secundum quod reducuntur in rationem substantiæ quæ est verum ens et principium aliorum quæ metaphysicus attendit. Et ideo solius physicae est procedere ex principiis et causis et elementis secundum quod sunt hujusmodi.
Si autem aliquis dicat quod ista prin-
cipia referuntur ad esse : sed principia ex quibus procedit scientia, sunt principia cognitionis : et ideo non habet locum hoc quod diximus. Scire debet, quod in physicis res non cognoscitur nisi ex principiis ex quibus est. Et ideo talia in physicis sunt principia cognitionis et esse : sed differenter, quoniam universaliter accepta prout sunt in ratione physicorum, sunt principia cognitionis : determinata autem in natura secundum esse agentia vel patientia, sunt principia esse.
Sed tunc nobis videtur oriri repugnantia sermonis quem diximus, quod in omni scientia demonstrativa contingit scire ex cognitione principiorum et causarum et elementorum : et nos non ostendimus hoc nisi in scientia naturali : nostra enim probatio nulla esset si sic argueremus, quod scire convenit in omni scientia quæ scientia est vere ex cognitione principiorum et causarum et elementorum : sed scientia naturalis est scientia vere : ergo in ea convenit scire ex cognitione principiorum causarum et elementorum : quia prima non est universalis nisi in voce, eo quod cum dicitur omnis scientia quæ vere est scientia, scit per principia, non supponitur nisi scientia naturalis. Sed ad hoc dicimus, quod ea quæ dicta sunt, relata simul ad hoc quod faciant cognitionem et esse, non sunt perfecte inventa nisi in physicis. Si autem ad cognitionem solam referantur, inveniuntur in aliis scientiis realibus. Sed tunc aliter exponuntur. Sunt enim quædam principia cognitionis non ingredientia syllogismum, quæ sunt dignitates primæ cujuslibet scientia. Et sunt quædam ingredientia, et hæc sunt duplicia, scilicet priora et proxima. Priora quidem sicut non convertibilia : proxima autem sicut convertibilia. Fit enim demonstratio aliquando ex primis et veris, et hæc sunt principia. Aliquando autem per ea
<--- Page Split --->
quæ per prima et vera acceperunt fidem, quæ tamen non proxima sunt. Et aliquando per ultima essentialia. Prima ergo et vera sunt principia. Et ea quæ sunt probata per prima et vera et ulterius accipiuntur ad alia inferenda, sunt causæ : quia propositiones sunt causa conclusionis. Et elementa sunt proxima quæ ad nihil ulterius probandum adhibentur. Sed tamen distinctio prima principiorum causarum et elementorum magis est ad propositum. Nec est dictum quod omnis scientia procedat ex principiis et causis et elementis : sed omnis scientia quæ habet ea, procedit ex his et in quantum habet ea : et ideo quæ habet omnia, procedit ex omnibus : et quæ habet quædam, ex eisdem procedit quæ habet.
Sed sciendum est quod scientia naturalis ex his non procedit nisi sumptis secundum ambitum communitatis et principiorum et causarum in suo genere 1. Et ideo omne principium physicum et omnem causam physicam accipit et colligit : sed tamen non omnem causam efficientem, nec omnem finem. Si enim acciperet omnem causam efficientem, oporteret quod extenderet se ad aliquid non physicum : quoniam causa prima est efficiens per essentiam suam, et de illa non intendit physica, sed philosophia prima. Eodem autem modo est de fine ultimo, qui est finis universitatis, et est in prima causa, sicut in duce exercitus. Similiter autem forma reducta in principium substantiae secundum quod hujusmodi, et similiter materia, non sunt de intentione scientiae naturalis, nec ex talibus aliquid probatur in scientia naturali. Sed potius de efficiente qui movet per formam quæ disponit ipsum ad movendum, et non per essentiam, sicut ignis qui movet per dispositionem calidi quod est in ipso, et similiter de fine qui includitur et acquiritur
per motum talis efficientis, et de materia et forma secundum quod materia subjicitur motui et mutationi, et forma est finis generationis, intenduntur hæc a physico : et sic nos in ista scientia procedemus ex istis.
CAPUT VI.
Qualiter universalia sint in sensu notiora quoad nos, in quo est digressio declarans intellectum ejusdem.
Via enim procedendi ex notioribus Text, et com 2. nobis et certioribus in certiora naturae et notiora, est innata nobis praecipue. In scientia enim naturali non eadem sunt, quæ sunt nota nobis, et quæ sunt nota simpliciter apud naturam. Et quia in physicis notiora nobis sunt communia, et notiora naturae sunt simplicia, ideo necesse est nobis procedere per hunc modum.
Sicut enim diximus, ea quæ nobis in Text, et com 3. physicis sunt magis nota, sunt confusa : et cum nos diviserimus hæc confusa communia, posterius per divisionem ipsorum fiunt nobis nota principia specialia quæ sunt speciales causæ efficientes, et elementa quæ sunt speciales formæ et materiae quæ ingrediuntur in esse rei specialis.
Et propter illam causam oportet nos Text, et com. 4. procedere ex universalibus notis nobis in singularia quæ sunt nota apud naturam. In physicis enim totum secundum sensum notius est sua parte : universale autem est totum quoddam, eo quod multa in se comprehendit quæ multa sunt partes cujusdam totius : ergo uni-
<--- Page Split --->
versale in physicis notius est particulari secundum sensum.
Hoc idem autem secundum quemdam modum patiuntur etiam diffinita comparata suis diffinitionibus : quia diffinitum est ut totum constitutum ex diffinientibus, sicut circulus qui est totum constitutum ex eis quae diffiniunt ipsum, quae sunt, quod est figura plana, una linea contenta, in cujus medio est punctum, a quo omnes lineae ductae ad circumferentiam sunt aequales. Quae autem sunt unita in diffinito tanquam in toto constituto ex diffinientibus, diffinitio dividit in singularia quae sunt partes diffinientes. Et quia mixta in sensu notiora sunt quam distincta, totum diffinitum in physicis notius est in sensu quam diffinientia. Apparet autem hoc in apprehensionibus puerorum : quia illi prius per apprehensionem accipiunt commune quam particulare : unde in principio omnes viros vocant patres, et omnes feminas vocant matres, et posterius confortata aetate discernunt cum qui vere pater est a viris aliis, et eam quae vere est mater a feminis aliis.
Ad haec autem quae dicta sunt intelligenda, oportet scire quod aliud est universale physicum, et aliud universale simpliciter a quo est processus in demonstratis et mathematicis et in divinis. Universale enim a quo est processus in mathematicis et in divinis, est simplex conceptus rerum et simplex rei quidditas quae in intellectu est et non in sensu : et ideo hic est natura notior secundum intellectum, et est notius apud naturam secundum quod principium cognitionis intelligibilis est natura et quidditas rei simplex. Et particulare seu speciale posterius est notum per illud et ex illo : eo quod in discursu syllogistico processus est ab universali, quod est ubique et semper, ad particulare. Et hoc modo nos hic non loquimur de universali, sed po-
tius de universali quod est secundum esse acceptum ih particulari.
Est enim, ut Plato ait, triplex univerVersale ex sale, scilicet ante rem acceptum, et in intentione Platonis. re ipsa acceptum, et post rem ab ipsa re abstractum. Ante rem autem universale est causa universalis, omnia causata praehabens potentia rerum in seipsa. Universale autem in re est natura communis secundum se accepta in particulari. Sed universale a re acceptum per abstractionem, est intentio formae et simplex conceptus mentis, quae de re per abstrahentem intellectum habetur. Et ideo natura in physicis equivoca est ad naturam communem re quae principium est intelligendi ipsam : quia natura in physicis est illa quae producit rem materialem ex naturalibus principiis ejus. Illi enim naturae notius est id quod operatur ex principiis suis, quam communis conceptus rei, quem non operatur nisi per consequens : quia cum ex hoc quod est homo generatur hoc quod est homo, terminus generationis est suppositum particulare, et per consequens generatum est commune : et ideo natura hic non vocatur a quo non convertitur consequentia : quia illa natura non est operans, sed potius principium cognoscendi per intellectum id quod est posterius in intellectu. Ex quo patet quod non est contrarietas aliqua doctrine istius ad illam quae est in Posterioribus Analyticis, ubi dicitur quod prius natura est prius secundum intellectum, quod hic posterius natura vocatur : quia equivocatio est in natura.
Sed nota quod cum natura ista quae producit res ex suis causis, operetur per causas, oportet quod causae essentialiter res componentes sint notiores apud naturam quam res composita : quia aliter non uteretur natura elementalibus principii pro instrumentis suae compositionis : et sic optime notum apud naturam est elementum ex quo operatur, et post hoc optime notum est compositum quod componit. Et si nos faceremus res natu-
<--- Page Split --->
ræ ex eisdem ex quibus facit eas natura, idem esset apud naturam operantem notum, quod esset apud nos notum. Sed quia nos non facimus eas, ideo elementa naturae quæ facit res naturales sunt apud nos posteritus nota. Sed in artificialibus imitamur nos naturam : quia nos facimus artificialum ex forma et materia artis : et cum ipsa forma sit in anima artificis, est forma quæ est elementum artificiati apud artificem magis nota quam artificialum.
Ex his manifestum est quod natura novit animalia per animam et corpus organicum physicum, et novit corpus organicum physicum per complexionantia ipsum, et novit complexionem per elementorum in ipso mixtionem, et mixtionem novit per elementa mixta, et elementa novit per corporis primi motum, qui movet elementa ad hoc quod misceantur, sic quod est notum apud naturam est semper opus naturae per elementa sua propria. Et si natura novit universale, tamen hoc sit natura communis, novit illud per hoc quod ipsum est consequens opus suum quod producitur, scilicet compositum, et sic novit ipsum posterius. Et eodem modo si novit causam quae communis est, ipsa novit eam per elementum quod est propinquum rei et proprium. Et principium communissimum adhuc novit per posterius quam causam. Natura vero si novit diffinitum, ipsa novit ipsum per principia per quae constituit ipsum. Novit ergo per diffinientia : et sic diffinientia sunt priora apud naturam componentem res quam diffiniunt. Hic ergo est processus notitia naturae quae componit res, et ex principiis accipit notitiam earum, ita semper quod illa sint ei notissima, quibus proxime utitur in opere compositionis : et illa sunt remotiora a notitia naturae, quae consequuntur ad illa, sive consequantur ex parte principiorum sive ex parte compositorum. Principia enim communia consequuntur ad elementa, et universalia consequuntur ad res par-
ticulares quas natura operatur. E converso autem est in natura ad quam fit resolutio secundum viam naturae simplicis : et ideo in via resolutionis principium prius est quod est simplicius, et hoc est natura prius : sed natura aliter accipitur, sicut dictum est.
His habitis, intelligendum est quod Acceptio nostra senonstra seacceptio nostra secundum sensum est tricum sensuplex. Ex entem acceptio secundum sensum plerum plerum plerum plerum plerum plerum plerum
Et si nos invenire volumus quæ istaQuid individuum varum acceptionum sit prima, oportet nos gum, et quid signatum, et distinguere inter individuum vagum et quare vagum nuncuinter individuum signatum. Vagum enim petur. individuum non dicitur vagum, eo quod in natura non sit determinatum : quia natura determinatur quando dicitur, aliquis homo, et aliquis bos : sed dicitur vagum, eo quod ipsum per accidentia sensibilia non est demonstratum, sicut hic homo, et hic bos. Dicamus ergo quod individuum vagum est, cujus natura contracta et part'culata certificatur per suppositum indeterminatum. Signatum
<--- Page Split --->
autem est, cujus contrahitur natura et particulariter certificata in supposito determinate demonstrabili, ut hic homo demonstrato Socrate. Individuum autem vagum aliud est speciei, et aliud generis et aliud generis altioris, et aliud generalissimi, ut aliquis homo, et aliquod animal, et aliquod animatum, et aliqua substantia. Et non dico quod sit aliud et aliud in supposito incerto quod habet potius propter naturam : quoniam alii naturae signatur substare cum dicitur aliquod animal, quam cum dicitur aliquis homo : et iterum alii, cum dicitur aliqua substantia.
Hoc habito, sciendum est quod cognitio quae est perceptio sensus cum pernixtione aliqua rationis vel estimationis est accipiens sensibile per accidens : et casus ejus est supra materiam communom in supposito diffusam : haec enim natura communis est universale acceplum in re secundum esse. Cum autem omnis distinctio cognoscibilis necessario sit facta sub aliquo communi quod prius accipitur secundum cognitionem, oportet quod antequam diffinite cognoscatur hic vir esse pater, cognoscatur vir esse pater: et antequam cognoscatur vir esse pater, oportet quod homo cognoscatur esse pater. Et tunc iterum ad hoc, quod cognitio patris hominis sit cognitio aliquo modo distincta, oportet quod ante eam sit cognitio communis, sub qua est distinctio illa quae est cognitio animalis. Et per hunc modum aute illam est cognitio animati, et cognitio cadens super commune diffusum et confusum in supposito, prius cadit super individuum generis quam super individuum speciei. Hoc autem Avicenna egregie probat per eum quem videmus de longe. De hoc enim primo perpendimus quod substantia est : et secundum quod deprehendimus motum ejus, cognoscimus quod animal est : et tunc post hoc per rectitudinem staturae cognoscimus quod est homo aliquis : et tandem per collationem individuantium quae impossibile est in aliquo invenire, accipi-
mus quod est Socrates vel Plato. Sicut autem in eo quem videmus longe, distincta est cognitio semper sub confusa : ita est in eo quod cognoscimus sensibiliter secundum naturam talis cognitionis sensibilis , licet non percipiamus. Quod autem nunc dictum est in exemplo de eo quem eminus aspicimus, congrue supra manifestatum est in priorum infantium cognitione : hi enim quamdiu propter fluxum cerebri cognitionem non habent adunatam, non percipiunt differentias sensibilium : et stat ideo eorum cognitio in communi indistincta. Cum autem paulatim siccatur cerebrum, adunatur cognitio, et remanent in eis sensibilia propria, per quae distinguuntur cognita per sensum : et tunc determinantur cognitiones eorum.
Ex istis est advertere quoddam valde notabile : quoniam licet proximum apud distinctam cognitionem individui sit species, et post hoc genus, et tandem ultimo occurrit generalissimum : tamen apud confusam sensus cognitionem indistinctam, primum est natura generalissimi, et post hoc subalternum genus, et post hoc genus, et tunc specialissimi natura, et sub illius natura distincte accipitur individui cognitio. Et prima quidem cognitio deservit intellectui res solventi, et in illa nihil est in sensu nisi primum : et quidquid resolutione accipitur ab illo, est in intellectu. Sed intellectum sive intelligibilium illorum unum est proximus sensui quam aliud per modum qui dictus est. Secundus autem modus cognitionis totus est in sensu, et est per viam compositionis, ubi proceditur a simpliciori indistincto ad compositius distinctum. Et ille processus est scientiae naturalis proprius, et nullius alterius scientiae: quia nulla alia hoc modo accipit universale pro confuso secundum esse in particulari nisi ipsa. Et ideo universale secundum solam ipsam est in sensu notius. In aliis autem qua resolutoriae sunt, universale est simplex natura quae a sensu est separata. Et ideo universale in ipsis nequa-
<--- Page Split --->
quam est in sensu, sed in intellectu. Ex his satis patet qualiter universale notius est in sensu quoad nos et occultius in natura : et particulare manifestius in natura et occultius in sensu quoad nos.
Sed oportet scire quod particulare dupliciter consideratur secundum duo quæ sunt in ipso. Est enim in particulari perfecto esse secundum naturam : et hæc est natura quæ vocatur esse speciei in individuo, secundum quod dicit Boetius, quod species est totum esse individuorum. Et est in particulari suppositum quod substat huic naturae quæ est esse ejusdem suppositi. Esse autem perfectum secundum naturam est intentum e natura producente res per se. Sed quia hoc esse non potest subsistere nisi in supposito, ideo per accidens, hoc est, propter illud producitur natura etiam suppositum. Et hoc est quod supra diximus, quod natura per accidens operatur individuum secundum quod est individuum, sed per se intendit esse perfectum. Et hoc est quod dicit Philosophus egregius Aristoteles, quod natura intendit esse divinum, et propter illud agit quidquid agit.
Ex his patet qualiter intelligi debet dictum Averrois1, scilicet quod opus naturæ est species, et non hoc particulare, neque esse in genere : quoniam si particulare intenderet, tunc destrueretur opus ejus : et si intenderet universale in genere, tunc sufficeret ei qualecumque esse in genere : et utrumque istorum est falsum. Intendit ergo esse in specie, ut ipse dicit : quia hoc esse est perfectum, et divinum, et perpetuum. Et nisi prædicto modo intelligatur, non erit verum dictum Commentatoris : quia si vere sufficeret esse in specie tantum, tunc pro nihilo esset multitudo individuorum : et ideo eisdem rationibus dicit Avicenna, quod intendit individuum vagum, quod est speciei individuum, sicut est aliquis homo, et aliquis bos, quia hoc individuum est perpetuum et in esse perfectum.
Et ego dico, quod oportet addere his dictis, quoniam natura generans et producens res est duplex, scilicet quæ est sicut causa generationis universalis rerum, et ea quæ est sicut causa particularis. Est enim cœlum cum partibus suis et imaginibus et motibus generans universaliter hominem et plantam et cætera omnia : particulare autem generans est sicut hic homo. Est autem verum, quod natura universalis movet in particulari : et est intentio particularis naturae producere hunc : et ideo termini generationis particularis sunt, quod hoc procedit ab hoc. Et hoc patet, quia actus particularis naturae quiescit hoc producto : finis autem est quo habito quiescit agens : et ideo finis particularis naturae est in hoc signato quem finem per unum generationis actum attingit, et est destructibilis hic finis. Finis autem naturae universalis est esse divinum perfectum, quem finem in omnibus particularibus per successionem attingit : et ideo est perpetuus suus finis secundum naturam : et hæc natura nunquam producit suppositum signatum nisi per accidens, scilicet ut ipsum substet esse divino : hoc igitur est natura. Et patet ex his liquide, qualiter universale notius est in sensu in solis physicis, et quod magis universale magis notum est in sensu, et quod e converso est in eo quod notum est apud naturam operantem et producentem res naturales.
Sed quia nos supra diximus, quod eumDebutatio dem modum sustinent nomina diffinitorum ad diffinitionem eorum quam habent universalia ad particularia sua in physicis, oportet nos explanare id : quia cum diffinitum sit minus commune quam diffiniens, et diffinitum magis notum sit sensu et occultius in natura quam diffiniens, videbitur minus commune notius esse in sensu et occultius in natura quam magis universale : et hoc est contra prædicta. Sed sciendum est quod univerSolutio sale accipitur ut simplex natura separa-
<--- Page Split --->
ta, et accipitur ut totum confusum in particulari. Cum enim universale sit unum in multis et de multis, ut dicit Aristoteles, potest accipi secundum quod in multis non divisim ab eis, et sic est per modum totius mixti in eis et confusi. Si autem accipitur ut est de multis praedicatum de ipsis, tunc ipsum est natura simplex, quae quidem accepta ut de multis est et non est in eis, sed separata est ab ipsis, et est ubique et semper. Omni modum modo se habet diffinitum ad diffinitia: possunt enim diffinientia accipi ut naturae simplices constituentes diffinitum sive esse diffiniti: et hoc modo cum natura constituat esse diffiniti, oportet quod elementa ex quibus constituit illud esse, sint notiora et certiora apud ipsam quam diffinitum constitutum: et hoc est quod diximus supra. Alio autem modo accipiuntur diffinientia non ut natura constituentes esse diffiniti, sed potius ut confusa quaedam et unita in esse diffiniti: et hoc modo diffinitum in sensu notius est per rationem contra inductam: quia quidquid distinguit acceptio sensus, oportet quod sub aliquo communi distinguat, quod prius est acceptum in sensus acceptione: unde diffinientia quae acceptio sensibilis distinguit, oportet quod sub unione eorum quam habent in diffinito distinguat, sicut distinguit partes sub formo totius: et hoc modo acceptio diffiniti per sensus, est similis acceptioni universalis per sensus: et acceptio diffinientium prout sunt partes diffiniti, similis est acceptioni particularis sub universali. Et hoc iterum est in solis acceptionibus physicis, quia in aliis opposito modo se habent, ut dictum est.
Ad hoc autem intelligendum dicit satis bene Averroes triplicem esse composi-
tionem in rebus naturalibus 1. Est enim compositio universalis ex particulari, sicut compositio generis ex speciebus, et est compositio diffiniti ex partibus diffinientibus, et est compositio individui : et quia compositio individui est, necessarium est quod duæ aliæ sint compositiones. Et dicit quod compositio individui notior est secundum sensum quam partes ejus : aliæ autem duæ notiores secundum intellectum quam partes isparum : et hoc verum secundum intellectum nostrum quem diximus esse in physicis secundum viam sensus acceptum : et ideo dicit quod propter tertiam compositionem quæ est in sensu, duæ aliæ sunt apud intellectum. Et hoc ego sic intelligo, quoniam individuum habet esse speciei in supposito, ut dictum est 2. Potest ergo accipi comparatio esse speciei ad suppositum. Et hæc comparatio necessario facit in individuo compositionem unam, quæ respondet compositioni universalis ad particulare in intellectu procedente eadem via : quia quantum ad continentiam omni eodem modo stat species sub assignato genere sicut particulare sive suppositum stat sub esse speciei quæ est in ipso. Potest etiam accipi esse speciei ut componitur ex causis suis quæ sunt potentia et actus: et hoc necessario secundam compositionem facit in se esse individui, cui respondet apud intellectum diffiniti compositio ex diffinientibus quæ sunt per modum potentiae et actus in ipso : et hac via apud intellectum physicum qui procedit in via sensus, diffinitum notius est quam diffinientia. Hæc igitur quia sufficiunt ad explanationem dictorum de proæmiis istius libri, dicta sufficiant.
duum demonstratum est notius apud sensum sus partibus, ideo alia tota sunt notora intellectui.
<--- Page Split --->