LIBER IV
DE METALLIS IN SPECIALI.
TRACTATUS UNICUS
DE METALLIS IN SPECIALI.
CAPUT I.
Inhisquæquasiuniversaliametallo - rumsuntsicutpateretmater , scilicetsulphuretargentumvivum .
Jam ordo expostulat ut de metallis in speciali disseramus, quod fieri non potuit nisi prius eorum naturae rationes et acciduntia determinarentur : a communibus enim procedit speculatio usque ad elementa particularia, sicut in principio l'physicorum est determinatum 1. Dicentes igitur in speciali de metallis, tangemus primo de his quae quasi universalia
metallorum sunt sicut pater et mater, sicut dicunt metaphorice loquentes auetores alchimiae : sulphur enim est quasi pater, et argentum vivum mater : quod convenientius dicitur si sulphur dicatur esse in commixtione metallorum quasi substantia seminis paterni, et argentum vivum sicut menstruum quod coagulatur in substantiam embryonum. De substantia igitur et de generatione sulphuris notandum est, quod cum liquescat ad calidum siccum et coaguletur frigido, oportet ipsum habere aquam per ea quae determinata sunt in libro Meteororum. Cum autem sit comminubile in pulverem quando cuditur, oportet ipsum habere substantiam terrestrem siccam valde : cum illud sit facile inflammabile et adhaerens, oportet quod habeat unctuosam viscosam valde, ut per unctuosam substantiam sit inflammabile, et per vis-
<--- Page Split --->
cosam sit adhærens : flamma autem ipsius est multum fumosa quasi ad saphirinum declinantem nigredinem habens colorem. Ex his igitur scimus ipsum esse compositum quasi de quatuor substantiis, aut de tribus ad minus : quoniam cum penetrativum sit et attractivum, ut dicit Avicenna in sua simplici medicina, oportet quod in ipso sit substantia ignis : propter quod etiam calidum et siccum in quarto gradu pronuntiatur. Cum autem sit facile inflammabile, oportet ipsum habere substantiam aeream : et cum sit liquabile calido sicco, oportet ipsum habere substantiam humidam aqueam : et cum sit comminuiibile et elixabile, oportet quod sit substantia terrestris : omnes autem has substantias habet ita abunde, quod in operibus et passionibus ejus expresse et evidenter manifestantur.
Sicut autem in ante habitis diximus, oportet quod habeat humiditates tres, duas extrinsecas, et unam intrinsecam, et hoc hic repetere non oportet. Sed hoc observandum est, quod fumus ejus indicat terrestrem substantiam, quae est in ipso, valde ignibilem et cremabilem : et fœtor ejus indicat ipsam esse valde indigestam et non terminatam, sed potius calore corrumpente esse potius quam per digestionem completam : et hæc incomplexio sui facit quod potest esse materia universalis omnium elementorum : si enim esset completum ad complexionem unam determinantem, tunc procul dubio non esset convertibile ad alia, nisi prius illa tolleretur : sed nunc propter sui incomplexionem convertibile est in omnia, sicut semina et alia ex quibus generantur res naturae : et ideo sagax natura abundat in sulphure ubicumque est locus generationis metallorum. Cum autem sit calidum, necessario erit aperitivum et terminativum humidì se tangentis : et cum sit cum hoc siccum, erit acutum, quia calidum et siccum est acutum : et ideo habet virtutes sigillantis et formantis, et non recipientis : propter quod et
patris et masculi semen ponitur a Trismegisto Hermete.
Sed observandum est quoddam calidum siccum esse conjunctum humido frigido in eadem complexione, et hæc complexio est hermaphrodita, sicut in plantis apparet, quæ ubique imprægnantur et imprægnant : tale autem non est sulphur in substantia sua, propter quod in substantia propria non generat quoddam, neque pater, sed sicut masculus ex substantia sua generat in alio, hoc est, in sanguine menstruo, ita et sulphur facit in argento vivo, et in seipso non generat omnino. Est autem in colore citrinum, et aliquando albidum, quasi palearem habens albedinem, hoc est, sicut albedo palearum tritici : cujus causa est calidum quod est consequens humidum et convertens ipsum ad citrinitatem, et propter hoc videtur esse sulphur id quod resultat in visceribus terræ. Cum enim terrestre commiscetur cum aqueo calore coquente, sicut in corporibus animalis cibus et chymus cibi permixtus est, et spuma illius in superficie bulliens, convertitur ad choleram citrinam : ita videtur quod sulphur sit sicut spuma ejus quod commiscetur in visceribus terræ : et ideo citrinum et siccum et calidum, etsi quod est magis decoctum et magis terrestre, videtur esse sicut subcitrinum ad albedinem palearem declinans. Dividitur autem sulphur in vivum sulphur, et fusum. Vivum autem est sicut de terra accipitur : non vivum autem fusum postquam est liquefactum : et non differunt nisi per accidens. Invenitur autem forte aliquod ad rubedinem, et forte ad nigredinem declinans, et hoc est propter calorem ardentem et vincentem in ipso. In tantum igitur de natura sulphuris determinatum sit a nobis.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
De natura argenti vivi.
ARGENTUMautemvivumhabetsubstan - tiasduasprincipalessecundumomnesphysicos : unamquidemaqueam , a l t e - ramautemterream , sicutsæpiusdictumst . Terreumautemsuumaliquidsul - phurishabet , licetdicantquidamAucto - resalchimiæ , nonesseineonisisub - stantiamaqueam : dicuntautemhancaqueamcaloresulphurisinspissari , cumtauteminsenonsitnisiaqua : quodom - nimoimpossibileest : quianosjamde - terminavimusinMeteoris , quodaquanoninspissatursolaremanens , nisifrigiditateipsamadterramconvertente , sedcalorenullomodoestelixabilis . Ampliusautemnosscimusexprincipiisphysicis , quodnomadhærettangenti , quodconvenitaquæexsubtiliterreoquodestinipso : estautemfortissimæcommixtionis , itaquodsisublimetursoluminvasevitreocumlongocollopræparato , semperma - netidemquotiescumquesublimetur , etnomexsciecaturplusnequeinduraturnisihabeatrespiraculumperquodfugiat . Estautemargentumvivumadsubstantiammaterialemmetallorumsicutmenstruumestembryonis : exquovirtutesulphurisdigerentisipsumetadurentis , omneme - tallumgeneratur : cumautemconvertiincipitadspeciem , efficiturglandulosumprimo , etposteaconstareincipitpaula - timetconverti .
Differentiae autem argenti vivi sunt, quod quoddam est extractum de minera sua et inventum vivum, et quoddam est extractum de lapide in quo generatum est per adustionem, sicut extrahitur argentium vel aurum de lapide, et secundum hoc propter acumen dicitur esse de
genere venenorum. Est autem frigidum et humidum in gradu secundo, et propter hoc dissolvens nervos et paralyticans et perimens pediculos et lentes et hujusmodi ex pororum putredine generata. Argentum autem vivum cum sulphure et sale ammoniaco sublimatum, convertitur in pulverem rubeum splendentem, et iterum ustum in igne redit ad substantiam humidam et fluentem, et forte illud quod prefocatur in collo vasis in quo fit sublimatio, quod alutel vocatur, et convertitur in similitudine lapidis qui est in colore sicut alabastrum, qui dum postea in igne assatur, redit ad argentum vivum. Sunt etiam differentiae vivi argenti quae magis in metallis quam in simplici argento vivo inveniuntur, luteum et purum et aliae quae superius enumeratae sunt. Et est mirabile de hac materia, quod quotiecumque sublimatur per se solum, nunquam residet aliquid de pulvere in fundo vasis : et quando redit ad speciem argenti vivi, quasi nullus defectus invenitur in pondere : quod absque dubio contingit propter nimiam terrei sui cum aquae substantia permixtionem : sua enim humiditas viscosa ita tenet terreum, quod cum vaporat, totum fert secum in collis alutel : et ibi prefocatus spiritus ejus recedit in eadem specie : ad fundum vero induratur, vel variatur in colore, vel pondere, vel sapore, vel odore. Est tamen fugiens in igne et incorporans quotiescumque metallis perniscetur : propter quod ab Hermete vocatur sicut et sulphur. Dicit autem Avicenna, quod albedo ejus est ab aqousitate et terreitate subtili decocta cum aere qui spiritualiter interceptus est in commixtione ipsius. Omnia autem ista dicta sunt, ut sciatur argentum vivum non esse nisi materiale in metallis, quod absque dubio mortificatur per aquas acutas, et per naturam et per artem, et postquam mortificatum est, commiscibile est corporibus, et colorat ea : vi autem sulphuris et vapore congelatur, et deducitur ad duritiem et formas diversorum metallorum, et ex hoc
<--- Page Split --->
quod ultra modum imbibitur sicco et terreo, retinetur ne fugiat ex corporibus quibus permixtum est in igne. Hæc igitur de argento vivo dicta sunt.
CAPUT III.
De natura plumbi.
Juxta cumdem modum determinatur de PLUMBO quod minus omnibus aliis metallis addit super materiam argenti vivi : propter quod etiam dicunt Aristoteles et Avicenna quod cum fluit plumbum, procul dubio videtur esse argentum vivum. De compositione igitur plumbi per substantiam pro certo creditur, quod suum argentum vivum est multum respectu sui sulphuris, et forte sulphur parum intrat in compositionem plumbi per substantiam, sed multum per qualitatem, et ideo decoquit ipsum calore suo et convertit ad plumbi speciem, sicut coagulum parvum per substantiam coagulat multum de lacte. Argentum autem vivum plumbi in qualitate est non bonum, sed aquosum et lutulentum : et ideo in igne de facili evaporat aquositas, et remanet pulvis terrestris sicut cinis qui relinquitur ex lutea substantia plumbi : et quia vis sulphuris est in plumbo, ut diximus, ideo vapor ejus exsiccat argentum vivum,sicut vapor sulphuris : non enim potest esse, quod duce substantiae eundem et eodem modo faciant effectum, nisi per aliquod unum quod est in eis. Diximus autem in praecedentibus quare habet colorem fuscum. In effectu vero plumbum est frigidum constrictivum et specialem habet virtutem contra libidinem venereorum et contra pollutiones nocturnas, si ex ipso circulus factus latitudinis duorum digitorum ponatur circa renes et camphora pungatur : sed cavendum est ne
frigiditate sua intimius nimi stringens materiam, sursum compellat ad caput, et maniam vel epilepsiam inducat : cavendum etiam ne paralysim inducat inferioribus membris vel stuporem. Hæc igitur est natura plumbi in sua commixtione et effectu. Hermes autem qui multum de transmutationibus metallorum probavit, in alchimicis suis sic tradidit quod si plumbi laminae super vas cum multo et forti aceto suspendantur, ita quod vapor aceti continue laminas illas tangat, vapor ille condensabit et corrumpet plumbi substantiam, et in pulverem convertet qui colorem album habet et cerusa vocatur. Si autem acetum super ipsam laminam funditur, albescit multum et destruit versa vice virtutem aceti. Causa autem pro certo hujus est, quia acetum licet sit hebes in substantia propter suam frigiditatem, tamen est acutum in actione, propter hoc quod est reliquiae cujusdam ignis qui evolavit ex ipso, sicut cinis est reliquiae ignis in lignis. Illo ergo acumine penetrat in substantiam plumbi, quando fuerit plumbum exterminatum, et lavat a sorditie argentum vivum congelatum quod est in ipso, et facit ipsum elevari super superficiem laminae sicut grana milii, et tunc albescunt propter majorem depurationem ipsorum. Amplius autem adhuc tradit Hermes, quod plumbum adustum cum eo quod adurit ipsum, sicut precipue est sulphur vel arsenicum, generat sublimatum obscurum colorem vermileum, hoc est, rubcum qui sit citrinus, cum expression et fortior sit ignis. Si tamen illa substantia cum aceto calcinetur et desiccetur, revertitur albus color cerusae : cujus transmutationis causa est, quia revera habet sulphur et argentum vivum, ut diximus, in suae substantiae compositione. Cum autem sulphur aduritur et algetur, rubescit : cujus signum est, quod facientes minium, faciunt ipsum de sublimato ex sulphure et argento vivo : obscurus autem est color propter lutulentiam plumbi : quando autem fortior fit ignis, lutulentia prima
<--- Page Split --->
consumitur, et clarescit color : et cum sulphur magis exuritur quam argentum vivum in igne diuturniori, remittitur rubido quae est ex sulphure terrestri combusto, et temperatur albedine argenti vivi manentis, et tunc resultat color citrinus, qui est sicut album quod penetrat in rubcum et est temperans ruborem ipsius. Sicut tamen credit Hermes, si ignis fortior his omnibus adhibeatur, et assentur ista in igne fortiter, tota substantia sulphuris assumitur, et vis aceti destruitur per evaporationem, et tunc ex pulveribus dictis substantia plumbi sicut prius revertur, non tamen ejusdem ponderis, neque ejusdem puritatis, neque ejusdem quantitatis, cujus prius fuit. Non est autom praetereundum, quod sicut diximusplumbum habet multam aquositatem et parvam mixturam : et ideo depurando in etalla alia protegit ea ab igne, sicut argentum et aurum proteguntur plumbo quando depurantur : et ideo dixerunt quidam imperiti de plumbo, quod habet congregare homogenia et separare heterogenia. Et erroris eorum causa est , quia colliquatum plumbum cum argento vel auro, recurrit argentum simul ad unum locum, et lapilli simul ad alium si qui insunt, et plumbum simul ad unum. Errant autem hi : ista enim congregatio et segregatio non sunt ex plumbo, sed calore ignis, sicut ostendimus in quarto Meteororum. Nec plumbum purilicat argentum per se, sed per accidens, calor enim ignis purificat per se congregando purum cum puro, et segregando impurum, sicut dictum est. Sed cum argontum sit humidum et ignis siccus, refugeret calor ignis ab argento, nisi per aliquod uniretur eidem, et hoc est plumbum quod calefactum in suo humido quasi elixando digerit et depurat argentum. Multum autem pondus plumbi est ex lutea substantia ipsius, et humida, cujus partes sunt multum propinque, licet sint molles, eo quod indigestionem passe sunt ex molinsi, sicut superius determinatum est.
CAPUT IV.
De natura et proprietate stanni.
De STANNO autem fere sicut de plumbo determinandum est : hoc enim valde vicinas habet species metallorum et parum ad se invicem differentes, nisi quod stannum albius est et purius. Hujus autem causa nulla potest esse, nisi quam ante nos assignaverunt Philosophi, quod suum argentum mundius est quam plumbi, et forte de sulphure habet parum, potius virtute sulphuris et vaporè excoctum in metalli speciem, quam multæ substantiae sulphuris ad mixtionem. Balbutientem habet valde compositionem : et hujus causa potest esse mortificatio argenti vivi ex aliquo vapore dissolutivo vel alia lotura aquæ acutæ, quæ disjungit partem ejus. Dico aut vapores, non autem aquam per quam transierit argentum vivum postquam argenti vivi acceperit speciem, sed potius quæ intrant in ipsam substantiam argenti vivi : tale enim aqueum jam in se factum est et parum viscosum, et facit rigescere partes terreas sibi admixtas et non bene misceri et continuari : rigidum enim et induratum in superficie non bene miscetur alii, et non bene continuabile propinquo sibi conjuncto. Hæc igitur causa existimanda est esse suæ balbutientis mixtionis. Cum autem in se balbutiat, omnia metalla quibus admiscetur, balbutire facit, et aufert ab eis ductibilitatem, ut dicit Hermes : et cum in seipso producitur, cito scinditur et de facili.
Convenit autem hoc metallum cum plumbo in hoc quod neutrum contrahit rubiginem, sed potius ex corrumpentibus et ex seipsis contrahunt squalorem et sorditiem quandam, sed plumbum plus
<--- Page Split --->
quam stannum. Conveniunt etiam in hoc quod neutrum est sonorum multum per scipsum. Et causa primi quidem, quia non sunt habentia aliquem humorem calidum aqueum, vel valde paucum acutum, qui corrumpat terreum qui est in ipsis, et convertat in rubiginem. Causa autem rubiginis non est nisi terrestre adustum. Causa autem secundi est mollities et humor : quia cum percutitur molle et humidum, cedit in sui empipedum, et ideo non a tota superficie expellit aerem qui est causa sonoritatis,sicut in scientia de Anima ostenditur. Magis tamen stannum quam plumbum habet sonoritatis : et quia hebetem habet sonum, ideo ea quae acute sonant, sicut æs, argentum, et aurum, stannum temperat, et gravat sonos eorum : et ideo admiscetur æri in infusione campanarum. Quod autem dicit Hermes in alchimicis, quod stannum propter suam nimiam siccitatem corpora quibus admisectur, frangit et ductilem materiam in eis destruit, intelligitur eo modo quo dictum est ex acuto vapore vel lotura videlicet ipsum exsiccatas habere terrestres partes quae sunt ipso : quia aliter falsum esset, cum videamus ipsum esse mollius multis aliis metallis. Dicunt autem stannum fusum cito putrescere, et plumbum manere, et crescere sub divo, et in terra crescere, et probabile ego judico, quia cum experimentis convenire videtur. Hujus igitur causa est quae in Cælo et Mundo assignata est, causa enim corruptionis elementorum est, quod elementa moventur ad se invicem, et cum non fortis est ligatura mixtionis, tunc unumquodque elementorum evadit ab altero. Jam autem dictum est male esse mixtum stannum, et ideo cum igne debilitatur et a loco suæ generationis removetur, citius aliis metallis corrumpitur. Plumbum autem grossum est valde in substantia sua, et de roribus et pluviis imbibitis humorem paulatim mineralem facit, et ad se convertit : et ideo per diuturnitatem temporis incrementum capit
aliquando. Invenitur autem stannum duplex, scilicet durius et siccius quod venit de Anglia sive Britannia, et mollius aliquantulum quod in Germanice partibus abundantius invenitur. Haec igitur de natura stanni a nobis dicta sufficiant.
CAPUT V.
De natura et complerione argenti.
De argento autem post hoc dicemus : eo quod in colore secundum aliquid videtur convenire dictis metallis. Cum autem nos non sciamus compositi naturam, nisi sciamus ex quibus et quot et qualiter componitur, oportet nos de argenti natura investigare. Nos autem per ante dicta jam certificati sumus, quod argentum vivum in compositionem argenti venit : quia secundum colorem ejus coloratur, et habet accidentia illius quando liquescit : tunc enim non adhaeret tangenti, nec quiescit in superficie una, neque omnino diffunditur, ut aqua, vel oleum, vel vinum, vel alius liquor. Haec autem tria primum argento vivo videmus inesse. Si igitur argento liquefacto ista conveniunt, oportet quod hoc sit gratia argenti vivi quod venit in compositionem substantiae ipsius. Cum autem splendidissimum sit argentum fulgens in albedine et bene polibile, oportet quod habeat rationem argenti vivi multum digesti, et depurati, et per subtilissima commixti : et hoc enim etiam habet quod feticidum sit, non est tamen factidum sicut alia metalla de quibus jam habitum est.
Scimus autem per ea quae ante dicta sunt, quod tam sulphur quam argentum vivum et quodlibet quod ex sua conplexione est humidum et per ignem liquabile, habet tres humores sicut et vi-
<--- Page Split --->
suntia plantæ et animalia, quorum quidum unus crassus et indigestus est et mutans sicut pinguis, sicut adeps, vel olum, et hic facit res inflammabiles. Huius autem est sicut phlegmaticus humortans partes rerum, et non generans vel augens. Tertius est radicalis essentialibus partibus rei imbibitus : quia ex ipso partes essentiales raro constant, et per ipsum augentur et nutriuntur. Arzentum autem invenimus durum et siccum. Oportet igitur quod ab humoribus duobus superfluis sit multum emundatum, et subtilitas tertii facit optimam ipsius omnixitionem. Cum autem conflatur argentum, odor sentitur sulphuratus : oportet igitur de substantia et qualitate habere sulphuris, habet enim ex calore sulphuris fermentationem et digestionem ad speciem metalli : et de substantia quidum habet parum, propter quod etiam non colorat ipsum sulphur : sed de virtute et qualitate multum accipit e sulphure, quia calore ejus consumptum est in eo humidum dupliciter, de quo dixinus, et tertium cum terreo subtile optinus est commixtum. Calor enim sulphuris et vapor et maxime sulphuris bene mundati et sublimati dealbat optime, et digerendo subtiliat, et optime et fortissinus commiscet : quando etiam a sulphuris substantia duo extranei humores artificio et ingenio naturae purgati sunt : hoc enim artificium omni arte tertius et subtilius est, et ideo certissinum tunc habet effectum. Tunc igitur habens naturam argenti vivi, quoniam est metallum ex purgatissimo argento vivo calore depurati sulphuris ad speciem splendidam deductum : et ideo necessario album et fulgens. Quod autem, sicut dictum est, exsiccatum sit, ostendit hoc quod tinnulum est sonorum valde, quod non esset si esset superflua infectum humiditate. Haec autem digestio dat ei potentiam ad actum quem agit : invenitur enim in effectu frigidum propter argenti vivi abundantiam quae est in ipso : sed propter sui humidii optimam
digestionem et subtiliationem est, quod confricatum speciebus aliquibus, vel etiam commixtum valet spiritualibus, et præcipue contra tremorem cordium.
Sed admirabile est quod supra diximus, quod melius in hac specie metalli invenitur molle sub terra sicut spissæ pultes, cujus pro certo causa est abundantia argenti vivi quod fuit in locis illis : et cum ex humoribus tertius separatus est in compositionem argenti, tunc alii duo circa ipsum in sorditie materiae remanent, et haec albedo mollis glandulosa significans nihil de superfluo indigesto in naturam argenti esse assumptum : propter quod in igne positum statim evaporat in naturale humidum dum mollilicatur, et constare incipit humidum quod est de substantia argenti, positum ad aerem infrigidatum coagulatur, et est argentum, et litargirum illius argenti humidì præ omnibus valetlitargiris ad elixir album in alchimicis : quia litargirum hoc est de humore qui dispositionem habet ad argentum, et est aliquid ad argentum in potentia, sicut adeps aliquid est animalis. Purificatur autem argentum in igne cum plumbo, et tunc per ustionem exhalat plumbum, et separantur sordes ab argento, sicut diximus superius.
Quod autem incorporatum lapidi invenitur, tunc oportet in molendino farinari et comminui utrumque, lapidum videlicet substantiam et argenti : comminutis enim partibus et divisis, facilius unum separatur ab-altero, et substantia lapidum tunc non exurit argentum. Sed et hoc non est silendum, quod aliquando in Teutonia inventum est multum tenax et siccum fere depuratum, et hoc duobus modis, his temporibus nostris accidit. Uno quidem modo inventum fuit ut columna stans sub terra et exsiccatum et tenax valde et flexibile. Alio modo inventum est extensum per terram sicut chordæ, et fuit ejusdem quantitatis sicut illud quod inventum fuit per modum columnæ . Causa autem figuræ non fuit nisi diversitas loci qui erat ut vas, in quo præfocatus vapor in argenti materiam convertebatur. Causa autem
<--- Page Split --->
viscositatis et cremabilitatis ipsius erat, quod licet superfluum humidum in magna parte evaporasset, tamen adhuc aliquid adhærebat extrinsecus substantiæ argenti, sicut humidum phlegmaticum extrinsecus adhæret membris et mollificando solvit ea, quod cum purgatur per ignem, redit substantia argenti purissima. Sulphur autem exurit argentum quando spargitur super argentum liquefactum : et denigratio argenti ostendit quod aduritur per sulphur, sicut diximus superius : sulphur enim propter affinitatem naturae metalla adurit, et non magnam adustionem infert rebus aliis, sicut lignis et lapidibus, etiamsi spargatur inflammatum super ea. Hæc igitur dicta sunt a nobis de natura argenti.
CAPUT VI.
De natura et commixtione æris.
Rubea autem metalla in colore admixtione diversa sunt a dictis, sicut ostendimus cum de coloribus metallorum ageretur. Habet autem ferrum secundum se specialem determinationem extra alia metalla. Dicamus igitur æris compositionem, supponentes quæ jam dudum probata sunt, omne metallum ex sulphure componi et argento vivo. Ponamus igitur argentum vivum esse bonum non fæculentum sive lutulentum, non tamen ab humore extraneo omnino purgatum, et substantiam sulphuris esse fæculentam et adurentem et in parte accensam, et sic argento vivo per substantiam et qualitates commisceri: tunc enim absque dubio convertit ipsum in ruborem, et non poterit eidem propter utriusque non plenam subtiliationem bene misceri: et tunc efficiet æs quod non est omnino bonæ mixtionis, propter quod multa fex inde resol-
vitur, et multum evaporat in igne : quia cum sulphur in parte incensum est, ideo quædam partes argenti vivi amplius quam aliae purificantur, et consumitur in eis superfluum humidum, et in illis partibus videbitur habere venas auri. In aliis autem ubi minus digestum est, erit squalosum et ignobile et terrestre propter adustionem, et hanc diversitatem in cupro quod invenitur in Teutoniae partibus in loco qui Goselaria vocatur, expresse invenimus, et ideo etiam hoc cuprum melius omnibus aliis æstimatur tanquam venas auri habens immixtas: et non improbabile, quin sulphur illius æris sit mixtum cum arsenico rubeo in aliqua quantitate : et ideo fit magis adurens sulphur illius metalli quam alterius. Nunc igitur scimus materiam æris, quoniam est metallum ex argento vivo plusquam oportet aliquantulum habens, per commixtionem adurentis sulphuris ad formam ruboris deductum : ex qua autem natura sulphur sit adurens, in præcedentibus satis determinatum est. Arsenicum autem calcinatum fit quidem nigrum ex rubeo, sed postea et sublimatum in alutel quod est vas opertum cum collo alto, ut sæpius diximus, revertitur album ad instar nivis: et si sæpius iterentur talis calcinatio et sublimatio, tunc efficitur multum album et aculissimum: et ex acumine æri conjunctum liquando penetrat in ipsum et convertit in candorem: si tamen diu stet in igne æs, exspirabit arsenicum, et tunc redit pristinus color cupri, sicut de facili probatur in alchimicis. Hi autem qui in cupro multum operantur in nostris partibus, Parisiis videlicet et Coloniae et in aliis locis in quibus fui et vidi experiri, convertunt cuprum in aurichalcum per pulverem lapidis qui calamina vocatur : et cum evaporat lapis, adhuc remanet splendor obscurus declinans aliquantulum ad auri speciem. Ut autem albius efficiatur et ita citrinitati auri magis sit simile, immiscent aliquantulum de stanno: propter quod etiam aurichalcum multum de ductibilitate cupri amittit. Et illi
<--- Page Split --->
qui decipere volunt, et splendorem similem auro inducere, ligant lapidem, ita quod diutus remanet in ære in igne, non vaporans cito ab ære. Ligatur autem per oleum vitri : tolluntur enim fragmenta vitri et convertuntur in pulverem, et spargitur in testam super æs pectquam immissa est calamina : et tunc vitrum projectum enatat super æs, et non sinit vaporare lapidem, et lapidis virtutem, sed reflectit vaporem lapideum in æs, et sic diu et fortiter purgatur æs, et aduruntur in eo materiae fæculentæ. Tandem tamen evaporat etiam oleum vitri, et tunc vaporat virtus lapidis : sed aurichalcum «flicitur multo splendidius quam esset sine illo. Qui autem adhuc amplius assinuilare auro intendit, has purgationes per optesim et vitri oleum sæpius iterat, et loco stanni ponit argentum et immiscet aurichalco. Et hoc efficitur ita rutilans et citrinum, quod multi credunt ipsum esse aurum cum in veritate adhuc sit in specie æris. Hermes autem dicit, quod si æri liquefacto tuchia pulverizata commisceatur, sive sit tuchia alba, sive rubea, quod ipsum in colorem auri convertit. Quid autem sit tuchia, in sequenti libro ubi de mediis agetur, dicetur : sed quod hic suflicit, est quod tuchiae adustione consumitur terrestreitas, et purgatur ab ære superfluum humidum ipsius, et ideo tunc erit pulchrius : tamen et virtus tuchiae evaporat per ignem si diu steterit in igne : et ideo nisi aliud medicamen fucrit, evaporabit tuchia, et tunc erit pristinus color cupri. Dicit etiam Hermes, cum quo concordant experta, quod si æs sale aspersum super acetum vel urinam pueri masculi virginis locetur, penetrabit virtus urinæ sive aceti substantiam æris, et convertet ipsum in virorem. Si autem iterum per se solum æs locetur super ramos expressos, solo vapore vini convertetur in optimum colorem viridem perlucentem. Si autem huic colori auripigmentum sive arsenicum approximatur, et præcipue adustum, condensando destruit virorem, et inducit colorem fus-
cum terrestrem ad opicitatem declinantem. Hujus causa autem ex dictis facile manifestatur : est enim sal aperitivum, et ideo aperit cupri substantiam, præcipue si in tenues laminas deductum sit : et tunc vapor acutus aceti vel urinæ incendit ipsum, quod tamen est a sulphure nimis accenso : propter quod humidum terrestre adjunctum levi quod est ignitum in ipso, virorem accipit sicut cholera calidissima et pessima, quæ est sicut ærugo æris, ut dicunt Medici. Quoniam autem primo vapor non est adeo acutus sicut vapor vini conjuncti, tunc non ita intensam inducit rubedinem, et ideo manet auri color perluci dus. Auripigmentum autem est excellenter adurens, et ideo cum approximat substantiæ sic coloratæ, comburetur modicum humidum quod est in ipso : et tunc manet quod est terrestre opacum, per omnem eumdem modum quo etiam cholera adusta relinquit cinerem melancholicum accidentalem calidissimæ melancholiæ secundum experta medicinæ. Tanta igitur de æris natura et effectibus dicta sunt.
CAPUT VII.
De natura et commixtione auri.
Subjiciendum autem his de natura auri, quod solum secundum Hermetem est in quo nulla apparet ægritudo : neutra enim pars materiae ipsius est imperfecta et intemperata. Cum enim sicut et cætera componatur ex sulphure et argento vivo, est suum sulphur lucidissimum et mundissimum et per loturas fortissimas deductum ad puritatem, quod nullam omnino habet unctuositatem cremabilem, nec aquæam humiditatem phlegmaticam evaporabilem : et forte in locis concavis, quorum solida superficies, est sæpius sub-
<--- Page Split --->
limatum et digestum temperato calore digerente digestione quae pepansis vocatur: et terrae substantia quae est incorporata sulphuri, munda et subtilissima vaporabiliter suspensa per totam substantiam humidii radicalis ipsius sulphuris. Propter quod relinquitur quod calor illius sulphuris sit complexionalis, a temperamento in nullo recedens: et hoc est sicut virtus masculina in compositione auri. Similiter autem suum argentum vivum habet duas substantias ad extrema mundificata. Tertium enim quod est in ipso, calore est subtiliatum non modo materialiter divisum, sed vaporabiliter, est subtilissimum terrae forte saepius sublimatum in terrae concavitatibus per vivificum caloris solis et stellarum. Similiter autem et aqueum subtiliatum per eumdem modum iterata saepius subtilationis: et cum vitrum sic insit, subtiliatur subtiliter. Constat quod simul mixta per calorem et dispositionem loci praefocantis et reflectentis vaporem in seipsum, fortissimo nexu mixtionis colligata sunt. Sulphur autem in compositionem auri non venit tantum per qualitatem, sed per substantiam: et cum sit subtilis substantiae, penetrabit ubique per argentum vivum et coagulando colorat ipsum, et cum sit utrumque subtilatione ad formam superiorum elementorum deductum, quae in natura diaphaneitatis cum perpetuo conveniunt corpore, habebit utrumque plurimum pervietatis: et cum spissentur plurima partes materiae, simul constabunt: hoc enim est de proprietate subtilis substantiae, quod constans per coagulationem plurimas partes habebit in parvissimo loco. Diaphaneitas igitur contracta faciet colorem citrinum, et subtilitas facit consolidationem maximam: et constantia multarum partium simul in parvo loco et situ facit pondus, sicut probatur ex his quae in Celo et Mundo rationabiliter demonstrata sunt.
Relinquitur autem ex consolidatione et temperamento simul, quod aurum sit parum vaporativum, vel nihil, et
ideo quasi non est odoriferum. Odor autem licet non sit essentialiter fumalis evaporatio, tamen frequenter fortis odor est cum fumali evaporatione: propter quod etiam relinquitur ulterius, quod aurum sit incorruptibilius omni metallo, et magis sustinens ignem propter fortissimam sui commixtionem in mixtura. Fumalis enim evaporatio quamdam indicat corporum corruptionem, quae est minus in argento, et magis in ære. Ex his habetur causa quare quedam adurunt argentum, quae non adurunt aurum, sicut sulphur et arsenicum et quedam alia. Causa enim hujusmodi est mixtura, eo quod omne terrestre ipsius est in humido se defendente ab ustione, et omne humidum ipsius est in terrestri se retinente ne evolet per evaporationem: quam connexionem Plato fædus vocat, et Empedocles collam germanorum. Ex temperantia autem auri habetur quare est calidum et humidum conferens tremori cordis et melancholia quae facit tristem, et præcipue illi quæ facit hominem solum apud se loqui: confert autem contra has passiones, sive speciebus ejusdem virtutis confricatum, sive etiam sumptum contritum. Ex soliditate autem est, quod non tingit corpora quae tangit nisi difficiliter: et ideo fertur in annulis et cæteris ornamentis. Argentum autem tingit parum, et cætera metalla tingunt multum: quod contingit ideo quia humor unctuosus in totonon est ab eis separatus, cui commixtum est terrestre adustum in eis: et hoc tingit sicut fuligo corporis unctuosi. Multa autem puritas materiae facit, quod rarissime invenitur alii corpori immixtum, sed semper quasi purum: quod cum alii permiscetur, non potest retinere tantam puritatem, et ideo degenerat in æs: econtra rarissime invenitur nisi lapidibus incorporatum. Ex hoc iterum est quod invenitur ut grana arenularum frequenter, quia tantam puritatem oportet esse paucam, et ab illa materia elevatam et quasi expulsam, et ideo diversam: tamen jam inventum est granum centum marcharum
<--- Page Split --->
simul. Ex his iterum constat quare haec duo metalla, scilicet aurum et argentum, assumpta sunt in materiam numismatum a sapientibus antiquis : habent enim hoc speciale juvamentum ad homines compluxionem juvandam et consolandam, et sunt durabiliora et nobiliora caeteris.
Purificantia autem aurum sunt acuta et valde sicca, sicut sales et præcipue sales marini, et fuligo corporum unctuosorum sed siccorum et later tritus. Cum autem purificari debet aurum, fit testeum vas ad modum cucurbitæ vel scutellæ factum, et super illud vas fit simile illi, et conglutinatur in loco contactuum et tenaci luto, quod sapientiae lutum vocant alchimici. In superiori autem sunt foramina multa, per quæ exeat vapor et funus et postea attenuatur aurum in laninas breves et tenues, et ordinantur in vase, ita quod quilibet ordo laminarum subtus et supra habet pulverem fuliginis et salis et lateris farinati commixtorum : et decoquitur in igne forti, donec purissimum est, et consumuntur in eo substantiae ignobiles : lutum autem sapientiae de quo fiunt testæ, fit ex testa contrita et iterum commixta et decocta : hoc enim vas in igne positum non comminuit igne sensibili consumptione. Tamen alio modo in alchimicis præparatur lutum sapientiae, sed illud hic sufficiat quo aurifices utuntur. Sic igitur purificatur aurum, et non exuritur in eo nisi substantia ignobilis : propter quod eleganter dicit Hermes in Alchimicis suis : « Sulphur ipsum quadam subtili affinitate sulphuris ad quam vicinantur omnia metalla, omnia eorum perurit corpora et incinerat, aurum vero non : pori nanque ejus arcti sunt et indissolubiles.» Aurum tamen quod temporibus nostris abundantius invenitur, venit de Boemiæ regno, et nuper in Vuelvuale Teutoniæ partibus in loco qui vocatur Turbeth, invenitur in monte quodam aurum, de quo minus, cum purificatur, consumitur, quam de aliquo alio, et tamen minoris pretii quam aliud æstimætur : cujus profecto causa nulla est, nisi
quia novum est, et valor ejus ab emploribus adhuc non probatur.
Non autem ignorandum est, quod aurum quasi citrinum et croceum invenitur, quod tamen per decoctionem ruboscit propter materialis principii quod album magis quam formalis quod est rubeum, consumptionem : propter quod alchimici volentes aurum facere, student ad elixir rubeum, quod medicinam vocant : et studium eorum est quod quaturo in se habeat, colorationem videlicet, et penetrationem, et immortalitatem in igne, et consolidationem : et hoc vocant rubeum solis. Elixir autem ad argentum student habere colorationem albedinis, et quod sit penetrativum, et non evaporet ab igne, et habeat subtilitatem : et hoc vocant album lunæ : propter quod dicit Hermes, qui est radix super quam omnes Philosophi sui sustentati sunt, quod rubeum solis medicina est, album vero lunæ. Candor vero et rubor croceum aperiunt aurum. Genus autem decoctionis quod ruborem medicum per coctionem assumat necesse est. Ex prædictis omni-
bus elucescit aliqualiter secundum quam rationem plurimi alchimistarum asserant de omni corpore elementato posse extrahi tria corpora, oleum videlicet, vitrum, et aurum. Patet enim ex sæpius habitis pingue quoddam esse in omni elementato, quod circumfunditur partibus: quod quia viscosum est, evanescente humido aquæ, distillat ab incenso corpore et assato: eo quod per opesim pellitur ad interiora, ubi diutius defenditur ab igne. In omni enim corpore est humidum radicale permixtum terreo subtili, ita quod utrumque tenet alterum, et hoc fortissime assatum sublimando se in poris corporis interioribus, quorum orificia exteriora clausa sunt per combustionem, quasi per duo se dividit: magis enim grossum et aqueum natat in corporis partibus et per fortissimum ignem effunditur vitri effusione, et congelatur frigido in vitrum: magis autem purum sublimatum propter caliditatem fit croceum, et effunditur effusione
<--- Page Split --->
auri, quod congelatur frigido. Hoc tamen praecipue est in capillis humanis verum, quia in illis est magis virtus mineralis, praecipue illis qui de capite absciundunt. Quare autem hoc sit, non est praesentis intentionis, sed in scientia de Animalibus est declarandum. Signum autem hujus est, quoniam tempore meo inventum est et visum caput hominis, quod inter dentes suturae superioris cranci partes multas auri pulveris labuit imnuitas. Fere enim ubicumque aurum invenitur, ut diximus, quasi pulvis et quasi grana inveniuntur : cujus causa est subtilitas et expulsio materiae et sublimatio : et hujus indicium est, quod inveniuntur quasi quaedam guttulae congelatae. In poris enim vasorum naturalium praefocatus vapor cum in se reduplicatur saepius, ad humorem convertitur, qui rotunditatem guttarum assumunt : et si aliquando sunt concava oblonga et quasi ex parvis composita, hoc fit ideo, quod in collo vasis naturalis vapor nec simul conversus est nec simul congelatus, sed pars post partem : et ideo secunda addita est prime, et aliquando illis duabus tertia, sicut etiam fit in generatione grandinis. Haec universaliter a nobis de auri natura physice dicta sunt.
CAPUT VIII
De natura et commixtione ferri.
Tandem autem de FERRO sermo habendus est : hoc enim ignobilius est caeteris liquabilibus metallis, neque est liquabile sicut cera, sed potius liquabile mollificabile. Est autem compositio ejus ex argento vivo terrestri ponderoso et lutulento et immundo valde, et ex sulphure immundo terrestri, cujus virtus convertit ipsum argentum vivum in ferri spe-
ciem : et ideo est scabrosum valde : et rubiginem de facili contrahit propter sulphuris adustionem, et fuliginat ea quae tangit, et forte terrestris substantia ejus sulphuris est atramentosa, et propter hoc limatura ejus confert nigredinem incausto, et etiam non purgatur ab humore unctuoso, et ideo facilis est adustionis. Hujus autem signum est, quod cum pinguedo aliqua supponitur ei, sicut sepum, et pix, aperit ipsum, ita quod stannum superinfusum eidem substantiam ejus ingreditur, post cujus ingressum ita frangibile efficitur, quod postea fabricari non potest. Adustio autem terrestris substantiae ipsius probatur per multam scoriam quae ab ipso separatur, et maxime per hoc quod frequenter ut grana quaedam nigra in terra invenitur. Secundum hoc igitur patet quare non liquatur ut alia, sed mollificatur tantum : hujus enim causa est terrestreitas ipsius : et ideo eleganter dicit Hermes : « Tardae liquefactionis causam in ferro efficit nimia terrestreitas partium ejus, prohibens fluxum ejus sed tamen in magno igne, praecipue sabulo et sulphure aspersum, distillatur et depuratur. Propter duritiam etiam ejus fit, quod ex ipso fiunt instrumenta, sicut mallei, et incudes, unde caetera producuntur metalla : siccitas autem ejus facit ad fortitudinem acutorum angulorum in ipso : propter quod fit incisivum et perforativum eorum quae incidi debent et perforari. » Dicit etiam Hermes de ipso, quod argentum vivum multum dealbans ipsum, fere ad similitudinem argenti, ingreditur in substantiam ipsius cum sulphuris, et tartari, hoc est, lapidis vivi decoctione. Sulphur enim propter vim adurentem quae est in eo, et immaturitatem, argentum vivum, vocatur ab Hermete, pervigil et insidiator omnium metallorum. Argentum tamen vivum non permanet in ipso diu in igne, sed fugit ab ipso sicut ex caeteris metallis, quibus de facili commiscetur propter naturalem quam cum eis habet conformitatem, nisi per ingenium magnum figatur
<--- Page Split --->
et retineatur : et propter hujusmodi fuzacum humiditatem quam habet, vocat ipsum Hermes servum fugitivum. Cum i:itur secundum dicta siccum sit et adustum, habet operationem, quod confert spleni et stomacho debilitatis ex mollificatione : et ideo praecipitur talibus, ut bibat vinum et aquam in quibus extintum sit ferrum candens.
Chalybs autem non est alia species multali quam ferrum, sed est subtilior et aquosior pars ferri ex ferro per distillationem extracta : et ideo durior est et compactior, propter vim ignis et propter partium subtilitatem, quae duriores efficiuntur quando uruntur. Est autem al-
bius propter majorem a terrestreitate separationem : et cum nimis induratur, tunc scinditur et percussum communitur propter nimiam sui desiccationem. Est autem diversitas aquae in desiccando plus et minus : et ideo fabri quaerunt specialiter aquam in qua extinguant ferrum, ex quibus faciunt gladios. Cum enim candet et in aquam mittitur, induratur, eo quod calidum frigiditatem aquae fugiens ad interiora ferri, comburit in ipso materiale humidum, et hujusmodi consumptione magis et magis induratur. Tantum igitur dictum sit de ferro et de caeteris metallis in speciali et in communi.
<--- Page Split --->