LIBER V
MINERALIUM.
TRACTATUS UNICUS.
DE MINERALIBUS QUÆ MEDIA INTER NATURAS LAPIDUM ET METALLORUM ESSE VIDENTUR.
CAPUT I.
De his quæ conveniunt mediis in communi.
Superest in hoc quinto Mineralium investigare naturas eorum quæ media inter naturas lapidum et metallorum esse videntur. Licet enim Avicenna in quatuor dividat corpora mineralia, in lapides, liquabilia, sulphura, et sales, tamen videtur nobis sulphur plus esse mineralium per se quam argentum vivum : cedit enim in materiae partem et unum in alterum. Loquentes igitur de mediis dicamus primo in communi de mediorum
naturis, et postea sub compendio tangemus aliqua eorum in speciali, et in hoc complebimus nostram in isto libro intentionem,
Omne igitur quod in aliquo participat passionem lapidum, et in aliquo participat passionem metalli, dicimus esse medium : est enim proprietas lapidis non liquefieri et proprietas metalli quam habet ex materia, est liquefieri calido sicco : et ideo lapides sunt in genere aridorum et terræ, metalla autem sunt in genere humidorum et aquæ. Media igitur sunt quæ secundum aliquid sunt terræ et secundum aliquid aquæ : et quædam quidem horum quæ sunt interiora terræ, illa constant calido et sicco : quædam autem viciniora aquæ, et ab illis distillat aqua per calidum siccum, sicut est gemma. Adhuc autem et media sunt, quæcumque liquescunt calido sicco, sed postea ad frigus et etiam ad ignem incipiunt
<--- Page Split --->
constare elixata : non enim liquescerent, nisi essent secundum aliquid aquea : neque constarent per elixationem, nisi secundum aliquid essent terrae, sicut colligitur ex doctrina Meteororum. Amplius autem media sunt, quaecumque ex amborum substantiis componuntur, licet non liquescant ad siccum calidum : sic enim media sunt omnes scoriae quae a mineris cum lapidosis partibus resolvuntur : et sic media est omnis marchasita, quae quidem non liquescit in igne sicut lapis, sed tamen ipse color et pondus naturam in ea indicat esse metallicam. Amplius autem quaecumque comminutiva sunt in substantia, et sunt aquae eorum multum consolidativae et restrictivae, quamdam mediorum habent materiam, sicut est alumen omne. Omne etiam atramentorum genus medium esse videtur, eo quod aliquid lapidosum in substantiis eorum invenitur.
Causa autem istorum mediorum est permixtio vaporabiliter facta materiae lapidis et metallorum vel materiae liquabilium : permiscetur enim cum multo sulphure, et humor habens aliquid de natura argenti vivi, et ex taliter permixtis humoribus et vaporibus et caeteris materiis convenit quaedam media inter utraque produci a natura. Sapiens enim et diligens natura quae omnis materiae complet aptitudinem, ab extremo ad extremum non transit, ut dicit Aristoteles, nisi compleat omne medium. Fecit ergo multa media inter lapides non liquabiles et metalla liquabilia, ut in omnibus exhibeat convenientia et desiderium boni quod habet unumquodque quod est per omnem modum materiae possibilem ut compleatur. Mediorum autem natura summe notanda ad transmutationem metallorum : quia in cis consistit plurima scientia eorum qui unum in aliud convertere nituntur : media enim sunt quasi materialia : et jam superius ostendimus, quod ille qui convenienter intendit metallum ad metallum convertere, oportet quod primo deducat ipsum ad naturam
primam, hoc est, generi metallico proximam. Tunc enim aptitudine sua juvata virtutibus disponentium, facile naturam accipit et veram speciem metalli quod intenditur. Physicae et rationes quae in physico auditu determinatae sunt, ostendunt quod non est motus de extremo ad extremum nisi per medium. Est autem omnium metallorum proprium, quod videntur incompleta esse in specie, et ideo in quodlibet convertibilia : medium enim proprie dictum habet informem naturam quam formatam distinctam extrema retinent, sicut in scientia de sensibilibus docebitur. In medio aliquo modo secundum formas confusas sunt extrema. Propter quod extrema per ingenium et naturam de mediis reducuntur, quando unitur virtus unius extremi super alterum. Sic igitur dictum sit de mediis in communi : non oportet enim plura dicere, quia cognitio mediorum est per sua extrema.
CAPUT II.
De natura salis et speciebus et modis.
Nunc de mediis in speciali. Et primum est sal de quo in communi jam scimus ex scientia Meteororum, quod efficitur ex terreo grosso, et combustum est postquam commixtum erat aqueo : et ideo omne sal resolvi incipit in aqua frigida et in aere frigido et humido. Est autem sal multarum divisionum : est enim sal marinum sive quod ex aqua salsa extractum est, et est salgenma quod est sicut crystallum perlucidum, et in Hungaria abundantissime invenitur, cujus commixtio est terrestri composita : et propter hoc facile raditur in pulverem : non autem ex solo terrestri, sed secum habet aqueam substantiam frigiditate terrae et conjun-
<--- Page Split --->
cione congelatam : et ex illa habet, quod est perlucidum : habet etiam ex eadum, quod liquefit calido humido, et distillat aqua ab eo, terrestri suo remamente. Est iterum sal quod vocatur naplticum nigrum ex naphta quae est in ipso : sed cum suflumigatur, liquescit naphta et separatur ab eo, et tunc fit alhum. Est iterum sal radicum nigrum ex scipso ex multa adustione terræ quae est in ipso. Est etiam adhuc sal ammoniacum, quod clarius est ad perspicuitatem accedens. Et forte alii modi salis præter istos in diversis terris inveniuntur : quoniam sal marinum alium habet modum in mari Magno quod attingit Italiam, et alium in mari Oceano quod est ad Aquilium et tangit Flandriam et Germaniam. Hoc enim quod est in mari Magno in reflexu maris in locis ubi refluit, vel in foveas derivatum in locis ubi stat calor solis in fundo convertitur in salem, qui est magnorum granorum, sicut nix quaedam grandinose convoluta. Hoc autum quod ex mari Oceano Aquilonari coquitur de terrestri fundi et terræ marine. Sunt etiam fontes salsi in diversis Teutoniae partibus, ex quorum aquis coquitur sal bonum et parvæ quantitatis quasi farinatum. De urina etiam hominis et praecipue puerorum coquitur sal per operationes alchimicas sublimationis et distillationis. Quocumque autem modo fiat sal in communi, tamen unius est naturæ quae componitur ex terrestri, quod humidum fuit mixtum combusto : et quia humido permixtum fuit, ideo combustum est album : et quanto plus comburitur per elixationem vel assationem, tanto efficitur albior et amarior : salsus enim sapor permixtus est amaro, ut in scientia de sensibilibus determinabitur. Propter terrestreitatem autem omne sal stplicum invenitur, et propter siccitatem est ipse exsiccativus, a putredine constrictivus. Propter caliditatem simul et siccitatem est abstersivus : et quia habet acumen in sapore penetrativum, ideo condit cibaria. Crystallinus autem spe-
cialiter est consumptivus grossorum vaporum : sed quicumque calidior est dissolutivus congelatorum humorum in commixtis corporibus : et hoc quidem habet omne sal secundum magis et minus. Similiter autem propter siccitatem simul et inordinationem pororum, cujus inordinationis causa est combustio intorquens ordinatos poros, habet quod est de numero comminubilium omnium modorum.
CAPUT III.
De natura et substantia atramentorum.
Natura autem attramenti secundum suum genus est, quod est substantia homiomera mineralis dissolubilis per decoctionem in aqua factam permixtam lapidose substantiae, quae nequaquam solvitur per elixationem : liquida enim procul dubio primum est genus atramentorum, et fuit per se coagulatum. Convenit etiam omni atramento secundum suum genus, quod est rancidi gustus, stipticum, et adurens valde : unde et inducit crasiam duram quando corporibus opponitur. Est autem plurium specierum : aliquod enim est album quod Arabes vocant alkadidis, et aliquod rubeum quod vocant assurie, et aliquod citrinum quod vocant alkofol, et aliquod invenitur viride quod nominant alkacantum, et aliquod fuscum declinans ad nigredinem quod aliquid acceperit lapideitatis. Viride etiam quod a quibusdam vitreolum vocatur, et ad quoddam incausti genus ponitur, fortius est coagulatum quam citrinum, et tunicas habet grossiores. Efficacius autem in fuso genere atramenti est, quod splendorem quemdam auri prætendit si pulvis aureus in ipso sparsus obscure reluceat.
<--- Page Split --->
Patet quod atramenta omnia ex terra et aqua sunt : et primo sunt liquida et postea coagulata, et iterum postea calido et humido dissolubilia. Calorem autem accipiunt secundum majorem et minorem subtilitatem terrei et decoctionem ejus in humido, et majorem et minorem perspicui aeris immixtionem quando terreum in aqua decoquitur. Est autem hoc medium lapidis et metallorum, quoniam et compositionem habet lapidis et aliquando splendorem metallorum.
pticitatem, licet sit petrosum. Aqua etiam in qua saepius lavatur primum genus quando est antiquum, et saepius colatur per ipsum aqua, efficitur ultra modum consolidativa et coagulativa diversorum corporum. Propter hoc ipsa utuntur alchimici in illa lotura quam lac virginis vocant : de quo alibi fecimus, et faciemus adhuc mentionem. Fertur autem inveniri alumen humidum et hoc esse sicut bitumen unctuosum, quod multum est cremabile deficiens in odore aliquantulum a sulphuris unctuositate et cremabilitate : et hujusmodi aluminis speciem quamdam dicunt esse naphtam.
CAPUT IV.
De natura et genere aluminum.
CAPUT V.
De modo et natura arsenici.
ALUMEN est terrestris compositionis. Est autem tale terreum quod grossum est et humido concretum, quod a complemento deficit argenti vivi, et tamen aliquod accedit ad illud. Et videtur esse quadam vi coagulatum, quae quidem non est sulphuris, sed aliquid propinquitatis habet cum sulphure existente. Est igitur colore album frequentius : et cum assatum fuerit optesi, distillat ab eo quaedam aqua fere sicut a salgemma. Est autem quod frequentius occurrit, et cujus utilitas major est, trium specierum, videlicet longum et scissibile valde, quod in scissuris plumosum apparet, et habet colorem argento similem. Secundum autem est, quod est siccum et rotundum, ut mollis lapis, et in splendore argenti et albedine parum declinans a praecedente, et non est ita efficax sicut id quod dictum est : et hoc a quibusdam vocatur rotundum. Tertium autem est siccum quasi petrosum, declinans ad citrinitatem. Et haec omnia tria sunt de facili pulverizabilia : duo autem prima sunt calida sicca, multum exsiccativa, et constrictiva. Tertium autem non habet sti-
ARSENICUM autem licet lapis quidam aliquando sit, de quo in secundo Mineralium libro fecimus mentionem, tamen quia plurium modorum invenitur, oportet hic melius de ipso pertractare. Non autem dubium est quin sit terreae nature, combustum habens aliquid de unctuositate sulphuris : propter quod cognationem habet cum sulphure : et humor sulphuris est multum penetrativus in metalla, propter cognationem quam habet ad ipsa et adurens ea : et cum arsenicum sit acutius, plus efficitur adurens. Est autem pulverizabile calidum et siccum, sed est calidius quam sit siccum, et ideo putrefactivum est et valde mordicativum. Invenitur autem et trium modorum, album videlicet, et citrinum quod est communius et pulverizabilius albius caeteris, et auripigmentum vocatur, et rubeum, et melius in genere illo est quod imbibitam sibi habet rubedinem cum quibusdam aliis viis, et forte multorum aliorum modorum invenitur secundum materiae diversitatem.
<--- Page Split --->
li calidus et siccus, in effectu constrictivus, et calefactivus, et maturativus, et resolutivus, et fortis in effectibus istis. Fertur autem quod suspensus collo puerorum, aufert timorem ab eis. In alchimicis etiam iste lapis principalis cibus est, cum quo cibatur argentum vivum ad elixir album ex argentea marchasita, ad elixir rubeum ex aurea.
CAPUT VI.
De natura et modo marchasitæ.
DE MARCHASITA etiam de qua in secundo libro hujus scientiæ fecimus mentionem, hic interponere oportet subtilius, quoniam in veritate marchasita habet naturam tam lapidis quam metalli : et ideo verius illud medium est quam aliquod aliorum : habet enim substantiam lapidis terrestrem per calidum siccum non solubilem : sed calcinatur per combustionem in forti igne sicut lapis. Pondus autem et splendorem habet metalli, et est ponderosa multum : non tamen unquam metallum distillat ab ea, sed potius evaporat in igne, et tunc lapis in calcem convertitur : cujus causa profecto est, quia metallum quod est in ipsa, complete ad speciem suam non pervenit. Si enim aurva marchasita speciem auri perfecte habiret, non evaporaret ex ipsa aurum, sed liquaretur ex ipsa : habuit igitur materiam et colorem metalli, sed non speciem : et ideo evaporando evanescit quando assaltur assatione forti. Marchasitæ autem sunt tot genera quod species metallorum. Est autem aurea et argentea : sed aurea raro invenitur, argentea autem frequenter, slunnea autem raro et plumbea, et est qualibet marchasita de natura et commixtione aliquid habens super naturam lapidis et metalli illius cujus similitudinem praetendit in colore : est tamen dura et ponderosa, dura quidem propter lapidis duritiem et excoctionem et assationem, ponderosa autem propter lutulentiam non purgatam. Hic autem lapis a physiciis Antiquis lapis adestrum vocatur, quod sonat lapis luminis, propter juvamentum quod confert visui, praecipue marchasita aurea. Est autem in qualitate natura-
CAPUT VII.
De natura nitri.
NITRUM autem ex Nitrea insula, ubi primo inventum est, sic vocatur. Arabes baurac nominant. Est autem de genere salis obscurius quam salgemma, tamen est percludium, sed est laminosum tenue. Est autem illud assabile in igne, et tunc amissa aquosa substantia superflua efficitur siccum magis combustum, et tunc erit acutius sal ipsum. Species autem ejus distinguuntur secundum loca in quibus nascitur. Est autem tripliciter inventum apud nos, Armenicum videlicet, et Africanum, et Teutonicum, quod in loco qui Goselaria dicitur, abundanter invenitur, ita quod pluvia cadente super montem qui plenus est minera cupri, et colata aqua pluviae per montem, quando venit ad centum passus in foveam quam fecerunt fossores, conversa videtur aqua in nitrum, quod tamen putatur ab incolis esse salgemma, sed ego visu et tactu probavi esse nitrum. Stat autem in concavo montis ad modum et formam qua glacies generatur in tectis ex aqua a tecto stillante tempore gelatinis frigoris : et hoc non est laminale, sed rotundum. Comparatio etiam nitri Africani ad caeteras species nitri, est comparatio nitri ad salem. Spuma autem nitri omnis, quae aliquando flos nitri vocatur, subtilioris est sub-
<--- Page Split --->
stantia et virtutis quam ipsum nitrum melior autem est spuma illa quam praetendit color marmoris, et est multum frangibilis. Est autem omne nitrum calidum et siccum : et ideo operationes ejus sunt quod est inscissivum, lavativum, excoriativum, corrosivum, et praecipue Africanum quod acutius est caeteris.
:volatilis alba, et deinde citrina, et deinde rubea : recentior enim melius valet quam vetusta. Est autem omnis tuchia frigida et sicca : et illa qua e abluta est melius valet in operationibus istis.
CAPUT IX.
CAPUT VIII.
De natura et proprietatibus electri.
De natura tuchiae.
Tuchia autem cujus usus frequens est in transmutationibus metallorum, est artificialis et non naturalis commixtio : fit autem tuchia ex fumo qui elevatur ad superius, et adhaerendo corporibus duris coagulatur, ubi purificatur as a lapidibus et stanno qua sunt in ipso : melius autem in hoc genere est ex eo quod sublimatur ab illo : et tunc illud quod in tali sublimatione residet in fundo, est climia qua vocatur a quibusdam succudus. Sunt autem multi modi tuchiae: est enim alba, et citrina ad rubedinem declinans. Quando autem lavatur tuchia, residet in fundo quoddam sicut fex tuchia nigrum, aliquando hoc vocatur a quibusdam tuchia Inda. Differentia autem inter succudum et tuchiam est quam diximus : quia scilicet tuchia sublimatur, et succudus est quod residet in fundo canalis non sublimatum. Melior autem est
Multi antiquorum non minus inter media, sed inter metalla posuerunt electrum, quod Arabes tincbar vocant : quidam autem ipsum capistrum auri vocaverunt. Habet autem colorem mixtum ex auro et argento, et ideo etiam duo sunt genera hujus metalli : est enim artificiale, quod ex argento et nitro simul mixtis confectum est : aliud autem est minerale et naturale, quod Antiqui omni metallo melius esse dixerunt : nescio quare, nisi quia sibi hunc effectum attribuerunt, quod stridorem emittit vas factum ex tali electro, quando venenum est immisum in potu, quod in vas mittitur, sicut stridet nitrum quando infunditur sibi acetum. Cum autem colorem habeat argenti et auri mixtum, procul dubio et proprietatem habet utriusque et naturam. De mixtis igitur homogeniis et non complexionatis neque animatis secundum hunc modum dictum sit. Ex dictis enim omnino quaecumque hic non nominata sunt, de facili poterunt cognosci
1 Nous ne pouvons terminer ce traité des minéraux de notre Bienheureux sans mentionner l’appréciation du Dr Joachim Seghart (Albert le Grand, sa vie et sa science, Paris, 1862) : « Albert possédait en fait de minéralogie des « connaissances remarquables, et il ne mérite « aucunement la note d’ignorance dont se plai- « sent à le flétrir la plupart des livres qui « traitent de ces matières. Ceux qui font à sa « division des minéraux (en pierres, métaux
<--- Page Split --->
" nage à ses vues originales, à ses efforts pour " donner des observations personnelles, à son " sentiment sur l'alchimie, etc .. On ne peut " nier qu'il n'ait parcouru ce vaste domaine des " sciences naturelles avec une grande prédilec-
• tion et un succès non moins remarquable. • Le naturaliste Choulant regarde ce livre du • grand homme comme un des plus importants • écrits sur l'histoire naturelle au moyen-âge.