TRACTATUS II

DE ACTIONIBUS METALLORUM.

CAPUT I.

De congelatione et liquefactione metallorum.

Oportet etiam et accidentia cognoscere quaecumque per se accidunt metallis, sicut liquabilia esse et ductibilia et colores ipsorum et sapores et odores et crenabilitates et quaecumque talia videntur per se accidere ipsis. Est autem liquabilitas metallorum aliquid habens proprium ab aliis quae liquantur : alia autem quae liquantur, diffluunt, nec remanet pars cum parte, sicut cera et sal et hujusmodi, sive calido sicco, sive frigido humido liquantur. In metallis autem non recedit a sicco humidum, sed in ipso solvitur, et cum solutum est, movetur in eo quasi ipsum deglutiverit terreum et moveatur in visceribus ejus. Propter quod etiam dicit Hermes, quod genitrix metalli est terra quae portat ipsum in ventre suo : et hec causa est, quod non

adharet tangenti, neque humefacit ipsum : eo quod siccum terreum prohibet ipsum humefacere et adhaerere. Humidum autem prohibet siccum quiescere : et sic utrumque agit in alterum, et patitur ab altero. Cum autem metallum est in aliquo non bene commixtum, eo quod non utrumque continetur in utroque, tunc in igne aduritur terreum, et evaporat humidum : eo quod humidum non extinguit terreum defendendo ipsum ab igne, et terreum non tenet humidum prohibens evaporationem humidì : tale metallum in liquidatione sua frigidum hahet multum et fœtidum propter sulphuris fœtorem, et scoriam et fœcem relinquit plurimam propter terrei ipsius adustionem. Si quod autem habet hæc pura valde et optime commixta, hoc non evaporat humidum in quantitate quæ sensibilis sit, nec etiam aduritur in eo terreum : et ideo fumum paucum habet non fœtidum, et fæcem quasi nullam, sicut aurum. Coagulatio autem ipsorum non est adeo differens sicut liquatio ipsorum. Coagulatio enim ipsorum est a frigido comprimente in centro sicci : humiditas autem si sit pura radicalis, sive impura superflua, et sive sit bene commixta, sive sit male commixta, comprimitur uno

<--- Page Split --->

modo et eodem : occultata enim in centro ligatur, ne intret macula sicci terrei. Idem autem de his quae calido sicco non liquescunt, sed mollescunt, sicut frigidum : mollities enim non provenit nisi ex solutione humidì, quod moveri incipit intra siccum in quo continetur invisceratum.

Ea autem quae balbutientem, ut dicit Aristoteles 1, habent mixturam, sicut stannum, quo plus liquescunt, eo sicciora sunt et fragiliora, eo quod volant ab ipso partes humidae, et remanent siccae non bene glutinatae, propter quod franguntur citius. Vocatur autem balbutiens mixtura, quae in aliquibus partibus mixtionis rationem attingit, et in quibusdam non, sed est compositio quasi minima, sicut homo balbutiens quaedam verba attingit et quaedam non. Et quia illa non ad plenum mixta sunt, ideo etiam quando liquescunt, facile evaporant : eo quod non bene collectae partes dimittunt se invicem : et tunc humidum non protegit siccum ab incensione, et siccum non retinet humidum ab effusione et vaporatione. Signum autem ejus quod diximus, est quod quando plumbum et stannum coagulata aliquandiu jacuerunt, tunc exterius quamdiu contrahunt scabiositatem, erunt fusca, et forte nigra per longitudinem temporis : quod contingit absque dubio duabus de causis, quarum una est : quia cum comprimitur per frigus ad interiora humidum, relinquit exterius terreum et siccum : et tunc hoc inducit fuscum colorem. Secunda autem est, quia modicum humidum quod exterius est, evaporat calore circumstantis aeris, et tunc iterum remanebit fuscum terreum colorans superficiem. Propter quod etiam plumbum plumbo non consolidatur, cum extremitas utriusque liquescit ferro candente, nisi prius dura superficies radatur et tollatur siccum terreum quod impedit conglutinationem : eo quod conglutinatio unius cum altero est per virtutem hu-

midì quod influit in aliud, et non per virtutem sicci quod stat in seipso. Sed neque conglutinatio fit, nisi postquam rasum est, ungatur sepo vel aliquo quodam pingui unctuoso : quod ideo fit, quia argentum vivum quod in plumbo est, habet humidum unctuosum, sicut sepi us dictum est, et ideo non adhaeret superficiei, nisi per aliquod habens symbolum in natura. Æs autem conglutinat ferrum, et argentum præ aliis, cum liquescit, est conglutinativum metallorum : et causa est, quia argentum vivum in eis est bonum et subtile et purum, et gratia humoris viscosi qui est in illo, fit conglutinatio : et cum est tale, propter cognationem et symbolum naturæ penetrat in ea quæ conglutinantur, et fortiter continet ea simul. Hæc igitur de liquidibilitate et coagulatione metallorum dicta sunt : quoniam in Meteoris in communi diximus de natura liquabilium.

CAPUT II.

De ductibilitate metallorum.

Ductibilia vero videntur esse illa sola metalla quae magis et melius omnibus aliis ducuntur. Causa vero ductibilitatis in genere est quae dicta est superius, humidum videlicet in sicco clausum, sed non omnino ligatum. Cum enim hoc solvitur per expulsionem algoris lignatis ipsum, tunc tantum natat in terra quod etiam ferrum et lapides in ipso natant, et non profundantur propter impetum ebullitionis et spissitudinem humidi metallici : humidum enim quando ligatum est per algorem, nihilominus inest : et cum percutitur metallum, etiam facit ipsum cedere circumstando, et sic ceden-

<--- Page Split --->

do producitur continue : sed in hac passione facultatem habent valde differentem. Aurum enim enim prae omnibus et argumentum post hoc sunt ductibilia, deinde autem cuprum multum depuratum, et post hoc ferrum, minus autem stannum et plumbum. Aurum ducitur in dilatationem maximam, ita ut pelte fiant quae mentur super sericum, et ponitur in picturis. Et adhuc plus, cum enim producitur argentum et ponitur super aurum in sexta proportione ad argentum, ut si super quatuor marchas argenti ponatur sexta auri, vel minus, tantum producitur aurum quantum produci potest totum argentum, ita quod non apparet nisi colorans argentum : et si liquantur pelte productae, non apparet aurum, sed argentum totum. Sed si aurum per se non super argentum producatur, tunc non potest in tantum produci : quia non potest portare ictus malleorum sine perforatione : argento autem superposito defenditur ab ictibus. Causa autem profecto est subtile humidum, quod apprehendit in se siccum : hoc enim humidum cedit non deserendo partem propinquam, sed trahendo eam, et sic continue cedendo magis et magis producitur. Quaecumque autem minus producuntur, propter alteram duarum causarum hoc in ipsis contingit: aut enim magis grossum et non depuratum habent humidum, quod non est adeo dilatabile : aut balbutientem passa sunt mixturam, in qua cum producitur, pars deferit partem vicinam extra quam extendit eam malleus percutiens. Propter quod etiam in alchimicorum operatione probatur error incidere : quia propter multam mixturam alborum vel citrinorum corporum cum argento vivo in confectione quam elixir vocant, intra siccum super humidum in metallis corum, et non sunt fortiter conjacentia et permixta : et ideo frequentissime scinduntur quando producuntur metalla quae faciunt alchimici, nisi valde imitentur naturam, et opus naturae attingant, sicut supra diximus. Cum enim miscentur sibi

metalla, sicut stannum et æs, vel aliqua alia , propter balbutientem mixturam amittunt ductibilitatem , et franguntur quando percutiuntur malleo : eo quod non permixta, sed composita : et unum subintravit alterum, colorans ipsum tantum. Hæc igitur est causa ductibilitatis.

CAPUT III.

De colore metallorum.

De coloribus autem metallorum non est difficile determinare : tres enim colores inveniuntur in ipsis secundum plus et minus, quorum unus communis est, qui est splendidus fulgor ad modum lucis incorporatae in colorato corpore. Alterum autem qui est albus, habent plura metalla secundum plus et minus, et illud quod est albissimum, est argentum, post autem stannum, et tertio plumbum, et minime ferrum. Tertius vero color est citrinus vel subrubeus, quem maxime habet aurum, et sub ipso cuprum, cupri enim color vergit ad nigrum adustum. Supponamus autem hic quod in Sensu et sensato probatum est, quod color sit extremitas perspicui terminati : et tunc in quocumque corpore est condensatum perspicuum clarum et purum, illud est habens fulgorem quasi incorporatum colori. Perspicuum enim condensatum niter et fulget : eo quod densitas ejus retinet lumen, per quod metas ejus nata est recipere sicut potentia proprium recepit actum. Nitor igitur et fulgor metallorum communis erit ex aqueo subtili terminato et condensato in metallis, et quodcumque metallum habet aqueum subtilius et purius et densius, illud est plus nitidum et splendidum cum politum est : quia in non polito pars obumbrans partem, parum vel multum impedit splen-

<--- Page Split --->

dentem. Aurum autem prae omnibus ista de causa fulget, et post hoc argentum : ferrum autem optime depuratum, ab alchimicis dicitur habere in se aliquid argenti, et vicinum esse sibi : et ideo cum politum est, fulget ut speculum : causa enim speculi est humidum bene polibile et terminatum : hoc enim recipit imagines, propterea quod est humidum, et tenet et continet, propter hoc quod est terminatum : non enim sic teneret eas, nisi esset incorporatum humidum et terminatum : et ideo in aere non tenentur sic imagines, quae tamen recipiuntur in ipso : quia aer spiritualis existens, talia recipit secundum esse spirituale, et non terminatum existens non congregat ea in situm et figuram debitam ad representandum, sed est quasi via per quam transeunt imagines, et non sicut terminatum esse dans imaginibus.

Albus autem color in metallis causatur ex humido terminato a terrestri lutulento et subtili et digesto : hoc enim albissimum est, ut patet in calce. Hoc autem est fere in omnibus metallis : sed quandocumque metalla hoc habent terrestre lutulentum et impurum vel terrae adustum, illa vel fusca sunt, ut lutum, vel nigra efficiuntur, ut combustum terrestre, sicut apparet in fuligine. Plumbum igitur ad fuscum colorem semper vergit propter terrestre lutulentum non adustum, et stannum minus illo propter minorem lutulentiam. Argentum autem semper nitet albedine propter terrestrem locum et subtilem et bene digestum. Ferrum autem propter terrestre in ipso adustum est fuliginosum et nigrum. Et hac eadem de causa semper contrahit rubiginem : cujus causa non est nisi quia terrestre adustum habet, quia quod est putredo in humidis mollibus, hoc est rubigo in ferro : epotato enim humido, remansit aridum siccum combustum et redit ad cinerem. Signum autem hujus est, quia maxime tunc contrahit rubiginem, cum aliquot adurens projicitur super ipsum, sicut est ral, vel sulphur, vel au-

ripigmentum , vel aliquid hujusmodi. Sed argentum non vergit ad rubiginem, sed potius in colorem azuri propter multum perspicuum quod est in ipso, quod generat ex eo colorem saphirinum qui est boni azuri. Propter quod Hermes dux et pater alchimiae dicit, quod si laminae argenti liniantur sale ammoniaco et aceto, et suspendantur super alemech quod est genus vasis, quod laminae transeunt in colorem azuri : et tunc si incinerantur laminae cum sulphure, ut fiat pulvis, et rotatur desuper cum aceto et zeruph quod est herba quaedam, fermentabitur simul et complebitur azurium. Sed verum est quod multa adurunt argentum, quae non adurunt aurum : quia terrem suum et humidum suum minus sunt depurata et minus commixta : et ideo quia super argentum bulliens vel calidum valde spargatur sulphur, convertit ipsum in nigredinem, eo quod adurit terrestre quod in ipso est : cum autem coquitur in sale et cartaco, albescit et depuratur profecto : quia talia acuta condemnant terrestre, et combustum separant ab ipso : et tunc residuum magis purum albius efficitur.

Color autem citrinus in metallis causatur ex sulphure colorante ipsum : calidum enim decoquens fortiter humidum terrestri admixtum, convertit ipsum ad circulum vel subrubeum colorem, sicut patet in scientia urinarum, et in alchimicis, et in lixivia rubea vel subrubea et cholera crocea : similiter autem mel et fel in quibus egit calor digerens fortem actionem. Si igitur terreum est valde purum, et similiter aqueum, et calor in ipsis non potest ea separare ad combustionem, sed digessit et alteravit colorem eorum in citrinum splendidum : et haec est causa coloris auri : et ideo non aduritur sulphure projecto super ipsum. Si autem est terrestre impurum et non bene commixtum, tunc adurit ipsum calor digerens et commiscens, et efficitur citrinum, quod post modicum tempus declinat in nigredinem fuliginosam sicut

<--- Page Split --->

in libro de Lapidibus. Est tamen fœtidus sapor similiter et odor fœtidus metallorum, licet unum in comparatione alterius dulcem vel alium habere dicatur saporcm vel odorem. Sicci autem sunt vchementer odores eorum et vapores, et ideo conferunt oculis fluentibus, et nocent valde præcordiis : cujus signum est,

od operarii qui fodiunt metalla, quando ineunt ea, obstruunt os et nares duplici vel triplici filtro, ne vapore nimis lædantur in spiritualibus : his enim præcipue nocent, sicut diximus. Tanta igitur de saporibus et odoribus metallorum dicta sunt.

CAPUT V.

De cremabilitate et incremabilitate metallorum.

Est autem de numero eorum quae metallis accidunt et multum judicant substantias eorum, cremabilitas, sive adustibilitas, et inadustibilitas, quorum causas et differentias oportet in metallorum naturis agnoscere . Scimus autem quod aqua secundum quod hujusmodi non est de numero cremabilium, sed potius quæcumque unctuosam habent valde humiditatem permixtam cum terrestri substantia. Scimus autem sulphur esse valde unctuosum et terrestre, argentum autem vivum esse aquosum cum subtili terrestri. Scimus igitur adustibilitatem metallorum esse ex sulphure, et non ex argento vivo secundum se. Adhuc autem scimus, quod omne quod habet cum terrestri unctuosam valde humiditatem mixtam, tres invenitur habere humiditates, quarum una valde est aerea et ignea exterius partibus adhærens, propter horum elementorum elevationem qua semper evolant ad superficies rerum in quarum ve-

niunt mixtionem et complexionem. Aliam autem habet magis aqueam sub illa proxime natantem in partibus rei. Tertiam autem habet humiditatem radicitus infixam et immersam partibus quae terminata est ad complexionem, et ideo sola complexionalis non facile separabilis ab ipsa sine totius rei destructione. Oportet igitur et in sulphuris natura sic esse : propter quod præcipiunt peritiores alchimici per loturas acutas, sicut est acetum, et lac acetosum, et serum caprinum, et aqua ciceris, et urina puerorum, removeri a sulphure duas proprias humiditates, et etiam per decoctionem et sublimationes plures factas in alembico : quia una illarum procul dubio ignem non sustinet, sed cremabilis existens cum incenditur in igne, concremat substantiam metalli, quare ideo non tantum inutilis est ad propositum, sed etiam nociva. Secunda autem evanida est, et evaporatur in igne, et ideo nec illa aliquid confert proposito in alchimicis intentionibus. Tertia autem radicaliter inhærens et intrinseca manet, et ideo confert propos'to. Similiter autem considerandum est in argento vivo, quod est secundum elementum metallorum : illud enim quando est purum in terrae substantia bene lotum et subtile et apprehensum fortiter per mixturam cum humido aqueo, et similiter humidum aqueum non est abundans neque diminutum sed æquale complexioni et viribus terrei quod est in ipso : tunc utrumque defendit alterum ab igne, ut diximus sæpius : quoniam terreum tunc tenet humidum et non sinit ipsum evaporare, et humidum extinguit terreum et non sinit ipsum incendi : si autem lutulentum est terreum, vel abundans super humidum, vel diminutum ab eo, aut certe æquale, sed non fortiter apprehênsum in mixtura, tunc incenditur et cremabitur et aduret substantiam metalli. Similiter autem si humidum non fuerit digestum congruæ complexioni metalli, et non bene terminatum, aut abundans, aut diminutum, oportebit ne-

<--- Page Split --->

cresario evanescere per evaporationem et rumanere substantiam metalli siccam et crnabilem. Secundum hoc vero consideraudum est in cremabilibus metallorum, et est cremabile ubi aliquod istorum invenitur, et magis cremabile ubi plura et plura horum concurrunt.

Aurum ergo purum et bonum propter utriusque conditiones optimas, sulphuris videlicet et argenti vivi, minime crematur : quæcumque cremant alia metalla, non cremant ipsum, sed depurant, sicut sal et later tritus, et sulphur, et arsenirum, et hujusmodi. Argentum autem post hoc minus : eo quod sulphur suum habet aliquid aqueitatis sulphureæ, et similiter suum argentum vivum : et ideo cum evaporat hæc aqueitas, tunc deaigrari per adurentia primo incipit argentum, et postea aduritur per adurentia, ut sunt sulphur, et argentum, et ea quæ dicta sunt, et plura alia quibus alchimici utuntur. Æs autem multum aduritur : quia sulphur non habet bene retentum in aqueo argenti vivi et terrestre nimis : et ideo de facili crematur valde. Et vidi ego, quod in monte æris ligna viridia ad lapidem æris apodiata, statim cremabantur propter abundantiam sulphuris et pinguedinis egredientis de lapide æris. Fecrum autem aduritur in rubeum multum, eo quod terrestre in eo superat et incenditur. Stannum et plumbum non bene habent a lutea pingui substantia eumundatum argentum vivum, et similiter nimis est aquosa : et ideo evanescente per ignem aquoso, aduritur lutea substantia unctuosa in ipsis. Hæc igitur de cremabilitate et incremabilitate dicta sunt.

CAPUT VI.

Quod generatio metallorum ad se invicem sit circularis.

His autem adjiciendum est, commune omnibus metallis esse, quod propinqua est valde materia eorum. Scimus autem ex his quæ in scientia Peri genesees determinata sunt, quod inter habentia symbolum in materia et virtutibus et potentis naturalibus, facilis est transmutatio ad invicem. Propter quod et multorum Philosophorum, quorum tamen pater est Hermes Trismegistus, qui Propheta Philosophorum vocatur, assertio est, circularem esse metallorum generationem, et ex se invicem, sicut et circularis est generatio elementorum : quod etiam mihi videtur verissimum. Cum enim in materia non distent remota et propinqua, sicut ex prioribus patet, differentiae eorum sumuntur penes utriusque partes materiae depuratas et digestas esse, non depuratas etiam indigestas. Contingit autem omne impurum et indigestum depurari et digeri, si prævalent virtutes naturales digestionis. Contingit etiam omne digestum molinsim pati, aut commixtionem indigesti, aut forte debilitatem caloris terminativi. Contingit igitur materias proximas elementorum ad invicem transmutari, quæ transmutata necesse est ipsa ad invicem esse transmutabilia. Per hunc igitur modum contingit circularem esse ex se invicem metallorum generationem.

Probant autem hoc experta tam in naturae operibus quam in artis solertia. In naturae enim operibus visu proprio didici, quod ab una origine vena fluëns in quadam parte fuit aurum purum, et in alia parte argentum habens sibi admix-

<--- Page Split --->

tam calcem lapideam : et dixerunt mihi fossores et depuratores metallorum, quod hoc frequentissime contingit : et ideo dolent se invenisse aurum, quia aurum est prope originem, et tunc deficit vena. Ego autem diligenter tunc examinans inveni aliquod genus esse vasis, in quo conversa erat minera in aurum, et aliud in quo conversa erat in argentum : vas enim quod habebat aurum, fuit lapis durissimus in genere de numero eorum lapidum ex quibus cum chalybe excutitur ignis, et habebat aurum parum et non incorporatum, sed in concavo sui conclusum, et modicum terrei combusti erat inter partes lapidis et auri, et erat lapis apertum habens foramen ad venam argenti, quae transivit per lapidem nigrum non multum durum sed terrestrem, et scissum est nigrum, et erat illorum lapidum ex quibus fiunt regulae ad regendas domos : probatur tamen, quod ex uno loco qui erat vas materiae mineralis, evaporavit utrumque, et diversitas depurationis et digestionis diversitatem

metalli secundum speciem fuerat operata.

Artificum autem experimentum est quod faciunt alchimici qui , si unam speciem metalli cum natura operantur, deducunt in aliam, quemadmodum dictum est. Sic igitur non est improbabile circularem ex se invicem esse generationem metallorum, et hoc solum metallum est proprium inter elementa et conmixta. Sed non lateat nos quod in omnibus quae circulares ex se invicem habent generationes, facilior est transitus eorum quae in pluribus habent convenientiam : propter hoc etiam ex argento facilius fit aurum quam ex alio metallo : non enim mutari oportet in ipso nisi colorem et pondus, et haec de facili fiunt : compacta enim substantia magis adhaeret pro certo pondus diminuto aqueo et aucto bono citrino sulphure consequenter variabitur color : hic autem modus est et in aliis. Tanta igitur de communibus passionibus metallorum dicta sunt.

<--- Page Split --->