TRACTATUS I

DE SUBSTANTIAI.IBUS METALLORUM.

CAPUT I.

Quæ sit libri intentio, et dicendorum ordo.

Tempus autem est nunc consequenter de metallorum naturis inquirere post lapidum investigatam naturam : quia metallorum generatio frequenter in ipsis lapidibus, tanquam lapidum substantia sit quasi locus proprius metallicae generationis. In hoc libro sicut in praecedentibus Aristotelis tractatum non vidi nisi per excerpta quaedam, quae diligenter quaesivi per diversas mundi regiones. Dicam igitur rationabiliter aut ea quae a Philosophis sunt tradita, aut ea quae ex-

pertus sum. Exul enim aliquando factus fui, longe vadens ad loca metallica, ut experiri possem naturas metallorum. Hac etiam de causa quaesivi in alchimicis transmutationes metallorum, ut ex his innotescereit aliquatenus eorum natura et accidentia eorum propria. Est autem optimum genus hujus inquisitionis et certissimum : quia tunc per causam uniuscujusque rei propriam res cognoscitur, et de accidentibus ejus minime dubitatur. Nec est difficile hoc cognoscere sicut nec de lapidibus scientia difficulter investigatur : quia causa eorum sunt manifesta, et corpora eorum non sunt diversa, sed homogenia per totum, et non sicut alia corpora quae propter sui diversitatem per anatomiam non in toto possunt investigari et sciri. Post lapidum autem cognitionem ponimus tractatum de metallis : quia sicut diximus, lapis semper fere invenitur locus generationis esse metallorum. Ego enim ipse aurum purum inven-

<--- Page Split --->

tum vidi in lapide durissimo, et aurum vidi immixtum substantiae lapidis : et similiter argentum ego ipse inveni immixtum in lapide, et purum in alio lapide, quasi esset vena currens per lapidem, distincta a substantia lapidis. Siniliter autem expertus sum de ferro et ære et stanno et plumbo, sed hæc a substantia lapidis non vidi distincta, sed ab expertis in talibus pro certo didici, quod frequenter distincta, a substantia lapidis inveniuntur sicut inveniuntur auri grana inter arenas.

De transmutatione autem horum corporum et mutatione unius in aliud non est physici determinare, sed artis quae vocetur alchimia. Similiter autem in quibus locis et montibus hæc inveniantur, et quibus indiciis, partim est scientiæ naturalis, et partim est scientiæ magiæ, quæ vocatur de inventione thesaurorum. Signa ergo quibus hæc loca generationis metallorum dignoscuntur, inferius ponemus : et de alio modo inventionis istorum corporum magis connitemur : eo quod scientia illa non demonstrationibus, sed quibusdam occultis et divinis nititur experimentis. Sicut autem processimus in libro de naturis lapidum, ita procedemus et hic, primo in communi quaerentes quæcumque de natura metallorum videbuntur esse inquirenda : et in hoc complebimus librum tertium Mineralium nostrorum. In quarto enim quæremus de metallis in speciali secundum omnes septem species ipsorum, et in hoc complebimus scientiam de Mineralibus quæ sunt prima homogenia mixta inter corpora naturalia, sicut diximus in fine Meteororum. Tandem autem loquemur de mediorum natura, et complebimus in eis totam istius scientiæ de Mineralibus intentionem. Non enim dubium est lapidum naturam minus distare ab elementis quam naturam metallorum : propter quod fit facilioris commixtionis, et proxima eorum materia videntur esse elementa a se invicem aliquid passa : sed non sic est in metallis, sed quemadmodum in animalium corporibus

præcedere humorum temperantiam oportet in materia, ita ante formas metallorum contemperantias oportet præexistere sulphurus et argenti vivi, et depurationem istorum, et forte salis et auripigmenti et aluminis et quorumdam aliorum. Hæ igitur ratione potissime scientia lapidum, metallorum præcedit scientiam : et talem ordinem naturæ etiam nos sequi congruum esse videtur.

CAPUT II.

De propria materia metallorum.

Per artem autem quæ jam in Meteoris tradita est, scimus quod omnium liquabilium prima materia est aqua : omne enim liquabile quamdiu liquatum est, quærit terminum alienum non quiescens inter terminos : hanc rationem humidi diximus in secundo libro Peri geneseos. Cum igitur omne liquabile non ob aliam causam sit liquabile, nisi quia humidum quod erat ligatum in ipso, solutum est et redactum ad actum proprium et virtutem, hæc cognitio quæ est secundum nomen, cum dicitur humidum liquidum, ad quod per demonstrationem dicitur liquefactum : non enim potest esse quin omne fluens et quærens terminum continentis extrinsecus, causetur a causa una, videlicet illa cui essentialiter et primo convenit termino alieno et non proprio contineri : hoc autem est humidum, sicut alibi est determinatum. Omnia igitur liquefactibilia sunt fluentia, abundante humido aqueo incorporato, quod est in ipsis. Amplius autem quæcumque congelantur a frigido, ostendimus esse aquea in materia sua prima in secundo et Meteorum : non autem dubium est metallica congelari frigido aquæ : igitur humor erit omnium horum

<--- Page Split --->

materia. Propter quod etiam Aristoteles, Peripateticorum princeps, in quinto Metaphysicae, dicit omnium liquidalium materiam esse unam quae est aqua. Scimus ex his quae in Meteoris probata sunt, quemum humidum esse de facili evaporativum. Indicant etiam experimenta alchinica, quoniam si aqua vel ea quae simpliciter aqueam habent humiditatem, sive naturalem et propriam, sive alienam et infusam, in alembico supposito lento igne vaporant per modicum ignem et operationem, et distillat ex eis aqua, et arida ipsa remanent. Metallica autem videmus omnia suas etiam in magnis ignibus retincere humiditates. Oportet igitur humiditates materiales metallorum non esse simpliciter aquae, sed aliquid passa ab elementis aliis. Si autem consideremus eas humiditates quae difficile separantur ab his quibus sunt naturales, non invenimus aliquas nisi unctuosas et viscosas : quia sicut in Meteoris determinatum est, harum partes connectuntur sicut catena, et una earum de facili evelli non potest : cum ergo etiam magna adustione de metallis humiditates eorum non evellantur ex eis, oportet ipsas esse unctuosas. Signum autem hujus est omnem radicalem humiditatem in qua calor naturalis animalium calescit, esse unctuosam : quod procul dubio sapiens non provideret natura, nisi quia difficulter separabilis est, et difficulter siceabilis : natura enim desiderat permanere in esse diu et in individuo, et perpetuo in specie : et ideo in alimentum caloris vitalis hujusmodi ordinavit humidum. Cum igitur similiter in calore liquante metalla hujusmodi inseparabile videatur humidum, erit absque dubio humidum illud quod est metallorum materia, unctuosum. Sed adhuc videmus unctuosum in oleo et in omni pingui esse de facili inflammabile et adustivum eorum quibus cognatum est. Et videmus quod ignis non recedit ab ipsis donec consumantur, sicut videmus in oleo lampadis et in humido radicali ethicorum : nihil tamen omnino tale videmus

in humido metallorum : videbitur igitur alicui non esse forte humidum unctuosum materia metallorum.

Nos autem ad omnia hujusmodi objecta excusamur per hoc quod diximus in quarto Meteororum nostrorum, quoniam un tuositas. videlicet duplex est unctuositas in multis rebus : quarum una est quasi extrinseca, subtilis valde, nihil fœtulentum vel cremabile habens admixtum : et hæc non est inflammabilis, et intrinseca rei retenta in radicibus rei, ne per ignem possit evelli et epotari : et nos dedimus de hoc exemplum in liquore, qui aliquatur ex vino, in quo una est unctuositas supernatans inflammabilis, et facile astringibilis et quasi accidentalis. Altera commixta toti substantiae liquoris ipsius, non separabilis ex ipsa substantia liquoris, nisi per defectionem substantiae : et hæc non est cremabilis. Idem etiam est in omnibus quæ profert natura. Signum autem hujus est, quod videmus in arte alchimiae fieri, quæ inter omnes artes maxime naturam imitatur : hæc enim cum vidit nullo modo meliori fieri citrinum clisir quam per sulphur, in sulphure autem vidit unctuositatem ustivam vehementer, ita ut omnia metalla adurat, et adurendo denigret super quæ liquefacta projicitur, præcipitlavaria cutis loturis et decoqui sulphur, ita diu donec ab ipso decocto aqua non citrina egrediatur, et sublimari loturas has, donec tota unctuositas ab eo cremabilis egrediatur, eo quod tunc tantum subtile unctuosum manet quod subtinet ignem et non crematur ab igne. Oportet igitur simile unctuosum humidum abundare in metallorum materiis, quæ a natura producuntur : et hoc esse causam ductibilitatis et liquidibilitatis eorum : et hoc expresse dicunt auctores, Avicenna et Hermes et multi alii peritissimi in naturis metallorum. Adhuc autem in omnibus metallorum generibus videmus, quod liquefacta non reddunt humida infundendo ea super quæ funduntur, neque quiescunt in superfici e una, neque omnino dilatantur in ipsa : sicut videmus fere omne humi-

<--- Page Split --->

dum aqueum unctuosum, sicut aquam, vinum, cervisiam, oleum : omnia enim haec superfusa super lapidem, terram, vel lignum, quando planam inveniunt superficiem, infundendo superficiem humefaciunt eam, et dilatantur in ipsa : metalla autem liquefacta nihil horum faciunt, neque adhaerent tangentibus, neque diffunduntur in toto, sed potius et constant secundum aliquid, et defluunt secundum aliquid. Oportet igitur quod humidum subtile unctuosum non sit solum materia eorum, sed perfecte mixtum cum terrestri subtili, quod non sinitipsum adhaererent agenti, neque in toto deflucre, sed quasi per globulos constare : eo quod ubique in ipso terrestre subtile apprehendit et quasi glutiendo tenet humidum, et terminat ipsum ad hoc quod non sinit ipsum adhaerere alii quam sibi, et humidum ubique sit, extra seipsum educit siccum terreum quod fluit et currit in superficie plana : si enim esset non ubique protectum ab humido siccum terreum, profecto in igne liquante combureretur et efficeretur scabrosum, sicut omne siccum terrestre quod non coopertum humido invenit ignis in ferro, adurit ipsum et facit scabrosum : idem autem est fere in metallis omnibus. Patet igitur primam materiam esse metallorum humidum unctuosum subtile, quod est incorporatum terrestri subtili fortiter commixto, ita quod plurimum utriusque non tantum cum plurimo utriusque, sed etiam in plurimo utriusque.

CAPUT III.

Et est correlativum praecedentium, quare lapis non producitur neque liquatur sicut metalla.

Ex quo ulterius facile quaestio determinatur, qua quaeri consuevit quare lapis

non liquatur, sed æs, et metallum ? Adhuc autem lapis comminuitur et calcinatur, quod non fit metallo omnino, sed per solum ignem. Hujus enim facile patet solutio. Lapis enim terræ est magis, neque habet humidum ubique protegens terreum, neque habet humidum sic unctuosum sicut metalla : et ideo cum igne optetico ponitur, evanescit humidum aqueum, et lapis redigitur in calcem : et cum siccum in lapide vicerit humidum, omnino est lapis comminubilis, cum e contrario in metallis humidum vincat siccum et metallum liquabitur. Eadem autem causa est quare lapis non est producibilis malleis, sed metalla malleis producuntur : profecto enim metalla habent unctuosum humiditatem abundantem fortissime, sicut ensis ligaturis secum tenet partes terreas : cumque in ictu mallei de situ suo expellitur pars aquæ, cujus semper est cedere tangenti, ut diximus in libro Peri geneseos et in Meteoris, violenter et inseparabiliter secum trahit terrae, et sic continue producitur, et non dividitur propter viscositatem et optimam et fortissimam permixtionem terrenorum cum unctuosis aqueis. In lapide autem prævalet siccum quod tangenti resisit, et non cedit in seipsum, et cum effectus sicci sit scindi, ad ictum mallei in se cedere non valens, dissiliit et comminuitur. Terrestre autem natans et absorptum in humido in materia metallorum est subtile valde non corruptum neque expressum in toto ab humido, sicut facit frigus extremum, sed potius quasi digestum pepansi, et non coctum optesi, neque assatum optesi, ut tradidit Averroes : est enim humiditas sibi frigida propria et non aliena : et ideo in ipsa decoctum et digestum et sibi connaturale factum, ita quod siccum currit et fluit cum humido, et humidum retinetur cum sicco terreo : sic enim in tali cervice secundum Empedoclem capita colliguntur germanorum. Si autem esset optesi digestum, ut nonnuli imperiti tradunt alchimistarum, esset procul dubio intra et extra humidum, et non totum a

<--- Page Split --->

toto traheret humido : contrarium autem esset si optesi esset digestum, ut quidam alii praeter rationem dixerunt : tunc enim extra non esset apprehensum ab humido, sed derelictum et intrinsecum sui paucam haberent humiditatem. Hujus autem signum est, quoniam ea quae non plene digesta sunt, sed molinsim quamdam passa, aut scabrosa inveniuntur, ut ferrum, et as : aut incompleta, ut plumbum : aut habuitientem habentia sunt commixtionum, ut stannum. Haec autem in sequentibus erunt manifesta.

CAPUT IV.

Hr sententiis Antiquorum de materia metallorum.

Hoc autem quod Avicenna tradidit tam in physiciis quam in alchimica sua epistola quam scribit ad Hazem Philosophum, his quae hic dicuntur non est contrarium. Dicit enim in utroque istorum librorum argumentum vivum et sulphur esse omnium materiam metallorum. Humidum enim de quo locuti sumus, sicut diximus, terrro admixtum est materia argenti vivi proxima, et substantia unctuositatis quam descripsimus, est propria et essentialis materia sulphuris. Hermes autem et quidum a orum dicere videntur metalla ex omnibus elementis constitui, quod procul dubio negandum non est : sed tamen rerum materia non determinatur ex his quae aliquo modo sunt in eis,sed potius ex his quae in ipsis abundant. Sed prae omni bus mirabilis et derisibilis est sententia, quam quidam in alchimicis Democrito attribuunt, quod videlicet calx et lixivium sunt materia metallorum : si enim calx esset materia, cum ipsa sit combusta, aqua permixta sibi, arefieret sicut in camento, et rediret ad duritiem lapidis me-

tallum, et comminuibile et non liquabile efficeretur. Amplius autem igne supposito,procul dubio metallum induraretur, et non liquescere t, sicut videmus de caemento. Si autem lixivium vocat aquam acutam, sicut alchimici exponunt, removentem a calce salsedinem et acredinem, quae est ex combustione, sicut docent alchimici in loturis suis, et haec aqua sit materia metallorum, adhuc inconvenienter dictum est : quia calx est substantia terrestris : sed per ea quae in meteoricis tradita sunt, scimus quod omne terrestre combustum, contractos et constrictos habet poros : talis autem calx existens impedit ingressum aquae ad interiora calcis : non ergo unquam bene et fortiter conglutinatur : propter quod et caementum de facili per ignem, evanescente humido, farinatur et cadit de muro. Non ergo conveniens est dictum Democriti de materia metallorum : deceptus autem fuit signo non sufficienti : vidit enim quod elixir ad lunam melius, hoc est, ad argentum habuit radicem in qua recipitur calx et cerusa : et propter hoc credidit aliquid simile esse in physica materia et naturali corporum metallorum : hoc autem non est necessarium : multis enim indiget ars quibus non indiget natura : ars autem non indiget calce et cerusa, nisi ad indurandum et colorandum : hoc autem in propria materia operatur natura sola digestione.Nos enim ostendimus in Meteoris omnem digestionem decoctionem facere constare et inspissare digesta et decocta etiam, praeter quod aliquid extrinsecus apponatur his quae decoquuntur.

Gilgil autem quidam ex Arabia Hispalensi, quae nunc Hispanis reddita est, in secretis suis probare videtur cinerem infusum esse materiam metallorum, persuadens hoc ratione debili : quoniam nos videmus, quod per assationem fortem calidi et sicci cinis liquatur in vitrum, qui congelatur frigido et liquatur calido sicco, sicut metallum. Videbitur ergo quod eorum materia est una : quorum enim unus est modus congelationis et

<--- Page Split --->

unus modus liquefactionis, eorum materia videtur esse una secundum naturam, sicut traditur in scientia Meteororum, ut dicit. Amplius autem terrestre non vide- mus subtiliari et dividi et permisceri cum humido, nisi per maximam vim ignis subtiliantis et dividentis ipsum in hu- midum ut illi permisceatur : sic autem se habet terrestre quod est incineratum in metallorum humidis : quare videtur isti, quod cinis terrestris sit propria materia metallorum : propter hoc, inquit, mer- guntur sub aqua omnia metalla : quod non facerent, ut ait, si in ipsis abunda- ret humidum unctuosum, ut dictum est. Adhuc quae cumque habent unctuosam humiditatem, ut inquit Gilgil, sunt cre- mabilia sicut ligna : nullum autem om- nino metallorum cremabile et inflamma- bile est : et ideo unctuosam non videtur habere humiditatem pro materia. Habent igitur cinerem terrestrem infusum humido aqueo, ut asserit.

Hæc autem inconvenientier et stulte dicta sunt : quoniam ipse Gilgil mechanicus et non Philosophus fuit, sed de mechanica alchimia præsumens præsumpsit mentiri de physicis. Quod autem falsum dicat, patet per ea quæ in Meteoris de cinere dicta sunt : ibi enim dictum est quod per aquam infusam non includitur, eo quod habet poros patulos ubique emittentes aquæ humidæ conceptum : si igitur cinis esset materia metallorum, nunquam per aliquod humidum conglutinaretur in ipsis. Adhuc autem per operationes ignis in cineribus videmus humidum quod distillat per cineres, effici citrinum vel rubeum : si igitur cinis esset propria materia metallorum, eam coloraret in citrinum colorem vel rubeum, quod nos occulta fide probamus esse falsum. Sed tunc negamus materiam quæ intrat in esse vitri, esse cinerem, sed potius humidum illud purissimum, quod erat radicale et intrinsecum ei quod incineratum est : quod propter vim ignis incinerantis extrahi non poterat, sed fluit per ignem fortissimum in canino confri-

catum : et hoc est humidum passum a sicco vehementissime, sicut diximus in scientia libri de Lapidibus. Hæc igitur materia liquabilium et materia prima et remota una communis, hujusmodi videlicet humidum. Et si aliquis dicat quod commisceri non potest nisi dividatur, dicendum quod his dimissis non est incineratio, sed commixtio quæ est commiscibilium alteratorum unio, ita quod minimum terrei est cum minimo aquei, et c converso, et plurimum unius cum plurimo alterius, ita tamen quod neutrum a sui generis particulis separatur : nunquam enim invenitur pars terrae separata ab alia terrae, vel aqua separata ab alia aqua : sed ita est plurimum unius cum minimo et plurimo alterius, quod nequaquam, ut jam dixi, alterutra separantur a suis homogeniis : et hæc Gilgil ignoravit. Quod autem dicit mergi metallum, non est sufficiens : causa autem hujus non est ultra modum in eis abundare siccum terreum cinerum : sed potius quia habent terreum incorporatum humido, clausis poris aerem retinentibus per humidum : et ideo omnia submerguntur in aqua. Nec est conveniens de humiditate unctuosa cremabilium : quoniam nos in Physicis ostendimus unctionem oleagineam esse separatam a nateria tali, et remansisse subtilem huniditatem cremabilem. Hæc igitur sub compendio dicta sint de materia metallorum.

CAPUT V.

De causa efficiente et generatione metallorum in communi.

Ad hunc autem modum loquemur de efficiente : in superficie enim considerando videtur ad omnia metalla ad speciem et complementum deducere frigiditas :

<--- Page Split --->

pier eam enim constant et congelantur : congelatio autem et constantia ipsorum videtur dare esse eisdem, cum liquefactio sit ipsorum dissolutio et corruptio. Cujus signum est, quod in liquefactione in pluribus eorum aut omnibus aliquid a substantia ipsorum separentur. Nihil autem omnino deperditur de ipsis per congelationem : propter quod et plurimi dixerunt solam frigiditatem congelantem causam esse generativam in metallis. Amplius in his quae vitae accipiunt speciem et formam, non est ibi aliquid terminans materiam ad formam et convertens, nisi calidum : videbitur ergo sic esse etiam in metallis : haec autem maxima videtur ex hoc quod metalla species suas retinent sive sint liquida, sive sint coagulata : si autem frigiditas daret speciem, non haberent speciem nisi quando essent coagulata vel congelata : videtur ergo frigiditas non esse causa generationis metallorum. Adhuc autem congelatio et coagulatio sunt species materiales, quae multis non equivoce accidunt, quae tamen et diversarum sunt formarum in specie et diversae naturae : nulla autem forma substantialis hoc modo convenit diversis. Ex his igitur et hujusmodi constat, quod absque dubio frigidum non dat speciem metallis. Quidam tamen Philosophi credunt non profundantes cogitationes suas in naturis metallorum. Cum autem materia omnium metallorum sit humidum quod in se habet terreum subtile digestum, quod cum aduritur, odore fragrat sulphuris non omnino feticdi : sulphur autem non generatur nisi per calidum : oportet quod calidum digerens et convertens terrum et aqueum et permiscens ea sit causa transmutans materiam : calidum igitur erit causa generationis metallorum. Amplius autem habitum est in Meteoris, quod illud quod inspissat fluidum, et constare facit, est calidum digerens : constat autem, quod cum causa prima horum quae vocamus metalla, sit aqua, terrum habens admixtum aliquid, facit eam constare et inspissare ad mixtionem me-

talli : hoc autem, ut patet, ex dictis calidum est : oportet igitur calidum esse causam generationis metallorum. Adhuc autem nos saepe in antehabitis libris ostendimus, quod causa commixtionis est calidum : secundum proprios enim motus elementum fugat extra aliud elementum : licet enim aqua descendat per se, tamen ascendit a terra, et terra descendit ab aqua. Cum igitur frigiditas non movcat terram in aquam ut comprehendatur et contineatur in ea, sed caliditas, oportet quod calidum sit causa generationis mctallorum.

Sed ulterius considerando, videbitur non solum calidum esse causa generationis horum : quoniam sicut in libro de generatione lapidum dictum est, absque dubio si solum calidum esset causa, continue ageret absque humidì naturalis desiccatione et terrei incineratione : nos autem videmus, quod stat ad speciem et formam metalli : oportet igitur quod ipsum calidum sit sicut instrumentum directum ad finem qui est metalli forma, et ne rectum in operatione deviet. Adhuc autem invenimus inventas esse artes plurimas, ut quælibet earum ad finem ducat operationem per instrumentum factum. Sic student coqui in elixando et assando, et omnes alii qui per aliam digestionem nituntur convertere materias. Similiter igitur oportet quod sit in natura quæ in operibus suis omni arte certior est et directior, sicut est in omnibus aliis, ita procul dubio virtus formativa est in natura et stellis et cœlo influxa, quæ ad speciem dirigit calidum digerens materiam metalli : sicut enim et in aliis dictum est, calidum hoc habet rectitudinem et virtutem formalem ex intellectu movente, et efficaciam ex virtute luminis et calidi quod causatur ex lumine stellarum et orbis, et virtute segregandi homogenia ab heterogeniis per virtutem ignis. Hæc enim tria necessaria sunt ubi materia ad specificatam formam deducitur : oportet enim, quod ibi inconvenientia consumantur calido ignis digerentis : cum digestio sit

<--- Page Split --->

complexio a naturali et proprio calore ex contrajacentibus passionibus. Remotis autem his a materia, oportet adhuc quod materia terminetur et compleatur ad speciem : et hoc facit calidum terminans, quod nullo modo potest habere virtutem terminandi nisi per virtutem ejus quod est terminus : est autem forma terminus : oportet igitur quod virtus formalis dirigat et informet ipsum calidum terminans : forma autem haec non est forma quae inducitur in materiam : oportet igitur quod sit forma primi efficientis quod dat formas in tota specie naturali. Hic autem est motor orbis formas naturales explicans per motum cœli et qualitates elementorum, sicut artifex explicat formas artis securi et malleo : propter quod dicit Aristoteles, quod in opere naturae est sicut in arte, ubi domus est ex domo, et sanitas ex sanitate, ea quae in calidis et frigidis ex ea est in anima medici. Haec igitur est causa generativa metallorum propria.

CAPUT VI.

De forma essentiali metallorum.

Forma autem essentialis in omnibus dat esse, et videtur in metallicis aliud esse a coagulatione : propter hoc quod haec, ut diximus, etiam liquefacta numerum et speciem retinent. Aurum eniin liquidum est aurum, et similiter argentum, et alia metalla : et hanc formam praecipue in metallis numeri proportionem, quidam virtutis terrae cum coelesti esse dicunt. In quibusdam enim alchimicis libris qui Platoni inscribuntur, numerus vel proportio numeri vocatur forma metallica, quam proportionem in virtutibus posuit constituentium elementorum : eo quod ipse omnia haec generat proportio-

ne virtutis terrae cum coelesti. Est autem virtus terrae frigida sicca : virtus autem coelestis secundum narrationem septem planetarum, ut dixit. Si ergo plus fuerit virtutis terrae quod tres virtutes ipsius quam planetarum in immissione luminis et nobilitatis, obtinebit fuscum et ponderosum et frigidum, sicut plumbum est. Si autem plus fuerit virtutis coelestis, minus autem de potentii terrae, erit fulgens valde incorruptioni appropinquans solidum : et quia solidum, ideo necessario grave, et quoad hoc et e converso dicitur proportio constituens auri speciem. Ad hunc autem modum etiam alia dicit formari : propter quod etiam septem genera metallorum septem planetarum nominibus vocaverunt, dicentes Saturnum plumbum, Jovem autem stannum, Martem autem ferrum, et Solem aurum, Venerem aes, Mercurium vero argentum vivum, et Lunam argentum : asserentes quod propter diversos numeros sua compositionis complexionem acquirunt septem planetarum. Hermes autem hujusmodi auctor videtur esse sententiae, licet Plato postea fuerit hunc in opinione imitatus. Hoc autem ab his alchimici videntur accepisse, asserentes lapides pretiosos stellarum et imaginum habere virtutem : septem autem genera metallorum formas habere secundum septem planetas inferiorum orbium : et sic virtutes coelorum primo in terra resultare, et quasi stellas secundas facere. In testimonium autem hujus assertionis inducunt, quod et verum est, quod orbis movet terram, et hanc esse causam diversitatis figurarum in generatis in terra, et multitudinis quae generatur in eadem potius quam in alio elemento. Hanc opinionem pater Hermes Trismegistus approbare videtur, qui dicit terram esse matrem metallorum, et coelum patrem, et impraegnari terram ad hoc in montibus campestribus et planis et in aquis et caeteris omnibus locis. Nos autem hanc opinionem sic intelligimus, quod proportio principiorum virtutum videlicet agentium et patentium sit

<--- Page Split --->

dispositio ad formam substantialem,sicut et in omnibus aliis : et quod forma est quam dant prima formalia et agentia principia, quae prima sunt agentia tanquam virtus formativa in materia, sicut nos diximus in scientia lapidum. Quod autem genera metallorum sint magis attibusita planetis quam aliis stellis, ideo dictum est, quia cum lapides sint stabilus, est, et forma coagulationis attribuuntur stellis fixis et imaginibus stellarum tuarum, quae perpetuo suos retinent situs et liguras. Situm autem voco non illum qui est positio stella in loco orbis, quia illum mutat omnis stella, sed potius quem habet in imagine ad aliam stellam : sicut verbi gratia, quod in una linea serundum aequalem in omni tempore ditantiam inveniuntur duae stella lucidae, quae sunt in cornu Arietis cum ea quae ueratur genu Persei, et sic de aliis stellis, quia aliter imagines caeli corrumperentur. Sic inveniuntur in una dispositione et figura lapides quamdiu sunt : sed metalla quasi eraticum habent motum, modo liquida, et modo coagulata, et cum liquidum sit materia eorum, et liquidum sit errantis motus, videbitur in genere convenire in planetis, et virtutes planetarum inluxas elementorum virtutibus dare speciem : et hae virtutes sic causatae et inluxae formant ad speciem, et conveniunt cum formis metallorum : sicut formaliva quae est in semine animalium, convenit in substantia cum forma quae inducitur per generationem : et sicut forma artis convenit cum artificiato. Et hoc modo verum est quod dicunt Platonic i : hoc enim modo prima causa fecit sementum formarum et specierum omnium, et tradidit eam stellis fixis et planetis exsequendam, ut dicitur in Timaeo. Et haec etiam est causa quare juxta planetarum numerum et proprietates species metllorum accipiuntur. Scimus enim ex traditis in prima philosophia ab Aristotele 1, quod omnis generatio est ex convenienti-

bus, licet non omnino conveniens sit secundum ideam et formam et rationem : et hoc modo etiam omnis generatio æquivoca ad univocam habet reduci. Quod autem Avicenna dicere videtur, quod aliquando vis terrae dat hujusmodi formas : et quidam attribuunt hoc dictum falso Aristoteli, et non intelligitur quod vis terrae est quæ sit secundum solius terræ potentias : operans est enim ex aliis : scimus enim quod id quod dat formam, convenit cum ipsa, in tantum quod Aristoteles dicit animam esse in semine sicut artificem in artificiato : sed vis terrae vocatur a Philosopho vis terræ in loco generationis metallorum. Hæc autem habet in se virtutes cœlestes per modum quem diximus : licet enim forte concedendum videretur quod vis terræ quæ est frigido et sicco operans, alio modo inspissaret humidum ingrossando ipsum ad naturam et conformitatem terræ : tamen nullo modo potest siccum et frigidum dici causa fortis et tenacis permixtionis, qualem novimus esse in metallorum materiis. Adhuc autem vis terrae hoc modo dicta non convenit nisi cum specie et forma terræ : non igitur daret illam formam quæ est elementi, eo quod jam consistit et supponitur omnem generationem esse ex convenienti etiam causa, quæ est æquivoca : sicut est omnis generatio lapidum et metallorum, in quibus neque lapis ex lapide, neque metallum ex metallo unquam generatur : et si hoc dicatur, quod unus solus lapis concipit alium, tamen non intelligitur quod de parte sui seminis generatur, sed potius de alia materia quæcumque sit illa, nisi forte sit medium inter lapidem et plantam, sicut multa media inter plantam et animal inveniuntur, sicut spongia, et stincus, et hujusmodi.

<--- Page Split --->

CAPUT VII.

De opinione Callisthenis ponentis unam tantum formam metallorum.

Experimenta autem alchimicorum graves duas nobis hic ingerunt dubitationes. Videntur enim illi dicere quod sola auri species est forma metallorum, et omne metallum aliud esse incompletum, adhuc et in via esse ad auri speciem, sicut res incompleta quae est via ad perfectionem : propter quod debent ægra esse metalla quæ in materiam non habent formam auri : et studuerunt ad medicinam quam elixir vocant, per quam ægritudines metallorum in commixtione et commixtis materiae metallorum removent, et sic dicunt se educere illam formam auri et speciem : et ad hoc inveniunt multos modos et diversos, quibus illud elixir componitur et temperatur, ut penetret et adurat, et in igne maneat et coloret, et afferat consolidationem, et pondus. Oportet igitur hic nos quærere de his. Si enim est verum quod hi dicunt, absque dubio non erit nisi una species metallorum, et alia sunt molinsim passa ab illo, et sicut abortivi fœtus naturæ, qui speciei figuram proprie nondum acceperunt. Secundum hoc etiam si et hoc verum et probatum invenitur, non oportet nos laborare ad hoc, utrum species in alchimicis permutentur vel remaneant : eo quod secundum hoc nullas prorsus habent species nisi solius auri, quod alchimia non permutat. Callisthenes enim præcipuus in hac sententia, dicit alchimiam esse scientiam quæ inferioribus metallis nobilitatem attribuit superiorum. Propter hanc quæstionem debite discutiendam plurimos inspexi libros alchimicos, et inveni libros illos absque si-

gillo et probatione, tantum expertis inniti et celare intentionem eorum per verba metaphorica, quæ nunquam fuit consuetudo philosophiæ. Solus autem Avicenna videtur tangere rationes valde paucas ad solutionem dictæ quæstionis, nos in aliquo illuminantes. Ad hoc autem quod sola auri species sit metallorum forma, sic ratiocinatur : quoniam eorum quæ eadem habent elementa proxima et unum commixtionis modum, videtur esse una forma tantum : eo quod, sicut dicit Plato, quod secundum meritum materiæ formæ dantur, et sicut prius diximus generationem fieri ex convenienti, nec potest ex eisdem et uno modo commixtum, pluribus secundum speciem differentibus esse conveniens. Est autem omnium metallorum commixtio ex subtili terreo sulphureo et ex radicali aqueo, cujus oleum separatum est ab eo, et superflua humiditas aquea, sicut constat ex prædictis. Videtur ergo una tantum esse species isti respondens per convenientiam. Amplius expertum est quod per elixir æs redit ad argentum, et plumbum ad aurum, et similiter ferrum ad argentum. Videtur ergo quod sint in materia idem, et per consequens habere formam unam, quæ est sicut complens materialia præcedentia. Amplius eorum non videtur esse differentia nisi in accidentibus, scilicet colore, sapore, et pondere, et raritate, et densitate : quæ omnia non accidunt nisi materiæ. Ex his igitur et hujusmodi opinionem acceperunt dicentes metallorum speciem esse unicam et eamdem, et materiales infirmitates esse plures. His autem Improbati contrarium esse videtur : quia materia nulla ratione est in aliqua rerum naturalium permanente in natura, nisi sit completa per substantialem formam : videmus autem argentum permanere, et stannum, et similiter alia metalla : videbuntur igitur esse completa per substantiales formas. Amplius quorum proprietates et passiones sunt diversæ, eorum substantiam diversam esse necesse est : passiones autem metallorum in colore et

<--- Page Split --->

oloreetsonorositatesuntominodiver - s i r : nonenimpotestdicihæcaccidentiarssecommuniteraccidentia , cumomni - husuniusnaturæmetallissemperetubi - queconveniant : oportetigitursubstan - tiuscorumessediversasetspecies . A m - pliusautemsicommixtioexeisdemfa - cretspeciemdebereesseeamdem , omniaquægenerantur , essentuniusetejusdemspræciei : quoniamomniageneranturextelementis . Patetigiturnonprocedereillumrationemquaminduxeruntdecom - ponentibuselementa : diversæenimpro - portionimixtorumdiversæattribuunturformægeneratorum , etdiversaproportiomixtorumetmixtionisestinmetallis , sirutnosinferiuscuminspecialiloque - murdeipsis , ostendemus . Deexperi - mentoautemquodinducunt , nonsuf - ficiensestadhibitaprobatio : quoniamnonestcertumutruminducatcoloremargentietaurietpondusetodorempropterilludquodaddituretpenetratinasvelplumbumvelinducatsubstantiam : rtprobassedebuissetCallisthenes , quodsubstantiamauriinduceret . Quodsiforteconcedereturquodsubstantiamauriin - ducat , adhucnonestsufficiensprobatioadhocquodnonsitnisiunaspeciesme - tallorum : quoniamcalcinandoetsubli - mandoetdistillandoetcæterisoperatio - nibusquibuselixirpermateriammetal - lorumfaciuntpenetrare , corrumperepot - retspeciesmetallorumquæprimitusin - fueruntmateriæmetallorum : ettuncre - lictamateriacommuninonpropriame - tallorum , juvamineartisnonpotestde - duciadaliamspeciem : sicutjuvanturseminaarationeetseminatione , etsicutjuvaturnaturapermedicorumindustriam . Patetigiturexhocnullatennscoginosadhocutputemusunamtantumspeciemersseomniummetallorum : quorumin - venimusetlocagenerativaetprincipiaetpassionesessevaldedifferentes : quodautemperaccidensinductumest , nonsatisconvenit : q u i a , sicutjamdiximus , istanonsuntaccidentiacommuniter , sedperseetindicantiadifferentiassubstan -

tiales a quibus causantur in materia metallorum.

CAPUT VIII.

De opinione Hermetis et aliorum Philosophorum dicentium in quolibet metallo plures esse formas.

HermesautemetGilgiletEmpedoclesetfereomnesilliuscætusalchimistarum , huicoppositammultumdefendereviden - turopinionem . Dicunteniminquolibetmetallopluresessepseciesetnaturasme - tallorum , etaliamquidemesseoccul - t a m , etaliammanifestam , etaliamin - t u s , etaliamextra , etaliaminfundo , etaliaminsuperficieesseposuerunt , sicuthiquilatentiamdixeruntformarum , etomniadixeruntesseinomnibus , sicutplacuitAnaxagoræ . Plumbumautemdi - cuntintusesseaurum , etextraplum - b u m : aurumautemeconversoextrainsuperficieaurum , etinprofundoetintusesseplumbum . Eodemautemmodoseadinvicemhaberæsetargentum , etferequodilbetadadquodilbetmetallum . E t v i - Improbatio . deturhocessemirabiliterdictum : h o - mogeniumenimintusetextraetinoc - cultoetinapertoetinprofundoetinsu - perficieejusdemestspecieietformæ : constatautemspeciesmetallorumesseinhomogeniorumgenerationeconten - t a s : etsicomninoabsurdumessevide - turquoddicunt . Adhucautemillidicuntsenonvocaræintusetextraetcæterasappellationessæcundumsitumpartiumintoto , sedsecundumproprietatesetnatu - rasdominantisvelnondominantis : d o - minanseniminseclausumoccultatilludsuperquoddominatur . SecundumhocautemdirecteistidicuntsententiamAna - xagoræ , omniavidelicetmetallaesseinomnibus , etdenominationemfieriaplus

<--- Page Split --->

dominante. Si autem hoc esset verum quod dicunt, cum sciamus aurum ab igne non aduri, sed plumbum praecipue si sulphure aspergatur, deberet exuri plumbum igne apposito, et remanere aurum quod occultum est in ipso : et hoc fieri nos non videmus. Similiter autem argentum a plumbo defenditur ne uratur : tunc plumbo consumpto deberet remanere argentum quod infuerat plumbo, ut dicunt, nisi forte infinitum dicunt esse quodlibet metallum in aliud, sicut dixit Anaxagoras, et ideo nullum eorum in toto ab igne posse consumi : sed hoc nos improbavimus in principio nostrorum Physicorum. Præterea si hoc in eis verum esse concedatur, nunquam per ignem tantum aduri posset de aperto, quod liberari et manifestari posset occultum : et tunc in vanum esset totum studium alchimiae : non ergo convenit hoc dictum cum physicis rationibus quas in omnibus libris determinavimus. Forte autem hoc dicunt propter vicinitatem horum metallorum quam in materiis habent. Cum enim plumbum superfluum humidum habeat aqueum, et aliquid habeat pinguedinis adustibilis, et terreum habeat non bene commixtum cum aqueo, sed neque bene depuratum, convenit aliquando per sapientium industriam per calidum ignis extrahi ab ipso per evaporationes superfluum humidum aqueum et aduri in ipso totum pingue oleaginem et depurari per sublimationem illud quod est in ipsum terreum sulphuratum, et commisceri vaporabiliter in aliquo præfocando continente vaporem terreum cum aqueo radicali optima et fortissima commixtione, et ex vi caloris converti humidum ad colorem citrinum, et tunc habere splendorem auri et coloris : haec enim via artis similis est viae naturae, ut inferius dicemus. Sed licet hoc sit verum, tamen non propter hoc dicetur aurum esse in profundo : quia dato quod hoc sit aurum quod sic effulget ex plumbo, tamen jam scimus quod ista transmutationes corrumpunt in toto plumbum.

Cum igitur sit plumbi species, nunquam simul infuit auri species in materia eadem. Hoc autem multo magis videbitur verum, quando non est probatum, hoc quod sit de plumbo, dicitur esse aurum : hoc est forte aliquid auri simile, non aurum : eo quod sola ars non dare potest formam substantialem. Præterea alchimicum vix aut nunquam invenimus, sicut dictum est, in toto operantem, sed potius citrino elixir colorat in auri speciem, et albo elixir colorat in argenti similitudinem, studens ut color in igne remaneat et penetret per totum metallum, sicut spiritualis substantia immissa materiæ medicinali : et hoc modo operationis potest induci flavus color, substantia metalli remanente : et tunc iterum non habetur quod plures species metallorum insint sibi invicem. Hæc igitur et similia sunt, de quibus eliditur dictum eorum qui quamlibet metalli speciem dicunt esse in altera.

CAPUT IX.

Utrum species metallorum possint ad invicem transmutari, sicut dicunt alchimici.

Ex omnibus autem his inductis possumus considerare, utrum verum sit quod quidam Aristoteles dicunt dixisse, cum secundum rei veritatem dictum sit Avicennæ, quod videlicet sciant artifices alchimiae species permutari non posse, sed similia his facere possunt, ut tingere rubeum citrino, ut aurum videatur : et album tingere, donec sit multum simile argento vel auro vel cui voluerint corpori. Cæterum autem quod differentia specifica aliquo tollatur ingenio, non credo possibile : sed exspoliatio accidentium non est impossibilis, vel saltem diminu-

<--- Page Split --->

tio eorum. Hæc enim est sententia Avicrunæ, quam dicit esse Hastem Philosophi præcipui in naturis et in mathematicis : tamen Avicenna in alchimia sua dicit, quod contradictionem eorum qui in alchimicis de permutatione metallorum contradixerunt, invenit : propter quod et ipse subjungit, quod non permutantur speciies, nisi forte in primam materiam et in materiam metallorum reducantur, et sic juvamine artis deducantur in specium metalli quod voluerint. Sed tunc oportet nos dicere, quod alchimicorum periti operantur sicut periti medicorum : medici enim periti per medicinas purgativas purgant materias corruptas et facile corruptibiles et impedientes sanitatem quae est finis intentus a medico, et postca per confortantia naturam juvant virtulem naturalem, ut digerendo sanitatem naturalem inducant. Ita enim procul dubrio sanitas effectus erit naturae effective, et artis organice et instrumentaliter. Per omnem autem eumdem modum dicemus operari alchimicorum peritos in transmutatione metallorum. Primo enim quidem purgant multum materiam argenti vivi et sulphuris, quam inesse videmus metallis, qua purgata, confortant virtutes materiae quae insunt ei elementales et cælestes ad proportionem mixtionis metalli quod intendunt inducere : et tunc ipsa natura operatur, et non ars, nisi organice, juvando et expediendo, ut diximus : et sic verum aurum et verum argentum inducere et facere videntur 1. Quod enim virtutes elementales et cœlestes faciunt in vasis naturalibus, hoc faciunt in vasis artificialibus, si artificialia formantur ad modum vasorum naturalium : et quod facit natura calido solis et stellarum, hoc faciet et ars calido ignis : dummodo contemparetur sic, quod non excedat virtutem se moventem et informantem quae est in metallis : huic enim cœlestis inest virtus quae primo commiscuit eam : et

hæc inclinatur ad hoc vel ad illud per artis juvamen. Cœlestis enim virtus valde communis est, et accipit determinationnem per virtutes eorum quæ sunt subjectum ejus in rebus commixtis : hoc enim modo virtutes cœlestes operari videmus in tota natura generatorum, maxime in his quæ ex putrefactione generantur. In his enim videmus virtutes stellarum influere virtutes in id ad quod convenientiam habet materia. Alchimia autem per hunc modum procedit, scilicet corrumpens unum a specie sua removendo : et cum juvamine eorum quæ in materia sunt, alterius speciem inducendo : propter quod omnium operationum alchimicarum, melior est illa quæ procedit ex eisdem ex quibus procedit natura, sicut ex purgatione sulphuris per decoctionem et sublimationem, et ex purgatione argenti vivi, et bona permixtione horum cum materia metalli : in his enim ex virtutibus horum omnis metalli species inducitur. Qui autem per alba albificant, et per citrina citrinant, manente specie metalli prioris in materia, procul dubio deceptores sunt, et verum aurum et verum argentum non faciunt : et hoc modo fere omnes vel in toto vel in parte procedunt : propter quod ego experiri feci, quod aurum alchimicum quod ad me devenit, et similiter argentum postquam sex vel septem ignes sustinuit, statim amplius ignitum consumitur et perditur, et ad facem quasi revertitur. Hæc igitur omnia dicta sunt de natura speciei metallorum in communi.

<--- Page Split --->

quod sonat liber, mons aliquando molle sicut pultes tenaces : et est purissimum et optimum genus argenti, parum habens de faece valde, ac si per industriam nature sit depuratum. Ferrum autem incorporatum lapidibus invenitur, et etiam in terra aquosa invenitur ut granula milii, habens multum de faece, et purgatur per multos ignes fortes et calidos cogentes distillare a substantia lapidis vel terre quibus invisceratum esse videtur. Æs autem invenitur in venis lapidis : et quod est apud locum qui dicitur Goselaria, est purissimum et optimum et toti substantiae lapidis incorporatum, ita quod totus lapis est sicut marchasita aurea, et profundatum est melius ex eo quod purius. Plumbum autem et stannum etiam lapidibus incorporata inveniuntur : et invenitur currens in eisdem locis argentum vivum, et ex lapidibus quando igniuntur, exsudat sulphur, et praecipue ex lapidibus in quibus est æs, sicut in loco qui Goselaria vocatur. Omnium autem horum quaerit physicus cognoscere causam, sicut diximus in scientia lapidum, locus generat locatum per proprietates cæli, quæ influuntur cis per radios stellarum : in nullo enim loco elementi inveniuntur radii omnium stellarum nisi in terra, ut dicit Ptolemaeus : eo quod ipsa fit sicut insensibile centrum totius cælistis spharæ : maxima autem virtus est radiorum in loco in quo uniuntur omnes : et ideo terra mirabilium et multarum rerum est productiva.

Ad notitiam autem causarum omnium modorum inductorum, sciendum quod verum metallum non generatur nisi ex sublimatione naturali talis humidì quale dictum est, et talis terrei quale dictum est superius. In loco enim ubi terrecum et aqueum primo permissentur, per talis loci ubique mixtum est multum impurum cum puro, quod impurum non prodest ad generationem metalli. Ab illo autem loco concavo qui in se habet talem mixturam, virtute fumi elevati egrediuntur pori parvi vel magni et multi vel pau-

CAPUT X.

De loco generationis metallorum.

Nunc autem oportet adjungere de loco generationis metallorum, eo quod locus multum operatur in metallicis, sicut et diximus cum de lapidibus loqueremur. Nos autem vidimus purum aurum generari inter arenas fluminum diversarum terrarum, et in terra nostra quidem tam in Rheno quam in Albia. Scimus etiam in terra nostra et in terra Sclavorum aurum inveniri generatum in lapidibus duobus modis. Uno quidem modo, quod videtur toti lapidi incorporatum : et est lapis dispositus sicut topazion non perspicuus, vel sicut marchasita aurea : et educitur de lapide postquam calcinatus est in molendino facto de silicibus magnis durissimis et per ignem adustis adustione vehementi. Vidimus etiam aurum in lapide generatum non toti lapidi incorporatum, sed esse venam quamdam quæ transit vel in toto vel in parte per lapidis substantiam : et hoc eruitur de lapide per fossuram et depuratur per ignem. Argentum autem quatuor modis invenimus generari, et forte pluribus generatur in terris aliis. Sed istos quatuor modos invenimus in terra Teutoniæ. Ego enim ipsum inveni in lapide toti lapidi incorporatum, quod educitur per calcinationem molendini et ignem, sicut est dictum de auro lapidi incorporato. Inveni etiam ipsum in venam quamdam quæ per lapidis substantiam protendebatur, et erat aliquantulum purius : sed tamen aliquantulum de calce lapidis habuit admixtum. Invenitur autem in terra ut vena quædam et purius quam aliquod inventum in lapide : invenitur enim in loco Teutoniæ, qui dicitur Vuriebeg,

<--- Page Split --->

ci per naturam lapidis vel terræ, in quihus fumus elevatus sive vapor diu protonsus in seipsum præfocatur et reflectitur : et cum sit in ipso subtilius illius materie quæ commixta est, congelatur in canna illa, et in poris ejus vaporabiliter commiscetur, et convertitur in metallum illius generis cujus est ille vapor. Et hujus signum est, quod in omni tali vena quod interius est, est fumosum ignobile : et si in toto lapide est incorporatum metallum, quod superius est, est faculentum et inutile : et ideo quod intus est, melius et nobilius est. Cujus causa procul dubio est, quod incensum de materia illa combustum et ignitum asrendit altius, et in cinereitatem per inrendium est deductum et quasi in facem et in cinerem : et ideo hoc quasi siccum et comminubile et frangibile invenitur. Id autem quod præfocatum est interius in visceribus lapidis, in se commixtum erat vehementer et non incensum : et ideo terminatum est calore levi et lento, et postea frigiditate terræ congelatum. Et siquidem in circuitu locus compactus est non porosus, tunc facit vapor viam unam vel duas vel plures secundum quantitatem suæ virtutis et suæ quantitatis : et secundum mollitiem loci potuit vel non potuit perforare, implens illa vapor, conversus est in metallum : penetrativum enim est vehementer : cujus signum est, quoniam quando funditur super terram calidum metallum aliquod, diversis viis penetrat in terram : et hoc sicut in figura vasis primo in loco in quo recipitur materia sicut circulus A B C, et una vena plena metallo ex vapore generato sit linea c D, et alia linea e, et sic multis lineis fit generatum. Si autem tota substantia in circuitu est porosa insensibilibus poris, tunc evaporat materia in totam substantiam corporis circumstantis et implet eam : et præfocata in omnibus poris ejus, metallatur et congelatur : et efficitur tunc tota substantia lapidis vel terræ circumstantis in colore sicut metallum, et metallum tunc generatur

incorporatum lapidi vel materiæ corporis circumstantis materiam, præcipue cum generatio metallorum est in montibus vel in aquis : eo quod loca illa magis sunt vaporosa et magis præfocantia vapores elevatos in ipsis. Si enim apertus esset locus, exspiraret tota materia, et nihil inde omnino generaretur. Aurum autem quod inter arenas generatur, ut grana quaedam majora et minora generantur, ex vapore calido subtili valde, qui inter arenarum materiam præfocatur et digeritur, et postea congelatur in aurum purum : locus enim arenarum calidus est et siccus valde : aqua autem ingrediens claudit poros ne exspiret : et ideo in se præfocatur et convertitur in aurum. Et ideo etiam tale aurum melius est, cujus duæ sunt causæ. Una quidem, quia depuratio sulphuris optima est per frequentem loturam : et sulphur quod in locis aquosis est, frequenter lavatur et depuratur : et hac eadem causa etiam terreum argenti vivi lavatur sæpius et depuratur et subtiliatur. Alia autem causa est conclusio pororum in fundo aquarum in ripis : et ideo vapor resolutus optime in seipsum convolvitur et præfocatur et digeritur nobiliter ad substantiam auri et congelatur in aurum. Signum autem quod locus esse debeat talis dispositionis, ut dictum est, est quod invenimus in operibus alchimicorum peritorum qui melius naturam imitantur, quoniam cum elixir facere volunt, quod habeat colorem et tineturam auri, primo quidem accipiunt vas inferius amplum, quod totam recipiat materiam sulphuris et argenti vivi depuratorum vel aliorum quæ in elixir recipiuntur. Deinde considerant quod super istud sit vas habens collum longum strictum, et super illius colli foramen sit operculum ex luto, in quo sit foramen valde modicum et strictum. Deinde inhumanat, hoc est, immergunt fundum vasis inferioris in cineribus vel fimo, et forte in fimo equi melius est, quod vocant equi clibanum : et tunc supponunt ignem valde lentum. Et

<--- Page Split --->

qui melius faciunt, faciunt hæc vasa vitrea : et est primi vasis dispositio sicut figura urinalis, et secundum stat super istud, et recipit totum vaporem qui resolvitur ex ipso : et est contactus vitreorum vel vasorum linitus optime luto ne aliquid per illum locum exspirare possit : receptum ergo vaporem dirigit sursum in collum suum longum quod paulatim stringitur, et in ipso vapor præfocari incipit et convolvi : illud vero quod incensum est de vapore, evolat fulginosum per foramen strictum operculi colli : cum ergo prælocatur, redit ad substantiam citrinam convolutus in seipso : quod postea acceptum, tingit quodcumque vis metallum in colore auri et forte pulchriore si fuerit nobile elexir, in quo

in nullo erravit artifex. Horum autem vasorum est figura talis, quod inferius vas sitABCD, superius autem vas E F G, et operculum sit figura H : sic igitur etiam erit in natura. Et propter hoc patet quod omnis generatio metalli fere inveniatur diffusa per venas et poros, quae sunt sicut collum loci, in quo vas præfocatur et convolvitur. In lapidis autem substantia et lapidosis locis hæc generatio convenientior est propter loci undique clausuram et soliditatem. Hæc igitur de locis generationis dicta sunt. Qualiter enim invenitur metallum aliquando molle, inferius melius quam hic determinabitur. Dictum est igitur de substantialibus causis metallorum per hunc modum.

<--- Page Split --->