TRACTATUSHH

DE SIGILLIS LAPIDUM, ET QUALITER EST DICENDUM DE SIGILLIS, ET QUOT SUNT MODI SIGILLORUM, ET DE EXPERTIS.

CAPUT I.

De imaginibus et sigillis lapidum.

De imaginibus autem lapidum et sigillis post haec dicendum est : licet enim pars ista sit pars necromantiae secundum illam speciem necromantiae quae astronomiae subalternatur, et quae de imaginibus et sigillis vocatur : tamen propter bonitatem doctrinae, et quia illud cupiunt a nobis scire nostri socii, aliquid de hoc hic dicemus, omnino imperfecta et falsa reputantes quidquid de his a multis scriplum invenitur. Antiquorum enim sapientium scripturam de sigillis lapidum pauci sciunt, nec sciri potest nisi simul et astronomia et magica et necromantiae scientiae sciantur. Incipientes igitur de imaginibus lapidum, dicimus nos tres modos imaginum in lapidibus inveniri. Quorum unus est, quod invenitur in lapide imago, nec exarata, nec super eum

elevata, sed in eo depicta quasi coloribus et picturis variata sit. Alter est, quod invenitur elevata quasi opere excussorio super lapidem. Tertius modus est, quod figura incisionis est exarata in lapidum quibusdam partibus lapidis abrasis, et in quibusdam remanentibus. Adhuc autem in imaginibus quae sunt picta, aliquando pingitur imago colore ejusdem lapidis, et tum: non ostendit imaginem nisi modus terminationis linearum quarumdam, quae: sunt in superficie lapidis : aliquando imago habet colorem omnino alium a colore lapidum. Hi autem duo modi sunt imaginibus quae elevata sunt super lapidum superficiem. Volo autem primo narrare quae vidi, et expertus sum ego ipse, et postea ostendere causam et modum per quem a natura efficitur imago : et tertio loqui de imaginibus factis per artem, et ostendere virtutes sigillorum.

Dico igitur, quod me essentc Venetiis, cum essem juvenis, incidebantur marmora per serras ad parietes templi ornandos : contigit autem in uno marmore jam inciso, tabulis incisis sibi applicatis, apparere depictum caput pulcherrimum regis cum corona et longa barba :

<--- Page Split --->

vaporabiliter in materia coagulatis imprimitur figura hominis vel alia de figuris specierum quas producit natura, aut pingendo tantum, aut etiam figurando totum elevando in toto vel in parte, maxime cum sit hujus efficiens in onychinis propter materiae majorem mollitiem, ut diximus supra.

Est enim Coloniae in capsa trium regum magnae quantitatis onychinus, habens latitudinem manus unius hominis et amplius, in quo super materiam lapidis onychini, qui est sicut unguis, picta duo sunt capita juvenum albissima, ita quod est unum sub alio, sed elucet propositione nasi et oris : et in fronte capitum est figuratus nigerrimus serpens, qui colligat capita illa. In mandibula autem unius in parte ubi est angulus curvitatis mandibulae inter partem quae descendit a capite, et eam quae ad os inflectitur, est caput Æthiopis cum longa barba nigerrinum : et subtus in collo iterum est lapis habens colorem unguis, et videtur esse vestimentum decoratum floribus circa capita. Probavi autem quod non est vitrum, sed lapis, propter quod præsumpsi picturam illam esse a natura et non ab arte. Similes multi inveniuntur. Non latet tamen aliquando per artem fieri tales imagine duobus modis. Unus quorum est, in quo operatur ars et natura : et illa quidem vel qualis ars effingit figuras et materiae colores, et postea totum ponitur in aqua in qua fortis est vis mineralis lapidificativa, et ex illa coagulatur in lapidem, sicut diximus supra. Secundus autem modus deceptorius, quod effinguntur imagines in materia, et diversificantur colores figure per sigilla, et postea opere alchimiae per aquam vel alium liquorum coagulantem induratur in similitudinem lapidis : et hoc maxime fit per illud quod Alchimici vocant lac virginis : fit autem quando litargirum fortissime lavatur in aqua, et sæpius colatur per ipsam, quousque sit sicut lachryma, et duæ aquæ permisceantur : est enim hæc aqua certissime coagulans : et videbitur lapis qui per eam

coagulatus est. Multis autem aliis modis fiunt coagulationes materierum, ita quod videbuntur lapides cum non sint, si quis subtiliter et per lunam tentaverit. Aliquando autem fiunt hujusmodi colores in vitro simplici, et similiter imagines : et hoc vulgus imperitum putat esse lapides. His ergo de causis fiunt imagines pictæ et excusæ sive elevatæ. Illæ autem quæ ex arte rasura videntur, non intelligo qualiter fiant, nisi ab arte non a natura per aliquem modum, sed in gemmis durissimis dicuntur fieri per partes adamantinas acutas et durissimas, ab his qui scribunt de gemmis : quod ego nequaquam credo verum esse : ad tales enim exarationes oportet habere instrumenta decenter aptata : quod non potest esse in partibus adamantis, nisi mollirentur sanguine hircino : et tunc esset dispendium et nimis sumptuosum : eo quod aliquando parum valentem gemmam exaratam esse videmus. Quæ igitur experti sumus etiam hic dicimus : distillatur enim et depuratur chalybs sæpius donec fere habet albedinem argenti : et tunc ex eo formantur instrumenta ferri et sculptorum angulis convenientibus et subtilibus, et tunc exprimitur succus raphani, et permiscotur cum succo raphani aqua quæ extrahitur de lumbricis terræ contusis et expressis per pannum, ita quod tantum sit unius quantum alterius : et postea candens instrumentum extinguitur in aqua illa bis vel ter vel pluries quoties oportet, et efficitur ita durum, quod radit gemmas et incidit aliud fer.um sicut plumbum. Hæc igitur dicta sunt de causa imaginum quæ apparent in gemmis. Si autem quis quærat, quare imagines in aliis lapidibus non inveniuntur nisi in gemmis ? dicemus quod prius nos expertum induximus, quod aliquando apparent in marmore : sed in aliis generibus lapidum jam non apparent, quia materia eorum est gravis et grossa terrestris et virtutibus moventibus inobediens : et ideo cælum eam movere et imprimere non potest : lapides autem petiosi et quæ-

<--- Page Split --->

dam marmora, ut supra diximus, vaporadis habent materias facile moventibus obedientes : et ideo in eis tales generantur imagines. Exemplum hujus est in vapori bus seminalibus, in quibus de tacili apparent imagines quae tamen in sub tantia cerebri vel capitis vel ossis non imprimuntur : omnes enim motus cæletvs potest impedire confusio et inhabilitae materiae, sicut diximus saepius in praecedentibus : et est hoc sicut si sigillum lapidem tangat vel duram terram, tunc nequaquam imprimitur : si autem tangat aquam imprimitur : et si aqua congelatur, tunc figura perseverat in glaiv. Huc autem non omnino physica sunt: tamen propter doctrinae bonitatem hic sunt interposita.

CAPUT III.

In causa quare gemmæ primitus insculpi praecipiebantur, et quod sit pvanentum in ipsis sigillis.

Nunc autem determinemus causam quare gemmæ primitus a sapientibus culpì præceptæ sunt, et quod sit juvæmentum in ipsis sigillis eorum. Hujus autum causam cognoscere ex scientia oportot magorum quam compleverunt Magor færcus, et Germa Babylonicus,et Hermes Exyptius in primis, postea autem mirabilder effulsit in ea Ptolemaeus sapiens et Iber Iber Hispanensis, Tebith autem plene tradidit artem. Est autem principium in ipsa scientia omnia quæcumque fiunt a natura vel arte, moveri a virtutibus cælætibus primo : et hic de natura non est dubium. In arte etiam constat, eo quod aliquid modo et non ante incitat cor hominis ad faciendum : et hoc essen non potest nisi virtus cælestis, ut dicunt sapien-

tes prænominati. Est enim in homine duplex principium operum, natura scilicet et voluntas : et natura quidem regitur sideribus : voluntas quidem libera est : sed nisi renitatur, trahitur a natura et induratur : et cum natura moveatur motibus siderum, incipit voluntas tunc admotus siderum et figuras inclinari. Probat hoc Plato ex operibus puerorum qui libertate voluntatis non adhuc renituntur naturae et siderum inclinationi. Illi enim ex siderum virtute præostendunt in se habilitates ad unam artem vel aliam, in qua si exercitentur, perfecti efficientur : et si relictentur et alias exerceant, nunquam propter naturae ad illam artem inciptiam, perfectionem consequentur. Non autem dubitamus, quin omne quod est causa aliquo modo causæ, est etiam aliquo modo causa causati. Si igitur vis et afflatus siderum influit quamdam causalitatem artis in artifice, pro certo nisi impediatur, influet omnibus operibus artis aliquid suæ virtutis.

His habitis, pro principio sumimus a dictis Philosophis, quod etiam alibi probandum est, figuras cælorum primas esse figuras, et ante omnium generatorum natura et arte figuras. Quod autem primum est genere et ordine generantium, absque dubio causalitatem suam per modum cuique congruum, omnibus influit sequentibus. Nos enim non intendimus hic de figuris mathematicse sumptis, sed de figuris prout inducunt diversitatem generantium et generatorum in ordine et speciebus et natura formæ et materiae suæ : habebit igitur figura cælestis causalitatem in omni figura generata a natura, eo quod ars resolvitur in principium naturae : quia principium artis prout diximus, natura est secundum quod exivit a suo cælesti principio, cujus principium est intellectus practicus, sicut idem intellectus est principium artis,sicut diximus sæpius in Cælo et Mundo Physicis.

Ex his autem de necessitate concluditur, quod si observare ad cælestem figuram imprimatur figura in materia per

Duplex principium in homine.

Nota de instruendis pueris.

Considera hoc quomoado figura esse potest actionis principium.

<--- Page Split --->

naturam vel artem, quod cœelestis figurae aliqua vis influitur operi naturae et artis : et inde est, quod observare ad imagines cœeli praecipiuntur fieri opera et exitus et introitus et incisio vestium et vestitura a Ptolemaeo sapiente . Hinc est quod in scientia geomantiae figurae, punctorum ad imagines tales reduci praecipiuntur : quia aliter non sunt utiles. Hac ergo industria considerata primi praeceptores et professores physici gemmas et imagines metallicas ad imagines astrorum observatis temporibus quando vis cœelestis fortissima ad imaginem eamdem esse probatur, ut puta cœelestibus multis virtutibus admixta, sculpi praecipiebant, et mira per tales imagines operabantur.

pore periodi, sicut diximus in fine Peri geneseos : et postea cassa et inutilis remanet imago frigida et mortua : et haec est causa quare quaedam imagines non operantur hoc tempore, quod fecerunt tempore antiquo. Hinc est, quod distinguuntur in Astronomia diversi anni imaginum cœeli et planetarum, et quarumdam stellarum dicuntur esse anni majores, et medii, et minores, in quibus explicant sua causata fortiora, vel minus fortia, vel media.

CAPUT IV.

Imagines autem cœeli ex multis quidem adjuvantur. Sunt tamen praecipue quinque observanda, scilicet imago circuli non stellati : quia circulus signorum non stellatus est primus habens motum figure et vitae. Secundo juvatur ex imaginibus stellatis, quae etiam observare oportet debite. Tertio autem est ex situ planetarum in signis confortantibus signa. Quarto autem ex quantitate elevationis et elongationis secundum longitudinem et latitudinem a linea æquinoctiali et ascendente. Et quinto ex respectu omnium horum ad latitudinem climatis : hoc enim multum est observandum, quia ex hoc et quarto variatur tota qualitas angulorum quos describunt radi super figuram rei generate vel factæ per artem, et secundum quantitatem illam angulorum infunduntur rebus virtutes cœelestes : hoc enim pauci observant, et pauciores observare sciunt : et dum sine scientia nituntur ad opus artis imaginum, propter fallaciam suæ operationis credunt fallere scientiam, et contemptibilem reddunt eamdem. Sic igitur ad cœelestes imagines sculpi gemmæ et hac de causa praecipiuntur. Sed non lateat nos, quod sicut virtutes naturales perdurant in quodam tempore, et non ultra, ita est etiam de virtutibus imaginum : non enim influitur aliqua virtus de cœelo nisi in quodam tem-

Qualiter imago dicatur Orientalis, Occidentalis, Meridionalis, vel Aquilonaris.

Hoc autem quod invenitur in Evace et Aaron et Diascoride et quibusdam aliis, quod quaedam figurae sunt Orientales, et quaedam Meridionales, et quaedam Aquilonares, et quaedam Occidentales, omnino abusive intelligitur ab hominibus nostri temporis, qui de lapidibus se intromittunt. Causa enim dicti Antiquorum est, quod imago sculpta est ad triplicitatem Orientalem, vel Occidentalem, et sic de aliis. Dividuntur autem signa in quatuor triplicitates, sicut diximus in libro de Causis proprietatum elementorum et planetarum : nec oportet illud hic iteraro : et dicitur triplicitas terrae Meridionalis non ob aliam potissime causam, ut dicit Ptolemaeus, nisi quia si ab ipsa elevatur ventus Meridionalis, diu durat : et si alius, cito desinit : propter quod triplicitatis terrae major vis est in Meridie quam in aliis plagis mundi. Eadem omnino de causa triplicitas signorum aqueorum vocatur, Aquilonaris, et triplicitas ignea Orientalis, et quarta aerea vocatur Occidentalis. Imaginem autem esse Aqui-

<--- Page Split --->

lonarem, vel Meridionalem, etc. Hoc idem est dictum quod ad talem imaginem hujus triplicitatis impressam, et quod non, quod in tali vel tali plaga plus vel minus valeat : sed tamen si tempore figurationis imaginis fortiter flat ventus triplicitatis fortis, cognoscitur esse cœlestis effectus : et ideo efficacior imago esse præsumitur. Est autem solertissime sciendum, quod cœlestes effectus speciales et observatas materias quærunt suarum imaginum : et ideo Antiqui qui non de uno lapide vel metallo, sed modo de uno, modo de alio secundum diversitatem cœlestium figurarum præcipiebant fieri materias quæ figurarentur. Quod autem magis isti lapides ex India veniunt quam ex alia regione et ex Ægypto, causa est, quod virtus planetarum in illis partibus est efficacissima : eo quod illæ partes aut sub æquinotciali, aut inter æquinotcialem et tropicum, aut in quarto climate, et in illis locis quæ sunt prime vel secundæ positionis, planetæ spargunt radios ab Oriente et Occidente et Aquilone et Meridie, et confortant suos effectus. In medio autem climate quod est quartum, propter temperentiam confortatur effectus ex qualitatibus planetarum, quas efficiunt in elementis: et ideo fortiores sunt veriores illæ imagines. In aliis autem climatibus nunquam sunt planetæ in Aquilone, sed semper et oblique ex Meridie respiciunt illa : et ideo tantam virtutem non infundunt his imaginibus quæ fiunt in his climatibus, quantam illæ quæ fiunt in illis. Hujus autem causa reddita est in libro de Natura locorum a nobis. Hoc modo ad sapientiam habendam legitur rex Pyrrhus gestasse in digito achatem, in quo miro decore novem musæ insculptæ fuerunt, et Apollo Deus sapientiæ in medio in manu tenens citharam. Quod autem vulgatum est de istis sculpturis, quod sit sculptura filiorum Israel proficiscentium ex Ægypto, neque annuo, neque abnuo : scio enim quod legi de Moyse, quod fecerit annulos oblivionis et memoriæ post

hujusmodi sculpturam, et dedit uxori suæ a se recedenti. Traditio enim philosophiæ habet mathematicas scientias primum exstitisse circa Ægyptum : a mathematicis autem scientiis hujusmodi sculptura habuit exordium.

CAPUT V.

De significationibus imaginum in lapidibus.

Licet autem absque dubio ea sufficiant ad præsentem intentionem quæ dicta sunt, tamen ad solatium legentium quædam ponemus de significatione imaginum, et postea de ligaturis et suspensionibus earum, et postea complebimus de lapidibus tractatum. Ut generaliter igitur et in communi sit dicere, Aries vel Leo vel Sagittarius insculpti propter ignem et Orientalem triplicitatem designant lapides illos habere contra febres proprietatem, et infirmitatem, sicut est hydropisis, et paralysis, et hujusmodi : et quia calidum bene movet, dicuntur gestantes se facere ingeniosos et facundos et exaltare in honoribus hujus mundi et præcipue Leo. Gemini autem et Libra et Aquarius propter triplicitatem acream et Occidentalem, si debite insculpantur lapidibus, calidum temperant humorem, et præparare dicuntur ferentes se ad amicitiam et justitiam et civilitatem bonam et legum diligentem observantiam et concordiam. Cancer autem, Scorpio et Pisces insculpti lapidibus propter triplicitatem aqueam et Septentrionalem tenperant febres calidas et siccas, sicut est ethica, et causon, et hujusmodi. Inclinant autem secundum artem imaginum ad mendacium et injustitiam et inconstantiam et lubricitatem. Hujusmodi signum est, quod dicunt Scorpionem

<--- Page Split --->

esse imaginem Mahometi, qui nunquam nisi mendacium docuit et injustitiam. Si autem scribuntur Taurus et Virgo vel Capricornus , isti propter triplicitatem terream et Meridionalem frigidi quoad effectum sunt et sicci : et ideo curari dicuntur ferentes se a synocha et infirmitatibus calidis. Inclinant etiam ferentes se ad devotionem et religionem et ad opera rusticana, sicut ad agriculturam, et vincerum et hortorum plantationem.

Est autem eadem res in considerat'one imaginum cœeli extra zodiacum descriptarum. Pegasus enim de luce inscriptus lapidi, bonus militantibus et pugnantibus in equis et bello campestri, et dicitur valere contra equorum infirmitates. Est autem figura Pegasi imago dimidii equi alati. Propter hujusmodi effectus vocatur fuit in arte imaginum Pegasus Bellorophon, quasi fons bellorum. Andromede autem est imago puellae ad unum latus conversae supra cellam sedentis et manus renitentis, et imago illa inscripta in gemmis conciliantibus ex natura sua amorem, quae supra descriptae sunt, facit stabilem amorem inter virum et uxorem, ita etiam quod adulteros reconciliare dicitur. Cassiope est Virgo sedens in cathedra,habens manus erectas et cancellas, et hujusmodi inscriptio in geminis somnum praestantibus et refocillantibus membra, dare dicitur quietem post laborem et debilia corpora roborare. Serpentarii autem est a se virtus serpente, cujus caput tenet dextra manu, et caudam sinistra : et haec imago inscripta lapidi qui venena fugat, valere contra venena prsedicatur, et morsus venenatorum curare, sive portetur, sive rasura bihatur. Herculis autem astrum est vir genu flexo clavam in manu habens, et leonem interficiens, cujus pellem habens in manu alia. Si ergo imago Herculis sit inscripta lapidi ad victoriam pertinenti, et gestans habet in bello campestri, victorisous fore dicebatur.In Ccelo autem juxta polum arcticum duae ursae pinguntur, in quarum medio disponitur draco tor-

tuosus : et si hoc in lapide ad sapientiam et ingenium pertinente scriptum invenitur, juvabit astutiam et calliditatem et fortitudinem.

Saturni autem inscriptio, hoc est, viri senis falcem decurvam in manu habentis, et non hilaris neque ridentis, fuscipaucos pilos in barba habentis, propter frigiditatem et siccitatem dicitur conferre potestatem crescentem et stabilem, praecipue si sit in lapide ejusdem virtutis : et scias quod haec citius confert ignobili quam nobili, quia Saturnus non amat nobiles secundum artem astrorum..Jupiter autem plurimas tam secundum Aristotelem quam secundum alios Philosophos habet figuras, de quarum numero sex sunt observatae, de quarum una sufficit hic dicere. Si enim scribatur homo cum capite arictis, rugosos habens calcaneos, capillis multum sparsis et pectore subtili, Jovis est filia. Si ergo sic inveniatur inscriptus genumae, quae confert gratiam hominum, faciet generosum et impetrantem ab hominibus quod volunt, et fortunatum, ut dicunt, praecipue in his rebus et honoribus, quae fide et religione quaeruntur. Si autem inscribatur in gemma sapientiam donante homo gracilis corporis, barbam habens pulchram et raram et parvam, et labia subtilia et nitida, et nasum subtilem, habens alas in pedibus, et in sinistra manu virgam in qua superius inluxus sit serpens involutus : quae inscriptio frequentissime invenitur in lapidibus qui extracti sunt de templis antiquis idolorum, et praecipue in partibus Germaniae. Signum autem est hoc Mercurii scribentis, et conferre dicitur sapientiam, praecipue in rhetoricis et mercatoribus, et praecipue in aliis. Idem autem est de signo Martis, quae est figura militis cum lancea, si sculptatur in lapide iracundiam et audaciam conferente, dicitur facere animosos et bellatores. De Venere autem brevi sermone nihil dici posset : cum de ea duo libri magni in magicis compositi sint, qui non tractant nisi de imaginibus ejus. De Sole

<--- Page Split --->

etiam et Luna plurimae sunt diversitates, de quibus propter compendium transimus.

Hy dra autem videlicet draco super se habens urnam versus caput, et cornu aut caudam supra dorsum, lapidi divitias conferenti inscriptus, conferre dicitur divitias et sapientiam et resistentiam contra nocumenta. Centaurus autem inseriptus, hoc est, homo habens leporem in sinistra suspensum cum cultello, et in dextra baculum in quo est bestiola infixa suspensa cum lebete , dicitur conferre stabilem sanitatem : et propter hoc dicunt fabulae quod Centaurus magister fuit Achillis, eo quod hunc lapidem in manu ferebat. Similiter autem Ara inscripta ad modum capsulae claudentis sacra, dicitur dare amorem virginitatis et castitatis. Cæcus etiam inscriptus invenitur habens cristatum serpentem in dorso et tubam magnam, dicitur conferre felicitatem in terra et in mari et prudentiam et anabilitatem et ablata restituere. Navis autem inscripta cum velo alto et extenso, fertur dare securitatem in negotiatione et quibusdam aliis. Lippus autem inscriptus, contra versutias et verba insaniae valere perhibetur. Orion autem habens in manu falcem vel ensem inscriptus gemme ejusdem virtutis, conferre dicitur victoriam . Aquila autem cum sagitta ante caput suum inscripta, conservare veteres et novos honores acquirere perhibetur. Similiter autem Aquarii signum liberare a quartana dicitur. Persus autem in dextra habens ensem et in sinistra caput Gorgonis, liberare dicitur a fulgure et tempestate et ab invidorum incursu. Cervus autem cum venatore et canibus inscriptus, salvare dicitur phreneticos et maniacos. Venus autem cum magna veste laurum tenens in manu inscripta, conferre dicitur pulchritudinem et ornatum. Similiter autem de multis hic introducere possemus, sed non oportet, quia de his alia scientia : et non possunt haec ex principiis physicis probari : sed oportet ad hoc scire astronomiam et

magicam et necomanticas scientias, de quibus in aliis considerandum est.

CAPUT VI.

De ligaturis et suspensionibus lapidum.

Ea vero quæ ad hanc scientiam magis pertinere videntur, sunt ligaturæ lapidum et suspensiones : quia in illis non nisi naturaliter ex virtutibus conferunt medicinam et juvamen. De his igitur aliqua dicenda sunt ex Aristotele sumpta, et Constabulence, et Hermete Philosophis, et aliis quibusdam. Zeno autem in libro suo Naturalium quasi reddens rationem virtutis ligaturarum et suspensionum et ipsarum virtutum lapidum, dicit quod est virtus occulta universalis quæ facit ex igne lapides, et similiter ex aqua quando funditur super locum qui vocatur bozon : tunc enim coagulatur subito, nec amplius in suam materiam revertitur. Subjungit autem Zeno adhuc de lapidibus dicens : quia « quod accidit aquæ et terræ, illud etiam accidit animalibus et plantis quia virtute occulta materiæ seu temporis aut loci fit eorum dissolutio omnino, aut in lapidem conversio. » Haec autem verba Zenonis Philosophi qualiter intelligamus, ex habitis in primo potest intelligi. Non enim ex igne fit lapis nisi effective. Universalis autem virtus non est nisi virtus cœli, quæ omnia generata ad esse deducit, et aliquid virtutis cœlestis ad effectus aliquos mirabiles donat : quos, sicut dicunt Plato et Socrates, operantur cum convenienter membris alligantur et in collo suspenduntur. Cum autem Socrates dicat incantationem fieri per quatuor, scilicet suspensiones vel alligationes rerum, et impetrationes sive adjurationes, characteres, et imagines, et dementare dicit rationa-

<--- Page Split --->

les animas, ita quod cadunt in timores et desparationes vel in laetitias et confidentias, et per haec animae accidentia mutari corpora etiam ad infirmitates chronicas vel sanitates. Nos enim non intendimus hic nisi de ligaturis et suspensionibus lapidum, et quem effectum habeant secundum Philosophos praecipuos. Dicunt autem duo Philosophi secundum quod narrat Constabulence in libro de physicis ligaturis, Aristoteles videlicet et Diascorides, quod si fuerit ex gagate et kacabre onyx et in collo suspenditur, auget tristitias et convertit in pallorem et timorem et melancholiam totum hominem, et ad aegritudines ex his accidentibus consequentes. Dicit autem Aristoteles quod onyx ex corallis est : et si suspendatur collo epileptici, prohibet casum : econtra dicit Diascorides, quod si fuerit ex gagate et kacabre fumigium, accelerat casum epileptici, et exceeat ipsum. Idem Diascorides dicit, quod est lapis quidam qui galadides dicitur, et dum ponitur et deponitur contra incendium, ignis extinguitur. Aristoteles aliter dicit, quod smaragdus collo alligatus, impedit epilepsiam, et aliquando in toto curat : propter quod praecipitur nobilibus ut filiis suis alligent hujusmodi lapidem ne epilepsiam incurrant. Adhuc autem Aristoteles in libro de lapidibus dicit : « Angulus magnetis cujusdam est, cujus virtus apprehendi ferrum est ad zoron, hoc est, septentrionalem : et hoc utuntur nautae : angulus vero alius magnetis illi oppositus trahit ad aphron, id est, polum meridionalem : et si approximes ferrum versus angulum zoron, convertit se ferrum ad zoron : et si ad oppositum angulum approximes, convertit se directe ad aphron. » In eodem libro adhuc asserit Aristoteles quod adamas ferrum et lapides omnes non constringit, et plumbum constriugit, eo quod est mollissimum inter metalla : adamas enim et sabotus hoc habent proprium, quod penetrant omnes lapides solidos, et ardor corrodit eos, et detegit eorum splendores. Idem Aristo-

teles tradit, quod si magnetes duo vel plures subtus et supra coequatis virtutibus ordinentur, et corpus in baret, hoc est, ferro quod est in medio disponatur, pendebit in aere. Item dicit Aristoteles quod species magnetis sunt valde diversae : quaedam enim trahit aurum, et alia diversa ab ea trahit argentum, et quadam stannum, quaedam ferrum, quaedam plumbum : et quaedam ab uno angulo trahit, et ad alterum fugat quidquid ab opposito angulo tractum est : et quaedam trahit carnes humanas, et dicitur ridere homo cum a tali trahitur magnete, et manere apud ipsum donec moritur, si valde magnus est lapis : et quaedam trahit ossa, et quaedam pilos, et alia aquas, et alia pisces. Dicit etiam quod naphta alba trahit ignem, per quem templorum custodes decipiunt populum, ut putent lumen de cœlo accendi. Est autem naphta non lapis, sed genus bituminis inventum in Chaldæa, sicut etiam ignis sulphuris trahit ferrum et adurit ipsum multum, et similiter lapides, et modicum operatur in lignis. Idem dicit, quod est magnes qui nominatur olearis, qui trahit oleum, et lapis aceti qui trahit acetum, et lapis vini qui trahit vinum, et spuma illius trahit spumam vini, et fex ejus ad se trahit fæcem, quasi sit delectamentum lapidum in illis, aut anima per quam moveant. Adhuc autem Diascorides et Aristoteles dicunt amethystum et sardonicem lapides positos vel suspensos super umbilicum ebrii vel potantis vinum, vaporem vini prohibere et ebrietatem solvere, et a contagione liberare. Ethicem vero alligatum cubito epileptici solvere dicitur epilepsiam et pregnantem juvare ad partum. Diascorides dicit positum saphirum et alligatum super arteriam, calorem mitigare, et positum super cor hominis, tollere suspicionem multam, et a contagione liberare : ab æstu autem inflammatum a sulphure prohibet. Idem autem Philosophus perhibet lapidem lipparium trahere ad se bestias et reptilia omnia. Dicit etiam

<--- Page Split --->

quod lapis opitistrite securitatem a bestis praebet : et si ponatur in alembico, hoc est, in vase aquae bullientis, cessant aupulle ebullitionis : et quod lapis endros liquescit, et quod ex eo resolvitur, restauratur eidem. Idem dicit quod lapis generatus ex spuma maris qui etiam spumu maris vocatur, ligatus super coxam praegnantibus mulieribus accelerat partum, et alligatus pueri collo tussim vehominem habentis, sedat tussim, Gale-

nus autem et Avicenna dicunt expertos Nota de corallo, esse, quod si rubeus corallus super dolentem stomachum directe contra locum doloris sit suspensus, sedat dolorem. Haec sunt experimenta physica, et a magnis viris probata, quae lapides virtutibus suarum formarum et specierum operantur. Ego autem lapidarium Aristotelem exposuissem, nisi quod non ad me totus liber, sed quaedam propositiones de libro excerptae devenerunt.

<--- Page Split --->

<--- Page Split --->