TRACTATUS I
DE CAUSA VIRTUTIS LAPIDUM, ET DESCRIPTIONIBUS EORUM, ET SIGILLIS QUÆ INVENIUNTUR IN QUIBUSDAM DEPICTA.
CAPUT I.
De causis virtutum lapidum pretiosorum, et redargutione ducentium in lapidibus non esse virtutes.
Considerationem autem facientes de lapidibus pretiosis, non loquemur de causa coloris eorum, neque de passibilite eorum, vel duritie, vel aliquo hujusmodi : eo quod de omnibus his in superiori libro expeditum est, quantum sufficit ad hanc intentionem : sed tria sunt quae potissime sunt investiganda, virtutis eorum causa videlicet, et descriptio eorum sigillatim, et sigilla quae inveniuntur in quibusdam eorum depicta. His tribus habitis, non quae-
rimus amplius physice scire de lapidum natura. Causa autem virtutis lapidum occulta est valde, et varia in ea sensisse videntur multi physiologorum. Multi etiam dubitare videntur an insit lapidibus virtus aliqua de his quae videntur esse in eis, sicut curare anthraces, fugare venena, conciliare corda hominum, facere victorias, et hujusmodi, asserentes nihil inesse composito nisi ex compositione et compositis. Operatio enim talis qualis dicitur inesse lapidibus, non causatur ex componentibus eosdem. Ex illis enim non convenit eis nisi calidum et humidum et durum et passibile esse et hujusmodi, quae in antecedentibus determinata sunt. Amplius autem cum nobiliora sint animata quam lapides, deberent, ut inquiunt, potius habere virtutes quae lapidibus attribuuntur quam lapides. His igitur et hujusmodi rationibus utuntur, qui nullas concedunt lapides virtutes habere.
<--- Page Split --->
Hujus autem contrarium expertum est sapientissime : quoniam magnetem videmus ferum attrahere, et adamantem illam virtutem in magnete restringere. Adhuc autem expertum est saphiros aliquos anthraces fugare, et unum tale videmus oculis nostris. Hoc etiam ab omnibus vulgatum est, et non potest esse quin in toto vel in parte sit verum quod ab omnibus communiter est dictum.
Fuerunt autem aliqui qui etiam virtutes speciales lapidibus dabant, et hoc ab anima lapidum esse dicebant, et sunt quidam Pythagoricorum. Ili enim dicunt solius animæ esse hoc, et non in una materia tantum, sed ab una extendi in aliam per operationes animales: sicut homo ad intelligibilia extendit intellectum, etiam imaginationem ad imaginabilia. Et hoc modo dicunt animam unius hominis vel alterius animalis egredi et ingredi in alterum, et fascinare ipsum, et impedire operationes ipsius: propter quod præcipiunt in operationibus cavere et declinare oculum fascinantem. Et hoc etiam modo dicunt, quidam augures impedimentum et profectum operationum fieri visu et auditu avium quarumdam vel aliarum bestiarum. Isti ergo tales dant animas lapidibus, et ipsas extendunt ad naturas quæ lapidibus attribuuntur.
Schola autem Pythagoricorum quam in multis secutus est Democritus, qui lapides animas habere dixit, omnia plena diis esse dogmatizat, sicut in carminibus suis postea cecinit. Orpheus enim dicebat deos virtutes divinas in rebus diffusas : Deum etiam nihil aliud esse nisi illud quod res format in omnibus rebus diffusum. In lapidibus ergo dicebat partem divinam esse, quam lapidum animam dicebat esse extendentem se ad res circa quas operatur. Hæc autem absurdissima sunt. Et de fascinatione quidem an verum sit an non, ad magicas pertinet. Deinde autem Deum esse diffusum in rebus ita quod rebus sit unitus et permixtus sicut aliqua virtus essentialis rebus, dementis est dicere: quoniam si
commiscetur rebus, erit generabilis in quibusdam rebus, et exiens de non esse ad esse et de potentia ad actum : quæ omnia impossibile est Deo convenire. Quamlibet autem rem habere aliquid divinum per quod appetit et agit ad esse divinum, vel divino simile, est verum et alibi hoc est determinatum. Animas autem nullas habere lapides in antecedentibus hujus libri determinatum est.
Propter quod etiam hæc et his similia opiniopræ pria. quasi derisoria relinquentes, dicamus lapides absque omni ambiguitate virtutes mirabilium effectuum habere,quæ quidem virtutes insunt eisdem non ex componentibus, sed compositum consequuntur ex causa quam infra determinabimus. Nec est verum quod has virtutes animata potius habere debeant, quia sicut est in omni re naturali, quod res occupata altioribus virtutibus, abstrahitur et impeditur ab inferioribus.Cujussignum est,quod intellectualia,sicut homines, non bene percipiunt immutationes elementorum, quemadmodum bruta, sicut pulli diversitates horarum et temporum melius judicant quam homines. Et homo ipse quando occupatur meditando, non operatur per visum et auditum, ita quod non percipit ea quæ sunt ante oculos. Sicut igitur est in tota natura, quod etiam animata altioribus virtutibus animæ occupata, non operantur virtutibus inferioribus nobilibus, quibus commixta non animata operantur. Nihil tamen est in universa natura quod Nihil est in universa nanon habeat propriam suæ specii operauna quod non habeat tionem, sicut scamonea choleram purpropriam suæ specii gare, et alia hujusmodi: hoc autem in operatiosemplicibus probatur medicinis, et in nem. scientia de incantatione et alligatione, ubi ostenditur membra diversorum animalium, aut collo, aut coxæ, aut alii membro corporis hominis alligata, mirabiles operari effectus. Idem est de herbis, radicibus, et lignis. Sed ipsæ carnes hominum: et quod minus videtur, superfluitas sicca egesta ab homine, et stercus luporum, mirabiles contra venenum vel alias pestes habent operationes. Propter quod et læ-
<--- Page Split --->
pides procul dubio operationes habere constat, aut omnes, aut fere omnes, licet in pluribus sint ignota operationes eorum. Et ideo dicit Joannes Damascenus, quod nulla res destituitur a propria st substantiali operatione. Risibile enim esset valde, quod diceremus qualitates primas velmentes habere operationes, et formas substantiales ipsis rebus ut fines naturae datos sicut divinum et optimum, omnino nullas habere operationes, licet non sint activae et passiva ad transmutandum materiam, cum sint operativa operationis illius quae illi perfecto convenit, quod natura pe: ficit per illud divinum et optimum
CAPUT II.
De quatuor opinionibus Philosophorum circa causam virtutum lapidum.
Quæsitum autem est multo tempore a Philosophis, ex qua causa tales virtutes infunduntur lapidibus : et diversas opiniones recitare dispendium esset. Tangamus igitur quatuor probabiles, et postea nostram dicamus sententiam, deinde per rationem confirmemus eamdem. Quidam autem dixerunt ab elementis componentibus lapides tales inesse virtutes, quibus cum objicitur, elementa, non operari nisi qualitatibus primis, et operationes lapidum ad qualitates primas non posse reduci. Respondent elementa quasdam habere operationes per se, quasdam autem in mixto : quia in mixto qualitas elementaris operatur mota sicut instrumentum, et tunc habet multa operari qua per se non operatur. Et ideo sicut ad aliam virtutem non reducitur alteratio cibi et elevatio et mutatio ad carnem, nisi ad calorem digestivum quem scimus esse calorem ignis, et quod congregat homogenia et disgregat heterogenia, sicut dictum
est in secundo Meteororum : ita dicunt isti et non alii virtuti quam elementari esse attribuendum quid sit in elementato : eo quod elementatum non operatur nisi mediante virtute elementorum qua sent in ipso. Haec ergo est opinio quorumdam antiquorum Philosophorum, quam Alexander Graecus Peripateticus defendere videtur : eo quod ipse omnia quaecumque sunt, sive sint animata, sive non, elementis attribuit. Ita etiam quod dicit intellectum esse quoddam elementorum complexionem consequens. Ipsa enim elementa cum complexa sunt, mirabiliorum et altissimarum dicit esse operationum. Virtutem autem quae in commixto regit et dirigit qualitates elementales, non dicit esse nisi complexionem consequentem, et hanc mirabilem asserit esse : et probat per opera alchimiae in quibus simplicia parum prosunt : et cum complexa fuerint, admirabiles valde reddunt effectus.
Haec autem opinio Platoni non placuit, opinio Platonis. qui omnia inferiora dicit esse ideata a superioribus ideis, quas separatas et mire potentiae esse dicebat. Illa enim sunt quae generant quidquid generatur, ut asserit. Dicit autem quod ea quae separatorum majorem accipiunt similitudinem, et in quibus separata minus immerguntur materiae, esse virtutes mirabiles in operatione simili operationi ideae separatae. Operationem ideae separatae esse dicit operari transmutando et alterando materiam generabilium et corruptibilium. In quibus ergo rebus minus mergitur idea materiae, in his adhuc postquam incorporata est, mirabiles res operari non cessat. Et sic dicit esse in lapidibus pretiosis et in aliis multis rebus naturalibus. Probationem autem hujusmodi sententiae non quidem ex Platone, sed ex Platonicis sicut ab Apuleio et quibusdam aliis collegimus, dicentibus quod subjecto mortalium rerum et defuncto, hoc quidem quod immortale est in rebus, mirabilia operari non cessat. Dicunt etiam isti, quod si operationes istae elementis attribueren-
<--- Page Split --->
tur, sicut quidam dixerunt Pythagorici, aut elementorum complexioni, quod tunc sicut complexio est unica, ita operatio lapidis esset una. Nunc autem multas videmus. Adhuc autem sive qualitas elementalis operetur per se, sive in complexo, non operantur qualitates elementales nisi transmutando materiam quam afficiunt : nulla autem tali transmutatione facta substantiae videntur operari lapides pretiosi : propter quod etiam alicujus separati principii videtur esse operatio istorum. Haec igitur est opinio Platonicocrum.
Hermes autem et quidam sequaces ejus Indorum plurimi multa et universali virtute differentes, dicebant omnium inferiorum virtutes esse in stellis et imaginibus coelorum. Omnes autem virtutes infundi in inferioribus omnibus per circulum Alaur, quem primum circulum imaginum coelestium esse dicebant. Has autem virtutes descendere in res natura nobiliter et ignobiliter. Nobiliter autem quando materiae recipientes has virtutes, fuerint superioribus magis similes in lumine et perspicuitate. Ignobiliter autem quando materiae fuerint confusae et fetalente, in qua quasi opprimitur virtus celestis. Hanc igitur causam isti dicunt, quoniam lapides pretiosi prae aliis habent mirabiles virtutes : quia videlicet in substantia magis simulantur superioribus, et in lumine et perspicuitate : propter quod a quibusdam eorum stella elementales esse dicuntur lapides pretiosi. In superioribus enim, ut inquiunt, quasi quatuor colores inveniuntur, qui etiam frequentiores sunt in lapidibus pretiosis. Quorum unus est orbis non stellati, qui ab omnibus dicitur saphirus, et hunc colorem primo habet saphirus, et denominat. Participant autem ipsum posterius alii quidam lapides. Secundus autem est, qui est plurimum stellarum, et est ille qui vocatur lux candens et albescens : et hunc solorem habet diamas et beryllus et multi aliorum. Tertius est, qui vocatur ignescens et rutilans, qui est in Sole et
Marte et in quibusdam aliis : et hunc primo quidem accipit carbunculus, et postea palachius sive palatius et granatus et quidam alii. Ideoque dicunt carbunculum nobilissimum et universaliter habentem virtutem omnium aliorum lapidum : quia sol cujus virtutem similem accipit, nobilior est omnibus virtutibus coelestibus, et est sua virtus universalis dans lucem omnibus coelestibus et virtutem. Quartus autem est rubeus obscurus, tam in stellis quam in quibusdam aliis lunae mansionibus inventus : et hic invenitur in lapidibus habentibus obscuras nubes, sicut in calcidonio, amethisto, et aliquando in smaragdo, et in quibusdam aliis. Propter haec et hujusmodi dicta talem isti induxerunt opinionem.
Avicenna autem et quidam alii sequenOpinio Avitensem. tes eumdem, dixerunt in omnibus naturis quaedam aliquando apparere prodigia ex imaginatione superiorum motorum. Contendit enim hic Philosophus intelligentias quae movent orbes, nequaquam posse intendere particularem motum hunc vel illum, nisi per apprehensionem aliquam particularium, et hanc apprehensionem dicit imaginationem equivocare seu æquivoce vocari ad imagineum quae pars est animæ sensibilis in animalibus. Practice autem omnia quæ fiunt, ut inquit, præexistunt in conceptionibus motorum stellarum et orbium. Adhuc autem talem inquit esse obedientiam totius materiae generabilium ad motorem, qualis est obedentia nostri corporis ad nostras animas. Nos autem in nobis sentimus, quod ad quamcumque formam concepimus, movetur corpus nostrum delectabiliter, vel horrendo, vel fugiendo. Sic igitur dicit frequenter diversa concipere animas coelestium, et tunc materiam moveri per obedientiam ad illud, ex hoc esse quod diversas virtutes gencrata accipiunt, quas nos complexionales vocamus, et maxime lapides in quibus est commixtio prima facilius mota ad imaginationem hujusmodi, quam alia in quibus est major diversitas propter ani-
<--- Page Split --->
nur opera quaè infunduntur illi. Hæc igitur dicta sunt ab Avicenna et sequentibus cum, ut videtur accipi in quibusdam dictis suis quaè de magici et alchimici composuit.
CAPUT III.
corruptis his nihil manet eorum quæ sunt in ipsis, nec est resolutio commixtorum in elementa et ideas, sed potius solum in elementa ex quibus componuntur. Si ponerentur autem esse hujusmodi idæ, inutiles essent : eo quod non proportionarentur materiae, nec contingerent eam, nec transmutarent. Omnia enim talia videntur esse in materia ipsa et non separari ab ea. Per hæc igitur et his similia dictum Platonis improbatur.
De improbatione dictarum opinionem.
Dicta vero Alexandri Peripatetici convenientia ideo non sunt, quia scimus quod licet quodlibet calidum simplex et calidum commixtum diversas habet operationes, tamen conveniunt in genere congregandi videlicet homogenia et heterogenia. Idem autem dicimus de frigido, humido, et sicco. Operationes autem lapidum nec in genere nec in specie conveniunt cum simplicium operatione, sed magis prodigiosæ et mirabiles esse videntur. Adhuc autem male dictum est nihil dirigere et informare qualites elementorum, nisi ipsam mixtionem et complexionem. Sic enim non oportet esse species et forma alia nisi complexio, quod falsum esse ostensum est, et ostendetur a nobis in libro de Anima et in philosophia prima : propter virtutes enim lapidum non complexionales nec elementales, præ omnibus magici utunturlapidibus pretiosis tam in annulis quam in cæteris imaginibus, quorum effectus est mirabilis. Propter hoc autem et hujusmodi falsificatur dictum Alexandri.
Quod autem dicit Plato de ideis, a multis inconvenienter dictum esse ostensum est : et nos de hoc alibi disputabimus, quia negotium de ideis majoris est egens inquisitionis, quam sit propositum negotium in quo sumus. Sed hic supponatur non esse ideas alias formantes generativa, neque aliquid immortalium in corporibus mortalibus et corruptibilibus : quia
Omnibus tamen Antiquis probabilius Improbatio Dixit Hermes de causa virtutis lapidum : Hermetis, quia scimus pro constanti omnium inferiorum virtutes a superioribus descendere. Superiora enim substantia et lumine et situ et motu et figura influunt in inferioribus omnes nobiles virtutes quæ sunt in ipsis. Tamen hoc dictum imperfectum est in physicis, licet forte in astronomici et magicis esset sufficiens : quia in physicis dicitur causa quæ est in materia operans : talis autem est elementalis aut qualitates elementorum prout sunt in commixto, vel forma substantialis tales complexiones consequens. Docet enim Ptolemaeus in libro qui Alarba dicitur, effectus stellarum ideo esse diversos et incertos, quia in inferioribus in fluxu proveniunt ad ipsa per aliud, et per accidens. Per aliud quidem, quia per virtutes elementales quæ informant. Per accidens autem, quoniam non perveniunt ad inferiora nisi per esse universale, quod inconfusum et incertarum dispositionum est, eo quod aliquando materia est receptibilis virtutis cælestis, aliquando nequaquam, et aliquando recipit eam secundum parum, aliquando secundum multum : et hoc ignorantes multi qui divinant in astris, sæpe mentiuntur et abominabilem suis mendacis faciunt scientiam, cum sit bona et utilis valde.
Quæ autem Avicenna de prodigiis diImprobatio cit, prodigiosa esse videntur. Non enim Avicennae, imaginatio potest aliquo modo intelligentiis cælestibus convenire : nisi enim sunt conceptionem tales in eis, quæ motu
<--- Page Split --->
ce1i et elementalibus qualitatibus non explicentur, eo quod nihil est inordinatum in eis : hoc autem alibi ostendetur, quia multa oportet permitti, sed haec convenienter deberent ostendi. Sed hoc sufficit, quod in Physicis et in Cælo et Mundo perfecte de talibus dictum est, quantum permisit consideratio physica. Intellectus enim practici sunt et per se formales ad opus naturae, quos cœlestes motus explicant sicut instrumentum. Nec unquam conceptio aliqua est in motore nisi talis. Unde autem est 'quod intendit hunc vel illum, in parte dictum est in Cælo et Mundo : sufficienter autem in prima philosophia habet determinari.
CAPUT IV.
De vera causa virtutis lapidum pretiosorum.
Refutatis igitur omnibus his, dicimus cum Constantino et aliis quibusdam, quod virtus lapidis causatur ab ipsa lapidis specie et forma substantiali. Sunt autem quaedam virtutes mixtorum miscibilia habentes pro causa, quaedam autem ipsam speciem. Et hoc clarius videtur in his quae melius aliis specificata et formata sunt, sicut est homo, qui operatione qua homo est, habet intelligere, quae ex nullo causatur complexionante. Idem autem est in brutis et in vegetabilibus, sicut probatur in Ethicis, ita quod omnis rei propria est operatio, et proprium bonum secundum speciem qua formatur et perficitur in esse naturali. Hujusmodi autem speciei instrumenta sunt omnia complexionantia, eo quod ipsa continet omnia, et ipsa non existente, corrumpitur et dissolvitur complexionatum. Forma enim continet materiam sicut divinum et optimum illius, et non continetur ab
ipsa, nec desideratur materia in natura : quia sui non indigeretur nisi ad esse individui et non ad esse divinum. Haec autem in libro de intellectu et intelligibili et in prima philosophia clarius elucidabuntur. Forma igitur ista inter duo est haec, inter cœlestes virtutes a quibus datur, et super materiam complexionatam cui infunditur. Si ergo in se consideretur, ipsa est essentia simplex, unius tantum operativa, quodcumque est illud quod unius est tantum efficere unum, et ab unico est unicum, sicut tradit tota universitas Philosophorum. Si autem haec forma consideretur ut est virtutibus cœlestibus primo multiplicatis per superiores et inferiores, et omnes imagines et circulos quos duodecim signa cum stellis suis distribuunt super horizontem rei illius cui influitur forma, et secundo secundum quod ad eam operantem sunt virtutes elementales, erit ipsa forma multiplex valde secundum potentias naturales suas quæ circumstant essentiam suam simplicem : et sic multorum effectuum erit effectiva, licet forte unicam habeat propriam operationem. Non enim potest dici virtutes causarum per aliquid non manere in effectibus. Et hoc est quod fere omnis res non ad unicam tantum, sed ad multa valet quando suæ sciantur operationes. Comparata vero ad illud cujus est forma, hoc est, ad materiam, est potentior et impotentior, secundum quod bene dixit Hermes. Et hac de causa lapides ejusdem speciei inveniuntur potentiores et minus potentes in effectibus suis : forte etiam inveniuntur aliqui nullum omnino speciei habere effectum propter confusionem materiae, sicut homo nullam habet operationem humanam secundum quod est homo : licet enim species secundum rationem non participent secundum magis et minus, secundum tamen esse et principium actionum secundum magis et minus inesse videmus speciem fere omnibus rebus 1. Et ideo in his quæ speciem conse-
<--- Page Split --->
quuntur virtutibus, inveniuntur efficaciores res vel minus efficaces, vel omnino impossibiles ad operationes quae fiunt per virtutes speciem secundum naturam consequentes. Est ad memoriam hoc revocandum, quod in secundo Meteororum diximus, lapidum species a1 individua quodammodo esse mortalia, sicut et homines, et extra loca generationis suae diu contenti corrumpuntur, et non nisi æquivoce retinent nomen speciei, licet in figura et colore eorum hoc non nisi per lon-
gissimum tempus possit deprehendi. Et sicut in animalium factura et in complexione aliquando tanta est disgratia, quod animam hominis non attingit, sed solum qualemcumque hominis figuram : ita etiam est in lapidum generatione, aut propter inordinationem materiae, aut propter vehementissimas virtutes celestium in contrarium moventes,sicut diximus in secundo nostrorum Physicorum. Haec igitur et tanta de virtutibus lapidum dicta sunt in communi, etc.
<--- Page Split --->