TRACTATUS II
DE ACCIDENTIBUS LAPIDUM.
CAPUT I.
De his quæ per se accidunt lapidibus.
Nunc autem de his quæ per se lapidibus accidunt, est dicendum. Accidentia autem quæ primitus accidunt lapidibus in communi, sunt multa. Primum tamen inter ea est commixtio materiae. Dicamus quod si materia est sicca vehementer, tunc ipsa non bene erit commiscibilis : et tunc aut locus erit porosus, non solidus, aut solidus. Si non est porosus, sed solidus, generatur valde lapis unus sabulosus, quando sic capitur proferens minutias sabulosas, qui diversificatur secundum quantitatem siccitatis et caloris ipsum coagulantis. Quia aliquando forte confricatur in sabulum, quando caliditas multa exsiccavit : et si locus est valde porosus, per quem ubique egreditur calor coquens terram unctuosam, tunc calor ille dividit materiam illam in parva, et decoquit eam in sabu-
lum minutum. Et si fuerit materia viscosa valde, tunc divisa redigitur in parvos lapillos diversarum quantitatum, qui durissimi sunt et diversorum colorum propter materiae diversitatem. Lapides autem quando secantur, optime planantur, et pulvis qui abraditur est minutissimus, sunt ex materia optime commixta, in qua primo operatum est humidum faciens fluere quamlibet partem sicci ad quamlibet, et postea apprehensum humidum est exsiccatum : et ideo lapis talis bene est commixtus. Est enim subüle et humidum bene commiscibile, cum sit penetrativum partium et partis partium, sicut dictum est in secundo Peri genescos. Præ omnibus tamen et hi lapides bene commixti sunt, qui vaporabiliter miscentur, et illi præ omnibus poliuntur bene et splendidi efficiuntur : eo quod substantia vaporis jam vergit ad subtilitatem aeris et humiditatem : et hæc duo sunt subtiliora, et magis se invicem penetrantia in forma aeris quam in forma aquæ et terræ. Ex eisdem autem causis est compactio et continuitas bona, et his opposita. Quorumcumque enim materiae optime commixtæ sunt, nisi calidum decoquens exsiccet humidum, horum est optima continuitas
<--- Page Split --->
et compactio fortis. Hujus autem signum est in operibus artis quæ naturam imitantur. Hi enim qui lateres faciunt, primo quidem cum terra commiscent aliqua quæ cohærere faciunt partes, sicut sunt stercus equi et aliquod hujusmodi, et facta materia glutinosa, student hæc optime commiscere : et quanto melius hæc commixta sunt, tanto planiores et compactiores fiunt lapides. Idem autem faciunt figuli, qui non quamcumque terram, sed tenacem quæ glis vocatur, in materiam sumunt, cum de luto fingere volunt : commiscent autem optime antequam fingant : et tunc residere permittunt ad tempus in ea humidum, et superfluum humidum ad solem extrahunt : et deinde coagulant vasa ad ignem digustione quæ vocatur opesis. Oportet igitur et naturam hunc habere modum in commixtione lapidum. Terra ergo primo penetratur humido, aut corporali, aut spirituali : et deinde autem ab ea separatur humidum superfluum, et postea tempore longo inviscatur in ea humidum continuans, et per calorem opteticum extrahi non potest, hæc materia per talem digestionem convertitur in lapidem. Et si inveniatur terra aliquando non complete conglutinosa juxta lapides illos, scimus quia talis materia satis est passa, et ideo indigesta remansit. Lapidum autem genera quæ ex aqua fiunt, quæ passa est a terrestri sicco frigido, optime compacta sunt, et quasi polita esse videntur, propter hoc quod aqua est de numero politorum, et ejus quælibet pars in quamlibet fluit, et in tali continuitate coagulatur et congelatur in lapidem. Hoc modo dictum sit de lapidum commixtione.
CAPUT II.
De his quæ bene et male commixta sunt, et de causa diversitatis colorum in lapidibus pretiosis.
Modus autem quo determinatur de coloribus lapidum, sumendus est ex libro de sensu et sensato, cujus nos scientiam infra trademus tempore opportuno : et ideo quæ hic supponimus, ibi erunt manifesta. Supponitur igitur hic, quod omne quod est perspicuum in quocumque genere corporum, est causa ex multis partibus perspicuorum corporum, quæ veniunt in compositionem corporis quod est perspicuum. Adhuc autem album causatur ex multis perspicuis in altera re determinatis. Nigrum autem ex partibus opaci corporis opprimentibus partes perspicuas quæ sunt in eodem corpore.Medii autem causantur ex compositione horum per tres vias, sicut in scientia de 'sensibilium generatione radetur. Dicamus igitur quod omnes lapides perspicui causantur ex multa materia aeris et aquæ, quæ terrestri apprehendente materia est congelata et congregata : et si illa quidem perspicuitas non est coloris alicujus, sed remanet perspicuitas aeris vel aquæ, tunc signum habet quod sola frigiditas excellens apprehendit materiam : et hæc est sicut perspicuitas crystalli et berylli et adamantis et lapidis qui vocatur iris. Sed differentiam habent in perspicuitate et natura aquæ : quoniam crystallus non solum materiam aquæ habere videtur, sed aquietatem declinantem in aereitatem, propter quod maxime perspicuus est, et ad claritatem declinans. Beryllus autem magis ad aquam declinat : unde cum solvitur, quasi aquæ guttæ magnæ manare videntur. Adamas
<--- Page Split --->
autem magis habet aqueitatem tractam ad siccum terrestre : propter quod obscurior est et durissimus, ita quod collidat alia metalla præter chalybem durissimum : eo quod chalybs etiam est aqueitatis et terrestreitatis siccissimæ. Et ideo fit etiam quod lapis adamas cum fuerit acuti anguli, scindit et incidit omne ferrum, et penetrat in scindendo omne metallum. Iris autem fit ex aqua quasi jam rorante, quæ partim vapore, partim ex rore resoluto congelatur. Et ideo etiam in sole positus, colores iridis depingit in opposito pariete. Similes autem hi lapides ex similibus fiunt materiis. Juxta enim ripas fluviorum frequentissime inveniuntur lapides obscuræ perspicuitatis, secundum magis et minus, quorum color non causatur nisi ex perspicuo, aut ei composito, aut commixto cum terrestri obscuro in parte vel in toto : et horum colorum quia facile est ex dictis scire causam, pertranseo. Niger autem color in lapidibus frequentissime causatur ex terrestri combusto : propter quod etiam ut frequenter lapides nigri durissimi sunt, et magis polibiles quam secabiles sunt. Hic enim color non causatur nisi ex privatione perspicui in commixtione, sicut patebit cum de scientia colorum tractabitur. Medii autem colores sunt rubeus in genere, viridis, et flavus, et differentiæ ipsorum. Et sicut dicetur in libro de Sensibilibus rubeus erit quando super perspicuum luminosum infunditur fumus tenuis succensus. Et iste invenitur in quibusdam lapidibus, qui yocantur hyacinthi aquatici, et in tribus generibus carbunculorum : propter quod ab Aristotele omnes illi calidi secundum naturam esse dicuntur. Differunt autem in rubore : quoniam si fuerit perspicuitas multa et fumus superfusus valde tenuis, et lucidus, est color ejus qui yocatur palatius sive palatium. Si autem fuerit perspicuitas multa et fumus quasi igneus accensus spissus, tunc est color ejus qui vere dicitur carbunculus :
et ideo ille qui vere speciem suam attingit, lucet in tenebris sicut noctiluca, et maxime quando superfunditur aqua clara et limpida. Si autem fuerit perspicuitas aliquantulum spissa, et fumus supernatans fuerit obscurior aliquantulum, erit color ejus quem vocant granatum, co quod ad modum grani maligranati coloratur. Et hos omnes tres vocat Aristoteles carbunculos, et nobiliorem et sicciorem inter hos dicit esse granatum, cum tamen minoris sit pretii apud exclusores et artifices. Ille autem qui a quibusdam hyacinthus aquaticus vocatur, colorem habet qui componitur ex aquatico perspicuo limpido et non aereo : et superfusum habet fumum aquaticum succensum, sicut est in nube cœli, et non in aurora. Eodem autem modo inveniemus colores lapidum perspicuorum, qui sunt flavi coloris. Si enim lapis sit perspicuæ substantiæ, et valde clarae, et immixtum habeat subtile terrestre valde combustum, tunc erit color saphiri clarissimi, et habebit differentias colorum, secundum quod illud perspicuum cum illo terrestri subtili combusto fuerit clarius et obscurius. Flavus enim clarus et purus color absque dubio causatur ex multo perspicuo : quoniam visus penetrat in ipsum, ita quod lux non obviat visui nec aliquod luminosum. Si autem cum tali combusto vaporoso terrestri sit perspicuum aqueum aliquantum spissum, tunc resultat color hyacinthi, qui satis minus clarus est quam color saphiri nobilis. Color autem scintillans et cerculeus causatur ex lucido perspicuo quod superducitur tenui et modico vapore aqueo incenso, et hic est color viridis qui topazion yocatur : et in quocunque lapide inveniuntur venæ aurei splendoris, sicut in chrysophaso et chrysolito, color illarum venarum ex eadem causa generatur. Sunt autem multi lapides perspicui, qui sunt virides, sicut smaragdus, et chrysolitus, et lapis qui yocatur prama, licet diversa viriditas sit in eis. Omnium autem horum colores
<--- Page Split --->
v una et eadem causa generantur : fit enim perspicuo aqueo cum terrestri fortiter adusto : et secundum quod hoc est clarius vel minus clarum, fit etiam illa viriditas clarior et minus clara. Hujus autem signum est in vitro quod ex communicione fit plumbi : hoc enim est viride valde, et efficitur tanto purius, quanto sepsius et magis comburitur. In combustione enim iterata depuratur perspicuum et subtilitatur et aquae naturae magis infunditur claritas luminis ignei : et ideo clarificatur. Color autem modius qui quasi fulvus est et caeruleus, sicut est in lapide qui vocatur corneola, causatur ex perspicuo terminato, quod spisso fumoso aqueo similiter et terrestri succenso superinfusum est. Et isti sunt fere omnes colores qui in lapidibus pretiosis inveniuntur. Post eum qui est onychini, et niveum scintillantem, quo dicitur colorari lapis qui dicitur orphanus. Componitur enim lapis onyx sive onychinus ex substantia quae est dupliris coloris, et invenitur aliquando ex pluribus coloribus quam duobus, ut frequenter autem componitur ex duplici colore, quorum unus supernatat alii. Inferior quidem est sicut carneus, qui est ex terrestri valde fumoso vaporabiliter commixto. Superior autem est subpallidus aliquantulum fuscus, et hic causatur ex victoria perspicui super opacum in commixtis partibus : ita tamen, quod opacum sit alterans album. Ex tali substantia est quando aqueum commixtum terreo subtili pauco vaporat et evaporando coagulatur in lapidem. Inveniuntur autem onychini valde rubeas habentes vias et albas valde, quorum: colorum non est difficile invenire causas ex prædictis. Niveus autem scintillans absque dubio causatur ex hoc quod ipse commixtus est ex perspicuo corpore quasi firmato : omnis enim perspicui pulvis invenitur albissimus : et cum continuatur pulvis, resultat corpus album micans, sicut margarita : quod contingit ex vbereratione luminis
ad superficies partium politarum : proter quod lapis dicitur aliquantulum lucere in tenebris sicut noctiluca. In die enim tegitur lux quae est incorporata diaphano in lapide propter majus lumen, sed in nocte lucet : et ideo in die lapis ille albus videtur sicut noctiluca. Horum autem omnium perfecta ratio tradi habet in scientia de sensibilium generatione. Invenitur autem lapis multorum valde colorum : propter quod etiam panthera vocatur, cujus omnes colores causantur ex diversis substantiis, ex quibus componuntur partes : eadem enim ratio est in toto et in parte quoad corporis tincturam. Tanta igitur et tot ad scientiam colorum qui invenitur in lapidibus pretiosis, dicta sunt. Amethistus autem sequitur rubinum in perspicuo obscuro. Et chalcodenius sequitur beryllum in substantia quasi perspicua lutea et fætulenta, sicut plumbum imitatur argentum.
CAPUT III.
De causa colorum in lapidibus perspicuis non terminatis et non pretiosis.
Lapides autem hi qui perspicua e et non terminata inveniuntur substantiae, multorum valde sunt colorum, et sunt quatuor generum, ut in communi sit dicere, silices videlicet, tofi, et quadrum, et marmor. In omnibus his generibus inveniuntur colores multi, niger videlicet, glaucus, virens aliquantulum, et albus. Extra genus autem marmorum vix rubeus magnus lapis, sed parvuli rubei inveniuntur præcipue in marmorum generibus. Et de omnibus generibus colorum eadem est ratio qua e in præcedentibus dicta est : sed hoc accidit generibus marmorum, quod abstractæ ab eis partes mi-
<--- Page Split --->
cant aliquantulum sicut metallis mixtae sint. Et hoc contingit hac de causa, quod in substantia eorum commixtum ingreditur perspicuum, cujus superficies quando est inspissata in partibus, fulget vel micat. Et haec una causarum est quare est nobilius genus marmorum cæteris generibus lapidum. Niger autem frequenter in tali genere lapidum causatur ex terrestri fuliginoso commixto coagulato. Albus autem ex tercresti subtilissimo, quod commixtum est aqueo multo : hoc enim albescit decoctum, sicut facit terrestre in caseo et lacte. Glaucus autem causatur ex terrestri opaco, quod alteravit modicum album quod ex terrestri subtili et aqueo multo coagulari cœpit. Virens autem in omni genere causatur ex multo aqueo, vaporibus simul irrorantibus immixto, et sic coagulato. Guttarum autem genus est habens plures vel omnes has mixtiones in partibus, propter multi generis materias in loco illo congregatas. Tofi autem frequenter aut terrei sunt coloris, aut albi, sicut pumices. Hoc enim genus lapidis ex terra in qua spumat aqua eidem terræ commixta, generatur : et ideo cum calido coagulatum est digostione quæ optesis vocatur, spongiosum et leve, invenitur. Pumex autem fit ex aqua magna, cujus spuma vehementer passa est a terrestri sibi permixto : et ideo est albus propter spumæ talis albodinem. In generibus autem marmorum album quod vocatur alabastrum, absque omni ambiguitate componitur ex multo perspicuo, quod est alteratum et passum vehementer a terrestri subtili : et sic resultat in eo color nobilissimus micans : hoc autem quod vocatur porphyricum marmor, habet colorem obscuræ carnis cum albis guttulis : et nos jam diximus causam talis coloris. Silices vero ut plurimum sunt fusci coloris : cujus etiam causa est sufficienter assignata. Sufficiat ergo de coloribus lapidum hoc quod nunc dictum est.
CAPUT IV.
De causa duritiei diversæ quæ est in lapidibus.
Dicemus consequenter de diversitate duritiei quæ multarum diversitatum invenitur in lapidibus. Omnia enim genera lapidum pretiosorum adeo sunt dura, quod nec lima aliquid ab eis tollitur, quod collisi ad se fortiter vel ad chalybem induratum, emittunt ignem. E contra vero fere omne genus tofi ita invenitur parum habens de duritie, quod modico instrumento incisibile est. Lapides autem quidam albi qui vulgariter creta vocantur, et quidam etiam molliores et albiores inveniuntur minus habentes de duritie in generatione lapidum. Omne autem genus silicis durissimum est, et post hæc marmora in genere suo. Quadrum autem medium est in duritie lapidum, et tamen in illo invenitur major et minor durities : sed hoc accidit communiter lapidibus durioribus, qui diu jacentes in aere tempore frigoris, postea ad solem scinduntur in multas partes. E contra autem qui sunt minus duri, nisi sint male commixti quasi in modum calcis combusti optesi coagulante, quanto diutus in aere jacent in ædificiis, meliores efficiuntur et duriores, et non scinduntur ex frigore. Physici autem est assignare causam horum accidentium ex materia et efficiente, quemadmodum in aliis dictum est. Dicamus igitur quod causa generalis duritiei est siccitas. Cum enim durum sit habens potentiam naturalem ad resistendum tangenti, et molle ejus naturæ habeat impotentiam, non potest causari nisi ex sicco quod in seipso stat non cedens ad alterum. Siccitas autem ex duobus causatur in natura la-
<--- Page Split --->
phlum, sicut superius patuit. Aut enim est ex hoc quod ex terrestri materia calidum epota vit humidum, et ideo remansit terrestre induratum. Aut est ex hoc quod acritas frigidissima vehementer apprehhndit humidum perspicuum, et ipsum id sui proprietatem convertendo expressit humidum, materiam vehementer comprimendo, et induravit et excellenter comphagit, sicut est in lapidibus perspicus : propter quod durissimi sunt : et collisi etiam ignem emittunt, et non sustumet limam : sed oportet quod quasi lapando et confricando poliantur. In cetris autem lapidibus ex materia terrae tactis causa duritiei majoris non est nisi major ariditas, quae causata est ex calido tortiori vel minus forti ex parte efficientis, et ex humido facilius et minus facililhter a materia separabili quantum est de parte materiae : unctuosum enim valde humidum de facili continuatur, et omnino aqucum de facili vaporat : propter quod lapides qui sunt ut creta, vel mollores quam creta, valde albi sunt, et tumtram albam relinquunt in his quae tanhunt, pro certo humido valde evaporabili commixti sunt, et calido excellenti ultra coagulationis mensuram combusti sunt, et jam calcinari inceperunt : propter quod in muris non remanent : quia shro calcinato exterius semper sunt aspari, et hoc recedens in caementi tenacitatem, relinquit aliam partem lapidis cahmonto non conglutinatam : et ideo cadum de muris lapides isti, et murus de ipsis post modicum tempus efficitur sicut materia. Silices autem durissimi sunt : ro quod humidum eorum non separabile a materia, multum est epotatum, et vehhmunti ariditate terrestri est induratum. Et ideo etiam illi caementum non bene accipiunt : eo quod poris eorum constritis non imbibitur : propter quod in architectonicis latomi his raro utuntur, et dihunt quod isti lapides scindunt muros. Marimorum autem genera alia optime commixta sunt et vehementer decocta, et ideo dura sunt, et muris apta. Sed qua-
dri lapides plus caeteris conveniunt ædificis, et quando vehementer duri sunt, tunc siccitas est eorum magna et parvum humidum continuans partes : quod quando frigore congelatur, relinquit exteriores partes et fugit ad interiores : et est tale humidum non bene partibus incorporatum, et ideo de facili movetur ad interiora et exterioria : propter quod postquam ipsum frigus comprimens mobile fecit, epotatur a proximo calido solis, et tunc in diversa dividitur lapis. E contra autem lapides aliquantulum humidi humido bene membris lapidis inviscato, in aere vehementer essiccantur, et ideo duriores et meliores in ædificiis per longitudinem temporis efficiuntur. In tofis autem causa mollitiei est humidum non vehementer extractum, nec terreo excellenter commixtum : et ideo mollis est tofus, et ad ignem positus, non coquitur ut later, sed formatur in cinerem terrestrem. Haec igitur de duritie lapidum dicta sunt : ex his enim et aliae diversitates de facili possunt cognosci.
CAPUT V.
De dolabilitate et indolabilitate lapidum.
Ex istis jam patere potest dolabilitatis et indolabilitatis causa. Lapides enim excellenter duri dolabiles non sunt, sed comminubiles in parva, et quando ordinatos non habent poros, non scinduntur ad regulam. Sicut enim in lignis contingit nodositas ex diverso fluxu sicci, ex quo ligni generatur corpus, ita contingit ex diversa commixtione in lapidibus et materiae confusione : et nodositas illa facit, quod lapis inordinate frangatur et non ad regulam : durissimi tamen et siccissimi lapides, sive nodosi sint, sive
<--- Page Split --->
non, comminuibiles sunt magis quam dolabiles : eo quod constrictione aut optesi constricti et districti sint pori in illis, ita quod in diversa dematur scissura et divisio ipsorum. Quicumque autem non ultra temperamentum lapidis sunt constricti vel indurati, dolabiles bene sunt et secabiles ad regulam : licet non possint secari ut ligna, sed potius per partes minutatim extractas, reliquo corpore lapidis simul manente. Iste igitur est modus dolabilitatis et indolabilitatis lapidis. Hoc etiam ostendunt ipsa artis latomorum instrumenta : latomi enim lapides dolabiles dolant ad regulam secundum totam superficiem lapidis : indolabiles qui comminuibiles sunt, non in tota superficie dolantur, sed sufficit, quod plures anguli non planæ sed asperæ superficiei pertingant ad lineam, sicut dicuntur facere latomi Lesbii, eo quod in Lesbia insula non nisi lapides comminuibiles inveniuntur.
foramina , et factus est lapis porosus, propter inclusum aerem in foraminibus illis natans super aquam. Compactio autem præcipue facta partium est ab humido undique penetrante lapidis materiam : propter quod quamlibet partem ejus fluere facit ad quamlibet partem : et ideo compactus factus est lapis : hoc autem humidum est corporale et aqueum, aut spirituale, aut aereum. Et quia aereum subtilius est quam aqueum, ideo compactioris substantiæ sunt lapides ex vaporibus commixti, quam ex alia substantia aquæ vel terrae. De causa autem gravitatis aut levitatis lapidum superfluum est hic intendere, cum de hoc in libro de Cælo et Mundo sufficienter sit pertractatum, ubi ostensum est quare lapides leviores sub aqua merguntur, cum ligna graviora supernatant aquis. Hæc igitur in communi de lapidibus dicta sunt.
CAPUT VII.
CAPUT VI.
De causa porositatis et compactionis lapidum, et gravitatis et levitatis eorumdem.
De causa multitudinis parvorum lapidum juxta littora, et de ordine laterum qui aliquando in littoribus quasi artificialiter positi inveniuntur.
Juxta hunc modum etiam determinatur de causa porositatis lapidum et causa compactionis eorumdem. Inveniuntur enim lapides quidam tantæ porositatis, quod natant super aquam, sicut lapides quos ejicit Vulcanus, et pumices quidam compactissimi inveniuntur, sicut lapides pretiosi et marmorum genera : quidam autem quasi medii inveniuntur inter hæc. Et causa quidem porositatis non est alia, nisi quia humidum non totum commixtum fuit cum terrostri, sed in diversis partibus ejus stetit, sicut in vase, quod cum epotatum fuit optesi, remanserunt
Præter omnia jam dicta accidit aliquando juxta ripas fluviorum et marium inveniri multitudinem magnam parvorum lapidum colligatorum quasi cæmento fortissimo, ac si de muro aliquo sumpti sint : propter quod etiam putant quidam opera Antiquorum fuisse ibi et destructa per aquam. Et quod mirabilius est, per totam longitudinem littoris invenitur aliquando ordo laterum, ac si artificialiter ibi positi sint : cum tamen hoc non videatur esse opus artis : eo quod valde tenue est, non habens modum muri alicujus, sed tantum later juxta laterem sic nihil supra se vel infra se de
<--- Page Split --->
luteribus. Dico autem quod causa primo inter ista duo, videlicet quod lapides parvi quasi caemento inveniuntur conglutinuti, est quod primo coagulati fuerunt illi silices diversi, et fuit in loco illo materia ad modum calcis adusta per optesim, cui postea in aqua commiscuit eam, et lapides per eamdem iterato decocti conglutinati sunt. Est autem durissimum illud caementum : quia quotiescumque decoquitur optesi siccum terrestre, calcinatur et iterato optesi supra modum durum efficitur, quasi inconsumptibile per ignem. Hoc autem in operibus probatur artis, ubi testa contrita et calcinata, et iterum humido commixta in testam formata et optesi coagulata durissima efficitur et inconsumptibilis ab igne : propter quod taliter facta vasa quaerunt artifices cum fundunt metalla. Non est autem causa aliqua quare lateres ab arte tantum et non a natura fieri dicantur. Si enim lutum tenax in terra commisecatur, et calido postea incluso in terra decoquitur, later melior fit in terra per naturam quam per artem : et hoc maxime juxta littora marium et ripas fluviorum fieri potest : eo quod illa loca humida frequenter miscentur, et radiis solis caletiunt, et solida sunt ad contiendum intra calorem ne evaporet. In talibus etiam solis locis hujusmodi impressio invenitur. Non enim esset ratio quare ars unum laterem poneret juxta alium secundum unius lineæ ordinem tantum, nihil amplius ædificando.
· CAPUT VIII.
De quibusdam lapidibus habentibus intus et extra effigies animalium.
Admirabile omnibus videtur, quod aliquando lapides inveniuntur intra et extra habentes effigies animalium. Extra enim habent lineamenta, et quando franguntur, inveniuntur in eis figurae intestinorum. Et hujus causam dicit Avicenna esse, quod animalia secundum se tota aliquando mutantur in lapides, et præcipue in lapides falsos. Dicit enim quod sicut terra et aqua sunt materia lapidum, ita etiam materia lapidum sunt animalia : quæ cum in locis in quibus vis spirat lapidificativa, transeunt ad elementa et apprehenduntur a qualitatum proprietatibus quæ sunt in illis locis, et mutantur elementa quæ sunt in corporibus talium animalium in dominans elementum, terrestre videlicet commixtum cum aqueo, et tunc virtus mineralis convertit ipsum in lapidem, et retinent figuras suas membra intus et extra sicut prius. Sunt autem hujusmodi lapides falsi, non duri frequenter : quia oportet virtutem esse fortem, quæ sic transmutat corpora animalium : et hoc comburit aliquantulum terrestre in humido, et sic generat salis saporem. Hoc autem testatur fabula Gorgonis, quæ ad se respicientes dicitur convertisse in lapides. Gorgon virtutem fortem mineralium vocaverunt : respectum autem ad eam vocant dispositionem humorum corporum ad virtutem lapidificativam. Hæc igitur sunt quæ de lapidibus in communi videbantur dicenda.
<--- Page Split --->