TRACTATUS I
DE LAPIDIBUS IN COMMUNI.
CAPUT I.
Quæ est intentio libri, et quæ divisio, modus et dicendorum ordo.
De commixtione et coagulatione, similiter et congelatione et liquefactione et caeteris hujusmodi passionibus in libro Meteororum jam dictum est. In quibus autem isti effectus prius apparent apud res naturae, lapidum genera sunt et metallorum, et ea quae media sunt inter haec, sicut marchassita, et alumen, et quaedam alia talia. Et quia illa prima sunt inter composita secundum naturam ex elementis, utpote ante complexionata existentia quae animata sunt, ideo de his pro-
xime post scientiam Meteororum dicendum occurrit: parum enim videntur abundare ultra commixtionem simplicem elementorum. De his autem libros Aristotelis non vidimus, nisi excerptos per partes. Et haec quae tradidit Avicenna de his in tertio capitulo primi sui libri quem fecit de his, non sufficiunt. Primum ergo de lapidibus, et postea de metallicis, et ultimo de mediis inter ea faciemus inquisitionem : lapidum quippe generatio facilior est, et magis manifesta quam metallorum. De lapidum autem naturis plurima in genere dicenda occurrunt, quae in primis ponemus. Deinde vero de lapidibus in specie qui magis nominati sunt, disputabimus. Coarctabimus autem sermonem nostrum, eo quod multorum dicendorum hic causae jam in libro Meteororum determinatae sunt. In genere autem de lapidibus tractantes inquiremus in genere materiam lapidum, et proprium efficiens eorum proximum, et locum ge-
<--- Page Split --->
nerationis : deinde modum commixtionis lapidum, et causam diversitatis coloris eorum et aliorum accidentium quae inveniuntur in ipsis, sicut est durities major et minor, dolabilitas et indolabilitas, porositas et constrictio, gravitas et levitas, et cætera hujusmodi, in quibus lapides non solum specie et numero, sed etiam in genere videntur non parvam habere diversitatem.
Sunt autem quidam maximæ auctoritatis in philosophia viri, qui non de omnibus, sed de quibusdam lapidum generibus tractatum facientes, sufficientem se dicunt de lapidibus fecisse mentionem, quales sunt Hermes Cuates rex Arabum, Diascorides, Aaron, et Joseph, qui de lapidibus tantum pretiosis tractantes, non de genere lapidum tractaverunt. Minus autem sufficientem notitiam tradidit Plinius in Historia naturali, non sapienter causas lapidum in communi assignans. Neque oportet nos omnium horum inducere sententiam, eo quod scientia rei non adeo est occulta quod ipsam ex plurimorum erroribus nos colligere oporteat. Sufficienter autem satis scientur naturæ lapidum et complexiones, quando propria scientur eorum materia, et efficiens proximum, et forma, et accidentia propria eorum per taxatam in quarto Meteororum inquisitionem. Non enim hic intendimus ostendere qualiter aliquod istorum transmutetur in alterum, aut qualiter per antidotum medicinæ ejus quam elisir vocant Alchimici, curantur ægritudines eorum, aut occulta eorum manifestantur, aut e converso eorum manifesta detegantur : sed potius commixtiones eorum ex elementis ostendere, et qualiter unumquodque in propria specie constituatur. Propter quod non curamus inquirere differentiam lapidis et spiritus sive animæ, et corporis sive substantiæ, et accidentis, de quibus inquirunt Alchimici, lapidem vocantes omne illud quod non evaporat in igne, et idem vocant corpus et substantiam. Id autem quod evaporat in igne, sicut
sulphur, et argentum vivum, et ex quibus diversorum colorum fiunt ea quæ vocantur lapides, vocant spiritus et animam et accidens : alterius enim scientiæ est inquirere de his quæ occultis valde fulciuntur rationibus et instrumentis.
Modum autem quem in singulis habuimus, etiam hic tenebimus dividendo per libros aliquos et plures tractatus et multa capitula totum opus. Cum autem in multis de particularibus fiat tractatus, oportet nos prius ex signis et effectibus cognoscere naturas istorum, et ex illis devenire in causas eorum et compositiones : eo quod signa et effectus nobis sunt magis manifesta : in universalium autem natura de quibus in omnibus praehabitis libris fecimus mentionem, erat procedendum e converso, a causa videlicet ad effectus et ad virtutes et signa : eo quod in talibus communia et confusa sunt magis et quoad nos manifesta, sicut in primo Physicorum est determinatum.
Ordinem vero hujus libri ad sequentes Quare prius ordone docde natura libros satis ostendimus in fine trinae sciennostri libri Meteororum, ubi diximus de da minera libus tradi quibus prius et de quibus posterius erit scientia de dicendum. Cum autem lapidum et metallorum genera sint homiomera plus quam plantæ in quibus invenitur diversitas partium, quæ sunt radix, et folium, et flos, et fructus, homiomera autem sunt per naturam ante anhiomiomera,ideo prius erit tractandum de lapidibus et cæteris mineralibus quam de corporibus animatis.
CAPUT II.
De materia lapidum.
Incipientes igitur tractare de lapidum natura, in genere dicimus omnis lapidis
<--- Page Split --->
lares sunt. Diversificantur autem in diversis, sicut in sequentibus apparebit.
autem fiat frigido vel calido coagulatio ipsorum, posterius ostendetur. Quod autem aqua sit hujusmodi lapidis materia, ostenditur etiam : quia in quibusdam locis in quibus est virtus fortis lapidum generativa, aqua descendens per pluviam guttatim vel aliter fusam concrescit in lapidem : patitur enim primo descendens a sicco terrestri ex natura et operatione loci, et sic efficitur lapidis materia propria. Ostenditur autem et hoc ex multitudine perspicui, quod est in talibus lapidibus. Cum enim perspicuum aeris et ignis non sint incorruptibilia, oportet necessario quod sit illa perspicuitas ex perspicuo aquæ : erit igitur propria ipsorum materia de natura aquæ. Quod autem quidam Antiquorum, lapidum materiam ostendentes, dicunt quod descendit ex aqua currente quoddam quod in fundo residet, et hoc fit lapis, non approbo, eo quod hoc quod ab aqua descendit, terrestris est substantia : et ideo frequenter illi lapides qui ex hoc generantur, non aquam passam a virtute terrestri recipiunt pro materia, sed potius terram quæ passa est a virtutibus aquæ. Cujus signum est, quod lapides tales ut frequenter non perspicui sunt, sed terminati, et valde dicuntur non dolabiles, sed comminubiles potius, qui et silices a vulgo vocantur. Testantur autem maxime his quæ dicta sunt, crystallus et beryllus, qui aquæ glaciei omnino quasi formam acceperunt, de quibus dixit Aristoteles quod fiunt ex aqua, remoto universaliter calido.
Sicut autem lapidum de quibus in præcedenti capitulo mentionem fecimus, diximus materiam esse terram non simplicem, sed passam ab humido unctuoso viscoso : ita et nunc de istis oportet. intelligi, quod humidum simplex aqueum non potest esse materia lapidum perspicuorum : quia, sicut alibi ostendimus, tale humidum nec constat per elixationem, nec coagulatur per calidum siccum, nec congelatur per frigidum quodemque : propter quod necessario oportet
CAPUT III.
De perspicuitate lapidum secundum magis et minus.
Lapidum qui perspicui sunt secundum plus et minus, sicut sunt illi qui gemmæ vocantur, ut in communi dici potest, est aqua non pura materia communis. Illi enim lapides sunt quædam vitra per naturæ opus producta : propter quod etiam subtiliores in commixtione, et clarioris sunt perspicuitatis quam vitra artis : quia ars licet imitetur naturam, tamen ad plenum opus naturæ attingere non potest. Signum autem ejus quod diximus, quod videlicet aqua passa a sicco calido vel frigido, sit materia communis istorum lapidum, est quod vitra fiunt ab hujusmodi humiditate, quæ a cineribus diversis, sive plumbi, sive silicis, sive ferri, sive alicujus alterius, per ignem fortissimum eliquatur. Hæc autem humiditas quod sit aqua, ex hoc ostenditur quod frigido coagulatur, et sicco calido vehementi dissoluta liquatur. Quod autem passa sit a sicco terreo adusto, probatur ex eo quod non liquatur nisi ex cinere per assationem vehementissimam, quemadmodum diximus, et in arte vitraria quæ alchimiae subalternatur, ostenditur visibiliter : vapor enim subtilior in terra vel in lapide a circumstante aliquando continetur, et in seipso circumvolutus madescit, sicut fit in olla cooperta calida in qua est aliquid aquæ. Et cum sic sit humor passus vehementer a sicco, et in eo vis sicci et constans coagulatur in lapidem. Sed hic de modo lapidum generationis non est dicendum, sed potius de lapidum materia in communi. Utrum
<--- Page Split --->
quod ipsum sit subtilissimo terreo parum permixtum, et insuper a sicco terreo sit fortissime passum, ita quod virtus ejus jam quasi obtineat omnes partes talis humidi, nec tamen adhuc transmutaverit substantiam talis humidi in terram. In omni enim transmutatione elementorum talis passio praecedit transmutationem substantiae, quia virtus elementi transmutantis in toto obtinet, et partes elementi transmutati figurantur in ipso ante transmutationem substantiae : et si commisceantur sic in aliquod elementalum, habebit illud elementatum materiam unius elementi, et alterius elementi virlutes : et hoc summum ingenium alchinuicorum docet Hermes in secreto secrelissimorum suorum per verba metaphorica dicens : « Lapis suaviter cum magno ingenio ascendit a terra in caelum, iterumque descendit a cœelo in terram. Nutrix ejus terra est, et ventus portavit
Alchimicienimvocantcalicationemejusadustioneetassationemateriaminpulveremreducentem : quæmateriaite - rumdescenditaccelointerram , q u a n - doinduitterrævirtutesperinhumatio - n e m : tuncenimperinhumationemre - vivificaturetfoveturquodpriuspercal - cinationemfueratmortificatum . Quodautemdicit , quodportatventusinven - tresuo , ostenditlævigationemmateriæudaerisvirtutes : etpropterhocdicitventuminventresuoportaremateriam , quandomateriaponiturinalembico , quodestvastaliterfactumsicutinquofitaquarosata : tuncenimevaporandosubtiliaturetlævigaturadaerisvirtutes : propterhocdicitventuminventresuoportaremateriam : distillatautemultraaborealembiciexiensaquæveloleili - quorcumomnibusvirtutibuselemento - r u m . Ethocquidemoperaturarscumlahoreeterroribusmultis : naturaverosinedifficultateetlabore . Cujuscausa
est, quia virtutibus cœlestibus certis et efficacibus moventur virtutes in materia lapidum et metallorum existentes quando materia operatur : et illæ virtutes sunt intelligentiarum operationes; quæ non errantnisi per accidens, ex inæqualitatescilicet materia. In arte autem nihil est horum, sed potius mendicata suffragia ingenii et ignis. Ex his autem ostenditur, quod sive terra, sive aqua dicatur materia lapidum, oportet quod ipsa sit passa valde a qualitatibus aliorum elementorum. Hæc igitur de materia lapidum in communi dicta sint.
CAPUT IV.
De causa generativa sive effectiva lapidum secundum diversas opiniones Philosophorum.
Causa vero efficiens lapidum ab omnibus fere qui sermonem de lapidibus fecerunt, dicitur esse virtus mineralis. Cum autem hæc virtus communis sit tam in lapidibus quam in metallis omnibus operans, insufficienter videbitur esse assignata causa lapidum efficiens : cum neque distinctione neque specificatione certificatum sit ab eis qualis sit ea quam dicunt esse virtutem mineralem. Nec aliquid ab Avicenna invenitur plus, nisi quod per virtutem mineralem lapides ex terra et aqua generentur. Hermes autem Opini o Hermatis. in libro quem de minerali virtute scribit, dicere videtur causam generativam lapidum esse virtutem quamdam, quam unam dicit esse in omnibus, sed propter diversitatem rerum generatarum diversa sortiri vocabula. Exemplum ponens de lumine solis, quod solum omnium est generativum, et cum participatur, non per unam solam passivorum potestatem, diversa operatur in eis. Placuit autem
<--- Page Split --->
sibi hanc virtutem, primo quidem dare Marti sicut fonti virtutis illius, sed tantum variari secundum proportionem applicationis luminis aliarum stellarum et materiae suscipientis ipsam, sicut diximus, et exinde diversa genera lapidum et metallorum in diversis locis generari. Impugnatio. Quod dictum omnino innaturale est: eo quod hic non quaerimus causas agentes et moventes primas, quae forte sunt stellae et stellarum virtutes et dispositiones: hoc enim alterius scientiae proprium est: sed quaerimus causas efficientes proximas, quae in materia existentes, materiam transmutant. Si enim conveniens esset dictum Hermetis. jam scita causa generationis lapidum, omnium generabilium sciremus causam efficientem. Scimus enim motum et virtutem coelestium causam esse aliam a natura, ortum et occasum siderum et radios eorum. Adhuc autem causae istae sunt æquivoce agentes, et nihil communionis cum materia generabilium habentes. Nos autem secundum proprietatem naturalis scientiae causas quaerimus suis effectibus proprias et maxime materiam et univoce transmutantem.
Propter hoc enim Empedocles satis posterior Hermete confirmavit lapides calido ustivo generari, assertionem sumens ex antiqua fabula de Pyrrha et Deucalione dicta, in qua lapides magnæ matris ossa dicuntur. Ossa secundum Empedoclem maxime ex Vulcani partibus Impugnatio. componuntur. Sed hoc falsum est omnino, cum nos sciamus, et infra erit ostensum, quosdam lapides ex frigido generari. Jam enim in libro Meteororum diximus, quod ea quorum materia est aqua præcipue, frigido coagulantur. Amplius autem non bene se habet dictum Empedoclis: quoniam mox in secundo de Anima 1 ostendemus calidum elementum ustivum esse in cineres, et non consumere ad determinatam speciem, 'nisi aliqua moveatur virtute alia, et ab ipsa ad spe-
ciem dirigatur, sicut calor digestivus motus ab anima convertit hoc quod transmutat ad speciem carnis et nervi et ossis et similium partium animati corporis.
Democritus autem et quidam alii elementatum dicunt habere animas, et ipsas esse causas generationis lapidum : propter quod dicit animam esse in lapide sicut in quolibet alio semine generandæ rei, et ipsam movere calorem intrinsecum materie in lapidis generatione, eo modo quo movetur malleus a fabro ad securis et serræ generationem. Hæc autem stare non posse alibi ostenimprobatio minus : anima enim non in sensibilibus sed vegetabilibus primum invenitur : nullam enim habent lapides operationem animæ congruentem, cum nec alimento neque sensu utantur, nec omnino vita secundum aliquem actum vitæ. Dicere autem propter solam generationem animam esse in lapidibus, non bene se habet : eo quod generatio non est secundum generationem animatorum vegetabilium et animalium sensibilium. Hæc enim omnia videmus ex seminibus suis proferre suæ speciei generata : lapis autem nihil horum facit omnino. Sed nec videmus omnino lapides ex lapidibus generari : sed videmus unumquemque lapidem generari ex causa aliqua quæ in loco suæ est generationis : propter quod lapis virtutem generativam nullam videtur omnino habere.
Quidam autem ex his qui nostro temporcinalchimicis studuerunt,dicere omnino videntur omnem lapidem per accidens generari, et non esse causam propriam aliam suæ generationis. Dicunt enim calidum igneum,in quocumque loco invenitur, materiam aptam assando, in lapidem vertere sicut fit in lapide cocto per assationem ignis : et dicuntur isti lapides non habere proprium aliquod generativum, sed principium materiale solum. Adhuc autem non habere lapides formam aliquam secundum speciem, sed passiones
<--- Page Split --->
quasdam materiae, sicut duritiem habere pro forma, quemadmodum in libro Meteororum determinatum est. Coagulatio et coagulationis effectus species et passiones materiae sunt et non forme substantiales. Persuadent autem et hi sententiam hanc ex operationibus alchimicorum, quae omnes calido assistivo videntur fieri, et generari lapides et metalla uno tali effectivo : eo quod non oportet effectivum proprium habere in natura in qua nihil ad speciem substantialem deducitur propter ipsius speciei carentiam et defectum. His autem intolerabilis sequitur error, quod videlicet omnis lapis cum omni lapide ejusdem sit speciei, sed differunt secundum magis et minus in illa specie materiali. Omnes enim coagulationem et effectum ejusdem duritiem pro speciebus secundum hos acceperunt. Quod autem hoc falsum sit, diversae diversorum lapidum virtutes ostenduut et operationes, quae omnino lapidum species diversas consequuntur. Amplius autem oportet lapides in eadem specie esse cum metallis quae eadem generatione coagulationem et duritiem pro speciebus acceperunt. Adhuc autem si non esset efficiens causa lapidum nisi calidum exsiccativum, tunc omnis lapis solveretur per humidum frigidum, sicut probavimus in quarto Meteororum, quod non vidimus contingere. Iste ergo sunt sententiae per errorem dicta ab Antiquis de causa lapidum generativa.
CAPUT V.
De causa effectiva lapidum secundum veram sententiam, et de proprio instrumento ipsius.
Nos autem ex omnibus his sententiam veram colligentes, dicimus causam veris-
sime generativam esse virtutem mineralem lapidis formativam. Virtus enim mineralis quaedam communis virtus est efficiens et lapides et metalla, et ea quae sunt media inter haec. Et ideo addimus, quod sit lapidis formativa, ut efficiatur lapidi propria: et quia propria nomina hujus virtutis non habemus, ideo per similia oportet declarare quae sit illa virtus. Dicamus igitur quod sicut in semine animalis quod est superfluum nutrimenti, descendit a vasis seminariis vis formativa animalis, quae format et efficit animal, et est in semine per modum illum quoartifex est in artificiato quod facit per artem: sic est etiam in materia aptata lapidibus virtus formans et efficiens lapides et producens ad formam lapidis hujus vel illius. Expressius autem hoc potest videri in gummis quae distillant ex arboribus: illas enim videmus esse humidum vehementer passum a sicco terrestri, et ideo coagulari a frigido, quae quando manent in arbore non distillantes, vis arboris generat ea in ligna et folia et fructus. Per omnem autem eumdem modum fit, quod cum materia sicci passi ab humido uncetuoso, vel materia humidi passi aptatur lapidi a sicco terrestri, et generatur in ipsa ex virtute stellarum et loci, sicut infra ostendetur, virtus formativa lapidis, sicut generativa in semine a testiculis quando semen fuerit attractum ad vasa seminaria, et unaquaque materia secundum speciem propria virtus. Et hoc est quod dixit Plato, quod secundum merita materiae infunduntur virtutes celestes, quae res naturae operantur. Sicut autem in Physicis libris ostendimus, omnis virtus formans et faciens aliquid ad formam speciei, habet instrumentum proprium quo sua facit opera et producit: ideo et haec virtus in materia propria lapidum existens, habet duo instrumenta secundum naturae diversitatem. Unum quidem est calidum humidi extractivum digestivum inducens coagulationem ad formam lapidis in terrestri quod passum est ab humido unctuoso: et hoc calidum dirigi-
<--- Page Split --->
tur in opere a virtute formativa, quemadmodum dirigitur calidum quod digerit et transmutat semen animalis, a virtute formativa quae est in semine : aliter enim absque dubio illud calidum si esset excellens, incineraret materiam : aut si non esset sufficiens, relinqueret eam indigestam et ad formam lapidis incongruam. Alterum autem instrumentum est in materia humidi aquei, quod passum est a sicco terrestri: et hoc est frigidum humidi non tantum constrictivum, sicut in metallis fit, sed quod sit etiam humidi expressivum : hoc enim vehementissimeindurat et coagulat. Et quia humidum omnino exprimit, in tantum quod non remanet in materia nisi secundum solam continuationem, ideo tales lapides nullo modo calido sicco possunt liquari. Et hoc est quod dicit Aristoteles,quod crystallus generatur ex aqua remoto universaliter calido. Cujus signum est, quod operationes alchimice deficiunt in liquidanis lapidibus sine alte-
ricus materiei humidae appositione. Patet etiam quare difficiles et imperfectae pracipue in lapidis factura plus quam in metallorum factura sunt operationes alchimicorum. Et hoc ideo est, quia virtutem formativam non dant materiae : sed ars incerta est eis pro formativa, et calidum ustivum est eis pro instrumento, et hoc incertissime operatur : virtus autem a cœelo data loco et materiae, quae formativa vocatur, est certa, et materia et instrumento, et instrumentum materiae habet convenienter proportionata, et ideo certissima est natura in operationibus suis. Est etiam et aliud notandum de isto instrumento, quoniam licet frigiditas nullo modo sit operans ad vitam in his quae sunt animata,tamen operatur ad lapides :
e o quod mineralia proxima sunt elementis, et clementa secundum parum in ipsorum materiis transmutantur : propter quod etiam in eis qualitates elementorum remanent parum alteratae, etc.
CAPUT VI.
De forma substantiali lapidum.
De formis autem quae sunt substantiales lapidum, dubitare dementis esse videtur : quoniam visus certificat de his, quod coagulati sunt omnes, et materia in ipsis ad speciem certam est determinata. Si enim essent dispositiones elementorum tantum secundum quod sunt in transmutatione ad se invicem vel ad alia, sicut sunt nubes et pluviae et nix, absque dubio non diu permanerent sic nec ista, sed post modicum resolverentur ad elementa. Et nos omnino contrarium hujus videmus accidere in lapidum naturis. Amplius autem virtutes lapidum invenimus quae non sunt alicujus elementi, sicut fugare venenum, pellere antraces, attrahere vel pellere ferrum, de quibus, ut infra probabitur, communis est sententia omnium sapientium, quod haec virtus est sequela speciei et formae lapidis hujus vel istius. Constat igitur ex his formas labere lapides et species determinatas. Hae autem formae non sunt animae, ut quibusdam visum est Antiquorum. Quoniam sicut in libro de Anima ostendemus, et in principio Physicorum patuit, anima operatur unum tantum, sed multa quidem per se et non secundum accidens, natura autem lapidis non operatur nisi unum : et quod operatur, de necessitate operatur : quod non facit anima. Adhuc autem primum opus animae est vita : haec autem secundum nullam sui differentiam invenitur in lapide. Si enim alimento uteretur, oporteret ipsum poros et vias habere per quas alimentum mergeretur in ipsum. Et hoc falsum esse ostendit ipsa durities ejus, et compactio lapidum multorum, quae non permittunt ipsum
<--- Page Split --->
dividi et aperiri in alimenti susceptione. Adhuc autem si alimento uteretur, oporter: t habere aliquam partem quae primo alimentum traheret, sicut sunt radices in plantis, et os in sentientibus : horum autem nihil videmus in lapidibus. Nec est convenienter dictum, quod lapidis anima sit oppressa a terrestreitate, et ideo non posse exercere vitam et sensum, sicut dixerunt multi physiologorum : quoniam secundum hoc deficeret natura in necessariis, non dando lapidi organa quibus suas necessarias explicaret operationes : lapides igitur animas non habent, sed alias formas substantiales virtutibus celestibus et propriae elementorum commixtioni datas. Sunt autem ha forma secundum plurimum innominatae, sed tamen differentiae earum innituntur diversis nominibus lapidum, cum vocantur tofus, pumices, silices, marmor, saphirus, smaragdus, et hujusmodi, quae cum nobis occulta sunt, ideo propria diffinientia lapidum non habemus, nisi circumloquendo accipiendo accidentia et signa loco diffinientium. Sed haec scimus cum sint diversitates corporis mobilis et transmutabilis simpliciter, et commixtum quod lapis est de genere mixtorum. Cum autem et mixtum dividatur in mixtum tantum, et in mixtum complexionatum, scinus lapidem esse in genere mixtorum non complexionatorum. Et tunc ex omnibus dictis congregantes, dicimus lapidem esse mixtum non complexionatum virtute mineralium ad formam coagulatum. Ex quibus ulterius manifestum est lapidem magis esse homogeniae naturae, quam habentem vitam, licet in ipso essentialiter sint elementorum naturae diversa : propter quod etiam de lapidibus scientia scientiae complexionatorum est anteponenda. Sunt autem multae lapidum formae, sicut in genere marmoris porphyricum, alabastrum, et hujusmodi. Similiter autem est et in aliis generibus lapidum, de quibus prosequi non prodest: quia formae eorum ex accidentibus corporis et duritiei manifestabuntur inferius : haec
enim accidentia sunt eorum propria, et scitis ipsis, natura eorum est satis manifesta. De fine autem quaerendum non est, quia forma in physicis est finis : et ideo cum nos unumquodque scire existimemus quando cognoscimus causas ejus essentiales et proprias, in communi jam est universaliter scita lapidum natura. Verumtamen quia locus generationis est principium, sicut in antehabitis determinatum est, oportet nos cum his quae dicta sunt, cognoscere de loco lapidum generationis : eo quod locus aliqua causa efficiens est lapidis, cui primum datur virtus formativa lapidis.
CAPUT VII.
De commemoratione locorum in quibus generantur lapides.
Faciamus igitur mentionem locorum, in quibus aut semper, aut frequenter generantur lapides, et inquiramus de virtute locorum et differentiis eorum. Videmus autem quod in ripis aquarum perpetuarum multi inveniuntur lapides, et cognoscimus per hoc, quia ripa quarumdam aquarum sunt loca generantia lapides. Different autem hujusmodi ripae : eo quod quaedam velocius, quadam tardius lapides producunt. In quibusdam enim locis riparum fluminis quod dicitur Glon, lapides in spatio triginta trium generantur annorum, ut testatur Avicenna, et quidam alii Philosophorum. Non tamen omnis aqua lapidum in ripis suis est generativa : quoniam aqua terrae corruptae paludosa potius corrumpit quam generat lapides. Sicut videmus in quibusdam partibus, in quibus licet loca aquosa sint, non tamen ut multum generant lapides. Amplius autem montes inveniemus frequenter la-
<--- Page Split --->
pideos, ex quo cognoscimus quod in locis montuosis est locus generationis lapidum. Montes tamen aliquando sine lapidibus invenimus : sed illi ut frequenter nec magni sunt, nec aliis sociati montibus, sed solitarii inveniuntur, ita quod forte unus solus est, vel ut multum duo vel tres. Quotiescumque autem multi sibi montes associantur, tunc lapidei montes inveniuntur, et lapidei montes multi etiam aliquando in terra plana solidae superficiei, nec hoc fieri potest ubique, et illa loca sunt lapidum generativa. Adhuc autem frequentissime in aquis generantur lapides, quod etiam dici non potest, nisi quia illae sunt locus generationis lapidum. Cujus signum est, quia sunt quaedam aquae ex quibus generantur lapides, quando funduntur super ripas suas in quibus manant : et si super alium locum infundantur, non gerantur lapides ex eis. Expertum est enim in locis Pyreneis esse loca quaedam in quibus aquae pluviales convertuntur in lapides, quae si alibi fundantur, remanent aquae non transmutatae. Similiter autem ligna jacentia in quibusdam aquis et maribus convertuntur in lapides et retinent figuram lignorum. Et aliquando natae planta in aquis et maribus illis ita sunt vicinae lapidum naturis, quod ad modicum exsiccatae in aere, lapidum formam assumunt. Et hujus signum est lapis qui dicitur corallus, qui absque dubio de lignis generatur et plantis. Aliquando enim tempore nostro in mari Danico juxta civitatem Lubicensem inventus est ramus magnus arboris, in quo erat nidus avium, et aves picae in nido, et conversae in lapides erant parvi in nido, parum declinantes ad rubedinem, quod aliter esse non potuit, nisi quia procellis vel undis evulsa arbor tempore quo in ea fuit nidus, et aves in aquam ceciderunt,et postea per virtutem loci in quo jacebant,
ipsum, in lapidem convertit : in tantum quod ad eum misit imperator Fredericus chirothecam sigillatam, ut probaret veritatem, quae cum per aliquot dies medietas corii et medietas sigilli mersa esset in fonte, medietas corii et medietas sigilli conversa sunt in lapidem, altera medietate corio manente. Refertur et veraciter a fide dignis, quod guttae quae ex impetu casus ejusdem fontis sparguntur super ripam fontis, convertuntur in lapides guttarum quantitatem habentes : cum tamen aqua quae sic fluit non convertatur in lapidem, sed fluit continue. Videmus etiam oculis generari crystallos in montibus altissimis, qui sunt perpetuarum nivium : quod iterum esse non potest, nisi per virtutem mineralium quae est in locis illis. Ex quibus 'omnibus videtur non posse certum aliquid tradi de loco generationis lapidum : cum nec in uno tantum elemento, sed in pluribus, nec etiam in uno tantum climate, sed in omnibus. Et quod his mirabilius Quare in nubibus genevidetur, in corporibus animalium generetur lapis rantur, et in nubibus, quae omnia loca difficile videtur valde ad unam materiam in communi reducere : cum tamen hoc sit necessarium, eo quod non dubitamus ejusdem corporis mixti secundum genus etiam unum secundum genus esse gencrativum. Oportet enim quod omnium generatorum sit locus aliquis suae generationis, extra quem corrumpuntur et destruuntur.
CAPUT VIII.
In quo redditur causa quare quaedam loca generant lapides, et quaedam non.
Unam ergo virtutem in omnibus his locis investigare volentes, revocemus ad
<--- Page Split --->
mcmoriam ea quae in antehabitis libris scientiae naturalis determinata sunt, quod vidnictet stelle quantitate et lumine et situ et motu movent et ordinant mundum secundum omnem materiam et locum generabilium et corruptibilium. Virtus autem sic determinata a stellis infunditur loco generationis unicuique rei, co modo quo in naturis locorum determinatum est. Haec enim virtus et elementi et elementati omnis est productiva et generativa. Et est ista virtus loci ex tribus virtutibus congregata, quarum una est virtus motoris orbis moti. Secunda est virtus orbis moti cum omnibus partibus suis et figuris partium quae resultant ex situ partium diversimode se respicientium propter multimodam motorum velocitatem et tarditatem. Tertia autem est virtus elementaris, quae est calidum, frigidum, humidum et siccum, vel commixtum ex his. Est autem prima harum virtutum ut forma dirigens et formans omne quod generatur, sicut virtus artis ad materiam artificiati se habet. Et secunda est sicut operatio manus. Et tertia sicut operatio instrumenti quod manu movetur et dirigitur usque ad finem inceptum ab artifice. Et ideo dixit Aristoteles quod omne opus naturae est opus intelligentiae : locus enim recipit has virtutes, sicut matrix recipit virtutem formativam embrionis. Haec igitur virtus determinata ad lapidum generationem, in materia terrestri vel aquea est, in qua conveniunt omnia loca in quibus lapides generantur. Sicut enim in animalibus quae ex putrefactione generantur, infunditur virtus vivificativa ex stellis, sic fit etiam in lapidum materia, quod infunditur per dictum modum virtus lapidum formativa. In quocumque igitur loco terra unctuosa per vaporem in se reflexum commiscetur, vel in quo terrae vires apprehendunt naturam aquae et trahunt ipsam ad siccitatem, et inclinant vehementer, ibi pro certo est locus generationis lapidum. Propter quod terrae solida superficiei, ex qua vapor talis
exspirare non potest, lapides multos generant. In terra autem molli cinerulenta, quae potius inficit aquam quam apprehendit ipsam in suis proprietatibus, lapides generari non possunt. Et haec est causa quare in ripis sempiternorum fluminum multi generantur lapides : tales enim ripa solidissimae sunt claudentes in se vapores elevatos. Sunt etiam vaporosa ripa illae : eo quod calor ex reflexione sui luminis super aquas excitatus, frigiditate aqua repellitur ad littus, et in partibus terrae inviscatus, terram aquae commixtam decoquit et indurat. Ex eadem vero causa fundus fluviorum talium lapidosus efficitur, eo quod calor in littoribus in terris sub aqua penetrat : et cum aqua replet undique poros quibus evaporare posset, simul commiscet,et decoquit,quod commixtum est in lapidibus : propter quam causam talia loca lapidum sunt generativa. Est autem quarumdam aquarum fluxus per virtutes minerales fortissimas, et cum fluunt per tales materias, imbibuntur ipsis mineralibus : et ideo et aquae et ea quae sunt mersain ipsis,convertuntur in lapides citius et tardius, secundum quod confortatur et debilitatur virtus lapidum formativa et factiva. Causa autem quare aqua divisa juxta ripam a fonte fusa citius in lapidem convertitur, quam ipsa, aqua fluens a fonte et flumine vel mari est quia virtus illa citius vincit parvum et divisum quam multum indivisum, sicut est in omni virtute aliquid convertente : omnis enim talis virtus citius convertit ipsum parvum quam magnum. Quod autem eadem aqua in aliquo loco fusa in lapidem non convertatur, ideo fit, quia cum est extra locum mineralem, evaporat et corrumpitur sicut et omnis alia res corrumpitur extra locum sua generationis. Quod autem aqua in se accipiat et imbautur tali virtute, probatur per alia aquae accidentia, sicut est sapor sulphuris et auripigmenti vel amaritudo. Hos enim sapore s non contrahit aqua, nisi ex locis per quae transit. Eo-
<--- Page Split --->
dem enim modo fit, quod virtus mineralis cum materia vaporosa lapidis trahitur ab aqua, et aqua tota inficitur tali spiritu et vapore : et cum vincere potest aquam, convertit eam in lapidem. Citius tamen convertit magis terrestria, sicut ligna, et plantas, et animalium corpora, vel aliquod hujusmodi : eo quod haec aqua immersa a tali virtute apprehenduntur et trahuntur ad terrestrem naturam lapidis materiae convenientem, quam exsiccat, coagulat, et ad speciem ducit vis mineralis, vaporaliter in aqua diffusa. In montibus altissimis frigiditas est perpetua, quae est excellens, cujus causa patefacta est in libro Meteororum, quae frigiditas exprimendo humidum apprehendit aquam a nivibus congelatam, et inducit in ea proprietates sicci, sicut est naturae frigiditatis excellentis : et ex illo sicco coagulat glaceim in crystallum vel alium lapidem perspicuum. Et per hunc modum satis planum est scire loca generationis lapidum, et convenientiam et differentiam eorumdem.
CAPUT IX.
De virtute loci qualiter operatur in natura lapidum.
Remanet autem quoddam quod declarat intellectum eorum omnium quae dicta sunt. Et est hoc, quod determinemus qualiter virtus unius apprehendit substantiam alterius,et ipsam ad se convertit. Hoc autem scitur ex his quae diximus de elementorum ad invicem transmutatione. Cum enim terra ad se convertit aquam, primo virtutes terrae intrant substantiam, et alterant eam, et aquae quasi dominantes tenent eam : et tunc incipit aqua stare et terminari, et tamen adhuc perspicuitatem non amittit, et tunc deinde
corrumpitur, et transit in terram, et accipit terrae qualitates, quae sunt opacum siccum. Similiter est etiam de aliis elementis transmutatis ad alia. Omnino enim est simile de virtutibus mixtorum, sicut patet in succo plantarum et cibo animalium. In his enim virtutes animatorum primo alterant, et postea quasi apprehensam tenent materiam, et postea convertunt in partem corporis quod nutritur. Et per omnem eumdem modum est de virtute lapidificativa cum diffunditur in aliquo loco, sive sit aqua, sive terra : materiam quam tangit, primo alterat, et postea dominans ejusdem tenet eam, et postquam tenuerit et vicerit, convertit eam in lapidem. Fit autem haec operatio tribus modis in genere, licet in numero modi ejus sunt infiniti. Quorum unus est, quod virtus apprehendens materiam, alterat ipsam solum secundum qualitates activam et passivam, quibus operatur in ea, et haec est virtus debilis. Secundo autem modo fit, quod alterat eam tam secundum qualitates, quam etiam secundum proximos effectus illarum qualitatum, qui sunt durities et mollities, ita quod diaphaneitas et opacitas et materia non removentur : et haec est virtus fortior : et hoc modo generantur lapides diaphani. Tertio autem modo fit, quod totam materiam apprehendit, tam secundum proximos effectus quam etiam secundum consequentes : et tunc qualitates inducit et duritiem et mollitiem, et colorem illius materiae proprium permutat. Et isto modo etiam ex aqua aliquando generantur lapides non diaphani, vel non ad plenum diaphani, sicut est calcedonius, et ille qui dicitur lapis buffonis, et alii quidam lapides. Sunt autem in omnibus his modis gradus multi, de quibus inferius mentio habebitur, cum de lapidibus pretiosis agetur. Hujus autem exemplum est, quod aliquando vis terrestris quae operatur frigido humidum comprimente et sicco, sic operatur in aquam, quod solum in ea remanet virtute hujusmodi frigidi et vir-
<--- Page Split --->
tute hujusmodi sicci : et tunc lota in tali aquaexsiccantur vehementer et infrigidantur. Et tales aquas quae virtute et non actu habent qualitates diversorum elementorum, supra modum student facere alchimici, ut per eas exsiccent et coagulent hoc quod volunt transmutare : propter hanc causam habent libros de septem aquis conscriptos. Aliquando autem vis terrae apprehendit aquam, ita quod frigidum jam exprimit humidum, et siccum terminat materiam in seipsa, manente aquae transparentia. Pervietas enim aquae non convenit eidem in quantum est frigidum vel humidum vel utramque habens qualitatem, sed in quantum convenit cum cœelesti corpore : et ideo convenit substantiae aquae ante qualitates activas et passivas secundum naturam : 100 quod communior est elementis quam aliqua qualitatum activarum et passivarum. Et cum sic operatur terrae frigiditas
et siccitas, inducentur necessario proximi effectus earum in aquam, qui sunt durities et coagulatio : et tunc fit lapis pervius. Aliquando autem vincit amplius inducendo substantiam aquae ad opacitatem et naturam terrae : et tunc ex aqua fit lapis opacus, et forte nigerrimus, sicut sunt lapilli quidam abundantes in ripis fluviorum inventi, qui tamen aliquando ex materia terrestri generantur, sicut inferius ostendemus. Sicut autem diximus de terra, sic intelligendum est fieri de qualitatibus omnium elementorum : et adjiciendum quod virtus elementi sit materialis, et virtus cœelestis instrumentalis, et formalis sit virtus motoris : et quod ex omnibus resultant, est virtus infusa materia et loco lapidum, sicut satis in antehabitis dictum est. De causis ergo ex quibus lapidum generatio in communi cognoscitur, satis hoc modo sit determinatum.
<--- Page Split --->