TRACTATUS III
QUI TOTUS EST DIGRESSIO DECLARANS SUBSTANTIAM INCORRUPTIBILEM SENSIBILEM MOBILEM.
CAPUT I.
De elementaibus principiis substantiae cœlestis, quae sunt forma et materia.
Cum autem in principio hujus libri dixerimus, quod tres sunt partes substantiae universalis : quaedam enim est substantia sensibilis corruptibilis et mobilis : quaedam autem est substantia insensibilis et immobilis et incorruptibilis : et quaedam est substantia sensibilis et incorruptibilis, et tamen mobilis : jam autem quantum sufficit brevitati, de principiis duarum substantiarum pertransivimus : restat nunc de principiis tertiae partis substantiae aliquid dicere. Haec autem substantia est coelum, et orbes et stella, etc., quae in coelestibus continentur : de principiis enim illius partis substantiae hoc est dicendum et aliter quam in libro de Cœlo determinatum sit. Ea autem quae ab Antiquis dicta
sunt, inducemus : ut bene quidem dicta sumentes, faciliorem faciamus declarationem. Inveniuntur autem Peripateticorum quidam tripliciter loqui de parte ista substantiae. Cum enim sciamus omne corpus constare ex forma et materia, invenimus quosdam loqui de forma coeli et materia coelorum proprio actu in quo perficitur coelorum esse et salvatur. Adhuc autem quia, sicut in ante habitis est determinatum, animatum est ante inanimatum, dicunt quidam principium coeli esse animam : et oportet nos inquirere de hoc principio, utrum coelum sit tale corpus, cujus forma et principium sit anima, et qualis sit ipsa, sicut aliqua coeli anima ? Adhuc autem cum animae et corporis sit principium intelligentia, oportet nos ostendere qualiter intelligentia sit et animae et coeli principium. Et his determinatis, ostendemus qualiter nostra anima procedit in esse et animae aliorum, et qualiter agentia omnia et patentia provenerunt ex ipsis quae habent animam quamdam, et ab intelligentia : et tunc fere consecuti sumus propositum in omni eo quod intendimus in sapientia, nisi velimus addere ea quae alii dixerunt de istis substantiis separatis.
<--- Page Split --->
Investigantes autem cœlestium materiam et formam, sumimus hoc quod præmisimus, quod procul dubio omne quod per formam distinctum est in esse, materiam habet : cœlestia autem omnia per formas distincta sunt in esse : et ideo oportet quod materiam habeant. Adhuc autem omne quod est in'potentia ad formam quocumque modo sit forma corporalis, habet materiam : cœlum autem in potentia est ad formam : habet ergo mariam : habitum enim est a nobis in sexto Physicorum nostrorum 1, quod cœlum mutat locum secundum formam, et non secundum substantiam : quidquid autem motu mutat formam accipit per motum formam post formam : et quidquid per motum accipit formam post formam, est in potentia ad formam : quidquid autem est in potentia ad formam, profecto habet materiam : cœlum igitur et cœlestia materiam habent. Est autem unumquodque cœlestium corporum ex materia sua tota : cujus probationem jam alibi dedimus : quia quidquid est de potentia ad formam esse dantem, nihil habet extra formam quam habet ex materia sua tota : omnia vero cœlestia sic habent potentiam completam per actum, quod de potentia nihil relinquitur per aliam formam : sunt ergo omnia cœlestia ex materia sua tota. Ex hoc autem ulterius sequitur, quod nihil cœlestium multiplicabile est per numerum : multiplicatio enim per numerum est multiplicatio per materiam : nihil autem potest multiplicari per materiam, quod est ex sua materia tota : quia ipsum non est potentia in alia materia. Constat igitur omnia celestia ab invicem specie et genere esse diversa.
Contra hoc tamen quidam objiciunt, dicentes quod species motuum simplicium differunt etiam secundum naturas corporum simplicium. Igitur quorum unus est motus, eorum una videtur esse natura formalis : cœlestium autem unus est mo-
tus, qui est circulatio : videtur igitur cœlestium una esse natura secundum formam. Sed quod hoc non sit necessa-rium, expresse apparet in his que habent rectum motum : hoc enim videmus descendere sicut aquam et aerem et terram, et tamen non esse unius naturae secundum speciem. Si quis autem dicat quod hæc moventur a natura quæ est gravis in omnibus istis, illud nihil est : quia in octavo Physicorum probatum est 2, quod motus talium corporum est a generante et dante formam speciei. Si autem dicat quis quod non eodem modo descendunt ista, nec unum habent terminum suæ descensionis, sicut alibi probatum est, tunc patebit solutio inductæ dubitationis : quia tunc scitur non esse inconveniens, quod etiam circulariter moveantur quæ non sunt ejusdem speciei, dummodo non eodem modo circulariter moveantur, sed sint super diversos polos, et forte super diversa centra, sicut dixerunt sapientiores Chaldæorum. Ex his igitur scitur quod falsum est quod multi dicunt, et quod consequentia nulla est quam inducunt : dictum enim ipsorum est, quod omnia cœlestia sint naturae quintæ ab elementis : et ideo sunt naturae ejusdem secundum speciem : hoc enim jam ostensum est esse impossibile. Consequentia autem quam inducunt, est quod eorum quæ sunt unius et ejusdem naturae, unus sit motus : unus autem motus qui est circulatio, est esse super idem centrum et ad eamdem partem. Sic igitur, ut dicunt, falsum est quidquid dicunt de eccentricis et epiciclis, et de motu planes qui est erraticus secundum ordinem signorum ab Occidente in Orientem : hæc enim consequentia fundamentum habet falsum, quod est antecedens : probatum enim est quod non sunt ejusdem naturae superiora omnia : nos autem sententiam de eccentricis et epiciclis, nec approbamus, nec improbamus, sed in sequentibus ostendemus quod
<--- Page Split --->
corpora cœlestia omnem motum habent, qui intelligentiae moventi debitus est ad hoc quod formas quas habet, producant in materiam : ad hoc enim est cœlum ut sit instrumentum intelligentiae, sicut manus est instrumentum architectonici.
CAPUT II
Declarans qualiter motus cœli est actus cœli in quo perfecte salvatur esse ejus secundum quod ipsum est cœlum : et quod ideo est continuus et semper permanens secundum naturam, etc.
Cum autem aliquod corpus motum duplicem habeat actum, actum videlicet perfectum qui est forma, et actum imperfectum qui est motus ipsius ad formam. Sunt quædam corpora quæ a seipsis moventur, quæ habent principium motus et status in seipsis, sicut corpora animata : et hunc motum habent duplieem : unum quidem ad formam qui est actus imperfectus, cujus finis in quo motus ille est in motum esse, est actus imperfectus : et habent motum processivum de loco ad locum, qui nec est actus perfectus, nec imperfectus, sed est ad desiderati consecutionem : et motus ille non est fluxus desiderati aliquis, sed appropinquatio tantum : et quamvis ita sit, quod species desiderati movet in hoc motu, tamen ille motus non est forma post formam, sive fluxus speciei desideratæ in rem desideratam, sed est ubi post ubi, et non est actus aliquis, sive perfectus, sive imperfectus, sed est ad id quod est quies desiderii. Omnes autem isti motus qui sunt in corporibus, sunt propter aliquid quod est finis ipsorum : et in ipso quiescit et cessat motus. Est autem adhuc motus qui est motus instrumentorum et membrorum artificis
in materiam quam habet et movet, hoc est, a movente forma quæ est in intellectu agente, et in motu membrorum et instrumentorum inducitur hæc forma in materiam : et tamen habet aliquid illius formæ motus, et est bene forma post formam : quia licet ictus et sectio dolabræ non sit forma domus, tamen in quantum ictus est ad perpendiculi rectitudinem, et ad figuram anguli debitam, aliquid successive dat de forma, et inducit formam per partes, et sic aliquo modo dat formam post formam : nec invenimus nos in his quæ sunt plures motus : et iste ultimus motus eo quod est aliquo modo forma post formam, est actus imperfectus. Sed est attendendum, quod cum isti motus sint actus et moventis et ejus quod movetur, duo ex eis actus sunt moventis in actu perfecti et perficientis id quod est imperfectum, primus videlicet, et tertius, et sunt imperfecti actus ejus quod movetur. Medius autem est actus imperfecti moventis, et quærentis perficere se per desiderati consecutionem. In his autem considerandum est, quod omnis talis motus propter imperfectionem est moventis vel mobilis : et sic semper est ab aliquo quod est naturæ extraneum, ad id quod est aliquo modo perfectio ejus quod movetur. Si enim id a quo est motus, esset naturalis, profecto in ipso natura quiesceret, et non abjiceret ipsum : hoc tamen in motu artis non est verum : eo quod ille non est a natura, sed a principio extrinseco, et est cum violentia aliqua, nisi quando est naturæ minister artifex, sicut est medicus et alchimicus aliquando : et quia motus tales sunt ad illud quod est actus perfectus et sunt viæ ad ipsum, ideo attingentes ipsum actum, cessant, et sic fit quies.
Est autem motus in substantia corporea non mobili aliquo motu corporis : et hoc est multiplex quando est imperfecta, sicut quando ex ignorantia movetur ad scientiam, vel ex pravitate ad virtutis profectum : et de hoc non loquimur, quia nihil facit ad propositum : sed de
<--- Page Split --->
illo motu quem habet jam perfecta, et secundum naturam propriam secundum quod est intellectus per seipsum universaliter agens et explicans seipsum in ea quae agit et perficit : hic autem motus non proprie motus est, sed est actio existentis in actu essentialiter per seipsum : et haec actio quia essentialis est, nunquam cessat manente ipsius intellectus substantia : et cum illa sit incorruptibilis, semper manebit in esse et agere : et haec actio quia essentialis est, non est aliquid habens imperfectionis, sed est perfecti quod suas exerit ex seipso perfectiones : et talis est contemplatio intellectus qua contemplatur seipsum et id quod ante eum est indeficiens sibi, et id quod post ipsum est quod est ex ipso. Ipse enim intellectus contemplans se, contemplatur ex indeficienti in esse et agere indeficiens in esse et agere : et ideo haec actio nihil habet imperfectionis, sed tota est substantialis et naturalis et delectabilis. Contemplans autem id quod est ante se, contemplatur causam priorem se, vel absolute primam, et sic contemplatur ex lumine essentiali fluente super se, et sic iterum contemplatur ex perfecto et optimo et indeficienti : et id quod contemplatur, est bonum et optimum et indeficiens : et ideo etiam contemplatio illa nihil habet tædii, sed potius plenitudinem felicitatis. Contemplans autem id quod est post se, contemplatur id quod est ex ipso essentiali lumine suo, et contemplatur ipsum in eodem suo lumine, quod dat ei esse. Et quamvis forte id quod est post, aliquid habeat imperfectionis et impuritatis in suo esse, tamen hoc non. habet ex lumine quod dat ei esse : et ideo intellectus qui sic contemplatur verum, nihil habet imperfectionis : et huic simile est, quod artifex perfectus artificiatum contemplans in lumine artis quod dedit esse artificiato, contemplatur ipsum in pu-
ritate, quae non habet defectum : cum tamen forte propter nodositatem et tortuositatem materiae secundum ipsam quam habuit ex lumine artis pulchritudinem, in materiam traduci non potuit.
Ihis itaque prælibatis, videamus an cælum habeat motum naturae, vel motum animæ, vel motum artis, aut motum contemplantis intelligentiæ agentis. Si enim dicatur quod movetur motu naturae, cum omnis motus naturae sit ex imperfectione ad aliquam perfectionem, quæ imperfectio primo et perfectio postea succedunt sibi in ipso mobili, oporteret quod cœlum moveretur de contrario ad contrarium, quod omnino absurdum est. Adhuc autem cum natura sit movens ad unum finem, qui est actus ultimus secundum ubi vel formam, oporteret quod cœli motus staret in fine quodam, quod est contra naturam. Adhuc autem si natura quæ est ad unum tantum, sicut probatum est in nono hujus sapientiæ libro, movet ab A in B, non movebit cum hoc A B in A. In motu autem cœli non est astrum egrediens ab aliquo puncto nisi referatur in idem punctum. Igitur motus cœli non est a natura. Sed quia nunquam fuit aliquis Stoicorum vel Peripateticorum qui de hoc dubitaverit, ideo hic relinquamus : sufficit enim quod de hoc dictum est 1.
Videtur autem iste motus non esse animæ motus : hoc enim, sicut diximus, formam non explicat : et hoc nullo modo convenit cœli motui, de quo probatum est quod est quasi vita quædam existentibus omnibus : nec esset vita existentium, nisi formas esse et vivere continue inferret existentibus : non est igitur motus animæ. Adhuc autem quia movens nullo etiam motu est anima, et est imperfecta non habens desideratum secundum rem, sed secundum speciem tantum,
<--- Page Split --->
et quaerens ipsum adipisci secundum rem : movens autem cœelum derisibile est dicere imperfectum in aliquo. Adhuc autem anima secundum hoc esset movens, sicut virtus in corpore : talis enim est anima quae est principium movens per concupiscientiam et iram, sicut in libro de Principiis motuum animalium determinatur : nullum autem moventium quod est virtus in corpore, secundum naturam potest movere infinito tempore : est autem cœeli motus secundum naturam tempore infinito : igitur non erit a movente anima. Nec potest esse motus artis : quia tunc non esset naturalis, sed violentus, nec unquam induceret aliquam formam substantialem : quae omnia absurda sunt. Et si dicat aliquis quod est artificialis, sicut minister naturae est artifex, illud nihil est : quia sic potissimum in natura corpus ministraret, et non esset potissimum agens in genere corporum, quod est valde absurdum. Oportet igitur dare necessario, quod motus cœeli sit motus agentis intelligentiae et contemplantis seipsam, et id quod est ante eam, et id quod est post ipsam, sicut diximus.
salvatur cœelum accipiendo exortum ex intelligentia lumen, et ulterius inferendo illud materia. Et hoc valde notabile est : quia per hoc scitur vera cœeli natura, quae non nisi per istam philosophiam poterit determinari : unde sicut cor accipiendo exerit vitam, et accipit ab anima, et exerit in corpus, et hoc est esse cordis secundum quod est cor : ita cœelum accipiendo continue ab intelligentia, exerit per motum lumen intelligentiae, quod est forma esse et vita omnium eorum quae sunt et viva sunt : et ideo cœeli esse salvatum est in motu : nec salvaretur in esse nisi sic continue moveretur : et motus ejus est actus perfectus, sicut et motus cordis in animali.
CAPUT III.
De solutione dubitationis quae fit circa predicta.
Si autem sic dicimus motum cœeli esse motum intelligentiae, sicut manus est mota ab intellectu artificis : tunc natura cœeli se habet ad intelligentiam, sicut natura manus in quantum manus se habet ad artem et intellectum artis : ergo natura cœeli est moveri sic ab intelligentia : et hoc modo salvatur in esse cœeli ut cœelum est, quando intelligentia continue movet ipsum praedicto modo contemplationis : et sic motus ejus non est actus ejus imperfectus, sed potius est actus ejus ultimus ad quem est esse ejus, et in quo salvatur suum esse : et ideo nunquam quiescere potest secundum naturam : esse enim ejus est continue formam luminis intelligentiae moventem accipere et exerere per motum : et ideo sicut esse cordis salvatur in percipiendo vitae actum et exerendo in membra, et quando hoc non potest facere, non est cor amplius : ita in esse cœeli
Dubitabit autem fortassis aliquis dicens quod motus qui continue exit de potentia ad actum, non potest esse actus perfectus : motus autem localis est continue de potentia ad actum, quia de ubi ad ubi : et ideo non potest esse actus perfecctus. Et est ista objectio eorum qui ignorant naturas rerum. Adhuc autem quidam objiciunt, dicentes quod natura cœeli est in termino esse, sicut natura ignis est esse in termino elementorum : et quia sua natura est esse in termino simpliciter, ideo circumvolvitur in illo sicut ignis in sphæra elementorum.
Haec autem irrationabiliter omnino solutio. dicta sunt : cum enim dicitur quod exitus de potentia ad actum non potest esse actus perfectus, hoc non est verum, nisi ubi id unde movetur motum, est simpliciter in potentia, et id ad quod movetur, est simpliciter actus, aut consequens po-
<--- Page Split --->
tentiam in eo quod potentia, aut consequens actum in eo quod actus. Hujus autem exemplum est in motu ad formam. In illo enim id unde est motus, est simplex potentia cum privatione : et locus talis a quo recedit, non est locus ejus, nisi secundum quod est in potentia : et ideo per unum motorem movetur et a potentia et a loco. Similiter id ad quod est motus, est simpliciter actus et finis, et locus ad quem movetur, est simpliciter locus in quo salvatur id quod motum est ad formam : et ideo idem motor movet ad formam et ad locum : sed ubi movetur aliquid perfectissimum in loco suo et non ad aliquam formam in ubi quod reliquit : ita secundum actum est locus ejus, sicut ubi ad quod vadit : et ideo secundum substantiam nunquam mutat locum, sed secundum quamdam formam mutat tantum : et ideo ille motus non proprie est exitus de potentia ad actum, sed est de actu ad actum, et est motus perfectissimi cujus esse est in motu esse, sicut diximus. Quod autem dicitur, quod circumvolvitur non habens quo moveatur, sicut ignis circumvolvitur circa sphæram elementorum, hoc dictum est Platonicorum, qui dicunt igneæ naturæ esse cœlum. Et hoc alibi a nobis est improbatum. Cœlum enim est alterius naturae : et sicut corpus hominis habet esse ab actu vitæ animæ, et sine hoc non haberet esse : ita esse cœli est actus intelligentiae in ipsum, et motus circularis est actus salvans ipsum in hoc esse, et figura circularis datur ei propter motum suæ salutis in esse, sicut datur cordi figura et motus cordis : non enim ambiret materiam in quam agit intelligentia, nisi esset sphæricum : nec undique ingereret formam intelligentiae ipsi materiae, nisi motum haberet circularem et continuum.
Sed contra hoc forte quis objiciet dicens, quod in nulla natura dignius est
propter indignius se : corpora autem celestia digniora sunt quam generabilia et corruptibilia : videtur ergo quod non moventur propter illa, et ut instrumenta eorum : instrumenta enim quæruntur propter materiam in quam inducenda est forma per motum instrumentorum. Hæc autem quæ sic objiciuntur, etiam ante nos a quibusdam soluta sunt 1 : quia cum dicitur cœli motus esse propter sa- lutem sui esse, statim scitur quod cœlum movetur propter seipsum, licet hoc conse- quatur : quia universa salvantur in mo- tu ipsius, sicut et cor movetur secundum systolem et diastolem propter seipsum, licet ex hoc motu sequatur acceptio vitæ, et salus in omnibus membris. Salus enim esse cœli est in continua acceptione lu- minis intelligentiae, et explicatione ipsius per motum : quia per hoc habet esse in quantum est cœlum. Sequitur autem ex hoc, quod tota materia per partes esse accipiat diversum, secundum quod di- versimode elongatur vel obliquatur ad ipsum : et hæc est solutio vera. Cum hoc tamen dixerunt quidam jam, quod non intendit inferiorum generationem per motum suum, sed intelligentiae se assimilare intendit, quæ est causa uni- versorum : hanc autem causalitatem di- cunt esse in hoc quod sicut primus motor causa est per seipsum universo- rum, ita cœli sint causa per motum : et hoc est dictum Averrois : et nihil penitus valet, sicut cuilibet patet, qui ea quæ di- cta sunt, bene intelligit et advertit. Ex omnibus autem quæ dicta sunt, patet quod principia substantiae mobilis et sen- sibilis, sed non corruptibilis, sunt mate- ria et forma : et materia quidem est, quæ est in motu in ubi determinata : for- ma autem quæ est in esse quod dat in- telligentia et actus ejus proprius : et se- cundum naturam salvans in esse ipsum motus est circularis.
<--- Page Split --->
desiderium sapientis, quod est boni simpliciter, et non boni ut nunc, sicut in praecedentibus determinatum est.
Quæcumque autem sic inducuntur ab Improviti opiniis tio opiniis Avićenna omnino sunt erronea et falsa, Avićena sicut in præhabitis est probatum 1. Ille enim intellectus qui est universalium, est quidem speculativus et non activus, Intellectus autem activus duplex est : unus quidem qui per accidens est activus, et alius qui est activus per seipsum. Per accidens autem est activus noster intellectus, qui non agit nisi per formam artis acceptam vel inventam ; per se autem activus est, qui per seipsum et per suam essentiam est activus rerum : et talis est intellectus substantiarum moventium coelos, sicut sæpe diximus : et ideo similis est hic actio actioni virtutis formativæ quæ estin semine, quæ agit diversa in figura et specie, sicut intelligentia et anima : et ideo etiam a quibusdam intelligentia vocatur : et tamen ut agat in materiam quam ambit per spiritum, non indiget imaginatione aliqua. Ita etiam diximus quod corpus cœli perfectissimum corporum est : et quia est sicut instrumentum intelligentiæ, fit in eo forma intelligentiæ traducta in ipsum absque imaginatione : hæc enim forma quia est ad rem et non a re ipsa abstracta, non vadit per viam abstractam, sed per viam compositionis : et sicut desiderium quo movetur, non est alicujus boni quod sit hic et nunc, sed boni simpliciter, et tamen movet hic et nunc : ita etiam intellectus qui est simpliciter intellectus activus, movet hic et nunc, quamvis ipse non sit hic et nunc : hoc enim ideo fit, quia corpus accipit formam ut instrumentum : et ideo accipit eam progredientem in materiam, et habet eam extensam et protensam in motum, quam intellectus habet simpliciter, sicut supra diximus. Unde Avicenna non potest dicere quod hæc imaginatio sit ali-
CAPUT IV.
De improbatione erroris Avicennae.
Est autem Avicennae opinio, quod cœli motor propinquus sit anima, et motor remotus sit intelligentia : et ad hoc quidem non inducit rationem quæ sufficiat ; et est hæc sua ratio cui plus innititur ; quia motus particulæris est motus cœli et partium cœli, qui est ab A in B, et a B in C, et sic continuæ donec perficiatur hic circulus. Igitur iste motus particulæris est a movente cognitionem particularem habente de partibus hujus motus singularis : cognitionem autem singularem de entibus non habet intelligentia pura et simplex : dicit enim quod aliquis intellectualiter cognoscit omnes motus et lunæ, et motus modorum capitis et caudæ draconis, et quantitates eorum secundum omne tempus, quamvis ille intellectualiter sciat rationes eclipsium omnium, non tamen scit hanc eclipsim vel illam nisi per aliquid quod est proprium isti eclipsi et illi : hoc autem quod facit ipsum scire proprium hujus vel illius, non est nisi sensus vel imaginatio : quod ergo propria hujus motus cognoscit, est imaginatio et sensus : quicumque autem motor est hujus cœli, in hoc motu cognoscit hoc ubi et illud, et omnia accidentia hujus motus, ut est hic motus : igitur ille motus non est intelligentia, sed anima habens ad minus imaginationem particularium : cum autem non moveat cœlum nisi per desiderium, concedit Avicenna quod non habet hæc anima desiderium concupiscentiæ vel iræ, sed habet
<--- Page Split --->
cujus sensibilis animæ : sed dicit quod sicut in nobis aliquo modo concepto ab intellectu multiplicantur imaginationes ad illud et affluent desideria, ita multo magis dicit esse in illis corporibus quæ multo perfectiora sunt corporibus nostris : et hoc non est necessarium, sicut prædiximus. In nobis enim quando aliquis multum et arte et exercitio perfectus est, invenitur operans ex intellectu, sive imaginatione, quæ moveatur a natura : constat autem cœlestia corpora esse perfectissima : et ideo tali imaginativa non indigere.
CAPUT V.
De improbatione erroris eorum qui dicunt cœli motorem proximum esse animam imaginativam, et motorem primum esse intelligentiam : et de improbatione erroris eorum qui dicunt, quod non movetur nisi a natura.
Sunt autem quidam qui omnia negant quæ inducta sunt, dicentes cœlos non posse esse corpora per intelligentias animata, accipientes hujus suæ sententiae persuasionem ex eo quod anima est motor multorum : et in hoc differt a natura, quia potentia cum cognitione semper est ad multa. Cum igitur motori semper per contrarietatem respondeat mobile, oportet corpus animatum omne esse compositum ex organis disparibus in figura et compositione propter diversitatem potentiarum animæ. Cum igitur cœlum sit simplex corpus et uniforme, videtur cœlum non esse corpus animatum. Et putant hanc suam objectionem esse valde fortem. Adhuc autem addunt dicentes quod animata quæ moventur a seipsis, standi etiam habent principium in seipsis : cœli autem nunquam stant secundum natu-
ram : ergo non moventur a motore qui sit anima. Amplius omne quod movetur ab ipsa anima, habet instrumenta per quæ explet et perficit motum animalem : cœlum autem non hujusmodi habet instrumenta.
Sed omnia hæc facile determinantur, Solutio, si advertantur ea quæ ponunt Peripatetici, quorum opinionem hic explanamus : quando enim anima intellectualis separata ab aliis accipitur, hoc est æquivoce dicta anima ad alias animas, et est paucæ diversitatis secundum potentias, et est movens corpus, in quo propter ipsius corporis perfectionem, non indiget imaginatione et sensu : et quando sic accipitur, tunc etiam non indiget corpus organorum diversitate, sed indiget tantum quantitate et figura motui suo congruentibus : et hoc jam in ante habitis ostensum est. Si enim securis per seipsam moveretur forma intellectus artificis, non indigeret architectus manu qua moveret securim : et ita est in intelligentia et cœlo : et ideo membris talibus non indigent, quibus indigent inferiora corpora animata : desiderium autem quo movetur cœlum, fluit ab intelligentia in ipsum : et illud est quo corpus considerat esse per 'intelligentiam : et ideo movetur per totum accipiendo ipsius intelligentiæ actum quo sit, sicut diximus in ante habitis : et ideo probatum est quod movetur ab eo quod est impartibile et immobile, non habens aliquam partem penitus. Si autem moveretur ab anima imaginativa, pro certo moveretur a virtute partibili, et non posset movere tempore infinito.
Ad hoc tamen dicit Avicenna, quod solutio. Avieneræ solutio. licet anima-sit virtus partibilis movens cœlum, tamen motus fluit in ipsam ex intelligentia quæ est substantia separata et impartibilis : fluere autem in animam dicit motum per hoc quod dicit in ipsam fluere virtutem motivam : et quia intel- ligentia separata est et impartibilis, et non infinita, nec finita, ideo dicit quod omnia potest movere per tempus infini- tum. Sed hæc solutio non est conveImprobatio.
<--- Page Split --->
niens : quia etiam in alia fluit ab intelligentia virtus motiva, et tamen non movent tempore infinito : et ideo non sic dicendum est, sed potius hoc modo quo nos hanc quaestionem determinavimus supra, ubi solvimus objecta Joannis Grammatici. De principiis igitur incorruptibilis corporis et sensibilis haec dicta sunt.
CAPUT VI.
De improbatione eorum qui dicebant cœlos et animas cœlorum intelligentias constitui ex tribus modis contemplandi.
Est autem non prætermittendum etiam, quod quidam conati sunt dicere multitudinem horum principiorum per modum mirabilem : et huic modo multi posteriorum adhæserunt 1. Cum enim loquuntur de cœlorum principiis secundum esse cœlorum, et animarum principiis secundum esse animarum, et similiter de intelligentiarum principiis quæ sunt inferiores et post esse motoris primi, dicunt primam substantiam non movere cœlum primum, sicut movet proximus motor, sed esse primum motorem. Sed est necesse per modum omnem qui nullo alio indiget ut sit, et nullo modo est in potentia : et ideo ex seipso est ens necesse : et hoc dicunt esse primæ substantiæ proprium : proximum autem suum causatum quod est ex ipso, dicunt esse intelligentiam, quæ quidem contemplatur se, et contemplatur id quod est ante eam, et contemplatur id quod est post eam : et quia hæc inintelligentia non est a seipsa nisi in potentia, ideo cum contemplatur se ut in potentia :
cum autem sit ens necesse, ab alio habet necessitatem essendi quod est ante ipsum : et ideo cum contemplatur id quod est ante se, est ens necesse per aliud. Cum autem contemplatur id quod est post ipsam, contemplatur id quod est in potentia, nec accipit esse nisi per ipsam : et ideo hoc est in potentia plus quam ipsa. Dicunt igitur quod cum contemplatur id quod ante se est, propter quod ipsa est ens, necesse est intelligentia quæ est ens necesse secundum quod est intelligamentia : cum autem contemplatur se, efficitur causa animæ quam movet intelligentia, quæ est movens cœlum per virtutem quam intelligentia influit ipsis : et cum contemplatur id quod est post ipsam, quod est anima quæ est principium corporis, efficitur cœli causa quod movetur per animam illam : contemplationem enim dicunt esse luminis irradiationem, et lumen illud dicunt factivum substantiarum. Si autem quæritur, qualiter secundum hoc in esse deducitur secundi ordinis intelligentia ? Dicunt iterum, quod ex contemplatione primæ intelligentiæ qua contemplatur causam primam, fit conjunctio luminis intelligentiæ contemplantis cum lumine primæ causæ contemplatæ : et hæc luminum applicatio est determinatio primi luminis simplicis : et ex hoc surgit secundi ordinis intelligentia. Et cum hoc iterum contemplatur causam primam et primi ordinis intelligentiam, ipso lumine quod universaliter activum est, fit intelligentia ex triplicato lumine : et hoc fit tertii ordinis intelligentia : et sic descendendo fiunt intelligentiæ decem, ut dicunt, quarum novem præsident novem cœlis quos tantum dicunt esse. Decima autem præsidet sphæræ activorum et passivorum : et hæc est quæ irradiat super animas nostras et lumine suo agit in eis : et dum quælibet contemplatur se, fit causa animæ : dum autem contemplatur id quod est post se,
<--- Page Split --->
fit causa corporis illius animae, super quam irradiat. Si autem quaeritur ab istis, secundum quem modum hujusmodi contemplatio sit causa esse intelligentiae, et animae et corporis? Dicunt, sicut et nos diximus, quod contemplatio ista est in lumine universaliter activo, quod per seipsum est causa entis. Hoc igitur in seipso causa est intelligentiae primae : reduplicatum autem et determinatum cum lumine intelligentiae fit causa aliarum intelligentiarum : sed ubi umbratur, fit causa animarum, et mixtum materiae in contemplatione animae quae est causa et actus corporis, fit constitutivum corporis. Sed si nos quaeramus ab istis, quid fundat lumen contemplationis istius ad hoc quod efficiatur id quod est intelligentia una et alia? tunc non est sufficiens dictum eorum : quia ex quo lumen contemplationis est faciens esse est actus ejus, oportet quod aliquid fundamentum ejus sit per quod intelligentia ejus efficiatur hoc aliud : hoc enim est impossibile dicere istis, praecipue cum dicant quod intelligentiae non dividuntur divisione materiae, sed divisione formae tantum.
Nos autem qui non ponimus animas alias nisi intelligentias, causas istius divisionis superius assignavimus 1 : similiter autem et Theologi qui intelligentias multas ponunt separatas, et animas ponunt individuantes eas esse materiam, quae tantum substantiali forma determinatur, et non quantitate, vel contrarietate. Adhuc autem qualiter possit probari, quod hujus contemplatio prioris faceret intelligentiam? cum secundum lumen conjunctum primo nihil accipiat impuritatis vel inferioritatis : et ideo videtur quod ex illo non resultaret intelligentia secundi ordinis, sed aequalis primae intelligentiae vel nobilior ea. Adhuc autem cum dicitur, quod intelligentia contemplatur se, et sic est in potentia, et
non ens necesse, et ex hoc producitur anima, cujus modi genus causandi est illud, videtur quod nullum : quia licet illa non sit ex se id quod est ipsa, tamen cum contemplatur seipsam, est in actu, et lumen nihil videtur habere impuritatis. Adhuc autem contemplatur id quod est post se, et per hoc dicitur esse causa corporis : hoc enim non videtur habere perfectam causalitatis rationem, nisi forte velint dicere quod contemplari est facere per lumen intellectus activi : et tunc dicitur melius quod lumen conferminatum ad id quod est post se, in materiam facit formam cedi. Adhuc autem isti non possunt reddere rationem, quare stet ista contemplatio in decem ordinibus intelligentiarum, et non 'multiplicetur multo amplius : et ideo non videtur esse rationabile quod dictum est.
CAPUT VII.
De duobus viis quibus processerunt antiqui Philosophi in cognitione principiorum substantiae.
Sicut autem nos in praecedentibus diximus, aut via Platonis, aut via Aristotelis oportet nos incedere in materia ista de qua loquimur. Platonis autem via fundatur super propositiones probabiles, non necessarias, quod videlicet incorporeum sit ante corporeum, et simplex ante compositum, et quod primum principium universi esse sit ens primum non conjunctum corpori, nec in genere existens cum aliquo entium causatorum, et quod conspici non valeat nisi ab aliquo vix et raptim, qui totum a carne mentis separavit contuitum : et quod hic numerus
<--- Page Split --->
non sit, sed potius unitas pura et bonitas et causa esse omnium : et quod proximum quod est juxta hoc, sit binarius, qui conficitur ex luce primae causae et materia, quae non in forma simplici determinatur : et quod tertium ens in genere, non in numero, est corpus simplicius omnibus quod est circulare. Et sic descendendo oportet nos contexere entia donec veniamus ad ea quae sunt ex materia agentium et patientium et simplicium, ex quorum commixtione fiunt composita, quae secundum variationem minorem et majorem accipimus primo mixta tantum, et deinde mixta et complexionata, in quorum commixtione plus receditur ab excellentia contrarietatis quam in his quae mixta sunt tantum, et ideo sunt animata : et his quae complexionata sunt, ponimus gradus, donec aliquid recedat ab excellentiis in tantum quod appropinquat aequalitati cœeli, et huic damus animam rationalem. Et ponemus datorem formarum triplicem, primam quidem causam quae dat formas primis substantiis separatis, et sementem dat omnium aliarum formarum. Secundum autem, qui dat corporibus cœelestibus, et ille est multiplex, et dat orbibus et stellis de luce sua animas et sementem formarum inferiorum quae sunt composita. Tertium autem qui praest his quae sunt sub luna dando formas illis, et aliquem sementem materialium formarum, quam vocant intellingeiam, quae irradiat super animas et separata. Et dicemus omnem motum non esse nisi praeparationem. Formam autem non extrahi de potentia ad actum, sed potius dari a datore formarum secundum quemlibet ordinem. Materiam autem dicemus non fieri, sed esse matrem, quae concepto semine datoris formarum secundum triplicem ordinem distinguitur per partes, et dividitur in entia secundum proportionales numeros uniuscujusque entis.
Aristoteles autem non dicit aliquid in his nisi per demonstrationem : et quia non potest esse demonstratio primorum
per causam, ideo contentus est de demonstratione quia, quae est per effectum. Cum autem probatum sit omne corpus moveri ab aliquo quod non est corpus, si corpus illud per se moveatur, ipse per numerum motuum concludit numerum motorum qui non sunt corpora : et cum numerus motum superiorum totus sit infinitus secundum tempus, ita quod quilibet est infiniti temporis, et motus infinitus non potest esse nisi motoris separati et impartibilis, concludit totum numerum motorum esse substantias separatas et impartibiles. Impartibilia autem non possunt esse formae corporales, vel virtutes in corpore, nec habere divisionem talium potentiarum quales operantur in organis corporum, et ideo sunt intellectus puri separi: et quia unus est mundus, et unus dominatus, et quia spharea est intra spharam contenta, ideo oportet ordinem esse talem in motoribus qualis est in motis: et ideo necesse est esse principium, qui sit motor immobilis a nullo accipiens, et omnia largiens substantiali suo motu. Et quia nihil movetur nisi ad bonum suum secundum esse: et ideo oportet motorem esse moventem ut bonum et optimum, et desideratum ab his quae moventur. Sed quia nobis incerta sunt tria circa ea quae moventur, ideo dubitavit Aristoteles de tribus illis, et non certificavit ea per demonstrationem. Incertum est enim nobis, utrum unum corpus pluribus moveatur motibus, an uno tantum. Incertum etiam nobis est, utrum ab uno corpore quod est stella, virtus motiva fluat in orbem, vel an stella moveatur motu orbis sui tantum et non per se. Incertus etiam nobis est numerus motorum corporum cœelestium cum motibus suis. Et ideo Aristoteles dubie locutus est de istis : per rationem autem certam nihil potest comprehendi esse extra hoc. Et ideo penitus de illis aut nihil dixit, aut etiam talia esse reprobavit. Quidam autem neutram istarum sequuntur viam, putantes incedere per viam philosophiae, et confundunt philo-
<--- Page Split --->
sophiam in theologiam, dicentes quod in veritate ab uno simplici primo agente per essentiam non est nisi unum : si ergo quod est ab ipso, sit multum et multiplex, non agit per essentiam : videmus autem unum cœlum non produci in esse per alterum, nec omnino generari cœlum ex materia, et ipsum esse multiplex valde : oportet igitur quod producatur in esse per aliquid agens per electionem : hoc enim multa agit unum existens sicut vult, et causat ex nihilo, cum non indigeat præjacente materia propter excessum infinite virtutis ipsius super omne agens : sed sicut nos in antehabitis
protestati sumus, nos istas positiones non prosequimur : quia non suscepimus in hoc negotio explanare nisi viam Peripateticorum : quæcumque autem Plato dixit, habeant firmitatem quam possunt, donec forte ab aliquo explanentur : theologica autem non conveniunt cum physicis in principiis, quia fundantur super revelationem et inspirationem, et non super rationem : et ideo de illis in philosophia non possumus disputare. Quæcumque autem alia hæc dicenda forent de substantia mobili et sensibili et incorruptibili, in primo et secundo libro de Cælo et Mundo sunt explanata.
<--- Page Split --->