TRACTATUS II

DE SUBSTANTIA INSENSIBILI ET IMMOBILI.

CAPUT I.

In quo ostenditur istius tractatus introductio et ordo : et quod necesse est aliquam substantiam insensibilem et immobilem esse.

TEXT, et com. 29. Abhinc autem quaeremus de substantia immobili et incorruptibili. Cum enim per supra dicta jam constet tres esse substantias, quarum principia inquirenda sunt : quarum una est sensibilis mobilis et corruptibilis, cujus principia determinata sunt, et secunda est sensibilis et mobilis et incorruptibilis, et tertia immobilis insensibilis et incorruptibilis : et tertia quidem est principium secundae, nec potest sciri secunda nisi per tertiam : non enim potest determinari aliquid secundum proprietatem istius sapientiae de motis motu perpetuo, nisi per scientiam immotorum : oportet nos in isto tractatu sequenti post primum loqui de immobili substantia et insensibili et incorruptibili,

et tunc inducere de ea quae est mobilis et sensibilis et incorruptibilis : quo facto completa est omnis nostra intentio quam habuimus in hac sapientia. In his autem quae deinceps dicemus, nemo arbitretur quod aliquid dicamus de nostra intentione, sicut nec diximus in aliquo librorum naturalium, sed tantum declarabimus opiniones Peripateticorum de istis substantiis, relinquentes aliis judicium quid verum vel falsum sit de his quae dicuntur.

Dicamus ergo incipientes, quod tres sunt substantiae quarum principia quaerimus, quarum sunt duae physicae cum motu et materia conceptae, ea videlicet de qua dictum est quod est sensibilis mobilis et corruptibilis, et ea quae est sensibilis et mobilis et incorruptibilis, de cujus quidem natura in libro qui de Cælo et Mundo inscribitur, dictum est, sed quaedam etiam in ultima istius sapientiae parte dicentur. Una autem et tertia ab his substantia, quae est insensibilis et immobilis, de qua nunc dicendum est. Et primum quidem quod declarandum est de ipsa, est hoc, videlicet quod necessarium est quod aliqua sit substantia immobilis. Ad hoc autem probandum sumamus propositionem in ante habitis

<--- Page Split --->

sæpius probatam, quod videlicet substantia est primum inter ea quæ sunt, et principium aliorum : propter quod sequetur, quod si substantiæ omnes essent corruptibiles, quod omnia essent corruptibilia : quia corruptis substantiis, impossibile est aliquid aliorum remanere. Ostendimus autem in primo Cæli et Mundi 1, quod nihil est habens potentiam ad non esse, quod non aliquando corrumpatur. Si igitur omnes substantiæ sint corruptibiles, omnes habent potentiam ad non esse. Igitur corrumpentur aliquando : et tunc sequetur quod nihil erit omnino, quod est impossibile apud intellectum : quia sicut ex nihilo nihil fit, ita ex eo quod est, nunquam fieri potest id quod nihil est penitus. Et si omni substantia corruptibilis est, tunc compositum omne et omnis materia et omnis forma est corruptibilis : et sic nihil erit penitus.

Si autem diceret aliquis, quod non sequitur consequentia quæ inducta est : quia in generatione circulari elementorum quodlibet elementum secundum quamlibet partem corruptibile est, et tamen manet in toto : et sic non cessant generatio et corruptio, et semper manet mundus. Dicimus, quod illa instantia provenit ex ignorantia : quia nisi supponatur quod aliqua substantia est incorruptibilis in toto, quæ oblique affert et differt generans, non erit corruptio in parte, et generatio in parte, et nisi sit allatio circularis, non salvatur aliquid in toto : et tunc habetur id quod intendimus, quod aliqua substantia est incorruptibilis. Quod autem aliqua sit incorruptibilis substantia, probatur per ea quæ in octavo de Physico auditu dicta sunt 2 : ibi enim dictum est, quod impossibile est motum primum aut fieri cum non esset, aut corrumpi ut non sit postquam

fuit : semper enim erat secundum naturam. Dictum est etiam ibidem et probatum, quod impossibile est tempus fieri aut corrumpi : et hujus ratio est, quia cum tempus sit numerus motus circularis, et id quod fertur in circulo semper habeat rationem finis et principii, in quocumque nunc signatur tempus, illud habebit rationem finis respectu præteriti, et principii respectu futuri : ergo ante quodlibet nunc fuit primum tempus, et post quodlibet erit tempus : et si sic se habet tempus, non potest fieri, aut corrumpi. Item tempus secundum principia naturae acceptum, neque fieri potest, neque corrumpi, sicut nec motus. Motus Tergimus non idem est igitur hoc modo secundum naturae princum modi, aut est pacipa est semper continuus in esse sicut sio modus. cita est tempus, et tempus sicut motus : tempus enim aut idem est cum motu, aut est passio ejus, sicut in Physicis est probatum 3. Cum igitur in quocumque nunc ponatur fieri motus et tempus, sequetur prius non fuisse tempus et motum, et continue posterius fuisse utrumque, et prius et posterius non fuit sine tempore et motu, sequetur quod motus fuit ante motum primum, et tempus fuit ante tempus primum, quod est impossibile : haec autem omnia subtiliter indagata sunt in octavo Physicorum nostrorum. Oportet igitur secundum naturae principia semper fuisse motum et tempus : motus autem continuus et perpetuus non est aliquis nisi ille qui est secundum locum: et inter motus qui sunt secundum locum, solus est perpetuus qui est circularis et circuli motus : ergo oportet quod habeat motorem perpetuum et semper manentem : haec autem omnia sufficientissime sunt a nobis determinata in octavo libro de Physico auditu, nec hic oportet repetere : quia ibi ostendimus, quod non est motus æternus nisi et mo-

<--- Page Split --->

toris æterni, qui secundum 'principia naturæ nunquam fuit non movens, licet secundum voluntatem Dei, ut multis videtur, potuerit aliquando incipere, cum ante non esset. Et hanc etiam rationem in Physicis nostris sumus prosecuti, et secundum duas vias ibi ostendimus mundum esse æternum et motum non esse æternum, et ostendimus quod ista non repugnant : quoniam nostra demonstratio non probat nisi quod motor tempore non præcedit mobile et motum : et hoc est verum et concessum ab omnibus : æternitate enim præcedit et non tempore : æternitas autem non dicit durationem divisibilem : et ideo secundum nullam durationem extensam divisibilem primus motor et prima causa præcedit motum et cœlum et mundum : nec unquam intenderunt Philosophi motum cœli esse æternum, nisi illo modo quod æternum dicitur hic, cujus inceptionem et esse non prævenit tempus. Sic enim motus semper fuit et etiam tempus. Hæc autem omnia a nobis alibi declarata sunt : motor igitur illius motus semper fuit, nec fuit tempus quando non esset.

CAPUT II.

Quod hæc substantia est actus purus, nihil habens admixtum de potentia.

dum actum est agens aliquid, semper sequitur quod non sit motus semper. Hoc autem qualiter fiat, sic accipiatur. Sumamus enim id quod in secundo de Anima jam probavimus 1, et in secundo hujus sapientiae, quod videlicet duplex est mutatio : una quidem quando de ignorante fit sciens, et alia quando de sciente secundum habitum fit considerans secundum actum : et supponamus ea quae per se manifesta sunt, quod videlicet primus motor nec per se mutatur, nec per accidens : si igitur detur quod primus motor est secundum habitum motor et non secundum actum, tunc oportet quod de otio veniret ad actum : et cum ita sit quod primus motor per scientiam suiipsius et suam scientiam moveat, oportebit quod ipse secundum habitum consideret se : et sic de habitu venit ad actum : et sic in primo motore est mutatio : et cum ita sit quod id quod exit de potentia ad actum, non exeat nisi per aliquid movens, oportebit quod habeat aliquem alium motorem : et hoc est inconveniens, quia nulla penitus potest esse mutatio in primo motore : quia, sicut inferius ostendemus, id quod per essentiam movet, nunquam cessat ab actu : primus autem motor per essentiam suam est motor, et motus est actus ejus, sicut lucree est actus lucis. Idem autem sequitur si mobilis est primum cœlum et non secundum actum motum, quod tunc oportebit quod aliqua dispositio accedat, per quam fit motus secundum actum : et sic in primo mobili ante primum motum est motus : quae omnia sunt impossibilia, sicut in Physicis est ostensum : quodcumque enim horum duorum non ponatur esse in actu, sed in potentia ad motum, sequitur non esse primum motum, vel quod possibile est primum motum non esse : quia id quod est in potentia ut agat, contingit non agere : et si non agere ponatur, nihil sequitur impossibi-

<--- Page Split --->

le. Sequitur autem primum motum non esse, quod est impossibile : ergo impossibile est primum motorem, quia est substantia prima, non esse aliquando moventem secundum actum. Si ergo ponamus substantias quae sunt motor et mobile, esse sempiternas, et non ponamus quod motor secundum actum movet, et mobile secundum actum movetur, nihil prodest præsenti intentioni : quia sequitur ex hoc motorem primum et mobile primum non esse substantias primas et sempiternas : et hoc modo etiam nihil prodest ponere species illis qui sunt auctores earum, nisi ponant illas species movere secundum actum, ita quod insit in eis potentia continue movendi materiam ad transmutationem : aliter enim speciebus existentibus cessabit generatio. Si enim ponatur non movens species, quamvis sit perpetua, tamen insufficiens erit ad causandum inquietam generationem : et similiter alia quaecumque substantia ponitur esse prima, causa transmutationis insufficiens erit, nisi ponatur secundum actum esse movens et semper. Sic igitur nec species nec quaecumque alia substantia ponatur esse prima, insufficiens erit causa generationis, nisi agat secundum actum semper : nam si detur quod non agat aliquando, vel non egerit semper, vel possibile sit ipsam aliquando non egisse, sequitur quod motus non erit sempiternus : quod enim in potentia est, contingit non esse : et si est possibile primam substantiam secundum actum non movere, si ponatur non movere, nihil sequitur impossibile. Sequitur autem motum non esse sempiternum : et hoc est impossibile : est ergo impossibile primam substantiam posse aliquando non esse in actu moventem. Oportet igitur primam substantiam esse tale principium, cujus substantia sit actus, nihil habens admixtum de potentia.

Hoc autem aliter et fortius demonstratur. Revocetur enim nobis id quod in secundo hujus sapientiae libro habitum est 1, omnes videlicet causas in quolibet genere causae resolvi ad unam primam, quae est causa omnium aliarum, eo quod secunda causa a prima causa habet et quod est, et causa est. Omnes igitur moventes causae resolvuntur ad causam primariam moventem. Causa autem prima movens non potest esse nisi illa quae per essentiam movet, et cujus actus essentialis est ipse motus quem movet. Et hoc jam saepius probatum est : quia si detur quod non per essentiam movet, sequitur quod movet per aliquid additum essentiae suae : et sic est per accidens movens : nullum autem per accidens movens est primum : igitur primum movens non est primum movens : et sic contradictoria verificantur de eodem. Oportet igitur quod primum movens sit per essentiam movens, sed quod est per essentiam movens, ejus actus essentialis est motus quo movet : nunquam autem destituitur essentia essentiali actu quamdiu manet essentia, sicut lux semper lucet et non destituitur actu lucendi quamdiu est lux: ergo si prima substantia est perpetua, oportet quod perpetuum sit ei quod moveat.

Si quis autem dicat, quod per essentiam movens non est per voluntatem et scientiam movens, nec facit multa motu suo, sed unum. Dicemus quod iste instantia procedunt ex ignorantia philosophiae : quia jam ostendimus quod id quod est principium in genere aliquo, similitudinem habens intellectus per essentiam, multa facit, sicut spiritus et calor qui est in semine hominis : prima autem substantia movet per modum agentis intellectus : et sic instantiae non valent quae inducuntur : de voluntate autem ejus inferius tractabimus. Quamvis autem sic secundum veritatem dicamus,

<--- Page Split --->

tamen ostendemus quod motoris simplicis et primi est actus simplex et primus, et per diversitatem corporis quod movet, inducitur in tota materia diversitas, cum tamen sit ipsa substantia simplex : quanto enim prior est illa substantia, tanto relationem habet ad plura, et tanto est virtutis multiplicioris.

Forte autem dicet aliquis, quod si per essentiam movet, tunc non potest non movere, et sic ad movendum est coactus, quod est valde inconveniens dicere de prima substantia. Sed ad hoc et hujus non oportet nos studere, si bene sciretur quid est coactum : coactum enim violentum est, et hujus principium est in altero : et hoc non est in prima substantia : et ideo non cogitur ab aliquo. Si autem aliquis dicat quod ad minus est naturae ad motum obligatio, et quod obligatum est facere aliquid, non habet libertatem in illo : et sic prima substantia obligata movet, et non habet libertatem in movendo. Sed hoc nihil est penitus.

Communicare enim se per essentiam, et communicare bonitates suas per essentiam, summae est libertatis : liberum enim hoc dicimus, quod causa sui est, et non causa alterius : et ideo cum sua fontalitatis causa communicet se motu suo

et propter se, non est obligata alicui, sed potius derivationis suae alias dominationis suae, quod restringi non potest, quin perfundat motum qui est actus talis, quod per ipsum perfunditur omnis bonitas nobilis in esse, quod secundum est post eam : et si voluntas illam restringeret, sequeretur quod illa voluntas minoraret perfusionem bonitatum : et hoc esset individua minorari primam substantiam : et ideo bene dixit Plato invidiam relegatam esse a Deo, quando voluntas essentialis non restringit essentialem perfusionem bonitatum. Et attende, quod quando dico quod est per se et secundum ipsum et essentialiter movens, et tamen movet ut intellectus agens, non

potest intelligi quod moveat nisi per essentiam, et non per aliquam formam quasit non essentia sua, sicut movetur intellectus statuarii quando facit statuam per formam statua, sed potius sicut quando calidum calefacit et non movet nisi propria essentia, ita per essentiam propriam movet primus motor, et ipse est forma omnium eorum qua sunt per ipsum unus et simplex indivisibilis, sicut virtus formativa in semine per essentiam est forma omnium membrorum in corpore qua intus et extra facit. Et hoc hic sufficienter exemplo explanatum est, quia hoc in sequentibus per demonstrationem erit manifestum.

CAPUT III.

Qualiter prima substantia est immate- rialis et ubique et sola semper : et est id quod necesse est esse secundum sub- stantiam et secundum potentiam.

Amplius tales substantias oportet esse Text, et com. 30. penitus sine materia. Dico autem esse sine materia, non quidem abstractum a materia, quia abstractum a materia aliquando fuit conjunctum materiae, sed sine materia dico illud, cujus penitus nihil habet materiae proprietatem aliquam. Hujus autem causa est, quia tales substantias per essentiam moventes oportet esse sempiternas : primam autem inter illas, cum hoc oportet esse necesse esse : et quid sit necesse esse, diximus in quinto hujus sapientiæ libro. Quod autem tales substantias oporteat esse sempiternas, ex hoc probatur quod oportet aliquid aliud ab ipsis esse sempiternum : et hæc est generatio inquieta in inferioribus, sicut ostensum est in secundo Peri geneseos libro 1. Sempiternum au-

<--- Page Split --->

tem non est nisi duplex : unum quidem secundum successionem quod est causarum, alterum secundum substantiam quod est causa. Et si sempiternum est aliquid secundum successionem, oportet quod sit sempiternum secundum substantiam : quia sequitur necessario, si effectus est, quod etiam causa propria sit illius effectus. Id autem quod est sempiternum secundum substantiam, est duplex, sicut jam in praemissis habitum est : quorum est substantia sensibilis mobilis quae reiteratur incorruptibilis mota, sicut cœlum : et cum omne motum habeat motorem conjunctum sibi, ut probatum est in VII Physicorum 1 oportet quod cum illa substantia sit alia subtantia immobilis omnino sempiterna. Si sautem est immobilis penitus, non potest esse divisa et distensa per ubi nec per formam : quia non nisi his duobus modis dicitur immobile penitus. Quod autem penitus est indivisibile per ubi et formam, est omnino carens materia : cum omnis materia per hoc sit materia, quia per ubi et formam et divisibilis et extensibilis est : et ista est vera demonstratio quod substantia prima sit immaterialis, et pulchrior omnium demonstrationum : et quidquid aliud ad hoc inducitur, non habet demonstrationis veritatem.

Ex his igitur ulterius elicitur quod est ubique et semper. Et quod sit ubique, sic probatur : quidquid enim restringitur ad situm et locum, oportet quod restringatur per aliquid individuans : nihil autem est individuans per se nisi materia : igitur quod penitus caret materia, penitus caret individuante : sed prima substantia caret penitus materia, sicut jam probatum est : igitur caret individuante : igitur non est hic vel ibi. Dico autem esse ubique sic quod non habet respectum ad locum aliquem omnia ambiens : non autem potest non omnia ambire

substantia quae per essentiam movet omnia. Hic autem videmus, quod omnis motor totam suam ambit materiam quam movet, sicut anima ambit totum corpus, et ea quae quocumque modo sunt in corpore. Igitur inevitabiliter sic sequitur primam substantiam esse ubique. Quod autem sit semper, jam ante probatum est. Est igitur ubique et semper per hoc quod est sine materia.

Dicet autem fortassis aliquis, quod Objeetio. etiam sunt alia immaterialia sicut motores inferiores et intellectus hominis, et tamen aliquo modo sunt mobilia ista ad minus per accidens et divisibilia per formas quae fluunt super istos intellectus. Sed qui hoc dicit, naturam intellectus Solutio. ignorat : omnis enim intellectus secundum quod intellectus est, est immobilis penitus et ubique et semper. Hoc autem qualiter sit, inferius ostendemus in proprio loco : et de universali secundum quod est quidam intellectus, jam probavit Aristoteles in primo posteriorum Quomodo esse semper Analyticorum quod est ubique et semet ubique, et esse imper : unde licet inferiores intellectus alimateriale et immobile ter sint ubique et semper et immateriaprima rela- tione conve- les quam prima substantia, tamen ista niunt primae substantiae, conveniunt eis secunda relatione et non sed relatio- ne secunda prima. Et hoc in sequentibus determinaetiam de in- ferioribus bitur : quidquid enim aliquo modo est Intelligentiis dicuntur. ambiens omnia, secundum aliquem modum est ubique : et quidquid est cujus esse non deficit, secundum illum modum quo non deficit, est semper : sed esse semper diversimode contingit prime substantiae et substantiae inferiori secundae : quia prima substantia sic semper est, quod tota est simul, non divisa nec distensa per formam et ubi : inferior et secunda substantia habet potentiam distensam aliquo modo in eo quod non pure est necesse esse. Id enim quod habet causam, secundum potentiam dependet ad illam, et non est necesse sed possibile secundum hoc. Secunde autem substan-

<--- Page Split --->

tiæ omnes causatæ sunt a prima, et recipiunt formas sui motus ab ea : et ideo et secundum esse et secundum movere potentias habent distensas, et aliquo modo divisas : propter quod sempiternitas earum non est tota simul.

Si autem aliquis dicat quod hoc non potest esse verum : cum enim sint sempiternae, non possunt habere causam secundum esse : dictum est autem quod sempiternae sunt : ergo causam in esse non habent. Dicemus, quod haec ratio apud recte philosophantes non concludit. Si enim ponamus mundum esse aeternum, sicut quidam Philosophorum posuerunt, non tamen removetur per hoc quin habeat causam secundum esse : quamvis enim dies sit cum praesentia solis, et praesentia solis non praeveniat esse diei, tamen non tollitur quin dies secundum esse suum causetur a solis praesentia : et omnino eodem modo est in his quae facit prima causa substantias separatas, quae sunt in esse constituta lumine essentiae suae : nec oportet quod prima essentia praeveniat eas aliqua divisibili duratione, sicut in praecedentibus ostendimus, licet praecedat eas modo perfectae aeternitatis, quae tota stat simul, sicut hoc ostensum est. Patet igitur primam substantiam immobilem et incorruptibilem et immaterialem et sempiternam et ubique existentem esse. Ex his autem facile concluditur ipsum actum primum nihil potentiae admixtum habentem esse. Si enim aliquid haberet potentiae, non esset necesse esse : est autem omni modo necesse esse : igitur est actus purus nihil habens potentiae admixtum.

Text, et com. Scias autem, quod hae omnes demon- 31. strationes sunt, hoc solo supposito quod primus major sit substantia prima : hoc autem negat Plato et sui sequaces, qui dixerunt causam primam efficientem differre a prima causa movente : et si hoc est verum, tunc non concludunt ea quae

inducta sunt. Sed ad veritatem hujus investigandam oportet intendere circa Timæum Platonis : et hoc non est præsentis negotii, in quo non suscepimus nisi Peripateticorum positiones exponere.

CAPUT IV.

In quo destruitur error eorum qui dixerunt potentiam praecedere actum in prima substantia.

Dubitabit tamen aliquis. Si enim prius Text, et com. 32. est a quo non convertitur consequentia, sicut in Logiciis determinatum est : omne autem agens potentiam habet agendi : quod autem potentiam habet agendi, non semper propter hoc agit : videbitur potentia secundum naturam esse ante actum. Si autem hoc conceditur, sequitur aliquando nihil esse entium : contingit enim aliquid posse esse, et tamen nihil esse : quia non est necesse quod id quod potest esse, sit : et ita non est necesse quod id quod potest esse agens, sit agens propter hoc. Et hoc concedunt quidam theologizantes Philosophi, qui dicunt primam causam non semper movisse, sed fuisse tempus quando non movit : et causam dicunt fuisse, quia voluntate movit, et quoddam tempus fuisse in quo movere noluit : voluntatem enim et volitum dicunt differre quantum placet. Et est mirum de istis qui ponunt materiam confusam fuisse semper, ita quod nullum tempus praevenit materiam, et tamen dicunt Deum non movisse : et isti sunt qui ex nocte mundum generant, quia dicunt tunc fuisse tenebras, quando materia informis et confusa fuit : et postea locum exortam ex puriori parte illius materiae, et factum esse diem. Hoc Nota quali er demon strationes etiam modo dixerunt quidam Philosophi de motus

<--- Page Split --->

dicentes omnes res fuisse simul primo in una materia confusa, postea res fuisse distinctas : omnes enim quotquot sunt qui dicunt tempus fuisse, quando cœlum non movebatur, et quando cœlum non fuit, dicunt idem impossibile quod sequitur ex dictis eorum : et hoc est quod potentia præcedit actum : et ex hoc sequitur quod aliquando nihil sit. Scias autem, quod qui dicit sicut dicit lex nostra, quod videlicet primus motor non tempore, sed æternitate indivisibili præcedit motum et mobile, ad dictum illius nihil penitus sequitur impossibilium inductorum. Adhuc autem qui dicit ut Plato dixit, videlicet quod primus motor non est causa prima, et prima causa est efficiens non movens,et quod hoc esse fecit primum motorem et motum simul sine motu et tempore, nihil dicit ad quod sequatur impossibile. Quicumque autem dicit quod prima materia confusa tempore præcedit motum et mundum; dicit positionem ad2quam sequuntur impossibilia inducta et plura alia. Quæramus ergo ab illo, si aliquando non fuit motor in actu movens, quomodo possibile erat quod illa moverentur quæ postea mota sunt ? non enim poterit dicere quod ipsa eadem materia moverit seipsam, quia nulla materia movet seipsam. Sed videmus quod ars quæ est extra materiam, movet materiam sicut ars tectonica movet ligna et lapides ad faciendum domum. Et similiter in physicis materia seipsam non movet : quia instrumenta quæ sunt materia generationis animalium, et terra quæ est materia plantarum, non movent seipsa : sed menstrua animalium movent spermata animalium, vel id quod est loco spermatis de virtute putrefacti et stellarum, et terram movent semina vel vis sementina stellarum vel species alicujus quæ concluditur in humore putrefacto, sicut sæpe diximus : hæc autem quæ sic movent, non movent nisi mota : et ideo necesse est quod ante omne quod motum movet, ponatur aliquid quod continue movet, cum non sit

motum ab aliquo, sed sit primum movens continue et immobile : et quamvis hoc imperfecte viderunt quidam, ideo in positione sua fecerunt quod aliquid semper est in actu movens, sicut fecerunt Leucippus et Plato. Isti enim semper dicunt fuisse motum. Leucippus quidem affirmavit motum atomorum in vacuo. Plato vero dixit primam causam semper fuisse in actu, et numerum semper seipsum movisse : sed non dixit cœlum semper fuisse2motum, nec tempus semper fuisse, sed esse generatum utrumque, sicut ostensum est in Physicis : et quamvis isti semper dicunt motum fuisse, tamen non determinant quare et ex quo movente ille motus sit, et quis sit, utrum rectus aut circuli motus fuerit : nec dicunt eum sic fuisse, sicut est primus motus in natura : nec dicunt eum fuisse omnium quæ fiunt causam : nec etiam ipsius motus assignant causam, cum tamen hoc sic facere sit philosophi primi : nihil enim movet ut contingenter et a casu in his quæ semper aut frequenter moventur : sed in talibus oportet semper aliud existere, sicut est prima substantia movens, et sicut primum cœlum est, sicut nunc illa; semper existere probata sunt : quæcumque enim secundum naturam sunt sicut sunt, ut dictum est, quod habent motorem et id quod movetur. Similiter autem quæcumque violentia moventur, habent etiam motorem : quia aut moventur ab intellectu operativo, ut artificialia, aut ab alio extrinseco, sicut projecta, aut tracta, aut aliter impulsa. Deinde quæramus a sic dicentibus, qualis motus sit prius inter motus secundum naturam ? hoc enim valde differt quicumque est ille qui prior est secundum naturam : quia motus ad formam non potest esse primus : et inter motus locales non potest esse primus nisi motus circuli : et sic inter circuli motus oportet esse primum, qui est circuli uniformis et perpetui. Hoc autem non est impossibile dicere Platonicis secundum suam positionem, quia illi existimabant

<--- Page Split --->

aliquando quod principium primum movens conjunctum ei quod movetur, sit numerus seipsum movens, quem animam mundi dicebant esse : haec enim anima cum infusa sit entibus motis, aut cum cœlo incepit esse, si tantum in cœlo esse ponatur : aut etiam incepit esse posterius cœlo, si ponatur infusa omnibus motis motu perpetuo, sicut moventur generabilia et corruptibilia in quieto motu qui in secundo Peri genesees est determinatus : et horum utrumque jam dixit Plato, et etiam sequaces ejus : et hoc ideo est dictum, quia primam substantiam moventem vere non cognoverunt. Quod autem hujus disputationis causa est, hoc est quod existimant multi Philosophorum, quod potentia est prior actu, sicut objectum est a principio. Et hoc quidem uno modo bene dictum est : alio modo autem male dictum est. Dictum est autem jam a nobis in nono supra posito libro, qualiter potentia est ante actum, et qualiter non. Quod autem omnium prius sit id principium, quod semper est actuale, testatur Anaxagoras et omnis alius Philosophus, qui ordinem vidit moventium motorum : dixit enim Anaxagoras quod intellectus agens semper est in actu agens, nihil permixtum habens potentiae. Similiter autem et Empedocles propter hoc posuit amorem et odium semper movere. Et Anaxagoras quidem posuit intellectum agentem, eo quod nihil agit diversa primum nisi intellectus. Empedocles autem posuit amorem et odium : quia vidit diversam esse generationem et corruptionem, quarum una dissolvit sicut odium, et altera congregat sicut amor.

CAPUT V.

In quo probatur per modum generantium et corrumpentium, quod unum est principium movens semper, et actu existens, nihil habens de potentia.

Similiter autem dicunt omnes isti qui Tezt. et com. 32. dicunt semper motum esse, sicut Leucippus et Democritus : et hoc est causa quod dicunt, quod chaos sive vacuum non fuit infinito tempore chaos, neque nox infinito tempore remansit nox : quia per ea quae ponebant semper esse moventia, factum est ut generatis esset plenum chaos, et ut tenebrae noctis prorumperent in lucem, producto sole per intellectum vel amorem et odium moventia. Illa enim moventia semper sunt eadem in movendo, aut in circuitu aut aliter alio quocumque motu. Intellectus enim semper movet, et similiter amor et odium. Et ideo dixerunt jam nominati Philosophi, quod res semper circuierunt per generationem et corruptionem ex mixto in mixtum, et sic continue impletur chaos, et nox terminatur in diem, et dies in noctem : et hoc esse non posset, nisi actus prius sit quam potentia.

Si autem sic dicatur, quod eadem maTezt. et com. 33 et 34. teria generatorum semper sic movetur in circuitu , oportet necessitate dicere quod aliquid est quod semper similiter agit et secundum modum unum. Jam enim in secundo Peri genesees ostensum est 1, quod in omni generatione et corruptione duo sunt, quorum unum est continua ipsius esse permanentia secun-

<--- Page Split --->

dum esse divinum : et alterum est diversitas generationis et corruptionis : et ideo oportet esse duos modos circuli primos, quorum unus sit uniformis, qui est primi cœeli divinus, qui causa est esse divini in omnibus : et alterum motus oblique afferens et differens astrum generans, qui est circulus obliquus, in quo moventur astra omnia secundum accessum et recessum, quorum sol est principium : propter quod Sol pater generationis vocatur ab Antiquis. Hæc autem licet hic supponantur, et in secundo Peri geneseos sint physice probata, in sequentibus probabuntur ex propriis istius primæ philosophiae : hoc, autem quod hic sufficit ad præsens, est hoc, quod si secundum dicta prænominatorum Philosophorum idem est quod semper movetur in circuitu accessum et recessum faciens generationem et corruptionem, sive illud sit amor et odium, sive intellectus distinguens, sive circulus obliquus, oportet aliquid esse supra hoc quod semper similiter agat æqualiter accedens et recedens. Et si ponatur quod odio movente semel inest entibus generatio et corruptio, oportet quod ponatur aliquid agens aliter et aliter : quia aliter non faceret diversam generationem videlicet, et corruptionem : et ex hoc sequitur, ut dictum est prius, quod super hoc sit aliquid agens uniformiter.

Ex his igitur duobus elicitur, quod necessarium est quod sit aliquid quod secundum se et essentialiter agat et uno modo, et quod aliquid secundo modo agat secundum aliud et aliud in accessu. Oportet igitur secundum hoc quod dictum est, quod aut agat semper secundum diversum, aut quod agat secundum motum primum primæ substantiæ, omne id quod perpetuum habet motum : totus enim et omnis motus superiorum dividitur in hæc duo et non plura prima : quod enim secundum diversum accedit et re-

cedit, et iterum et iterum et sic continue, non potest esse causa continuæ permanentiæ. Oportet ergo quod illi aliquid sit melius, quod sit vera causa : illius autem causa non est nisi illud quod semper et similiter se habet : quod autem aliter et aliter est diversum, et diversitas non est causa continuitatis in esse : quod autem semper est et agit et aliter, hoc complectitur ambo dicta : quia in quantum est semper, causatur ex motu primi : et in quantum est aliter et aliter, causatur ex motu obliquo. Palam igitur est quod motus primi in genere sic se habent ut dictum est : et hoc est quod omnes Philosophi diviserunt motum cœli prima divisione in motum planes et in motum aplanes, sicut inferius ostendetur. Quia vero sic est ut dictum est, et ita res se habet : et si dicatur quod primus motus non sit essentialiter a primo motore, sequitur quod res generatæ ex nocte erunt, et quod simul fuerunt omnia, sicut sæpe dictum est, et quod res generatæ solvuntur ex non ente : quæ omnia impossibilia sunt secundum naturam.

Oportet igitur dicere, quod primum Tetz. et rn 83. erit sempiternum, et quod movet id quod in motu est sempiternum, et sempiternum movet motum : cœlum enim est aliquod sempiternum, et quod movet id quod in motu est sempiternum, est substantia actu existens, nihil habens admixtum de potentia. Hoc autem jam in octavo de Physico auditu declaravimus 1, quod est aliquid compositum ex motore et moto, quod est medium duorum, scilicet ejus quod est movens tantum, et ejus quod est motum tantum. Si inveniatur unum componentium sine altero, quod etiam reliquum invenitur sine isto : in natura autem invenitur id quod est motum non movens, et invenitur medium compositum quod est movens et

<--- Page Split --->

motum : igitur invenitur etiam substantia movens tantum, et semper in actu existens, quam impossibile est moveri : et haec propositio nunquam habet instantiam in his quorum utrumque componentium est substantia, et non accidens, et in quibus componentia sunt habentia modos oppositos, sicut movens tantum habet oppositum modum ad id quod est motum tantum et ad id quod est motum et movens : movens autem tantum erit sempiternum movens (a.v.) m : et ideo oportet quod sit substantia semper actu existens, et nunquam in potentia : materia autem generabilium et corruptibilium est substantia quae est mota tantum non movens : circulus autem coelestis est substantia mota movens : igitur prima substantia quae est insensibilis, erit immo- .bilis et movens tantum.

CAPUT VI.

Qualiter primus motor immobilis movet sicut desideratum et amatum.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

omnino, et ideo amabiliora sunt et delectabiliora quam alia. Adhuc autem inter se intellectualia, quaedam sunt connaturalia, et quaedam non, sicut intellectui connaturale bonum est quod est perfectio ipsius secundum ipsam quam intelligit ex alio, sicut quando intelligit quod diameter est asimeter, est intelligibile secundum ipsum : sed quando intelligt seipsum, est theoria secundum ipsum intellectum. Adhuc autem inter illa quae sunt secundum ipsum intelligibilia quasi bona, quaedam sunt quae faciunt ipsum intellectum esse intellectum in summo, et quaedam non. Ea enim quae de se intelligit, non faciunt ipsum esse in perfectione ultima : quae autem intelligit de lumine primae substantiae, faciunt eum esse in summo quo potest esse. Cum igitur probatum sit primam substantiam non esse materialem, constat quod ipsa est intellectus purus : et cum sit prima, constat quod est substantia summa : et cum sit universaliter agens, constat quod largitur omnes perfectiones, et est summum bonum : et cum sit essentialiter agens, constat quod communicat se, et sicut dicunt quidam, expandit se per omnes intellectuales intellectus. Ipsa igitur maxime est amata et desiderata ab omnibus : et-omne quod movetur, desiderat ipsam. Hoc igitur modo movet non mota : eo quod ipsa nihil desiderat extra se : desiderium autem est causa motus omnis : movet autem sicut desiderabile et intellectuale bonum omnium secundum esse et naturam uniuscujusque. Omnium autem sic motorum et moventium sunt principia eadem et simul, quod non est in desideriis nostris : quia ipsum intellectuale bonum in cœelestibus idem per seipsum est principium desiderii et motus : in nobis autem et materialibus concupiscibile quidem et magis concupiscibile, et quod est maxime concupiscibile, est apparens bonum primo in sensu, et quod volumus esse primum bonum in se : et ideo excitat desiderium primo ante motum quo moveamur ad ipsum.

<--- Page Split --->

Nota quomodo desiderium in nobis aequii voce est et n intelligentis.

Desideramus enim ipsum, quia videmus ipsum esse bonum : vel quia videtur bonum aliis : vel forte non est bonum in se, sed videtur bonum ideo quod desideramus ipsum : et ideo illud tale non statim est principium motus ad ipsum : et aliquando etiam non potest esse principium motus, sed continemus nos ne moveamur ad ipsum aliquando 1. Sed hoc bonum quod est intelligentia , semper est bonum vincens desiderium, et ideo semper movet : quia quotiescumque motor fortior est eo quod moveri debet, fit motus : et quando non est fortior, non potest movere. Unde hoc modo intellectus movetur ab intellectuali bono sine dilatione et sine medio : quia non fit primo nuntiatio boni per sensum qui moveat appetitum, nec est aliquid retrahens ex parte accipientis intellectus, cum id quod amatur per se bonum sit et immediate influat, et sic vincens totum desiderium ejus cui influitur : et ideo motus statim est actio ejus in eo quod movetur ad ipsum : intellectuale vero bonum, sicut dixit Pythagoras, et sicut nos paulo ante diximus, diversum est et diversorum coelementatio bonorum est quae sunt secundum se bona. Sed in illa coelementatione omnium bonorum et primum et nobilissimum id cujus substantia est illud bonum, et non informatum per formam alienam, et quod est simplex bonum, et quod est secundum actum purum, cui nihil admiscetur potentiae : hoc enim est omnis boni bonum et ab omnibus desideratum : cujus influentia se habet ad orbes, sicut influentia luminis solis ad formas vitae quae ad generationem movet vegetabilia et animalia. Hoc enim lumen solis licet unum sit, tamen receptum ab unoquoque informat calorem vivificum et spiritum uniuscujusque, et movet ad proprii et connaturalis boni consecutionem : et ideo Antiqui solem vocabant datorem vitae : 1 et sic est in primo motore sim-

plici lumen essentiale sibi influente super orbes cœeli et universum esse : haec enim est forma formans et ad esse movens omnia, et omnia in seipso praebabens virtute simplicis causalitatis suae, et omnia substantificans : et hoc ab intellectualibus intellectualiter, et naturalibus naturaliter, et a corporalibus corporaliter, et a cœelestibus mobiliter secundum ubi : a generabilibus autem secundum potentiam motus ad formam percipitur, et omnia movet et habet in se, praecipue tria, videlicet quod est per se sine privatione intellectuale, privatio enim non nisi per alterum est in intellectu : et est substantialiter sine assimilatione, sicut ea quae non per se, sed sua similitudine sunt in intellectu, sicut sunt ea quae cum continuo sunt et tempore : et tertio est primum et ultimum bonum omnis boni, quod est principium et finis idem manens perfectum, et ideo vincit omne desiderium. Cum autem dico idem bonum esse simplex et unum, non idem dico : sed simplex quod additur super unum, modum dicit unius : unum enim communiter loquendo significat id quod est primo metrum, sicut diximus in libro decimo istius philosophiae. Sed cum additur simplex unum, significat simplicitatis modum, quo primum habet unitatem : est enim simplex unum, in quo nullus est numerus : quia omnia quae sunt in ipso, sunt idem sibi, et quod nulli nititur subjecto, sed est essentia simplex.

CAPUT VII.

Et est digressio declarans qualiter prima substantia est simplex et super omne nomen.

Obijciet autem fortassis aliquis, quod

<--- Page Split --->

cum prima substantia cognoscit se, videtur quod prima substantia reflectitur super se : in omni autem quod reflectitur supra se, duæ sunt naturae, reflexa videlicet, et ea supra quam reflectitur : igitur videtur prima substantia non esse simplex, sed una videtur esse absque simplicitate. Amplius propositiones veræ formantur de prima substantia : et cum dicimus quod ipsa est prima, et quod ipsa est bona, et quod ipsa est actus, et quod ipsa est volens et sciens et hujus : in omnibus autem de quibus formatur propositio vera, aliquid est quod subjicitur, et aliquid est quod prædicatur : ergo sunt ibi duæ naturae : videtur ergo unum simplex non esse. Adhuc autem unum simplex in fine simplicitatis non est nisi unum : sed prima substantia verissime videtur esse multa : quia est essentia, et motor et sapiens et actus et intellectus et omnia hujus, quæ sonant nobilitatem, licet in omnibus his emineat super omnia alia : et sic iterum simplex esse non videtur. Adhuc autem dubium est qualiter nominetur : ex quo enim prima est, non capitur ab aliquo intellectu secundo, nisi per modum possibilitatis secundi intellectus : modus autem ille non est secundum nobilitatem quæ est in substantia prima : ergo secundus intellectus de prima substantia nihil capit unde condignum sibi nomen formare possit : et sic innominabilis esse videtur.

Hoc autem et hujus omnia solvuntur quæ dicta sunt : quia prima substantia cum sit intellectus universaliter agens, non cognoscit se per modum reflexionis super se : quia revera quidquid reflectitur supra se, aliquam habet aut ex duabus naturis, aut ex duplici esse unius et ejusdem compositionem : ex duabus quidem naturis, sicut in his quæ componuntur ex anima et corpore, in quibus anima super corpus reflectitur : ex dupli autem esse unius naturae, sicut diximus de intellectu unito substantiæ inferiori : hoc enim secundum suam naturam, et separatus est et agens : secundum autem quod est

locus specierum, est possibilis, et est aliud et aliud esse unius substantiæ : quia agens reflectitur super possibilem. Sed non est alia et alia substantia vel essentia : et hoc modo non est in prima substantia, cujus intellectus nullius est recptivus, sed potius est fontalis plenitudo omnium formarum quæ fluunt ab ipso, sicut intellectus artificis est fons formarum artificialium, licet hoc non in toto sit simile, nisi poneremus quod ipse intellectus sine aliquo habitu sibi addito proferret formas artis lumine suæ substantiæ, et quod ipsa substantia sua esset forma omnium artificialium : hoc ergo modo simplici prima substantia contemplatrix sui est : et ideo sola perfecte seipsam contemplatur : quia in ea idem est intellectus intelligens, et medium quo intelligit quod est species suiipsius, et res intellecta. Quod autem quæritur de formanda propositione, dicendum quod pro certo tanta est simplicitas primæ substantiæ, quod ipsa est essentialiter quidquid habet, cum propositio formatur de ea : quia licet in ea non sit subjectum et cui subjicitur, tamen omnia quæ sunt in ea, sunt verissime in ea, et sua sapientia vera est sapientia, et sic est de virtute et actu et voluntate et hujusmodi omnibus. Cum igitur simplicitas non tollat veritatem eorum quæ sibi attribuuntur, de ipsis secundum modum signandi diversum qui importatur in ipsis, et affirmativa et vera formatur propositio : et in illa idem est in prædicato et subjecto penitus, sed aliter significatur secundum modum significandi cui modo non subest diversa res, sed ratio nominis quod sibi attribuitur. Quod autem quæritur de nominibus ejusdem substantiæ primæ, videtur dicendum pro certo, quod sicut probat objectio, quod sit super omne nomen et super omnem intellectum, nec intelligitur, nisi ab aliquo eorum quæ causantur ab ipsa, quod influit lumine suo in ea quæ sub ipsa sunt et ab illa nominatur imperfecte : quia non capitur secundum perfectionem et eminentiam

<--- Page Split --->

secundum quam est in ipsa, sed modo proportionali capacitati intellectus qui ipsam accipit : et ideo melius nominatur negatione omnium quam affirmatione : sed quando nominatur, intelligitur nomen per negationem et eminentiam et causam : sicut si dicam eam esse substantiam, statim dicam non esse substantiam, eo quod cum substantia vel aliquo alio non est in genere uno : et addam quod est eminens supra omnem substantiam, et est omnis substantiae causa : et sic est in omnibus nominibus quibus nominatur. Nomina autem quibus nominatur, sunt quae absolute et per se in omni re dicunt nobilitatem et bonitatem naturae, sicut est esse, et intelligere, et substantiam esse, et sapientiam, virtutem, et bonitatem, et actum, et motorem esse, et hujus : haec enim omnia per prius sunt in ipsa, et per posterius in aliis : et hoc modo quo sunt in aliis, cadunt in intellectus secundos : et isto modo diminuta sunt a nobilitate simplicitatis prima : et ideo illo modo non vere attribuuntur primae substantiae, nisi per negationem et eminentiam et causam, sicut diximus.

CAPUT VIII.

Et est digressio declarans quatuor qua prae substantiae conveniunt, quod videlicet non est in genere, quod non habet universale et particulare, et quod multiplex est in resolutione, et quod distinctior est ab aliis quanto perfectior aliis.

Ex his patet, quod duo sunt quae soli prima substantiae conveniunt, quorum unum est, quod ipsa non est in genere aliquo per omnem modum, sed ante omne genus. Secundum autem est, quod in ipsa non est aliquid universale, vel par-

ticulare, vel commune, vel proprium. Et huic addunt quidam alia duo, quorum unum est, quod quanto simplicior est in essentia, tanto multiplicior est in relatione et effectibus. Secundum autem est, quod quanto simplicior est, tanto nobilitate sua ab aliis distinctior est, et nulli habet aliquid commune. Horum autem primum sic probatur : omne quod est in genere, aut est in ipso sicut species, vel genus, aut sicut principium generis, aut speciei : constat autem quod prima substantia non est in genere sicut genus, vel species : ergo non est in genere. Si enim esset sicut genus, aut praedicaretur, aut apta nata esset praedicari de pluribus, ut ens de ratione diffinitiva eorum : de nullo autem tali potest praedicari prima substantia. Et constat quod non est species vel individuum : quia tunc esset compositum aliquid ex genere et differentia, vel ex forma et materia : quae omnia absurda sunt de prima substantia. Si autem esset principium generis, tunc esset aliquod elementum constituens genus quod est substantia : igitur esset forma vel materia : et quodcumque eorum daretur, esset unibilis per essentiam multis, et componibilis cum illis : quae omnia sunt absurda : ergo non est in genere substantiae. Et constat quod non est in aliquo genere accidentium : ergo in nullo est genere. Et cum dicatur substantia, alia ratione dicitur de ea substantia, et de aliis : dicitur enim substantia ab actu substanti, quando substat per se, vel per aliud : per se sicut materia et subjectum : per aliud sicut forma. Dicitur etiam substantia res per se existens, et hoc modo dicitur duobus modis. Si enim dicatur per se per oppositum ejus quod est per aliud, tunc habet duplicem intellectum : dicitur enim per aliud existere, quod in se non habet esse, sed in ejus diffinitione cadit aliud quod ipsi est causa existendi : et sic accidens est res per se existens. Dicitur etiam per se existens per oppositionem ad id quod est per causam existens : et sic sola substan-

<--- Page Split --->

tia divina prima est per se existens, quae sola ipsa penitus nullam habet causam in esse. Sic ergo scitur quod non est in genere substantiae, et aliquo modo ipsa sola est substantia : et hoc modo supra diximus in quinto hujus sapientiae libro, quod ipsa sola est ens, eo quod non habet aliquid potentiae dependentis ad quamcumque causam aliam.

Quod autem in ipsa non sit universale et particulare, posset quidem statim concludi per hoc quod non est in genere, cum nihil sit in genere directe, nisi universale vel particulare, tamen melius probatur sic : in quaecumque natura est universale vel particulare, in illa sunt duae naturae, quarum una est communicabilis, et altera incommunicabilis : sed in eo quod est in fine simplicitatis, non est nisi unum simplex, ut habitum est : ergo non est ipsa universale et particulare : ubicumque autem est universale, inest particulare, et e converso : quia particulare non est particulare, nisi quia est communis naturae suppositum particulans ipsum. Adhuc autem prima substantia cum sit prima, non est communicabilis pluribus, eo quod impossibile est esse primum in pluribus : quia prima non sunt plura : omne autem universale communicabile est pluribus : ergo prima substantia non potest esse universalis : igitur in prima substantia non est universale vel particulare.

Quod autem tanto multiplicior sit in relatione, quanto prior est et simplicior, sic probatur : quanto aliquid est simplicius, tanto sui ad plura indigetur, et in pluribus invenitur : simplicissima est autem prima substantia : igitur tanto sui ad plura indigetur, et in pluribus ut causa primaria invenitur : et quanto in pluribus invenitur, tanto relationem habet ad plura : cum igitur sit causa omnium prior, quanto prior est et simplicior, tanto multiplicior est in hoc quod plura referuntur ad ipsam : ipsa enim secundum suum esse ad nihil dependet, et nullo indiget, sed alia omnia, eo quod

causantur ab ipsa, dependent ad ipsam, et referuntur ad eam, secundum quod sunt causata ipsius. Respectus autem secundorum ad primum non intelligitur, nisi cointelligatur etiam respectus primi ad secunda : sed respectus primi ad secunda rationis est, et non rei dependentia : sed secundorum respectus ad primum est dependentia secundum rem : et ideo respectus secundorum ad primum variat et impedit plenam ipsorum simplicitatem : quotquot autem sint respectus primi ad secunda, non obstant simplicitati : quia non sunt reales, sed sunt quorumdam respectuum rationes, et talia relativa in praecedentibus diximus esse in diversis generibus : quia unum tantum secundum rem est in genere relationis, alterum autem non, sicut scitum et scientia.

Multi autem et magni dubitaverunt de quarto : eo enim quod viderunt primam substantiam simplicem esse et in fine si quidam simplicitatis, et viderunt quod prima predicata quae simplicia sunt, praedicantur de omnibus, et non distinguuntur ab aliquo, sicut unum et ens, putabant primam substantiam esse indistinctam et esse omne quod est, et putabant ipsam cum prima materia et prima intellectus natura esse idem penitus. Ratione autem parva persuasi sunt, sicut diximus : quia putabant omnia illa esse eadem quae non differunt differentia distinguente : prima autem materia et prima natura intellectus et prima substantia differentia distinguente non differunt : quia si differre dicantur, tunc habebunt differentiam qua distinguuntur : omnis autem differentia distinguens aliquid commune distinguit : igitur quodlibet istorum habet duo in se, distinguentem videlicet differentiam, et communem naturam distinctam : ergo quodlibet istorum est compositum : et hoc est contra hypothesim, quia datum fuit quod quodlibet istorum esset simplex. Si autem demus quod sic sunt composita, per hoc non excusatur objectio : quia resolvamus composita ista in sua

<--- Page Split --->

simplicia, tunc sequitur quod primum divinum et primum materiale et primum intellectuale sunt unum. Ad hoc autem adhuc ratiocinantur per signum proprium, quod dicunt esse cum demonstratione et convertibile: dicunt enim quod quorum est unus et respectu ejusdem communis ambitus, illa sunt eadem: unus autem et respectu ejusdem est horum trium ambitus: quia quodlibet horum trium ambit omnes formas, et praebabet eas quodammodo: quia omnes forma sunt in prima substantia, propter quod etiam a Platone dicta est mundus archetypus, et omnes forma sunt in intellectuali natura: et omnes sunt in materia prima: videntur igitur haec tria esse unum secundum esse indistincta. A quibus si quaeramus quare materia non intelligit formas, sicut intellectus, cum intelligere formam nihil sit secundum eos, nisi quia est intus ut forma est, et non ut est res, nihil penitus respondent, nec valent respondere, praecipue cum una natura sit intellectus et materia. Et in hoc inconveniens de necessitate incidit etiam liber Avicebron, quem Fontem vita vocavit: quia ipse dixit quod una natura communis est materia et intellectus, licet intellectus addat primam formam super materiam, et sic sit compositum primum: quia quamvis addere concedatur formam super materiam primam, tamen per hoc non impeditur quin receptio forma in intellectu sit receptio materia: et quae sunt unius rationis in receptione formarum, habent eumdem actum in communi: forma igitur sicut secundum esse dividit et distinguit materiam, et facit quod una est lapis, et alia est asinus: ita secundum esse in species distinguere debet intellectum et substantiam primam: quod est absurdissimum: et ideo ab homine omni horrenda est ista vilissima philosophia, qua nunquam processit de subtilitate Peripateticorum.

Unde sciendum, sicut et alibi diximus quod prima simplicissima distinguuntur ab invicem seipsis, et ideo maximam

habent distinctionem : et substantia quidem prima est primissima et extra genus. Intelligentia autem compositum est primum in genere acceptum : et dico primum secundum esse et non secundum coelementationem categoriae praedicabilium. Qualiter autem intelligentia composita sit, in sequentibus docebimus. Materia autem prima est primum subjectum secundum privationem forma eacceptum, sicut in ante habitis ostendimus : unde patet quod cum haec tria prima dicimus, æquivoce et non univoce primum vocamus. Et cum dicunt quod distinguens distinguit aliquid commune, dicemus quod hoc nihil est dictu, nisi in eis quae sunt in genere, in quibus communitas generis per differentias distinguitur : sed quando simplicia a seipsis distinguuntur, sicut distinguuntur differentia prima ab invicem, unumquodque distinguitur ab exteriori quolibet, et non dividit naturam communem quae sit in ipso et in alio. Quod autem dicunt de ambitu formarum, dicendum quod ambitus ille est æquivocus : quia prima substantia praebabet formas sicut causans eas per seipsam, et non habet eas sicut subjectum : sed quia ipsa per suam essentiam est forma, et lux sua dat et fundit eas : et ideo intelligendo seipsam intelligit omnia quae sunt et qua esse possunt, et æqualiter intelligit ea dum sunt, et dum non sunt : quia quocumque modo varientur res secundum materiam, ipsa res remanet idem fons lumine suo replenis omne quod suaè lucis et bonitatis est perceptibile. Intelligentia autem ambit formas, eo quod est lumen lucis causaè prima et imago : et ideo movetur ad ipsam, sicut in sequentibus erit manifestum : materia vero ambit eas sicut secundum esse recipiens : et sic plana est causa quare non intelligit eas. Hujus enim nulla alia causa est, nisi quia sunt in intelligentia sicut in loco specierum et in luce : in materia autem sunt, non sicut in loco, sed potius sicut in subjecto quod de potentia secundum esse exit

<--- Page Split --->

ad actum. Et hujus causa est, quia intellectum non distinguunt, sicut ea quae sunt in loco non distinguunt locum, sicut colores secundum esse speciei existentes in perspicuo pervio non distinguunt perspicuum : existentes autem in perspicuo terminato, distinguunt ipsum sicut actus distinguit potentiam quae de privatione facit esse actum.

CAPUT IX.

Qualiter movet ut bonum, et per id quod movet ad aliud quod est motum, movet omnia alia.

His autem sic determinatis, revertamur, ad propositum de modo motus motoris. Resumamus autem, quod movet ut optimum simpliciter, ut unicuique optimum secundum quod est capax sui unumquodque. Sic enim bonum in qualibet una coelementatione, quod est finis coordinatorum, sic est semper optimum coordinatorum. Sic et quod sic est proportionale omnibus coordinatis, est primum bonum illius coordinationis : et sic est in motoribus et cœelis. Et ideo prima substantia in eis est optimum et movens primum. Quia vero illud est cujus causa est totum quod est illius coelementationis, et causa finalis omnium, ostenditur per divisionem bonorum. Est enim bonum alicui, et hoc est, quod est huic vel illi bonum : et est bonum simpliciter, quod est, sicut diximus, omnis boni bonum et substantialiter bonum. Bonum huic et illi est bonum particulare et distinctum ab eo cujus est bonum : quia hoc bonum bonificat id cujus est bonum per informationem : et in omni informatione aliud est quod informat, et aliud quod informatur : et ideo tale quid non est substantialiter bonum, sed est sicut non

ens bonum, sed factum bonum per formam boni sibi advenientem: et ideo illud movetur ad formam boni. Id autem quod simpliciter est bonum, est essentialiter bonum, et substantia sua est ipsum bonum : et ideo non est sicut non ens bonum per formam boni factum bonum: propter quod sequitur necessario, quod ipsum immobile ad bonum omnia alia movet ad bonum suum, per hoc quod sua essentialis bonitas et proportionalis est omnibus, et perficiens in esse et bene esse omnia, et vincens unumquodque, et non movens intellectum per aliud, sicut movet sensibile bonum, sed influens ei per seipsum : participatur tamen aliter et aliter ab intellectualibus et aliis, sicut diximus : et tunc cadit in diversum esse bonorum : movet autem illud bonum quasi desideratum et per motum desiderantium ipsum movet omnia alia, ita quod bonitas ejus per universum esse rerum causatarum diffunditur : et sic omnia descendant ab ipso, ita quidem quod intelligentiae intellectualiter capiunt ipsum, et quælibet intelligentia bonum quod sibi influitur per motum sui orbis exsequitur et explicat : et id quod intelligentia per motum explicat, materia generabilium et corruptibilium infunditur : et sic semper tota impletur naturae capacitas : et quod intelligentia recipit intellectualiter, explicatur a cœelesti circulo corporaliter, et materialiter recipitur a materia activorum et passivorum. Adhuc autem quod intemporaliter et indivisibiliter est in causa prima et immensurabiliter, hoc in intelligentia quidem est immaterialiter, non tamen omnino indivisibiliter, et est in ea mensurate secundum quod sibi competit : et hoc in circulo cœelesti est mobiliter et distense, non simul : in materia autem est omnino temporaliter et diminute et materialiter : et sic primum quod omnino est necesse diffunditur in id quod est necesse ex alio : et necessarium ex alio, distenditur in id quod est necessarium ex ordine motus in circulo : et hoc deficit in id quod est

<--- Page Split --->

frequenter, et hoc deficit in casum et id quod fit raro.

CAPUT X.

Et est digressio declarans opiniones Peripateticorum de animabus cœlorum.

Secundum autem quae dicta sunt, procul dubio constat quod omnes Peripatetici dixerunt orbes cœlorum animas habere. Sed quidam dixerunt animas has intellectu et imaginatione et desiderio sive appetitu distingui, hoc habentes pro ratione, quia oportet eas esse intellectuales intellectu activo : quia formas per motum sui orbis efficiunt, sicut artifex explicat formam artis per artis instrumenta : et hae sunt formae quibus plena sunt intelligentiae, sicut spiritus formativus seminis animalium plenus est formis membrorum, quas facit in membris. Sed quia, ut dicunt, intellectus universalis est, et forma non explicatur, nisi per hunc particularem motum orbis : hic autem particularis motus non est actus moventis, nisi qui scit eum ut est particularis, et haec cognitio non perficitur per solum intellectum, sed per imaginationem mobilis et motus et omnium accidentium motus, ideo huic animae dederunt imaginationem. Cum autem intellectus et imagination non moveant nisi praecipiendo et determinando motum, desiderium autem vel appetitus moveant, sicut impetum facientes et : moventes, ideo dederunt isti animae etiam desiderium : sensum autem negaverunt inesse, ideo quia cœlestis circulus nullius est sensibilis receptivus. Et hujusmodi simile dicunt in artificialibus : quia ibi est intellectus per suam practicam scientiam movens, sed motus non fit nisi per ima-

ginationem instrumentorum et actum ipsorum, et per desiderium operandi quod extendit manum. Quod autem artifex sensus habet, ex imperfectione dicunt esse, propter hoc quod intellectus suus non est sufficiens ad artem ex seipso, nisi accipiat a sensu, nec obedit ei materia, nisi violenter applicetur per motum instrumentorum et manus. Et ideo in libro de Animalibus diximus manum esse organum intellectus practici, sive operativi, sive activi, vel factivi, vel quocumque nomine alio vocetur. Ccelestis Nota opiautem circulus sensum non habet : quia tionem Placenne. non accipit a rebus sensibilibus, nec manum habet, nec exteriora instrumenta : quia materia quam ambit, obedit ei, sicut materia corporis obedit animae quae continet ipsum, et accidentia animae, et imaginationes variant ipsum et imprimunt in ipsum : et sic universa materia quam ambit circulus aliquis, obedit animae circuli et circulo et motibus ejus, et imprimitur a circulo secundum formas fluentes ab intelligentia per imaginationem motus et circuli : et haec positio antiqua est multorum et magnorum : et hanc Avicenna sequi videtur : fuit autem hoc etiam Platonis, ut videtur in dictis ejus. Alii autem de his qui posteriores fuerunt, dixerunt quod cœlestes quidem circuli habent animas, sed præter animas sunt intelligentiae separatae operativa præsidentes eis : et has intelligentias secundum vulgus Angelos vocant. Et in omnibus aliis dicunt cum opinione jam inducta : dicunt enim isti quod intelligentia non est nisi separata, sicut dixit Anaxagoras, et est principium distinctionis formarum et rerum primum : quia, sicut diximus supra in nono libro hujus sapientiae, omnes intellectuales virtutes et potentiae, eo quod distinctæ sunt, sunt ad multa et non ad unum : hoc igitur quibus plena sunt intelligentiae per influentiam primæ substantiae, influunt, et agunt in animas cœlorum, et cœli exsequuntur ea per motum, sicut diximus. Hanc autem opinionem elegit sequi Al-

<--- Page Split --->

Opinto Alquazelis et Iannac et Rabi Moysi.

gazel, et quidam alii de sapientibus Arabum : et hoc quod hic intendimus accipere, est quod etiam isti consentiunt in hoc quod cœli sunt animati. In idem autem videtur penitus consentire Judæus Philosophus, qui vocatur Rabi Moyses, et Judæus qui ante ipsum fuit in philosophia magnus, qui vocatur Isaac.

Quidam autem præcipui Peripateticorum mediam inter hos aliam secuti sunt viam, et cœlos quidem animas habere dixerunt, et intelligentias ab ipsis animabus separatas non posuerunt, sed ipsas animas de virtutibus animæ nihil habere dixerunt, nisi agentem universaliter intellectum et desiderium sive appetitum. Philosophi enim non est aliquid fingere et dicere, nisi quod per rationem potest ostendi : et quia isti consentiunt in hoc cum aliis, quia cœli habent animas, ideo sufficiunt in hoc per tres rationes præcipuas, quarum una sumitur ex parte moventis, secunda autem ex parte motus, et tertia ex parte effectus .qui est per motum. Ex parte moventis quidem, quia nos videmus quod omne quod per se movetur habens in se principium motus, est animatum, et motor suus est anima, sicut ostensum est in VIII Physicorum : cœlum in seipso habet principium sui motus : ergo motor ejus est anima. Quod autem cœlum non stat, hujus est alia causa quam inferius proprio loco explanabimus. Ex parte autem motus sic ostenditur cœlum habere animam : constat enim quod motus cœli non est violentus et extra naturam : aut igitur est a principio quod est natura, aut a principio quod est anima. Et si quidem est a principio quod est natura, cum naturalis virtus et potentia non sit nisi ad unum et finitum, quando erit in illo, stabit in ipso, sicut per inductionem probatur in omnibus per naturam motis : sed nos videmus quod ubicumque signatur aliquod ubi ad quod movetur astrum, statim movetur ex illo : ad ubi autem signatum movere et ex ipso et ad diversa ubi movere, et semper circa idem movere diver-

simode respiciendo illud secundum accessum et recessum in circulo obliquo, non est virtutis ad unum et uno modo moventis, sed virtutis distinguentis quæ se habet ad multa : et hæc virtus est anima : et hoc est argumentum Alexandri et abbreviatoris ejus Themistii. Et alii quidem acceperunt ab istis. Ratio autem que sumitur ab effectu est, quod cœlestis circulus movet ad vitam et ad sensum : cum autem nulla forma corporalis moveat ad vitam et ad sensum, nisi illa sola quæ informata est anima, oportet cœlestem circulum animatum esse : natura enim non est forma nisi corporalis. His autem rationibus consentientes dicti Peripatetici, dicunt animas has non nisi intellectum et desiderium de viribus animæ habere : nec omnem habent nostra anime differentiam intellectus, sed eum solum qui est agens formas, ut prædictum est : qualiter autem unus intellectus accipit ab alio priore sc, posterius dicemus : hoc igitur intellectus est activus, et causa entis per suam formam activam; vel, ut melius dicatur, per seipsum, qui est forma facti ab ipso : desiderium autem est id quod elicit motum in eo quod fertur. Nec oportet imaginationem ponere : ideo quia 'ista forma non est de formis a rebus extractis, sed potius de his quæ procedunt in res fiendas et faciendas : et ideo quod in intellectu est immaterialiter, procedens in id quod fertur et in materiam, efficitur particulare : corpus autem cœleste non est adeo imperfectum sicut corpus hominis : sed sicut corpus hominis habet virtutes affixas membris, quæ movent membra et fluunt a corde et anima, et non habet eas ex seipso corpus vel membra : ita propter corporis illius excellentiam et immortalitatem habet illud corpus ex seipso virtutes quibus exsequitur motum, et natura sua est natura ejus quod est ad motum talem : et ideo animæ cœlorum superflue haberent tales virtutes, cum virtutes corporis cœli ad hoc sufficiunt : et secundum tales virtutes ponitur habere dextrum et sinistrum et hujuc-

<--- Page Split --->

modi : et quia natura sua est natura organi motus talis, ideo nunquam fit inobedientia inter motorem et id quod movetur, et sic nunquam lassatur. Sicut si diceremus quod pes non habet naturam aliam nisi organi, et non gravis, quae est potentia ad alium motum quam sit organi motus, tunc pes non lasseratur in motu : sed semper esset obedientia inter virtutem gressibilem quae movet pedem, et ipsum pedem : et insuper esset in motu tali summa delectatio semper, cum delectatio vera non sit nisi in operatione naturali non impedita et non prohibita. Ista igitur sunt circa animas ccclestium opiniones Peripateticorum : quod enim Astronomi dicunt de hoc, nihil est ad propositum : quia non considerant motum ccclestium secundum principia motus, sed potius secundum numerum et mensuram quantitatis suae. His autem opinionibus nihil addo, sed sive vera sint sive non, tales judicentur a lectore, quales ex rationibus quae inducta sunt, esse possunt.

CAPUT XI.

Quod primo motori et aliis motoribus cœelorum motus sui sunt delectabilissimi.

Text. et com. Igitur secundum ea quae saepe dixi- 33. mus, si quid movetur quocumque modo moveatur, illud necessario contingit aliter se habere, cum omnis motus sit aut ubi post ubi, aut forma post formam : et ideo id quod movetur, ad minus contingit aliter se habere secundum locum, etsi non se habeat aliter secundum substantiam : et illius quod sic se aliter habet,

oportet aliquid esse movens per se, sive per essentiam suam, quod sit ens et movens, ita quod entitas sua moveat, et sit actu ens absque omni potentia aliter se habendi : et hoc nullo modo contingit aliter se habere, et hoc movet primum motum, et hoc secundum locum : ferentia namque circuli est prima mutationum omnium, et inter ferentias prima mutatio quae est in circulo primo : hanc igitur movet movens primum : tale ergo movens est ens movens ex necessario quod a nullo dependet, sed secundum suam essentialem bonitatem movet : et in quantum sic necessario est bene et optime, sic est principium movens, et est motus actus sibi essentialiter connaturalis. Sicut enim diximus in quinto hujus sapientiae libro 1, necessarium dicitur tot modis quot ibidem determinati sunt. Et uno quidem modo dicitur necessarium vi sive violentia, et hoc est contristabile, et motus animalium non est sine tali necessario in quantum materia organi movet in oppositum motus processivi : et ideo labor-est in tali motu : esse enim quod est praeter naturalem impetum vincente motore alieno motorem naturalem. Aliud autem necessarium quod est necesse esse non dependens ab alio : et hic est actus purus, et nunquam est hoc sine bene et optime : et ideo illud est operatio essentialis dulcissima. Tertio autem modo est necessarium, quod simpliciter non contingit aliter se habere : quia licet causam habeat ex qua pendet, tamen illa immobilis est, et naturae sua proportionaliter profectiva et conformis, qualis necessitas est in secundis, quae toto desiderio ad primum moventur : et ex tali principio pendet ccclum et tota natura : et ideo dulcissimus est ccclo motus suus, et dulcissimum unicuique consequi per motum naturalem aliquid de esse divino primi moventis : propter quod sine quiete moventur ccclum et natura, nec un-

<--- Page Split --->

quam laborant, vel laxantur. Hujus autem probatio pulcherrima est, quod unicuique finis . connaturalis et proprius est delectabilissimus et dulcissimus : finis autem est attingere tale secundum effectum, quale est primum movens secundum naturam. Cum igitur primum movens intellectualia ad intellectualium esse secundum naturam sit intellectus purus, attingere illum secundum esse et veritatem est delectabilissimum et dulcissimum. Et hujus ratio est valde notanda, quia est necessaria. Et haec est causa, quod theoria sic attingens intellectum purum in homine, aufert taedium et tempus, licet non permaneat diu propter incommoda corporis et motum sensibilium. Est autem idem intellectus movens in tota natura : sed natura non attingit bonum efficientis primi in ratione intellectus, sed in umbra privationum et materiae : et ideo delectabiliter quidem movetur ad ipsum, sed non tantam in eo percipit dulcedinem. In cœelestibus autem perfectissimo modo attingitur : et ideo motus eorum sunt in eximia dulcedine et delectatione.

Tetz.t et com. 39. Eminenter autem est in primo motore, in quo substantialiter idem est finis et principium : unde deductio et delectatio in cœelestibus 'est semper et continue talis, qualis est aliquando ad modicum in nobis, quando moventem per contemplationem attingimus intellectum. Quod autem illa deductio semper perseveret sic in nobis, est impossibile in hac vita : sed tamen hoc est summum quod anima potest habere in corpore, ut mente saltem aliquando intellectum purum attingat : et si exuta corpore illi continuabitur quod in corpore raptim aliquando attingit, hoc erit summum gaudium et regnum cœelorum. Quod autem verum sit quod diximus, probatur a signis in aliis animae operibus voluptuosis. Haec enim omnia sunt in actu et agere, et non habitu vel quiete : voluptas enim, sicut in

Ethicis dictum est, actus est talis : et ideo vigilia et sensus secundum actum, et intelligentia secundum suum actum sunt voluptuosa : quia voluptas sive delectatio faciens deductionem est operatio proprii et connaturalis habitus non impedita. Si qua autem alia sunt voluptuosa et delectabilia, sunt voluptuosa quia referuntur ad actus et operationes, sicut spes in futurum et exspectatum bonum secundum actum, et memoria praeteritorum et connaturalium quae secundum actum afferuntur bonorum. Sed illa intelligentia quae est secundum seipsam intelligentia, et omnis boni fluvius indeficiens est ejus quod est secundum se optimum : quia ipsa est sui ipsius, et inter intelligentias quae maxime intelligentia et magis elongata a privatione est boni quod est maxime bonum : quia secundum quod se melius et essentialius attingit, sic melius et essentialius attingit primum et purum intellectum : et quanto hoc sublimius attingit, tanto sublimius jucundatur et delectatur. Hoc autem sic fit : quotiescumque enim intellectus intelligit, aliis intelligit secundum intelligibile quod intelligit transumptionem : tunc ipsum intelligibile fit per resolutionem ordinans intellectum ad scipsum, et fit intelligibile ipsum intellectus secundum actum intelligens. Dico autem secundum transmptionem intelligibile intelligere, sicut supra dictum est de intellectu adepto, quando intelligibile in locum specierum transumptum, resolvitur in speciem intelligibilium, hoc est, in ipsum intellectum : tunc enim sicut colores in perspicuum transumpti et in speciem colorum resoluti, sunt lumen, et lumen et colores sunt idem actu : ita intelligibilia resoluta in speciem intelligibilium sunt idem actu cum intellectu, et sic ordinant intellectum : et sic idem sunt intellectus et intelligibile. Susceptibile enim intelligibilis et substantiae ejus quod est intelligibile, est intellectus : quoniam est locus et species specierum intelligibilium. . Dico autem substantiae

<--- Page Split --->

illius susceptibilem intellectum, quæ est substantia intelligibilium, nec aliqua alia causa est : quia intellectus susceptibile est intelligibilium, nisi quia prima substantia quæ substantificat omnium esse et substantiam, est intellectus, cujus lumen est hypostasis formarum substantialium, sicut lumen solis est hypostasis colorum : et ideo intellectus habens intelligibilia eo modo quo dictum est, statim agit actionem connaturalem propriam, et delectatur : et si hoc est verum, igitur multo magis agit delectabiliter illud quod putat et scit sine fallacia se habere ut divinum intelligibile et optimum : et hoc fit quando sicut per resolutionem sive transmptionem intelligibilis adeptus est seipsum, ita per resolutionem et transmptionem sui proprii luminis jam inventi per intelligibile adipisciitur primum et purum intellectum : hoc enim est in theoria dulcissimum et desideratissimum : et quod omne quod intellectum habet, habet naturaliter scire secundum actum et contemplari desiderat. Ex omnibus autem his quæ dicta sunt, palam est, quod etsi Deus sive intellectus primus et purus sic se habeat, sicut nos habemus, nos aliquando quando mente attingimus eum, semper erit mirabilis et mirabilium delectationum plenus : quia cum sibi non desit, hoc semper habebit, quod nos aliquando habuimus, quando habemus mirabiliores et firmiores et puriores delectationes. Si autem habet sine mensura magis quam nos, tunc est mirabilior in delectatione pura sine mensura quam nos, vel aliquid causatum suum : et ita ista consideratio est melior quæ est in tota philosophia : quia pro certo sic se habet Deus, et homines divini efficiuntur quando sic se habent.

CAPUT XII.

Qualis vita inest substantiis separatis et cœlis, et quod animæ eorum dicuntur æquivoce ad animas animalium inferiorum.

Hujusmodi autem theoria vita est pro- 39. prie loquendo, et talis vita quæ est esse : vivere enim viventibus est esse, et quot modis dicitur vita in II de Anima dictum est 1. Hujus autem sic probatur, vita est actus continuus: hoc autem actus alicujus agentis est : hic autem agens non potest esse natura, sed actus alicujus quod est plus potens quam natura : et hoc est multiplex, et secundum quemlibet modum natura se habet ad illud sicut motum, et principium vitæ se habet sicut agens et movens : et ideo in II de Anima ostensum est 2, quod anima est principium vitæ in his quæ habent animam, et vita est actus ejus essentialis et continuus in corpus organicum : et hic actus vivum dicitur, et vita illa est esse ejus : et si caret illo, non dicitur nomine vivi nisi æquivoce, sicut manus non dicitur manus quæ non habet actum vitæ manus, et similiter non oculus qui non habet actum vitæ oculi, et sic est in aliis. Et ex hoc accipitur, quod vita vivorum est esse et dans rationem diffinitivam ipsis vivis : et quia sensus sive sensitiva anima est etiam principium vitæ, ideo vivere dicitur sentire, et sentire est sentientibus esse, et dans nomen et diffinitionem : est autem secundum hoc potissimum principium vitæ intellectus purus : actus igitur intellectus procul dubio est vita, et actus intellectus qui est secundum ipsius

<--- Page Split --->

intellectus substantiam sive intellectui essentialis. Sed quoniam anima quæ est endelechia corporis organici, est principium et causa vitæ, et est in vivo privatio vitæ contraria secundum potentiam, propter hoc quod corpus complexum est ex contrariis, et ideo actus vitæ animæ non est pura vita impermixta potentiae et privationi. Sed in separatis intellectibus actus vitæ est purus, neque potentiae, neque privationi admixtus : et ideo illa vita indeficiens est et perpetua, nihil habens contrarium, et nihil habens quod diminuat eam : et est in actu continuo sempiterno. Adhuc autem quæcumque essentia simplex habet actum aliquem, nunquam destituitur illo, sicut essentiae nunquam deest esse, et luci nunquam deest luciere : et sic etiam illi quod per se est principium vitæ, nunquam deest vivere, et semper vita fluit ex ipso indeficienter.

Ex omnibus autem quæ jam in præhabitis diximus, constat quod primum principium est actus purus et perfectus essentialiter : et quia est substantia illa intellectus, ex nunc dictis constat quod est actus unius secundum seipsum sive essentialiter : talis autem principii actus est vita sempiterna et optima : et vita est actus quem continue influit motoribus secundis et omnibus : et ideo in principio octavi de Physico auditu dictum est 1, quod motus hujus motoris est quasi vita quædam existentibus omnibus : quia quidquid est in motu, est ex motore cujus ipse motus est actus : nec unquam iste motus principium esset vitæ, nisi per se vita et essentialiter esset vita primus motor ejus : hoc autem in ante habitis ostensum est. Et ideo Democritus videns quod motor per se vivus largitur vitam per motum, dicebat quod omnia habent animas intellectuales : sed sunt in quibusdam materiis oppressæ,quæ non operantur nisi esse sine alimento et sensu :

in quibusdam autem minus opprimuntur, et in illis operantur esse et vitam sine sensu : et in aliis plus sunt liberæ, et in illis operantur esse, vivere,et sentire : et cum separatæ sunt, operantur intelligere. Vivere igitur vita pura est intellectus omnino separati, qualis est substantia prima et intelligentiæ separatæ : et ideo secundum antiquos Philosophos dicimus Deum esse animal sempiternum nobilissimum : et hæc quidem diffinitio data est a Peripateticis de primo quod movet et est compositum, sicut distinximus in VIII Physicorum : et compositio sua est ex primo motore simplici et primo corpore moto : hoc enim apud antiquos Deus vocabatur, propter divinum intellectum et perpetuitatem et universalitatem causandi quam habet : de hoc enim dicebant quod vita talis quæ semper est æterna, inest Deo : et hoc dicebant Deum esse. Et cum dicunt sic animam inesse celesti circulo, non dicunt ejusdem rationis esse animam cum illa quæ est animalium inferiorum. Sed cum omne id principium dicatur anima, sicut in primo de Anima nos dixisse meminimus, a quo per essentiam plures exeunt operationes, substantias separatas ideo vocant animas, quia essentialiter operantur multa : tamen anima quæ est principium vitæ inferiorum animalium, organica est et diversitatem organorum operatur formativa virtus quæ est in semine, propter multam indigentiam corporis animalium : unde sensus animalium est propter salutem ipsorum. In superioribus autem corpora remota sunt a contrariis : et ideo nec vegetatione nec sensu indigent : et ideo hæc anima in eis vegetationem et sensum non operatur. Et dico sensum communiter prout alibi diximus decem esse sensus, quinque videlicet exteriores, et quinque interiores : nullum enim penitus habent sensum, nec etiam habent rationem, neque id quod participat quali-

<--- Page Split --->

ter ratione : quia ratio est cum decursu inquisitiva propter dubium collectionis eorum quae per signa a sensibus accipit participans qualiter ratione, sicut irascibilis et concupiscibilis, quae rationis persuasionem percipiunt, oriuntur ex sensu, nisi sensibilis contingit rationem : sed potius secundum Peripateticos qui rationabilius loquuntur, superiora non habent nisi intellectum et intellectuale desiderium, nec habent intellectum accipientem cum continuo et tempore, sed habent intellectum, et sunt intellectus universaliter activus, qui est forma et species eorum quae fiunt in natura, sicut intellectus artificis est forma et species eorum quae fiunt per artem, et sicut formativa quae est in semine praebabet species membrorum, sic intellectus isti praehabent formas et species omnium : et ideo Plato dixit hanc speciem esse ideam et universale quod est ante res et prehabet formas eorum. Et ex hoc patet, quod sicut manus est instrumentum intellectus practici in artificialibus,ita totus cœelestis circulus est instrumentum hujus intellectus ad totam materiam naturae quam ambit.

et ratione mundum gubernans. Peripateticorum autem consuetudo fuit nihil penitus dicere, quod certa ratione probare non poterant : et quia ante primi cœeli motorem per rationem nihil investigare poterant, ideo ante primum motorem nihil esse ponebant. Adhuc autem quia in omni natura motor eorum quae per se moventur, proportionatus et conjunctus est mobili, ideo dicebant primum motorem proportionatum et conjunctum esse primo mobili, et ex his esse unum quod per se movetur : et sive hoc verum sit, sive falsum, hic pro certo est intellectus verborum Aristotelis et in prima philosophia sua, et in Ccelo et Mundo, et in VIII suorum Physicorum.

CAPUT XIII.

Et est digressio declarans qualiter intellectus separati dicuntur uniri corporibus.

Prater hoc etiam est advertendum, quod hujus intellectus nihil accipit a corpore quod movet, sed potius formas quas habet apud se, per motum cœeli influit materiae : et iste intellectus nullius penitus corporis est actus, ita quod accipiat per corpus illud, sicut visus per oculum, et auditus per auris tympanum : et non est endelechia corporis aliqua, nec est principium hujus vitae organice : propter quod patet quod equivoce dicitur anima de superiori et inferiori anima. Et similiter si superiora a quibusdam vocantur animalia, equivoce dicuntur animalia 1: tamen ab actu animae quae est vita talis, qualis dicta est, Antiqui dicebant ea animalia : et sic loquitur Apuleius Deum diffinienis, et dicens quod est anima motu

Est autem dubitatio apud nonnullos Platonicorum, qualiter uniantur isti intellectus orbibus quorum sunt motores et animae secundum istos : et hanc dubitationem movent etiam nonnulli Peripateticorum, et propter difficultatem solutionis ejus aliquantulum divertunt in dogma Platonis : ex quo enim intellectus universaliter agens semper est separatus et manet separatus, et nonnulli nihil habet commune, sicut dixit Anaxagoras, videtur cum corpore nihil penitus unum facere : et sic videtur extrinsecus a corpore orbis. Sed Aristoteles et sui sequaces supponunt quatuor propositiones, quae inducunt eum ad ponendum quod est intrinsecus corpori et unitus. Quarum

<--- Page Split --->

una est, quæ probatur in principio VII Physicorum quod inter motorem et mobile non est medium. Secunda autem est, quod motor qui est extra et per essentiam movet mobile absque eo quod transmutet ipsum, movet violenter. Tertia est, quod primus motus non potest esse violentus. Et quarta fortior omnibus est, quod quando motor est extrinsecus mobili, tunc mobile quod movetur, perfecte non attingit formam motoris per motum suum, sicut patet quod si calor naturalis non esset informatus intrinseca forma vitæ, non ageret: ars enim et quæcumque fiunt instrumentis inanimatis, non agunt ad formam vitæ vivum et esse, sed inducunt figuras et accidentia quædam: et cum videret Aristoteles quod motus cœli inducit esse et vitam et sensum, dixit quod motus ille est animæ intellectualis, quæ intrinseca est corpori quod movetur.

Si autem quæritur, qualiter unita dicitur et separata substantia ? Ad hoc dicit quod illæ substantiæ sunt separatæ, eo quod in operatione essentiali sibi, nullo utuntur corpore, sicut in III de Anima et in pluribus locis ostendimus. Sed unitæ sunt, quia ambiunt et continent et movent corpora actu vitæ et motus. Ambiunt autem amplitudine virtutis, sicut lumen solis ambit hemisphærium : lumen enim solis sic ambit hemisphærium, quod in perspicuo claro se ipsum immittit, et perspicuo non claro sed nebuloso vergit in coloris perspicui speciem : tangit autem, et immissum in superficie terminati corporis efficitur color diversus secundum superficiei diversitatem : et sic videmus quod omnia quæ sunt in hemisphærio aliquo, modo subjiciuntur et informantur per ipsum, sic etiam infunditur anima corpori, et diversis membris infusa diversum accipit esse potentiarum, sicut lumen in diversis corporibus hemisphærii. Intellectus autem corpori non in mittitur, sed ambit illum lumine suo, et lucem suum facit actum qui est motus in iposcorpore quod movetur. Lumen enim

suum est scientia practica qua movet, et illa recipit cœlum ab ipso, sicut manus artificis recipit formas artis : et sicut manus movetur per formas artis, ita movetur cœlum per formas intellectus. Sicut enim ante diximus, corpora cœlestia non indigent virtutibus corporalibus quibus moveantur, quas virtutes recipiant ab anima sive in intellectu, eo quod habent illas ex naturali sua perfectione : illa autem corpora quæ ex contrariis sunt, et motus complexionantium ea est contrarius motibus animæ, illa indigent actu et perfectione animæ et virtutum animæ quibus perficiantur ad motus et opera animæ : et ideo anima illorum est endelechia corporis, et vires talis animæ sunt endelechiæ partium corporis : et horum nihil est in corporibus cœlorum : et ideo intellectus ipsorum non est actus corporalis ipsorum, sed ambit ea sicut motor ambit mobile quod movetur ab ipso, et sicut artifex ambit manu instrumenta cum quibus operatur. Et ex hoc patet, quod actus vitæ ipsorum non est secundum actum vel endelechiam corporalem aliquam, sed est secundum vitam intellectus separati, de qua prius dictum est, et tanto felicior quam nostra : quia nos in theoria existentes, non facimus theoremata, sed potius faciunt nos secundum actum vitæ et felicitatis : in illis autem separatis substantiis ipse intellectus fundit vitam, et facit formas, et exsequitur eas per motum. Et hoc est quod dixit Plato, quod pater deorum dixit diis quod exsequerentur formas ad par et æquum, et ad se sumerent quod simile sibi cognosecret. Iste ergo est modus unionis in divinis et separatis intellectibus cum corporibus sphericis cœlestibus.

<--- Page Split --->

CAPUT XIV.

De exclusione erroris Pythagoricorum et Speusippi.

Text et com. Ouicumque non sufficiunt in praehabi- 40. tis quaestionibus unicuique satisfacere volentes ad similitudinem eorum quae in generabilibus vident, sicut fecerunt Pythagorici, et ex posterioribus nepos Platonis Speusippus, hi non dicunt sicut nos diximus, sed potius omnia quae inducta sunt negantes, dicunt quod optimum et nobilissimum non est in primo principio rerum : et hujus dicti sui persuasionem adducunt a simili in generatione : quia vident quod et plantarum et animalium quaedam sunt principia et causae, quae sunt semina et spernata, in quibus non est naturae bonum et perfectum, cum in ipsis non sunt planta et animalia nisi in potentia : et sicut ostendimus in nono hujus sapientiae libro 1, secundum potentiam non determinatur bonum et perfectum, sed secundum actum : unde bonum et perfectum potius est in plantis et in animalibus secundum actum existentibus et principiatis, quam in principiis eorum. Isti autem tales sic dicentes non rectam habent aestimationem : sicut enim determinatum est in ante habitis, omnem potentiam praecedit actus : unde spernata sunt ex actu existentibus quae diversa sunt a spermatibus, sicut diversus est actus a potentia : et illa priora moventia et finalia, quia finis est similis principio : nec movens quiescit a movendo, nisi deducat ad simile sibi quantum similitudo sua proportionalis est ei quod movetur : unde primum

non est sperma, sed potius finalis spermatis, quod ultimo fit ex ipso, hoc est movens primum : sicut si aliquis dicat hominem priorem spermate : et quia sperma similitudinem habet animae hominis quae agit in spermate sicut ars, ideo ex spermate generatur homo. Et ideo sperma diversum ab homine est ex homine, nec aliter posset producere hominem : et cum generans primum non est univocum, sicut cum sol generat hominem, informatur forma quae est in materia generationis a forma coelesti : et haec coelestis corporea informatur ab illa quae est motoris coeli, quae est semper separata et immaterialis : et haec est prima forma generans et perfectissima : nec generatio est delectabilis omni naturea, nisi propter illam formam primam : tota enim mortalium natura refloret et in delectatione diffunditur, quando induit illam : et tota natura movetur, ut illa quantum potest imbucatur : et de hoc quidem multa jam diximus in praecedentibus, sicut etiam actus perfectissimus est primorum naturae principiorum. Sed Pythagorici et Speusippus non consideraverunt naturae principia nisi proxima quae sunt in potentia : et ideo decepti sunt. Manifestum est ergo satis ex his quae dicta sunt, quia est aliqua prima substantia sempiterna et immobilis a sensibilibus separata.

CAPUT XV.

Quod prima substantia nec est corpus, neque virtus in corpore : et est in eo digressio declarans errorem Avicebron de materialitate intellectus.

Ex dictis autem et hic et in VIII PhyText. et com

<--- Page Split --->

sicorum patet, quod istam primam substantiam non contingit habere mensuram per se, vel per accidens : per se enim habet mensuram quantitatis per accidens autem illam habet mensuram quæ dicitur esse virtus in corpore. Hæc enim duplex est : aut enim est forma corporalis, quæ in proprio subjecto existens, major est in majori, et minor in minori, sicut gravitas et levitas : aut non quidem est corporalis, sed est virtus in corpore : et illa quidem non est major in majori, et minor in minori, sed tamen est harmonia quædam sicut sensus : et ideo exigit sui subjecti quamdam esse harmoniam, quæ si non sit in subjecto, sed sit plus vel minus, non movebit ipsum. Est enim proportio inter movens et motum : et si motum sit extra proportionem, non movebitur a motore : et sicut corpus est proportionatum motori, ita virtus motoris proportionata est mobili : et quamvis non corrumpatur harmonia corporis, tamen si majus sit aut minus, non movebitur nisi a motore proportionato tanto mobili et non majori aut minori : et si mobile sit mobili tempore finito, non movebitur a motore proprio et conjuncto nisi tempore finito, nec virtutem habebit ad movendum ipsum per tempus infinitum : quia aliter non esset proportio inter motorem et mobile. Ex his apparet quod motor separatus non est corpus, nec virtus corporalis, nec virtus in corpore : quia illam substantiam separatam non contingit habere mensuram aliquo modo per se, cum non sit corpus, neque per accidens, cum nec sit virtus corporalis, neque virtus in corpore, sicut dictum est. Sed hæc substantia sine parte est, et non in majori major, nec in minori minor. Et est indivisibilis, cum non sit virtus harmonica, vel aliquo modo materialis. Cujus signum est, quia movet per infinitum tempus quantum est de se : sufficiens enim est per infinitum tempus sine fine movere. Et jam ostendimus in præhabitis, quod id quod est finitum sicut virtus corporis, non habet potentiam

infinitam, quæ moveat per tempus infinitum : mensuram enim dimensionis sequitur virtus corporis quæ est in seipso : unde cum omnis dimensio corporis, aut sit finita, aut infinita, oportet virtutem aut finitam aut infinitam esse : ostensum est autem quod substantia separata non est finita, cum sit actionis infinitæ. Quod autem non sit infinita sicut virtus corporis, ostenditur ex hoc quod nullum penitus corpus est dimensionis infinitæ. Oportet igitur quod ista substantia non sit virtus corporis, sed sit separata : et ideo nec passibilis est receptione formæ alicujus, nec alterabilis receptione contrariorum : et oportet quod non habeat magnitudinem penitus per se, vel per accidens : omnes autem alii motus qui sunt ad formam, posteriores sunt eo qui est secundum locum : et hunc motum movet hæc substantia immobilis existens. Sic ergo manifesta est natura hujus substantiæ, eo quod hunc habet modum quem diximus.

Patet autem in hoc error libri Avicebron, qui ponit omne id quod recipit formam, materiam existere, et materiam esse materiam a potentia recipiendi formam : materiam autem minoris et articoris potentiae effici per formarum receptionem : et cum recepit formam quæ est intellectualitas, non esse tam amplæ receptionis sicut prius : et ideo intelligentiam dicit esse non tot et talium formarum receptivam sicut materiam, habere tamen intelligentiam materiam sicut subjectum sui, a quo si abstrahatur vel removeatur forma intellectualitatis,dicit relinqui materiam primam. Et iste est error ex maxima philosophiæ ignorantia proveniens : quia si intelligentia dicit materiam, tunc non potest probari quod aliqua substantia secundum esse sit a materia separata. Adhuc autem intelligentiæ ut intelligentiæ non est recipere aliquam formam sicut materia recipit. Sed intelligentiæ separatæ quæ universaliter est agens, est facere formas, et intellingientie possibilitis est recipere formas,

<--- Page Split --->

sicut locus recipit locatum, et sicut recipit species intelligibilium formas, et species intelligibilis cum quibus est unum actu, sicut lumen recipit colores in perspicuo illuminato, sicut saepe diximus. Amplius non potest intelligi in tota natura, quod forma adveniens materiae, tollat ab ea rationem et modum receptibilitatis, quem habet in recipiendo formas, et si tollat ab ea quarumdam formarum et receptionem, quae forte oppositionem vel disparationem habent cum forma recepta. Si enim ponamus quod materia recipit hanc formam quae est animalitas, bene tollit a materia receptionem formarum oppositarum vel disparatarum, quae sunt lignum et lapis : tamen non tollit ab ea modum receptionis, quin omnem formam quam recipit, recipiat secundum esse, ita quod quaelibet distinguit et dividit eam secundum esse. Si ergo intellectus est forma recepta in materia, oportet quod quaelibet forma posterius recepta ab intellectu secundum esse, sit in intellectu, et distinguat intellectum, et dividat ad species divisas, quod est absurdum. Et ideo error iste fugiendus est ab omni homine : quia liber ille fere in omnibus invenitur erroneus. Sed tenendum est pro constanti quod supra diximus, quod id quod a nulla forma, vel motu, vel magnitudine, vel contrarietate distinguitur, pro certo est immateriale : et sic immaterialis est non modo solum prima substantia, sed omnes substantiae separatae : et ideo sunt indivisibiles per formam, et impartibiles per motum, et non habent aliquam magnitudinem penitus.

CAPUT XVI.

Et est digressio declarans solutionem Joannis Grammatici.

Difficultatem tamen haec affert subtilis objectio Joannis Grammatici 1. Dicit enim grammatici, quod omne corpus virtutem habet corpoream, et cum corpus sit finitum, necesse est illam virtutem finitam esse : cœlum autem corpus finitum est : igitur habet virtutem corporis finitam : omne autem quod finitum est, finiti est motus et actionis : ergo virtus illa non movebit tempore infinito, nec cœlum erit motus infiniti, ut videtur. Si enim diceretur propter hoc cœlum esse corruptibile, non sequeretur, nisi hoc adderetur, quod cum cœlum sit instrumentum motus universalis qui naturam totam salvat et continet, si non ponatur cœlum moveri, sequitur quod non salvatur in esse : quia illud quod est frustra, non est in natura : et sic sequitur cœlum esse corruptibile. Nec tunc valet solutio quam dant quidam hic qui concedunt cœlum habere virtutem finitam, sed hanc non dicunt esse nisi potentiam ad motum localem et non ad formam : et ideo cum corruptio sit motus ad formam, vel mutatio, non sequitur, ut dicunt, quod cœlum sit corruptibile. Sequitur tamen inevitabiliter secundum modum jam prius inductum.

Sunt autem quidam qui hanc obje- tionem excludere et solvere volunt, concedentes quod cœlum habet virtutem finitam ad motum : sed quia haec virtus non est movens cœlum, quia illa virtus est sicut virtus instrumenti mobilis, vir-

<--- Page Split --->

tus autem separatae substantiae est quae movet, et virtus separata nec est finita nec infinita, et habet actum infinitum, ideo cœelum movetur tempore infinito quantum de se est: et ideo concedunt quod cœelum stabit tempore determinato quantum est de virtute conjuncta sibi, et quod habet principium standi in seipso: sed quod non stabit, hoc est de virtute exteriori separata. Si enim hoc est verum quod dicunt, tunc videtur quod cœeli virtus ad moveri non sit propositionata virtuti separatae ad movere: sed quando cumque non est proportio inter motorem et mobile, solvitur motus: ergo videtur quod cœeli motus solvetur secundum naturam: et hoc nunquam aliquis dixit Philosophus. Quidam quidem inveniuntur dicere et dixisse, quod solvetur secundum Dei voluntatem, sicut Plato et theologi quidam: sed nunquam aliquis dixit quod solvendus esset secundum naturam.

Dicendum igitur videtur, quod cœelum non habet virtutem corporis ad motum nisi eam quae est aptitudinis et instrumenti: et de hac virtute nihil concludit objectio Joannis Grammatici: quia cum probatur quod virtus finita corporis non movet motum infinitum et non agit actionem infinitam, hoc non tenet nisi de potentia virtutis activae et non passivae. Virtus autem instrumenti ad motum est virtus obedientiae et passiva. Et cum ponitur quod substantia instrumenti nullam recipit alterationem propter potentiam semper existendi quam habet, sequitur quod instrumentum semper est in eadem aptitudine ad motum: et cum motor sit immobilis et actus purus, sequitur quod semper movebit, et sic semper durabit motus secundum naturam principiorum motus, quae sunt movens et id quod movetur. Nec est hoc mirum in corpore perpetuo: quia etiam in corpore corruptibili sic esset, si semper ma-

neret habilitas eadem: et ideo dictum est in libro primo de Anima 1, quod si senior accipiat oculum juvenis, videbit utique sicut juvenis: et si hoc dictum est de motore qui est virtus in corpore finita actionis, multo magis est hoc verum de virtute cœeli, quae est virtus obedientiae ad motorem separatum, qui nec est virtus finita, neque infinita, sed indivisibilis et simplex, sicut jam ante diximus. Haec igitur dicta iterum de prima substantia sufficiant. Iterum enim reveretur ad considerationem ipsius, postquam inquisiverimus de motoribus inferioribus cœelorum inferiorum.

CAPUT XVII.

Qua arte invenienda est pluralitas motorum separatorum.

De his igitur inquirere incipientes, quaeramus utrum ponendum sit quod una sola sit talis substantia separata, sicut multi dixerunt et dicunt usque hodie, aut sunt plures substantiae separatae. Et si plures sint, oportet nos quaerere quot sint numero, et qualiter se habeant ad invicem? In quaestione ista oportet quod non obliviscamur, sed diligenter reminiscamur eorum quae alii negotiati sunt de illa materia: tunc enim inveniemus quod nostra inquisitio est valde necessaria, quia apparebit quod alii de pluralitate talium substantiarum nihil certum tradiderunt, cum tamen planum sit valde et non difficile invenire modum pluralitatis earum. Planum enim est ex saepius demonstratis, quod omne quod movetur per se, habet motorem conjunctum

<--- Page Split --->

sibi : est autem certum per ante dicta et per visum quamlibet sphæram habere motum proprium et per se moveri : cum igitur plura sint in cœelestibus per se mota, sicut per se moventur animalia, consequitur necessario multos esse motores. Quod enim quidam Platonicorum dicunt, substantias esse separatas non ad mobilia corpora relatas, omnino dictum est præter rationem philosophiæ : quia hoc nulla ratione poterit probari. Similiter autem opinio quam multi susceperunt circa species ideales, nullam penitus habet propriam philosophiæ perscrutationem : dicunt enim quod species sunt numeri proportionum quarumdam. Sed debentes loqui de numeris ut principiis primis entium, aliquando aliqua loquuntur de numeris quasi in infinitum excrescentibus : aliquando autem loquuntur de eis, ac si numeri principiorum crescant usque ad decada determinate : eo quod denarius surgit progressione continua ex primis numeri principiis simplicibus et compositis : sic enim unitas non est numerus, sed numeri principium : binarius autem simplex est numerus ex duobus simplicibus compositus. Propter quod etiam binarium quidam pluralitatem non dicunt, quia ex nullo plurali componitur : trinarius autem ex una composita parte est, et altera simplici compositus est : quaternarius autem primus est, qui est ex compositis partibus : et ex his progressione continua surgit denarius : et ideo primus est limes numerorum : propter quod principia quidam entium usque ad decadum multiplicabant. Et hæc est causa, quod etiam Pythagoras in utraque coelementatione, bonorum videlicet et malorum, decem principia posuit, sicut in principio hujus sapientiæ libro determinatum est. Quando autem de speciebus locuti sunt, nullum numerum artificiose tradiderunt : nec similiter dicunt propter quam causam tanta sit pluralitas numerorum cum studio aliquo demonstrativo, præter convenientiam quam diximus nunc de par-

tibus progressionis ex qua surgit denarius. In illa enim est simplex principium, et simplex principium cum simplici, et compositum primum cum simplici primo, et compositum primum cum composito primo : quae quidem variatio videtur esse principiorum : et id quod surgit, esse dicunt primum perfectum ex omni modo principiorum numerum.

Nobis autem non est procedendum sic, sed dicendum relinquitur nobis de numero substantiarum separatarum, et de substantiis divinis quae determinatae sunt a nobis. Hæ enim substantiae sunt corpora divina immortalia quae ecclesia vocantur, quae omnia jam moveri probavimus per seipsa, ita quod principia sui motus habent in seipsis. Jam autem determinatum est a nobis, quod id quod est principium et primum omnium entium, est immobile et secundum se et secundum accidens : dictum enim est quod hoc est movens motum illum qui inter omnes motus est unus et simplex et sempiternus. Et hoc est motus quem vocant diurnum, qui non dicitur unus et simplex, eo quod non habeat partes : sed ideo dicitur unus et simplex, quia uniformis est et æqualis per totum : et ideo dicitur primus, quia causa est omnium aliorum, et suus motor est prima causa universi entis secundum Peripateticos : quia, sicut diximus, omne quod motum est, necesse est moveri ab aliquo : et id quod est movens primum motum, necesse est immobile esse : quia aliter iretur in infinitum in moventibus et motis. Et iterum, sicut diximus, necessario est sempiternum motum a sempiterno motore moveri, et unum motum simplicem necesse est ab aliquo motore simplici moveri, qui per essentiam movet.

Et forte aliquis dicet quod substantia separata non relata ad motum et mobile, est ante substantiam relatam ad motum et mobile : et ideo prima causa debet poni non movens, sed efficiens tantum, sicut dixit Plato. Adhuc autem quia pri-

<--- Page Split --->

mae substantiae separatae immediatius conjungitur intelligentia, quae est etiam substantia separata quam ocelum, quod est substantia corporea : et sic a primo simplici non immediate est motus et mobile, sed substantia separata immobilis. Et forte adhuc addatur, quod ab uno primo simplici non debet esse immediate nisi unum simplex : motor autem secundus et mobile secundum duo sunt : et hoc non immediate debet exire a potentia substantia simplici : et ideo congruentius est a prima substantia esse substantiam intellectualem, et postea mediante illa alia causari. Adhuc autem quia immediatius causatum primae causae videtur debere esse filius : nihil autem est filius primae substantiae quam intelligentia : et sic illa immediate debet causari a motuprima substantia. Ad haec omnia et infinita similia quae objici possunt et a Platone objecta sunt, una est responsio Peripateticorum, quod istae rationes omnes topicae sunt, sive dialecticae et vanae in prima philosophia, et forte sophisticae et in errorem inducentes : quia ponere primam substantiam non moventem est ponere esse otiosam, sicut ostensum est supra in VIII Physicorum : et ponere eam otiosam est ponere quod aliquando movetur de otio ad actum : aut oportet dicere quod semper esset sicut dormiens, et quod non esset optimum : quia probatum est quod optimum est in actu et non in habitu 1. Adhuc autem si daremus quod ageret formas et non moveret, oporteret dicere quod aut ille formae quas ageret, essent per se actu existentes : quod supra improbatum est, ubi ostendimus quod nihil fit nisi compositum : aut oporteret dicere quod ageret composita ex materia et forma : et tunc oporteret dare quod moveatur materia : et etiam si movetur, oportet quod aliquid moveat eam quod sit corpus motum : et illius motus corporis erit ante

motum materiae ad motum : tunc redibit quod ipsa primo movet ocelum. Quod enim quidam dicunt, quod causat Angelos, et postea orbes, probari per demonstrationem non potest. Et ideo hoc dicere est praeter philosophiam dicere : et contra hoc non disputamus, nec disputare possumus : et ideo rationes talos topicas refutamus. Unde substantia separata non relata ad motum et mobile, nulla esse potest secundum rationum physicam, nec motum aliquid est ante motum localiter : et ideo ratio nihil dicit, nisi quod corpus motum primum immediatum sit prime substantiae moventi : et licet intelligentia secundum quod est inintelligentia, magis similis videatur prime substantiae quam corpus, tamen intelligentia proportionala secundo mobili, non tantum accedit ad primum movens, quantum mobile primum quod proportionatum est substantiae prime moventi. Et similiter licet primum movens sit unum simplex, tamen illud quod est ab eo, non est unum simplex, sed ex corpus compositum : quia si simplex esset penitus, sic ipsum non esset distinctum ab ipso. Sed bene concedendum est quod est unum solum : et hoc est proximum actui primo et puro : et hoc est corpus non nisi in potentia ad ubi existens : et motor illius est substantia prima secundum Peripateticos, sicut diximus et : ideo etiam illud animal esse dixerunt : et bene potest esse quod erraverunt in hoc, tamen sic dicunt, et haec quam diximus est ratio ipsorum. Sub ipsa autem substantia multas dicunt esse substantias moventes diversas sphæras consequenter ordinatas, quae omnes respiciunt ad primam substantiam, sicut servi ad dominum : et ideo omnes obtinent in communi motum qui est proprius prime substantiae, qui est motus diurnus velocior et simplicior omnibus motibus colorum. De hoc tamen in sequentibus

<--- Page Split --->

subtiliter declarabitur : modo enim non inquirimus nisi an plures substantiæ sint separate æ moventes ? Et quia plures constat esse, sicut jam probavimus, quæremus qua arte et qua ratione possumus pervenire ad numerum et ad ordinem eorum ?

CAPUT XVIII.

Quod necesse est planetarum motus a diversis esse motoribus, quorum quilibet est substantia quædam separata et immobilis motu quem movet.

TEXT. et com. 43. Videmus autem etiam oculis corporalibus præter illam ferentiam circularem quam diximus motum, sive ferentiam universi quæ est simplex et uniformis, et dicimus eam moveri a prima substantia immobili alias multas ferentias, sive motus circulares, sempiternas, sicut sunt motus planetarum, qui sunt sempiterni circuli : corpus enim coeleste sempiternum est et instabile, quod nunquam quietem interponit in regyratione, sicut facit reflexus motus in recto, sicut ostendimus in octavo Physicorum 1. Quod enim planetarum motus et circuli diversi sint, probatur ad visum : quia videmus quod non possunt in una continua superficie esse mota, quorum unum est tardius alio : eo quod sicut in VI Physicorum probatum est 2, tardum dividit magnitudinem. Motus autem planetarum sunt in tarditate valde diversi. De causa autem hujus tarditatis, sive hoc sit ideo quia motor velocioris nobilior sit quam tardioris, sive ideo sit quia tardior est majoris quantitatis circuli quam velocior, non curamus hoc : quia non quæri-

mus hic causam, sed solum hoc quod inferiores videmus velociores superioribus : et ideo in orbe uno revolvi omnes planetæ non possunt, sed in multis et in tot vel pluribus, quot sunt ipsi planetæ qui revolvuntur. Necessarium est autem quamlibet harum ferentiarum, sive circulationum, moveri a quadam substantia separata, quæ sit immobilis secundum se et sit sempiterna. Et hujus quidem necessitatis causa et ratio est : quia si astrorum ipsorum natura sempiterna quædam natura est, oportet quod et movens ea sit sempiternum : quia sempiternæ natura sempiternus est motus : aut oporteret ponere quod esset otiosa ex quo facta est ad motum, et salus ejus sit in motu, sicut in ante habitis ostensum est : hoc autem natura movens est prius moto, sicut omne movens prius est quam id quod movetur ab ipso, non prius tempore, sed prius est sicut causa prior est causato : quia motor est causa motus et mobilis quod movetur, quamvis duratione temporis simul sit cum ipso. Hoc autem in sequentibus ostendetur.

Eadem autem necessitate probatur quod motor ille qui est prior eo quod movetur, si id quod movetur est substantia, quod et ipse necessario est substantia : quia substantia non causatur nisi a substantia : nec unquam potest esse accidens principium substantiae, sed e converso substantia est principium accidentis, sicut saepe in ante habitis probatum est. Ex quo igitur hoc sit necessarium esse, tunc palam est quod tot necesse est esse substantias moventes, et secundum naturam sempiternas et immobiles secundum se : et quæ sint sine dimensione, eo quod nec sint corpora, nec virtutes in corpore quot sunt perpetua mota corpora propter jam inductam causam. Hæc enim demonstratio sumitur ab effectu primo essentiali et convertibili. Palam igitur est ex his quæ

<--- Page Split --->

dicta sunt, quia sunt in quodam numero substantiae separatae plures, et quod harum quaedam est prima, et quaedam sunt secundae, et quaedam tertiae, et sic sunt in diversis ordinibus, sicut ordinantur sphaera eorum quae moventur.

CAPUT XIX.

Et est digressio declarans qualis sit natura substantiarum separatarum inferiorum quae sunt post primam substantiam.

Hoc igitur habito, sic oportet primo inquirere quales secundum naturam sint istae substantiae, et qualiter se habeant ad primam substantiam et ad invicem. Quaerentes autem quales sint secundum naturam, quaeremus an sint simplices, aut compositae : et an sint immobiles omnino, sicut prima substantia : et an sint divisibiles per aliquem modum ? Quod enim sint intellectus quidam, sive intel ligentiae, facile probatur : quia principio rum moventium in motu illo quo per se moventur ea quae moventur, id quod movet ratione boni simpliciter, est intellectus, sicut in ante habitis est ostensum. Constat autem omnes sphaeras a se moveri, et moveri gratia boni, quod simpliciter est bonum. Ergo moventia eas sunt intellectus. Cum autem omnis intellectus sit activus, vel speculativus, et speculativus nihil moveat, oportet istos intellectus esse activos : et hoc quidem est verum. Ad hoc autem cum omnis intellectus activus totum illud moveat quod ambit instrumentum motus ejus, oportet quod quilibet horum intellectuum totum illud moveat quod continet sphaera ipsius : omnis autem sphaera, sive sit superior, sive sit inferior, continet totam materiam activorum et passivorum : ergo

quilibet istorum intellectum movebit et aget universaliter in tota natura genera bilium et corruptibilium : et hoc pro certo est necessarium et verum. Adhuc autem cum omnis intellectus agens ejus quod agit praeb heat formas, quia aliter ageret casu et non attingeret finem, oportet quod quilibet istorum intellectuum plenus sit formis eorum quae agit : et hoc est quod dicitur, quod intelligentia est plena formis.

Videtur autem ex his forte alicui intellingitas compositas esse, quia forma non insunt alicui nisi sit compositum. Adhuc autem quod dicitur, quod ex intellingitis quaedam sunt quae habent formas magis universales, et quaedam sunt quae habent formas magis particulares : et talium formarum habitus non videtur esse posse sine compositione. Sed ad haec de simpliciet similia omnia leve est solvere, si supra tate intelligentarum. dicta omnia in mente habeantur bene. Diximus enim quod substantia separata quae est causa rerum, praebat res sicut principium et causa : et tale principium non praebat formas rerum secundum se distinctas, sed potius praebat eas virtute : quia quanto ipsum simplicius est et prius, tanto virtus ejus ambit plura : sicut virtus luminis solis, et sicut virtus spiritus, quae est in spermatibus et seminibus, et illud principium non habet formam additam sibi, sed ipsa essentia ejus est forma omnium illorum : et illustratio procedens ab ipso in corpus motum, facit motum distensum in corpore : et in illo incipit diversificari virtus ejus, sicut virtus luminis solis multiplicatur in his quibus incidit : et licet ipsum lumen in sole unum sit et indivisibile in quolibet puncto solis, tamen secundum quod magis distat ab ipso, dividitur plus et plus : et quod incidit uni quod illuminatur, non est idem etiam cum eo quod incidit alii quod etiam illuminatur : et sic est in virtute et lumine istorum intellectuum agentium. Illi enim sunt indivisibiles in ipsis substantiis indivisibilibus : sed virtus expansa in corpus motum in parti-

<--- Page Split --->

bus moti est diversa, et magis diversificatur quando per motum incidit materia generabilium, et fit in tantum diversa, quod id quod percipit unum, non est idem quod percipit reliquum. Unde patet quod ex his formis nulla inducitur compositio in motoribus separatis. Et quod dicitur una universalis et alia particularis, non est ideo dictum quod universalium et particularium sint receptivi intellectus isti : sed potius dicitur universalis sicut virtus plus ambiens, sicut est virtus sphaera superioris ad inferiorem : et dicitur particularis sicut virtus sphaera magis determinata ad materiam. In talibus enim habent se in similitudine quadam formarum ad invicem sicut prima et secunda. Sicut enim videmus formam generis non coarctatam nec determinatam, sed simplicem, et illam dicimus esse differentiam primi generis, quod est generalissimum, et sub ipsa accipimus aliam differentiam, et in illa est virtus prima, et est magis coarctata, et sub his accipimus iterum tertiam in qua dua sunt praecedentes iterum determinata, et ita accipimus usque ad ultimam, qua non potest plus coarctari : ita est de formis motorum et motuum. Omnes enim movent ad esse : sed sicut ordinantur ad esse vita, sensus, et ratio, et intellectuale morale, ita ordinantur forma illa : unde qualibet earum est simplex : sed quia secunda manat ex prima, et tertia manat ex prima et secunda, et sic de aliis est descendendo, et quia sic inferioris motoris lumen et forma determinatur, dicitur habere particulariores formas quam superior : et ex omnibus his nulla inducitur compositio, sicut nec in formis, ut dictum est.

attribuentes monadem primae substantiae qua vere est una, in qua nullus est numerus : diadem autem secunda et deinde substantiae : et sic videtur omnis substantia secunda esse composita. Et quod maxime et multos et magnos ad hoc induxit, est hoc quod omnis substantia secunda reflectitur super seipsam : omnis autem intellectus reflexus super seipsum, est compositus : quia aliud est in eo quod reflectitur, et aliud super quod reflectitur : fiunt ergo dua naturae : et sic est composita intelligentia, ut videtur. Et hoc concedunt multi, praeter hoc solum quod non dicunt intelligentiam esse duas naturas, sed unam duplicem secundum duplex esse quod habet : est enim intelligentia, sicut dictum est, ambiens et movens corpus quod est orbis cedi : unde secundum quod est intelligentia, reflectitur super seipsam secundum quod movet : sicut dico quod ars secundum quod ars est, reflectitur super se secundum quod scilicet movet instrumentum : formalitas enim artis convertitur ad instrumentum, quando movet ipsum, et secundum quod movet ipsum, sic producitur in materiam et quodam tactu metaphorico tangit eam. Et ideo ibi habet esse aliquantulum magis materiale quam in seipsa : et est simile de lumine quod est una quaedam essentia in se, et secundum quod tangit superficiem colorati : et tamen habet duplex esse, et formale ipsius convertitur super materiale ipsius. Et ideo illa objectio non probat ex duplici essentia constare intelligentiam, sed habere duplex esse in essentia una.

Sed ex alia quadam ratione multis videntur esse composita. Dicunt enim, quod et verum est, quia omne quod est citra primam substantiam, est recipiens a substantia prima : recipiens autem et receptum dicunt quamdam compositionem. Et ad hoc objecerunt Pythagorici dicentes, quod post monadem est dias,

<--- Page Split --->

CAPUT XX.

Et est digressio declarans exitum intelligentiarum in esse a causa prima, et exitum coelorum in esse ab intelligentia et a prima causa.

Hæc autem intelligentia secunda et deinceps ordinis se habet ad primam causam, sicut causatum ad causam : licet enim causæ efficientis non sit nisi educere formam de materia in his quæ habent materiam, tamen in his quæ nullam habent materiam, causalitas causæ primæ est substare secundam et fundare : quia cum intelligentia, sicut dicunt Peripatetici, sit forma cœli, et motor, non educitur de ipso ut de potentia, quia non est generabile coelum : et quamvis poneretur esse generabile, non tamen ex ipso educeretur, quia non est intelligentia forma et substantia quæ sit in materia, sed potius corpus non aptatur ei nisi ut sit instrumentum motus, et non aptatur ei tamquam necessarium ad esse talis substantiae, quia intelligentia ad esse suum corpore non indiget. Est igitur intelligentia id quod in esse fundatur a luce primæ causæ, sicut lumina stellarum constituuntur a lumine solis : hæc autem lux primæ causæ aptat sibi coelum secundum, super quod est irradiatic formarum ejus, et per ipsum et per se irradiat super omne illud quod continet coelum ejus : et ideo lux prima influit super secundam, et illuminatio illa fundat eam in esse : quia illuminatio illa cum sit activa et activi intellectus universaliter, est causa esse, et id quod convenit secum in esse, est causatum primum, quod ante fluit a causa prima secundum quod est

movens, et formam activam. jam invexit mobili suo quod movetur ab ipsa, est celum secundum quod movet intelligentia secunda. In omnibus enim his advertendum est, quod omnes Peripatetici conveniunt in hoc cum Stoicis, et maxime cum Platonicis, quod materia prima non exivit in esse per causam aliquam generantem vel moventem, sed quod sit perpetua. Peripatetici autem dicebant, quod movens primum dupliciter consideratur, in se videlicet, et sic est lux et intellectus activus, vel supra lucem et intellectum existens : consideratur etiam ut causans, et ex parte illa metaphorice attingit materiam, et quodam modo incorporatur, sicut intellectus artificis in se lux est, et ex parte qua movet, incorporatur forma et lux artis corporeis instrumentis. Quod igitur est a causa prima prout ipsa est lux immensa in se existens et luces emittens, est intelligentia primi ordinis post eam : quod autem fit ab ipsa secundum quod est tangens materiam, est cœlum primum, quod ipsa per suam formam agentem movet : primo enim considerata est ipsa actus, et secundo modo considerata est potentia activa mixta materiae. Et similiter intelligentia primi ordinis sub causa prima habet hanc duplicem considerationem : et in se quidem prout est lumen causatum a causa prima, irradiat ab ea lumen intelligentiae, cui jungitur irradiatio causae primae : et quod sic fit duplici irradiatione, magis est determinatum et contractum, quam quod fit ab uno lumine simplici : unde quod sic fit a duplici lumine, est intelligentia secundi ordinis, quae secunda est sub prima : et ex illa ex parte illa quae contingit materiam, iterum procedit suum cœlum : quia ex parte illa est potentia, sicut ante dictum est : et sic causant omnes intelligentias et omnes orbes. Hunc autem modum causandi Peripatetici de natura accipiunt : quia, sicut dicitur in VIII Physicorum 1, in his quæ per se mo-

<--- Page Split --->

ventur, id quod fit in mundo majori, simile est ei quod fit in minori mundo, hoc est, in animali perfecto, quod movetur per se motu locali. In animali autem illo videmus quod virtus formativa quae est in semine, et est similitudo animae et intellectus activi, in quantum est ab anima patris, et est seminis humori mixta, in quantum est materialis: es ex ipsa in quantum est quidem lux et similitudo animae patris, secundum omnes vires animae patris procedit et educitur anima nati quae est lux corporis: in quantum autem est materialis, quod fit ab ipsa, est corpus secundum diversitatem organorum.

Et si quis objiciat, quod in cœlo non proceditur a potentia ad actum, eo quod cœlum est ingenerabile : dicunt Peripatetici quod non obstat hoc, quin talis sit ordo causandi. Si enim demus quod sol semper stetit et stabit in hemisphaerio, tamen per hoc non tolleretur quin sit sol causa diei : et similiter vestigium pedis semper causatur a pede, quamvis positio pedis in pulvere non praecedat vestigium : et sic est in multis : unde licet status talis mundi in intelligentiis et orbibus qualis nunc est, secundum omne tempus fuerit sicut nunc, tamen per hoc non excluditur causalitas, quin unum secundum esse causetur ab alio, et semper inferius causatur a suo superiori.

Adhuc autem si quis objiciat, quod prima causa quae supra nomen est, non reflectitur supra se, sicut dictum est in ante habitis : et ita videtur quod nusquam attingit materiam : quia si attingit, videbitur duplex esse habere, sicut habent aliae intelligentiae : et hoc supra negatum est. Dicendum, quod hoc est verum secundum Platonicos, et etiam secundum illos qui ponunt intelligentias alias esse substantias quam animas cœlorum : sed secundum illos qui dicunt easdem esse substantias et animas cœlorum et intelligentias, non est ita : quia lux prime cause simplex est et pura : et ideo cum attingit materiam, non recipit obumbratio-

nem, sed vincit eam, et vincendo terminat ad esse instrumenti sui, quod est cœlum primum. Cum autem irradiat ad constitutionem intelligentiae primi ordinis, hoc fit per actum qui est compositi, et est actus prime causae in orbe primo : et ideo fit, quod id quod fit per hujus irradiationem, est ordinis inferioris quam ipsa sit : sicut in homine actus generationis est actus conjuncti, et tamen id quod in genitura est similitudo animae, pertingit in esse animae : et quod in genitura est mixtum cum humore et inviscatum ei, facit constitutionem membrorum : et ideo fit quod filius frequenter dissimilis est patri ex parte corporis.

Iste igitur est modus quo et intelligentiae et orbes causantur a causa prima : et ex isto ordine patet qualiter prima causa irradiat super omne quod est : quia universitatem materiae continet suus orbis : et tamen lumen ejus est illud cui conjungitur radius intelligentiae secundi orbis, et tamen ille inferior sic jungitur sibi et determinat ipsum : et iste sic duplicatus radius jungitur inferiori, et iterum magis determinatur : et sic fit processus descendendo usque ad materiam generabilium, in qua per qualitates et formas materiales maximam recipit determinationem. Talis igitur secundum Peripateticos est exitus in esse intelligentiarum et orbium. Et per hoc patet qualiter quaelibet intelligentia individuatur per suum orbem, et non per aliud.

CAPUT XXI.

Et est digressio declarans modum per quem una intelligentia est ab alia.

In hoc autem ordine advertendum est, Vile proh* Avertrum quod semper superior influit inferiori : hic com. et id quod influit, est suum lumen essen-

<--- Page Split --->

tiale, et est totum bonum et desideratum intelligentiae inferioris : et tamen quia fons totius luminis et esse est prima causa, ideo illa est quae amatur proportionaliter a qualibet, et ipsa se immittit cuilibet quantum quælibet potest suscipere de ipsa. Et hujus causa est, quod omnes quotquot sunt, obtinent motum quem ipsa movet qui est diurnus, ita quod ille motus etiam est in sphæra activorum et passivorum in omnibus elementis mobilibus. Unde etiam mare influit et effluit ad modum circuli quantum potest. Terra autem quia immobilis est, moveri non potest : et ideo ipsa sola inter simplicia corpora in hoc ordine est mota non movens : et in hoc deficit virtus primi motus. De hoc autem diximus in VIII Physicorum nostrorum. Et cum quælibet ab altera accipiat secundum ordinem, ita quod inferior ab omnibus superioribus, tamen acceptum nec est compositum, neque est inducens compositionem. Et hujus causa est quam diximus in ante habitis : quia videlicet, quando forma posterior fluit ex forma præcedenti una vel pluribus, illæ formæ præcedentes non sunt in sequenti nisi secundum modum virtutis et potentiae, et essentia manet simplex, sicut esse est in vita, et vita in sentire, et sentire in ratione, et hujus : et sic virtus omnium membrorum est in spermate quod exit de membris : et in sequenti quidem semper fit determinatio major et minor, sed tamen nulla essentiarum compositio, quia aliter differentiae omnes essent compositæ. Adhuc autem cum sic accipit inferior a superiori bonitatem, et lumen, per hoc accedit ad conformitatem superioris : et quanto plus conformatur superiori, tanto fit magis simplex et magis una et indivisibilis. Et ideo omnis intelligentia dicitur esse substantia quae non dividitur.

Modus autem istius acceptionis, quae una sic accipit ab alia et omnes accipiunt a prima, per duo similia satis pulchre ab his qui præcesserunt nos Philosophis, est ostensum. Et unum quidem

exemplum est in artificiis diversis quae accipiuntur sub uno, sicut est frænifactiva et gladiaria et scutaria et equestris et hujus sub militari quæ utitur omnibus his. Omnes enim illæ in formis quas inducunt in materiam, respiciunt ad militarem, et una respicit ad aliam, sicut frænifactrix ad equestrem. Et sic se habent intelligentiae moventes et orbes ad invicem. Aliud autem est simile in regimine civitatis, in quo omnes qui in aristocratia sunt, et qui in timocratia, respiciunt ad regem. Similiter autem faciunt et qui sunt in officiis et artium communicationibus, et respiciunt ad se una ad aliam, sicut officiorum communicatio ad timocratiam, et timocratia ad aristocratiam, et aristocratia ad regimen sive ad regem, ita quod semper superior informat inferiorem : et ideo fit ut in tali ordine illæ quæ sublissimæ sunt et liberaliores, actum suum non habeant determinatum in aliqua materia : sed est universalis eorum influentia secundum optimum felicitatis actum, sicut militaris se habet ad inferiores, et regimen se habet ad alias potestates : cum enim aliae potestates determinate sint in quadam sollicitudinis parte, sicut in materia determinantur frænifatrix et gladiatrix, regimen consistit in speculatione et continentia totius, sicut militaris omnibus utitur, et non habet determinatam materiam aliquam. Hoc autem ideo non est dictum, quod aliqua sit influentia superioris super inferiorem, nisi per motum corporis animati secundum Peripateticos. Sed quia animatum primum indeterminatas et universalissimas influit et exsequitur formas, et illæ determinantur ad materiam plus et plus, secundum quod magis et magis descendunt ad materiam hanc et illam. Si autem est aliqua alia irradiatio superioris super inferiora, sicut dixit Plato, et sicut dicunt theologi, illa per rationem investigari non potest : sed oportet quod ad illam investigandam ponantur alia principia ex revelatione spiritus et fide religionis : et de hac non

<--- Page Split --->

est loquendum in philosophia Peripateticorum : quia cum eis ista scientia non communicat in principiis. Quamvis autem talis irradiatio fiat per actum conjuncti, tamen quia actus ille est intelligentiae et primi motoris ut moventis, ideo semper contingit ad formam moventis, sicut saepe diximus, quantum possibile est recipere formam moventis illi quod movetur.

CAPUT XXII.

Qualiter ex motibus sphærarum colligitur motorum numerus socundum Eudoxum.

Ex his autem jam patet, quod id quod est indivisibile et simplex in causa prima in intelligentia, protensum et extensum sit in quantitate orbis qui est instrumentum motus in partes ipsius ascendentes et descendentes in mota : et ideo divisibiliter effunditur in inferiora : et id quod de ipso accipit unum, non est id quod de ipso accipit alterum : et hæc est veracausa, quare oportuit produci orbes qui essent instrumenta motuum superiorum : et ut undique materiam æqualiter respicerent, oportuit fieri sphærica. Ex his etiam scitur causa dicti Platonis, quod Deus deorum dixit superioribus cælestibus diis, quod ipse esset qui sementem generationis faceret, et ipsis traderet sementem illum ad exsequendum. Et ex his iterum patet, quod sicut motores simplices et compositi se habent ad materiam et ad invicem, sic se habet ista sapientia ad alias scientias, et e converso aliae scientiae ad ipsam : et ideo ipsa universalis est et indeterminata quoad subjectum de quo est : quia non est de ente particulari determinato : et ideo magis libera et magis divina : aliae omnes particulares scientiae respiciunt ad ipsam, sicut in primo hujus sapientiae libro ostensum est : et quia humana negotia magis sunt circa particularia, ideo utiliores quidem sunt nonnullæ particularium scientiarum et artium : nobilior autem et divinior nulla est penitus. Sed nunc de numero motorum et orbium tempus est ut inquiramus.

Numerum autem et pluralitatem feText, et com, rentiarum sive circulationum ex quibus 44 cognoscitur motorum numerus, oportet cognoscere ex illa philosophia de numero mathematicarum scientiarum, quae maxime est propria talium motuum investigationi : hæc autem est astrologia, quae tales motus ex tribus investigat, ex visu videlicet, et ratione, et instrumentis. Ad visum autem deprehenditur motus diurnus, quando stellæ ab Oriente emergentes, paulatim ascendere videntur ad medium cæli, et deinde paulatim descendentes videntur donec occidunt in Occidente. Ratione autem deprehenduntur multimos, ad quorum experientiam non sufficit vita hominis, sicut est motus augium et imaginum stellarum quæ dicuntur fixæ : illarum enim motus est completus in triginta sex millibus annis : et hoc non scitur nisi per rationem : quia si aux et imago stellarum movetur in centum annis gradu uno, tunc infra unum annum movetur ad minus uno minuto : et hoc possumus experiri : et quia æqualis est motus, ratiocinamur quod in partibus temporis æqualibus æquales perficiet perfectiones : et tunc invenimus quod in centum annis perficiet gradum : et quia sunt de toto circulo trecenti et sexaginta gradus, ratiocinabimur quod in triginta sex millibus annorum perficiet totum circulum. Per instrumenta autem convincit multos motus Astronomus, ut sunt instrumenta diversa, de quibus hic agere non est conveniens, sicut est armilla, et instrumentum æquinoctii, et instrumentum latitudinis stellarum, et astrolabium, et hujusmodi. De omnibus autem his in-

<--- Page Split --->

Quod sola tendit astrologia. Illa namque est de astrologia inter mathesubstantia sensibili incorruptibili, sicmaticas disciplinas de ut de cœlo et motibus ejus : de substantia perscrutehis enim facit theoricam speculatiotur. nem. Alia vero mathematicae de nulla sunt substantia, sicut arithmetica quae est circa numeros, et geometria quae est de quantitate immobili, et musica quae est circa numeros harmonicos in cantu modulato. Quia igitur astrologia sola considerat motus orbium cœlestium, sumamus ex ipsa quaecumque in ea sapientius dicta esse videntur : quia aut sciemus numerum motuum, et ex his numerum motorum concludemus : aut ad minus artem inveniendi motores secundum numerum indeterminatum sciemus, quia numerus eorum erit secundum numerum motuum : aliter enim per rationem numerum eorum investigare non possumus.

hæc ista quærimus, relinquantur illa persuasis in eis si quid videtur aliorum motuum esse in superioribus præter eos qui modo dicentur a nobis, et dicti sunt ab auctoribus astrologiæ, et illis qui tractant talia : et oportet nos amare utrosque, et illos quidem qui fundamenta prima posuerunt, et eos qui addiderunt : sed oportet nos persuaderi a certioribus : nos enim secundum convenientiam istius sapientiæ non possumus tantum descendere, ut de ente particulari disputemus. Sed hoc quod persuasum est ibi, accipimus, et ex illo syllogizabimus id quod intendimus de numero motorum. Probatiorum autem unus et prior, qui fundamenta dedit in astrologia apud antiquos Chaldæos, Eudoxus exstitit, et ille quemdam numerum motuum in astrorum sphæris dedit. Hic enim, sicut omnis astronomus, solem et lunam quæ sunt duo manifestiora luminaria, inspexit per observantias instrumentorum, et utriusque ferentiam sive circulationem posuit esse in tribus sphæris, eo quod ipse posuit astrum non proprio motu ferri, sed motu circuli sive orbis alicujus : vidit autem solem et lunam ferri ab Oriente in Occidentem, et ideo dedit eis sphæram aplanorum, hoc est, eam quæ sine errore est, quæ ferret solem et lunam ab Oriente in Occidens motu diurno. Vidit etiam quod moventur luminaria hæc secundum ordinem signorum in zodiaco ab Occidente in Orientem per medium latitudinis zodiaci : et ideo dedit eis orbem alium deferentem ea in motu illo. Vidit etiam iterum in illis motum latitudinis, et in luna quidem vidit motum latitudinis non tantum respectu æquinoticialis, sed etiam respectu zodiaci. Et putabat similiter, quod in sole esset utraque latitudo qua declinat ad Meridiem et ad Aquilonem, et ad istum motum dedit eis tertias duas sphæras : et sic soli et luna simul dedit sex sphæras deferentes. Sphæram autem deferentem dico, quæ defert astrum per motum suum continuum. Revolvens autem sphæra

Text, et com. 45. Quod autem plures sint ferentiæ sive circulationse delatorum in circuitu astrorum, manifestum est etiam parum considerantibus in astris : quia sicut diximus, etiam visu comprehenduntur motus astrorum et secundum ordinem et contra ordinem signorum moveri : unumquodque enim astrorum errantium fertur et ferri videtur pluribus quam uno : quia ad visum videtur, et secundum ordinem signorum et contra ordinem signorum moveri : sed quot numero sint hæ ferentiæ sive circulations, nos dicimus hic sententiæ gratia, non investigantes veritatem de his secundum nostram sententiam, sed recitando ea quæ dicunt quidam probabiliores mathematicorum. Dicimus autem hoc ideo ut pluralitas aliqua motuum et orbium cœlestium suscipiatur mente : et quæcumque suscipitur secundum illam, erit etiam numerus substantiarum moventium separatarum. Quod autem de his verumsit, oportet quod relinquatur illis qui quærunt motus et orbes istos secundum propria suæ facultatis principia : et oportet quod ab interrogantibus ista per modum quo nos

<--- Page Split --->

vocatur, quæ revolvit astrum retrorsum ad revertendum ad locum zodiaci unde motum est prius : orbem autem nullum revolventem posuit isti soli et luna, eo quod consensit cum Antiquis, quod revolutio non fieret orbe revolvente sive regyranté, sed raptu superioris orbis qui retrahit, ut dixerunt, aliquando planetam retrorsum ad locum unde ante motus fuit. Dicebat tamen iste, quod orbis latitudinis secundum quem luna fertur, majorem habet inclinationem ad Meridiem et ad Aquilonem quam secundum quam fertur sol.

Sic ergo colligitur quod Eudoxus sex 46. spheras dedit soli et luna deferentes : aliorum autem errantium astrorum motum posuit, sicut quod uniuscujusque motus essent in quatuor spheris. Et primam quidem et secundam, quia dantur propter motus duos aplanes et planes, dixit eamdem sive similem soli et luna. Dixit enim quod sphera quae est aplanorum in motu diurno fert omnes spheras, et omnes stellas. Et similiter dixit quod illa est ordinata sub ista sphera quae est planes, et habet naturalem motum zodiaci : sed ordinem signorum dixit et omnium esse, eo quod omnes planetas viderat ab Occidente in Orientem naturali et proprio motu moveri. Tertia vero spherae, quae revolvit in latitudinem respectu aequinoctialis et zodiaci accepte, dixit similiter polos esse in medio zodiorum zodiaci, eo quod in revolutione illa majorem circulum putabat esse zodiacum : et putabat quod tantum declinarent a zodiaco versus Aquilonem, quantum declinant ab eo versus Austrum. Et ideo zodiacus major circulus est, quem abscindit motus latitudinis planetarum : et ideo necesse est quod poli ejus sint in polis zodiaci : et hoc est esse polos in medio zodiorum. Quarta autem ferentia sive circulationis posuit orbem inclinatorum ad medium suum, hoc est, zodiaci : quia ex quo aliquando apparent in zodiaco, nullam habentes latitudinem ab ipso, et mo-

ventur sub signis, ita quod eclipsant solem et eclipsantur ab ipso, necesse fuit quod haberent orbem ibi se deferentem. Dixit ego iste quod tertii motus spherae in omnibus planetis habent eosdem polos, praeterquam in Venere et Mercurio. Circuli enim sive spherae latitudinis Veneris et Mercurii, dixit habere polos proprios a polis aliorum differentes. Et forte ideo dixit hoc, quia vidit quod isti duo alias habent latitudines quam alii planetae : unus quidem in Austro, alter autem in Meridie. Hoc autem est observandum, quod iste Soli latitudinem posuit duplicem. Unam quidem respectu aequinoctialis, et hoc concedunt omnes astronomi. Alteram autem respectu zodiaci, et hanc latitudinem non ponit Ptolemaeus. Quod autem in omnibus his secundum nostram in qua sumus intentionem, accipitur, hoc est, quod ista spheras posuit viginti sex : Soli quidem et Luna sex, viginti autem aliis quinque planetis : sed si verum est quod dicit, erit numerus separatarum substantiarum sex et viginti.

CAPUT XXIII.

De numero sphærarum secundum Calippum.

Calippus autem in positione quidem Text. et com. 47. spherarum quantum ad ordinem spherarum eumdem posuit cum Eudoxo, licet in numero discordaverit : ordinem enim abscidum et augium eumdem posuit cum Eudoxo : et dicuntur auges summae elevationes, et abscides infima depressiones uniuscujusque planetae. Et ex hoc videtur quod eccentricos posuit deferentes circulos iste Calippus : quia concentrici circuli non habent auges et abscides, sed ubique est in aequali elevatione et depressione astrum quod movetur in eis. Plu-

<--- Page Split --->

ralitatem vero Jovis quidem et Saturni et aliorum trium planetarum præter luminaria dedit eamdem cum Eudoxo, ista quod dixit quod multos haberent circulos deferentes : et concessit quod quilibet haberet quatuor, sicut dixit Eudoxus : sed tamen non stetit, nec fuit contentus in hoc, sed cum diceret quod illis de causis quilibet haberet quatuor deferentes, quas dixit Eudoxus, addidit cuilibet unum deferentem propter specialem motum, cujus astrologiam Eudoxus non complevit : et sic eamdem dedit cum Eudoxo pluralitatem deferentium circulorum, sed addidit cuilibet unum : et potest esse quod illum quintum addidit propter elevationem planetæ et depressionem quam fieri videbat, de qua Eudoxus nihil dixerat. Non tantum autem posuit iste sphæras deferentes sicut Eudoxus, sed etiam posuit revolventes. Et dicuntur revolventes quæ planetam revolvunt retrorsum contra ordinem signorum ad locum unde recessit per motum : deferentes autem quæ planetam diutius tenent in uno loco circuli signorum quam in alio. Cum autem Eudoxus sphæras tres deferentes dedisset soli, et tres lunæ, iste duas revolventes existimabat addendas esse soli, et duas revolventes dixit addendas lunæ : et hoc dixit esse necessarium si ea apparentia quæ est in luminaribus, debeat se reddere per causam imaginativam : vidit enim solem quartas æquales circuli signorum in temporibus inæqualibus pertransire : et quia in quadam quarta moratur diutius, et in quadam brevius, dedit soli duas revolventes, quæ procedere facerent solem aliquando citius, aliquando tardius quam movetur in deferente : in deferente enim movetur æqualiter : unde cum æqualitas illa non semper maneat, dicebat iste quod inæqualitas motus non poterat causari nisi ex motu composito diversarum sphærarum in oppositum moventium : sphæræ autem in oppositum moventes, si sunt super eosdem polos, destruunt seipsas : et ideo non potuit dicere quod essent

sphaera deferentes in oppositum : quia cum aliqua trium quas ponit Eudoxus, oporteret eas esse super eosdem polos, praecipue cum planeta manens vel retrocedens sub eisdem signis, et super eumdem arcum videatur retrocedere sub quibus signis et super quem arcum visus est procedere. Videns ergo quod non potuit istam retrocessionis vel retardationis astrologiam complere ex deferentibus, addidit soli duos revolventes : unum quidem qui faceret velocitatem in quarta quadam, et alium qui faceret tarditatem in quadam quarta alia. Vidit etiam quod luna diutius moratur in mansione una, et velocius pertransit mansionem aliam, et in quadam movetur motu æquali medio. Et his duabus de causis lunæ dedit etiam duos revolventes. Reliquis vero planetis a luminaribus singulis addidit unam sphæram deferentem, sicut dictum est, propter depressionem ad abscidem et elevationem ad augem, ut dictum est. Sed dicebat iterum Calippus, quod si composita sunt sphæra redditura omnia quæ apparent in ipsis, necesse est quod cusjuslibet quinque errantium siderum sint alia sphæra diversæ, quæ sunt una minus pro quolibet quam sint deferentes : et sic cum deferentes sint quinque pro quolibet errantium, oportet istas esse quatuor pro quolibet, et illas sphæras dixit esse revolventes, eo quod sunt revertentes retrorsum, et ad idem dirigentes potentiam astri unde processit secundum ordinem signorum : et prima quidem harum sphærarum semper est inferioris astri inclinati secundum circulum obliquum in quo inclinatae moventur a circulo æquinoctiali. Ille enim circulus in quo secundum latitudinem moventur planetae, dicitur inclinatus, eo quod inclinatur in Austrum et Aquilonem a duobus circulis, in quibus aliquando apparent planetae, quorum unus est æquinoctialis, et alter est zodiacus : et quia inæqualiter moventur in latitudine illa, ideo dedit eis sphæram revolventem : alias autem tres dedit propter tria quæ appa-

<--- Page Split --->

rent in eis, quorum unum est retrogradatio, secundum statio, et tertium cursus directio : sic enim tot sphæris positis solum contingit planetarum ferentiam sive circulationem omnia facere quæ apparent in ipsis. Quia ergo secundum dicta Calippi sphæræ in quibus ea astra feruntur, alicæ quidem sunt octo, sicut cccli septem planetarum, et sphæra stellarum fixarum, quæ omnes sunt sphæræ deferentes. Alicæ autem deferentes quinque planetarum præter luminaria attributæ sunt viginti quinque. Harum autem deferentium sphærarum eas quæ sunt deferentes stellas, non oportet converti retrorsum vel extra viam deferentium, in quibus sphæris deferentibus fertur astrum quod ordinatum est in ipsis in fine, ita quod finis astri sphæra est, quia in sua superficie movetur. Posteriorum vero astrorum quæ melius videntur revolvi, quæ sunt Jupiter, Mars, Venus, et Mercurius, sunt quatuor revolventes circuli : et in summa quatuor astrorum sunt sedecim revolventes circuli, et in summa Saturni sunt etiam quatuor, licet non ita expresse videantur, sicut aliorum quatuor planetarum. Sic ergo per omnes planetas numerus sphærarum et deferentium et revolventium est quinquaginta quinque : quinque enim planetarum sunt viginti quinque deferentes, et viginti revolventes, quibus si addantur sex differentes luminarium, et quatuor revolventes, fiunt quinquaginta quinque. Si autem quis abstulerit ab hoc numero octo sphæras quæ adduntur circulis eorum, et dixerit luminaria sphæras simplices habere, tunc remanebunt sphæræ septem et quadraginta. Secundum igitur Calippum tanta sit pluralitas sphærarum. Et ideo secundum illius dicta rationabile est, quod etiam suscipiatur quod principia moventia et substantiæ immobiles quæ movent istas sphæras, sint secundum eumdem numerum, tot quot sunt sphæræ. Hoc autem est rationabile,' non necessarium : quia necessarium non potest hoc investigari, sed oportet ut relin-

quatur illis qui fortiores sunt in ista investigatione, qui propria cccli principia considerant, quod non competit isti sapientiae quæ non est de ente particulari.

CAPUT XXIV.

Et est digressio declarans opiniones modernomur de numero orbium et motuum cœlorum.

Opiniones autem modernorum astroopiniocliulogorum diminuuntur ab Antiquis in uno. deorumAntiqui enim Chaldæi, qui semper de astris peritiores erant, tres dederunt vias ad investigationem accidentium quæ apparent in motibus astrorum. Et una quidem via antiquissima fuit, quod orbes non essent nisi octo, et omnes haberent eumdem motum ab Oriente in Occidentem : sed planetæ et stellæ naturali motu non motu orbis moverentur e converso ab Occidente in Orientem. Et dederunt exemplum de hoc, sicut si rota volvatur, et contra motum rotæ nitatur formica in oppositum motus rotæ : et hi dicebant quod planetæ moventur in latitudine propter suorum circulorum declinationem : et quidam eorum elevantur et deprimuntur et retrogradiuntur et diriguntur ex motu proprio secundum spissitudinem sui circuli : quia ccclum cujuslibet eorum ponunt esse spissum : motum autem planetæ motum dicunt esse sapientis : et descendit et ascendit secundum quod competit materiæ quam movet : et hæc opinio a modernis dimissa est.

Alia opinio est quam fere omnes seopiniio Pto leu.ei quuntur moderni, quæ est Ptolemei qui complevit eam per demonstrationes æquationum, et quidam addiderunt ei valde parvum : et hoc additum non est nisi in motu octavi cccli, quod dicitur esse stellarum fixarum. Ista autem opinio ponit

<--- Page Split --->

eccentricos et epiciclos et centra diversa : et in summa colligitur in quinquaginta motibus, quorum tres sunt octavae sphare. Unus quidem qui est diurnus, et secundus qui est imaginum et stellarum motus ab Occidente in Orientem in centum annis gradu uno : et tertius quem invenit Chebit, qui dicitur motus accessionis et recessionis capitis Arietis et Libre super diametrum octo graduum fere, qui est de Aquilone in Austrum, et e converso. Soli autem dant motus duos et Lunae quinque et Mercurio septem, et cuilibet aliorum planetarum octo : qui omnes simul faciunt quinquaginta : et horum motuum astrologia est completa.

Tertia autem opinio est ab Antiquis derivata, sed nuper per Alpetragium quemdam Arabem Hispanum renovata. Hic enim omnes sphaeras dicit moveri ab Oriente in Occidentem, et quod omnes moventur motore uno sicut habent motum unum : sed quia virtus illius motoris fortior est in cœelo immediato sibi quam in eo quod conjungitur ei per medium, ideo motum circuli perficit in primo cœelo in spatio viginti quatuor horarum : in secundo autem cœelo quod est Saturni, non perficit totam circulationem, sed remanet aliquantulum, et illae remanentiae quotidianae simul collectae diminuunt unam circulationem in spatio triginta annorum. Et ideo videtur Saturnus moveri contra firmamentum secundum ordinem signorum, et in triginta annis complere circulum. In cœelo autem Jovis iterum plus diminuitur virtus motoris, et ideo excrescunt more ejus ad circulationem in duodecim annis : et in cœelo Martis iterum minori existente virtute motoris perficitur mora in circulum in duobus annis et dimidio. In Sole autem perficitur in uno anno, et sic de aliis est usque ad cœelum Lunae, quod est ultimum : et in tantum deficit in illo virtus, quod tanto spatio minuitur, quod infra mensem perficitur circulus. Quia autem planeta videntur

declinare in latitudines diversas et exaltari et deprimi et stare et retrocedere et dirigi in cursu et eclipsare se in una hora et non alia, ideo dixit iste omnia haec accidere ex diversitate positionis polorum horum orbium, et ex motibus polorum eorumdem quos dicit moveri circa polum mundi, et ascendere et descendere circa eum : et hujusmodi imaginationis figura quidem descripta est, sed astrologia per observationem quantitatum motuum non est completa. Ex omnibus autem his est accipere, quod etiam solum pertinet ad propositum, quod secundum Antiquos unus est motor orbium. Et quia stellae proprio motu moveri ponuntur ab illa opinione, tot sunt motores stellarum, quot sunt stellae. Et in hac opinione consentire videtur Isaac et Rabi Moyses Ægyptius et alii quamplures. Secundum autem viam Ptolemaei, in qua ponitur quod stella movetur motu orbis sui, oporteret ponere quinquaginta motores secundum numerum quinquaginta motuum qui inveniuntur in cœelis, secundum observationes astrorum, quas per visum et instrumenta et rationem deprehenderunt. Secundum autem opinionem tertiam novem sunt cœeli : quia unum quod est simplicis motus, ponitur esse primum, et octava sphaera ponitur esse secundum cœelum : et hoc omnino moventur aut in se, aut in polis suis : et ideo oportet ponere novem circulos et totidem motores : unum quidem primum, et octo sub ipso, qui polos movent inferiorum sphaerarum. Talis igitur et tantus erit numerus substantiarum separatarum et immobilium.

<--- Page Split --->

CAPUT XXV.

Et est digressio declarans numerum motorum ex propriis primae philosophiae et per rationem.

Ea autem quae magis certa sunt et ex his propriis istius primae philosophiae dicta sunt, quorum mentionem aliquam in primo et quinto istius sapientiae libro fecimus. Quatuor enim differentiae esse substantiarum inveniuntur : est enim essentiarum esse simplicissimum, sicut ostendemus in sequentibus hujus libri. Hoc autem esse tres accipit determinationes, et una quidem est per materiam. Secunda autem est per qualitatis figuram. Tertia autem per primarum qualitatum agentium et patientium commixtionem et complexionem. His autem necesse est respondere in causis et principiis naturae quamdam differentiam. Cum igitur primus motor sit essentia simplex et motus suus sit continuus et unus æqualis, oportet necessario quod ipse per suam substantiam et motum faciat esse in omnibus : et hic motus est aplanes et causa motus diurni in omnibus sphæris, et sic ab uno simplici primo mobili est motus unus simplex : consequens autem est ut in secundo mobili duo sint motus : et ideo sphæra stellata secundum mobile esse non potest, sicut alibi diximus : similiter autem et compositio esse cum materia non fit, nisi unum principiorum componentium moveatur ad alterum. Cum igitur motus primus qui causat esse, sit motus ab Oriente in Occidentem, oportebit secundum motum esse ab Occidente in Orientem contra primum motum : quia ille motus est compositionis primæ : et per hunc modum unum principiorum componentium obviabit al-

teri : et hic motus est secundi mobilis : et hæc duo sunt cæli occulti, quorum unum habet motum diurnum propter esse : alterum autem motum planes propter compositionem causat in omnibus : consequitur autem hoc ejus quod compositum est determinatio per quantitatem et figuram, et hic effectus etiam secundum omnes astronomos est cæli stellati : propter quod etiam illi cælo multæ imagines constellationum attribuuntur, et hoc est tertium cælum tres habens motus, sicut in ante habitis determinatum est, et hucusque motus et mobilia sunt ordinata semper uno modo crescentia secundum recessum a primo simplici. Omne autem quod determinatum est mixtione et complexione primarum qualitatum, est attributum septem sphæris septem planetarum : et illæ non adeo ordinatæ abundant in motibus sicut mobilia superiora, sed positione et impositione in motibus disponuntur secundum quod mixtionem perficere possunt. In mixtione autem non est nisi frigidum cum sicco, et frigidum cum humido, et calidum cum sicco, et calidum cum humido : est autem frigidum cum sicco et neutra illarum qualitatum est vitæ, sed utraque mortificativa : sed tamen in mixtura operatur potentiam bene tenendi, sed male recipiendi : et cum potentia male recipiendi impediat mixturam, oportuit sphæram per motum suum hoc operantem longissime poni a loco mixtionis : et tamen oportuit ipsam esse propter potentiam bene tenendi : et quia hoc habet perficere sphæra Saturni, ideo elongata est maxime a loco mixtionis, et suprema facta est tardissimi motus : quia aliter mixtura omnis solveretur. Frigidum autem cum humido est dupliciter : est enim humidum simplex quod est elementale, et est humidum complexionale quod est subjectum vitæ : et illud quidem quod est simplex, oportet habere fortem motum, ut miscibilibus ingeratur : et ideo propter illud est sphæra lunæ vicinissima loco mixtionis, ut

<--- Page Split --->

fortius moveat : propter quod etiam fluxus et refluxus maris sequitur motum Lunæ : humidum autem complexionale habet movere sphæra Veneris, et ideo Soli conjuncta est qui est dator vitæ. Calidum autem cum humido est et calidum cum sicco : humidum autem cum calido esse non potest, nisi sit humidum spirituale, ex quo fiunt spiritus qui sunt vectores virtutum vitæ : et ideo non potest esse excellens calidum : quia hoc non est nisi cum sicco : et ideo calidum est cum humido complexionale calidum et spirituale humidum, et hoc movet sphæra Jovis, propter quod altius post Saturnum locata est : quia ex temperamento sui non posset movere materiam mixtionis, sed motæ jam et mixtæ se influere potest. Calidum autem cum sicco dupliciter est : aut enim est motivum totius materiæ, aut digestivum et maturativum materiæ jam motæ : et illud quidem quod est motivum totius materiæ est fervens et furens calidum, quod movet sphæra Martis : propter quod elongata est moderate ut attingere possit et non incendat, et habet locum tertium. Siccum autem cum calido digestivo et maturativo seminum et conceptuum est sphæra Solis movens : propter quod in medio planetarum est posita sicut cor, et sibi attribuitur dare vitam. Cum autem isti sex planetæ sic movere habeant principia mixtionis, unus solus est qui commiscibilem et applicabilem habet virtutem, qui est Mercurius, et ideo habet motus involutos multos, et ponitur inter duos planetas qui movere habent frigidum et humidum, quod maxime est commiscibile, et isti sunt Luna et Venus. Secundum autem istam rationem decem erunt ordines substantiarum moventium. Est autem attendendum, quod non puto unquam fuisse comprehensos ab aliquo mortalium omnes motus cœlorum : et ideo etiam de substantiis immobilibus et præcipue de numero earum incertum est: sed id quod rationabilius dici poterit, ut videtur, jam a nobis dictum est : quia

hoc certum est sphæras esse causas esse et vitæ, et differentias sphærarum esse causas deferentiarum quæ sunt in esse et vita : et ideo videtur talis esse numerus earum qualis dictus est.

CAPUT XXVI.

Et est digressio declarans dubitationes quæ oriuntur circa prædicta.

Oritur autem hic quæstio gravis quam licet in secundo Cæli et Mundi tetigerimus, tamen etiam hic solvenda videtur esse. Est autem hæc, quare primi duo cœli nullam penitus habent stellam, tertium autem habet multas valde, et septem alii cœli quodlibet habet unam tantum? Et causa hujus est procul dubio, quia sphæra quæ uniformitatis est causa, non potest esse difformis in habendo stellas vel stellam: est autem esse in se uniforme quod est effectus primæ sphæræ. Similiter autem compositio quæ tantum est ex principiis substantiæ, non habet difformitatem : et ideo secundum etiam non habet stellam aliquam: sed cum figuræ sint plurimæ et propriæ quibus distinguuntur entia quanta, oportuit quod stellata multis stellis esset sphæra tertia: propter quod etiam ab Astronomis isti sphæræ attribuitur movere terram, quæ producit figuras plantarum et animalium: et cum aliæ sphæræ non moveant nisi principia simplicium et complexionantium, et illa sunt singula, non potuit quælibet aliarum sphærarum habere nisi stellam unam pro unaquaque et tali ordine dispositas, ut dictum est. Hoc etiam solvitur id quod in Cælo et Mundo est tactum, quod cum motus gradatim crescant ex prima sphæra usque ad tertiam, postea non crescunt gradatim usque ad quartam ultimam: quia Sol secundum observationes probabiliores

<--- Page Split --->

non habet nisi duplicem motum, et Saturnus et Jupiter et Mars habent plures : hujus enim causa est, quod in veritate planeta habet motus tot, quot potest perficere motum ad quem est : quia, sicut jam in sequentibus probabitur, motus est propter id quod movetur per ipsum : et ideo oportet quod quilibet planeta tot habeat motus, quot exiguntur ad effectum ejus perficiendum : et cum Sol simplicissimi sit effectus, quia est dator vitae, ideo motus habet pauciores omnibus aliis planetis : quamvis enim digerat semina et maturet, hoc magis perficit magnitudine corporis sui quam multitudine motus. Adhuc autem cum ista qualitates planetarum et stellarum referuntur ad vitam, oportuit quod stellae omnes illuminarentur a Sole, et per lumen suum in suis corporibus informatum moveant materiam, sicut dictum est : et hoc quidem quod omnes a Sole illuminentur, probabilior dicit opinio Astronomorum. Sed dubitabit fortassis aliquis, quod cum motor praesideat spharea, et utatur ea sicut instrumento motus sui, utrum praesideat stellae vel toti spharea, aut alicui alii parti ipsius ? Et quod rationabilius de hoc dici potest, est, quod in spharis simplicibus quarum lumen adeo simplex est quod visui non subjicitur, intelligentia movens toti spharea prassidet. In stellatis autem praesidet stellae magis, ita tamen quod sine hoc et nunc sit in sphara et stella, licet major virtus ejus sit in una parte quam in alia. In stella autem propter substantiae spissitudinem magis lumen calcatur et multiplicatur : et cum stella lumine suo faciat quidquid facit, oportet quod ipsa stella principale sit instrumentum intelligentiae exsequentis formas suas per stellas et orbes. Sicut enim intelligentia agens quae in nobis est, per spiritus invehit manibus et instrumentis formam quam inducere vult in materiam, ita intelligentia agens quae movet orbem et stellam vel stellas, luminari invehit formas, et per lumen luminaris traducit eas in materiam

quam movet : et hoc sic tangens materiam, educit eam de potentia ad actum. Et hujus signum est, quod sapientes astronomi per haec principia quae sunt loca stellarum, pronosticantur de effectibus qui luminibus stellarum inducuntur rebus inferioribus. Haec ergo quae dubitari possunt circa praedita, sic determinata sunt.

CAPUT XXVII.

In quo est probatio, quod numerus separatarum substantiarum non aliter potest accipi quam dictum est.

Redeamus autem nunc ad propositum, Text. et com. 48. dicentes quod si aliquis dicat, quod non possibile est quod aliqua sit ferentia sive circulatio, quae contendat per contrarietatem ad ferentiam sive circulationem astri, hoc est, quod dicat quod astrum fertur motibus quos induximus, et non orbis: sicut enim dixerunt multi, et quod astra omnia feruntur ab Oriente in Occidentem motu diurno, et motu proprio feruntur e converso ab Occidente in Orientem: et nulla est circulatio circuli quae contendat contra motum primum, et dicat omnem naturam et omnem substantiam quae immobilis est et immaterialis et impassibilis et est secundum se, non determinat per materiam sortiri semper quod melius est, et aestimet ipsam esse finem et optimum: tunc oportet illum concedere, quod nulla erit diversa natura separata quae non moveat aliquam stellam, sed necesse est quod iste sit numerus substantiarum, qui accipitur secundum numerum eorum quae moventur in cœlo, sive illa sint stellae, sive orbes: nam si sunt aliquae aliae naturae separata praeter eas quae dictae sunt, illae fines movebunt sicut illae naturae quae

<--- Page Split --->

existent et optimae et perfectae: quia aliter essent otiosae, sicut in ante habitis determinatum est: movebunt autem eas quae sunt vehibiles sive mobiles in circuitu, et illae sunt stellae vel orbes. Si igitur supponamus quod impossibile sit alias esse, ferentias sive circulationes praeter eas quae dictae sunt: hoc enim rationabile est suscipere ex his opinionibus quae comparatae et collectae sunt a dictis Antiquorum et modernorum, tunc oportet quod numerus harum substantiarum sit secundum numerum eorum quae circumberuntur. Si enim demus, quod et verum est, quod omne ferens sive movens localiter et circulariter, est movens non propter se, sed gratia circumvexi, sive quod ab ipso circumvehitur, et hoc propter naturam quae aliter non subsistere potest, tunc sequitur necessario quod omnis ferentia sive circulatio est alicujus quod circumvehitur: et sic nulla ferentia erit ita sui causa, quod moveatur per seipsam sine movente: nec potest dici quod sit alicujus circumvehibilis illud movens nisi astrorum vel orbium cœelorum: et tunc concluditur quod numerus substantiarum immobilium est qui dictus est prius.

Si enim aliquis diceret quod unum circumvehibile astrum vel orbis sit causa alterius circumvehibilis, ita quod unum corpus moveat aliud, et corpus movens iterum egeat corpore gratia cujus ipsum moveatur: tunc oportet quod hoc in infinitum vadat: cum omne corpus moveatur ab alio, sicut in Physicis probatum est. Cum autem non sit possibile abire in infinitum, oportet quod detur quod ad aliquem finem stet omnis circulatio eorum quae circumvehuntur, et sunt divina corpora quae sunt in cœelo, in quo major est ordo quam in aliis corporibus: stare autem non potest numerus iste si corpus moveat corpus, sicut dixerunt aliqui. Oportet igitur quod stet sic quod moveatur ab immobili principio separato: et sic iterum redibit quod numerus substantiarum separatarum moventium est se-

cundum numerum eorum quae moventur accipiendus. Et si aliquae essent substantiae separatae non moventes, sicut dixit Plato, essent otiosa: quia substantiae tales non ponuntur in numero et ordine causatorum, sed potius in numero et ordine causarum: et causae non possunt causare esse in inferioribus, nisi per motum superiorum. Unde quidquid dicitur de causis vel diis non moventibus qui dicuntur esse ante primum motorem, est error secundum philosophiam. Dicebant enim quidam sequentes Socratem, unum esse Deum sublimem, qui est omnium deorum pater, et est immobilis, non movens, sed causans omnia: et quae primo causantur ab ipso, sunt duodecim dii incorporales et immobiles et non moventes: et illi quasi senatum cœeli obtinent, et sub istis sunt dii corporales, qui moventur, qui sunt planetae et stellaaliae: et sub istis iterum sunt dii terreni, qui habent numina super ea quae procedunt ex terra: et haec est Antiquorum opinio, et dicitur quod tradita est a Socrate. Cum autem nihil horum probari possit per rationem, non est illud dicendum in philosophia, neque Philosophus potest disputare cum istis: quia non communicat cum eis in principiis. Sed hoc quod scitur per philosophiam, est quod omne quod movetur, movetur ab alio, et quod motus perpetuus est a perpetuo motore, qui nec est corpus, nec virtus in corpore, et ideo separatus et immobilis et indivisibilis, nullam habens magnitudinem per se vel per accidens, et nec finitus nec infinitus. Et ideo scitur, quod secundum numerum talium motuum est numerus taliter moventium, et quod omnes hujusmodi motores sunt separatae substantiae per se existentes, et sunt principia aliorum quae fiunt in natura.

<--- Page Split --->

CAPUT XXVIII.

Qualiter coelum sit unum et multa, et qualis sit multitudo substantiarum separatarum.

TEXT. et com. Quia vero unum coelum totum sit, ma- 49. nifestum est ex his quae dicentur nunc. Nam si daretur quod plures essent coeli, sicut homo est natura quae multiplicatur in plura numero convenientia in una natura speciei, tunc oporteret quod circa quodlibet coelum esset tale principium essentiae, quod esset specie unum et numero multa potentia vel actu : et ex hoc sequeretur quod cum principium sit forma celi quae est substantia separata, quod motores etiam unius coeli possent esse et numero multa et specie unum : sed quaecumque sunt numero multa, materiam habent per quam dividuntur : quia differentia numero non differunt per formam, sed per materiam solam : multorum enim numero differentium est una et eadem ratio speciei, sicut una est ratio hominis, quamvis habeat multa individua, et quorum quodlibet unum numero, sicut Socrates est unus : illud enim quod est quid erat esse tantum et separatum et primum, non habet materiam aliquam : eo quod ipsum est endelechia sive actus purus et simplex, sicut jam in ante habitis probatum est. Oportet igitur quod primum movens quodlibet coelum sit unum tantum et ratione et numero, secundum quod idem numero est, in quo nulla invenitur diversitas in numerando : et illud movens est ens immobile : et quia sic motor est unum numero et specie sive ratione, et motor est forma et actus ejus quod movetur, oportet etiam quod id quod movetur motu continuo et uno, in quo reiteratur secundum unam et camdem substantiam incorruptibilem motum,

sit unum solum specie et numero et ratione. Ergo quodlibet coelum quod movetur, est unum solum secundum suam speciem et rationem : et ex ista probatione habetur quod omnes substantiae separata differunt ab invicem specie : et sicut specie differunt substantiae separata, ita differunt etiam coeli et stella motae ad invicem specie : et nulla cum alia est una specie et eadem. Hic etiam probatur aliter : quia quaecumque habent unam naturam communem quae multiplicatur per naturam, habent actum unum quo ipsam naturam accipiunt : et hic actus est generatio : et hoc constat per hoc quod non est multiplicatio unius naturae in multas materias, nisi propter esse divinum quod non permanet in uno solo, sicut probatum est in fine secundi Peri genescos. Quaeigitur non habent actum generationis, ipsa sunt unum non multiplicabile per numerum : coeli igitur et stella et substantiae separata sunt non multiplicabiles per numerum. Ex hoc accipitur quod sicut loco sphararum una est superior altera, ita etiam dignitate una substantia differt ab altera. Quamvis igitur omnes sint intellectuales, tamen intellectus differunt per hoc quod superiores sunt magis simplices quam inferiores, et sicut diximus, formas entium habent magis universales et magis ambientes quam inferiores : et secundum hunc ordinem omnes referuntur ad unum primum sicut membra in homine referuntur ad cor : et sic omnes operantur ad idem et movent idem : et ab hac unitate ordinis aliquando totum coelum dicitur unum, in qua unitate primus motor est sicut cor et sicut dux, a quo omnes accipiunt motum et formas quas per motus suos deducunt in materiam. Et sic spharea et stella inferiores sunt sicut membra in corpore quae accipiunt et largiuntur : et motor primus est sicut membra in corpore quae accipiunt et largiuntur : et motor primus est sicut cor quod a nullo accipit, sed largitur omnibus et omnia : quia nihil est corporalium virtutum, quod cor non largia.

<--- Page Split --->

tur, sicut in libro de Animalibus ostensum est. Et secundum hunc modum superiores planetæ, Saturnus et Jupiter, quando conjunguntur de circulo in circulum, vel de triplicitate in triplicitatem, accipiunt a sphæris superioribus formas universales quæ signant res majores quæ accidunt in mundo, sicut dicunt sapientes astrorum. Istis igitur modis cœlum est unum et multa : et procul dubio scias, quod si cœlum est unum specie et multa numero, tunc omnia quæ in cœlo sunt, haberent materiam unam, et formas diversas numero. Dico autem materiam unam quæ potentiae est unius : et quæcumque sic materiam habent unam, transmutantur ad invicem : corpora igitur cœlestia transmutabilia essent ad invicem, quod nos videmus esse falsum.

Si autem quis quaerat qualis sit multitudo sphærarum et stellarum ? Respondendum, quod est multitudo eorum sicut eorum qui descendunt ab uno principio ad hoc quod sint principia determinentia esse, sicut dictum est : et non possunt esse determinantia unum esse et idem, nisi sint diversa convenientia in una communi natura intellectuali secundum prius et posterius : et hæc communitas non est eorum quæ sunt unum specie vel genere, sed eorum quæ proportiones et analogiam habent ad unum. Et ideo quidam dixerunt, quod sicut ratio est in umbra intelligentiae, et sensus in umbra rationis, et vegetabile principium in umbra sensus : ita una intelligentiarum est in umbra alterius, et prima intelligentia in umbra causæ primæ. Et dixerunt etiam, quod quædam intelligentia est quæ infusa est activis et passivis in sphæra elementorum, quæ operatur in seminibus, et cujus est opus naturae : et hanc dixerunt esse in umbra intelligentiae quæ est in sphæra lunae : et propter illam dixit Orpheus, quod omnia sunt plena diis, et quod anima trahitur a respirantibus per auras : sed de ista disputatione disputatum est alibi a nobis.

CAPUT XXIX.

Quod secundum eos qui fabulose loquuntur de cælestibus, numerus motorum accipitur secundum numerum mobilium, sicut secundum eos qui loquuntur de eis physice.

Quod autem de cœlo et astris traditum Text. et com. 50. est a senioribus et antiquissimis, in fabulæ figura dimissum est a posterioribus. Est autem horum sententia, quod cœlestia corpora sunt dii, et quod hæc omnia continent universam naturam, et habent eam in potestate convertendi prout volunt ad libitum. Et reliqua quæ de his dicta sunt ab Antiquis, jam a posteris sunt adducta ad persuasionem multorum vulgarium, et conversa sunt ad leges quibus coluntur religiones eorum, et ad conferens ad vitam hominum, ita quod colunt ea supplicationibus et sacrificiis, ut ad propitiationem et placationem inducant : dicunt enim cœlestes substantias esse conformes et hominibus ad similitudinem transformant eas animalium aliorum. Circa hoc autem multa dicunt consequentia quadam similitudinis quæ sunt similia dictis. Si quis autem separans et distinguens dicta eorum, id solum accipiat ab eis, quod ista dicunt esse deos, tunc etiam ab his accipimus æstimationem, quia substantiæ separatæ sunt quædam divinæ substantiæ : et qui sic dicit, putabit duci ad impossibile ea quæ sæpe per successiones Philosophorum inventa sunt. Quorum omnium opinio semper fuit, quod illæ substantiæ essent dii nobiles et in cœlis habitationes haberent : quoniam et ante hæc nostra tempora fuit philosophia, et forte secundum successiones sæculorum et temporum sæpe corrupta, et iterum reinventa, sicut et

<--- Page Split --->

alia artes : et easdem illorum opiniones quae ex illis temporibus sibi successerunt, videmus usque nunc ad haec nostra tempora salvari. Omnes autem isti Philosophi sic succedentes per saecula concorditer posuerunt, ut diximus, has esse substantias divinas, et motores earum esse substantias separatas, et esse ipsa principia generationis : et ideo etiam secundum eos qui fabulose philosophiam tradiderunt, secundum superius inductum modum accipiendus est numerus motorum, et substantiarum immobilium : fabula enim aliquid philosophiae est, et ex miris quibus philosophari inceptum est, contexti philosophiam. Quamvis autem fabula ad hominum similitudinem et aliorum animalium retorqueat coelestia, tamen hoc non intenderunt quod homines essent et animalia, sed potius ex similitudinibus quibusdam per proprietates quasdam dissimiles faciunt vulgariter innostescere quaedam physica : nec intenderunt dicere, nisi quia talia corpora virtutem causandi in inferioribus habent, et substantiae quae movent ea, separatae sunt et immobiles et intellectuales, et sunt intellectus practici, quarum intellectus causa est entium omnium quaecumque in materiam causantur per generationem, sicut dicitur in libris de Natura et virtute deorum : quamvis enim saepe corrumpantur habitationes per intemperies quae ex motu planetarum accidunt : et plaga quae non est habitabilis, efficiatur habitabilis : et e contra plaga quae est habitabilis, convertatur ad inhabitationem, et in his successionibus destruantur terrae et scientiae, et iterum reaedificentur, sicut nos ostendimus in libro de Natura locati et loci : tamen hoc semper remansit quasi pro reliquis apud omnes, quod corpus quod movetur perpetuo motu, movetur non a natura, sed a motore quae est anima et intellectualis substantia separata, quae per intellectum est causa entis, et per motum suum exsequitur formas quas habet in seipsa. Et opinio igitur paterna quae a primis progenitori-

bus est derivata, non amplius manifesta est nobis de primis substantiis quam modo dictum est.

CAPUT XXX.

De modo intellectus substantiarum separatarum.

Ea autem quae sunt circa intellectum Text, et con. 51. hujus substantiarum separatarum, quasdam habent difficultates quas oportet determinare. Una autem illarum est, quae videtur esse ex numero eorum quae apparent omnibus, et est quasi communis conceptio ab omnibus supposita, quod intellectus et intelligere separatarum substantiarum sit quoddam maxime divinum secundum intelligendi modum. Cum autem talis sit intellectus dictarum substantiarum, maxime difficultatem habet quaestio intelligendo sic se habens : aut enim substantia intelligit separata, aut non intelligit. Et si intelligit, aut intelligit secundum actum, aut secundum habitum. Si intelligit secundum actum, aut sic intelligit, quod intellectus et intelligere et res intellecta idem sint, aut quod haec sint diversa. Haec enim omniasunt dubia, quae inquirere oportet. Et siquidem non intelligit, tunc non erit substantia intellectualis : et tunc quaeramus quid erit secundum naturam insigne substantia separata, cum constet naturam non intellecualem non habere aliquid nobile sive insigne ? Si autem est quidem intellectus sive intellectualis natura separata, et non uititur intellectu secundum actum, sed habet intellectum in habitu, tunc habet se intelligendo sicut dormiens scit : quia dormiens ut frequentius habet intellectum, et non utitur ipso : et hoc iterum non est nobile : quia sic erit transmutabilis separata substantia et otiosa : et hoc

<--- Page Split --->

jam in ante habitis improbatum est. Si autem dicatur quod hujusmodi natura quae est separata, intelligat quidem, sed intelligendo non habet aliquid proprium per quod differat ab aliis quae intelligunt hoc apud nos, tunc sequitur quod intelligentia quae est actus intellectus, non sit idem cum substantia sua, sed suus intellectus est in potentia sicut intellectus humanus, et per intelligere exibit in actum : et intelligentia quae est consideratio intellectus est differens a substantia ipsius intellectus sciut differtin homine. Separata igitur substantia non est optima et nobilissima, sed est imperfecta et potentiae admixta : quia intelligitur ei inesse quoddam honorabile quod educit eam de potentia ad actum : omne enim quod potentiam educit in actum, honorabilius est illo, sicut agens honorabilius est patiente : oporteret enim tunc quod illud intelligibile esset in lumine alicujus intellectus agentis, per quod educeret intellectum in potentia existentem de potentia ad actum : et sic altior esset aliquis intellectus agens, qui esset nobilior quam aliquis intellectus substantiae separata. Amplius sive ponamus quod intellectus sit idem cum sua substantia, sive non : et sive ponamus etiam quod intelligentia quae est consideratio intelligentis sit idem in substantia cum intellectu, sive non : quaeramus de eo quod intelligit, quid sit illud, et quomodo se habeat ad ipsum : aut cum intelligit seipsum tantum, et intelligendo se intelligit alia, aut intelligit diversum a se. Et hoc est quaerere, utrum species intellecta sit idem ipsi per substantiam, aut diversa ? Et quaeramus iterum, si intelligit diversum aliquid a se, aut illud diversum est idem aliquid semper per quod intelligit quidquid intelligit, aut intelligit aliud et aliud semper sicut nos ? haec enim omnia opiprima num nata sunt jam a Philosophis. Si autem intelligit intelligit diversum a se, ita quod species

intellecta non sit idem ei, tunc quaeramus utrum differt in aliquo illud bonum et nobile intelligere substantiarum separatarum a nostro intelligere, vel non? Et videtur quod in nullo differt quoad hoc : quia sicut nos per aliud intelligimus a nobis, ita faciunt substantiae separatae. Et tunc quaeramus, utrum contingens sit intelligere substantias separatas, vel non ? Contingens enim esse videtur : quia illud aliud per quod intelligit substantia separata, potest inesse et non inesse, sicut et in nobis : et hoc de quibusdam optimis et nobilissimis substantiis absurdum est intelligere. Palam est ergo ex his, quod hoc quod est substantia separata, est intelligere quoddam, quod est maxime divinum, et intelligit honorabilissimum, et per honorabilissimum intellectum quidquid intelligit : honorabilissimum autem habens intellectum, habet eum semper in actu et indivisibilem, et non mutatur de intellectu uno in aliud, vel de potentia ad actum : si enim mutaretur secundum intellecta, ipsum foret indignius : quia oporteret quod efficeretur in actu per intellecta, et ante ea esset in potentia : mutatio enim talis est quidam motus, sicut determinatum est in secundo de Anima 1 et in secundo de Intellectu et intelligibili, et est motus imperfecti venientis ad perfectionem : probatum est autem in ante habitis, quod substantiae separatae sunt immobiles, et per se, et per accidens. Primum ergo principium si dicatur non esse intelligentia pura, sed dicatur esse potentia quae per aliud a se efficitur in actu, rationabile laboriosum fieri in accipiendo intellectum et intelligere secundum actum : quia intelligit per aliud a se quod continet ei intellectum, sicut actus continet potentiam : omne enim quod intelligit per diversum a se, habet potentiam, et exitus illius ad actum motus est, qui lassitudinem inducit in eo quod est materiale. Materiale

<--- Page Split --->

autem semper est, quod est in potentia.

Deinde palam iterum est, quia aliquid aliud erit ab ipso quod est dignissimum : in natura enim intellectuali oportet aliquid dignissimum ponere primum : et hoc non potest esse illud per quod diversum a se intelligit : quia hoc est in potentia, et laborat in intelligendo : in hoc enim quod sic intelligit, dignius est intellectum quam ipse qui intelligit intellectus : taliter enim intelligenti inerit et intelligere sicut diversum ab ipso, et intelligentia quae est consideratio intellectus, etiam inerit sicut diversum ab ipso, et erit indignissimum ab ipso intelligente : cum enim ipse intelligens sit substantia separata, si intelligt per diversum a se, semper intelligit per aliquid quod sibi est indignum, cum ipsa sit nobilissima omnium substantiarum : et sic omnis intelligentia sua quaedam est vilificatio suiipsius : quia semper conjungitur viliori se : esset ergo diffugiendum substantiae separata ab omni intellectu, ne unquam intelligeret secundum actum : quia etiam in nobis sic est, quod non videre quaedam in quibus vilificatur visus, melius est quam videre : et si sic intelligit, non erit nobile quid intelligentia ipsius. Hoc autem in intellectu humano non est simile : quia licet noster intellectus intelligat per diversum a se, illud aliquando sit vilius : tamen quia non intelligit illud nisi in actu et lumine agentis intelligit noster intellectus per nobilius se, et nobilitatur et adipiscitur intellectum agentem continue. Hoc autem in primis substantiis dici non poterit, quia illae non habent aliquid nobilius se, per quod intelligibilia fiant : et ideo si separata substantia intelligit per diversum a se, omni modo intelligit per vilius, et omnis intellectus suus est vilificatio suiipsius : quia id quod adipiscitur per intellectum, est vilius ipso. Oportet igitur dare quod seipsum et per se ipsum intelligit, si concedatur quod ipse est id quod potissimum est in intelligendo. Est autem adhuc aliud quod de intel-

lectu separatarum substantiarum oportet pendet a ro intellecta, ind non in substantii sostantii soparatis. nos sit intelligentia dicta ad intelligentiam paratis. intelligibilis, eo quod intellectus est rei intellectae intellectus, et secundum esse dependet ad intellectum, intellectus autem secundum actum in nobis semper est alius sive alterius intellectus, sicut et sensus et opinio et mens et omnia quae secundum hunc modum dicuntur : respectus enim horum omnium etiam in ipsa voce nominis qua vocantur, importatur. In intellectu autem separatae substantiae non est ita : quia ille non dependet ad rem, cum sit causa rei, sed e converso res dependet ad ipsam, sicut artificiata dependent ad intellectum artificis. Amplius si intelligere separatae substantiae est aliquid aliud ab ipsa secundum quod inest ei intelligere bene, et secundum optimum modum intelligendi qui est secundum actum, tunc semper secundum aliud ab ipso habet intellectum optimum : et tunc non putabis quod idem sit id quod intelligitur cum intelligentia in quibusdam, sicut in eisdem non est idem scientia et res scita. Et cum optimus intellectus sit ille qui est secundum actum, semper optimus intellectus in his quae sic intelligunt, erit ab alio : et hoc est in omnibus quae habent intellectum in potentia. In potentiis quidem materialibus verum est : quia sine materia per abstractionem idem est substantia et quid erat esse, sicut ostensum est in septimo hujus sapientiae libro. In theorici vero, hoc est, intellectualibus et puris, idem penitus est ratio per quam fit intellectus et res intellecta et ipsa intelligentia quae est consideratio intelligentis. Cum igitur substantia separata sit tota theorica et intellectus purus, non intelligit diverso existente intellectu et intellecto : quaecumque enim theorica non materiam habent, idem sunt in eis intelligentia quae est actio intellectus et intellectum : et unum sunt haec tria in eis, intellectus videlicet, et id quod intelligitur, et ipsa actio intellectus quae intelligentia voca-

<--- Page Split --->

tur : in nostro autem intellectu non sunt idem nisi per accidens, quando videlicet accidit ipsi intellectui, quod intelligatur: tunc enim in nobis id em est intellectus et id quod intelligitur.

Amplius autem adhuc restat circa hunc locum dubitatio de eo quod intelligit prima et separata 'substantia, utrum sit compositorum intellectus ejus, vel non : nostra enim intelligentia est indivisibilium in quibus non est verum vel falsum : quando autem verorum vel falsorum jam est compositio quaedam intellectuum : et si detur quod intellectus substantiae separate sit compositus, tunc oportet quod transmutetur in partibus compositionis totius, ita quod unam partem accipiat primo, et postea aliam, et tunc unam componit cum altera, et sic transmutatur super componentia et compositionem ipsorum : et hoc non facit intellectus nisi qui intelligendo diversa et a se et ab invicem accipit intellecta : et hoc jam ostensum est non convenire intellectui substantiae separatae. Haec enim inconvenientia pro certo sequuntur, aut oportet redire ad id quod supra dictum est, quod videlicet omne quod nullo modo habet materiam vel potentiam materialem, sicut habet humanus intellectus, est indivisibile, et non intelligit per diversum a se : humanus autem intellectus quamvis non habeat materiam ex qua sit, non tamen caret potentia materiali in quantum accipit cum continuo et tempore, et in quantum intelligit per diversum a se : quia recipere diversum a se, non accidit nisi habenti materialem potentiam : accipere enim cum continuo et tempore accidit ei quod inclinatur ad materiam determinatam forma continuitatis et contrarietatis. Sic ergo dicemus, aut quod intellectus substantiae separatae est sicut humanus, quod falsum est : aut oportet nos dicere quod intellectus compositorum qui intelligt accipiendo diversum a se, bene habet et suum optimum sortitur in hoc intelligibili aut in illo secundum quod adeptum intellectum colligit ex intelligibili-

bus : et sic intellectus substantiarum nobilium erit sicut noster intellectus. Aut oportet dicere quod id quod nobilissimum est in natura intellectuali, est aliud quid a nobis, quod non intelligit sicut nos composita, sed potius intelligit composita resoluta ad simplicia et diversa in se, et seipsum intelligendo intelligit, et materialia immaterialiter, et temporalia intemporaliter, et composita et complexa simpliciter. Sic autem se habens substantia separata, et talis est intelligentia ipsius immobiliter et æternaliter. Sic igitur de intellectu substantiarum separatarum secundum Aristotelem sit determinatum. Suis enim verbis nihil penitus addidimus nisi explanationem.

CAPUT XXXI.

Et est digressio declarans naturam intellectus substantiarum separatarum.

Redeundum adhuc videtur nobis ad principium, ut melius videatur veritas dictorum : determinanda enim quatuor sunt de intellectu substantiarum separatarum, quorum ita jam tacta sunt sub brevitate. Primo ergo quaeramus, qualis sit intellectus divinarum substantiarum ? et huic addemus, qualiter se habent ad invicem intellectus illarum substantiarum, et qualiter se habent ad intellectum primi motoris sive substantiae primae ? Secundo autem quaeremus, qualis sit modus intelligendi illarum substantiarum, utrum videlicet aliquid diversum a se accipiant, aut non, et quis sit modus intelligendi illius intellectus qui nihil accipit? Tertio quaeremus, qualiter intelligit ea quae intelligit, utrum videlicet in universali, vel particulari, aut intelligit composita, et an intelligit materialia et priva-

<--- Page Split --->

tiva hujus? Ultimo autem ex omnibus his quaeremus, an intellectus istarum substantiarum dependet ad ens intellectum, vel e converso, ens intellectum dependet ad ipsum? De omnibus enim his jam nimis breviter secundum Aristotelem transivimus, ita quod brevitas generat obscuritatem.

De primo igitur, qualis sit intellectus substantiarum divinam, determinando dicemus quod intellectus nomine suo sonat substantiam separatam et immaterialem, quae nulli aliquid habet commune : quidquid enim est illud quod formis que in ipso sunt, vel ab ipso, ad nullum esse alicujus formae distinguitur, omnino est separatum a materia : talis autem est omnis intellectus et agens et possibilis, et quocumque alio nomine significetur. Si enim formis distingueretur et determinaretur ad esse, oporteret quod ipse omnia esset quae intelligeret, quod falsum est. Est autem materiae proprium, quod omni et soli convenit formis quas habet ad esse determinari. Patet igitur omnem intellectum a materia esse absolutum. Si autem alicui aliquid haberet commune, jam esset intellectivus eorum quae essent de natura illorum, sicut oculus non videt nisi quae communicant cum natura perspicui, et auris non audit nisi quae communicant cum aere tremente : et oporteret quod esset virtus harmonica et organica : quae omnia impossibilia sunt, et improbata a nobis in libro tertio de Anima 1 : et quia non est virtus in corpore, nec actus alicujus corporis, ideo omnia intelligit et universaliter est omnium et naturalium et mathematicorum et divinorum. Est igitur natura intellectualis talis ut dicta est : et hoc jam ab antiquissimis acceptum est per verba Anaxagorae qui talem esse dicit intellectum solum.

Cum igitur sit sine omni materia et potentia materiali, nisi per accidens acci-

dat hoc intellectui humano' conjuncto imaginationi et sensui, sicut dicimus, oportet quod intellectus de natura sua in quantum ipse intellectus est, cum nulla re aliquid communitatis habeat. Talis autem existens intellectus, sicut jam patet per multa quae in praecedentibus determinata sunt, oportet quod sit movens et immobilis per se et per accidens. Si enim non moveret, probatum est quod esset inutilis et praecipue si non moveret et esset aptus movere secundum naturam : videmus enim quod ea quae perfectum habent motum voluntarium, sunt ea quae habent intellectum in inferioribus : alia enim animalia moventur instinctu naturae per aliquem modum. Solus autem homo discretum habet motum et movetur bono simpliciter, et non bono ut nunc tantum. Oportet igitur intellectum separatum esse moventem actu : quia si non moveret, cum ex se sit motus principium, oporteret quod esset otiosus et inutilis in eo quod esset motivus, et non moveret. Dicere autem de substantia separata, quod sit inutilis et otiosa, est error : cum haec sit maxima demonstratio qua demonstramus substantias separatas esse, quia scimus ipsas esse per motum perpetuum. Si autem movens moveretur ab alio quodam per se, non esset movens primum et perpetuum, sicut saepe probatum est. Si quis autem objiciat quod inferiores motores moventur a primo motore, dicemus quod hoc est falsum. Qualiter autem se habeant ad ipsum, in tempore jam diximus et pro illa parte adhuc dicemus inferius. Neque etiam movetur per accidens 2 : quia motus per accidens reducitur ad motum aliquem per se, sicut homo qui movetur motu navis per accidens, reducitur ad motum navis qui est per se : tunc oporteret quod aliquid ante ipsum moveretur per se, quod absurdum est. Unde patet quod nec per se, nec per ac-

<--- Page Split --->

cidens movetur substantia separata intellectualis. Dato ergo quod movet, cum omnis motor moveat ad aliquid, oportet quod ad aliquid moveat : et sicut in ante habitis est probatum, movebit ad esse universi : cum igitur intellectus separatus non moveat ad esse universi, nisi largiendo formas quibus universa fiunt et sunt et distinguuntur, oportet quod de natura intellectus sit separati dare formas. Patet ex ante dictis, quod hoc non est intellectus possibilis vel speculativi vel adepti. Isti enim intellectus moventur et fiunt in nobis, et non faciunt neque causant res, sed fiunt et causantur rebus. Nec isti intellectus movent instrumenta aliqua, sed potius accipiunt a corporeis organis sicut ab instrumentis. Colligamus igitur hoc in unum, et habebimus naturam substantiae separatae, quae est intellectus separatus, nulli habens aliquid commune, motu suo quo movet largiens formas ad esse quas largitur, essentiali lumine suo per hoc quod est intellectus universaliter est agens, nihil a corpore recipiens, qui neque movetur per se neque per accidens. Haec igitur est natura substantiae separatae.

CAPUT XXXII.

Et est digressio declarans modum qualiter intellectus divini se habeant ad invicem.

Sicut in ante habitis determinatum est, istae substantiae se habent ad invicem sicut se habent ad invicem cœli quos movent : et ideo sicut cœlum ambit cœlum et continet ipsum, ita quod inferius magis habet determinatum et distinctum motum quam superius, superioris autem motus est magis universalis et formalis et contentivus : ita se habet intellectus separatus ad intellectum : et hoc non fit

sic, quod una substantia moveat aliam : sed sicut dicunt Astronomi, quod in conjunctione luminum cœlestium inferior applicatur superiori, eo quod determinatur ipso, et superius secundum illam viam non applicatur inferiori, sed informat ipsum : ita dicemus quod inferior intelligentia applicatur superiori per hoc quod determinat ipsam, et superior non applicatur inferiori : quia nihil recipit ab ipsa, sed largitur ei lumen formale et universale quod habet : et haec applicatio fit usque ad movens primum quod largitur omnibus, et a nullo accipit, et ideo nulli dicitur applicari : et sicut lumina stellarum uniuntur et fiunt unum sine motu mixtionis, ita uniuntur formae intelligentiae superioris formis intelligentiae inferioris ad operationem esse quod facit in materia. Nec est dicendum, quod aliquid largitur intellectus superior intellectui inferiori nisi per motum corporis quod movet intelligentia superior : quia non posset per philosophiam inveniri modus quo superior largiretur et inferior acciperet, sed potius, sicut nos videmus, quod omne instrumentum movet in forma sui motoris, ita cœlum compositum ex motore et moto, movet in forma iutelligentiae moventis ipsum : et cum inferioris cœli intelligentia cum suo cœlo contineatur a superiori sicut materia continetur a forma, sic per motum applicatur ei forma quam largitur superior, et inferior determinat eam magis ad materiam : et exsequitur eam per motum sui cœli, sicut jam in ante habitis diximus : nec tamen inferior movetur a superiori proprie loquendo,sed ibi est talis receptio sicut in corpore humano recipit virtus particularis ab universali, sicut sensus particularis recipit a sensu communi, et sicut virtus hepatis recipit a virtute cordis, et sicut vis motiva recipit a virtute cerebri et cordis. In omnibus enim talibus id quod est formale fluit a virtute universali, et particularis virtus determinat hoc ad actum : et ideo applicatio talis non est motus, sed determinatio.

<--- Page Split --->

Quomodo intelligenti se habent respectu primae, et quomodo ad invicem.

Ad primum igitur motorem omnes habent se sicut accipientes ab ipso et hoc quod sunt, et hoc quod causae sunt, sicut in ante habitis dictum est. Ad invicem autem sic se habent, quod hoc quod accipiunt a primo motore, determinant secundum descensum, ut proportionetur huic parti materiae et illi : quia hoc quod accipit una pars materiae, non accipit alia : tamen in his acceptionibus quilibet movet per essentiam, sicut in ante habitis est ostensum : et quilibet est essentia simplex et immobilis, licet superior sit simplicissimus et immobilissimus, et maximae virtutis. Cum autem comparantur in virtute motiva ad invicem, non comparantur secundum virtutem movendi tempore infinito, quia in illa virtute sunt aequales ; sed comparantur secundum vigorem movendi, quia in hoc una superat aliam. Et similiter sicut anima hominis non movet corpus caprae, et sicut ars carpentaria non movet instrumenta artis tibicinae : ita intelligentia quae movet unum cœelum non movet aliud cœelum : et hoc ideo est, quia et ipsae intelligentiae et cœeli earum differunt specie ad invicem, sicut in ante habitis determinantum est.

CAPUT XXXIII.

Et est digressio declarans quis sit modus intelligendi substantiarum divinarum.

Ex dictis autem jam fere intelligitur quis sit motus intelligendi istarum substantiarum, non autem intelligunt ens causatum nisi per modum illum quo sunt causae ipsius. Et hoc est sicut si ponamus quod ipsa substantia intellectus practici sit ars, et nihil additur ei penitus,

iste intellectus in se quidem indivisibilis est, sed extensus in manus et instrumenta divisibilis est, et formam artificiati quae ipse est, per partes exsequitur : et instrumenta quae accipiunt formam parietis,non accipiunt formam fundamenti : sed ponamus quod aliis instrumentis facit unum quam alterum : et si demus etiam quod eisdem instrumentis facit utrumque, adhuc verum est quod illa forma quae fit per ea in faciendo parietem, non est illa quae fit in faciendo fundamentum : et tamen non possumus dicere, quod ipse intellectus talis qui intelligendo seipsum intelligit se in se indivisibiliter, non intelligat formam artis procedentem a se in manum et instrumenta, et non intelligat eam quando est in materia artificiati. Et si quaeramus per quid intelligat? Dicemus quod per nihil nisi per seipsum. Et si quaeramus, utrum aliquid diversum a se intelligat? Dicemus quod sic, quoniam forma in manibus et instrumentis est diversa a seipso, et forma in materia extra magis est diversa. Et si quaeramus, utrum aliquid intelligendo sic recipiat ? Dicemus quod nihil penitus recipit, sed omnia facit, nec per intellectum possibilem, vel contemplativum, vel adeptum intelligit, sed omnia intelligit per intellectum agentem et operantem : et ideo scientia illa nec est scientia in universali, neque in particulari : quia scientia rei in universali est scientia rei in hoc quod ipsa res non est nisi in potentia, sicut homo in animali : et hoc modo non est hic : quia tota et expressa forma artificiati est ars, sive accipiatur in intellectu, sive accipiatur in manu et instrumentis, sive accipiatur prout est materia. Haec etiam scientia non est scientia in particulari : quia scire rem in particulari, est scire in hoc quod est natura sua : et hoc modo per hoc quod est natura rei, non intelligunt substantiæ separatæ. Et ideo harum sub-

<--- Page Split --->

de stantiarum est æquivoce dicta scientia ad scientiam nostram 1 : quia scientia nostra causatur ab ente quod scimus : scientia autem illarum substantiarum est causa entis. Hujus autem exemplum pulchrum satis duplex invenitur in natura. Quorum unum est in virtute spiritus qui est in semine : hoc enim ideo quia discrete et diversa in forma operatur, aliquando a philosophis vocatur intellectus, et aliquando vocatur anima. Et si ponamus quod sit anima et intellectus per substantiam, constat quod illa substantia non per formam aliquam additam sibi, sed per suam substantiam operatur omnes formas menbromur quæ secundum quod sunt in ipsa, idem sunt ipsi substantiæ : et secundum quod procedunt ab ipsa in humorem et membra, diversificantur ab ipsa : et quanto plus recedunt ab ipsa, tanto plus diversificantur ab ipsa et ab invicem. Et tamen si quæramus, utrum ille intellectus cognoscat formas membrorum quantumcumque recedant ab ipso ? Dicemus quod sic : quia si non cognosceret, non operaretur eas per suam scientiam. Et si quæramus, per quid cognoscit easdem ? Dicemus quod per seipsum : quia ipse est per essentiam causa ipsarum. Et si quæramus quomodo sunt in ipso ? Dicemus quod sunt ipsum lumen ejus, et secundum quod sunt in ipso, sunt id quod ipse est : et tamen secundum quod distant ab ipso, multa accidunt eis quæ non accidunt intellectui illi : quia secundum quod distant ab ipso, non sunt idem ipsi : et id quod de lumine ejus habet una, non est illud quod de lumine ejus habet alia. Aliud autem exemplum est de sole et luce solis. Ponamus enim quod substantia solis sit ipsa lux ejus, nec habeat aliam substantiam, adhuc lux solis indivisibilis quidem erit in sole, et erit divisibilis expansa per omne perspicuum, et erit causa colorum secundum se lux expansa immissa per-

spicuo superficiei terminati corporis : et lux sua erit ipsa colorum substantia. Et si quæramus, utrum sol habeat colores? Dicemus quod habet eos sicut causa præhabens, et secundum hoc sunt id quod est substantia ejus. Et si quæramus, utrum colores recipiantur a luce solis? Dicemus quod non, sed potius causantur ab ipsa : et modus quo sunt in ipsa, est modus loci speciei, non modus receptionis materiæ, sicut alibi dictum est. Et si ponamus quod sol sit intellectualis substantia,cognoscit omnes colores per per modum qui jam dictus est sæpius. Quod igitur Themisdixit Themistius de substantiis divinis, titum. quod cognoscunt res per hoc quod cognoscunt se esse causas rerum, insufficienter dictum est, nisi determinetur modus causalitatis isto modo quo diximus : quia ex hoc quod aliquid se cognoscit ut causam, non cognoscit causatum nisi in potentia 2.

CAPUT XXXIV.

Et est digressio declarans modum cognitionis divinarum substantiarum ex parte cogniti.

Jam autem clarum est id quod tertio quærebatur de cognito a substantiis divinis. Jam enim scitur quod substantiarum divinarum scientia, nec est universalis, nec particularis, nec univoca nostræ scientiæ : et quia non cognoscunt aliud non cognoscendo seipsas, ideo materialia quidem cognoscunt immaterialiter, et composita simpliciter, et temporalia intemporaliter, et multa unite, et divisa indivisibiliter : sicut enim se habent omnia ad lucem sui intellectus qui est

<--- Page Split --->

causa ipsorum, sic enim formæ sunt in virtute formativa, et sic sunt colores in lumine solis, et sic sunt artificiala in arte. Et hoc non est difficile videre per ante dicta : quia recessio earum a causa divina, est extensio earum in motum et quantitatem et in materiam : et ex hoc accipiunt et multitudinem et temporalitatem et motum et compositionem et divisionem, et nihil horum habent a substantia divina quæ est causa earum per intellectum : et ex hoc etiam solvitur qualiter sciunt privationes ipsæ divinæ intelligentia : has enim sciunt sicut ars scit peccata artis, quia per hoc non habent artis formam perfectam. Sunt autem qui ex hoc objiciunt, quod substantiæ divinæ non sciunt res prout sunt : quia multæ sunt et divisæ et compositæ et materiales et hujus : et hæc objectio ex ignorantia provenit : quia licet ista non accipiant causata a causa, sed a materia, tamen causa cognoscens causatum per seipsam cognoscit distantiam et dissimilitudinem sui a causato quolibet : et si cognoscit istam dissimilitudinem, cognoscit et causam dissimilitudinis et modum : et sic cognoscunt omnia suo modo substantiæ divinæ. Nec fuit aliquid dicere, quod quidam ignari philosophiæ tradiderunt, dicentes quod cognoscunt res in universali et in particulari : et videntur esse de hac opinone Avicenna et Isaac et Algazel : quia cognoscere in universali et in particulari non accidit nisi intellectui contemplativo : et si nos physice loquamur, sicut debemus, in hac materia substantiæ divinæ contemplativo intellectu nihil cognoscunt: nec habent talem intellectum, sed habent intellectum, et sunt intellectus universaliter agens, sicut dictum est, et illi non convenit cognoscere universale et particulare, sed potius cognoscere se et modos suos quibus explicat seipsum in instrumenta quibus operatur in materiam. Sed in hæc scientia divina omnes fere errant : quia errorem Avicennæ sunt secuti : et quidam nostrorum sequuntur eum etiam in ipsis quæ ipsimet non intelligunt.

CAPUT XXXV.

Et est digressio declarans utrum intellectus substantiarum divinarum dependet ad id quod intelligit, vel e converso, et quid sit illud quod omnes homines seire desiderant.

Utrum autem iste talis intellectus ad intelligibile dependeat, vel non, sed e converso intelligibile ad intellectum, oportet nunc inquirere. Dictum enim est in praecedentibus, quod scientia relative dicitur ad scitum, et scitum non relative dicitur ad scientiam. In scientia autem divinarum substantiarum ideo quod scientia est causa entis, e converso est, sicut et in forma artis : artificium enim refertur ad artem : sed ars non necessario hoc ipsum quod est, refertur ad artificiatum : et sic est in omnibus quæ se ad invicem habent ut causa ad causatum : causatum enim dependet ad causam, et est causatum, ad alterum : sed causa secundum hoc ipsum quod est, non dependet ad causatum, sed est ipsa ad seipsam et non ad alterum, causatum autem ad alterum tantum : sive enim sit causatum, sive non sit causa, salvatur hoc ipsum quod est : sed causatum non salvatur in esse, nisi causa esse habuit. Et propter hoc quidam dixerunt quod causa prima non potest deesse alicui causato, quia si in causato causa non sit, causatum peribit. Et hujus assignant rationem dicentes, quod substantiæ separatæ non per formam aliquam additam sibi, sed per essentiam sunt causæ eorum quæ sunt et fiunt : causa autem per essentiam semper agit secundum actum, et sicut vita est existentibus, ita quod esse rerum videtur esse continuus quidam fluxus ab eo quod essentialiter est causa esse, sicut dies est quidem con-

<--- Page Split --->

tinuus fluxus luminis solis in hemisphaerium, et sicut vita continuus est animae fluxus in corpus. Si autem sit sic, tunc videtur quod esse omnium eorum quae sunt fieri quoddam, et quod nihil habet idem esse permanens : et secundum hoc, sicut motus est forma post formam, ita esse omnium eorum quae sunt, est motus quidam, et forma est una post aliam : et secundum hoc nihil omnium eorum quae sunt, in eodem statu permanet. Hujus autem adhuc aliam assignant rationem : dicunt enim omnia quae fluunt ab intelligentia, per motum continuum explicari : et quae per motum continuum explicantur, videntur in motu et in fluxu esse : et hac de causa dicunt etiam omne esse mensurari tempore, et tempus esse quantitatem eorum quae sic in motu et in fluxu sunt. Si autem esse staret et non moveret se, tunc non haberet prateritum et futurum : hoc autem falsum est : habet enim omne esse quod sub motu cœeli est, prateritum et futurum : igitur est in fieri, et non stat ut dicunt. Si autem hoc verum est, sequitur quod nihil sit in actu perfecto : motus enim est actus imperfectus, et actus imperfectus est propter actum perfectum. Et si actus perfectus non sit, nec actus imperfectus erit. Omnia igitur erunt in potentia, et nihil in actu : et ideo procul dubio tenendum est, quod esse rerum est esse essentiae stantis secundum se : et hoc necessario probat inducta objectio : et si physice loquamur, tunc causa non adest semper causato, quia lumen substantiarum divinarum quando procedit ad materiam per motum, non est nisi movens, et forma quae est actus materiae, educitur de materia per movens illud : et ratio est actus stans et permanens. Nec est simile de vita et lumine diei : quia illa fluunt ab uno movente continue : et hoc non facit actus qui est perfectio potentiae, sed educitur de materia ipsa, sicut dictum est : tamen Platonis ratio fuit actum praedicto modo induci in materiam. Et si hoc concederetur, non sequeretur propter hoc quod es-

set fluxus continuus : quia receptum est in recipiente per potentiam recipientis : et quia materia fundat formam, stabit forma in quantum stat materia, quamvis materia aliquando contrarietate determinetur, et contraria continue agant in invicem, et patiantur ab invicem, et in continua actione et passione sit mutatio : non tamen esse propter hoc fluit si est esse substantiae : quia motus ille non est in ipso nisi per accidens : tamen quantum ad talem mutationem habet prateritum, praesens, et futurum. Sic ergo patet id quod quaerebatur de intellectu divinarum substantiarum.

Est autem attendendum, quod ordo istarum substantiarum talis est, quod semper superior est lux et forma inferioris usque ad motorem primum, qui est lux et forma omnium : et si quaelibet intelligentia resolvat lumen suum in id quod est sibi causa intelligendi, et lux, sic adipiscitur superiorem et lumen suum, et illam resolvendo venit in eam quae est ante eam, et sic recurrit usque ad primam substantiam : et inferior omnibus est illa quae est lux et forma intellectus nostri. Et quia nos alibi jam docuimus qualiter homo adipiscitur intellectum suum, tunc jam ex isto potest sciri qualiter adepto intellectu proprio adipisci potest intellectum substantiarum divinarum, et qualiter ista adeptio stat in intellectu substantiae primae, quae est lux omnium intellectuum et intelligibilium per seipsam. Et Quid homicum omnes homines natura scire desidescire desiderant ? rent, et illud desiderium naturale stet in fine et ratione et causa omnium intellectuum et intelligibilium, pro certo stabit desiderium in scientia intellectus primae substantiae, et propter hoc adipiscendum desiderat scire alia omnia : et quando pervenitur ad ipsum, stat et habet finem felicitatis contemplativa.

<--- Page Split --->

CAPUT XXXVI.

In quo determinatur de primo motore secundum rationem finis prout ipsum est omnis boni bonum, et omnia ad ipsum ordinantur.

Perscrutandum est post hoc qualiter se habet bonum et optimum in totius universi natura. Palam enim est per ea quae dicta sunt, quod primus motor ut bonum omnis boni movet omnia quae sunt, et quod omne quod est, desiderat ipsum ut bonum et optimum suum, et quod omnia quae sunt, aliquam consequuntur ejus bonitatem, et per illam sunt hoc quod sunt: et ideo quaerendum relinquitur, utrum bonum hoc quod natura universorum habet, et desiderat, sit separatum quid ab entibus, et sit idem secundum se, sicut dixerunt quidam, aut sit bonum in tali ordine participatum, qui est in ipsis ordinatis, ita quod participetur a quolibet secundum analogiam, et sit ei causa ordinis ad primum bonum et optimum, aut sit utroque modo, sicut est bonum in exercitu. In illo enim et est bonum separatum, quod est in uno qui est dux exercitus, et haec est victoria super malitiam hostis: et tamen in eodem exercitu est bonum illud proportionaliter secundum modum unius cujusque aliquid conferentis ad victoriam ad quam confert aliter miles pugnans, et aliter equum preparans militi, et aliter gladium faciens, et aliter coquinans et cibum parans, et aliter speculans hostem, et aliter aciem ordinans, et sic de aliis : cum tamen unusquisque horum aliquid ad victoriam ducis operetur. Etenim in hoc ordine quidem bene miles in actu pugnae, et magis est bene miles in actu pugnae quam alii : quia miles non est propter ordinem secundum

quod est in subministrantibus militi equum et arma et cibum et alia quaecumque, sed ordo qui est in subministrantibus, est propter militis actum : sic enim in omnibus est in quibus est ordo secundum bonum et melius ad idem optimum ordinantis. Dicemus igitur quod est bonum et optimum quod est in uno primo motore, et est bonum uniuscujusque sibi proportionatum, et est bonum utroque modo quando secundum analogiam uniuscujusque boni omnia ordinantur ad primum : et illud bonum est bonum finis ultimi, quod non est in uno, nisi secundum analogiam ad alia. Est autem hoc bonum supereffluens largitas boni divini, in quo consideratur primum bonum ut optimum : et aliorum unumquodque est in gradu boni, secundum quod se habet prope vel longe ad illud : per hoc enim vincitur malitia privationis quae nititur semper ad maleficium, sicut determinatur in fine primi Physicorum. Vincitur autem per esse divinum quod aliter participatur ab his quae sunt semper, et aliter ab his quae sunt frequenter, et aliter ab his quae sunt raro : et a quibusdam acquiritur motu perpetuo, et a quibusdam motu non perpetuo, et a quibusdam motu uno, et a quibusdam motibus duobus, et a quibusdam multis motibus : omnia enim aliquo istorum modorum ordinata sunt ad primi boni participationem secundum analogiam congruam unicuique, et non similiter : non enim similiter et secundum gradum unum participant ipsum. Videmus enim quod aliud est bonum marinorum ex frigido et humido, et aliud bonum volatilium ex levi spirituali calido et humido, et aliud bonum plantae quae vires accipit ex terrestri frigido et sicco : omnia enim haec non sic se habent quasi alter ad alterum nihil sit ordinis secundum analogiam boni, sed potius est eis aliquid ordinis secundum dictam boni proportionem, eo quod ad unum omnia coordinantur, ordine tamen dissimili, sicut diximus.

Et hoc est quemadmodum in omnis

<--- Page Split --->

magna domus familia : in hac enim paterfamilias est sicut motor primus, et liberi sicut coelestia corpora, et servi sicut ea qua ex necessitate moventur generabilia et corruptibilia, et bestia sunt sicut materialia conjuncta malitia. In domo enim tali liberis quidem non est possibile aliquid facere licentiosse, sed omnia faciunt ad nutum patrisfamilias junctis ex desiderio et dilectione parentis : nec in eis est locus malitia, et ideo omnia aut plurima eorum qua faciunt, sunt ordinata ad bonum parentis percipiendum. Servis vero et bestiis parvum quid eorum qua agunt, est ad utilitatem communem : et non nisi hoc quod faciunt superiore movente : multitudo autem operum suorum qua procedit ex proprio motu, est ab eventu secundum quod evenit ex impetu dementis concupiscentia et irrationabilis ira : non enim respiciunt ad patremfamilias ex ratione, sed ex necessitate quadam coactionis. Servos enim hic vocamus eos qui nati sunt servi : a nativitate autem servus est, qui non sufficit per seipsum ad vita regimen publica vel privata. Liber autem, qui causa sui potest esse in vita regimine. Dominus autem qui ex lumine intellectus et sibi sufficit et aliis. Bestia vero qua in regimine vita semper indiget ut agatur ab alio : et quando sibi relinquitur, fertur ad opera impetu concupiscentia et ira. Servi igitur et bestia non referuntur ad economicae finem et bonum, nisi movente quodam alio qui ex seipso est bonus : et ita est in rebus universi secundum analogiam participati boni : cujuslibet enim eorum qua sunt natura ipsa, quoddam est boni principium secundum diversum gradum bonorum. Dico autem quod oportet omnia haec venire ad discernendum gradum competentem unicuique secundum ordinem bonorum : et in hac quidem discretione, quaedam sic sunt, quod omnia eorum sunt communia bona ad totum universum, sicut sunt ea qua uno modo se habent ut coelestia : omnia enim qua attribuuntur illis de motu et

conjunctionibus et praventionibus et respectibus et aliis, conveniunt ad communem universi utilitatem. Alia autem qua sunt frequenter, sunt sicut servi, et permixtas sibi habent malitias, et non attingunt universi bonum nisi in quantum ab illo quod semper est uno modo, reguntur et continentur : ea autem quae raro sunt, sicut bestia quae non diriguntur nisi quodam fraeno eorum qua semper et eorum quae fiunt frequenter in ordinis bonum universi.

CAPUT XXXVII.

De opinionibus et erroribus Antiquorum, qui aliter dicunt quam prædictum est.

Non autem oportet oblivisci eorum Text, et com. 53, impossibilium, et quam absurda et impossibilia sunt qua e contingunt aliter dicentibus quam nos hic diximus de primo bono et ultimo et ordine bonorum ad ipsum. Nec oportet oblivisci eorum qua dicunt illi qui grossius circa hanc materiam loquuntur. Adhuc autem non oportet oblivisci eorum circa qua sunt minima dubitationes, sicut sunt nostra dicta: non enim sufficit dicere ea qua vera sunt in tam alta materia, nisi etiam ostendantur errores eorum qui aliter senserunt circa illam. Conveniunt autem omnes antiquiores in hoc, quod omnia quacumque nos dicimus participare bonum divinum, et differenter esse illud bonum in esse his qua semper, et his qua frequenter, et his qua raro fiunt ex contrariis. Sed tamen hoc non recte dicitur : quia non omnia fiunt ex contrariis (celum enim non fit ex contrariis), nec etiam ea in quibus sunt contraria, fiunt ex contrariis : tamen materiam oportet subjicere contrariis, quia contrariis existentibus

<--- Page Split --->

sine subjecto quod est materia, contraria sunt impossibilia ad invicem. Hoc autem inconveniens a nobis solvitur rationabiliter ponentibus tertium quid esse quod est subjectum utriusque contrariorum. Isti autem tales qui sic ex contrariis omnia faciunt, ordinem destruunt bonorum : quia secundum eos nihil est bonum et optimum distinctum ab entibus, nec aliquid est quod proximum sit illi bono per esse semper in una substantia salvatum. Unde illi dicunt, ac si bonum domus totum sit in servis et bestiis, et nihil sit quod ad unum et ad ordinem redigat dissonas actiones ipsorum. Alii corrigentes errores istorum, faciunt materiam elementum illud quod diversum est a contrariis : sed quid sit illud materiale, non recte dicunt, sed dicunt unum contrariorum materiale esse ad alterum : dicunt enim parvum et magnum esse contraria, et parvum esse materiam magni : et quia inaequale et aequale ab his quae ab his causantur, etiam sic dicunt quod inaequale materiale est ad aequale. Et similiter dicunt de uno et multo : dicunt enim multa componi ex unis multis, et aequale ex inaequalibus, et magnum ex parvis : et in hac sententia fuit Plato, qui magnum et parvum materialia contraria esse dixit : formale autem principium dixit esse ideam : et ideo etiam destruxit ordinem bonorum. Error autem ille solvitur eodem modo : illa enim quae vere est materia est una et substantia utrique contrariorum,et ideo nulli contrariorum potest esse contraria. Amplius secundum istos omnia sunt malitia participatipone praeter unum quod secundum eos est materia : et hanc tamen ponunt esse elementum ad alterum contrariorum, ut diximus : et ponunt esse alterum contrariorum materiale elementum ad alterum : et ideo isti ponunt malitia participationem, et non ponunt aliquid per quod malitia participata redigatur ad bonum ordinem.

Sed alii sunt Philosophi, qui ut principia omnium ponunt bonum et malum, quamvis cum hoc dicant quod in omnibus bonum est maxime principium : vident enim isti quod bonum et malum sunt in istis quae sunt ex contrariis, et dicunt quod nihil est in causatis quod non sit ex causa : et ideo dicunt bonum et malum etiam esse in cœeli partibus et in motoribus cœelorum : et ideo calodamones et cacodamones esse dixerunt : dicunt tamen in quibusdam maxime bonum esse principium, et ab his derivata est secta haereticorum qui ponunt duo principia 1.

Alii vero videntes, quod nunquam reText. et com 54. digitur ad ordinem boni universum, nisi sit unum bonum et optimum distinctum, nihil habens de malitia, dicunt et recte dicunt in hoc, quod essentialiter bonum est principium : sed tamen dicunt insufficienter : non enim dicunt quomodo bonum est principium, utrum videlicet sit principium quasi finis, aut sit principium quasi movens, aut sit principium quasi species et forma. Est autem bonum principium in ratione harum trium causarum : quia ut desideratum, est finis : et ut largiens, est movens : et ut univocum, est species et forma : et haec omnia jam in prehabitis satis probata sunt. Verum de ordine bonorum etiam Empedocles tradit inconvenienter : dicit enim quod bonum quod est omnis boni bonum et causa, est amor. Hunc enim dicit esse principium sicut finis est principium : quia est id cujus causa fit. Et dicit etiam quod est ut movens, quia dicit quod amor colligit : colligere autem movere est, quia dixit quod generatio est congregatio. Dicit etiam quod amor est ut materia : dicit enim quod est pars mixti in generato, quia amica sibi facilius conveniunt in mixtura. Sed secundum Empedoclem sequitur quod idem sit princi-

<--- Page Split --->

pium ut materia et ut movens, cum tamen ista non contingat idem esse secundum rem, sicut ostensum est in secundo Physicorum. Quæramus igitur ab Empedocle, secundum quid amor est bonum illud quod est omnis boni bonum ? Si enim non est movens efficientem, tunc scimus quod non est principium ut finis : nec sine intentione finis movet id quod est omnis boni bonum : patet igitur quod amor nullo modo est principium. Est autem adhuc inconveniens secundum Empedoclem qui ponit odium quod est contrairum amori, esse incorruptibile, et hoc dicit esse causam mali et separationis. Hanc enim dicit esse naturam mali quod separat. Si enim sic est, ut dicit, quod bonum et malum in omnibus pugnant, et non est reducibile universum in ordinem boni, sicut diximus : quia non vincitur malum nisi per id quod est bonum purum et optimum : et per id quod necessario est bonum semper, nihil participans de malitia : propter quod antiqui Theologi posuerunt in cœlo non esse locum malitia, et in inferno non esse locum alicujus boni.

t,ct com. Anaxagoras autem dixit quod principium universi esse est bonum, et est principium ut bonum : dixit enim quod movens ad esse est intellectus. Cum autem intellectus non moveat nisi per intentionem, oportet quod moveat alicujus boni causa : et ponebat quod hoc bonum est diversum ab ipso intellectu : et ideo aliter dixit quam nos de bono movente : quia nos diximus quod bonum movens est ipse primus motor, prout ipse est omnis boni bonum. Quod autem movens moveat intentione alicujus boni quando movens est intellectus, patet in artibus moventibus per intellectum : medicina enim quae est forma artis in intellectu movet : et hoc est sanitas quaedam, quia est forma et ratio sanitatis : et hoc movet intentione sanitatis quae inducitur in animalis complexione, quae non est idem

illi quae est in intellectu moventis. Adhuc autem diminute dixit Anaxagoras : quia cum omne movens moveat ex aliquo in aliquid, et ex contrario in contrarium, ideo inconveniens fuit non ponere contrarium intellectus et boni propter quod movet intellectus : unum enim contrariorum est privatio quae contrariatur formæ quam intellectus movens inducit in materiam et bonum propter quod movet. Sic ergo dicens Anaxagoras etiam non complevit ordinem boni : quia non posuit quod aliquid participet malitiam quæ indigeret ordine, sed omnia posuit esse pura bona.

CAPUT XXXVIII.

Et est de inconvenientibus quæ sequuntur ad præindustros errores.

Illi autem qui dicunt omnia esse contraria ad invicem, non utuntur contrariis secundum rectam rationem contrariorum, nisi aliquis secundum quamdam figuram et similitudinem dicat contraria esse corruptibilia, et quaerat causam quare quaedam sunt corruptibilia et alia incorruptibilia : causam enim veram hujus nullus dicit. Dicunt enim isti quod omnia entia sunt ex eisdem principiis primis : et ideo aut omnia debent esse corruptibilia, aut omnia incorruptibilia. Quicumque ergo sic dicunt, palam est quod non perficiunt debitum ordinem boni quem diximus. Illa enim incorruptibilia sunt, quæ motu secundum locum bonitatem primi boni participant, ut liberi : corruptibilia vero quæ propter malitiae naturam, bonitatem illam sine mutatione substantiæ participare non possunt, et sunt ut servi et bestiæ in domo. Amplius alii sunt qui dicunt omnia fieri ex non ente : et constat quod illi

<--- Page Split --->

concedunt quod omnia participant malitiam. Alii vero volunt vi argumentationis cogere, quod hoc quod isti dicunt, non est verum, eo quod aliquid unum est principium ex quo fiunt omnia. Et cum non sit quod faciat diversitatem in uno, et unum non sit causa diversitatis alicujus, dicunt quod omnia sunt unum, sicut in primo hujus sapientiae libro satis est ostensum. Et nullus istorum dicit quare semper sit generatio, et quid sit generatio ipsa : et quia ordo participationis boni non determinatur nisi per hoc quod est causa, quod generatio est semper secundum successionem, et in hoc quod generatio ipsa est, ideo isti non dicunt causam boni quod est in ordine. Adhuc autem autem tria determinare oportet, quorum unum est bonum immobile movens, nihil habens de potentia et malitia secundum substantiam. Secundum est bonum motu movens, nihil habens de malitia et potentia secundum substantiam, sed habens potentiam ad ubi secundum motum tantum. Tertium autem est permixtum habens substantiam cum malitia, reducibile tamen ad bonum per generationem inquietam secundum successionem. Illis autem qui dicunt duo esse principia, necessario contingit tertium ponere principium quod est magis proprium, et illud est species. Hoc enim est quod participavit jam et participat ab inferioribus : ex contrariis enim agentibus et patientibus ad invicem, cum illa sint qualitates, nihil constituitur secundum substantiam : sed substantia est, quæ jam participavit esse in seipsa, quia est per seipsam : et ideo cum participatur, facit esse per se id quod participat eam. Aliis autem qui dicunt bonum et malum esse contraria ex quibus fiunt omnia, et dicunt cuilibet bono esse contrarium malum, contingit quod etiam isti scientiæ quæ per se est sapientia et honorabilissima, erit aliquid contrarium : et hoc dicunt esse ignorantiam, et sic divinæ scientiæ prout est in intellectu Dei, et est divinus intellectus,

quia sua scientia est causa omnium, est contraria ignorantia : quod est valde absurdum, cum scientia sua sit sibi essentialis, et sit per substantiam idem quod ipse. Hæc autem inconvenientia non sequuntur ad dicta nostra. Nos enim dicimus quod primo bono et optimo nihil penitus est contrarium : omnia enim contraria sunt circa ea secundum potentiam quæ materiam habent : contrarietates enim in substantia et ignorantia intellectus sunt ordinata ad contrarium habens : primæ autem substantiæ nihil est contrarium, sicut diximus. Amplius contrarietas erit principium omnium, et omnia erunt ex contrariis sicut isti dicunt, si ponamus quod nulla sunt entia præter sensibilia. Sed si hoc non sit verum,quinimo substantia est triplex, sicut a principio hujus libri undecimi divisimus : tunc sunt multa præter sensibilia, et sunt præter contrarietatem, et tunc vere erit aliquid bonum et optimum, quod est omnis boni principium, et erit in perpetuis substantiis intellectualibus ordo : et erit generatio in his quæ per successionem participant bonum divinum, et erunt cælestia corpora quæ per motum circuli causa sunt perpetuitatis in participatione bonorum secundum analogiam congruam unicuique.

Si autem dicatur, sicut dixerunt antiqui Theologi et Philosophi omnes, quod principium est principii : principium enim Philosophi dicunt esse principium separatum divinum vel mathematicum : et si nos dicamus quod hoc principium principii est species idealis aut numeri, hoc principium non habet rationem principii, sed modum alicujus causæ. Si enim haberet modum alicujus causæ, illa esset causa formalis : illius autem modum non habet, quia est in materia : et ideæ et numeri ponuntur esse extra materiam. Sin autem non sic dicamus, et concedamus numeros et species esse causas quasdam, quæramus ab eis qui sic dicunt, dicentes : numquid motus potest provenire ex talibus causis quæ se-

<--- Page Split --->

paratae sunt a materia ? hoc enim jam probatum saepius est, quod non movet materiam, nec dat esse materiae, quod habet esse separatum ab ipsa. Adhuc autem quaeramus ab istis, quare et quomodo mensura quae est principium et causa mensurae, erit intra mensuram istam sensibilem, et praecipue si numerus ponatur esse principium ? hoc enim ponitur esse principium sicut elementum. Quaeramus igitur, qua de causa sit continuum, et mensura numeri intra mensuram continui, sicut principium principii est in principio principiato ? Numerus enim qui de genere discretorum est, non facit continuum, nec est principium ejus ut movens, nec ut species sive forma. Dicebant autem isti numerum esse principium continui, et continuum mathematicum esse principium continui sensibilis : et omnium horum rationem diximus in hujus sapientiae libro primo. Secundum istos autem nihil erit contrariorum, quod sit et practicum sive activum et motivum : quidquid enim est contrariorum, hoc per motum ad contrarium recipit non esse : isti autem dicunt haec principia esse aeterna et immobilia : contrariorum autem est facere entia posterius ex potentia, et post potentiam : et si sic fiunt entia ex principiis, tunc non sunt sempiterna principia sensibilium, sed sunt sempiterna principia insensibilium. Secundum istos igitur horum quae sunt contraria quae dicunt principia, est aliquid auferendum de numero principiorum : et hoc jam olim quasi dictum fuit et concessum a quibusdam istorum, et est contra sensum : quia videmus sensibilia ex contrariis et esse et generari. Amplius nullus istorum dicit, a quo sint isti numeri, et a quo sit illud sensibile unum, et a quo sit anima secundum quod anima, et a quo sit corpus secundum quod corpus, et universaliter a quo sint species rerum distincarum in eo quod sunt distinctae. Sed non contingit eis hoc dicere per propriam uniuscujusque cau-

sam alicui, si non dicit ut nos dicimus. Et si non facit principia communicare sensibilibus et materiae, sicut nos determinavimus, cum de principiis sensibilis substantiae loqueremur. Similiter autem et illi propria uniuscujusque principia non possunt dicere, qui dicunt quod numerus mathematicus est principium primum : et dicunt quod quaelibet res sic semper habet aliam substantiam quod est principium suum, et est separatus numerus ab ipsa. Adhuc qui sic dicunt, principia cujuslibet esse alia et separata, illi faciunt ac si id quod est substantia universi esse, sit accidentalis illi cujus est substantia : illa enim substantia quae sic est alia, quod est separata, nihil penitus confert ad esse, sive illa substantia separata sit, sive non sit : quia sicut in ante habitis multipliciter est probatum, id quod est extrinsecum et separatum, nihil est de esse substantiae sensibilis. Hoc igitur modo non fit participatio boni universitatis. Et dicunt quidam, quod principia sint multa : hoc enim sequitur ex dictis eorum qui ponunt multa separata esse principia : et hoc est inconveniens, quia entia quae sunt in uno universo, nolunt, nec etiam possunt tractari bene vel male secundum ordinem ad plures principiorum dominatus, sicut hi qui ponunt plura esse principia : pluribus enim principiis non ad se invicem ordinatis suppositis, non salvatur ordo ad unum bonum et optimum, qui est causa ordinis in omnibus. Hoc autem oportet salvari : quia aliter entia ad invicem non haberent communionem boni. Oportet igitur quod dominatus primi et optimi sit unus solus, cujus participatione omnia sint vel fiant bona.

<--- Page Split --->

CAPUT XXXIX.

Et est digressio declarans qualiter est unus dominatus summi boni in omnibus bonis.

Secundum igitur ea quae dicta sunt, bonum quod est causa ordinis et boni in universo, non potest consistere in duobus principiis : quia duo principia non possunt esse univoca. Si enim essent univoca, tuinc non differrent nisi per materiam, et oporteret quod ante se haberent aliud quod esset principium utriusque : et sic neutrum esset principium. Si autem non essent univoca, nec respectum haberent ad unum univocum utrique, tunc oporteret quod essent contraria : et quacumque sunt contraria, habent respectum ad unum quod est genus utriusque : et sic iterum non possent esse principia. Si autem diceretur quod non sunt in genere duo principia, sed sint sicut genera aliorum : tunc sequitur quod haec duo principia duos habent dominatus in universo, si utrumque omnium est principium : cum autem principia non sint nisi sicut moventia, sequitur quod duo moventia sint in omnibus. Et cum omne movens moveat ad formam similem moventi, eo quod omne quod fit, fit ab univoco, sequitur ex hoc quod motus duorum moventium habent duos fines. Igitur et ipse motus erit duo motus : quia erit fluxus duarum formarum. Quae omnia sunt absurdissima et philosophiae contraria : non ergo possunt esse duo dominatus in entibus, sed unus tantum. Cum autem omne imperfectum in natura reducatur ad aliquod perfectum quod est causa prima, et nos inveniamus bonum uniuscujusque imperfectum, quod malitiae et privationi permixtum est, oportet quod

in natura sit bonum et optimum, quod privationi et malitie penitus est impermixtum : et hoc non potest esse, nisi per essentiam suam sit ipsa pura bonitas. Omne enim cujus esse non est bonitas, habet bonitatem additam sibi. Et omne quod habet aliquid additum sibi, habet illud sicut esse suum consequens. Igitur in ipso aliud est quo est, et aliud quo bonum est : igitur essentialis actus illius non est facere bonum : primi autem principii semper est facere bonum. Igitur bonitas sua est essentia sua, quia jam ante probavimus quod actio sua est essentia sua : et ideo quidquid ab eo est, bonum est, secundum quod ab ipso est : et si per intellectum poneretur ipsum quidem esse et non bonum esse, procul dubio non sequeretur quod id esset bonum quod esset ab ipso : bonum igitur est essentia ejus et natura.

Si dicet forte aliquis, quod eadem ratione intelligentia sunt et sapientia quacumque sunt ab ipso : ad quod respondemus quod non sequitur, quia licet primum principium sit simplex, tamen multis modis significatur : propterea quod omne genus perfectionis quae vere est perfectio, est in ipso : et cum significatur ut essentia haec significatio est significatio naturae ipsius : et similiter quando significatur ut bonum, quia bonum est unicuique ultima assimilatio ad ipsum, quae assimilatio non est nisi ad naturam secundum quod unicuique est possibile : et cum similitudo sit in bono perfectivo, non est assimilatio nisi finis qui est ultimus, sicut movens primum quod est essentia et esse : et sic patet quod bonum et ens primum sive substantiam unam naturam dicunt modo diverso. Principium ergo et bonum sunt unam naturam et eamdem dicentia. Sicut igitur propter esse principii sunt quacumque sunt ab ipso, ita propter bonum bona sunt quacumque sunt ab ipso bono : intelligentia autem et sapientia quamvis significant id quod est natura, tamen secundum modum rationis qui importatur per nomen,

<--- Page Split --->

non pertinet ad naturam, sed ad actum potentiae naturalis. Non autem est necessarium quod causatum semper accipiat potentiam naturalem suae causae, praecipue quando in multis defecit ab ipso, licet nunquam ita deficiat quin esse et aliquam similitudidem causae accipiat. Cum autem haec necessario sint vera, et similitudo semper sit causa appetitus naturalis : eo quod esse quod est simile appetit, et refugit contrarium, oportet quod omne quod est a primo bono et optimo, appetat ipsum primum bonum et optimum : cum vero jam sciamus ex in Physicis determinatis, quod appetitus est causa motus et actionis et operis, sequitur necessario quod omnia appetunt bonum sub ratione similitudinis ad primum bonum, et propter illud moventur omnibus motibus suis, et agunt omnes actiones suas, et operantur omnia sua opera. Amplius autem jam in praecedentibus habitum est, quod una simplex

bonitas non participatur a multis et diversis, quorum unum percipit diversum ab eo quod percipit alterum, nisi illa simplex bonitas extendatur in aliquid in quo divisionem accipit. Adhuc autem scitum est in Naturalibus, quod omne quod privatum est, non accipit bonum suum nisi per motum, et quod hoc sensibilium materia non movetur per idem eodem modo se habens : oportet igitur quod prima simplex bonitas in cœlum motum extendatur, et hoc motum motu suo materialibus et sensibilibus boni participatione largiatur. Iste igitur dominatus est boni primi et optimi, et sic in formam boni redigit quidquid est ab ipso, sicut bonus paterfamilias in formam boni qua ipse regit domum, redigit omnia quae in domo sunt, liberos videlicet, et servos, et bestias : et quicumque aliter dicunt de dominatu boni, sequuntur eos inconvenientia quae dicta sunt.

<--- Page Split --->