TRACTATUS I
DE SUBSTANTIA IN COMMUNI ET DIVISIONIBUS EJUS.
CAPUT I.
De intentione libri, et quare theoria ista est tota de substantia.
Tota ista pars theoriae de substantia est, sicut saepe diximus. In ista enim sapientia quaeruntur principia et causa substantiae tamquam vere entis et primo et principaliter: et hoc licet jam in quinto libro probatum sit, hic tamen aliquam de hoc faciemus rememorationem.
Ens igitur quod dicitur de omnibus, aut ita se habet ad omnia, quod est universum et totum ad omnia : vel ita dici-
tur de omnibus, quod est secundum analogiam per prius et per posterius praedicatum de ipsis. Et si quidem se habet ad omnia entia ut totum et universum quoddam omnia continens, constat quod non omnia continet ut coequaeva in ipso : sed quaedam sunt coordinatione contentorum ante alia, sicut etiam in uno genere praesenti contenta sunt quaedam ante alia. Si ergo talis est coelementatio universorum sub ente, ita quod ipsum sit totum et universum quoddam ad alia, sicut quidam dixerunt : tunc procul dubio in ista coelementatione substantia est prior aliis: et ideo loquendo de ente, primo loquendum est de ipsa, sicut de ente quod praecedit alia. Si autem non sic, sed secundum analogiam praedicatur de entibus, et de uno per prius, et de alio deinceps, sive per posterius : tunc iterum per ea quae dicta saepe sunt, ipsa est primum ens et vere ens solum : et sic iterum primum loquendum est de ipsa.
<--- Page Split --->
Text, et com.
Simul autem cum his quae dicta sunt intelligendum est, quod entia alia a substantia, etiamsi de eo quod simpliciter est, loquamur, non dicuntur entia, sed dicuntur entis qualitates, aut motus, aut mensurae, aut aliquid aliud, ita quod potius sunt entis quam entia : et cum ita sit et non sit loquendum de eo quod est entis, nisi determinatum sit de ente : quia sicut in septimi hujus philosophiae principio probavimus, accidentia quae non sunt entia simpliciter, sed entis, non habent rationem in qua recipiatur substantia et ratio ipsorum. Oportet igitur per hanc rationem potissime loqui de substantia. Si quis autem hanc rationem non valere dicat, et asserat omnia illa simpliciter esse entia de quibus predicatur ens quocumque modo, tunc sequetur etiam non album et non rectum esse entia : quia dicimus quod hoc non album quod est linea, est ens : et hoc non rectum quod est color, est ens : et hoc modo entia sunt privationes, quod est absurdum : sed potius sunt entis, eo quod privatio propterea quod relinquit subjectum, non est omnino nihil, sed est entis. Si autem nos loquentes de ente, de privationibus non oportet tractare : tunc etiam de aliis quae non sunt simpliciter entia, sed sunt entis, non tractabimus, sed de substantia quae est ens simpliciter et absolute : dicimus enim ea quae sunt privationes sic esse quod sunt entis, sicut est ens quoddam non album : et eodem modo omnia accidentia entis sunt, et non entia simpliciter. Amplius nihil aliorum praeter substantiam est separabile, ita quod sint per separatum ab aliis existens. Sola autem substantia est separatum ab aliis existens. Igitur sola substantia est ens principaliter et simpliciter. Et sic iterum loquentes de ente, loquemur de substantia : quia sicut alia non existunt per se, ita nec rationem habent per se absolutam : et eodem modo non possunt sciri per se simpliciter et absolute. Hoc autem non tam probat ratio quam testimonia Antiquorum quae in
ipso opere suae theoriae hoc testificantur. Cum enim illi debent quaerere de ente, quaerunt substantiae causas et principium et elementa, quod non generaliter facerent tanquam ab ipsa veritate coacti, nisi substantia principalis esset ens et simpliciter. Ex his igitur palam est quod tota ista theoria est circa substantiam : et si quid tangitur in ea de accidentibus, hoc non est nisi in quantum accidentia sunt hujus entis quod est substantia. Cum igitur jam a principio libri sexti hujus sapientiae de substantia in communi determinatum sit, et de principiis ejus quae sunt partes diffinitionis, et ostensum sit de potentia et actu quae sunt principia substantiae, et sit declaratum quod ipsa est unum et non multa, etiam investigatum sit de uno et multo in omnibus rebus : restat ut hic ad partes substantiae descendamus. In universali enim scire est scire in potentia : et si perfecte debet sciri substantia, oportet quod in partibus in propria natura cognoscatur : et adhuc faciendum hoc quasi a principio exordiri oportet investigando quae sint partes substantiae, et quae passiones earum.
CAPUT II.
De divisione substantiae in universalem et particularem, et qua sit magis substantia et principium, et de conceptione quae est in illis.
Sunt autem quidam qui dividunt subText. et com. 4. stantiam in substantiam universalem et substantiam particularem sive designatam: et universalem quidem substantiam vocant genera et species, particularem autem vocant quae designatur demonstrata ad sensum: et dicunt quod universalia magis sunt substantiae quam particularia. Et dicti eorum causa est, quod
<--- Page Split --->
genera dicunt esse substantias, et dicunt quod haec sunt principia et substantiae aliorum. Omne enim quod est principium esse et scientiae alterius, est principalius illo : genera autem sic se habent ad alia, quod sunt principia esse et scientiae aliorum, sicut dicunt : et ideo genera dicunt substantias esse maxime. Et causa hujus est, quia de rebus non fecerunt nisi logicam inquisitionem : nos autem jam in multis locis objectionis istius ostendimus imperfectionem : quoniam id elementum quod est natura et non genus, sed natura simplex, et potentia quae cum actu complet esse, et accidit huic naturae quod sit universale, et quod sit genus, et quod sit principium scientiae. Et haec omnia plana sunt per supra dicta in quinto hujus sapientiae libro : et ideo etiam ostendimus quod nullum universale est substantia in eo quod universale est. Et ideo sunt antiquiores his alii, qui magis dicunt esse substantias res particulares : et hoc dicunt etiam esse principia substantiarum, sicut ignem, et terram, et caetera hujus, et non dicunt quod substantia sit et principium commune genus quod est corpus. De horum autem disputationibus ad invicem satis in primo libro hujus sapientiae determinatum est. Stoicorum enim tota schola defendit universalia esse principia et substantias rerum. Epicureorum autem secta, quae antiquior omnibus est, magis elegit particularia et sensibilia esse principia quam universalia : quia licet haec secta in multis erraverit, non tamen in hoc erravit, quin videret quod universalia colliguntur ex particularibus, cum ex multis per memoriam acceptis una fit universalis acceptio. Intellectus autem est, qui sic ex particularibus agit universale : et ideo universale consequens est particulare : et ideo non potest esse principium ipsius, nisi logice accipiatur secundum intentiones rerum, et non secundum res ipsas. Sic enim dicimus universale esse ante particulare et principium esse ad ipsum : secundum veritatem tamen ita se habet, quod si ipsa na-
tura accipiatur, ad quam refertur diffinitio, illa est unum illud quod est potentia diffinita et determinata ad actum : tunc procul dubio illius sunt principia potentia et actus : et materia quidem nihil est de esse, nec de principiis ejus, nisi sub potentia quae est formae inchoatio designetur, et sic designatur per genus : et hoc modo genus est principium esse et substantiae, et differentia est designatio actus, et species est totum esse speciei : et secundum hunc modum diffinitio data per genus et differentiam dicit potentiam et actum et materiam et formam, sicut nos in antehabitis ostendimus : et hoc modo eadem sunt principia esse et substantiae quae sunt principia scientiae, sed aliter et aliter accepta. Hoc autem modo non processerunt qui dixerunt genera esse magis substantias et principia, sed potius intentiones communes secundum quod communes sunt, dixerunt esse separatas per se et non per intellectum : et ideo non dicuntur in istis habuisse nisi considerationem logicam : et ideo sunt decepti : hoc enim modo diffinitiones logicae sunt ex intentionibus communibus, in quibus intellectus agit universalitatem, et sunt vanae omnes : et tanto vaniores, quanto intentiones illae per se a Stoicis ponuntur esse communes et separatae, cum nec communes sint, nec separatae, nisi in quantum intellectus agit in eis universalitatem et separationem. In modo igitur principiorum substantiae Epicurei meliores sunt Stoicis, licet erraverint in ipsa substantiae positione : quia principia entis ut est ens, sive substantiae ut est substantia, non sunt ignis et aqua, sed potius ea quae a nobis saepius determinata sunt in praehabitis istius sapientiae.
<--- Page Split --->
esse confitentur : quia per sensum convincuntur has duas esse substantias. Sensibilis autem corruptibilis est, ut plantae et animalia.
Alia autem pars condividens substantiam cum ista, sicut diximus, est sempiterna : et hujus substantiae elementa sumere necessarium est in hac sapientia, sive unum sit illud elementum,sive sunt multa elementa ipsius : quamvis enim in physicis sumpta sint elementa ejus quae est mobilis, non tamen sunt sumpta prout ipsa est substantia, sed prout ipsa est mobilis 1. Sed nos sumemus hic elementa ejus prout est substantia fluens a primo formali et ultimo fine. Has duas enim causas haec sapientia considerat proprie. In Physicis autem materiam et efficientem consideravimus : et si de forma aliquid diximus, hoc non fuit nisi de forma mobili, et de fine prout finis est terminus motus moventis. Hic autem efficientem primum et per se ostendemus esse universalem finem, et quod ab ipso fluunt omnes substantiae mobiles, et quod ipse est sicut dux exercitus ad universum : hoc enim est proprium istius scientiae : et hoc modo non accipiemus aliquid a scientia naturali : quamvis autem ibi per motum ostenderimus primum movens esse immobile, non tamen ostendimus ipsum prout ipsum est causa universi esse et forma et finis : et hoc modo investigamus hic primum motorem : unde patet quod ista theoria multum super physicam contemplationem est. Nec est dicendum sicut quidam dixerunt, quod videlicet de causis et principiis mobilis substantiae tractet tam metaphysicus quam physicus : sed metaphysicus in eis dicat propter quid, et physicus accipiat quia : si enim physicus acciperet a metaphysico, oporteret quod physica subalternaretur primae philosophiae, quod a principio hujus sapientiae falsum esse ostendimus. Nec etiam est dicendum, sicut quidam alii dixerunt, quod physicus con-
CAPUT III.
De trimembri divisione substantiae in corruptibilem mobilem, et in incorruptibilem mobilem, et in eam quae est separata : et est in eo digressio declarans qualiter differenter utuntur causis physicus et primus philosophus.
Test. et com. 5.
Substantiae verae vera divisio est, quod dividitur in tres : quia substantiae tres sunt. Dividitur enim primo substantia in eam quae est sensibilis, et in eam quae est insensibilis. Sensibilis autem dividitur in eam quae est corruptibilis, et in eam quae est incorruptibilis. Insensibilis autem dicitur immobilis, quae suas inferius habebit divisiones. Et sic sunt tres in communi sensibilis et incorruptibilis sed mobilis, et sensibilis corruptibilis et mobilis, et insensibilis et immobilis separata : et de omnibus his oportet nos determinare secundum modum et proprietatem hujus sapientiae. Ostendemus enim quae est immobilis et separata, et qualiter ipsa est principium mobilis substantiae et incorruptibilis, et ostendemus qualiter immobilis separata per motum sensibilis et incorruptibilis est principium substantiae sensibilis et mobilis et corruptibilis : et in hoc erit operis hujus quod sapientia vocatur, finis et complementum : quia tunc sciemus perfecte ens verum et in se, et in partibus, et secundum proprias passiones ipsius. Substantiarum igitur una quidem est sensibilis, et illius divisio est, quod alia istius substantiae pars est sempiterna, sicut cœlum et omnia quae in cœlo continentur. Alia autem ejus pars est corruptibilis. Et has duas substantiae partes, omnes etiam parum intelligentes
<--- Page Split --->
sideret efficientem et materiam, et metaphysicus formam et finem : quia licet nos in tertio hujus sapientiæ libro jam ostenderimus, quod primus philosophus principaliter considerat formam et finem, per quæ demonstrat secundum proprietatem suæ sapientiæ, eo quod illæ maxime faciunt scire, tamen tam physicus quam metaphysicus considerant omnes quatuor causas. Sed physicus considerat eas prout sunt principia mobilis : primus autem philosophus reducit efficientem in formam primam et finem ultimum : et sic ipse est causa universi esse et forma et finis : et si accipiatur per motum prima causa, hoc non est ut sciatur in quantum est movens talem motum, sed potius in quantum ipse ambit virtute et forma sua mobile et motum quod est instrumentum fluxus totius entis ab ipso : et hoc modo non considerat ipsum physicus.
Tertia vero substantia est immobilis omnino, et hanc quidam dicunt esse separabilem : et est ratio eorum, quia quidquid est conjunctum materiæ, subjacet potentiæ : et cum omnis potentia determinetur ad ubi vel ad formam, oportet necessario quod omne quod est conjunctum materiæ, subjaceat motui locali, vel motui locali simul et motui ad formam. Et si conjunctio cum materia causa est mobilitatis, erit separatio a materia causa oppositi : quod est immobilitas per se et per accidens. Hæc igitur causa est istius divisionis.
CAPUT IV.
De divisione substantiæ separatæ, et de his quæ conveniunt substantiæ sensibili.
tem in unam naturam ponunt eam esse : eo quod ideales species ponunt in eadem natura cum mathematicis. Alii autem solum dicunt esse mathematica de numero separatarum substantiarum. Et illi quidem qui in duo dividunt, sunt Platonici, qui ponebant ideas et mathematica principia esse sensibilium : et utraque dicebant esse separata, tam ideas quam mathematica. Illi autem qui in unam naturam ista reduxerunt, sunt Pythagorici, qui numeros mathematicos omnium principia esse dixerunt, et hæc esse separata. Illi autem qui sola dixerunt esse mathematica, fuerunt quidam de discipulis Platonis, qui dixerunt physica componi ex mathematicis : eo quod puncti fluxus facit longitudinem, et additio lineæ ad lineam facit superficiem, et addita superficies superficiei facit corpus.
Et sic componi dicunt sensibilia ex Text et com. 6. mathematicis separatis : sed illæ substantiæ quidem quæ sensibiles sunt, physicæ sunt, eo quod cum motu sunt : physicus autem omnia considerat quæ sunt cum motu : et istæ omnino sunt diversæ a separatis, ut dicunt, eo quod nullum principium habent commune cum separatis, sed potius separata sunt principia istarum : et istæ sunt principiatae substantiæ. Sensibilis autem substantia est illa quæ mutabilis est, et sicut sæpe diximus, omnis mutatio quæ est ad formam, est ex oppositis, vel ex mediis inter opposita : quia medium comparatum extremo, est extremum. Licet autem mutatio sit ex oppositis, non tamen est ex oppositis omnibus quibuscumque contingit, sed potius ex oppositis per se et non per accidens. Cum enim dico, album et non album sunt opposita, non est quodlibet non album oppositum albo : quia vox est non album, et tamen non opponitur albo : sed mutatio est ex non albo quod est contrarium albo, et similiter est in aliis : et si sic mutatio omnis est de contrario in contrarium, sicut diximus in primo
<--- Page Split --->
Physicorum, necesse est aliquid subjici illis contrariis, quod sit subjectum mutationis : et hoc est tertium quod est materia. Et hujus causa est, quod contraria non transmutantur ad invicem, ita quod sint subjectum transmutationis, sed sunt transmutationis termini, et ipsa transmutatio fluxus quidam est contrariorum. Amplius unum quidem contrariorum ad quod est transmutatio, manet : aliud autem contrariorum a quo est transmutatio, non manet, sed abjicitur. Subjectum autem quod tertium est, sub utroque contrariorum manet idem. Oportet igitur aliquid esse tertium praeter contraria, et haec est materia.
Text, et eom. 7. Sunt autem transmutationes quatuor, et si secundum genera in quibus sunt, dividantur : sunt enim quaedam in quid sive in substantia, quaedam autem in qualitate, quaedam in quantitate, et quaedam in ubi. Illa autem quae est in hoc sive in substantia, est illa quae est generatio simpliciter vel corruptio simpliciter. Ea vero quae est in quantitate, est augmentum, vel decrementum. Illa autem quae est secundum qualitatem, est alteratio. Qualitatem autem in communi vocamus passionem. Et ea quae est secundum ubi, vocatur ferentia, sive latio, sive loci mutatio. Et oportet quod in contrarietate sint mutationes singulorum si sunt rectae : et ideo in omnibus illis necesse est transmutari materiam, quae secundum valorem sive secundum potentiam possit in ambo contraria : haec enim omnia conveniunt illi substantiae quam sensibilem vocamus. In omnibus autem his modis transmutatio secundum locum est a generante et causante formam, sicut ostensum est in VIII Physicorum 1.
mus in nono hujus sapientiae libro. Dicitur enim ens secundum potentiam, et ens secundum actum : et omne quod his transmutationibus transmutatur, transmutatur ex potestate entis in ens actu : et ideo in omnibus talibus duabus transmutationibus sunt quatuor termini, sicut patet in generatione et corruptione. Est enim corruptio ex actu ente in potestate ens, et generatio econtra. Et sunt isti termini quatuor secundum rationem terminorum, tres tamen secundum rem : et ideo quidem in una transmutatione duo sunt termini tantum secundum rem et rationem, in duobus autem quatuor secundum rationem, sed tres ad minus secundum rem : quia contrarium alterum privatione designatur. Et si materia designatur cum potentia privata actu, tunc sunt duo principia motus sive transmutationis tantum. Si autem accipiatur ut subjectum amborum, tunc sunt tria, sicut et hic et in Physicis dictum est. Sic igitur omne quod transmutatur, transmutatur ex potestate ente in actu ens,sicut ex albo potestate in actu album est alteratio, et similiter est in augmento, et decremento, et in omnibus aliis. Dico autem ex potestate ente in ens actu : quoniam procul dubio verum est quod non solum fit transmutatio ex non ente secundum accidens, sed etiam fit ex ente in ens : id enim ex quo fit transmutatio, est non ens secundum accidens : et hoc est non simpliciter non ens, sed in quantum est subjectum privationi et potentiae ejus ad quod est transmutatio : et hoc est ens in potentia, ex quo fit ens in actu.
<--- Page Split --->
CAPUT V.
Quod secundum ea quae dicta sunt, solvuntur dubitationes Antiquorum.
quae formas secundum actum specie differentes non faciunt, licet videantur eas facere quoad nos. Secundum ergo ea quae dicta sunt, omnia quaecumque transmutantur, habent materiam, sed non unam et eamdem habent propriam materiam, sed potius diversam, sicut in ante habitis ostendimus.
Et hoc quidem omnes Antiqui de physicis loquentes dicere intendebant: sed exprimere non sciverunt: hoc enim quod sic dicimus unum ens in potentia ex quo fit omne quod fit. Et est illud unum quod Anaxagoras intendit, quando dicit omnia esse unum mixtum ex omnibus, et ex illo fieri omne quod fit: non enim omne quod fit, ex illo fieret, nisi in ipso esset aliquo modo inchoatio formarum omnium cum privatione actus: et hoc non vocavit ipse privationem, sed latentiam. Sed multo dignius est quod dicamus omnia sic simul esse in prima materia secundum potentiam et privationem, quam quod dicamus omnia simul esse secundum actum et latere. Hoc etiam est quod Empedocles dicere voluit per mixturam elementorum quatuor, ex qua omnia fieri dixit. Similiter autem et hoc idem dicere intendit Anaximander, qui posuit infinitum ex quo fierent omnia, propter materiae ad quodlibet quod fit ex ea indefinitatem. Similiter autem hoc est quod Democritus ait nobis omnia esse potestate in primo materiali principio, quod est atomi: sed non erant actu omnia secundum potentiam, nisi concederetur quod essent continuata cum materia omnia: sed hoc non conceditur. Dicebat enim hoc generationem non esse nisi congregationem et segregationem: et ideo dixit omnes figuras et situs et ordines atomorum potentia esse quoad nos: quia sic vel sic nobis apparent in his vel illis formis, cum non sunt sic secundum actum: quia non sunt nisi congregatio et segregatio
Quædam etiam quæ sunt de numero Text. et com. 10. sempiternorum, et hæc sunt quidem quæcumque non sunt genita, sed sunt mobilia ferentia secundum locum: sed quamvis ista generationem non habeant, habent tamen potentiam ad ubi et ubi, sive unum et unum, quod idem est. Patet ergo quod sic loquendo de sensibili substantia, omnis dubitatio solvitur Antiquorum: et omnes intenderunt hoc dicere, sicut diximus, licet verbis propriis exprimere non valerent.
Dubitare tamen potest adhuc aliquis, ex quo non ente fit generatio, cum dicimus generationem fieri ex non ente. Tripliciter enim dicitur non ens, sicut in aliis locis diximus. Dicitur enim non ens quod absolute nihil est: et secundum hoc conveniunt omnes Philosophi, quod ex non ente nihil fit omnino. Dicitur etiam non privatio in genere, quæ non supponit proprium subjectum: et secundum hoc iterum non fit transmutatio ex non ente nisi per accidens, sicut si dicam, ex non ente albo quod est dulce, fit album. Tertio modo dicitur non ens privative, quod relinquit proprium subjectum, in quo est formæ inchoatio cum actus privatione: et hoc quidem dicitur non ens quando est quidem potestate ens, sed non est non ens cujuslibet generis: quia hoc modo fit diversum ex diverso, quæ habent differentias contrarias: et sic fit oppositum ex opposito, sicut diximus. Secundum ergo hunc modum non sufficit dicere quod simul sunt res omnes, sed latent, sicut dixit Anaxagoras: oportet ergo quod prædictæ res differant secundum materiam: quia cujuslibet rei est
<--- Page Split --->
materia propria, eo quod nos jam diximus quod materia supponitur cum formae inchoatione : et sicut inchoationes illae sunt diversae, ita et materiae. Si enim non sic dicatur esse, quaeremus ab Anaxagora quare res factae sunt infinitae et diversae secundum formas, sed materia est una in se aequaliter continens omnia ? Videtur enim quod ex uno modo se habente semper non fit nisi unum : et sic omnia deberent esse unum, et non multa, et infinita per speciem et materiam. Et si dicat aliquis cum Anaxagora, quod intellectus in eis fecit segregationem, videtur hoc nihil esse : quia intellectus est unus et simplex et impermixtus : et ideo non potest esse causa multitudinis et diversitatis. Et ideo sicut diximus causam multitudinis, oportet ex parte materiae assignare et ex parte potentiae materialis : quia quamvis materia sit una subjecto, tamen ipsa est facta in actu illud, et non aliud, quod per propriam potentiam et formalem inchoationem erat ante secundum potestatem. Sic ergo omnis Antiquorum solvitur dubitatio.
CAPUT VI.
De principiis substantiae sensibilis mobilis et corruptibilis, et quod non fit nisi compositum, et non materia, neque forma secundum se.
. Text, et com. Cujuslibet autem substantiae mobilis et corruptibilis et sensibilis tres sunt causae et tria principia, ex quibus incipit et causatur esse ipsius et principiorum. Unum quidem est ratio et species, et dicitur forma sive habitus secundum quod forma est formans esse, et ratio secundum quod est finis mutationis, et species prout ipsum est substantia ad quam refertur ratio diffinitiva. Secundum autem est
privatio quae quidem est principium et non causa, et est ipsa in qua est inchoatio formae cum negatione actus et complementi. Tertium autem est materia, quae est subjectum mutationis prout substat privationi : sed id quod est causa loco istius, est causa movens, de qua inferius faciemus mentionem. Et sic sunt tria quidem principia et tres causae sunt : quia quartum quod est causa finalis in talibus, in idem incidit cum forma. Hoc autem dico principia et causas ejus quod in talibus fit : quia cum sit differentia inter illud quod fit et causam ejus, et similiter sit differentia inter id quod est principium et principiatum, horum principiorum et causarum nullum fit : quia nec materia fit, nec species. Et de privatione constat per se, et de efficiente quod non fiunt : quia privatio est quae in mutatione abjicitur, et movens est non id quod mutatur. Quod autem non fiat materia, nec species secundum se, sed illa sint duo ultima ex quo et in quo fit transmutatio, sic ostenditur. Omne enim quod transmutat aliquid, id ab aliquo et in aliquid transmutat ipsum : ab aliquo quidem sicut a primo movente : illud vero quod transmutatur, est materia quae est ante transmutationem et post omnem transmutationem relicta, sicut in primo de Physico auditu est ostensum : id vero in quod est transmutatio, est species quae est finis transmutationis. Si igitur detur quod id quod fit est alterum eorum, sequitur quod sunt ista, materia videlicet et species in infinitum : et hoc est sicut si detur, quod non solum fit hoc compositum quod est aes rotundum, quando fit sphæra cuprea, sed etiam fit aes, et fit ipsa rotunditas in quantum id quod mutatur, necesse est stare in aliquo est finis et terminus mutationis. Si enim fiat materia, cum omne quod fit fiat ex materia, oportebit quod materia quae fit, habeat materiam ex qua fit : et hoc necessario ibit in infinitum, quia de illa materia ex qua fit ista, eadem est ratio : et hoc procedit sine fine. Simi-
<--- Page Split --->
liter autem si detur quod fiat forma secundum se, oportebit quod illud super quo fit forma, terminetur ad aliquam formam : eo quod, sicut jam habitum est, omne quod mutatur, ex aliquo et ab aliquo et in aliquod mutatur : ergo forma est forma, et hoc ibit in infinitum : et hoc facile est videre : et cum hoc sit impossibile, constat quod nec materia fit, nec forma.
Probatur postea idem ex hoc quod uniuscujusque substantia ex fit univoco et convenienti sibi in nomine et ratione, licet forte nomen non sit impositum. Cum autem omne quod fit, fiat ex univoco sibi in nomine et ratione, oportet quod finis motus sit species quae est similitudo primi facientis, et quod est terminus motus sive mutationis, non fit per mutationem, sicut jam ostensum est, nisi forte per accidens in quantum educitur de potentia. Similiter autem quod subjicitur mutationi, est ex quo fit id quod fit per mutationem : et hoc fieri non potest per mutationem cum sit ante eam. Quod autem omne quod fit, fiat ex convenienti sibi et nomine et ratione, probatur per inductionem. Omnia enim quae sunt substantiae factae a natura, et alia quaecumque fiunt, fiunt ex convenienti et univoco sibi nomine et ratione : omnes enim res quae fiunt, aut fiunt a natura, aut fortuna, vel casu, aut automato, hoc est, per se : et dico per se fieri sicut ea quae simile sibi in specie non habent extra generans. Inter haec autem est differentia : quia ars est principium in alio : est enim ars principium factivum cum ratione in alio in quod inducit formam artis. Natura autem est principium non in alio, sed in eo in quo est per se et non secundum accidens, sicut determinatum est in secundo de Physico auditu : homo namque generat hominem. Reliquae vero causae quae non sunt ars et natura, non tam causae sunt quam privationes harum causarum, et non sunt causae nisi per ac-
cidens, et privationes sunt artis et naturae quae sunt per se, sicut casus et fortuna : licet enim hoc sit in his quae fiunt propter aliquid, tamen privatur in his et intentio naturae et artis. Et ideo forsan iste casus vocatur, eo quod cadunt ab intentione causae naturalis et artificialis. Et ideo non est necesse quod in his quaratur, quod omne quod fit, fiat a convenienti sibi in nomine et ratione, cum non habeant causam, sed causae privationem secundum quod fiunt a casu et fortuna. Secundum autem quod ista reducuntur ad causam artis et naturae, sic fiunt ab univoco sibi nomine et ratione, sicut in consequentibus patebit. Quod autem fit ab arte, constat quod fit a simili sibisecundum formam : quia domus quae est in lignis, fit a domo quae est in anima architecti, sicut diximus in septimo hujus sapientiae libro : et cum ejusdem forma secundum rationem sit idem nomen, constat quod omnia talia quae fiunt per artem, fiunt ab univoco. Quae autem fiunt per naturam, dicuntur hic a nobis quae habent generans univocum sibi, et univocam habet generationem. In omnibus autem talibus licet generans sit extra id quod generatur, quae dicitur formativa, tamen virtus generantis quae est, habet esse in materia ex qua est generatio, et est forma similis generato, praeter hoc solum quod aliter est in generato et aliter in materia ex qua fit generatio. In generato enim est sicut actus perficiens et dans esse et rationem, et in materia est sicut artifex in artificiato : haec enim est sicut ars artificis transducta per instrumenta et motus artificis in materiam, quae mutatur ut accipiat formam artis, sicut in aliis locis tam in libro Animalium quam in aliis nostris naturalibus libris diximus animas animalium esse in seminibus eorum. Haec ergo forma quae formativa vocatur, si nomen accipiat, idem nomen habebit cum nomine generati, eo quod omne nomen a forma imponitur, et convenientia in forma est convenientia in nomine vel ratione : igitur et ista fiunt
<--- Page Split --->
ab univoco. Et cum ea quae casu fiunt vel fortuna, reducantur ad ea quae fiunt natura vel arte, constat quod etiam illa quae fiunt casu et fortuna, secundum quod habent causam, fiunt ab univoco. Ea vero quae fiunt automato, hoc est, per se, sunt animalia generata per putrefactionem : et de his jam in libris Physicis in pluribus locis ostendimus, quod humor putrefactus in eis est sicut humor seminis animalium : et calor qui est in eis et spiritus, formatur virtute stellarum et cœeli et loci in quo sunt anguli incidentium radiorum : et per hanc virtutem habet virtutem formativam quae est similis formato, sicut forma artis est similis artificiato : haec etiam fiunt a sibi univoco : et sic inductione probatum est, quod omnia quae fiunt, a sibi univoco fiunt. Ex ex ista propositione conclusum est, quod nihil fit nisi compositum, et non forma, vel materia : habetur ergo intentio quam promisimus, quod cum sint tria principia et tres causae ejus quod fit, non fit aliquid illorum principiorum, sed ipsum tantum compositum.
CAPUT VII
De differentia trium substantiarum quae sunt forma, materia, et compositum.
Text, et con. Ex his autem accipitur, quod substan- 14. tiae quidem sunt tres, materia videlicet, et forma, et compositum : quarum duae sunt componentes, et tertia est compositum. Hae autem tres substantiae diligenter consideranda sunt : quia non scitur substantia corruptibilis sensibilis, de qua hic loquimur, nisi his diligenter scitis. Dicamus igitur, quod materia uniucijusque est cum qua est hoc aliquid ens et apparens. Nam quaecumque sunt tactu et non complantatione, haec sunt materia .
ad subjectum cujus est materia, sicut dicit Aristoteles, et horum quidem verborum iste est intellectus : quia quinque accidunt materia, ex quibus perfecte cognoscitur natura ipsius : quorum unum et primum est, quod accidentia sensibilia sunt, quibus subjicitur materia propria uniuscujusque, et forma non est subjectum illorum accidentium, sed materia. Et ideo materia primo est quidem potentia quanta, et quanta secundum actum subjicitur sensibilibus : et ideo notitia materia est illud quod in re sentitur et subjicitur quantitati et situi et sensibilibus, et dicitur secundum hoc materia cum qua est hoc aliquid ens : eo quod ipsa est primum principium individuationis : et cum individuat, ens apparens, per hoc quod est sensibilis distincta qualitate sensibili et quantitate. Haec igitur duo sunt propria materia, scilicet quod sit cum hoc aliquid in quantum est individuans : et quod sit apparens in quantum ipsa est id quod quantitate et sensibili qualitate determinatur iu substantiis sensibilibus. Neutrum eorum accidit forma : et si utrumque horum accidit composito, hoc est propter materiam. Secundum autem quod accidit materia in comparatione ad formam : quia forma substantialis non est sentiri, sed intelligi: quod autem facit id quod est sensibile, est materia : et sic iterum facit ipsa hoc aliquid, et non forma quae facit quale quid in intellectu : et hoc facit aliquid secundum quod est in sensu apparens. In sensu enim apparens est omne quod in sensu apparet per materiam, et aliter esset intelligibile, non sensibile. Tertium autem quod accidit materia, est hoc quod dicitur in fine primi Physicorum, videlicet quod materia non intelligitur nisi per analogiam ad hoc aliquid et ad sensibilem substantiam quae est per formam : et cum protendimus intellectum ad accipiendum substantiam ejus et naturam, dicimus quod ipsa est hoc aliquid, et id quod sensu apparet, et non per se intelligibilis. Quartum autem est quod acci-
<--- Page Split --->
dit materiae propriae et proximae et non remotae : hoc enim est hoc aliquid secundum causam, quia ipsa est causa hujus in quantum est hoc apparens in sensu designatum. Quintum est autem, et hoc est melius et magis proprium omnibus quae dicta sunt : quia cum resolvimus posterius in prius secundum formam, et actum in potentiam, invenimus semper communius et universalius in quo stat resolutio : et hoc scito non scitur res nisi in potentia, sicut manifestum est ex multis quae determinata sunt in praecedentibus. Similiter autem cum proximam materiam resolvimus in priorem et notiorem, non facimus hoc, nisi per formae absolutionem : et ideo forma nulla est quando accipitur materia prima, sed per privationem intelligitur formarum : et ideo communitas formae prima et communitas materiae prima sunt aequivoce : quia una est per formarum privationem, et altera per simplicissimae formae potentiam : hoc autem modo materia non est in natura, sed solum in intellectu accepta per privationem formarum : et sic non est in potentia ut sensibilium materia. Si igitur debeat accipi prout est materia quaedam non sensibilium, accipietur quidem prout ipsa est hoc aliquid, non quidem in esse formali, sed apparens in ipso ad sensum praeter formas : et secundum hoc quaecumque in re ipsa sunt actu et continuatione et non complantatione sive ordine, sunt materia ad subjectum cujus est materia : quia, sicut diximus, materia est id quod determinatur continuitate et tactu in rebus : complantatio autem unius cum alio, ordinatio omnis fit per formam : quia materia nec est causa complantationis naturae, nec ordinis, sed forma. Iste igitur est perfectus intellectus materiae : et haec est sententia Peripateticorum. Et ideo in his quae separata, sunt nulla est materia prorsus : sed hoc in sequentibus declarabitur : quia hic non loquimur nisi de principiis substantiae sensibilis. Natura autem quae est substantia formalis, est hoc aliquid in
quantum ipsa forma est habitus quidam. In quantum enim est habitus, ipsa est actus primus : et in quantum est habitus et actus primus, est hoc aliquid id quod est in esse naturae : quia forma sola et tota causa est totius esso : et ideo dicitur esse hoc aliquid per causam loquendo : quia ipsa est causa hujus quod est hoc aliquid in quantum est, sicut materia non est causa esse, sed hujus est causa in quantum est hoc individuum designatum. Amplius autem tertia substantia est, quae ex his est composita : et illa est singula individua designata, quae secundum rem quidem accepta optime per compositum designantur. Singularis autem illa substantia est, quae est ut Socrates et Callias : et est haec substantia composita, quam ante diximus fieri ab univoco sibi convenienti in nomine, et aliquo modo in ratione, si nomen imponatur secundum rationem formae quae est in semine, ex quo fit productio substantiae.
CAPUT VIII.
Et est digressio declarans qualiter secundum diversa dicta Philosophorum diversorum univocum fit ab univoco.
Sunt tamen qui contra hoc objiciunt, multas ferentes instantias. Generatur enim ignis et calor ex motu,et non videtur esse univocum aliquod generans. Generatur etiam mulus ex equa et asino, et non videtur esse univocum conveniens. Generantur etiam multa ex putrefactione, ut mures ex terra, et apes ex carnibus vaccarum, et vespa magnae citrinae ex carnibus equorum, et serpentes parvi de capillis mulierum, et animalia multa ex stellis : et sol dicitur esse pater vegetabilium, et sol cum circulo declivi dicitur
<--- Page Split --->
esse causa generationis universorum : et nihil horum videtur esse univocum : et sic videtur habere instantiam præindusta propositio.
Sed ad hoc solvendum multæ sunt opiniones diversorum ponendæ, ut elucessat veritas. Platonis igitur sententia est omnia fieri ex diis secundis quibus Deus deorum dedit sementem generationis. Dii autem secundi sunt stelle et orbes cœlestium moventes materiam ad omnium generabilium productionem : et illa sementis dicitur forma quaedam formans materiam ad conveniens sibi in nomine. Hanc etiam et hujusmodi formam dicit communicari materiae per datorem formarum, et ipsam materiam formae aptari recipiendæ per qualitates activas et passivas secundum numerum et proportionem moventes et digerentes et alterantes : hos autem proportionales dicit numeros causari ex proportione motus et luminis cœlestis universaliter materiam moventis, et præcipue ideo quia forma illa quæ est semen generationis, est in his quæ movent, et illa apprehendit virtutes activas et passivas, sicut apprehendit forma artis instrumenta artificis, quando in materiam artificiali producit formam artis artifex : et ideo illam dicit vocari formam a formando sic dictam : eam autem quæ est in materiam inducta, dicit vocari imaginem, eo quod imitatur formam quæ est extra materiam, et vocatur a quibusdam resultatio, et a quibusdam resolutio : a quibusdam autem vocatur umbra, eo quod obscuratur quando materiam ingreditur. Et dicit quod natura per intentionem quam habet, eo quod opus naturae est opus intelligentiae, respicit ad illam formam, sicut ad exemplar, quando producit res ad generationem, et ideo exsequitur ad par : et hoc modo fit univocum ab univoco sibi conveniente.
Contra autem hanc opinionem multa sunt quæ objicit Aristoteles 1 : quia si forma est extra materiam, non est esse
substantiae sensibilis, nec est principium cognitionis ipsius. Adhuc secundum hoc non educitur de potentia ad actum, sed inducitur in materiam : ex quo sequitur quod substantia diffinita sit multa et non unum. Adhuc autem sequitur ex hoc quod omnes formæ substantiarum sensibilium sint incorruptibiles : quia omnes sunt extra, et non sunt in materia, nisi per vestigium : cujus Joannes Saracenus dat exemplum, dicens quod sicut est in testudinibus et voltis murorum primo ponitur arcus lineus super quem concluditur testudo : et postea remoto arcu, remanet vestigium in testudine, et separatur arcus et remanet : ita est in formis idealibus formantibus substantias sensibiles, et corruptis sensibilibus manet forma idealis, quæ non nisi per vestigium est in substantia sensibili : redeunte autem eadem imagine 'cœeli, quæ habet semen illud, formam illam iterum formabit in materiam, et reiterabit simile illi quod fuit in priori sæculo : hoc enim est juramentum deorum, quod amplo reddit sacramento. Sic igitur planum est qualiter omnia fiunt ab univoco.
Sunt autem adhuc alii qui aliter solrun, vunt inductam quaestionem : dicunt enim omnium formas præexistere secundum rationem et ideas in mente Dei sive primæ causæ, et hanc creare omnes formas : et quia mens divina est ars omnium, sicut in arte fit univocum univoco, ita etiam fit in natura, quia in natura dicunt esse artificialum Dei. Hujus autem dicti sui tales inducunt rationes : dicunt enim jam esse probatum in libro Peri genesæos substantiam nihil agere, sed omnem actionem esse primarum qualitatum, vel eorum quæ creantur ex ipsis. Qualitates autem activas et passivas non agere dicunt nisi ad speciem sibi vel substantiæ suæ similem : qualitatem autem similem sibi dicunt esse sicut si calidum calefaciat, et frigidum infrigidet, vel forte calefaciendo dissolvat quædam
<--- Page Split --->
et induret quaedam : et frigidum similiter coagulet, vel constringat, sicut dictum est in quarto Meteororum. Simile autem substantiae suae est, sicut si calidum ignis rarefaciat, et frigidum inspisset : quia rarum et spissum videntur dicere potentiam in partibus substantiae quantae. Sic igitur dicunt, quod cum nihil horum inducat formam substantialem, et præcipue eam quae non est forma corporalis, videtur eis quod omnes tales præcipuae formae, quae nec sint corporales, nec secundum situm corporis dimensae sint per creationem primae substantiae quae creat ipsas ex nihilo. Hujus autem præcipuam dicunt esse rationem : quia cum constet omnes causas quae sunt secundum ordinem colligatae ab inferiori usque ad supremam, semper aliquid dignitatis et actionis habere in effectu, rationabile est primam maximam habere dignitatem : non autem potest habere dignitatem nisi in faciendo : igitur si aliae faciunt formas, videtur quod illa penitus vacet ab efficiendo : hoc autem est impossibile : igitur videtur quod illa efficiat id quod est in re principalissime : haec autem est forma : igitur videtur quod faciat formam : et constat quod non facit ipsam ex alio : ergo facit eam ex nihilo.
sed latent : et generatio non est reductio actus de potentia, sed manifestatio quaedam ipsius per occultationem aliorum quae prohibebant ipsum esse manifestum. Et contra hanc opinionem multa objicit impugnatio. Aristoteles, quae in locis plurimis jam pertransivimus. Est autem quod ostendit istam positionem nihil esse, præcipue hoc, quod secundum hoc non est vere generatio in his quae generantur et corrumpuntur : et iterum quibus secundum hoc infinita sunt in infinitis, ex quo quodlibet infinite generatur vel manifestatur ex quolibet. Adhuc autem quia intellectus agens quem ponit ista Anaxagotrae opinio, non est faciens aliquid, sed segregans tantum : et si quaeritur unde habeat segregare ? non potest assignari ratio, quia tantum competit ei congregare quantum segregare. Adhuc autem quia secundum hoc non fit univocum ab univoco, sed id quod non est conveniens cum aliquo, manifestatur ex illo. Adhuc autem positioni huic non est possibile assignare, unde veniunt formae heterogeniorum. Has enim sicut est forma hominis et equi et manus et pedis et hujus : horum enim infinita non possunt dicere latere in quolibet. Haec et hujusmodi alia multa objiciuntur contra istos.
Ideo iterum alii sunt qui dicunt, quod Solutio alloin veritate nihil horum quae inducta sunt, verum est, sed potius ita est, quod intelligentia largitur omnes formas : virtus enim intelligentiae moventis informat motus, et virtutes cœlorum : et haec informata eisdem virtutibus apprehendunt qualitates agentes et patientes, et formant eas, ut non possint agere nisi ad formam quam largitur intelligentia : quasdam autem dicunt esse materias, quae receptibiles non sunt formae in ea puritate et nobilitate in qua est intelligentia : sed recipiunt eas in aliqua resultatione in qua possibile est eis recipere eam : et hujus exemplum dant in igne, qui cum sit unum specie et indivisibile in aliqua materia, non inducit nisi fumum, et in alia inducit flammam fumo-
Contra hos autem objicit Averroes multa dicens, quod isti destruunt potentias in rebus : quoniam cujus est in rebus nullus effectus, illius nulla est potentia, cum omnis potentia per aliquem modum reductor ad actum. Cum igitur in rebus sensibilibus vel mobilibus nunquam fiat actus nisi per creationem, opportet quod nulla sit in materia potentia ad actum, nisi forte disponens materiam et non educens actum de potentia : et hoc destruit totam philosophiam, quae est de potentia et actu, et quidquid est de generatione et corruptione, et quidquid est de natura, quia natura est potentia quaedam, et destruit fieri totum quidquid est de natura.
Ideo dicunt alii, quod omnes quidem formae sunt in materia et actu sunt in ea,
<--- Page Split --->
sam, et in alia inducit flammam claram. Et similiter dicunt, quod intelligentia agens in quibusdam non inducit nisi esse terrestre, et in quibusdam vitam addit, quae est umbrosa resultatio vitae suae : et in quibusdam addit sensum : et in his quae accedunt ad coeli aequalitatem, et maxime recedunt ab excellentiis contrariorum, inducit formam similem sibi, quae est anima intellectualis. Haec autem opinio multum assimilatur Platonis opinioni, quae ponit creatorem formarum, et secundum eam, ut dicit Averroes, forma est ab extrinseco, et non educta de potentia materiae, sed potius inducta : et si hoc est verum, tunc res generata non est unum, sed multa : et non est aliqua materia propria alicui rei, sed ex quolibet potest fieri quodlibet : quia in praecedentibus ostensum est, quod materia propria est in qua est forma secundum ejus propriam inchoationem : et alia multa impossibilia sequuntur ad hanc opinionem.
Omnibus igitur his omissis, dicimus quod omnes isti tanquam ab ipsa veritate coacti, aliquod dixerunt de veritate, et intenderunt dicere quod omnis forma educitur de potentia ad actum, movente aliquo quod est conveniens in nomine et ratione. Quod autem hoc verum sit, patet si ponamus quae et quot circumstant genenerationi substantiae sensibilis. Sunt autem illa, ut in communi dicatur, quinque, quorum primum et principale est, quod omne quod generatur, educitur de potentia ad actum : et haec potentia de qua educitur, est intra materiam, et tamen nihil est de substantia materiae. Secundum est, quod omne quod educitur de potentia ad actum, extrahitur per aliquod movens, quod aut generato est univocum, aut reducitur ad univocum. Tertium est, quod omnis motus inferior qui est in materia generabilium, reducitur ad motum cœeli, qui causa est et mensura hujus motus, per formam intelligentiae moventis motum illum, et per formam stellarum orbis, et per virtutes radiorum. Quartum est, quod nihil fit ex
nihilo penitus secundum naturam : sed quae cumque fiunt, procedunt ex indeterminatis et confusis inchoationibus suarum essentiarum, quae indite sunt materiae. Quintum est, quod non quodlibet fit ex quolibet : sed omne quod fit, ex aliquo sui generis procedit, et hoc genus ambitu suo et extensione ambit id quod fit, et suum contrarium : et ideo contraria sunt unum in radice sui generis. Plato igitur considerans, quod quidem movens primum materiae non conjunctum, est intelligentia per formam motus cœeli causans motum materiae, et formans et regulans totam generationem, dixit omne quod generatur sic fieri ab univoco : quia forma illa quae regulat et format generationem, est habens virtutem seminis in efficiendo et formando et regulando : et hanc dixit ideam esse ab hac materia separatam. Et quoad hoc bene dixit causam primam et universalem tangendo, et non proximam et propriam : et ideo dictum est in secundo Peri genesees, quod sol et circulus declivus, sunt causae corruptionis et generationis. Et in hoc male dixit, quod posuit quod haec forma in materiam induceretur : quia hoc non est verum, cum ipsa non sit nisi movens, et sit universalis, et non conjuncta : virtus enim ejus per media tangens materiam, movet potentiam quae est in materia, et educit eam ad actum, et potentiam non inducit in materiam nec etiam actum. Quod enim potentiam formalem non inducat in materiam, manifestum est ex hoc : quia si illam induceret, tunc talis esset intelligamentia in motu cœeli, qualis in materia : et hoc non posset esse, quia sic non esset nisi in potentia : et quod non est nisi in potentia, non movet, neque agit : et sic movens primum non esset movens, et contradictoria verificarentur de eodem. Adhuc autem dicit Aristoteles, quod secundum hoc generatio esset sigillatio quaedam, et non transmutatio alicujus materiae, et sic forma quae prius in materia fuit, maneret cum sequenti, sicut
<--- Page Split --->
quando sigillatur cera, manet forma cerec cum figura sigilli. Adhuc autem secundum Platonem forma non educitur de potentia, sed inducitur in ipsam : quae omnia sunt absurda et falsa.
Illa autem positio quae dicit per creationem fieri formas generatorum, respexit ad hoc quod primum omnium moventium est causa prima, et quod movens est univocum, et ideo habet apud se formam generati : et cum id quod generatur, non habeat formam, et procedat ante esse ad esse, videbatur largiri formam, ita quod nihil formae praexisteret in materia : et sic forma esset ex nihilo : ex nihilo enim fieri dicitur, quod nihil suae essentiae habet ante se suppositum in quo fiat. Haec autem positio erravit in hoc, quod cum dicitur generatum fieri ex non esse, non ens non dicit non ens, quod omnino nihil est, sed non ens potentiae formalis, quod est medium inter esse et non esse : et sic illud quod fit ex potentia, aliquid suae essentiae praesupponit ante se ex quo fit : et hoc vidit Aristoteles, et ideo improbavit hanc positionem : et sic dicendo nec potentia destruitur, nec aliquod sequitur inconveniens.
Illi autem qui posuerunt formarum latentiam, adhuc respexerunt quod esse quod generatur, generatur ab univoco : et cum non viderent generans univocum extra materiam, et viderunt quod potentia non univocatur actui, elegerunt dicere formas omnes secundum actum praeexistere in materia, sed latere. Contra hoc autem objicit Aristoteles multa quae sunt scripta in diversis libris suis et nostris, quod videlicet secundum hoc omnia sunt in omnibus, et quod infinita in infinitis, et quod a finito educitur infinitum, et quod generatio non est, sed alteratio occulti ad manifestum. Sed id quod totam istam destruit positionem, et proprium est huic sapientiae, est, quod secundum eam non indigemus causa movente, quae sit movens per se : movens enim per se non ponitur in natura nisi
propter hoc, quod id quod est in potentia, non exit in actum nisi per id quod est in actu. Si igitur forma secundum actum sit in materia, non indigemus aliquo movente : et hoc est absurdum.
Ex his igitur plane colligitur qualiter sola opinio illa quae de potentia dicit educi actum, vera est, et omnes aliae simile aliquid habent veritatis, sed non sunt verae. Ad ea autem quae inducta objecta prinsunt contra positionem istam, quod omne generans generatur ab univoco, facile est respondere per ea quae dicta sunt a nobis in locis pluribus. Non enim dicitur hoc univocum pure univocum, sed id quod in forma convenit, licet non conveniat in esse illius formae, sicut forma quae est in semine, convenit cum forma generati, non in esse, sed in virtute et actu et essentia confusa, et sicut forma in anima artificis, convenit cum illa quae est extra. Et hoc modo motus ut causa caloris convenit cum calore : quia motus hoc modo est dissolvens et rarificans et trahens potentiam ad actum caloris. Et hoc modo carnes vaccarum sementinam habent in se inchoationem formae apum, et commixtum sperma asini cum menstruo equae sementinam habent potentiam muli : et in omnibus aliis facillimum est hoc modo determinare.
CAPUT IX.
An aliqua forma potest esse extra compositum cujus ipsa est forma : et ostenditur quod nulla nisi intellectus.
In quibusdam autem substantiis gene- 15. ralibus forma nunquam est praeter compositam substantiam : quia sicut de ipsa educitur ad actum, ita corrupta ipsa corrumpitur in ipsam potentiam per accidens, non per se, et non manet in actu
<--- Page Split --->
post compositum, sicut nec fuit in actu ante compositum, sicut est species sive forma domus quae non est si non sit in lapidibus et lignis, nisi dicat aliquis quod est ars in mente artificis : et hoc præcipue est in formis artis quae non sunt substantiae, sed accidentia : et ideo sine subjectis esse non possunt : sed tamen formarum harum et aliarum non est per se generatio et corruptio, sicut ante dictum est, sed alio accidentali modo sunt et non sunt : quia generato composito sunt et corrupto composito non sunt, sicut dicimus domum et sanitatem sine materia non esse nisi sicut in artificialibus mentaliter et non secundum esse quod faciunt ista forma quando sunt in propriis materiis extra animam : et sic est de omni eo quod est secundum artem. Sed quia ista forma sunt accidentia, forte aliquis diceret quod ideo non sunt sine materia, quia sunt accidentia : et ideo forma quae sunt natura substantiae suae sunt sine materiis suis, etiam post corruptionem compositi sicut sine ipsa fuerunt ante compositi generationem : ideo oportet nos procedere tam in formis naturalibus quam artificialibus. Dicit enim aliquis forte, quod quia formae naturales substantiarum sensibilium sunt substantiae, ideo non male fecit Plato, cum dixit quod species ideales sunt quorumcumque est natura et non aliorum, eo quod alia sunt accidentia et non substantiae. Si igitur sunt species, sicut dixit Plato, procul dubio non sunt species nisi eorum quae sunt in materia, sicut est homogenium et heterogenium, et simplex et compositum, ut ignis, caro, caput : omnia namque ista dicunt formas conceptas cum materia. Adhuc autem forma illa quas dixit Plato, sunt maxime illius substantiae quae finalis est, in qua stat totius substantiae divisio quae est individua substantia, quae maxime substat, cujusmodi forma sunt species et genera qua formas dicit esse Plato. Hanc autem nos jam ostendimus educi de materia, et non induci in eam : et ideo nec
istius substantiae videtur esse forma præter compositum.
Hoc autem tali via est investigandum. Text. et com. 16. Accipiamus enim principia illius substantiae singula, ut videamus quae ipsorum possunt salvari sine materia, et quae non : videmus autem quod causae illae quae dicuntur moventes, sunt distinctae a materia, et sunt ipsam materiam antecedentes : et sunt etiam ante illa quae facta sunt per generationem : et ideo de illis constat quod possunt esse sine illis quae facta sunt, quae sunt composita facta per generationem. Aliae autem causae quae sunt quasi ratio sive forma dans esse et rationem composito, sunt simul, et non sunt nisi cum composito : et ideo, sicut dictum est, illae de potentia educuntur, et non sunt extra materiam ingredientes in materiam, sicut dixit Plato. Et hoc probatur per inductionem et simile : nam quando sanatur homo, tunc est sanitas secundum illud esse quod facit sanum. Et similiter quando fit aenea sphæra, tunc est figura aeneæ sphæræ secundum esse quod facit sphæricum. In anima enim artificis existentes formae illæ non sunt secundum ordinem et actum formarum, sed potius secundum intentionis rationem : quia animam non faciunt sanam vel sphæricam : et ideo nihil talium formarum videtur posterius post corruptum compositum remanere.
Si tamen aliquid formarum illarum Text. et com. 17. talium manet, hoc perscrutandum est subtili et propria indagatione, nam de quibusdam formis non de potentia materia eductis, sed potius ab extrinseco in materiam inductis, nihil prohibet formam manere post compositi dissolutionem. Ut verbi gratia investigandum, si anima est talis aliquid : constat enim per omnia quae in tertio de Anima et in secundo de Intellectu et Intelligibili, et in libro de Immortalitate animæ dicta sunt, quod
<--- Page Split --->
non tota et omnis anima sic est separabilis a composito corpore, sed intellectus : et forsitan impossibile etiam est omnem et totum intellectum manere post corporis dissolutionem : hoc autem qualiter verum sit, revocentur ad memoriam ea quae in III de Anima, et in II de Intellectu et Intelligibili dicta sunt a nobis. Supponimus enim intellectum agentem partem esse animae, et esse formam humanae animae per ea quae in III de Anima dicta sunt : possibilem autem intellectum ponimus non esse preparationem in corpore, sicut mentitus est Alexander : eo quod nec forma est harmoniae corporis, nec aliquid consequens harmoniam, sed esse locum specierum intelligibilium, sicut perspicuum est locus colorum, in quo sunt secundum esse spirituale quod lux confert ipsis : et ideo intellectus agens et possibilis se habent ad invicem sicut agens per essentiam, et sicut materia quae non est omnino materia respectu intelligibilis, sed potius ut locus se habet ad illa : sed etiam sicut materia respectu agentis, sicut se habet perspicuum ad colores sicut locus, et sicut se habet materia ad lucem. Intellectus autem formalis est, qui inhaeret possibili et intelligibilibus, de actione agentis proveniens, sic istud est forma visus secundum actum,et visibilium, quod de luce incorporatur colori secundum quod motivus est visus. Intellectus autem omnino separatus est intellectus intelligentiae, cujus intellectus hominis est imago quaedam ambiens suum mobile, quod est corpus hominis, sicut intelligentia separata ambit suum mobile, quod est sphæra, et intellectus hominis est in illo sicut lumina inferiora sunt in lumine superiori, a quo recipiunt et formas et motus per influentiam. Et continuatur hujus influentia formae et motus usque ad causam primam quae movet sphæram primam universaliter influentem, quae est penitus lux pura, quae a nullo aliquid recipit : et intellectus hominis continue extendendo se a seipso superius tandem per contemplationem
cœlorum devenit in contemplationem divinorum : et in illis perfecte contemplans stat sicut sol. Sed intellectus iste humanus ad seipsum non devenit, ut in se sit nisi prius se inveniat. Cum igitur lumen intellectus et intellectuum, sicut jam dictum est, sparsum sit in omnibus intelligibilibus, primum quod acquirit intellectus per studium, est intellectuum speculativorum collectio in tribus theoricæ partibus, quæ sunt physica, mathesis, et prima philosophia, sicut a principio hujus sapientiae libro determinavimus. Cætera autem quæ sunt de rationibus, in grammaticis quæ ministrant intelligibilium signa, et logicis quæ dant inveniendi et accipiendi verum modum, et rhetoricis quæ ex signis aliquid persuasionis eliciunt, et poeticis quæ conjecturare docent ex integumentis : ethica autem sunt præparationes ex parte studentis, ne avertatur a concupiscentiis : et hic intellectus sic acceptus est speculativus. Quia vero in omnibus speculativis id quod fulget, est lumen intelligentiae illustrantis, sicut id quod fulget in coloribus est lumen solis, ideo per resolutionem intelligibilium in lumen intellectus quod micat in eis, homo adipiscitur continue lumen intellectus separati, et ingreditur in ipsum ab extrinseco : et hæc est intentio duplicis actus, quorum unus manet, et alter non manet. Et hujus causa est, quia unus est substantialis et substantia ejus, et alter est accidentalis, sicut dico quod lucis est actus substantialis lucere, et est substantia ipsius lucree, quia lux seipsa lucet. Alius autem actus potius est operatum quoddam, sicut est fulgor et rubor auroræ : et hoc accidit luci ex materia cui incidit : et cum separatur lux a materia tali, tunc manet secundum actum primum ipsius. Per omnem eumdem modum dicendum est quod intellectus adeptus est, quem adipiscitur homo ex resolutione omnium quæ secundum actum intellecta sunt in lucem intellectus, qui micat intellectis omnibus : et acceptio plena hujus lucis est intelle-
<--- Page Split --->
ctus adeptus, quo homo adipiscitur intellectum verum et propriam lucem ejus secundum ambitum omnium intellectorum, quae lux intellectus est substantia intellectus ipsius, et habet duplicem actum. Unum quidem, quo reflectitur super continuum et tempus, qui est actus ejus sicut est actus lucis solis super alienam materiam, sicut diximus de splendore aurorea. Alium autem habet quo lucet in intellectis puris et nudis, et in se non reflexus ad continuum et tempus, sed potius illustrans intellecta in ipsis primis substantiae principiis et entis ; et ideo intellectus iste secundum actum unum manet post compositi resolutionem, et secundum alium non manet : et tunc si quis proprie loquatur, non corrumpitur intellectus adeptus, sed quaedam actio ipsius corrumpitur : quia hanc non habet nisi in conjuncto. De agente autem constat quod non corrumpitur. Similiter autem nec possibilis corrumpitur, ex quo locus ipse est specierum, et subjectum agentis, et non differt ab eo nisi sicut perspicuum a luce : et compositio horum intellectuum est sicut compositio solis, et intellectus adeptus in his est sicut comprehensio solis in omnibus effectibus suis substantialibus : et reductio ipsius intellectus est in intellectu intelligentiae, sicut reductio illustratorum a sole ad solem : et perfectio ejus in intellectu primo, est sicut recordatio resultationis et umbrae speculi ad faciem ejus cujus objectu facta est imago resultans : et sic planum est qualiter non tota anima est manens post compositi resolutionem, sed intellectus, et intellectus etiam non totus manet, sed in parte corrumpitur secundum quamdam actionem ipsius.
Text. et com. 18. Ex his etiam patet, cum omnes formae educantur de potentia ad actum, sicut diximus, et solus intellectus adeptus sit ingrediens ab extrinseco, quod non oportet species ideales esse propter illam causam, quod omne quod generatur, fiat ab
univoco generante : quia in generatione univoca homo generat hominem secundum se, et in particulari hic generat hunc, et quilibet generat aliquem particularem. Similiter autem etiam est in artibus : ars enim medicinalis in intellectu medici ratio est univoca sanitatis quae*est in humoribus. Alia autem quaecumque sunt generantia æquivoce, ad univoca reducuntur. Et virtus formativa quæ est in materiis eorum, est sicut ars in intellectu artificis, sicut patet quod calor qui est in semine hominis, virtutes divinas accipit a cœlo et anima, quibus format : et ideo dicitur intellectus et artifex a Peripateticis. Hæc autem omnia dicta sunt secundum opinionem Peripateticorum : quia nec in his nec in aliis in hac via philosophiæ dicimus aliquid ex proprio : quia propriam intentionem quam in philosophia habemus, non hic suscepimus explanare, sed alibi dicetur.
CAPUT X.
Utrum eadem sint principia et elementa diversorum numero, vel genere, vel specie, an diversa ?
Quod autem præcipue sciendum de Text. et com. 19. principiis sensibilium corruptibilium, hoc est, quod aliorum secundum numerum sunt principia etiam alia secundum numerum, licet forte conveniant in specie : et diversorum secundum speciem convenientium tantum in genere, diversa sunt principia specie, sed in genere convenientia : et diversorum in genere principia sunt diversa in genere : sed eadem possunt esse analogia sive proportione. Hoc autem qualiter sit verum, sic est declarandum : licet enim principia sint diversa, diversorum tamen hæc eadem diversa principia nihil prohibet secundum ana-
<--- Page Split --->
logiam et proportionem esse eadem omnium. Tamen de hoc forte dubitando objicit aliquis dicens, quod si eadem sunt principia et elementa substantiarum, et eorum quae ad aliquid, et cujuslibet categoriarum, quod hoc mirum videtur, praecipue de ad aliquid, quod ita debilis est essentiae, quod multi Antiquorum esse hujus praedicamenti non dixerunt esse rem, sed comparationem quae in sola existit ratione. Impossibile autem videtur, quod eadem sint principia et elementa omnium categoriarum. Si enim eadem sint principia, tunc ex eisdem principiis et elementis erit ad aliquid, et substantia. Quaeramus igitur quod est illud principium, et quod est illud elementum, ex quo communiter est substantia et ad aliquid : et non erit assignare, quia nihil est commune secundum rem substantiae et ad aliquid, quod possit esse utriusque principium et elementum : oporteret autem si substantia et ad aliquid haberent idem principium et elementum, quod illud esset commune utrique et prius utroque illorum : quia elementum est prius eo cujus est elementum. Adhuc autem dici non potest, quod substantia sit elementum ejus quod est ad aliquid : nec e converso id quod est ad aliquid, potest esse elementum substantiae : quia elementum est de intrinsecis et essentialibus et constituentibus rem cujus est elementum : et si substantia esset elementum ad aliquid, oporteret quod esset ad aliquid in genere substantiae : et e converso si ad aliquid esset elementum substantiae et proprium principium, oporteret quod substantia esset in genere ejus quod est ad aliquid : quorum utrumque est falsum : et eadem ratio est de aliis generibus.
Idem Commentator hic.
ponitur ex uno simplici : et si idem esset elementum cum eo quod componitur ex elementis, tunc idem esset compositum cum simplici, et oporteret quod omnia elementa componentia essent idem et unum simpliciter : quod non potest esse. Syllabae enim compositae quae est ba, non potest idem esse clementum componens eam, sive sit b, sive a, nec ipsa simplicia sunt inter se eadem : quia a non potest esse b, et haec omnia contingerent, si eadem essent elementa cum ipsis elementatis. Si autem omnium elementa essent eadem, sequeretur quod omnia essent eadem, et elementa inter se essent eadem, sicut jam ostensum est.
Adhuc autem non potest dici, quod Text et com. 21. elementa omnium quae sunt eadem, sunt unum et ens, et quod hoc sint elementa omnium : quia unum et ens secundum quod sunt, non sunt aliud ab ipsis quorum dicuntur elementa : ista enim quae sunt unum et ens, insunt singulis simplicibus, et his quae sunt de numero compositorum, et non habent differentiam ad illa, sicut elementum ad elementatum, sicut saepe ostendimus : et hoc si sint elementa, cum elementum et elementatum non sint idem, oporteret quod unum et ens nec essent substantiae, nec ad aliquid : cum tamen hoc sit necessarium, quod unum sit substantia et ens, et similiter ad aliquid est unum et ens : et eadem ratio est de omnibus praedicamentis.
Videtur igitur, quod propter istas raText. et com. 22. tiones non sunt omnium eadem elementa et principia : hoc igitur aut oportet concedere, aut oportet dicere, sicut dicere consuevimus in hac sapientia de multipliciter dictis, quod est quidem uno modo quod est verum omnium esse eadem elementa et principia : et quidem est modus alius secundum quem non est ve-
<--- Page Split --->
rum. Modus autem secundum quem est dicere elementa et principia esse eadem in communi valde et remote, quo principia et elementa sunt eadem, sicut si forsan diceremus, quod sensibilium corporum sunt eadem principia et elementa : et diceremus quod in talibus transmutationibus sensibilium sunt duae qualitates agentes prime, et quod una illarum quae est calor, est quasi species, et eadem alio modo est principium, sicut privatio est frigus : et quod materia est potestate ambo ista, non sicut materia propria sensibilium, sed sicut subjectum primum. Sic enim dicendo non assignamus principia et elementa sensibilium, nisi valde in communi : et haec communitas per analogiam uniuscujusque appropriata facit alia et alia esse elementa et principia hujus et illius. Substantia autem communiter accepta, sicut in prehabitis diximus, est et ea quae sunt principia substantiae, et etiam illa composita substantia quae est ex his, et tales sunt substantiae omnes illae et omnia illa quorum ista sunt principia. Et hoc quidem determinatur dupliciter : aut enim quidem determinatur prout est substantia composita solum, aut prout est substantia sensibilis. Si determinatur prout est substantia composita solum, tunc est substantia cujus sunt principia materia et forma. Si autem determinatur prout substantia sensibilis et mutabilis, tunc est substantia illa quae fit unum ex calido et frigido, sicut est caro, et os, et alia mixta per actionem primarum qualitatum : necessarium enim est, quod id quod factum est ab illis quae sunt transmutationis et mutationis principia, sit diversum ab ipsis principiis. Horum igitur quae dicta sunt, ea sunt principia et elementa quae inducta sunt : aliorum vero elementorum sunt alia. Et si alia sunt secundum numerum convenientia in specie, sunt elementa eorum alia secundum numerum et in specie convenientia. Si vero alia sunt in specie, convenientia in genere : et elementa sunt alia in specie,
convenientia in genere : et si alia sunt in genere non convenientia in aliquo nisi per analogiam dicto de illis, tunc et principia sunt alia in genere, non existentia eadem nisi secundum analogiam. Hoc autem dico de substantia prout determinatur haec substantia, et non prout determinatur ut sensibilis : omnium autem quaecumque sunt quocumque modo differentia, ut ita dicatur, de propriis principiis non est accipere eadem esse principia, sed potius hoc est irrationale, sed in proportionis communitate potest dici omnium esse eadem principia. Et hoc est sicut si aliquis dicat, quia in communi principia sunt tria, quae sunt species, et privatio, et materia in communi. Sed haec si comparentur ad specialia vel indivisibilia singula,sunt diversa principia secundum diversitatem uniuscujusque generis principiatorum, sicut in colore quaerentes principia compositorum colorum non primorum, dicemus quod principia sunt prima simplicia, ut album quod est species, et nigrum quod est quasi privatio, et superficies terminati quasi materia. Deinde quaerentes principia diei, dicunt quidam principia assignantes propria, quod sunt tenebrarum quidem privatio ex qua fit dies, et lux species, et aer qui potestate est ambo : ex his enim sunt nox et dies : et sic est de singulis. Hoc igitur modo accipiunt principia substantiae sensibilis prout ipsa est transmutabilis : quia, sicut diximus, transmutationis sunt principia tria, quae in communi sunt quidem materia, privatio, et forma : et sunt omnium transmutabilium secundum analogiam eadem, sed diversorum genere, vel specie, vel numero, sunt diversa genere, specie et numero.
<--- Page Split --->
CAPUT XII.
Quod sensibilium substantiarum principia quæ dicuntur causæ et elementa, sunt secundum analogiam eadem, et secundum appropriatum modum diversorum sunt diversa.
Nos autem ut perfectam faciamus doctrinam, non tantum determinabimus principia transmutabilis substantiae secundum quod est transmutabilis, sed adhuc addemus determinantes principia substantiae sensibilis, secundum quod ipsa est sensibilis : haec enim sunt in communi loquendo tria, vel quatuor, vel quinque : licet etiam ista diversorum sint diversa. Quod autem hoc verum sit, sic declaratur. Sicut enim saepe diximus, illae causae quae insunt rebus, aliae sunt ab illis, quae quidem causae sunt, sed non insunt. Illae enim quae insunt, sicut forma et materia, dicuntur elementa, et materia magis proprie est elementum quam forma 1 : aliae autem quae non insunt, ut efficiens et finis, dicuntur principia : et causa est nomen commune ad elementa et principia, licet quaedam dicantur principia quae non sunt causae : sed de illis non intendimus hic. Palam igitur ex dictis est, quod diversa sunt principia et elementa in omni re quae habet principia et elementa, et quod causa sua communitate complectitur ambo haec, et in istis quae sic dicuntur extra res esse causae rerum, dividitur principium : unde patet quod id quod est quasi movens aut stans, hoc est, causa motus et quietis, in rebus est unum de principiis : et ex hoc concluditur quod elementa eorum quae habent elementa, communiter lo-
quendo secundum analogiam sunt tria, quae sunt materia, et forma, et cum his finis in quibusdam quae est forma : quia haec duo in substantia sensibili in idem incidunt. Principia autem et causae, extenso vocabulo accepto principio, sunt quatuor : quia principium, extenso vocabulo, convertitur cum causa. Sed unumquodque istorum aliud et aliud est in alio et alio : hoc enim modo sunt diversa. Extra autem haec omnia est prima causa universalis, quae omnium est causa movens : et sic sunt quinque principia, scilicet movens extra genus, et movens in genere, et materia, et forma, et finis. Et si nos primam causam ponamus esse ante primum movens et cœelum, tunc erit causa efficiens non movens unum principium, et causa prima movens universalis, et causa movens in genere, et materia, et forma, et finis : et hoc secundum analogiam accepta erunt eadem omnium: sed contracta et appropriata erunt alia aliorum, et diversa. Sicut si dicam gratia exempli, quod hoc sunt sanitas, infirmitas, corpus, et movens medicina. Medicina enim est species talis ordinationis: quia cum in anima medici actum proprium non habeat, ut sanam faciat animam, tamen inordinationem quae est materiae sub privatione existentis, educit ad ordinem : infirmitas enim est privatio, et corpus materia et subjectum, sanitas finis et forma, et medicina movens universaliter. Sumpta autem medicina cum virtute naturae est sicut movens conjunctum mobili. Hoc etiam modo unum movens est primum universaliter. In genere movens est ars ædificatoria in architectis : in hoc enim et in hujus dividitur principium in communi sumptum.
Quoniam autem, sicut diximus in PhyText. et con. 21. sicis, movens quoddam est univocum, sicut homo movens in generatione ho-
<--- Page Split --->
minis : et iterum in ipsis artificialibus quae fiunt a mente artificis movente, est etiam movens univocum aliquo modo : et haec est species artis, vel contrarium speciei, quando movetur ad corruptionem, sicut diximus, secundum aliquem modum principia sunt tria, et secundum aliquem modum quatuor. Et si quidem tres sunt causæ, dupliciter possunt accipi. Si enim sunt principia conjuncta et causæ conjunctæ sunt tres, scilicet movens conjunctum, sicut semen in physicis, et materia, et forma. Alio autem modo sunt tria, materia, et forma, et finis. Causæ autem sunt aliquo modo quatuor, et secundum quosdam quinque, efficiens videlicet non movens et movens, et materia, et forma, et finis. Sed secundum Aristotelem, non sunt nisi quatuor : quia ipse non ponit efficientem non moventem : movens enim sanitatis sive ad sanitatem est medicina : et est movens non conjunctum, et movens domus sive ad domum non conjunctum, est ædificator : movens autem conjunctum sanitatis, est medicina sumpta : et movens domum conjunctum, est ars in manibus et instrumentis architecti secundum actum ædificantis : et in physicis homo generat hominem, et est movens non conjunctum : movens autem conjunctum est sperma hominis. Amplius autem id quod est præter omnia hæc et non ordinabile cum ipsis, et primum omnium id quod est movens omnia per motum cœli primi et mundi, et secundum Platonem ante hoc id quod est causa efficiens omnium, quod sine motu quo moveat, efficit Deus deorum in cœlestibus, et largitur eis sementem generationis, quem exsequuntur per motum cœlorum. Sic igitur loquendo iterum alio modo quam in priori capitulo dictum sit, principia et causæ et elementa substantiarum et omnium aliorum sunt et eadem secundum analogiam : et tamen diversorum numero, specie, et genere, sunt diversa genere, et specie, et numero. In omnibus tamen his adver-
tendum est, quod unumquodque fit a sui generis motore univoco, sicut supra ostendimus. Hoc tamen Aristotelis dictum formidat Alexander objiciens, quod corrigia in flagro facit livorem, et in se non habet livorem : et serra in ligno facit incisionem, et non habet incisionem : et sol generat hominem, et non habet formam hominis : et casu fiunt multa et per accidens, quæ non sunt univoca : et ideo dicit Alexander et consentit ei Themistius, et cum his videtur sentire Averroes, quod cum dicitur quod omne quod hic cum. 1 fit, fit a movente univoco, quod hæc propositio verificatur tribus adjectionibus, quod videlicet intelligatur de causa, et non de instrumento : et quod intelligatur de conjuncta, et non de separata : et intelligatur de causa per se, et non de causa per accidens. Nos autem non putamus hoc esse ita sicut isti dicunt, sed propositionem generaliter intelligimus eo modo quo superius per disputationem verificata est.
CAPUT XII.
De tertio modo. qualiter sunt omnium eadem principia secundum analogiam, et hoc modo quo substantia est principium accidentium, et principia substantiæ sunt principia aliorum.
Nos autem adhuc tertio modo ostende- 25. mus qualiter omnia et omnium principia et elementa sunt secundum analogiam eadem, et tamen in unoquoque secundum diversitatem generis et speciei et numeri sunt diversa. Dicimus igitur quod entia quaedam sunt separabilium, ita quod sunt secundum se et per se et sine aliis : quaedam autem inseparabilia, non per se existentia, sed esse eorum est in aliis esse quae cadunt in eorum diffini-
<--- Page Split --->
tione. Ea autem quæ sic separabilia sunt, substantiæ sunt : et cum alia entia non sint nisi in substantia, nec diffiniantur nisi substantia cadat in diffinitione ecorum, oportet quod substantia sit omnium aliorum causa : eo quod sine substantiis non sunt passiones et motus et alia quæcumque accidentia : et ideo in communi loquendo principia et causæ substantiæ et principia et elementa omnium accidentium eadem sunt secundum analogiam : propria tamen principia substantiæ non propria principia sunt accidentium, sicut ostensum est in præhabitis : hic autem hoc modo est : substantia enim sensibilis sicut in sexto hujus sapientiæ libro determinatum est, concepta est cum materia quæ est determinata contrarietate. Et ideo cum accidentis subjectum sit proprie compositum, procul dubio omne accidens sensibile est accidens materiæ secundum quod a forma substantiali sic vel sic perfecta est : materia enim secundum se quidem infinita est et indeterminata, et cum potentia sit ad formam substantialem, et sit potentia ad formam accidentalem, erit potentia ad formam substantialem secundum naturam ante potentiam ad formam accidentalem, licet tempore sit simul : et ideo est hoc, quia forma accidentalis est compositioni et non materiæ contingens : non enim materia finit accidens, nisi prius finita forma substantiali. Verumtamen si intelligamus primam materiam in potentia esse ad primam formam substantialem, quæ est substantiæ sensibilis, cum hoc quod potentia procedit ad actum, oportet quod hæc materia accipiat quantitatem. Sed hæc est quantitas indeterminatae dimensionis : et cum omnis substantia sensibilis sit determinatæ dimensionis et figuræ, patet quod quantitatem propriam accipiat materia a forma substantiali : et sic est de omnibus aliis accidentibus propriis substantiæ. Accidentia autem per accidens fiunt a causis per accidens, et non nisi in substantia composita. Sic igi-
tur manifestum est quod causæ substantiæ compositæ sunt causæ accidentium, et principia substantiæ sunt principia accidentium. Quamvis autem substantia nomine suo non importet accidens, tamen substantia sensibilis nomine suo importat accidens : et hoc accidens causatur a principiis ipsius substantiæ. Et si aliquis objiciat, quod calidum et frigidum et alia hujus transmutant materiam substantiæ sensibilis, et sic videntur esse ante eam : dicendum est quod substantiam sensibilem dupliciter est accipere. Si enim accipiatur substantia sensibilis in communi, non erit transmutatio substantiæ sensibilis, nisi a substantia sensibili : nec erunt qualitates activæ et passivæ nisi in aliqua substantia : et sic patet quod substantia sensibilis est ante accidentia sensibilia. Si autem accipiatur in numero substantia sensibilis hæc vel illa, nihil prohibet ante hanc vel illam sensibilem esse quædam accidentia transmutantia materiam ipsius. Sumatur ergo in communi substantia, tunc per rationem prius introductam, principia substantiæ sunt principia principiorum accidentium : et sic principia substantiæ sunt principia omnium : et hoc modo per analogiæ communitatem eadem sunt principia omnium : quia causæ et principia et elementa substantiæ in eo quod substantia est, sunt causæ et principia et elementa omnium aliorum : sicut enim in principio istius prime philosophiæ ostendimus, ex principiis substantiæ in eo quod substantia est, oriuntur principia eorum quæ determinata sunt quantitate, et eorum quæ determinata sunt contrarietate, et ipsa substantia ut divinum quid præcedit omnia alia et est principium ipsorum. Sunt autem quidam perversi intellectus Commentatores, qui propter ista dixerunt quantitatem et qualitatem non esse de veritate essentiae substantiae sensibilis, asserentes quod ex quo tota essentia tur substantia ex duobus principiis, quæ sunt materia et forma, et cætera sunt post esse
<--- Page Split --->
ipsius, quod substantia sensibilis potest esse sine his, et hoc modo etiam neque quanta, neque qualis : et secundum hunc modum dixerunt esse deos sensibiles sensibilibus similes in natura, qui ad homines ingrederentur ostiiis clausis : et hoc etiam modo dicunt homines remanere post mortem. Sed hoc est error : quia licet substantia in eo quod substantia, de virtute nominis et rationis suae non imporlet nisi substantiae principia, tamen pro certo sensibilis quae est animal et homo et planta, de nomine suo dicit subjectum, et quantitate et qualitatibus totius et partium determinatum : oculus enim non est oculus, nisi sit ex humido et frigido : et sic est in aliis : et ideo absurdum est quod isti inducunt : et ideo sufficit hic de hoc tractasse usque ad tantum : haec enim magis speculanda sunt in scientia de Natura deorum, et Vita futura.
CAPUT XIII.
Quod quarto modo sunt secundum analogiam eadem principia omnium, quae sunt anima et corpus et intellectus et desiderium.
et causati accipiantur, et secundum quod procedunt in esse, pro certo animata substantiae sunt ante inanimatas : et si iterum animata substantia resolvatur in sua principia, resolvetur in animam et corpus : et si tria principia universalis motus et esse accipiantur, pro certo invenietur primum intellectus, et secundum desiderium, et tertium corpus, quod intellectus agentis et desiderii est proprium et animatum instrumentum. Hoc autem probatur secundum hunc modum, et ostenditur primo quod animata substantia est ante inanimatam. Hoc autem planum est, si ad mentem revocamus quod cum substantia inanimata procedit ad esse, quod hoc non fit nisi agens aliquod agat ad formam, quod sit agens univocum : hoc autem non potest esse natura, quia natura non facit nisi unum : et praeterea natura non est nisi virtus inanimatae substantiae : et cum hoc non possit esse substantia prima inter substantias compositas, oportet quod habeat ante se aliam incorruptibilem animatam, quae agat substantias inanimatas omnes tam simplices quam alias quae sunt generabiles et corruptibiles Haec autem substantia animata causa est et substantiarum inanimatarum et ordinis earum et motus earum : et haec substantia animata est corpus cœeli secundum scientiam Peripateticorum : ostensum est autem in VIII Physicorum quod movens primum quod est compositum ex motore et moto sive lato, est primum cœelum. Igitur ostensum est per hunc modum, quod animatum est ante inanimatum secundum ordinem causalitatis. Item ibidem in fine octavi Physicorum ostendimus, quod primo primum movens est simplex penitus : et hoc cum sic se habeat ad corpus primum sicut motor, pro certo habebit rationem animae et non naturae : quia natura nunquam movet corpus illud cujus natura est, motu secundum locum. Adhuc autem natura non movet nisi ad unum : et cum pervenerit, quiescit in illo. Cujus
Text, et com. Deinde iterum aliter speculabimur 25. qualiter secundum analogiam quae sunt eadem principia omnium, tamen diversorum sunt diversa, si appropriantur. Dicamus igitur, quod principia quae secundum analogiam principia omnium forsan sunt anima et corpus, aut intellectus et desiderium et corpus. Hoc autem qualiter sit verum, sic oportet intelligere. Si enim substantiae secundum esse accipiantur, procul dubio sunt ante accidentia secundum esse : quia substantia cadit in ratione accidentis. Si autem ipsae substantiae secundum ordinem causa
<--- Page Split --->
causa est, quia natura non est causa motus localis nisi per consequens : movendo enim ad formam, per consequens movet ad locum qui est illius formae : motor autem cœeli non movet unquam ad aliquem situm, nisi moveat etiam ex illo. In aliquid igitur movere et ex illo non est naturae, sed animae. Prima igitur principia substantiae sensibilis sunt anima et corpus quod movet anima : cum autem omnis motus cœeli sit secundum formam quae est in intellectu, eo quod sicut in mente artificis est species artis, ita in intellectu motoris est species ejus quod efficitur per motum ejus : quia aliter esset motus ejus praeter intentionem, et esset casu et per accidens : oportet igitur quod id quod est primum principium movens sicut ars, sit intellectus universaliter agens, cujus scientia practica causa est omnium quae fiunt, sicut ars est causa eorum quae fiunt per artem : igitur intellectus est causa prima : intellectus autem non explicatur per motum cœeli, nisi sit desiderium inferiorum motorum, et etiam superioris ad communicandum esse, cujus causa est scientia sui intellectus : ergo desiderium est de causis primis omnium : non autem inducitur in materiam nisi per corpus distinctum virtutibus accedentibus et recedentibus secundum motum planes et motum aplanes, sicut ostendetur in sequentibus : et hae virtutes non sunt nisi corporis celestis. Sic ergo constat prima principia substantiae sensibilis esse animam, et corpus, et intellectum, et desiderium, et corpus celeste. Si autem huic rationi adjungatur quod ante probatum est, quod videlicet substantia est principium et causa accidentium, erit probatum quod ista sunt principia omnium et sunt eadem secundum analogiam, sed diversorum tamen sunt diversa, quia uno modo se habentia non causabunt diversa, sed accedentia et recedentia diversimode per motum corporis animati, quod est cœelum : et haec diversitas ostendi habet in illa parte Astronomiae quae
de mundi accidentibus intitulatur : quam quidam de constellationibus generationum vel de geneticis vocaverunt.
CAPUT XIV.
Quod secundum analogiam sunt eadem principia omnium sive extra sive intus, et sive communicantia cum materia sive non communicantia.
Amplius adhuc alio modo et quinto Text. et com. 26. ostendemus omnium principia esse eadem, secundum quod est principium id quod est proportionale in communitate sumptum analogiae, et non in communitate generis, vel speciei, vel ejusdem secundum numerum. Et hoc est sicut si sumamus principia quae constituunt compositam substantiam sensibilem, et hoc sunt actus et potentia : sed tamen etiam hoc licet in communi omnia vocentur actus et potentia, tamen proprie accepta sunt alia in aliis, et aliter huic et aliter alii convenientia. Sed hic notandum est diligenter, quod in quibusdam idem quandoque est actus, et quandoque potentia : id enim quod est actus, aliquando est potentia unum numero existens, sicut vivum, caro, et homo : et omnia enim haec eadem penitus potentia sunt primo, et postea sunt actus : et ideo ista cadunt in dictas differentias ambas, et in dictas causas : et sic est de omnibus quae generantur. Adhuc autem observandum est in talibus, quod si species quae est in talibus actus est entis separabilis quod per se esse potest ut substantia, tunc etiam illud quod fit ex illis sicut ex principiis et elementis, est separabile et per se est existens : actus enim et potentia sunt in omni genere : praecipue tamen sunt in his in quibus per se est motus, et principalissime sunt in substan-
<--- Page Split --->
tia : quia actus et potentia in substantia causa sunt actus et potentiae in omnibus aliis generibus : et sicut diximus jam, actus est species : privatio autem est id per quod res est deterius, et potentia quae complectitur ambo : unde privatio est sicut tenebrae in aere, aut sicut labor sive infirmitas in corpore complexionato. Sed materia est hoc quod est potestate : materia enim potens est fieri ambo, tam actus quam privatio. Aliter autem adhuc quam dictum est, differunt actu et potestate ea quorum non est eadem species, sed diversa, sicut dicimus diversa specie esse causam hominis, sicut elementa quae sunt ignis et terra, dicimus hominis causam esse, sicut materia dicitur causa, et species hominis est causa formalis propria. Adhuc autem dicimus aliud aliquid esse causam hominis quod tamen est extra hominem conforme in specie, sicut est pater generans : et dicimus quod haec omnia sunt potentia et actu quandoque et communicantia homini in materia. Dicimus etiam, quod sol et circulus inclinatus sive declivus sunt causae moventes hominis et aliorum generabilium quae non sunt in potentia, neque communicant cum homine in materia, neque sunt species talis qualis est homo, neque privatio convenit ipsis neque sunt moventia conjuncta cum materia, neque univocationem neque conformitatem cum his habentia, quorum dicuntur esse causa. Hoc ergo modo iterum secundum analogiam eadem sunt principia omnium communitate analogiae, quae complectitur causas intrinsecas et extrinsecas, et communicantes in materia et privatione, et non communicantes : et tamen sic analogice eadem acceptae valde sunt diversae si quaerantur singulorum causae propriae : quia tunc non erit eadem potentia, nec eadem privatio, nec eadem species, nec idem pater vel generans, nec idem sol, nec idem circulus : sed potius tunc unaquaeque res propria men-
s uratur periodo solis et circuli inclinati : et ideo etiam illa quae sunt eadem specie, et diversa numero, in regimine sui esse habent diversitatem, etiamsi in uno tempore et in uno loco communi nascantur : quia circulus nativitatis unius alius est a circulo nativitatis alterius, quamquam in uno ventre simul concipiantur, et in una hora generentur. Sic igitur principia et causae sunt eadem et non eadem, ut dictum est supra.
CAPUT XV.
Qualiter principia referuntur ad principiata universaliter et particulariter, et qualiter sunt prima et qualiter non.
Amplius autem oportet quod quaedam Text. 7 principia, licet non sint universalia, tamen dicantur et significentur ut universalia : alia vero non, sed significentur ut particularia. Ea autem quae sunt principia omnium et prima sunt et principaliora, sunt duo, quorum unum quidem ex forma, quae actu est hoc, sicut diximus in ante habitis. Secundum autem est materia, quae potestate est hoc. Et haec quidem duo universalia non sunt, prout sunt principia rei et substantiae : principium enim singularium substantiarum singulare est : res autem omnes singulares sunt : hominis enim universalis non est aliquis homo universalis principium, sed singularium hominum principium primum est singularis homo, sicut Pyrrhi est principium Achilles per hoc quod est pater ejus secundum generationem univocam. Hujus enim designati hominis est aliquis pater, et hic pater hujus filii, et similiter est in aliis, sicut hujus b principium est hoc a : sed b tota-
<--- Page Split --->
liter sive universaliter acceptum est principium syllabae ba universaliter et simpliciter acceptae. Unde intelligere oportet, quod sicut tripliciter significatur substantia composita, sic etiam tripliciter significantur principia ipsius : significantur enim ut supposita naturae tantum, sicut cum dico, hic vel ille : significantur etiam in natura communi, sicut cum dico, homo, vel animal, vel substantia : significantur etiam in antecedentibus, sicut cum dico, filius, vel Socrates, vel albus musicus, vel aliquid hujus : sed proprie loquendo hoc generat hunc : et quia hic est homo, idco per consequens homo generat hominem, et animal generat animal, et substantia substantiam : et quia hic est filius, ideo pater filium generat, et alia hujus, sicut Sophroniscus Socratem, et Pyrrhum Achilles. Istis ergo modis significantur principia et principiata : sed tamen particulariter proprie significantur, et universaliter per consequens et accidentaliter per accidens.
Deinde etiam notandum est, quod species substantiarum diversae diversas habent causas, et principia illa quae sunt causae substantiarum, sunt etiam causae aliorum entium et elementa ipsorum, sicut in praehabitis ostendimus : quia sicut se habet substantia ad alia entia, ita se habent principia substantiae ad principia aliorum entium : quando tamen propria principia sumuntur uniuscujusque entis, tunc eorum quae sunt in diversis generibus, sunt diversa genera principiorum : et hoc modo non in eodem quidem genere sunt principia colorum et substantiarum et quantitatum : praeter enim solam communitatem proportionis et analogiae non habent aliquam communitatem principia eorum quae genere generalissimo diversa sunt. Similiter ea quae sunt diversa numero, sunt tamen eadem specie, principia habent diversa, non specie, sed numero, sicut forma Platonis differt a forma Socratis, et materia Platonis a materia Socratis non differt nisi
numero : unde talium principia sunt aliud et aliud secundum diversum quod diversificat principiata : et ideo sicut forma hominis est alia specie a forma asini, ita materia est alia specie : et sicut forma animalis alia est genere a forma planta, ita etiam materia : et sic omnia qua sunt talium diversorum genere et specie et numero, diversificantur sicut vires et actus et passiones naturales. Tria autem sunt principia, sicut diximus, materia, species, et movens : quia privatio abjicitur et finis est idem cum forma : et ista principia fiunt quidem omnium eadem universali ratione vel proportione analogia, et non aliter.
Quæritur ergo quæ sunt principia subText. et com. 28. stantiarum et elementa, et quæ ad aliquid, et quæ qualitatum, et sic de aliis entibus? et quærere utrum eadem sint principia omnium generum horum, aut diversa, palam est quod est quæstio multipliciter dictorum. Singula enim principia quæ diximus, dicuntur multipliciter per analogiam, et sic communitate analogiæ et multiplicitate sunt eadem. Diversorum autem genere, specie, vel numero, non sunt eadem, sed diversa, nisi sit sicut dictum est : et hoc modo sunt omnium principia eadem communitate multiplicis per analogiam accepti. Sunt ergo sic eadem in quantum proportionaliter in communi accipiuntur : sic enim omnium principia sunt materia, species et privatio communiter accepta, et hoc modo quo substantiarum causæ sunt causæ omnium, eo quod destructis substantiis destruuntur omnia alia, sicut sæpius diximus. Amplius principium in communi significatur, quando dicimus quöd id est principium, quod primum est endelechia sive prima forma : sic autem prima diversa sunt secundum diversitatem generum : prima enim contrarietas in quolibet genere est id quod prima est endelechia in illo : quia unum illorum contrariorum est forma, et alterum privatio,
<--- Page Split --->
sicut saepe diximus. Hæc autem sic ad principiata propria relata non possunt esse omnium principia in aliqua communitate generis, vel multipliciter dici secundum proportionem : quia ipsa sunt appropriata per hoc quod ad principia determinata referuntur. Et idem dicen-
dum est de causa communi, vel propria, et de materia communi, vel propria. Sic igitur dictum est a nobis de principio sensibilium, et determinatum est quot sunt et quae, quomodo sunt eadem et quomodo diversa.
<--- Page Split --->