TRACTATUS II

DE OPPOSITIONE UNIUS ET MULTI, ET EJUSDEM ET DIVERSI, ET ÆQUALIS ET INÆQUALIS, ET SIMILIS ET DISSIMILIS.

CAPUT I.

De oppositione unius et multi : et est in eo digressio declarans quatuor genera oppositorum.

Text. et com. His habitis, oportet nos determinare 9. oppositionem quae est inter unum et multa : et quia unum in substantia est idem, et unum in quantitate est æquale, et idem in qualitate est simile, oportet nos etiam loqui de opinione quae est inter idem et diversum, et de ea quae est inter æquale et inæquale, et de ea quae est inter simile et dissimile. Dicamus igitur incipientes, quod unum et multa quibusdam modis opponuntur : unum enim et pluralitas quae est multitudo quaedam, se habent ad invicem sicut divisibile et indi-

visibile. Omne enim quod est plurale et multum, dicitur aut divisum in plura, si pluralitatem habet actualem : aut dicitur ut divisibile, si pluralitatem habeat in potentia. Unum autem aut dicitur simpliciter indivisibile omnino : aut si quidem est divisibile secundum potentiam, tamen supponitur ut indivisum secundum actum. Quoniam ergo jam scimus ex his quae in Logies determinata sunt, quod contrapositiones sive oppositiones quatuor modis dicuntur, quorum unus est oppositorum secundum privationem et habitum, alter autem secundum contraricetatem, tertius secundum contradictionem, et quartus sicut opponuntur relativa : licet nos hic de contradictione et oppositione relativorum non indigeamus ad præsens. Dicamus igitur, quod secundum prædicta apparet, quod unum et multum quae se habent ut indivisibile divisibile, non opponuntur secundum contradictionem, neque opponuntur ut ad aliquid dicta : unum autem dicitur et ostenditur esse ex contrario suo quod sibi

<--- Page Split --->

opponitur, sicut ex divisibili dicitur et ostenditur indivisibile, sicut omnis privatio dicitur et ostenditur ex suq habitu. Dicitur enim privatio per diffinitionem habitus, et ostenditur ex ipso : quia ha-

bitus est principium cognitionis privationis, et sic indivisibile ostenditur ex divisibili1 : pluralitatem enim secundum sensum magis quam unitatem cognoscimus, et divisibile magis est sensibile quam indivisibile : et ideo secundum rationem quae accipit a sensu, divisibile et pluralitas sunt prius quam indivisibile et unum. Documentest autem hic valde attendendum, quod tum pricum nos ante determinaverimus, quod unum indivisibile est metrum certificans esse entium, et privatio nihil penitus certificet, quod unum non potest esse privatio, nec opponi ut privatio multo2 : sed potius cum unum sit simplex, et ante se non habeat aliquid prius, non potest exponi per aliquod positivum sive affirmativum, sed exponitur per consequentem negationem, quae nihil est ipsius : sed natura quae ipsum est, procedit affirmata et posita : et ideo licet secundum suum nomen dicatur a privatione, tamen secundum naturam habitus est et potentia affirmativa : et ideo oppositio quae hic determinata est inter unum et multa, ostensa est esse secundum nomen. Nomen autem jam diximus impositum esse a negatione consequente. Et eadem ratio est in eo quod dicitur primum, et in eo quod dicitur principium, quorum utrumque exponitur per consequentem se negationem : et haec est interpretatio nominis quoad nos facta, et non secundum rem ipsam.

Scitas autem, quod unum nominatum statim in intellectu relinquit formam suam : et secundum hanc formam opponitur multo secundum modum contraricatis, et non secundum supposita : et hoc patet, quia unum est de constitutione multi, quod non posset esse, si oppo-

neretur ei secundum suppositum. Sic igitur in forma opponitur contrarie, et in nomine opponitur privative, et in supposito non opponitur, sed est constituens multum : hoc autem quod est multum, opponi habet ad paucum sicut opponuntur relativa : ad unum autem habet oppositionem contrarietatis et privationis : quoniam multum est recedens ab uno per divisionem : et divisio privatio est unitatis potius quam unitas privatio divisionis: divisio enim omnis in ratione privationis consistit. Et ideo Pythagoras posuit eam esse de non entibus. Si autem opponitur quod contraria nata sunt fieri circa idem : unitas autem et multitudo non ordinantur ad idem : dicendum, ista nata sunt fieri circa idem : quia omnis multitudo procedit ex uno, et hoc unum in generibus diversis diversum est, ut diximus paulo ante : et talis ordo ad unum sufficit contrarietati in genere. Si autem accipiantur contraria physica, quae sunt agentia et patientia, tunc contraria sunt circa idem, quod est materia subjecta, sicut patet ex determinatis a nobis in Physicis.

Attendendum est etiam, quod non ens Non ens non opponi non opponitur non enti3, nec potentia potur non en ti. tentia sed ens enti opponitur, et actus actui opponitur, et actus potentiae : et secundum oppositionem entis ad non ens quando ad idem refertur, est sumpta oppositio contradictionis. Secundum oppositionem autem qua actus actui opponitur, est sumpta oppositio relativorum, in qua per oppositionem respectuum oppositio est, quia utrumque refertur ad reliquum : et ideo utrumque est de alterius ratione. Secundum oppositionem autem actus ad potentiam est duplex oppositio : aut enim potentia dicit diminutionem in actu tantum, aut in actu et in principiis subjecti secundum quae subjectum receptibile est habitus : et primo quidem modo est oppositio contrarietatis : et ideo

<--- Page Split --->

unum contrariorum ut privatio se habet ad reliquum, et est motus de uno ad aliud, et e converso : secundum reliquum autem modum est oppositio quae dicitur privationis et habitus, et est motus de habitu ad privationem, sed non regressus de privatione ad habitum, sicut jam in ante habitis in nono libro determinatum est : nec possunt esse plura genera oppositorum:et quia prima non sunt nisi enset non ens, et potentia et actus, et ista ad invicem et ad unum pluribus modis secundum compositionem comparari non possunt. Haec autem subtilius et prolixius in Logicis sunt determinata.

CAPUT II.

De oppositione ejusdem et diversi, et similis et dissimilis, et aequalis et inaqualis.

bus id quod facit identitatem, est unio quam facit aequalitas : quia per nullam formam inaequalitatis ab invicem separantur.

Similia vero secundum speciem sunt Text. et com. 11. illa quae non sunt eadem simpliciter secundum numerum entia, nec secundum substantiam differentia, et tamen ipsorum est una qualitas : et ideo major minori est simile, quamvis sit aliud ab ipso et inaequale, quia unius sunt qualitatis sicut inaequales rectae lineae : hae namque sunt quidem ad invicem similes, sed non sunt simpliciter eaedem. Alia vero dicuntur similia si habent eamdem speciem ea in quibus magis et minus est, tamen in illa specie non sunt magis et minus : quia tunc species illa est similitudo essentialis eorum, sicut homines similes sunt ad invicem, licet unus sit major et alter minor, ut puer et gigas et nanus. Alia iterum dicuntur similia, si eadem passio insit eis secundum speciem, quamvis illa passio insit eis secundum magis et minus, sicut duo alba quorum unum est magis album reliquo. Alia autem iterum similia dicuntur, quae licet plura habeant, et in uno non simpliciter conveniant, aut etiam habeant simpliciter altera ab invicem, tamen perchira sunt, hoc est, prae manibus, et in promptu est facile reducere eam in convenientiam, sicut stannum simile est argento, aut auro rubicundo ignis, et croceo simile est rubeum, et cholorae rubeae ignis : quia per facilem additionem prae manibus est reducere stannum ad argenti convenientiam, et aurum ad ruborem ignis, et croceum ad ruborem, et choleram ad ignis rubedinem. Palam est igitur, quia diversum et dissimile dicitur multis modis, et aliud etiam dicitur oppositionis modo ad idem : quia aliud est diversum. Et ideo sicut omne ad omne et quodlibet ad quodlibet est idem vel diversum, ita omne ad omne et quodlibet ad quodlibet est idem vel aliud.

Text. et com. 10.

Sicut autem jam ante descripsimus, ubi distinximus contraria in quinto hujus sapientiæ libro, unius quidem in substantiis proprius effectus est idem, et in qualitate simile, et in quantitate æquale : et pluralitatis vero sive multitudinis in substantiis quidem est diversum,in quantitatibus autem inæquale, et in qualitatibus dissimile. Cum autem idem dicatur multipliciter: uno quidem enim modo dicitur idem quod et ratione formæ et numero materiæ est idem : et hoc vocatur idem numero, sicut tu tecum es idem numero : hoc enim et specie formæ et numero materiæ est unum et idem. Amplius autem dicimus idem si est una ratio primæ substantiæ secundum forman,sicut secundum speciem linearum lineæ quæ sunt æquales rectilineæ dicuntur eaedem cum illa, et æqualia inter se trigonia dicuntur eadem trigonio sibi æquali, quamvis sint plura secundum numerum : sed in tali-

<--- Page Split --->

Qeut modis Aliud autem dicitur ab aliquo, si non alieuit dieitur aliud habet secum identitatem in ratione formae ab aliquo. et numero materiae : quapropter etiam tu propinquis tibi diversus es et alius ab eis. Alio autem modo dicitur aliud et diversum, ut in mathematicis, per oppositionem ad illum modum ejusdem quem dicimus esse rectorum linearum et aequalium trigoniorum, sicut linea curva aliud est a recta, et quadratum a trigono. Diversum igitur et idem dicitur omne ad omne : et causa est, quia omne quod est ens est et unum et idem, causatur ab uno et opponitur ei diversum et aliud : et hoc supponunt ens : et neutrum eorum convenit non enti : quia inter idem et diversum sive aliud non est oppositio contraditionis ut unum sit ens, et alterum non ens : et ideo neutrum eorum dicitur in his quae non sunt entia, quod sint idem vel diversa vel alia. Sed in entibus omnibus dicitur alterum eorum : sicut enim sequitur quod omne ens enti est unum cum ipso, aut non unum aptum natum esse cum ipso, et ens et unum convertuntur : ita dicere oportet quod idem et diversum est omne ens enti. Idem igitur et diversum talem habent ad invicem oppositionem, qualis determinata est : et atiud est idem cum diverso : quia aliud et diversum distantiam dicunt secundum substantiam, et utrumque illorum causatur a divisione quae est causa pluralitatis et multitudinis : et ideo utrumque talem ad idem habet oppositionem, qualis est inter unum et multum : et hanc jam in ante habitis sufficienter determinavimus.

CAPUT III.

De differentia et diversitate et contrariætate.

Text. et com. Differentia vero et diversitas aliam quamdam habent diversitatem sive de-

terminationem, eo quod ista alium habent respectum et resolutionem quam idem et diversum. Diversum enim cum sit diversum ab aliquo, non est necessarium esse diversum alicui in quo conveniat secum : et hoc est ideo, quia idem et diversum sequuntur omne ens. Omne enim ens omni enti est aut idem, aut diversum, sive conveniat in aliquo cum ipso, aut non. Sed quia omnis differentia aliquid unum in quo est potestate, dividit, ideo proprie loquendo id quod est differens ab aliquo per differentiam, est differens alicui uni quod dividit cum opposita sibi differentia : propter quod necesse est quod idem aliquid sit cum illo a quo dividit per differentiam : hoc autem idem in quo differentia conveniunt, est aut genere idem generalissimo, aut subalterno, aut est specie idem si habeant differentiam qualitatum activarum vel passivarum accidentalium : omne namque differens, aut differt genere, aut specie. Et genere quidem differentia dicuntur, non quidem quorum non est una coelementatio categoriae, sed potius quorum non est una communis materia quae sit subjectum primum : et horum non est transmutatio ad invicem : possunt tamen esse in una categoria, eo quod omnis differentia proprie loquendo est in genere praedicamenti. Quorum autem non est aliquod unum nisi ens et unum, sunt quidem diversa ab invicem, sed non differentia proprie loquendo. Alia tamen et diversa sunt et largo modo differentia quaecumque secundum figuram categoriae sunt alia et alia. Specie vero sunt differentia, quorum idem est genus proximum. Si autem idem est genus remotum, adhuc dicuntur eadem specie, sed minus proprie : et hoc modo si sunt species diversae, dicuntur etiam minus proprie differentia specie. Genus enim dicitur illud secundum quod ea quae differunt specie, ambo idem et convenire dicuntur. Contraria vero dicuntur esse differentia : et ipsa contrarietas dicitur quaedam esse differentia. Quia autem

<--- Page Split --->

hoc bene supponimus sicut verum esse, palam erit per inductionem. Omnia autem quæcumque differentia sunt proprie, videntur in aliquo eadem esse, et non solum esse diversa in omnibus, sed quædam diversorum sunt genere diversa, quædam autem non, sed sunt in eadem coelementatione categorie. Quæ autem sunt eadem specie, sunt in eodem genere. In aliis autem determinatum est quæ sunt eadem genere subjecti vel diversa : hoc enim in Logici logice, et in libro Cæli et Mundi physice determinatum est.

hujus signum est, quia diversa genere, si aliud non impediat, sunt in eodem subjecto, nec mutuo se expellunt1. Sed talia tamen diversa secundum genus large loquendo distant magis et non sunt convenientia sibi plus quam ea quae differunt specie : et quia non habent viam ad invicem, sed sunt distantia ultra viam, patet quia generationes sunt ex contrariis ultimis : aut si sunt ex mediis, oportet quod medium accipiatur ut participans ultimum : et ideo illorum continua est via ad invicem : inter autem contrarietates in quolibet genere acceptas, illa est maxime quæ est universalior, et primo dividit generalissimum : dictum autem est, quod maxima distantia est contrariorum : maxima autem in quolibet genere est illa quæ est finalis extremi et impermixti contrarii ad suum finale extremum et impermixtum contrarium. Dicimus enim aliquid tunc esse maxime, cujus non est hyperbole, hoc est, excessus: et dicimus aliud esse finalis et in fine, extra vel ultra quod non amplius aliquid distantius est accipere, vel habere possibile. Finalis enim differentia habet et tenet finem distantia, sicut et omnia alia finalia finem habere dicuntur. Constat autem quod extra vel ultra finem nihil est : finis enim in omni eo quod est, ultimum est et complementum : et ideo nihil est penitus quod egeat aliquo ulterius, quando ponitur finale rerum. Ex his igitur quæ dicta sunt, satis palam est quod contrarietas finalis quædam est distantia. Cum autem contraria dicantur multipliciter, sequitur quod id quod finaliter est, ita sicut dictum est, quod habet maximam distantiam. Sunt enim contraria media et extrema, sicut diximus : et hoc est ut si ita dicamus, quod esse contraria insit eis quæ maxime et finaliter distant.

Tazr.et com. 13.

Ex his enim quæ ibi dicta sunt, scitur quæ sunt eadem genere vel diversa. Patet igitur ex dictis, quod contrarietas quædam est differentia. Quia vero differentiæ contingunt ea quæ sunt ab invicem differentia plus et minus, oportet quod aliqua maxime sint differentia, quæ maxime distant a medio contactu in quo se differentiæ contingunt : et hoc est id in quo sunt potestate materiæ, et hoc est utriusque subjectum : illud enim dividentes separantur ab invicem secundum hanc maximam differentiam quæ maxime distat secundum esse contrarietatis ; unde contrarietas est duorum sub uno genere differentium maxime distantia : et hoc est verum de pura et prima contrarietate. Quia vero distantia est in spatio loci per se, propter hoc contrarietas in loco causa est contrarietatis in aliis : et ideo ponitur distantia ut causa in diffinitione contrariorum universali. Et hujus causam nos jam assignavimus in libro de Natura loci et locati et in Cælo et Mundo. Quia vero contrarietas maxima est differentia, et maxime distans, palam erit ex inductione : ea enim quæ genere distant, non proprie habent maximam ab invicem distantiam, eo quod non habent viam et spatium quo moveantur ab invicem : maxime autem distantium via est communis media : et

<--- Page Split --->

nisi simplicia ei extrema : et sic non potest opponi unum nisi uni simplici.

Si autem quis objiciat, quod hoc in Objectio bonis. Ethicis dicitur fallax signum, quia unum quod est voluntarium opponitur duobus involuntariis : uni quidem per ignorantiam dicto, reliquo autem per violentiam. Dicendum, quod in veritate per Solutio. maximam distantiam non opponitur nisi unum uni, sicut probatum est : sed quia duo continet in se omne voluntarium : omnis enim voluntas est in ratione appetitus existens quidam : et ideo per formam rationis opponitur involuntario per ignorantiam, et per formam appetitus opponitur involuntario per violentiam : et sic inter quatuor formas, rationis videlicet et ignorati, et appetitus et violenti sunt duae distantiae maxima : et in utraque opponitur unum uni tantum.

Quod autem diximus, quod localis distantia prima est distantia contrarietatis, secundum quosdam habet calumnias : quia cum primum genus quod est subjectum et causa omnium aliorum, sit substantia, videtur quod contrarietas quae est in substantia, sit prima contrarietas et causa contrarietatum aliarum : et sic non videtur esse prima contrarietas quae est secundum situm et locum. Sed haec et similia non difficile est solvere : quia cum dicimus locum esse generationis principium, et contrarietatem quae est in loco, esse causam aliarum contrarietatum, non accipimus locum ut spatium mathematicum, sed potius corpora quae sunt locus locans alia corpora physica : et sic substantiae quaedam locantes et qualitates activas et passivas dantes corporibus locatis in ipsis : et ideo secundum rationem accepta prima contrarietas est quidem generis primi quod est substantia. Si autem secundum esse accipiatur, tunc est prima contrarietas loci superioris et inferioris secundum differentias suas, sicut diximus in libro de Natura loci et locati : hoc enim modo locus generationis est principium generationis quemadmodum et pater, sicut dixit Porphy-

His autem sicut dictum est existentibus, palam est quia tali genere oppositionis plura uni opponi vel contraria esse possibile non est. Et hujus causa est et ratio, quia ultimo nihil est ulterius : quia quod per superabundantiam dicitur, convenit uni soli : nec potest esse, quod una distantia ab una parte plura habeat ultima ad quae terminetur : et hoc quidem est verum, si vera est contrarietas distantia vera duorum terminorum, et unum et finale est terminus ex parte una. Si vero hoc est in loco in quo prima est contrarietas, tunc necessarium est quod etiam aliorum contrariorum sint veri et simplices ultimi termini. Finalis enim differentia est illa quae plurimum differt : quae cumque enim sunt genere differentia, illa non est exterius extra distantiam accipere in specie sua : quia illa sunt non habentia viam, sicut paulo ante diximus : ostendimus enim quod ad ea quae sunt extra genus, non est differentia horum quae per distantiam continuam habent viam ad invicem : haec enim distantia quae contrariorum est, continuae via est, et in eodem genere ea quae sic plurimum distant, sunt contraria : maxima namque distantia horum, sicut saepius diximus, est finalis : et finalis est, quae in eodem susceptibili plurimum differt : contrariis enim una et eadem est materia. Nec sunt plurimum differentia, nisi ea quae sunt sub eadem potentia materia : et haec non possunt esse

<--- Page Split --->

rius t. Cum autem dicitur, contrariorum maxima est distantia in eodem susceptibili, accipiuntur ambo contraria ut actus pueri educti de potentia susceptibili, quod medium est inter ea et aequaliter se habens ad utrumque in quo sunt simul in potentia, sed non in actu, et utrumque in potentia est ad reliquum, sicut statim patebit in sequentibus.

CAPUT V.

De oppositione privationis et habitus, et qualiter contraria sunt privative opposita.

Text, et com. Prima autem contrarietas in quolibet 15. genere est habitus et privatio : et hujus causa est, quia in omni genere prima principia eorum quae sunt in genere, sunt potentia et actus : potentia autem sub privatione existens privatio nominatur : quorumcumque enim contrariorum alterum est vilius et minus nobile, hoc secundum privationis modum determinatur, sicut frigidum ad calidum privatio est, et album ad nigrum : de hoc autem saepe in pluribus locis determinatum est a nobis. Non tamen omnis privatio alterum est contrariorum. Multipliciter enim dicitur privatio, sicut in quinto distinximus. Sed illa privatio est contrariorum, quae est finalis secundum maximam distantiam : hoc enim supponit illam esse inter extrema : alia autem contraria quae contrarietatis nomen et rationem participant per ista et secundum ista, contraria vocantur per aliquam ad ista analogiam : quaedam enim dicuntur contraria, quia habent in se ista finalia contraria et componuntur ex ipsis, ut media inter album et nigrum : quaedam

autem dicuntur contraria, quae faciunt aut sunt poemata sive operativa ipsorum: alia autem dicuntur contraria, quia sunt de perfectione et mutatione istorum : et similiter se habet ratio aliorum quae dicuntur contraria. Quamvis autem sicut ante dictum est, opponantur contradictoria et privative opposita et contrarietas et ea quae sunt ad aliquid, non tamen haec omnia generâ similem habent modum oppositionis : palam enim est, quod primum genus horum oppositorum quidem est contradictio, et contradictoria sunt extrema entis : et hoc dicitur primum, quia dividit ens et non ens generaliter respectu omnis subjecti unius : privatio vero secundum quod est genus oppositionis quae est contradictio quaedam circa subjectum determinatum : diximus enim jam, quod si aliquid est quod non habet id quod impossibile est ipsum habere : aut si non habet id quod aptum natum est habere, hoc privatum est aut totaliter, aut non habet illo modo, aut illo tempore quo determinatum est quod habere debet : multipliciter enim jam hoc distinximus, sicut prædictum est a nobis in aliis locis hujus sapientia, in quinto videlicet libro, ubi omnes modi privationum distincti sunt. Palam igitur est, quod privative opposita quaedam contradictio sunt in potentia determinata, aut concepta cum susceptibili determinato, sicut cæcum et videns circa animalis oculum in tempore et modo quo debet habere visum : et quia sicut privatio subjectum sibi determinat cujus constantia supponit, contradictio autem non, ideo contradictionis non est medium secundum se, sed privationis est aliquando medium aliquod : et hoc manifestum inductione. Nam si contradictorie accipiam æquale et non æquale, de omnibus dividunt verum et falsum : omne enim quod est, vel est æquale, vel non æquale est : sed si accipiam privative opposita, sic dicendo, æquale vel inæquale, non de

<--- Page Split --->

omnibus possum dicere : non enim omne quod est æquale, vel inæquale alicui est : sed æquale et inæquale sunt solum dividentia verum et falsum in eo quod est susceptibile æqualitatis et inæqualitatis, et hoc est genus determinatum quod dicimus quantum vel quantitatem. Reducta ergo contraria ad idem susceptibile, accipiunt rationem privationis et habitus, quia privatio et habitus habent medium, et falsa sunt ambo de hoc quod non est proprium susceptibile eorum.

Si igitur generationes omnes et muta- 16. tiones qua sunt ad formam in materia determinata, fiunt ex contrariis : fiunt autem ex contrariis sic quod fiunt ex specie aliqua sive speciei habitu, aut privatione speciei et habitus et formæ,tunc palam est ex hoc ipso, quod contrarietas est privatio quaedam, si omnis generatio est et mutatio talis,sicut dictum est : et præcipue ista quæ de non subjecto ad subjectum, vel de subjecto ad non subjectum : privatio vero quæ est contrarietas, forsan non est privatio omnibus, sed quibusdam, sicut diximus. Causa vero est, quia multipliciter contingit privari privatum, sicut sæpe determinatum est : ea enim sola contraria sunt proprie, ex quibus sunt ad invicem mutationes ultimorum et maxime distantium : et illa sola sunt privationes ad invicem. Hoc autem palam fit per inductionem : omnis enim contrarietas quæcumque supponatur inducendo, habet alterum contrariorum ut privationem et potentiam. Non tamen hæc oppositio est similiter et æqualiter omnium, sed potius generis determinati : inæqualitas enim non est inæqualitas omnium, sed æqualitatis tantum est privatio. Similiter et dissimilitudo non est privatio omnium, sed similitudinis tantum : et sic malitia non est privatio nisi virtutis, et sic est in omnibus aliis per privationem dictis.

la adjecta determinatione : aliud autem dicit privationem cum determinatione temporis, sicut imberbis in tempore adolescentiæ post pubertatem : et ideo puer non est imberbis. Aliud autem dicitur privativum in aliquo membro : unde lapis cæcus non dicitur, vel claudus, velsurdus. Aliud etiam dicitur secundum aliquam ætatem determinatam, ut catulus cæcus post novem dies. Et aliquid diciturprivatum in aliquo proprio sibi conveniente. Et aliquid dicitur privatum tempore, sicut claudus qui non habet rectas tibias, in quocumque tempore non habet : et propter hoc horum quæ privative opponuntur et contrarie, est aliquando medium aliquod : unde videmus quod est homo qui neque bonus neque malus est bonitate et malitia in civilibus, sicutis qui incivilis est et rusticus. Aliquorum autem privative oppositorum non est medium circa proprium susceptibile, sicut paris et imparis circa lineam. Amplius autem eorum quæ habent medium, alia habent medium determinate suppositum et diffinitum : alia autem non, sed medietas eorum est determinata et indiffinita. Ex omnibus igitur istis palam est, quia semper alterum in contrariis dicitur secundum privationem.

CAPUT VI.

De mediate et immediate oppositis, et qualiter unum uni vel duobus vel pluribus opponitur.

Ex omnibus autem his quæ dicta sunt, Text.et com, 17. hoc est intelligendum, quod sive unum et multum principia sint aliorum contrariorum, sive genera, hæc duo sufficiunt : quia ad unum reducitur unum contrariorum, et alterum ad multum : et hoc diversificatur secundum diversitatem go-

<--- Page Split --->

nerum, sicut superius in hoc eodem libro ostendimus : sufficiunt autem ideo ista pro principiis vel generibus sumpta : quia omnia alia referuntur ad ista per idem quod causatur ab uno, et diversum quod causatur a multo vel pluri. Quoniam vero, sicut praedeterminatum est, unum uni est contrarium, forsan dubitabit aliquis quomodo potest opponi unum ad multa, cum multa non sunt unum, nec una natura aliqua: et quomodo potest esse quod aequale opponitur magno et parvo, quae non sunt unum. Quarentes per hanc dictionem, utrum, semper ponimus eam in contrapositione et tali contrapositione, quae dividendo infert alterum per responsionem. Dicimus enim quarentes de contrariis, ut utrum hoc est album, aut nigrum ? ut quarentes in contradictione per utrum, dicimus, utrum est hoc album, aut non album ? et quarentes in privative oppositis, dicimus, utrum est hoc caecum, aut videns ? et in ad aliquid quaerentes, dicimus, utrum est hic pater, aut filius ? Sed de his quae sibi non contraponuntur non dicimus quarentes per utrum. Non enim dicimus quarentes, utrum hoc est album, vel homo ? quia neutrum potest esse, et utrumque potest esse. Non ergo in talibus non oppositis quærimus per utrum, nisi per accidens, ex suppositione intentionis dicimus se aliqua habere ad aliquid unum ut opposita, licet opposita non sint, sicut dicimus, utrum venit Cleon, aut Socrates ? intendentes quod alter, et non reliquus, nec uterque debet venire : tunc enim divisim ut contraria Cleon et Socrates se habent ad venire : hoc tamen secundum necessitatem non est verum in aliquo genere, quod alterum talium semper inferatur sine reliquo : et hujus causa est, quia non sunt opposita, Socrates et Cleon, sed ex suppositione per accidens hoc idem evenit in talibus quod evenit in oppositis. Sola enim opposita proprium habent hoc quod non contingit ea simul secundum actum existere : et hoc proprio oppositorum utitur sic interrogans quando

dicit, quis eorum venit, Cleon, aut Socrates ? posito quod non ambo simul venire possint, et ignoretur quis eorum veniat. Si enim daretur quod contingeret eos simul venire, derisio esset interrogatio per utrum, quando dicitur, utrum venit Socrates, aut Cleon ? Si vero etiam ita se habet in omni interrogatione facta per utrum, tunc omne de quo interrogatur per utrum, similiter et secundum unum et eumdem modum incidet in contrapositionem, quae est in genere contrariorum unius et multi sicut si interrogarem, utrum uterque simul veniunt, aut alter ? et attendantur oppositio inter utrumque quod est plura, et alterum quod est unum supposito, quod haec oppositio quaeratur.

Si autem sicut jam bene determinaText, et com. 18. tum est, interrogatio quae est ipsius utrum, semper est in oppositis, videmus autem quod quaeritur, utrum aliquid sit majus, aut minus, aut aequale ? tunc quaeramus, quae sit contrapositio aequalis ad ea quae sunt majus et minus. Non enim alteri soli est contrarium, ut videtur, per naturam interrogationis factae per utrum, nec ambobus potest esse contrarium, ut videtur secundum praedicta, ubi probatum est unum uni esse contrarium. Quod enim ambobus sit contrarium, videtur ex hoc quod non magis aequale videtur opponi majori quam minori. Amplius autem si dicat aliquis, quod aequale opponitur majori et minori per rationem inaequalitatis quae est in utrisque : tunc quaeramus quomodo aequale contrarium est inaequali ? aut enim hoc quod dico, inaequate, erit in pluribus, ita quod significet plures naturas quae sunt convenientes divisim majori et minori, aut est in uno, ita quod significet unam naturam, qua opponatur utrumque illorum in una communi natura : et si dicatur quod inaequate significet unum et idem, quae est una natura simul in ambobus, tunc sequitur quod sit op-

<--- Page Split --->

positum ambobus. Illa enim natura una non est potentia subjecti, eo quod illa nulli opponitur : erit igitur hæc natura formæ et actus per quam opponitur majori et minori : et ex hoc sequitur quod inæquale sit, nec majus, nec minus : et quod nec minus, est æquale : ergo inæquale est æquale, quod est impossibile.

Si autem æquale dicatur duas naturas significare, quarum una convenit majori, et altera minori, adhuc quidem juvat negatio, et inducit ut hoc dicant illi qui dicunt inæquale esse dualitatis majoris et minoris : sed ex hoc sequitur quod unum quod est æquale, duobus est contrarium, quæ ut ducæ naturæ assignantur in eo quod est inæquale per negationem inæqualitatis, hoc est contra hoc quod jam subtiliter determinatum est, quod tantum unum uni opponitur : impossibile est igitur unum duobus opponi. Amplius æquale medium quoddam videtur esse magni et parvi : et ex hoc iterum alia oritur difficultas : videtur enim quod contrarietatis nullum sit medium prorsus, quia ex diffinitione contrarietatis quæ supra posita est, videtur non posse esse mediatio aliqua contrariorum : quæcumque enim esset mediatio illa, non esset, nec esse posset distantiae finalis : sed potius illa distantia quæ mediationem habet, semper habet medium aliquid propinquum, et illud semper sumet participando extrema secundum diversum modum : quæ autem sic sibi mediando appropinquant, non maxime distant. Cum igitur contraria maxime distent, contraria non videntur esse, quæ medium habent : et sic multa privative dicta non sunt contraria : quod iterum est contra superius disputata. Restat igitur quod æquali opponatur inæquale, aut sicut negationi æqualitatis, aut sicut privationi ejusdem : et sic utrum uni opponatur. Sed hoc iterum videtur stare non posse, quia non videtur æquale opponi tantum alteri, sed duobus ambobus.

Dicatur ergo ratio quare magis opponitur magno quam parvo : oportet igitur quod negatio ejus quod dicitur inæquale, quæ est privativa, sit horum amborum quæ sunt majus et minus : et ideo per prius et rationem simpliciter dicitur inæquale ad utrumque, et non ad unum per alterum. Dicimus enim quærentes per utrum, utrum hoc est majus vel æquale, aut utrum est hoc æquale vel minus ? et hoc quidem est verum : quia æquale dicit medium excedentis et excessi. Medium autem in eo quod medium, forma est comparata ad duo : et ideo duo habet opposita, nec impedit quin contraria maxime distent, quamvis habeant media : quia medium non impedit distantiam extremorum. Sed unum aliquando medium Medium non impedit explus distat ab extremo secundum oppositremorum distantiain. tionem generis, quam extremum ab extremo, sicut est in proportionibus et in his quæ pertinent ad electionem : quia medium duarum malitiarum est virtus quæ in genere boni, et ducæ malitiæ amba sunt in genere mali, secundum quod bonum et malum sunt genera eorum quæ secundum mores determinantur. Nihilominus tamen extrema secundum potentiae distantiam et extensionem ejus maxime distant : et hæc potentia est proportio susceptibilis et subjecti ad actum contrariorum : quia cum medium symbolum habeat cum extremo, facilior est transmutatio a medio ad extremum, quam ab extremo ad extremum : et ideo major est distantia extremi ad extremum, quam extremi ad medium, vel e converso. Medium enim est, in quod prius venit transmutatum quam in extremum, sicut dictum est in VI Physicorum.

Attendendum autem est, sicut et supra diximus, quod privatio habens medium, non est semper quæcumque causa : sed oportet quod sit generis determinati : non enim verum est quod omne ens omni enti sit æquale, vel majus, sed tantum illud in quo aptum natum est esse æquale, et majus, et minus : est enim æquale alteri, quod neque ad ipsum magnum,

<--- Page Split --->

neque parvum est, sed est aptum natum esse aequale sibi, et magnum esse, et parvum : et aequale quidem opponitur ambobus illis, prout ipsa sunt negatio privativa significata per inaequale : quapropter etiam tale oppositum mediatum est, sicut etiam in moribus, quod neque malum est, neque bonum, opponitur et bono et malo : sed medium tale in proportionatis ad invicem et contrariis est innominabile et multipliciter dicitur : et hoc est necessarium, quia non est unum tantum medium secundum unicam proportionem tantum susceptibile contrariorum, sed secundum multas et indefinitas : et ideo magis et significantius dicitur per abnegationem utriusque extremorum, sicut si medium inter album et nigrum dicatur, quod nec est album, neque nigrum : hoc enim medium non dicitur unum tantum unicae proportionis et participationis extremorum, sed dicitur modo quodam infiniti, sicut colores medii in quibus ipsa dicitur privativa negatio, quando dicitur, neque est album, nec nigrum : hoc enim est necesse, aut subalbum esse, aut pallidum, aut tale aliquid medium. Et ex hoc patet, quod illi qui opinantur quod omnia media oporteat propriis dici nominibus, non recte corrigunt dictionem quando medium nominatur per abnegationem extremorum. Opinantur enim illi, quod si medium nominetur per abnegationem extremorum, quod inter quaecumque quocumque modo ab invicem separata multa hoc modo possunt dici media : si enim hoc verum esset, tunc inter pedem et manum, quae sunt membra distantia in corpore, est medium, quod neque pes, neque manus : hoc enim dicunt, quia et id quod neque bonum est, neque malum, est boni et mali medium : et hoc dicunt quasi talia media sint aequaliter omnium est, et non determinent sibi genus determinatum : hoc autem, sicut jam ostendimus, non est necesse accidere : eorum enim quae sunt opposita quae significantur in negatione quaest medium quod estinter

ea, est aptum natum esse distantias, quae sunt generis determinati : hae enim sunt extensiones potentiae determinatae : aliorum vero non est talis differentia distantiae ab invicem, eo quod quorumdam congregationes et coelementationes sunt in alio quodam genere, neque cum istis habent unum subjectum : et ideo nec ad invicem habent proportionem, neque mutantur ad invicem.

CAPUT VII.

De solutione dubitationis qua est de oppositione unius et multi.

Est autem similis cum inductis dubi- 20. tatio : si enim detur quod multa simpliciter opponuntur uni, sequitur impossibile et inconveniens. Sequitur enim quod unum erit aut paucum, aut pauca, quod est inconveniens. Si enim multa paucis opponuntur, et unum uni tantum opponitur, oportet quod unum sit paucum : et ex hoc sequitur quod unum sit plura, quia omnia pauca sunt plura. Amplius si concedatur quod duplatio est multiplicatio, tunc sequitur quod duo sunt multiplex : ergo multa : et ex hoc sequitur, quod unum paucum : quia si duo sunt multum, cum non possint esse multum, nisi ad unum : omne autem multum dicitur opponi pauco : ergo unum est paucum ad quod dicitur multum, quod est duo : nihil enim est paucius duobus nisi unum. Amplius sicut breve et productum sive longum se habent ad longitudinem, sic ad pluralitatem se habent multum aut paucum : sed in longitudine tam breve quam productum est linea et non punctum : ergo in pluralitate tam multum quam paucum est pluralitas : ostensum est autem, quod unum est paucum :

<--- Page Split --->

ergo unum est pluralitas, quod est absurdum.

Amplius hoc quod est multum et multa, simul est quoddam multum pluralitatis : hujus enim non est instantia, quin semper multum sit multa, nisi in quodam continuo humido et indeterminato, sicut est aer et aqua : quia aqua est multum et non multa pluralitate aliqua, sed in numeris semper quod est multum, est multa pluralitate : sed secundum hoc paucitas erit pluralitas quaedam : et quia paucitas etiam est pluralitas, et quod est paucum hoc modo, est pauca : et ex hoc sequitur quod unum sit pluralitas quaedam, si conceditur unum esse paucum : necessarium autem est concedere unum esse paucum, si concedatur duo esse multa, sicut ante probatum esse videtur : et hoc est inconveniens. Sicut autem diximus, multum dicitur aliquando multa, et aliquando multum dicitur differenter a multis, velut aqua quae dicitur multa aqua, et tamen non dicitur multa pluralitate. Sed in his quae sunt multa pluralitate, sunt ea quae sunt divisibilia in actu plura vel diversa, et dicuntur multa tantum uno modo : et hic modus est, quod pluralitas habens excedentiam ad aliam pluralitatem, dicitur multa respectu ipsius : aut si habet pluralitas illam excedentiam simpliciter quae est excedentia enormis ad aliam pluralitatem : e contrario autem dicitur paucum, quod est pluralitas defectum habens, aut simpliciter, aut respectu alterius pluralitatis excedentis eam : et utrumqüe istorum est tanquam numerus, aut tanquam id quod non opponitur nisi uni : subjectum enim multi et pauci non habet oppositionem nisi ad unum : eodem enim modo dicimus multum et multa, sicut dicimus unum et una, aut album et alba. Omnia enim haec aliter et aliter dicuntur in generibus diversis, sed in genere numeri habent se sicut dictum est : et tunc ex hoc solvitur inducta quaestio : quia sicut mensurabile dicitur ad metrum, et ad metrum quod

est mensurabile, et ad mensurabile, sic ad invicem dicuntur multiplicationes : omnis enim numerus est quaedam multa, et sic numerus est unum, sicut mensuratum est unum. Omnis enim numerus mensurabilis est uni quod numerat ipsum : et etiam est omnis numerus compositum quoddam uni mensuranti : sed non omnis numerus est compositus ex pauco : quia duo est numerus, qui nec componitur ex multis nec ex paucis : tamen tria sunt quae sunt unum paucum et multum : et inter hoc unum est tantum metrum : sed paucum est et metrum multi et mensuratum uno, multum autem simpliciter est mensuratum. Secundum praedicta duo quae sunt pauca simpliciter sunt multa, hoc modo duo dicuntur multa esse pluralitas non habens excedentiam : duo enim est numerus non habens excedentiam ad aliquid quod sit numerus, et non habens excedentiam simpliciter. Non enim est excedentia duo, sed potius duo sive dualitas est primum quod in numeris est pauca simpliciter : binarius enim est primum in numeris simpliciter defectum habens in pluralitatis excessu. Propter quod etiam non recte affirmavit Anaxagoras suam positionem dicens, quod simul sunt omnes res simpliciter et sunt infinitæ parvitate : loco enim parvitatis debuit dixisse paucitate : quia paucitas est passio pluralitatis, et non parvitas : non enim sunt finita homogenia quæ ponit Anaxagoras : quia paucum neque propter unum, ut dicunt quidam, neque propter duo. Quod autem non propter unum, patet : quia paucum est plura. Quod autem non propter duo, palam est, quia duo est multum quoddam, et multum opponitur pauco. Hoc autem ante determinatum est.

Dicamus igitur quaestionem solventes, Text. et com. 21. quod unum opponitur multis per respectum, sicut metrum opponitur ei quod mensuratur : aliqua autem sunt ad aliquid per accidens, ut illa quaecumque

<--- Page Split --->

non secundum se sunt ad aliquid per hoc ipsum quod sunt, sed potius quia alia quaedam relata sunt ad ipsa. In his enim relatio est in altero extremorum tantum secundum esse, et in reliquo est tantum secundum rationem : est autem a nobis divisum in quinto hujus sapientiae libro 1, quia ea quae sunt ad aliquid, dupliciter sunt ad aliquid. Alia namque sunt ad aliquid sicut sibi per oppositos respectus contraria sive contra opposita. Alia vero dicuntur ad aliquid non per oppositos respectus, sed per respectum unius quod est ad alterum, et non e converso, sicut scientia ad scibile respectum habet, et non convertitur : unde scibile est ad aliquid, quia aliud aliquid ab ipso dicitur ad ipsum. Unum vero nihil prohibet esse minus aliquo ut duobus, sed non propter hoc sequitur, quod sit paucius aliquo : quia non sequitur, si est minus, quod sit paucum : pluralitas enim quasi quoddam genus est numeri : numerus enim est pluralitas mensurabilis uno : unde etiam unum et numerus opponuntur, non ut contrarie, sicut innuunt objecta, sed potius, sicut dictum est, ut quaedam ad aliquid dicta, quorum unum respectum habet ad reliquum secundum esse, et reliquum non est ad illud nisi secundum dici et secundum esse absolutum : non enim ei opponitur numerus et multum, nisi in quantum est mensurabilis numerus : et multum nec unum opponitur multo et numero, nisi in quantum est metrum : propter quod non sequitur quod omne quod est numeri per aliquem modum, sit numerus : quia unitas est numeri, est enim metrum, et tamen unitas non est numerus. Si quid enim indivisibile est, numeri quidem est, sed non numerus. Similiter ad aliquid dicta est scientia ad scibile, sed scibile ad scientiam non reddunt per relationem illi qui bene naturam relativorum considerant. Videtur tamen aliquibus scientia metrum esse, et quod scibile sit mensuratum :

sed e contrario est secundum veritatem : et ideo accidit per consequentiam, quod omnis scientia est scientia scibilis, sed non omne scibile est scientiae : quia modo quodam scientia mensuratur per scibile : unde scientiae numerantur secundum scita : et sic opponitur unum et multum, ita quod multum est ad unum ut ad metrum suum : pluralitas autem non est contraria pauco, sicut genus non est contrarium speciei : sed hoc est quod multa est, sicut pluralitas excedens ex pluralitate aliqua superexrescente : et sic nec unum omni modo est contrarium pluralitati nisi secundum formam, sicut dictum est : quia pluritas est quid divisibile : unitas vero est quid indivisibile : unde multitudo et pluralitas sunt ad aliquid sicut scientia refertur ad scibile. Aliud autem est quod unum non secundum se ad aliquid est, sed sicut metrum : et hoc est ad aliquid secundum dici solum : et hoc accidit ei in quantum est metrum : multum autem et paucum opponuntur ad aliquid, ita quod utrumque est ad reliquum, eo quod unum dicit excessum, et alterum dicit defectum : et haec sunt verissime ad aliquid secundum oppositos respectus. Si autem est contrarietas inter unum et multa, hoc non est nisi gratia formarum, sed verissime sunt opposita ut ad aliquid dicta, sicut jam dictum est. Et per hoc patet solutio dubitatorum.

CAPUT VIII.

In quo probatur, quod media ejusdem generis sunt cum extremis, et quod componuntur de ipsis.

Quomodo vere jam ostendimus in ante 1ext et com habitis, quod contrariorum contingit esse

<--- Page Split --->

medium, sequitur necessario quod medium contrariorum et ipsa contraria quorum est medium, sint in eodem genere : hoc autem patet ex ipsa medii ratione. Medium enim illud dicimus esse, in quod prius necessarium est permutari id quod permutatur quam in extremum, sicut quod permutatur ex gravi, quod est hypate, dictum est ad hoc quod est acutissimum in cantu, si continue transit de extremo ad extremum, oportet quod continue veniat per minimas differentias et rationes mediorum qui sunt medii ptongi sive soni.Quod autem dico, quod hoc est: verum si continue transit, ita dictum est quia in continuo transitu sunt quaedam media secundum naturam et potentiam omnia, sed non ut in actu distincta, sicut etiam in Physicis determinavimus, quod in quolibet motu sunt media secundum potentiam infinita : sicut enim in colore quando est continua mutatio ex albo in nigrum, profecto prius venit in punicum, et plumbinum, et omnes alios medios secundum esse materiale acceptos. Et hoc secundum unam similitudinem est in omnibus aliis in quibus est continua mutatio ab extremo in extremum : non enim contingit permutationem fieri ex uno genere in aliud genus, nisi secundum accidens : sicut si dicamus ex colore aliquo permutationem in figura non quidem per se, sed quia ex alteratione coloris simul et figura permutatur, sicut etiam mutatur figura, quando nix liquescit in aquam : et hoc est secundum accidens : et ideo inter genera diversa per se non est medium : quia duo genera diversa in quantum hujus sunt duapotentia, ex quibus extenditur oppositio formarum, qua est secundum speciem : et licet ad diversitatem generum sequatur diversitas specierum, tamen haec non est alia de causa, nisi quia negata potentia negatur et actus : et ideo non sequitur, si non sit permutatio inter genera, quod non sit permutatio inter species : sed si est permutatio inter species unius generis, sequitur quod omnia media sunt

de genere illo in quo sunt extrema. Igitur necesse est, quod media et extrema quorum sunt media sint in eodem genere : omnia autem media sunt media quorumdam oppositorum, inter qua est permutatio : non enim est permutatio per se nisi inter opposita. Et hac ratione iterum apparet, quod impossibile est quod aliqua sint media nisi oppositorum : et ea quod sunt ejusdem generis, minus sunt opposita : quia si essent media aliqua non de natura oppositorum, tunc cum per media sit permutatio, posset esse permutatio ad non opposita : quia cum motus sit via et fluxus quidam, non ducit ad extremum, nisi quod est de natura medii : oppositorum autem qua sunt opposita secundum contradictionem, non est medium aliquod : contradictio enim est contrapositio quaedam, cujus altera quaecumque pars est semper et aeternaliter vera et non permixta cum falso : et si daretur quod altera pars non esset semper sic impermixta, sequeretur quod contradictio non nullum medium haberet : et sic contradictio non divideret verum et falsum : qua omnia in quarto hujus sapientiae libro reprobata sunt. Inter contradictoria igitur non est motus, sed mutatio quae finis motus est, non motus, sicut in Physicis dictum est. Cæterorum vero qua per contrapositionem opponuntur, quaedam sunt ad aliquid, quaedam opponuntur privative, et quadam contrarie : sed inter ea qua sunt ad aliquid, quaecumque cum oppositione ad aliquid non sunt contraria, non habent medium. Causa vero est, quia quaedam relativorum non sunt in eodem genere : sicut enim diximus, aliquando unum ad aliquid dictorum esse relativum secundum suum esse, et non secundum reliquum : et tunc non sunt in eodem genere : et habitum est supra, quod de genere in genus non est permutatio : quid enim posset etiam fingi medium scientiae et scibilis, per quod est motus de scientia ad scibile sive scitum ? In aliis autem relativis qua ambo in eodem ge-

<--- Page Split --->

nere sunt, non potest esse motus: quia sicut diximus in ante habitis, motus est de potentia ad actum: sed duo opposita secundum relationem sunt duo actus, quorum neutrum est in potentia ad alterum, sed posito uno ponitur et alterum. Sed si qua relativorum sunt contraria vel privative opposita, illa habent medium, sicut magni et parvi medium est aequale.

tur talis differentia constitutiva est sicut albi et nigri, est talis prioritas ad media, et per tales differentias primas : albedo quidem est color disgregativus, nigredo autem est color congregativus. Et ipsæ differentiæ quæ sunt priores in genere coloris, sunt disgregatio et congregatio : et illa contraria quæ illis differentiis constituuntur, sunt priora et simpliciora : illa autem quæ sunt contraria sive contrarietatis modo differentia, sunt magis contraria quam illa quæ non sic differunt primis differentiis. Reliqua autem sunt media et secunda, quæ secundum ordinem naturæ sunt mixta sive composita ex genere differentiarum extremarum, sicut patet in omnibus coloribus qui sunt medii. Illi enim sunt albi et nigri secundum compositionem diversam. Igitur cum compositum sit in genere componentium, oportet quod medii colores dicantur esse de genere in quo sunt albi et nigri. Est autem hoc genus color, et est color ex quibusdam differentiis primis constituentis contraria : hæc autem quæ sunt media, non sunt contraria prima, sed potius sunt ex primis. Sin autem hoc negaretur, et diceretur quod media constituuntur ex simplicibus primis et genere, tunc sequitur quod nullus sit medius, sed omnes extremi : et sic quilibet mediorum erit albus vel niger color, quæ sunt extrema. Oportet igitur dici quod diversa media sunt primorum contrariorum, et hoc est necessarium : et secundum prædicta primæ differentiæ essent disgregativum luminis et congregativum : hæ enim differentiæ primæ sunt quærendæ, per quas media constituantur secundum compositionem. Quæcumque vero sunt vere et simpliciter contraria in genere aliquo, illa non sunt composita ex aliquo mediorum suorum. Necessarium est enim, quod illa quæ sunt in eodem genere composita, componantur ex compositis et simplicibus ejusdem generis, aut quod maneant incom-

Si autem, sicut ostensum est, media contrariorum sunt in eodem genere, tunc sequitur necessario quod componantur ex eisdem contrariis, quorum ipsa sunt Compositio media. Dico autem componi medium dumedii ex extremus pliciter 1 : aut enim componitur ad actum duplex. et formam medii ex formis contrariorum, sicut in coloribus mediis : aut componitur ad potentiam et virtutem medii et non ad actum, eo quod participat aliquo modo virtutes extremorum et non actum, sicut est in medio spatii et situs : et sicut est in qualitàtibus quæ non habent medium secundum actum. De hoc tamen alibi a nobis determinatum est : talium enim mediorum et contrariorum, aut est aliquod genus commune, cujus potentia extenditur in illa : aut nullum est genus eorum. Non potest autem dari quod nullum genus sit talium : et si dicatur quod ipsorum sit aliquod genus, oportet dari quod aliquid sit prius mediis in genere illo : quia licet species coæquævæ sint in genere secundum quod sunt species, tamen quando genus secundum esse accipitur, et ea quæ sunt sub genere sunt contraria et media, minus erunt extrema non coæquæva mediis, sed principia eorum et causæ : et sic in genere est aliquid ante media : sed constat quod extremorum contrariorum differentiæ quæ priores sunt mediis, sunt constituentes et facientes species contrarias quæ sunt quasi generis species : ex genere enim et differentiis constituitur species. Quibus igi-

<--- Page Split --->

posita et simplicia. Illa vero quae sunt priora contraria, sunt incomposita, sive non composita ex invicem, et ideo sunt principia aliorum. Sed quae sunt media, aut omnia sunt composita, aut nullum, cum una et eadem ratio sit de omnibus quae supra dicta est, quod videlicet medium est, in quod primum venit id quod mutatur quam in extremum : constat autem hoc esse falsum, quod nullum medium sit compositum. Dabitur hoc ergo esse verum, quod omne medium compositum est ex ejusdem generis extremis : ex contrariis enim per compositionem fit aliquid : et ideo transmutatio fit prius in medium quam in extremum : medium enim erit uniuscujusque contrarii, aut majus, aut minus : eo quod nihil per aequalitatem componitur ex contrariis : quia si aliquid per aequalitatem extremorum componeretur, illud secundum aequales virtutes haberet contraria : et cum nullum aequaliter dominetur super alterum, esset illud compositum incorruptibile. De hoc autem diximus in libro secundo Peri genesees 1, et ostendimus inconvenientia quae sequuntur ad dictum ejus qui dicit medium ex aequalibus constare extremis : medium ergo est et maxime medium motus et contrariorum, quod secundum magis et minus habet contraria extrema. Medium enim motus semper unum extremum habet in accipiendo, et alterum in abjiciendo : et id quod habetur in accipiendo, secundum virtutem fortiorem habetur, quamvis in principio motus et juxta principium minus habeatur secundum formam. Omnia igitur quae sunt media, sic sunt composita : sicut enim diximus, quidquid est unius quidem magis, alterius vero minus est compositum : et est in illis quorum dicitur esse, ita quod sit unius quidem magis, alterius vero minus. Quia vero inter contraria ejusdem generis immediati non sunt diversa priora, eo quod prime differentiae unius ge-

neris non sunt nisi due, tunc oportet quod omnia media sint ex duobus contrariis primis quae sunt media ejusdem generis : propter quod etiam subcontraria sive contraria inferiora contenta sub primis et media oportet esse ex contrariis. Dico autem contraria inferiora, quae non sunt pure prima, sed sunt juxta prima, ut salsus et pinguis in saporibus sunt juxta amarum et dulce. Palam igitur ex dictis est, quod omnia media sunt in eodem genere cum his quorum sunt media, et quod omnia media componuntur ex extremis.

CAPUT IX.

De oppositione differentiarum primarum quae sunt in eodem genere.

Diversum vero specie est, quod ab ali- 24. quo est diversum, ita quod ipsam suae diversitatis causam habet ab ea differentia quae facit diversitatem dividendo potentiam generis : et oportet ut hoc quod sic per divisionem diversificatur, insit ambobus diversis : et hoc est sicut si dicam, quod hoc genus, animal, per divisionem diversum est specie, oportet quod ambo dividentia ipsum sint animalia : necessarium est igitur, quod in eodem genere sint quaecumque diversa specie sicut per divisionem ab uno genere prodierunt. Tale namque hoc voco genus, quod ambobus dividentibus unum et idem dicitur per praedicationem esse, et non secundum accidens, habens potestate differentiam divisivam generis et constitutivam speciei, sive illud generis sit sicut materia, in cujus potestate est actus, sive sit animal, sicut forma communis quae nihil diffinit, sed per diffe-

<--- Page Split --->

rentias in species determinantur. His enim duobus modis sumitur genus proprie, ut in quinto hujus sapientiae libro determinatum est : ad diversitatem enim non sufficit, quod diversum non sit nisi aliquid commune prædicatum de ipsis : sed oportet etiam adesse aliud utrique, quod facit diversa esse secundum actum : et ista diversa oportet esse hoc animal ipsum quod est commune, non secundum esse, sed secundum rationem prædicati substantialis : oportet enim esse hoc quidem equum per equi diferentiam, illud autem hominem per diferentiam constitutivam hominis : propter quod etiam hoc quod est genus, est commune sic diversorum ab invicem secundum speciem : et quando utrumque accipitur secundum se divisum, tunc hoc quidem est tale animal, et illud tale, et non sunt unius speciei, sicut si hoc quidem sit equus, illud vero homo. Et ex hoc concluditur quod eadem differentia quæ sic dividit genus, est ipsius generis diversitas. Dico enim generis differentiam esse illud quod facit diversitatem in genere illo in quantum facit diversum : sed hoc esse idem genus determinando et finiendo ut actus determinat et finit potentiam generis : et hæc differentia pro certo est contrarietas illa prima quæ dividit genus.

Hoc autem palam est ex inductione : omnia namque quæcumque genera inducuntur, dividuntur per aliqua prima et maxime distantia et opposita, sicut cum dico, animal rationale et irrationale : licet enim hoc quod dico irrationale, privatio quædam sit, tamen secundum intellectum dicit illam naturam in qua conveniunt omnia illa super quæ abundat homo per rationem : et sic dicit quamdam potentiam ulterius divisibilem, donec stabit in una specifica quæ forte innominata est, sicut et in superioribus hujus sapientiae determinatum est. Ostensum est autem paulo ante, quod contraria sunt in eodem genere : differentia enim finalis maxime distantium secun-

dum extensionem unam potentiae generis est contrarietas : omnis autem differentia quæ est species faciens differre, est aliquid et alicujus generis : et hoc idem est genus, quod est æqualiter in ambobus specie differentibus. Et ex hoc sequitur, quod omnia contraria sunt in eadem coelementatione categoriæ, quæcumque sunt contraria specie differentia et non genere. Differentia enim specie sunt ab invicem maxime differentia : et hoc quidem non habent genere differentia, ut color, et sapor, et substantia : et ideo compatiuntur se ad invicem, nec habent materiam ad invicem secundum cujus extensionem maxime distent, sicut jam in ante habitis diximus. Specie enim differentium est differentia finalis, quæ maxima est : et talis diversitas non fit eorum quæ simul sunt ad invicem in subjecto uno : oportet igitur quod differentia talis sit contrarietas : hæc enim est diversa esse specie ea quæ in eodem sunt genere habere contrarietatem, quæ sunt ulterius individua per differentias, sicut sunt species specialissimæ, quæ ulterius non dividuntur : quæcumque enim species subalternæ accipiuntur, illæ non sunt distinctæ per ultimum actum, et ideo nihil determinant, sicut nec genus : et ideo illæ differentiæ non sunt ultimæ, sed sunt permixtæ potentiæ generis. Ea vero quæcumque sunt omnino individua entia sicut particularia, nullam habent differentiarum contrarietatem : quia non differunt nisi per materiam : omnes autem contrarietates fiunt in divisione ultimarum differentiarum, et in mediis quæ sunt inter illas, sicut in præcedenti capitulo dictum est : et hoc fit in speciebus ultimis priusquam veniatur ad individua particularia per solam materiam et accidentia differentia. Ex his palam est, quod si aliquid diversorum specie accipiatur in genere aliquo, illud nec idem, nec diversum est aliquid id quod nominatum est genus ejus : et hujus causa est, quia genus nihil distinguit, nec diffinit, et sic nec facit idem, nec diver-

<--- Page Split --->

sum : et hoc aequaliter est omnium specierum convenientium in uno genere. Materia enim ostenditur et cognoscitur negatione formae quae est primo : genus autem est ut materia eorum quorum dicitur esse genus : et ideo sicut potentia materia nec idem nec diversum est ab actu : ita nec genus a specie constituta in ipso genere. Non enim accipitur hoc genus sicut illud quod dicitur ab uno primo patre denominatum, sicut dicitur genus Heraclitum quod ab Heraclito primo patre incepit. Sed illud vocatur hoc genus quod in natura materia est genus et primum subjectum : nec dicitur genus ab ipsa quae non sunt in eodem genere, et differunt genere ab his quae sunt in genere eodem : quia hoc, sicut diximus, non faciunt maximam diversitatem. Specie vero differentia differunt ab eis quae sunt in eodem genere : contrarietatem enim necesse est esse differentiam, et non specie differre, sed facere et constituere ea quae specie differunt : talis enim differentia non inest nisi his solum quae sunt existentia in eodem genere. Differentia autem ista finalis in omni genere facit diversum, ita quod illa diversitas non potest esse in subjecto eodem. Sed tales species sunt aut disparatae, aut contrariae. Qualiter autem differentiae talium quae disparata sunt, sint contrariae, in superioribus a nobis determinatum est.

CAPUT X.

De solutione duarum questionum, quare mas et femina non differunt specie, et quare non omnis contrarietas facit differentiam secundum speciem.

masculinum et femininum videantur esse contraria ejusdem generis, et sunt diversa differentiis contrariis : animal enim masculinum et femininum non sunt diversa specie, cum tamen masculinum et femininum videantur esse differentiae contrariae animalis, non per accidens, sed per se in quantum est animal : non enim insunt hoc animali per accidens, ut albedo, et nigredo, sed potius masculinum et femininum insunt animali in quantum est animal. Et hujus signum est, quia omne animal est masculinum vel femininum, licet in quibusdam animalium speciebus non sit compertum, sicut in anguilla, et in quibusdam parvis pisciculis, et in quibus non nisi femininum invenitur. Sed de his in libro Animalium determinatum est. Est autem alia similis huic quaestio et enuntiatio quae praembula est ad solutionem istius, et tamen fere eadem est isti : est enim generalior, et solutio ipsius dicit causam ex qua determinatur de masculino et feminino particulariter mota quaestio : et haec est quaestio qua quaeritur, quare est quaedam contrarietas quae facit alia et alia, sive diversa et diversa specie, et quaedam est contrarietas quae hoc non facit. Cum enim dividitur animal per pressibile et volatile, ista differentia contrariae sunt, et faciunt diversa animalia specie : album autem et nigrum esse animal non facit diversum esse specie. Quaeramus enim dividentes, quia hoc est ideo, quia aut ista sunt propriae animalis passiones quae sunt gressibilis et volatilis, et non illa quae sunt album et nigrum esse, aut hoc est propter aliam causam. Si enim ideo est hoc, quia sunt propriae passiones animalis, tunc etiam masculinum et femininum debent facere diversa in specie : quia propriae sunt passiones animalis : hoc autem falsum est. Oportet igitur hujus quaerere causam aliam.

Dicemus igitur, quod quaedam ratio formaè dantis esse et rationem est species immediate educta de substantia potentiae generis : et quaedam est quae non est talis,

<--- Page Split --->

sed est species et forma materiae causata ex aliquibus passionibus ejus quae sunt, aut passiones principiorum generantium, aut forte sunt generatum consequentes : et quaecumque quidem sunt rationes formarum quae sunt in ratione diffinitiva extractae de genere sicut actus de potentia, illae contrarietates faciunt diversitatem secundum speciem : quaecumque vero sunt contrarietates quae sunt in supposito in quantum ipsum est conceptum cum materia, et causantur de passionibus materiae, sunt accidentia propria vel communia materiae : et ideo secundum species non faciunt diversitatem, eo quod talis diversitas non a materia est, sed a forma : et ideo albedo et nigredo non facit homines : quia non haec sunt hominum constitutivae differentiae, nec in hominis albedine differentia specificata est ad nigrum hominem : nec nomen speciei est a tali accidentali differentia positum, sed potius ab illa quae formalis est et specifica : compositus enim homo est quasi quaedam materia : sed tamen materia non facit in eo veram et secundum rationem differentiam : homines enim non sunt homines ab hominis materia, sed potius ab hominis forma : et hoc est in eis non divisa nisi secundum accidens, hoc est, secundum esse quod habet in materia : et ideo diversa quaedam materialia sunt carnes et ossa, ex quibus est hoc et hoc. Sed hoc diversum in numero est integrum totum differens ab alio toto integro. Species autem et formae substantiales non sunt diversae per se. Et hujus causa est, quia materialis contrarietas non est in ratione dicente formam dantem substantiam quae est species, sed hoc demonstratum est ultimum integrum individuum quod in materia conceptum est, sicut Callias. Callias enim est ratio et forma quaedam concepta cum materia : et similiter albus homo, si Callias est albus. Patet igitur quod secundum accidens materiae est homo albus : similiter autem est hoc in his quae secundum rationem non concipiunt materiam si in

materia sensibili accipiantur: æreus enim circulus et ligneus non differunt specie circuli, sed per materiam tantum. Similiter autem et triangulus æreus et circulus ligneus qui differunt specie, non est hæc diversitas propter materiae diversitatem, sed potius ideo quia in ratione speciei et formæ trianguli et circuli inest differentiarum contrarietas, quæ dividunt figuram et constituunt secundum speciem triangulum et circulum quando dividunt figuram trilateralem et rotundam. Tamen forte aliquis quæret, utrum materia facit diversitatem speciei quando ipsa est diversa secundum speciem, aut non : aut si facit aliquando diversitatem speciei, et aliquando non : quia quidam dixerunt, quod in mathematicis quidem non facit diversitatem speciei quando est diversa secundum speciem, ut in circulo ligneo et triangulo æreo : quia illa non recipiunt materiam in sua diffinitione : aliquando autem facit sicut in physicis quæ concepta sunt cum materia, et materia cadit in diffinitione ipsorum. Nam si quæratur, quare hic equus ab hoc homine diversus est secundum speciem ? forte causa sumitur tam ex forma quam ex materia, cum ratio talium sit concepta sic cum materia, sicut in ante habitis in sexto et septimo hujus sapientiae libro determinatum est. Aut enim hæc contrarietas est ideo, quia contrarietas differentiarum equi et hominis cadit in ratione diffinitiva ipsorum : et materia sola non est hujus aliqua causa : nec etiam materia cum forma facit hoc, sed forma sola, quæ quia concepta est cum materia, ideo recipitur materia in diffinitione : sed tamen ipsa non est aliqua causa diversitatis, sicut videmus in planioribus exemplis albi hominis et nigri equi diversitas est secundum speciem : sed hoc non est in quantum hic est albus et ille niger : et hoc patet, quia si daretur quod ambo essent albi equus et homo, tamen adhuc diversi essent secundum speciem : et ex hoc patet quod accidentia quæ sunt ex materia et ipsa materia, non sunt causa diversitatis.

<--- Page Split --->

Et hoc habito, quaestionis superius inductae facilis est solutio : quia verum est quod masculinum et femininum sunt animalis propriae passiones, sed non differentiae : et ideo omne animal est masculinum vel femininum, et animal recipitur in diffinitione masculini et feminiini : sed non sunt differentiae, quia causantur ab accidentibus materiae quae subjicitur generationi. Unde non sunt differentiae secundum substantiam formae acceptae, sed potius secundum suas causas sunt in materia et corpore : et hoc patet per hoc quod idem sperma fit femina et mas, si contraria patiatur secundum calorem et frigus, sicut nos in scientia de Generatione animalium determinabimus.

CAPUT XI.

Quod corruptibile et incorruptibile differunt secundum genus.

Ex his autem quae dicta sunt, oritur 26. quaestio non dissimulanda quam in istius libri decimi fine ponemus. Diximus enim quod contraria quae sunt in ratione formae, diversificant speciem : ea vero quae sunt secundum materiam, speciem non diversificant. Sunt autem quaedam contraria corruptibile et incorruptibile, et mortale et immortale, quae a qualitatibus activis et passivis in materia videntur causari : et ideo oportet quari, utrum ipsa diversificant speciem vel non, aut neutrum eorum, licet possunt convenire eidem specie vel genere : videtur autem statim, quod cum incorruptibile dicatur secundum privationem, quod illa privatio sit in aliqua potentia determinata, et non uniatur cum aliqua potentia quae deduci possit ad corruptibile. Et hoc patet ex hoc, quia sicut in primo Celi et Mundi probatum est, incorruptibile est quod

habet potentiam ad semper esse, et corruptibile quod habet potentiam ad quandoque non esse. Si igitur ista simul sint in uno genere, non potest hoc esse nisi altero duorum modorum. Aut enim sunt differentiae coaequaeve in genere : et sic ex una potentia producitur actus semper existendi, et actus quandoque non existendi, quod esse non potest : quia cum genus designet materiam sub potentia qua est inchoatio formae existentis, oportet quod una esset communis et univoca materia ex qua duobus generantibus produceretur id quod habet potentiam semper existendi, et id quod habet potentiam quandoque non existendi, et quod ista due potentiae essent unum in radice, quod nullus accipit intellectus. Aut oporteret quod illud esset alio modo, sic videlicet quod incorruptibile non dicat differentiam coaequalem corruptibili, sed genus quoddam, sicut supra diximus rationale dicere generale quoddam et non differentiam specificam : et si hoc modo dicatur, tunc cum idem sequatur quod prius : quia illud generale deducetur ad differentias specificas per specialissimam aliquam differentiam : et sequetur idem quod prius, quia semper in radice prima erit designatio alicujus potentiae quae est idem corruptibilis potentiae: et sic unum inchoans secundum essentiam habebit corruptibile et incorruptibile, quod absurdum est secundum naturam. Necesse est igitur diversum genere et non tantum specie esse corruptibile et incorruptibile. Quod enim ratione sola communi accipitur, et non designat materiam, in physicis et realibus inutile est et vanum. Sed tamen ea quae nunc diximus, universalibus sermonibus et logicis dicta sunt, accipiendo illa nomina, corruptibile et incorruptibile, universaliter, non referendo ad determinatum aliquid, sed accipiendo ea in communitate logica, prout quidam sunt logicis inducti rationibus, qui opinati sunt quod necessarium non sit quod corruptibile et incorruptibile differunt specie : cum tamen secun-

<--- Page Split --->

dum veritatem etiam genere subjecti differant. Dicunt enim illa specie non differre, sicut nec album et nigrum differunt specie : et isti sunt tam Stoici quam etiam Epicurei, qui dicunt corruptibile et incorruptibile esse accidentia ex his quod aliqua sunt in materia vel separata : et hoc quidem est dictum Stoicorum. Epicurei autem dicebant corruptibile et incorruptibile eidem accidere ex hoc quod est in materia vel simile materiae, sicut patuit cum de sectis his in primo hujus sapientiae libro disputavimus. Secundum hos enim et praecipue Stoicos qui ponunt ideas, idem specie contingit esse corruptibile et incorruptibile et simul, si concesserimus quod haec duo ad universale quod est species, referuntur : sicut enim contingit quod aliquis homo est albus, et aliquis homo est niger simul sub hoc universali quod est homo : ita contingit quod unus homo est corruptibilis, et aliquis incorruptibilis, sub hoc universali quod est homo, quod est universale ad separatum et ad non separatum : et in singularibus sicut contingit quod unus et idem homo aliquando est albus et aliquando niger successive et non simul, ita contingit quod unus et idem homo separatus est incorruptibilis, et conjunctus cum materia est corruptibilis, sed successive, non simul, quae sunt absurda.

Sed solutio dubitationis istius est secundum Peripateticos, quod harum duarum contrarietatum quae sunt album et nigrum, et corruptibile et incorruptibile, altera quidem inest per accidens, sicut ante diximus : hoc enim per accidens inest quibusdam quae est album et nigrum quibusdam, sicut et alia multa insunt per accidens materiae : alia autem non est per accidens, sicut est corruptibile et incorruptibile : haec enim non insunt per accidens. Accidens enim contingit non existere, corruptibile autem omne de necessitate corrumpetur : et sic est de numero eorum quae ex necessitate exi-

stunt in omnibus his quibus inest. Si quis autem dicat quod non ex necessitate corrumpetur , tunc sequitur quod erit idem et unum specie simul, et idem et unum numero successive corruptibile et incorruptibile. Si enim idem ipsum corruptibile contingit non existere corruptibile, vel idem ipsum incorruptibile contingit non existere incorruptibile, hoc enim jam paulo ante demonstravimus : aut igitur hoc inconveniens dabitur, aut oportet dicere quod corruptibile et incorruptibile sunt substantia et forma : aut idem in substantia formae existens, corruptibile quidem corruptibilium , et incorruptibile incorruptibilium uniciuque : et hoc quidem est verum. Eadem autem ratio est si dicatur corruptibile esse secundum accidens : idem enim erit corruptibile et incorruptibile, quod est absurdum : cum ambo ista quae sunt corruptibile et incorruptibile, de numero eorum quae de necessitate sint, existunt, et sint in ratione formalium differentiarum. Igitur si corruptibile et incorruptibile habent contrapositionem secundum primum modum contrarietatis per se et non secundum accidens, necesse est quod ista genere diversa sint, non tantum specie, sicut paulo ante diximus. Palam igitur est, quod has differentias secundum esse acceptas in uno communi non contingit esse species quibusdam separatas, sicut dixerunt esse Stoici, ita quod non æquivoce dicatur illud commune generis de speciebus separatis incorruptibilibus, et de sensibilibus conceptis cum materia corruptibilibus. Si autem sic in uno genere univoco non conveniunt corruptibilia et incorruptibilia, multo minus conveniunt in una specie : quia diversa genere in substantiis plus distant quam ea quae sunt tantum diversa specie, licet ea quae differunt aliis generibus, repugnantiam non habeant, quin aliquando possint esse in subjecto uno, sicut in ante habitis ostendimus.

<--- Page Split --->