TRACTATUS IV

IN QUO COMPARATUR ACTUS POTENTIÆ SECUNDUM RATIONEM PRIORIS.

CAPUT I.

In quo probatur actus prior esse potentia, substantia et ratione, et aliquando esse prior tempore secundum aliquem modum.

text.et.com.

Quoniam autem superius in quinto determinatum est quot modis dicitur prius unum esse altero, palam faciemus quia prior est actus quam potentia substantia, ratione, et tempore, et nobilitate sive dignitate in bonis, licet in malis potentia minus mala sit quam actus. Adhuc autem ostendendo praedeterminare oportet, quod cum comparamus actum potentiae secundum rationem prioritatis, accipimus magis large potentiam quam diffinita sit in ante habitis : diffinita enim est in ante habitis secundum quod potentia dicitur principium mutabile sive mutationis in alio secundum quod est aliud,

et hanc diximus esse potentiam activam. Modo autem magis large sumentes potentiam, dicimus potentiam totaliter sive universaliter pro omni principio motus sive immobilitatis, hoc est, quietis, sive sit hujus principium in alio, sive sit in ipso : natura enim quam hic sumimus sub ratione principii, fit ex eodem principium motus et quietis, et natura est eadem in genere cum principio : propter quod etiam in secundo de Physico auditu diximus naturam esse virtutem : virtus autem omnis principium est : natura enim est principium motivum, sed non est principium motus in alio, sed est principium motus in eodem, cujus ipsa natura est in quantum est idem. Tali enim omni principio potentiali prior ostendetur esse actus ratione, substantia, et tempore etiam prior est quandoque, quandoque autem non. Ergo quod ratione prior sit, palam est ex dicendis. In nulla enim potentia activa contingit agere eum qui potest agere, nisi prius habeat potestatem ad actum : et hoc probatur inductive in omnibus potestatibus acquisitis non innatis, sicut dico aedificatorem secundum actum, qui potens est ex habitu aedifi-

<--- Page Split --->

care, et speculatorem secundum actum qui potens est speculari ex habitu : et in potentiis passivis dicimus visibilem secundum actum, qui potens est videri. Cum igitur actus sint praevii potentius secundum rationem, et potentia omnis diffiniatur per analogiam ad actum, palam est quod ratione actum est necesse praeexistere potentiae, et notitiam actualem notitiae habituali quae est potentia et imperfecta : substantia enim potentiae perfectiva est actus. Tempore etiam est prior actus potentia, sed non est idem numero ad quem est potentia, sed idem specie prior est. Dico autem explanando hoc : quia hoc quidem homine designato et demonstrato secundum numerum jam existente secundum actum, et hoc frumento demonstrato secundum actum, et hoc vidente secundum actum, prius est materia quidem tempore quae est potentia : prius enim hoc modo est sperma ex quo est homo iste, et prius est semen ex quo est frumentum illud, et prius est visibile tempore antequam videatur, sicut superius est ostensum : haec enim tria potentia sunt, homo, et frumentum, et videns, et nondum actu : sed tamen quaedam in specie istorum existentia diversa ab eis numero sunt actu entia et priora his quae secundum potentiam dicta sunt, ex quibus ista facta sunt : ita enim est in omni natura, quod semper ex potestate ente fit actu ens ab aliquo priore actu ente, sicut fit homo ex homine, et musicus ex musico docente musicam : oportet igitur quod semper sit aliquid prius movens id quod ex potentia venit ad actum : movens autem esse jam actu est : s'c igitur non in eodem numero, sed in eadem specie tempore actus potentia est prior : igitur substantia et ratione simpliciter quidem actus prior est potentia, tempore autem aliquando quidem est prior, aliquando autem est posterior.

CAPUT II.

In quo probatur adhuc actus esse prior potentia, tempore, et substantia.

Dictum est autem jam a nobis supra in Text. et com. 14. septimo hujus sapientiae libro, ubi fecimus sermones de substantia, quod omne quod generatur ex aliquo et ab aliquo generante, et hoc generans est idem specie cum genito, si generatio est univoca : et si non est univoca generatio, tunc tamen est conveniens aliquo modo secundum formam : quapropter videtur etiam quibusdam, quod impossibile sit quod sit aedificator secundum habitus acquisiti potestatem, qui secundum actum non ante aedificavit : nec videtur citharœdus esse secundum habitus potestatem, qui non ante secundum actum citharizavit : discens enim citharizare secundum actum citharizans est ille qui citharizare discit. Et similiter in aliis potentiis acquisitis, quia habitus tales omnes generantur ex similibus actibus. Propter quod etiam sophisticus quidem elenchus factus est quibusdam negantibus scientiam fieri per doctrinam vel disciplinam : quia dicunt quod non habens quis scientiam in habitu, faciet id cujus est scientia : et si facit id cujus est scientia, cum hoc non possit facere nisi per scientiam, habet scientiam : et sic videtur sequi insolubile quod non habens scientiam habet scientiam, si sit accipere scientiam per disciplinam. Est enim sophisma Menonis Pythagorici : discens enim non habet scientiam : et cum discit, facit actum cujus est scientia : et non facit hunc nisi per scientiam : et sic habet scientiam antequam accipiat scientiam per addiscere. Solutio autem hujus est : quia facti ultimi et completi procul dubio aliquid est fa-

<--- Page Split --->

ctum ante et totaliter sive universaliter loquendo ejus quod motum est in motum esse est aliquid ipsum, quod ante motum est, cum motus sit actus imperfectus, et omnis actus imperfectus est aliquid actus perfecti : et hoc palam est ex his sermonibus quos in sexto libro de Physico auditu determinavimus de essentia motus1 : et ideo cum discens sit in motu accipiendo scientiam, necessarium est quod prehabeat aliquid scientiae : sed hoc est actus imperfectus cujus non est scientia, sicut in Ethicis manifestum est. Et licet haec sit solutio sophismatis, tamen eadem ratione probatur quod etiam prior sit aliquo modo actus quam potentia secundum generationem et tempus.

in quantum si secundum quid agunt aliquid speculationis : aut si dicat quis, quod habens habitum non speculetur , hoc non est ideo quia habitus non sit ad actum sicut ad finem, sed quia non eget speculari secundum actum.

Amplius materia ideo dicitur esse po- 16. testate, quia venit ad speciem : quando vero actu est, tunc est in specie. Similiter autem est et in aliis quorumcumque motus est finis aliquis, in quo motus est in motum esse : propter quod sicut docentes putant reddere finem quem intendunt ex doctrina quando demonstrant disciplinae agentem perfectae actiones quarum est scientia. Similiter facit etiam natura, et ideo natura habet finem quando habet actum ad quem est materia et motus in quem intendit movens in movendo : et hoc est quando habet speciem et substantiam moventis, quae est finis ultimus motus, in quo motus est in motum esse. Si autem quis diceret haec non esse vera, sed diceret potentiam esse finem sicut actum ultimum, et non distare potentiam discendi ab actu scientiae acceptae per doctrinam, sequeretur inconveniens, quod Passientes qui fuit homo iners et nihil sciens laudabilium, esset adeo perfectus sicut Mercurius, qui tante speculationis fuit quod deus putabatur esse scientiae. Et hoc est inconveniens : si enim Passientes est sicut Mercurius interius et exterius, et nihil finalis perfectionis habet Mercurius super Passienem, tunc scientia non est manifesta secundum actum speculationis Mercurii, sed est iners et rudis, sicut est Passienes. Hoc autem quod actus sit finis, etiam probatur alia ratione : quia operatio operantis est finis : actus autem est opus quoddam : et hoc patet ex ipsa ratione nominis actus : quia secundum quod unusquisque operans habet opus, ita et tali nomine vocatur actus ejus. Et constat quod illi qui

Test. et com. Est autem etiam substantia prior actus 15. potentia : et hoc quidem primum probatur per hoc quod quaecumque sunt generatione posteriora, illa sunt priora specie et substantia, sicut est prior vir puero, et prior homo spermate : vir enim et homo jam habent speciem, sed puer et sperma non habent: omne enim quod fit, vadit ad principium speciei et substantiae : principium autem est id cujus causa fit : hujus autem causa fit tota generatio : actus autem qui est substantia et species, est finis : et hujus actus gratia sumitur potentia per analogiam ad actum. Et hoc probatur inductive. Animalia enim secundum naturae ordinem non vident secundum actum et usum visus ut visum habeant secundum habitum, sed e converso visum habent ut videant secundum actum. Similiter est in acquisitis habitibus : quia habent aedificandi scientiam ut secundum actum quando volunt aedificent, et theoricam scientiam habent Philosophi ut speculentur secundum actum quando volunt, sed non speculantur secundum actum ut theoricam habeant in habitu, nisi sint meditantes et discentes : et isti non speculantur simpliciter, sed

<--- Page Split --->

imponunt nomina, conferunt ipsa nomina endelechiæ et actui : ab actu enim et fine denominatur omnis res : et ideo fabricatoris cujus opus est fabricatum, actus dicitur fabricatio, et sic est in omnibus aliis. Quoniam sicut in principio Ethicorum dictum est, horum quidem operantium ultimum quod intendunt, est usus et actio, sicut vigilator et citharcedus et cantor non habent aliquid ultimum et finem nisi vigilare et citharizare et cantare, et in potestatibus innatis ultimum visus ut visus est potestas naturalis, est visio sive videre : non enim intenditur præter visionem aliud quoddam a visu opus. In quibusdam vero potestatibus præter agere fit aliquid quod intenditur, quod etiam apotelesma vocatur, sicut ab ædificatoria intenditur ædificium quod est domus vel aliud tale præter ædificationem quæ est actus ædificantis : tamen propter istam diversitatem non minus universaliter actus finis est. Est enim huic quidem finis qui nihil intendit præter agere. Illi autem qui apotelesma intendit, non magis est finis apotelesma quam actus sive agere : ædificatio enim quæ est actio, et ædificatum quod est apotelesma, simul fiunt, et sunt cum ipsa domo finis : quia ædificatio relinquitur in ædificato. Patet igitur quod quorum erit apotelesma genitum vel factum diversum præter ipsum usum qui est actus elicitus de potentia horum actus, et usus est in ipso facto apotelesmate sicut ædificatio est in ædificato : et contextio quæ est textoris actio, est in contexto. Similiter autem est etiam in aliis et totaliter loquendo secundum istum modum motus est in moto : quia motus non est nisi fluxus actus imperfecti ad perfectum : et ideo quod est in motu sub esse imperfecto, est in motum esse sub actu perfecto secundum esse : et ita forma domus in ædificatum per ædificationem continuam : quorum vero non est aliud quid apotelesma opus præter ipsum usum, sive ipsam actionem, in eis existit actio finis, sicut finis visio est in vidente, et speculatio finis est in speculante, et

vita sive vivere est finis in anima : propter quod etiam felicitas contemplativa est speculatio in agere. Vita namque talis quæ felicitas est et dicitur, est speculatio et speculari theorenata firma pura et admirabilia.

CAPUT III.

In quo probatur actus præcedere potentiam per resolutionem ad actionem sempiternorum : et est in ipso corollarium contra ponentes ideas.

Est autem adhuc et alia ratio per Test, et com 17. quam palam est quod actus substantia prior est quam potentia, et non tantum substantia, sed etiam tempore, sicut diximus primo : sicut enim docuimus in VIII de Physico auditu, ubi docuimus reducere motus et moventia in motum primum et movens primum, una actio semper anticipat et præponit sibi aliam ut sui causam, usque dum resolutio veniat ad eam actionem quæ est moventis primum mobile, et actio maxime proprie est actio et finis et prior omnibus. Sempiterna enim secundum substantiam priora sunt his quæ sunt corruptibilia : et id quod est sempiternum, nihil est potestate quæ sit potentia ad formam : et hujus quidem hæc est ratio, quia omnis potentia simul est contradictionis : quod enim non est possibile existere, non existit unquam in aliquo : omne autem quod possibile est, non ex necessitate contingit agere : et ideo contingit aliquando non agere : quod igitur possibile est esse, contingit esse et contingit non esse : idem igitur possibile est esse et non esse : id autem quod est possibile non esse, hoc contingit non esse : contingens autem non esse est corruptibile, aut simpliciter et secundum substan-

<--- Page Split --->

tiam, aut quoad hoc quod est secundum qualitatem et alterationem vel secundum augmentum et diminutionem : illud autem est quoddam contingere non esse, aut secundum locum, aut secundum quale. Simpliciter autem dicitur contingere non esse, quod est corruptibile secundum substantiam. Igitur nihil eorum quae sunt incorruptibilia simpliciter, est potentia ens : quia si esset potentia ens, haberet potentiam ad non esse simpliciter : et haec quidem subtiliter probata sunt in primo Celi et Mundi. Hic autem sufficit ea commemorasse : nihil enim prohibet quod id quod est incorruptibile simpliciter, sit in potentia secundum quid, aut secundum quale aliquo modo, aut secundum ubi, non quidem secundum quale activarum vel passivarum qualitatum, sed secundum illuminationem, et luminis privationem majorem vel minorem. Qualiter autem in potentia sunt ad ubi corpora incorruptibilia secundum formam mutantia locum et non secundum substantiam, in VI de Physico auditu ' demonstratum est. Incorruptibilia igitur omnia sunt simpliciter in actione et non in potestate, nec est in potentia aliquid eorum quae ex necessitate sunt : et illa constat esse prima : cujus probatio est, quia primum est per quod sunt omnia alia : scimus autem quod si illa corpora incorruptibilia non essent, nihil esset motus qui est sempiternus : nec est verum quod si aliquid est motum sempiternum, quod hoc secundum potentiam sit motum, potentiam quae est simpliciter potentia ad esse, ut diximus : quia unumquodque quod hujus est ipsa potentia, prohibet ipsum existere secundum actum ante materiam: in omnibus enim hujusmodi actus sequitur potentiam in eodem. Quia igitur potentia non est in perpetuis, sed actu sunt semper, propter hoc semper agit sol et astra, et totum cœlum : nec est alicui

terribile et timendum, ut aliquando stet secundum naturam : quod tamen quidam de natura tractantes timuerunt, et ideo fecerunt Atlantem cœlum sustentare ne cadat. Nec potentia exiens in actum vel aliquid educens eam in actum facit hæc esse agentia, eo quod non est in eis potentia contradictionis : sicut enim corruptibilibus inferius motis quasi eis sit super laborem quod continua sint in omni motu suo et toto : substantia enim quæ est materia, est cum potentia et non actu : et ipsa materia cum privatione causat potentiam ad non esse, et ante privationem causat laborem et fatigationem in his quæ pœnam sentiunt, quando præter naturam materiae moventur.

Attamen ea quæ sunt entia transmuta- 18. tione substantiæ, sicut inferiora, aliquo modo imitantur superiora quæ sunt incorruptibilia, sicut terra, et ignis,et his similia : etenim ea semper agunt etiam transmutando se invicem secundum partem, et non secundum totum : habent enim hoc secundum se in seipsis motus, sive motus, et alterationis principium. Omnes aliæ potentiæ ab his quæ diffinitæ sunt esse in perpetuis, quæ sunt ad ubi, et ad qualitatem illuminationis et obscurationis, sunt potentiæ contradictionis ad esse et non esse : quodcumque est tali potentia possibile est sic movere, potest etiam non sic movere, sicut diximus de potentiis rationem habentibus, quæ possunt movere et non movere, eo quod sunt contrariorum. Irrationales vero activæ potentiæ, sicut diximus, sunt ad sic movere : eo quod non sunt eaedem contradictionis. Tales autem irrationales activas potentias in se habent elementa, et ideo continue transmutantur ad invicem secundum alterationem declivi circuli, sicut in secundo Peri geneesos est demonstratum a nobis2. Quia igitur infe-

<--- Page Split --->

riora non possunt transmutari perpetue secundum subjectum corruptibilem motum, imitantur tamen superiora quod secundum naturam in quiete moventur, et secundum substantiam corruptibilem non eadem numero, sed eadem specie reiterantur : et cum motus eorum ad primum motum reducatur sicut ad causam, et ille semper sit in actu, constat quod actus ante potentiam est non tantum substantia et ratione, sed etiam tempore.

Corollarium autem quod ex inductis sequitur, est quod si aliquae sunt nature tales aut substantiae quales esse dicunt ideas, quae sunt in numero rationum sensibilium rerum, eo quod secundum eos dant sensibilibus esse et rationem, sequitur ex dicto isto, quod multo magis actu scitivum et sciens scit hoc quod scit in inferioribus sensibilibus quam idea quae est per se scientia secundum illos : et id quod est motum in inferioribus, est magis actu motum quam motus qui est idea : ea namque quae sunt in sensibilibus, magis sunt actiones secundum actum existentes : et illa quae sunt in numero idearum, sunt potentiae istorum : et hoc est magnum inconveniens : quia secundum hoc corruptibile magis est actu quam incorruptibile.

APUT IV.

In quo declaratur, quod actus in bonis nobilior est potentia, sed in malis est posterior : et corollarium est, quod in perpetuis non est malum.

posse sunt potentia ad contraria, sicut hoc posse quod diximus convalescere, idem est ad infirmari : et simul eadem est potentia in radice humorum convalescendi et infirmandi, et eadem potentia in radice laborandi et quiescendi, et eadem est potentia aedificandi et destruendi, et eadem potentia ex parte ejus quod fit ad aedificari et ad destrui : igitur simul existit posse contraria simultate potentiae : sed contraria una simul existere impossibile simultate actus : non enim simul sunt sanum esse aliquid et laborare : necesse est ergo alterum eorum quae sunt in actu esse bonum quodcumque naturam servat et ordinem retinet nature. Posse vero quia non habet actum, est similiter et aequaliter utrisque : et ideo licet sit permixtum aliqualiter bono, non tamen habet bonum perfectum : aequaliter enim se habet ad utrumque : et ideo si dicitur aliquid, aut utrumque contrariorum dicetur, aut neutrum. Necessarium ergo, quod in omnibus bonis actus nobilitate et bonitate sit ante potentiam : quia actus habet bonum purum et impermixtum : potentia autem est permixta malitiae, et non est bonum impermixtum purum et diffinitum. In malis autem necesse est finem et actum esse indigniorem et pejorem potentia : quia qui valens est et potens facere malum, habet se ad ambo contraria : et ideo potuit quidem facere mala, sed non fecit : et ideo palam est quod in potentia mali non est aliquid distinctum et diffinitum malum, sed est adhuc in rebus ipsis quae dicuntur posse malum, et non est nisi ipsa potentia operandi malum : id enim quod est secundum actum malum, est posterius post potentiam : igitur pejus est quando est actu quam quando est in potentia, et indignius.

Et corollarium hujus capituli est quod patet ex dictis, quod in eis quae sunt sempiterna a principio existentia, nihil inest ma'um, nec peccatum, neque corruptum : haec enim omnia differentes species sunt malorum : et cum in eis non

<--- Page Split --->

sit potentia, non est in eis quod est ante potentiam : est autem, ut diximus, malum posterius potentia : nihil igitur est ens malum 1. Et si dicantur quaedam stelle malae et infaustae, hoc est dictum quoad nos. et non quoad ipsas, sicut determinatur in scientia de astris. Sic igitur manifestum est, quod actus est ante potentiam substantia et ratione et tempore et nobilitate in bonis : sed in malis est posterior potentia.

CAPUT V.

In quo probatur, quod in mathematicis actus nobilior est quam potentia.

Text. et com. Licet autem dixerimus quod in geo- 20. metricis potentia metaphorica est, et non determinata per motum, tamen per ea quae sunt in diagrammatibus sive descriptionibus figurarum, actus ipse elicitur de potentia, et est nobilior ea : et quando bene describuntur actu lineae et anguli, sciuntur theoremata secundum actum : si autem per imaginationem non exprimuntur, non sciuntur nisi potentia. Et hoc probatur per hoc quod diagrammata inveniuntur per intellectum actu scita : quia dividentes lineas et angulos inveniunt secundum actum scientiam ipsorum. Si vero a principio essent per diversitatem omnium linearum in continuum pertractarum bene descripta a principio, manifesta essent, et secundum actum scita : nunc autem quando non secundum actum lineae protractae sunt, non sunt figurae et anguli nisi potestate : et ideo tunc non sciuntur nisi potestate. Et exemplum hujus est, sicut si quaeremus quare trigonum est duo anguli recti ? sive quare triangulus habet tres an-

gulos aequales duobus rectis ? hoc enim non scitur, nisi ex hoc quod anguli qui sunt circa unum punctum lineae cadentis supra lineam rectam, sunt aut recti, aut duobus rectis aequales. Et ideo nisi protrahatur quodlibet unum latus trianguli in continuum et directum, ita quod alterum latus sit in puncto stans super illud, non scitur secundum actum id per quod probatur, quod triangulus habet tres aequales duobus rectis : et quando protrahitur, tunc est actu, et scitur in actu a vero geometrico : et ante hoc non fuit nisi in potentia, et sciehatur in potentia. Si ergo latus illud quod est secus triangulum, et est aeque distans lineae quae est latus trianguli protractum ab eo puncto ubi linea super lineam cadens circum se facit duos aequales duobus rectis, esset necesse et in actu descriptum, statim esset palam secundum actum scienti geometriam, quod triangulus habet tres aequales duobus rectis : quia sciret quod altrinseci anguli parallelae cadentis supra lineas rectas, essent aequales, et sic colligeret probationem, sicut patet in primo Theorematum Euclidis. Aliud autem exemplum hujus est, sicut si quaeratur, quare angulus trianguli in semicirculo descripti qui stat super circumberentiam, semper et universaliter est rectus ? hoc enim non scitur nisi potentia, nisi describantur lineae : descriham enim semicirculum diametro ducta, et protraham ab angulis diametri duas lineas qualitercumque volo se in circumferentia contingentes, et alteram illorum a puncto contactus protraham in continuum et directum : tunc enim omni videnti geometrico palam secundum actum est, quod si in triangulo sunt tres aequales duobus rectis : et si duo anguli qui sunt ad basim quae est diameter, sunt aequales, et quod latus illud quod exigitur ad diametrum ab alio latere per circumberentiam in continuum protracto est statua secundum recturas angulorum per-

<--- Page Split --->

pendiculariter erecta, palam secundum actum efficitur, quod angulus in circumferentia cadens est rectus universaliter. Palam igitur est, quod in mathematicis potestate intellecta ad actum ducta inveniuntur intellecta secundum actum. Causa autem hujus est, quia intelligentia vera est ipsius actus et non potentiae quae nihil determinat : igitur potentia cognoscitur ab actu : et propter hoc facientes de potentia actum, cognoscunt tunc potentiam, actum autem secundum idem numero quod est in potentia et actu est secundum viam generationis posterior potentia, sed ratione et substantia est prior, sicut saepe dictum est. Sic autem et in aliis mathematicis. Patet igitur quod cum actus sit sicut scientia secundum actum, et potentia sit sicut ignorantia, quod sicut scientia melior est quam ignorantia, ita actus melior est et nobilior quam potentia, et sic et ratione et substantia et aliquando tempore et nobilitate prior est actus quam potentia, etc.

CAPUT VI.

In quo per naturam vere scitorum probatur actus esse nobilior potentia et ante ipsam.

Quoniam vero tam ens quam non ens dicitur multipliciter secundum omnes figuras categoriarum, et quodlibet illorum dicitur secundum potentiam et actum, oportet nos etiam in his ostendre' actum esse nobiliorem potentia. Dicamus igitur, quod in omni ente secundum genera praedicamentorum unum dicitur de alio, aut secundum potentiam, aut secundum

actum, aut contraria sive . disparata dicuntur de invicem : quod autem maxime proprium est in his praedicationibus, hoc est quod est verum vel falsum, et hoc est in rebus per compositionem vel divisionem. Et ideo si aliquis putat dividi divisum et componi compositum, et e contrario se habeat ipsa res, ille mentitur quando id quod verum dictum est, aut falsum est, aut non est : sive enim dicat esse, sive non esse, componendo vel dividendo, si res aliter habet quam dicit, semper mentitur : quia in eo quod res est vel non est, est oratio vera vel falsa : hoc enim quod est secundum rem maxime perscrutandum est quid sit quod dicimus : sicut enim diximus in quarto hujus primae philosophiae, non propter nostrum aestimare res est vel non est. Et ideo verum non est aestimando sic esse vel non esse, sicut te esse album : sed ideo, quia tu es in rei veritate albus, ideo nos hoc quod est in re dicentes, dicemus verum : et si aliter dicimus, tunc dictio nostra est falsa. His ita praenotatis, oportet scire quod quaedam sunt quae secundum rem semper componuntur, et impossibile est ea dividi, sicut ea quae necessaria sunt simpliciter : quaedam autem dividuntur,et impossibile est ea componi, sicut ea quae simpliciter sunt impossibilia : et quaedam e contrario modo se habent istis, sicut contingentia quae contingit aliquando componi et esse unum per compositionem, et aliquando contingit ea non componi et esse non unum per compositionem, sed esse plura per divisionem. Circa contingentia igitur eadem esse et falsa et vera sunt opinio et oratio : quia et opinio et oratio sunt falsa et vera in eo quod res est vel non est : et ideo orationem et opinionem circa hoc contingit quandoque esse veram, et quandoque falsam propter permixtionem potentiae cum possibilitus et contingentibus.

<--- Page Split --->

  1. Circa autem ea quae impossibile est aliter se habere, non fit hoc ut sint aliquando vera, et aliquando falsa, sed illa sunt quae aut semper sunt vera, aut semper falsa : propter hoc quod potentia non est eis admixta. Cum igitur scientia certa nobilior sit quam opinio quandoque vera et quandoque falsa, erit actus qui est causa scientiae nobilior potentia quae est causa opinionis. Amplius circa incomposita quae sunt simplicia sive incomplexa, cum per diffinitionem dicuntur quid esse, aut non esse est quoddam verum, et quoddam falsum : hoc tamen verum non est compositum, vel compositionis et enuntiationis verum ut ipsum sit quidem, quando est compositum, vel non sit quando est divisum, sicut per compositionem dicimus album esse lignum, aut sicut dicimus incommensurabilem esse diametrum : quia in talium simplicium quidditatibus et diffinitionibus nihil prædicatur de alio : et ideo nec verum, nec falsum est in eis ad similitudinem aliorum : et sicut nec verum est in his idem cum vero compositionis, ita nec esse est in his simplicibus idem cum esse compositionis. Sed tamen quadam veritate quae est rei entitas, hoc quidem est verum, et aliud est falsum : non enim simile est verum diffinire et affirmare, sive diffinitionis et affirmationis, sicut non est idem diffinitio et affirmatio. Similiter autem et ignorantia verae diffinitionis non est similis ignorantiae diffinitionis sive affirmationis, quia decipi circa quid est non contingit nisi per accidens, si ignoretur significatio termini : sed ignorantia ejus quod est quid esse, est ignorantia pure negationis sive privationis, quae est nihil comprehendi de re. Circa verum autem et falsum quod est in compositione, contingit decipi, et est ignorantia male dispositionis et non pure privationis. Similiter autem circa eas compositas substantias, quae sic composite sunt quod ab actu sunt inseparabiles, non est deceptio male dispositionis, sed pure privationis : quia quidditas earum

est quidditas incomplexi semper in actu existentis : tales enim omnes sunt actu, non potentia. Si enim essent aliquando potentia, possent non esse compositæ, quod est falsum : quæ enim sunt potentia, sunt aliquando generatæ, et aliquando corruptæ : nunc autem patet quod id quod est purum ens, uno modo semper cum actu compositum, nec generatur, nec corrumpitur. Si enim daretur generari, oporteret quod ex aliquo generaretur : et sic sequeretur quod ab actu esset divisum, quod est contra hypothesim. Quæcumque vero talia sunt, quod ipsa sunt tantum esse quid sive quidditas, et sic sunt actu indiviso ab eis, circa ista non est deceptio : nam deceptio circa compositionem et divisionem est tantum per ignorantiam male dispositionis : sed talia simplicia aut contingit simpliciter intelligere et comprehendere per intellectum, aut non : et tunc est circa ea ignorantia puræ privationis : et verum quod quæritur de eis, est id quod quæritur per quæstionem quid est, et quæritur si talia per diffinitionem sunt, aut non. Esse vero compositionis quod est ut verum, et non esse ut falsum, unum quidem illorum est, si res componitur per hoc quod aliquid inest alii, et hoc est verum : si vero non componitur et significatur componi, tunc est sicut falsum. Et unum illorum est quoddam verum si ens et esse sic est, sicut significatur in positione : si vero esse non ita est ut in compositione significatur, tunc non est verum. Similiter autem cum sit verum adæquatio rerum et intellectuum. Verum est igitur cum intelliguntur sicut sunt : falsum vero est cum intelliguntur ut non sunt : hoc autem falsum in intellectu non est sicut ignorantia vel deceptio puræ privationis, quæ est sicut cæcitas, quæ pura privatio est in oculo :,hæc enim intellectus cæcitas est : ut si dicam quod nihil omnino aliquis habet de intelligibili, sed est sicut ignorantia malæ dispositionis, in qua aliquid habetur de intelligibili, sed male habetur.

<--- Page Split --->

Ex omnibus autem quae diximus, hoc est eliciendum, quod circa res quae sunt immobiles, et semper actu existentes, nulla prorsus est deceptio malè dispositionis : sed potius si aliquando aliquis per intellectum suscipit ea quae immobilia sunt, non ignorabit unquam : sicut si dicamus quod trigonum accipit habere tres duobus rectis æquales, ille si non putat permutari trigonum, eo quod scit ipsum immobilem esse, non opinabitur quod quandoque habeat tres duobus rectis æquales, et quandoque non : quia si sic esset, tunc oporteret quod permutaretur : et hoc est impossibile. Nec iterum qui scit mathematica immobilia esse, eo quod separata sunt a potentia, opinabitur quod aliquid quidem mathematicorum sic habet et aliquid non : et hoc est gratia

exempli, sicut si dicam parem esse numerum primum vel perfectum esse qui constituitur ex suis partibus : tales enim numeros opinabitur esse, aut nullos, aut aliquos quidem sic, et aliquos non, aut omnes : nec hoc opinabitur esse in numero aliquo qui est præter unum, cujus hoc est per se passio : non enim putabit aliqua quidem sic esse in illa specie numeri et aliqua non, sed semper et de omnibus illius speciei numeris, aut verum dicet, aut mentietur, sic se habente numero ut immobili. In omnibus igitur immobilibus propter immobilitatem actus est vera scientia : in aliis autem propter permixtionem potentiae non est nisi opinio. Sicut igitur scientia et intellectus est nobilior opinione, sit actus nobilior est quam potentia.

<--- Page Split --->