TRACTATUS III

DE CONDITIONIBUS POTENTIÆ ET ACTUS.

CAPUT I.

De conditionibus potentiarum praecedentium vel sequentium suos actus.

P.zt, et com. Omnibus autem modis potentiarum, 10. et ut distinctum est, existentibus, oportet attendere quod quaedam sunt connatae nobis et innatae, sicut potentiae sentiendi : quaedam autem acquiruntur more et assuetudine, sicut potentiae moralium virtutum et artium practicarum, ut quae est tibicinandi vel citharizandi potentia : aliae autem acquiruntur disciplina et doctrina, vel inventione, ut virtutes et potentiae intellectuales, sicut illae quae sunt scientiarum et artium : et ideo indigent experimento et tempore : et ideo quasdam ipsarum necesse est acquirere et habere per operationes praecedentes ipsas potentias : et illae non sunt cum ipsis actionibus, ut dicunt Megarici, sed potius innascuntur ex operis assuetudine, et ex talibus operibus generantur similes ope-

ribus potentiae. Tales enim sunt omnes potentiae quaecumque more et assuetudine, et ratione doctrinae vel inventionis fiunt : alias autem potentias activas quae non sunt tales quod generentur ex assuetudine vel doctrina, et etiam illas potentias quae consistunt in non agere, sed in pati, non est necesse quod suae operationes eas praecedant : quia ex operationibus talibus non generantur, sed potius tales potentiae suas praecedunt operationes. Adhuc autem quoniam omne quod est possibile sive potens est aliquid potens, et aliquando potens hoc quod potest, et per aliquem modum est potens, et quaecumque alia necesse est adesse in diffinitione seu determinatione conditionum potentis, oportet omnia addere ad hoc ut potens sit expeditum ad id ad quod dicitur habere potentiam. Adhuc autem alia dicuntur quidem potentia secundum rationem. Alia autem dicuntur potentia irrationabilia : irrationabilium sunt potentiae irrationabiles, sed impetu naturae moventur ad id cujus potentiam habere dicuntur. Adhuc autem alias quidem potentias et necesse est inesse animato, sicut augmentativum et sensitivum et hujus : alias autem quae sunt naturales, necesse est esse in ambobus, in animato videli-

<--- Page Split --->

cet, et in inanimato. Oportet autem tales esse omnes dictas potentias ut possint agere vel pati quando appropinquant passivo, et potenti, hoc est, activo : activum enim agit appropinquans passivo, et passivum patitur quando appropinquat potenti activo. Quædam sunt potentiae quas non necesse est agere vel pati etiam cum appropinquant passivo vel potenti, hoc est, activo : activum enim agit appropinquans passivo, et passivum patitur quando appropinquat activum : quædam enim potentiarum omnes sunt sic quod una est unius tantum, sicut naturales potentiae sive activæ potentiae. Aliae autem sicut rationales sunt potentiae contrariorum. Igitur si concedatur quod illæ agunt quotiescumque appropinquant ei circa quod operantur, oporteret concedere quod illæ contraria faciunt simul : et hoc est impossibile : licet enim potentia sit contrariorum, tamen non simul facit contraria : igitur necesse est, quod istis potentiis conveniat aliquid diversum abaliis quod proprium est eis, quod impedit ne semper agant quando appropinquant ei circa quod agunt. Dico autem hoc esse prohæresim, hoc est, appetitum, et prohæresim, hoc est, eligentiam : tales enim potentiae quæ rationales esse dicuntur, etiam quando sunt conjunctæ ei circa quod operantur, tamen non agunt nisi agere appetant et eligant : quod enim talis potentia desiderat, hoc maxime facit quando hoc circa quod operatur, existit in tali dispositione, sicut potentia potest in illud, et quando passivo in quod agit, appropinquat : possibile igitur quod est potens secundum rationem, est necesse agere quando desiderat id cujus habet potentiam, et ut habet hoc facere : habet autem facere præsente passivo, et ita se habente prout potest in ipsum : sin autem aliter se habeat, facere non poterit. Nec oportet nos in conditionibus talium potentiarum addere quod agat in id cui appropinquat, si nihil exteriorum prohibeat : potentia enim ut est potentia faciendi, habet facultatem faciendi. i xi-

mus autem quod non omnino habet faciendi facultatem, sed si habet ut et quando et quomodo potest agere. Et istis sic determinatis non oportet addere, nisi extrinsecum aliquid prohibeat : quia hoc includitur in intellectu conditionum quæ dictæ sunt, quod possit ut et quando et quomodo. In illis enim satis sunt determinata quæ exterius prohibent : hæc enim quæ sunt exterius prohibentia, auferunt quædam illorum quæ diximus in diffinitione sive determinatione conditionum potentiae. Si enim extrinsecus aliquid prohibeat, non erit apropinquans passivo, ut potest in ipsum : propter quod etiam quando tales potentiae etiam simul volunt ac cupiunt facere duo aut contraria, tamen non simul faciunt ea : quia unum contrarium prohibet alterum fieri et ideo aliquid extrinsecum est prohibens : contraria enim non habent simul suam faciendi, aut fiendi potentiam, nec ipsa faciendi potentia est potentia contraria simul faciendi : faciet enim ea quorum est sicut potentia eorum : est autem unius per se et alterius per absentiam ipsius : et ideo simul esse non possunt contraria, quorum est potentia rationalis.

CAPUT II.

De modis et dispositionibus quæ conveniunt actu.

Quoniam autem jam dictum est de Text, et com, 11. potentia quæ dicitur secundum modum diversum motus per quem exit in actum, determinabimus nunc de actu, quid videlicet est actus, et quale quid est. Dividentibus enim et distinguentibus actum, erit simul cum hoc etiam manifestum possibile quod secundum potentiam dicitur : hoc enim ad invicem determinan-

<--- Page Split --->

tur, quod cum respectum habent ad invicem : et ideo sicut unum relativorum non diffinite cognoscitur sine reliquo, ita nec potentia diffinite cognoscitur nisi cognito actu : non enim solum hoc dicimus possibile sive potens, quod aptum natum est movere aliquid secundum potentiam activam, aut moveri ab alio secundum potentiam passivam : sed etiam aliter et aliis modis : propter quod quaerentes de actu, tractabimus etiam de his de quibus potentia aliis et diversis modis dicitur. Est autem, ut generaliter dicatur, actus rem perfecte existere, non ita quidem existere sicut dicimus aliquid potestate existere, sicut in ligno dicimus existere Mercurii idolum, et sicut dicimus in toto existere medietatem : eo quod Mercurius aufertur de ligno, et de toto auferri potest medietas : et sicut dicimus scientem existere, quando sciens non speculatur secundum actum, qui tamen potens est speculari : ea enim quae secundum habitum sunt, in potentia sunt, et non in actu antequam agant 1. Id autem quod est actu, est in singulariter et simpliciter existentibus et separatim. Hoc autem quod dicere voluimus est manifestum in inductione omnium eorum quae vere actu existunt : omnia enim haec separatim et singulariter existunt : talis autem inductio sufficit ad actus manifestationem, et non oportet quod nos quaeramus terminum diffinitivum cuiuslibet actus : sed sufficit conspicere id quod actui est proportionale in potentiis secundum respectum ad ipsum : quia sicut se habet aedificans secundum actum ad aedificabilem, qui potens est aedificare, et nondum aedificat : et sicut se habet vigilans ad dormientem qui nondum vigilat : et sicut se habet videns actu ad eum qui claudit oculos, et tamen habet visum secundum habitum, et nondum utitur visu : et sicut se habet id quod remotum et separatum a materia, ad materiam quae est in potentia :

et sicut se habet paratum in actu ad non paratum quod est in potentia : ita est, ut generaliter dicatur, actus ad potentiam. Et ejus differentiae sunt differentiae alterius partis istarum divisionum, et differentiae reliquae partis sunt ejus quod est in potentia sive possibile. Non enim omnia similiter dicuntur secundum actum, sed proportionaliter, sicut hoc dicitur actu esse in hoc, vel hoc dicitur esse proportionaliter ad hoc secundum actum: aliquod enim dicitur actus, sicut motus comparatus ad potentiam, cujus est actus imperfectus : aliqua vero dicuntur actus, sicut substantia quae est actus et forma dicitur actus ad aliquam materiam in qua fuit in potentia. Alio autem modo ab his duobus modis dicitur infinitum in potentia inane in potentia : et quaecumque talia per similitudinem istorum dicuntur esse potestate et actu in multis quae sunt in numero entium, sicut dicitur aliquid potestate et actu videnti et non videnti, et etiam viso quod videtur, omnia ista contingit aliquando simpliciter vera esse, quando exeunt de potentia ad actum : quia in talibus actus totam potentiam determinat et finit. Visum enim dicitur dupliciter, secundum potentiam et actum : dicitur enim visum aliquid, quia videtur secundum actum : et aliquid dicitur visum, quia videri potest, et cum videtur, tunc est visum secundum actum. Infinitum autem non eodem modo est in potestate tanquam sit actu futurum et separatim existens actu infinitum sit, sed notitia est infinitum, sive scientia et ratione : quia per divisionem continuum non tollitur a materia : dividens enim non reddit et facit actu infinitum de factis divisionibus : nec ita reddit ipsum, quod faciat separationem infinitam actu, sed potius sic, quia quantumlibet divisionibus acceptis ulterius remanent accipiendae secundum rationem continui, tamen acceptae sunt finitae, sicut in tertio de Physico auditu declara-

<--- Page Split --->

tum est. Sic igitur manifestum erit nobis quod aliquid est actu, et quale quid est illud.

CAPUT III.

De modis quibus aliquid dicitur esse in aliquo, sicut in potestate.

Sicut autem dicimus de differentiis actus, ita oportet dicere de differentiis ejus quod est in potentia in aliquo. Determinandum enim est a nobis hic quando unumquodque dicitur esse in potestate in aliquo, et quando non : non enim dicendum quod quodlibet sit in potestate in alio quod quocumque modo est materia ejus. Quærimus igitur utrum homo sit terra potestate, aut non, sed magis sit in potestate in materia, quando jam facta est sperma completum ex quo fiat homo : et hoc est quærere, utrum sit res ut in potentia in aliquo quod est materia prima et remota, vel in eo in quo est sicut in materia proxima et completa secundum omnes dispositiones : nec forsitan adhuc est in materia proxima in potentia secundum quemcumque modum omnino, sed secundum modum specialem secundum quem educitur de illa : non enim a medicina quæ est potentia sanandi quodcumque et quocumque modo sanatum est : nec iterum in potentia est in aliquo quod fortuna vel casu eductum est ex illo : sed id quod est in potentia in aliquo, est aliquid determinatum, sicut in medicina salubre potestate dicitur : ex quo secundum potentiam artis et naturae producitur sanitas : terminus autem diffinitivus illius est, quod hoc est in potentia in aliquo quod est factum et productum ab aliquo movente, et est endelechia facta ex potestate entis, hoc est, ex potentia talis entis quod

proportionali et proxima potestate est illud, sicut in artificialibus in quibus principium est voluntas, dicitur aliquid esse in aliquo sicut in potestate, quando fit ex illo statim volente artifice, si nihil exteriorum prohibeat : et similiter est in sanato quod sanatum est in potentia in illo ex quo fit sanitas, si nihil ex parte sanati prohibeat. Si enim aliquid exteriorum prohibeat ex parte facientis vel facti, tunc impeditur per accidens. Id autem quando est per accidens, non prohibt quod aliquid non sit in potentia in alio, ex quo produci est natum. Sic igitur id in potentia est in alio, quod uno motore artis vel naturae producitur ex ipso : sic enim potestate domus est in hoc, si nihil eorum quæ sunt in hoc, obest per se quin ex eo fiat domus. Nihil autem obesse dico tam ex parte efficientis quam ex parte materiae, ut dictum prius est : et hoc est quando nihil est quod oporteat plus adesse vel abesse, aut ab alio motore permutari quam a factore domus in potestate domus, sive in materia domus. Si enim absit lignum quod oporteat prius transmutari ex terra in plantam, et postea hanc plantam per ædificatorem mutari in trabem, tunc non est potestate domus in illa materia : et in aliis est similiter, extra quæ tamen materialia est principium generationis quod est in ipso, quod habet potestatem activam, quando nullum prohibet exteriorum : tunc enim illa quæ sunt potestate in ipso, erunt per ipsum et producentur in actum : et secundum hunc modum illud quod nondum est sperma completum, eo quod oporteat ipsum adhuc in aliud commutari et digeri, non est potestas ejus quod generabile est ex ipso. Et hoc est sicut si gratia exempli dicam, quod homo potestate est cibus, vel sanguis, cum nec cibus, nec sanguis uno motore mutetur in hominem, sed cibus in sanguinem utitur calore hepatis et sanguis in sperma virtute membrorum et vasorum seminativorum : quando vero sperma per suum principium quod

<--- Page Split --->

ipsum transmutare habet, factum est tale et completum, tunc jam est hoc potestate quod produci habet de ipso : illa autem quae adhuc in materia prima et remota sunt, diverso egent principio transmutante, sicut diximus quod terra nondum est potestate statua idoli : non enim est transmutata ut uno movente in idolum, sed pluribus : quia virtute cælesti mutatur in cuprum, et tunc deinde cuprum ex terra generatum, movente Polycleto statuifice, mutatur in idolum. Hoc autem quod dicimus esse materiam propriam et potestatem alicujus, videtur esse non hoc, sed illius : quia non prædicatur de ipso substantialiter, sed denominative : illud enim quod est potestate simpliciter, sive universaliter, et non proprie et proxime, est semper id quod est posterius secundum resolutionem ad materiam : unde diximus quod arca quæ est actu, non est terrae, neque etiam terra secundum materiam propriam, sed est lignea, non lignum. Si vero adest materiale principium quod per resolutionem non dicitur denominative ab alio materiali aliquo, hæc est materia simpliciter et prima in illo ordine materia : et hoc est sicut si dicamus quod materia terræ sit aer : tunc enim terram dicimus denominative aeream : et si aeris materia sit ignis, dicimus denominando aerem esse igneum : ignem autem cum sit materia prima in hoc ordine, non denominamus ab alio quodam materiali priori, sed dicimus ipsum simpliciter materiam : et hoc est aliquid existens non denominatum ab alio. In hoc enim modo prædicationis differt aliquid esse universale prædicatum primum, quod substantialiter prædicatur utens de ratione subjecti,

et aliquid esse subjectum primum quod non prædicatur nisi per denominationem. Hoc autem aliquid quod sic est subjectum primum et materia, non dicitur subjectum, sicut subjectum passionum sive accidentium a quibus fit subjecti denominatio : in materiis enim denominatio fit a materia, et non denominatur materia : sed in accidentibus fit denominatio ab accidente, et denominatur subjectum : et hoc est sicut si gratia exempli dicam, quod homo corpus et anima existens est subjectum quod substat passioni : tunc enim subjectum hoc dicitur musicum secundum passionem animæ, et dicitur album secundum passionem corporis : illud enim subjectum adveniente musica non dicitur musica abstracta prædicatione, sed musicum prædicatione denominativa. Et similiter homo non est albedo, sed album : nec homo est ambulatio, vel motus, sed ambulans, et motus concretive loquendo : et hoc dicuntur ut illius et non ut illud. Palam igitur est ex dictis, quod ultimum substantialiter prædicatum, et non per denominationem est substantia et forma et actus : quæ vero non sic prædicantur, sed sunt ut species et forma quædam, et ut hoc aliquid prædicatum, ultima materia illorum est materialis substantia, et illa dicitur non illud, sed illius : et rectum et dignum est quod materia et passiones illius dicantur et non illud : quia ambo illa, materia videlicet et passio sunt infinita et indeterminata, et non specificantia aliquid. Sic igitur dictum est a nobis quando aliquid dicendum est in potestate in altero, et quando non.

<--- Page Split --->