TRACTATUS II

DE MODIS CONSEQUENTIBUS SUBSTANTIAM QUÆ EST NATURA ET ACTUS SENSIBILIS SUBSTANTIAE.

CAPUT I.

De modis materialis principii quibus comparatur ad factum sensibile.

Test, et com. Quamvis autem modo declaravimus 11. substantiam prout est actus et forma substantiae sensibilis, oportet tamen iterum resumere de ipsa et determinare modos ipsius, et removere dubitationes contingentes de ipsa, et sic ostendere quare ipsa est unum et non multa, sicut fecimus in septimo, ubi ostendimus hoc de substantia composita simpliciter et absolute considerata : hoc enim habito, attingemus finem considerationis nostrae. In principio septimi libri hujus sapientiae praedeterminatum est, cum natura quaedam substantiae sensibilis sit substantia materialis, hoc oportet primum intelligere et non oblivisci : quia licet omnia sensibilia sint ex eodem materiali principio, quod hile vocatur, et multa sensibi-

lium compositorum sint ex eisdem materialibus primis principiis, sicut liquabilia omnia sunt ex aqua et subtili terreo : et quamvis sit eadem materia omnibus factis sive generatis, quae est eis ut principium et primum subjectum, tamen oportet quod aliqua propria et proxima sit cujuslibet sensibilis designati quae non est alterius, sicut phlegmatis generati in animali est prima sive proxima materia propria dulcia et crassa aquosa et subtili calido digesta : cholerae vero rubeae propria materia est amara combusta, vel quaedam rubea terrestria combusta : ea enim quae sensibilia sunt, aut fiunt ex eodem principio materiali : aut si plures materiæ sunt ejusdem, tunc oportet quod una sit materialis ad aliam, sicut si dicamus quod phlegma fit ex pluribus, quia ex dulci et crasso : tunc enim fit crassum ex dulci sicut ex materiali proprio principio, et phlegma ex crasso. Similiter autem si cholera resolvatur, resolvetur in rubea quaedam sicut in proximam materiam : et illa rubea resolvuntur in combusta ferventia sicut in materiam : et sic cholera dicitur esse ex rubeis et combustis : dicitur enim hoc ex hoc fieri sicut ex materia his duobus modis : quia aut

<--- Page Split --->

videlicet est via ad hoc, ut ex ipso fiat per medium vel sine medio : aut quia est principium ejus quod resolvitur in ipsum, sicut in materiale principium : contingit tamen in quibusdam ex uno materiali paupicio existente aliquando fieri diversa propter diversitatem moventis causae, quae secundum formas et formativas diversas movet de potentia ad actum, sicut ex ligno tanquam ex uno materiali principio fit arca et lectus, quando artes moventes sunt diversae : et ex uno materiali principio quod est menstruum porcae, fit porcellus et similitudo hominis : quia movens ad figuram porcelli, est sperma porci : et movens ad figuram hominis, est stella quaedam : tamen quae fiunt, habent sibi determinatas materias, ita quod ex aliis etiam diversis moventibus fieri non possunt. Sicut serra : haec enim fieri non potest ex lana vel ex ligno, quia in movente eam non est ut ex lana vel ex ligno serram faciat. Si autem ex alia et alia materia contingit aliquando id secundum formam facere, palam est quia ars et principium factivum quod est ut movens, est idem secundum formam et speciem, sicut si fiat urceus ex terra et argento : nam si ponatur quod materia diversa sit, et quod etiam movens sit diversum in forma, sequitur necessario quod id quod factum est sit diversum secundum materiam et formam : et hoc generale est in omnibus principiis propriis materialibus et moventibus, et secundum speciem et formam quae informat sensibile factum, sive sit in artificialibus, sive in naturalibus.

CAPUT II.

Quales et quot causae debent reddi ad quodlibet quaesitum de substantia sensibili.

Quando vero aliquis volens scire sub- 12. stantiam et naturam sensibilis per diffinitionem, quaerit quid est causa per quam habet diffiniri et demonstrari, quia pluribus modis dicuntur causae, oportet dicere omnes causas quae contingunt esse causae quaesiti si perfecte sciri debeat. Sicut si quaeratur quae sit causa quasi materia, dicimus quod menstrualia in guttis feminae sunt causa quasi materia. Et si quaereretur quid est causa movens, dicemus quod est sperma viri, in cujus spiritu virtus formativa est per modum artis. Et si quaereretur quid causa formalis et species, dicemus quod quidditas ipsius sive quid erat esse. Et si quaeratur, quid est hoc quod est cujus causa fit, sive finis, dicemus quod id quod causa finalis quae est intenta per primum movens : contingit autem aliquando fortassis, quoad haec ambo sunt idem, forma videlicet et finis : quia forma est in quo quiescit operatio moventis : et sic est finis motus et generationis, licet forte aliquid aliud sit finis intentionis : et de hoc satis in secundo hujus sapientiae libro determinatum est : et quaecumque diffinitio omnes quaesiti continet causas, hoc dicit et quid et propter quid quaesiti, et est perfectissima, et est ipsa demonstratio positione differens, sicut in Analyticis posterioribus est determinatum. In his autem omnibus oportet dicere proximas et essentiales et convertibiles causas : ut si quaeratur quae sit propria alicujus materia, non oportet dicere ignem, aut terram, quae sunt prima elementa ex quibus componitorsensibile :

<--- Page Split --->

sed oportet dicere materiam propriam et proximam : et hæc est quæ substrata est proximæ potentiae ad actum : materia enim non facit cognoscere nisi illo modo quo proximam analogiam habet ad actum : quia sic habet nomen diffiniti et rationem, sicut in ante habitis determinatum est : et quia sicut in secundo de Physico auditu diximus, in generabilibus et physicis omnes sunt quatuor causæ ejusdem, oportet quod circa naturales causas et genitas sic versari quærentem per redditionem omnium causarum, si quis recte philosophando versatur in cognitione generabilis physici . Si enim hæ quatuor quæ dictæ sunt causæ, sunt sensibilium generatorum, tunc oportet has et tot cognoscere : in his autem quæ naturalia quidem sunt, sed sunt sempiterna, sicut cœlestia corpora, forsitan est alia ratio : forsan enim quædam physicorum corporum non habent materiam, aut non habent talem materiam quæ sit in potentia ad esse, sed quæ est actu secundum esse semper, licet sit in potentia ad ubi, sicut sæpius in præhabitis dictum est : habent enim hæc materiam solum secundum locum mobilem : unde in illis non quæritur materialis causa quæ sit ex qua fiunt, sed quæritur materia quæ est subjectum actu existens perfectum in esse 1. In cœlo reSimiliter autem est in his quæcumque cius subjequidem sunt physica, sed non sunt submateria ponitur. stantiæ sicut accidentia quæ non fiunt ex materia : quia non est in his materia ex qua sint : sed subjectum in quo sunt, est ens completum in actu existens, sicut dicimus quod quædam est causa eclipsis, et hoc non est materia ex qua in potentia existens, sed subjectum in se completum lunæ quæ est subjectum eclipsis, non est aliud per eclipsim, quasi sit patiens aliquid et exiens de potentia ad actum, sed est subjectum eclipsis in se actu ens completum quidem per subjectum et formam. Et si quæratur in talibus, quæ est causa quasi movens et corrumpens lu-

men, non assignamus causam transmutantem substantiam lunæ, sed terram et terreni corporis umbram.

Cujus vero causa sicut finis si quæra- 13. tur in eclipsi, dicemus quod forsan nulla est : quia in talibus ista contingunt per motum et conversionis necessitatem, et non propter aliquid intentum extra. Si vero quæratur quæ sit forma et species, dicimus quod est illa quæ est ratio et quidditas rei quæsitæ, sicut privatio luminis. Sed ratio et species in talibus non est manifesta, neque diffinitio dicens causam est manifesta, nisi cum ratione et speciei sit causa faciens : sicut si dicamus quid est eclipsis, et dicimus quod est privatio luminis, non est manifesta diffinitio. Si vero addatur causa movens quæ est terra in medio capitis et caudæ diametraliter lunæ objecta, tunc ratio formalis conjuncta est cum causa faciente, et est diffinitio dicens et quid et propter quid et manifesta : quia est demonstratio eclipsis in luna solum positione differens. Similiter autem est de dormitione sive somno si quæratur quid sit per omnes causas : non enim est manifestum quod sit subjectum quod est primum patiens somnum, quod quæritur loco materiæ : quia non habet materiam nisi subjectum actu existens in quo est primo. Et si dicatur quod subjectum somni est animal, oportet quod iterum hoc animal non secundum se, sed secundum aliquid sui sit subjectum proprium somni. Et oportet quærere quid sit illud quod est proprium et proximum somni subjectum, utrum videlicet hoc sit corpus, vel aliquid aliorum membrorum animalis. Deinde hoc habito, quæretur a quo sicut a faciente causa est somnus. Deinde quæretur quæ passio illius membri sit somnus, quærendo quidditatem et rationem somni, quæ est essentia somni in illo membro et non in toto animali

<--- Page Split --->

primo : et dicimus quia est immobilitas sive quies talis. Et tunc quaerimus per quid ut primum patitur illam immobilitatem, et dicimus quod per evaporationem frigidam a loco digestionis ad cerebrum, et ibi infrigidatam et reflexam ad organum primi sentientis, sicut in libro de Somno et Vigilia determinatum est : et tunc perfecte scimus quid est somnus diffinitione dicente quid et propter quid, et sic de aliis.

CAPUT III.

Qualiter idem subjectum est diversimode susceptibile contrariorum.

I. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Quia vero quaedam quae non habent 1. per se generationem, sed sine generatione per se et corruptione per se sunt generatione per accidens, et non sunt corruptione per accidens, sicut sunt puncta quando sunt, et totaliter loquendo species universales et formae communes substantiales et accidentales : haec enim non generantur et corrumpuntur nisi generato sensibili composito et corrupto : non enim generatur per se separatim album, sed generatur album lignum : et de omnibus talibus qualiter generentur et quomodo se habeant ad terminos generationis et corruptionis, in quinto libro de Physico auditu de terminavimus. Sed quod nunc quaeritur, hoc est, quod si omne quod est factum, est aliquid determinatum et ex aliquo determinato sicut ex potentia et materia propria, sicut paulo ante dictum est, tune oportet quod non omnia contraria fiunt ab invicem ex quibuslibet contrariis, sed diversa contraria fiunt ad invicem quibusdam determinatis, in quibus sunt in potentia secundum idem subjectum salvatum, sicut albus homo fit ex nigro homine salvato in

subjecto, et album hoc modo fit ex nigro secundum subjectum et salvatum : et hoc ideo est, quia subjectum salvatum est in potentia æqualiter ad utrumque : et cum est album actu salvatum in se, est nigrum in potentia : et e converso cum est nigrum actu, est album potentia : et subjectum sic determinatum materia determinata, non est materia secundum idem salvata omnis rei, sed est tantum potentia ad ea quorum est transmutatio ad invicem secundum idem subjectum salvatum : quæ vero fiunt sine transmutatione per se dicta, aut non sunt sine corruptione per se dicta, horum non est materia, sicut puncta et formæ, sicut in principio hujus capituli diximus. Habet tamen quamdam dubitationem, quomodo ad contraria inter quæ est transmutatio per se, se habeat materia cujuslibet horum quæ contraria esse dicuntur : hoc enim bene videmus in quibusdam, sicut si corpus idem salvatum est potestate sanum, et contrarium est sano infirmitas : tunc bene videmus, quod idem corpus salvatum potestate est utrumque istorum : sed non est idem modus in aliis : quia videmus quod aqua est materia quæ potestate est vinum, et potestate est acetum, sed est subjectum et materia vini secundum habitum et speciem vini quæ perficit eam in esse vini secundum substantiam : sed aceti non est materia salvata in esse vini et substantia, sed potius secundum privationem speciei vini. Et ideo non esse in vino salvata est aqua potestate vinum et acetum, nec æqualiter recipit ambo : sed sub habitu vini est potestate acetum, et non est potentia acetum nisi habitum vini primo accipiat, et non efficitur actu acetum nisi secundum privationem habitus et speciei et corruptionem quæ est præter naturam ipsius et ex corruptione principiorum naturae. Dubitatio igitur quædam oritur ex dictis, quare vinum salvatum in esse nec materia sit, nec sit potestate acetum salvatum vinum, cum tamen ex vino fiat acetum, cum sanum

<--- Page Split --->

salvatum in esse substantiali et subjecto fit subjectum ægri, et potestate ægrum cum fit ex sano ægrum : et quæritur si vivens salvatum in esse sit potestate mortuus, aut non. Sed ad omnia hæc determinatio vera est, quod in contrariis unum subjectum salvatum est potentia ambo contraria, quando fit unum ex alio. In his autem quæ opponuntur ut privatio et habitus, cum privatio non sit privatio nisi habitus et speciei, non est materia privationis susceptibilis nisi prius suscipiat habitum : et cum privatio privet habitum, non potest esse idem subjectum proximum utriusque in uno esse salvatum, nec potest esse subjectum privationis nisi per corruptionem principioDe declaratione dubitationis et solutioNota quare rum facientium habitum : et ideo de prinis quare diffinitio est unum et non de privatione ad habivatione ad habitum ejusdem materie non tum non est reellius. est regressio, nisi prius redeat per resolutionem in materiam primam et per qualitates et virtutes et mitiones diversas, iterum principia facientia habitum Consimilem recipiat : unde in talibus subjectis per se corruptis secundum accidens fiunt etiam corruptiones habituum et specierum, sicut materia animalis quæ est secundum corruptionem motuum, et est quædam potentia et quædam materia non salvata, sed corrupta et secundum corruptionem et potentia materia vocata. Similiter aqua est quædam materia corrupta aceti materia et acetum potentia : quia non est potentia acetum nisi corruptione vini : tamen est potentia acetum, quia fit ex his, sicut in die nox ubi nox salvata non fit dies, sed dies fit post noctem corrupta forma noctis. Et quæcumque per corruptionem habitus transmutantur ad invicem, hæc, si debeat fieri gressus a privatione ad habitum, oportet redire ad materiam primam : ut si ex mortuo debeat fieri animal, oportet quod mortuum resolvatur ad primam materiam quæ est elementa quatuor, et deinde per mixtionem et complexionem et compositionem horum fiat animal : et acetum si debeat fieri vinum, oportet quod resolvatur in

aquam, et aqua misceatur ad principia vini : tunc enim tali contemperatione facta in materia educitur forma ut per generationem univocam, sed convertitur in vite vel in semen animalis ut per generationem æquivocam si virtute stellarum sine generante univoco ad esse deducitur, sicut est generatio eorum quæ ex putrefactione nascuntur, de quibus alibi determinatum est a nobis.

CAPUT IV.

De declaratione dubitationis et solutionis quare diffinitio est unum et non multa.

Habitis autem his quæ dicta de parti- 15. bus diffinitionis, prout illæ sunt naturæ et substantiæ sensibiles, sunt dubitanda, redeundum est ad dubitationem quæ mota est in libro septimo, et perficienda et declaranda est hæc perfecte solutio ipsius : hic autem inducta dubitatio est circa diffinitiones et numeros quos quidam ponunt esse diffinientes omnes substantias. Quæritur enim tunc, qua de causa diffinitio est unum et non multa. Ratio autem dubitationis est : quia omnium eorum quæ plures partes habent, et non sunt unum coacervatione aut collectione sicut numerus, sed hoc ipsum totum est aliquid vere unum, quæ unitas præter partes sive partium coacervationem aut compositum est aliqua una causa suæ veræ unitatis. In corporibus enim aliis quæ non sunt vere unum, sed compositione partium sunt unum, plana est causa suæ non veræ unitatis, quæ aliæ unitates non vere sunt tales vel tales, quæ sunt contactus, vel conglutinatio, aut colligatio, aut alia passio talis quæ est sicut viscositas continens multas partes in uno, vel sicut gumphis concavum est

<--- Page Split --->

unum : diffinitio vero quæ est ratio talis vel talis est vere una, non quidem conjunctione, quemadmodum Ilias quæ est una mœniis compositis in unum per cæmentum, aut sicut metrum quod est de excidio Troiæ, quod est unum ordine metri, et est sua unitas, quia est unius historiæ et unius materiæ de qua est. Restat igitur quærendum quid est quod facit unum hominem esse vere, qui tamen ex multis componitur, et quare est unum et non multa, ita quod esse plura coacervata quæ cadunt in ejus diffinitione, sicut animal et bipes. Adhuc autem et aliter aggravatur ista dubitatio si est, ut quidam Philosophi aiunt, idem quod animal, et illud idem quod est animal etiam est bipes : tunc enim quæritur, quare homo non est illa quæ sunt alia ab invicem : et sic erit duo non unum vere, ita quod secundum participationem horum duorum homo vere sit homines, et non sint hæc participatione hominis alicujus unius qui vere sit unus, sed sint vere duo, sicut duorum sunt participationes, animalis videlicet et bipedis, quæ secundum veritatem duæ sunt naturæ, et non una : alia enim est natura genus, et alia est natura differentia. Palam autem est, quia si aliqui sic transformant quæstionem ut consueverunt Stoici diffinire, et dicere unitatem numerorum et idearum, non contingit reddendo veram unitatis causam solvere dubitationem inductam : quæ enim dicunt vere sunt plura, et non unum nisi secundum quid. Si autem est verum, sicut nos dicimus, quod in diffinitione licet plura sint, tamen in ea est, hoc quidem sicut materia substans potestati ad actum, illud vero est in ea sicut actus et forma : et ideo hoc quidem est potestate, illud vero actu, tunc adeo manifesta est causa unitatis. Quod etiam quæsitum non videbitur habere causam dubitationis : ista enim aporia sive angustia et ambiguitas est eadem cum hoc si dicamus, quod teres dicens rationem teretis sive sphære est : quia teres est æs rotundum : hoc

enim nomen, teres, est signum diffinitionis, et ponitur loco ejus : propter quod cum dicitur quid causæ, quare sit unum vere rotundum et æs, nulla tenus videtur esse dubitatio : quia statim videtur hoc quidem esse materia potestate sphæra sive teres, hoc autem forma actu teres existens : quid ergo causæ est, quod idem quod potestate est ens est ens actu, nisi generatio et faciens causa quæ sic educit ipsum de potestate entis ad actum ens, quod non largitur ei aliquam diversitatem et multitudinem aut pluralitatem : sed id quod potestate est ens, facit existere secundum actum : nulla enim penitus potest esse causa diversa quæ faciat potestate sphæram actu esse sphæram, sed uterque horum est quid erat esse rei et diffinitio : et ideo diffinitio est unum et non multa : ad esse enim diffiniti refertur diffinitio, et non ad diversas naturas materiæ et formæ, sicut nos in ante habitis sæpe declaravimus.

Si autem quis objiciendo dixerit, quod non omnia sunt concepta cum materia : quia diffiniuntur mathematica quæ per diffinitionem separata sunt a materia, dicemus sicut et in sexto hujus sapientiæ libro determinatum est, quod materiæ alia est intellectualis, et alia sensibilis, secundum proprietatem illam intellectus qua intelligit cum continuo et tempore : et ideo in omni ratione diffinitiva, hoc quidem materia, illud vero forma, et actus, et mathematica licet non sint concepta cum materia sensibili, sunt tamen concepta cum materia intellectuali, sicut circulus qui est figura superficialis : et in hac ratione superficies est intellectualis, figura vero talis est sicut perfectio et actus : quæcumque vero non habent materiam intellectualem vel sensibilem, sicut ipsa substantiæ principia quæ sunt materia et forma illa, et sunt vere unum, sed non habent aliquam causam aliam suæ unitatis, sicut habent illa quæ sunt composita, sed seipsis sunt unum : esse enim ipsorum statim sine alio causante est unum, sicut etiam unumquodque talium

<--- Page Split --->

ens hoc ipsum in quantum est quale quid, sive quale aliquid ens : sicut enim materia est aliquid et forma aliquid per seip- sam, ita etiam utrumque istorum est aliquid unum, ita tamen quod ens et unum non sunt eorum genera per quae sunt unum. Et haec est causa quare ens et unum non ponuntur in diffinitionibus ut potentia et actus, quia dicunt aliquas naturas distinctas ejus de quo praedicantur. Similiter autem est de eo quod est quid erat esse, sive quidditas, sive forma : hoc enim per seipsam statim est ens et unum, ita quod ens et unum non dicunt ea ex quibus componitur : propter quod nulli eorum principiorum est aliqua alia a seipsis causa per quam sint et unum sint : statim enim per seipsum unumquodque talium est ens quid et unum, non quod sit in ente et uno : quare in genere diffinitivo, ut diximus, nec est in uno ente sicut in naturis distinctis et separabilibus ab ipsis singularibus quo dicuntur ens et unum : quia ens et unum etiam per intellectum non potest separari ab aliquo. Haec igitur vera solutio est inductae dubitationis.

CAPUT V.

De errore Antiquorum male solventium inductam quaestionem, et de causa er- roris.

Text, et com.

Propter hanc autem dubitationem quae inducta est, diversa valde dixerunt Phi- losophi : et causa diversitatis eorum est, quia posuerunt partes diffinitionis actu diversa quaedam esse, et similiter mate- riam et formam : et ideo quaesiverunt media conjungentia extrema, quae tamen diversa esse supposuerunt. Videbatur enim eis quod actus et potentia sunt, et contraria mutuo se expellentia ab eodem

susceptibili : et ideo dicebant illa non posse conjungi, nisi aliquo medio, quod utrumque participat, sicut album et nigrum conjunguntur in pallido, et calidum et frigidum in mixto : et hoc medium vocabant participationem. Et quarunt postea quæ sit causa ejus participationis, et quid sit sic participare ? Alii autem causam unitatis corporis quod est materia et animæ quæ est forma, dicunt consubstantialitatem quamdam, ita quod substantia una composita sit per mixtionem duarum substantiarum diversarum animæ et corporis, sicut dixit Lycophron. Unde dicit quod illorum duorum actiones et oppositiones sunt commixtæ sicut et substantiæ commixtæ sunt : propter quod etiam dicit scientiam non esse operationem vel speculationem animæ secundum se, sed operationem. Et dicit eam esse scientis corporis et animæ, ita quod animæ et corporis et causa veritatis in ea sit anima : causa autem falsitatis sit corpus. Et similiter dixit quod intelligere est conjuncti, et quod nulla operationum aut passionum sit animæ propria. Alii vero magis errantes, cum quorum errore multi conveniunt modernorum, dicunt quod anima conjungitur cum corpore mediante vita, ita quod anima rationalis cum corpore conjungitur mediante vegetabili et sensibili, et sensibilis conjungitur cum corpore mediante vegetabili, et vegetabilis conjungitur cum corpore mediante spiritu' quem dicunt esse corpus substantiale distensum per totum corpus, et majorem convenientiam habere cum anima vegetabili quam corpus terrestre physicum organicum. In omnibus autem his est una et eadem ratio quæ prius : sive enim illud quod dicit esse medium sit convalescere quoddam corporis ad vitam, aut sit consubstantialitas quædam, aut compositio extremorum, aut conjunctio quædam diversorum animæ et corporis, sive sit forma sanitatis, aut æqualiter complexionis medium quoddam contingens animam et corpus, una est ratio quæ prius,

<--- Page Split --->

quare sit unum et non multa : quanto enim plura sunt quae conveniunt ad compositionem, tanto videtur minus esse unum, et videtur magis esse multa : et simile est quia æs esse trigonum, compositio est æris et trigoni : et album unum esse, compositio est superficiei et albedinis. Si igitur medium quaerunt compositionis animæ et corporis, debent quaerere medium in omnibus compositionibus : et medium erit secundum hoc medians inter compositionem medii sicut inter compositionem extremi : et hoc modo medium erit medii : et hoc procedit in infinitum. Adhuc autem istae compositiones trigoni et æris et albedinis et superficiei non faciunt vere unum, sed unum per accidens, quod est congregatum : et sic adhuc redibit prima quaestio qualiter ex materia et forma fiat vere unum, et non unum congregatum.

Causa autem hujus erroris est, quia potestatis et endelechiae quaerunt unionisrationem, quasi utrumque istorum sint differentes a reliquo, et quod unumquodque istorum fit actu et sit differentia : ex duobus autem quorum utrumque est in actu, nunquam fit vere unum, nec etiam intellectus hoc potest accipere. Vera autem causa unitatis est, quia, sicut saepe dictum est, materia ultima quae est proxima, et dicitur a quibusdam necessitas, illa inest per substantiam in diffinitione, et est idem cum forma potestatis : quia potestas est actus ultimi inchoatio vel necessitas, sed aliud est a forma actu : si enim utrumque separatum accipiatur secundum actum, tunc sunt materia et forma aliud et aliud. Simile igitur aliquid est quaerere quae sit causa unius quod in veritate est idem prius in potentia et postea in actu, et quaerere quae sit causa quare compositum ex materia et forma est unum et non multa : unum enim aliquid est quodlibet istorum : et quod est primo potestate, et quod est postea in actu : et hoc est unum quoquo modo.

Hujus igitur nulla alia causa est, ut ante diximus, nisi id quod est movens ipsum ex potestate ad actum, et movendo ipsum ex potentia ad actum non largitur ei novam essentiam aliquam 1. Et ideo non facit ipsum multa, sed unum in actu : est enim hoc unum actu et potentia duo si separetur materia et forma. Quacumque vero simplices substantiae non habent materiam, et sunt separatae, sicut intellectus sive intelligentiae, hae non habent materiam : et hae non educuntur de potentia ad actum : et hae simpliciter per se ipsas sunt unum quid tantum et non multa : hae enim nullo nituntur materiali principio. Sed de his in libro quinto quaesivimus.

CAPUT VI.

Et est digressio ponens rationem eorum qui materiam et formam dicunt esse unam essentiam, et ideo diffinitionem esse unum et non multa.

Oportet autem nos digressionem hic facere, et subtiliter adhuc de dicta quastione interius perquirere,quare diffinitio sit unum et non multa, et diffinitum similiter : haec enim quae dicta sunt, multis causa fuerunt erroris. Alii enim divertentes a causa diversitatis, et formidantes dicere diffinitionem esse diversa, dixerunt idem in essentia esse materiam et formam : et ad hoc sequuntur infiniti errores. Alii autem secedentes ab hoc, dixerunt totam generationem non esse nisi congregationem, et nihil vere et per essentiam unam esse unum. Alii autem multa media quaerentes conjunctionis animae et corporis et formae et materiae, risibilia dixerunt de mediis conjungenti-

<--- Page Split --->

bus quae suo mendacio confinxerunt : sicut enim dixit Aristoteles in XII primae philosophiae, fictum est omne quod praeter rationem ponitur. Hi autem qui materiam et formam unam dicunt esse substantiam et essentiam, has pro se inducunt rationes : dicunt enim quod universale praedicatur de pluribus, et quod nihil praedicatur nisi forma : dicitur autem, quod materia est substantia et forma est substantia : igitur substantia est commune praedicatum de materia et orma. Cum autem nihil praedicetur nisi forma communis, et non praedicatum per accidens, sed substantiale, videbitur materia secundum esse substantiale esse forma. Igitur materia et forma sunt idem per essentiam : materia enim de nullo praedicatur : sed quidquid praedicatur, est forma : cum enim dicitur, materia est substantia, praedicatum quod est substantia, est nomen appellativum quod qualitatem communem significat, quae qualitas non est forma accidentalis, sed substantialis : qualitas autem substantialis forma substantialis est : et cum praedicatum non sit alia essentia separata ab essentia subjecti, videtur istis quod materia sit secundum essentiam idem substantiali formae.

Si quis autem dicat, quod ex his non sequitur quod materia sit forma : quia cum dicitur quod materia est substantia, et substantia est forma, non praedicatur substantia de materia ut ens vel essentia, sed ut esse et idem, cum dicitur, materia est substantia, idem est ac si dicatur, materia informata est forma substantiae : et in hac resolutione forma cadit oblique. Et ideo non sequitur quod materia sit forma per essentiam. Contra hoc iterum objicientes dicunt, quod quaecumque sunt unius generis, participant unam naturam communem : materia autem et forma, ut dicunt, sunt unius generis : quia utrumque horum est substantia : participant ergo naturam unam. Cum autem utrumque eorum sit simplex, neutrum eorum aliquid addit dupra na-

turam illam, nisi forte modum quemdam, sicut in quinto diximus. Cum igitur forma vere sit substantia, et materiam per essentiam constat esse substantiam, haec duo quae sunt materia et forma, erunt una et eadem simplex essentia et natura : hoc autem confirmant per hoc quod essentiam communem quae potestate habet et ambit multa, non dividit et distinguit nisi actus : materia autem accepta sub hoc communi quod est substantia, neque est actus, neque habet actum : igitur non dividit essentiam praedicati communis. Cum igitur sit idem cum essentia formae, videbitur materia in nullo dividi ab essentia quae est forma.

Adhuc autem quia si materia et forma non differunt nisi per potentiam et actum, et illa faciunt differre secundum essentiam, eo quod idem quod est prius in potentia, postea est in actu, videtur quod materia in se accepta non differt a forma secundum se accepta : circumscribatur enim potentia a materia et actus a forma : et cum in alio non differant, videtur tunc quod circumscriptis his quae faciunt differentiam ab utroque, quod remanet, sit idem per essentiam. Et hoc maxime videtur, quia cum omne quod nominatur vel significatur, non nominetur vel significetur nisi nomine habitus vel privationis : et si materia nominatur nomine habitus, cum habitus sit forma, videtur quod in hoc non dividitur ab essentia forma : si autem nominatur nomine privationis, sequitur idem : quia privatio non est pura negatio, sed relinquit aliquid formae. Si igitur circumscribitur id quod est privationis et potentiae, non remanet aliquid per hoc quod dividitur ab essentia formae : et sic materia et forma sunt essentia idem.

Amplius actus et potentia sunt duo prima contraria in quolibet genere, sicut in sequenti hujus sapientiae libro declarabitur. Sunt igitur duo prima contraria in genere substantiae : habent enim unum commune praedicatum quod neutrum eorum diffinit : actus autem diffinit ipsum

<--- Page Split --->

ad unum contrarium, et potentia diffinit ipsum ad alterum : circumscriptis igitur his quae determinant ipsum, non remanet nisi natura communis : igitur materia et forma, circumscriptis potentia et actu, sunt una natura et essentia communis. Aut igitur communis natura est essentia alia et alia, aut una et eadem. Non potest autem dici quod sit essentia alia et alia, quia circumscripta sunt distinguentia, et cessante distinguente, remanet identitas. Igitur materia et forma sunt una et eadem radicaliter essentia. Haec et alia quaedam absurda quidam errantes, et in errorem suum alios inducentes, inducunt, concedentes quod materia proxima quam vocant necessitatem, et forma sunt idem in essentia, et quod generis non est alia essentia ab essentia differentiae : quia cum dico quod ex aere fit ignis, sicut et nos in praecedentibus diximus, ignis secundum inchoationem est in materia aeris : et ideo aer est in potentia ignis : et ille habitus inchoatus per virtutes agentis ingressas in aerem, convalescit et continue proficit ad necessitatem, et tandem terminatur in ignem. Et ideo dicunt totam materiam esse idem formae, et genus differentiae, et non esse has naturas diversas : et cum dico, ignis fit ex aere, dicunt quod propositio notat circumstantiam materiae perficientis ad actum.

Heprobatio. Sed si hoc est verum quod dicunt, sequitur omnia esse unum et idem per essentiam : quæcumque enim uni et eidem sunt eadem per essentiam, ipsa sunt sibi invicem eadem : sed rationale est idem animali per essentiam, et irrationale est idem eidem : ergo rationale et irrationale sunt idem per essentiam, et non differunt nisi per modum quemdam et accidens : et hæc jam inveniuntur concessisse quidam modernorum Philosophorum. Amplius autem si hoc est verum quod dicunt, sequitur omnia esse eadem per essentiam : quia materia prima erit una et eadem cum omnibus differentiis secundum inductam rationem, et differentiae erunt ad invicem eædem : et sic omnia erunt ea-

dem. Si autem ad memoriam reducantur quae nos in praehabitis diximus, nihil horum sequitur inconvenientium : quia idem licet sit formaliter quod est in potentia et actu, et non differunt nisi per esse et esse, tamen materia non est idem cum forma : quia materia dicit subjectum utriusque : et hoc nunquam idem est cum forma, sicut probatum est in secundo Physicorum. Adhuc autem quæcumque sic se habent ad invicem, quod unum est prius natura, et alterum posterius, illa non sunt una natura et una essentia : sic autem se habent ad invicem genus et differentia : videtur igitur quod hæc non sit una natura. Hoc idem arguitur ex hoc quod genus est quid, et differentia est quale, et quod genus nihil diffinit eorum quæ continet, differentia autem diffinit. Adhuc autem quia genus est compositum et differentia simplex, et alia talia sunt infinita, quæ ad hoc possunt induci.

Propter quod a via quam dedimus in Optimo prospita, non est recedendum, et dicendum quod in veritate materia nullo modo est idem formae : quia aliter idem esset agens et patiens : et cum agens sit actu, et patiens non sit actu, sequeretur quod idem esset actu, et secundum idem non esset actu : et sic contradictoria essent simul vera : unde compositum ex materia et forma est unum, sicut dicit Aristoteles : quia partes ejus referuntur ad unum essentialiter, quod est tota rei essentia, et est totum secundum id quod est : non enim accipitur materia ut distincta in actu, et forma ut per se dictincta : quia sic ex eis nunquam fieret unum, et unum non refertur ad alterum, sed accipitur materia sub potentia quæ est habitualis inchoatio formæ, et forma sumitur ut actus diffusus et terminans et finiens potestatis illius indefinitatem : et sic patet quod totum esse compositi et diffiniti est unum et non congregatum : quia subjectum materia quod sustinet esse, est fundamentum, et nihil est de esse rei, sicut etiam Boetius dicit quod species est totum esse individuorum.

<--- Page Split --->

Solutio raQuod igitur objicitur, quod materia est tionum paristi adversae. substantia, et forma est substantia, et quod idem prædicatur de utroque, et quod hoc est essentiale prædicatum : dicendum quod omnia quæ sic objiciuntur, vana sunt et frivola, signis non veridics et logicis innixa : quia substantia non prædicatur de materia et forma univoce, sed per prius et posterius : et ideo forma vere est substantia, et materia est substantia per relationem ad formam, sicut Substantia prædicata saepe diximus : et ideo prædicatum hoc de materia neque prænec est essentiale, nec accidentale, sed dicatum subest quidam modus ejus, quod ad substanstantiae, neque accidentiale ditiam quocumque modo refertur. Et ideo cit, sed est quidam mosubstantia non dicit unam naturam quæ dus ejusquo dat/subsit in utroque istorum, materia videlicet stantiam quocumque et forma. Eodem modo dicimus, cum modo referdicitur quod forma et materia sunt in tur. genere uno, quod sit una communis natura in utroque : hoc enim est falsum, sicut jam patuit. Cum autem dicitur quod

materia et forma non distinguuntur nisi actu et potentia, si circumscribantur distinguentia, remanet unica natura : dicimus quod hoc falsum est : quia materia et forma per actum et potentiam proprie non distinguuntur, sed potius per potentiam materia refertur ad formam, et analogiam habet ad ipsam : et hoc non est distinguere, sed unire : sed seipsa materia non est forma, quia materia est subjectum et fundamentum quod dividitur divisione quantitativa in plura subjecta : et forma nihil illorum est, sed potius est actus et terminus non nisi divisione qualitativa divisibilis. Ad ea autem quæ de natura generis et differentiæ dicunt, satis patet solutio per ea quæ dicta sunt in quinto hujus nostrae primæ philosophiae libro. Sic igitur procedendum est, et declinabitur omnis error, et hoc est quod intendimus.

<--- Page Split --->