TRACTATUS I

DE MANIFESTA IONE, QUOD MATERIA EST SUBSTANTIA, ET QUOD FORMA EST TALIS SUBSTANTIA.

CAPUT I.

Quæ sit libri intentio, et quis modus in ipso.

M. et com. Ex eis quæ dicta sunt de substantia ad quam refertur diffinitio, syllogizare oportet et colligere de substantia secundum quod ipsa est forma et actus et natura ejus cujus est substantia. Copulatim igitur colligentes et syllogizantes ex principiisubstantiæpreinductis , ostende - museamdemsubstantiamadquamre - ferturdiffinitio , esseformametactumetnaturamdiffiniti : ethocfactofinemintentumattingimusinsermonedesub -

stantia : hoc enim solum dicendum remansit de principiis substantiæ, sicut patet ex divisione quæ in principio septimi libri in hac eadem scientia inducta est. Hæc igitur nostra est intentio in hoc octavo primæ philosophiæ libro. Dictum est enim in ante habitis, quia in hac sapientia vere entium, hoc est, substantiarum quæruntur causæ et principia et elementa : quia sine his ens vere non cognoscitur, cui principium sit id a quo fluit res primo, cui convenit unumquodque analogum per primam ipsius rationem, et alia sunt modi ipsius, liquide colligitur, quod sive hoc insit rei, sive non, sed modus ejus, sine hoc non potest sciri id cujus ipsum est principium. De causa est hoc magis evidens : causa enim est quam sequitur aliud, sicut ostensum est in primo et secundo hujus sapientiæ libro : et ideo sive insit causa per essentiam, sive non, sine ipsa non

<--- Page Split --->

scitur id quod quaeritur. Et hoc etiam in multis ad proprietatem hujus sapientiæ spectantibus planum est videre, quia nec fluentia a prima causa et ab aliis separatis cognoscere possumus, nisi illis cognitis : cum tamen nulla illarum causarum elementum sit sui causati, sed lumine suo constituat ipsum, sicut in sequentibus ostendetur. Nec etiam accidentales formæ cognoscuntur sine causa sua quae est substantia subjecta : cum tamen substantia subjecta non sit elementum accidentis : et in substantiis sensibilibus multa causantur ex cœlestibus, cum tamen nullum cœlestium sit elementum inferiorum : et sic se habet influentia intelligentiæ supra animam, et in causalitate vitæ et sensus et imaginationis et desiderii et motus, quæ causantur ab anima in corpore : tales autem causæ quaeruntur in hac sapientia, et sine eis non potest sciri quod quaeritur : elementum autem est quod ingreditur in esse rei, sicut diffinientia ingrediuntur diffinitum : et constat quod sine illis substantia sciri non potest. Ex omnibus igitur his planum est videre, quod volentibus nobis inquirere substantiam quæ est actus et natura, ex talibus inquirere oportet.

CAPUT II.

De diversitatibus substantiæ quæ est natura rei, etc.

est : et de illis non est adeo manifestum quod sint substantiæ : et ideo de illis quidam privatos et proprios enuntiaverunt sermones : quidam enim illas negaverunt esse substantias, quæ non substant aliis entibus. Quidam autem quamvis concedant has esse substantias, tamen quidam eorum ens dixerunt esse numeros, et quidam mathematica, et quidam harmoniam, et quidam separata quæ vocant ideas, sicut sæpius in ante habitis dictum est. Illæ vero substantie quæ substantiæ esse confessæ sunt ab omnibus, sunt physicae quæ subjiciuntur motui et mutationi, ut ignis, et terra, et aqua, et alia corpora simplicia quæ secundum diversos diversimode ponuntur : et in secundo loco confitentur esse substantias quæ sunt ex his, sicut sunt plantæ et partes plantarum, et animalia et partes animalium tam homogeniæ quam heterogeniæ, et corpora quæ sunt omnium finis et extremitas continens quæ nulli nituntur, sicut cœlum et partes cœli. Propriis autem et privatis et non communiter confessis sermonibus quidam dicunt esse substantias et naturas rerum species ideales : et hoc ideo dicunt, quia etiam mathematica, quamvis sint separata a rebus, dicunt esse substantias rerum et naturas. Alias autem substantias sequitur esse substantias ex ipsis substantiæ rationibus : quia videlicet sunt principia constituentia substantiam designatam et compositam, sicut diffinitio quid erat esse significans sive quidditas, et subjectum cujus est differentia et actus.

Substantiae autem quæ sunt naturae rerum, dupliciter ab Antiquis determinantur : quædam substantiae communiter concessæ sunt ab omnibus esse substantiæ : ideo quod primo subsent et in se subsistunt. Aliae autem sunt nec ideo dictæ substantiæ quia substant, sed quia substantiam faciunt esse id quod vere

Amplius autem secundum hanc eam- 2 Text. et 1. 2 dem rationem genus quod secundum sui naturam est quid substantiæ speciei, magis et per prius est substantia quam species, et universale magis est substantia quam singularia : sed hoc est aliter, sive per aliam substantiæ rationem quæ superius inducta sit : materia enim ab eo quod est primo substare substantia

<--- Page Split --->

dicta est : individua autem substantiae designata dicta sunt esse substantiae, quia primo et principaliter et maxime substant : sed species ideales et mathematica ideo dicta sunt substantiae, quia cum in se separata sint, causa sunt aliis quod sunt et dicuntur substantiae. Genus autem et universale substantiae sunt, quia sunt in ratione substantiae : quia non diffinitur neque diffinit nisi universale : et primum universalium diffinientium est genus, et ultimum diffinitum est species, qua est totum esse singularium. Et ideo in hac ratione substantiae magis est substantia genus quam species, et magis est substantia universale quam singulare. Universali vero et generi etiam idea copulantur secundum eos qui ponunt ideas esse rerum formas et naturas : quia secundum eamdem qua dicta est, rationem videntur esse substantia : qui enim ponunt ideas, dicunt eas esse rerum singularium principia. Quoniam autem sermo diffinitivus qui signifieat quidditatem, est substantia, et haec ratio designans ipsum est diffinitio, ideo in ante habitis de diffinito sive de substantia ad quam primo et per se refertur diffinitio, determinatum est. Adhuc autem quia diffinito non est simplex, sed ratio composita est, et omnis ratio talis habet partes, ideo necesse est nobis considerare de partibus diffinitionis, utrum videlicet designata nominibus partium sint substantiae et natura rerum, vel non, et qua sint de ipsis partibus diffinitionis partes substantiae, et qua non : et oportet considerare si easdem partes diffinitionis diffiniri oportet, aut non. Cum enim substantia qua vere diffinibilis est, diffinitur, videntur partes diffinitionis esse substantiae : cum autem accidens diffinitur, non videtur sic esse. Similiter autem partes diffinitionis non primae diffinibiles esse videntur : prima autem nequaquam. Amplius autem secundum superius bene determinata, nec

universale est substantia in ratione universalis, nec genus in ratione generis : quia naturae simplici qua est substantia rei, accidit universale esse, per hoc quod est separata per intellectum : et cuidam tali natura accidit esse genus, per hoc quod est prima potentia ambiens differentias qua sunt ejus qualitates, sicut patet ex superius determinatis : et ideo de hujusmodi hic dimittimus, cum non quaeramus hic nisi substantiam qua est natura rei secundum suum esse, vel secundum quod ipsa est id quod est. De ideis vero et mathematicis, utrum sint substantiae rerum, vel non, posterius perscrutandum erit in ultimis hujus sapientiae libris, duodecimo videlicet, et tertiodecimo. Hoc autem Auctores earum dicunt esse praeter sensibiles substantias. Nunc autem tractabimus de manifestis substantiis, qua e ab omnibus confessae sunt, et hae sunt substantiae sensibiles : nec tractabimus de eis secundum quod sensibiles sunt, quia hoc pertinet ad physicum, sed potius tractabimus de sensibilibus secundum quod ipsorum substantia pendet ex substantiae principiis primis, qua sunt actus et natura sensibilium 1.

CAPUT III.

De substantiis qua sunt vera rei natura, et qualiter probatur, quod materia talis sit substantia.

Sed sensibiles substantiae, sicut omnes 3. confitentur, materiam quidem habent sicut quamdam naturam sui : hoc enim quod dico materiam habere, cum omnis materia in moto corpore consideretur, sicut in secundo hujus sapientiæ libro

<--- Page Split --->

probatum est, idem est quod materiam situalem in potentia ad ubi, et formam, aut in potentia ad ubi habere, et hoc est causa ejus quod est sensibile et sic per se est, ita sensibilis substantia habet materiam et prædicatum ejus in ratione subjecti. Substantia tamen aliter quidem est materia, et aliter est ratio et forma, quarum utraque est natura sensibilis speciei designatae. Dico autem materiam in quolibet cujus ipsa materia est natura quaedam, quae non est aliquid ens actu et perfectum, potestate vero est hoc aliquid. Sicut enim in præcedentibus diximus, si accipiatur materia ut altera pars compositi, non est prædicabilis de eo cujus est materia : quia sic est actu ens, et accipitur ut ens quoddam, et non ut esse : propter quod de nullo secundum rectum prædicabilis, sed oblique : et si accipiatur ut in potestate ad formam, tunc ipsa non accipitur ut ens, sed ut esse : et sic designatur per genus quod prædicatur de eo cujus est genus : et ideo materia quidem non est genus, sed tamen genus non est sine materia : et ideo sic dicitur quod materia potestate est hoc aliquid, quia ipsa est hoc aliquid secundum esse inchoationis, sicut saepe diximus. Aliter vero dicitur substantia ratio et forma. Forma quidem qua hoc aliquid compositum ens est hoc aliquid et ipsa est vera natura ejus. Et accipitur etiam forma duobus modis. Uno quidem modo prout ipsa natura et actus dans esse et substantiam ei cujus est natura : et sic prædicatur de ipso : ideo quod ipsa hoc modo considerata totum est esse ipsius. Alio autem modo accipitur ut essentia quædam separata, et sic est pars accepta, ut ens, et non ut esse : et hoc modo non prædicatur de eo cujus est forma : et quia hoc loqui suscepimus de substantia secundum quod est natura rei substantiatae, non loquemur hoc de materia, nisi secundum quod potestate est hoc aliquid : et de forma non loquemur nisi secundum quod ipsa est actus ejus quod est

hoc aliquid et est prædicatum de ipso : forma enim ratione abstrahente est separabilis, sicut diximus. Tertium vero quod etiam substantia est, illud est compositum, quod est ex his et est substantia designata, cujus solius generatio est et corruptio et motus : quia non generatur nec corrumpitur nisi compositum : et hoc in sequentibus hujus octavi libri probabitur : substantia etiam est id quod est simpliciter in esse et natura separatum : quia secundum rationem et ordinem substantiarum quædam sunt substantiae separabiles, quædam autem non, de quibus in undecimo hujus sapientiæ libro perquiretur.

Quia vero materia sit substantia, paText et ra lam erit ex his quæ dicam : sicut enim in Physicis olim determinatum est, in omnibus motibus et mutationibus quæ sunt inter opposita, est aliquid quod est quasi fundamentum fixum et subjectum motibus et mutationibus illis, sicut in motu secundum locum, oportet esse aliquid quod idem manens fertur in toto motu, et nunc est hoc, et iterum postea in substantia manens ibi, et sic idem manens in tota situs renovatione : eodem autem modo et in augmenti motu idem in substantia est quod nunc est tantum, et postea minus vel majus : et similiter in alteratione idem in substantia est quod nunc est sanum, et postea in motu qui est de sanitate ad ægritudinem, laborat : et hoc planum est in motibus qui sunt de subjecto ad subjectum. Est hoc autem verum in mutatione quæ est secundum subjectum : quia hile subjectum est primum generationis et corruptionis et idem fundamentum, quod nunc est in generatione, et iterum erit in corruptione : et illud quidem fundamentum nunc quidem est subjectum quasi aliquid ens generatum et perfectum, quod iterum idem subjecto manens erit subjectum quasi secundum privationem, quæ est secundum non esse hoc : et in his mutationibus esse materiam quæ fixa manet in tota mutatione, et est primum subje-

<--- Page Split --->

ctum generationis et corruptionis, sequuntur aliae mutationes : quia quidquid generatur, alteratur, et augmentatur, et mutatur secundum locum : subjectum autem et fundamentum aliarum mutationum non necessario sequitur una, aut duae, aut plures mutationes secundum formam mutationis dictae : quia non sequitur, si aliqua natura est fixum fundamentum in loci mutatione, quod eadem sit fundamentum fixum in generatione et alteratione et augmento : non est enim necesse si quid habet materiam, localem, quod etiam habeat materiam generabilem et corruptibilem. Quae autem differentia sit inter fieri aliquid simpliciter, et inter fieri aliquid non simpliciter, in physiciis dictum est in libro qui de Generatione et Corruptione vocatur 1. Ex omnibus autem quae dicta sunt, syllogizari convenit, quod quidquid est fixum fundamentum unum et idem manens in omni et tota transmutatione sensibilium, est substantia et natura eorum : materia enim est fixum fundamentum unum et idem manens etiam in omni et tota transmutatione sensibilium : materia igitur est natura et substantia eorum.

bis eam substantiam sensibilium, quae est quasi actus et natura formalis sensibilium : et de hac quidem multi, ut diximus, proprios jam protulerunt sermones. Democritus ergo qui corpora indivisibilia confessus est esse sensibilium materiam, tres primas differentias esse simul existimat, ita quod nulla illarum trium reducatur ad aliam sicut ad priorem : nam secundum istum corpus indivisibile est unum et idem : sed differt formalibus differentiis, rhysmo, trope, diathige : et rhysmum quidem vocat figuram, propter numerum linearum et angulorum indivisibilium, eo quod quaedam atomorum sunt trigona, et quaedam tetragona, et sic de aliis figuris : tropen autem conversionem secundum positionem et situm dicit, eo quod quaedam sunt supra posita in composita, quaedam infra, et quaedam a dextro, et quaedam a sinistro, et quaedam ante, et quaedam retro. Diathigen autem dicit ordinem, eo quod in quibusdam componitur trigonum cum rotundo, et in quibusdam cum tetragono, et in quibusdam orthogonium cum octogonio, et in quibusdam cum pentagono, et sic de aliis : ex his tribus diversae sensibilium causantur differentiae quae sunt naturae eorum et forma. Haec igitur iste dicit primas formarum differentias.

CAPUT IV.

De opinione Democriti de substantia quae est forma et natura sensibilium, etc.

1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1, Sed quoniam ab omnibus etiam primis philosophantibus confessum est subjectam materiam ut subjectam materiam esse substantiam et naturam sensibilium, et quod illa materia quae est potestate hoc aliquid, ut paulo ante diximus, ideo ulterius ad hoc probationes inducere non oportet : igitur nunc dicere convenit no-

Sed hoc mirabile, quod tres istas omnium sensibilium posuit formarum differentias : videntur enim multae esse sensibilium formales differentiae, quae ad istas tres reduci non possunt. Aliae enim dicuntur differentiae compositione quae est complexio materiae, sicut omnia quorum complexio in mixtura consistit, sicut est in artificialibus, mellaricatum miscetur ex aqua et melle, et in physicis ea quae mixtibilia et mixta dicimus in libro Peri genescos, in quibus licet mixta sint multa per substantiam in uno actu mixti, sunt tamen unum secundum formam et non multa, sicut ea quae ex causis frigidis et

<--- Page Split --->

humidis et siccis commiscentur : quia non perficitur mixtum actu calidi, vel actu frigidi, vel actu sicci, vel actu et humidi : nec perficitur actu medii inter calidum et frigidum : quia medium inter calidum et frigidum non est medium inter humidum et siccum : et si mixtum acciperet formam ab actu medii inter frigidum et calidum, oporteret quod etiam acciperet formam ab actu qui est medium inter humidum et siccum : et cum medium humidi et sicci non sit medium calidi et frigidi, oporteret quod mixtio non esset unum, sed plura, vel duo ad minus secundum praeinductas rationes : et recurrendum est ad ea quae in ante habitis bene considerata sunt, quod videlicet materia secundum quod est in potentia et designatur per genus, est in una potentia simplici ad medium calidi et frigidi, humidi et sicci : mixtio enim est miscibilium alteratorum unio : in libro enim Peri genesees probatum est, quod qualitates non sunt miscibiles1. Et ideo quod minimum cujusque miscibilis est cum minimo uniuscujusque alterius in materia resultat inchoatio medii actus unius et simplicis : quod tamen medium fluit a calidis et frigidis et humidis et siccis ad invicem alterantibus et alteratis : et quia fluit ab omnibus qualitatibus activis et passivis alteratis ad invicem, ideo habet virtutes omnium qualitatum dictarum, etsi sit simplex et unum : quia sicut in materiis una exit ex alia, sicut mixtum ex simplici, et complexionatum a commixto, et composito a complexionato, et organizatum ex composito : ita forma exit ex forma, et sequens semper retinet virtutes praecedentium, cum tamen sit essentia simplex : et hoc modo in formalibus causis causa primaria est in secundaria, et secunda in tertia, et sic de aliis : sic igitur mirum fuit de Democrito, quod non vidit quod quaedam differentiam se constituentem et ab aliis facien-

tem differre habent a mixtione. Alia autem talem constituentem differentiam accipiunt a ligatione, sicut in naturalibus capitis ossa sunt unum caput juncturis et ligamentis in potentia existentia ad actum capitis unum : alia autem talem accipiunt differentiam visco, ut liber in artificialibus, et in naturalibus multa quae viscoso humore glutinantur. Alia autem accipiunt eam gumpho sive encastratura unius in alterum, sicut in artificialibus arca, et in naturalibus membrorum pyxides et vertebra. Alia accipiunt hanc differentiam ex horum pluribus, sicut corpus hominis in physicis, et domus in artificialibus. Alia accipiunt eam ex positione quae est ordo partium in situ, sicut limen et superliminare in artificialibus, et cilium et supercilium in naturalibus : ista enim positione talia accipiunt nomina et differentiam. Alia iterum accipiunt eam a tempore, sicut prandium, et cena, et mane, et meridies, et hujusmodi. Alia iterum accipiunt eam a loco sui ortus, sicut spiritus sive ventus, Auster, et Aquilo, et Zephirus, et hujusmodi. Dico autem locum prout locus per qualitates activas et passivas quae sunt in ipso, generationis est principium. Alia autem differentiam se constituentem accipiunt a passionibus sive potentiis et qualitatibus corporis sensibilibus, quas in secundo Peri genesees, et in quarto Meteororum distinximus, sicut est durities et mollities, et spissitudo, et raritas, et siccitas, et humiditas, et frigiditas, et caliditas, ita quod aliqui fuerunt qui primas qualitates formas substantiales elementorum esse dixerunt, ita quod caliditas sit forma substantialis ignis, et humiditas aeris, frigiditas aquae, siccitas autem terrae 2 : hoc tamen falsum est : quia non potest esse quod aliquid in se sit qualitas, et ad alterum substantia : nihil enim eorum quae sunt qualitates, facit substantiam : et ideo cum prima quali-

<--- Page Split --->

tates in suisraturisnon sint substantiae formales, non possunt esse substantiales formae alicujus. Id enim quod confert alicui substantiam esse prius in seipso, est substantia. Quod autem qualitates iste in se sint qualitates, et non substantiae, metaphysica probatione probatur sic : detur enim calidum sive caliditas esse substantia : tunc oportebit quidem omne calidum sit calidum participatione caloris, sicut Socrates est homo participatione hominis : et secundum hoc unum et idem plures formas substantiales participabit non ad se invicem ordinatas : et quarum una non est potentia ad alteram, quod est impossibile. Adhuc autem si calor participatur a calido sicut substantia, calidum erit vere unum et non multa nisi in potentia, quod falsum est, cum sit plura actu et non unum nisi per accidens. Quod ergo diximus, quod multa his qualitatibus differunt, intelligendum est quod ista sunt signa diversarum differentiarum : calor enim in igne est sicut potentia naturalis ignis, sicut incidere in ense, et non inest ei, sicut in calidis per accidens, sicut albedo accidit albo homini. Alia etiam differentias accipiunt a quibusdam horum : alia vero a pluribus et alia ab omnibus qualitatibus quae dictae sunt : et universaliter in his quaedam dicuntur secundum superabundantiam, et quaedam secundum defectum, sicut nos in ante habitis hujus sapientiae et in libris phvsicis determinavimus 1, quod contrariorum unum secundum superabundantiam dicitur, et aliud secundum defectum : et ideo superabundantia et defectus sunt prima contraria, ad quae omnia alia reducuntur.

Ex omnibus autem quae dicta sunt, palam est quae et quot sunt ea quae dant differentias quae constituunt res in esse : toties dicitur etiam esse unius differre ab esse alterius. Et ideo nihil dixit Democritus, quando superius tres inductas di-

cit tantum esse rerum differentias : limitis enim sive liminis esse ex tali positione, quia ponitur in ostio, et esse suum substantiale est ita poni : et hoc significat nomen ejus. Similiter autem et crystallum esse,est sic aqua inspissari apprehendente materiam aquae frigidae siccae, remoto universaliter calido : quorumdam vero esse substantialis formale, sicut diximus, ex omnibus his diffinitur. Alia enim sunt mixta : alia vero cum hoc complexa, sive complexionata : alia vero cum his duobus composita et ligata : et ideo in homogeniis alia sunt spissata, sicut coagulata et elixata : et alia sunt in esse constituta aliis differentiis in quarto Meteororum determinatis, sicut ea quae formaliter sunt entia : et si ita sunt entia quemadmodum exigit esse quod est actus formae quae ipsa constituit, ut manus, et res, et omnia alia hujusmodi. In omnibus autem his sumenda sunt prima differentiarum genera sive primea differentiae in genere, ad quas omnes aliae reducuntur : haec namque sunt principia totius illius coordinationis quae est in illo genere, sicut dicimus ea esse prima quae sunt secundum magis et minus, sive superabundantiam et defectum, ut spissum et rarum, quae sunt prima contraria a quibus alia contraria causantur, sicut alibi est determinatum : omnia namque quae sub illis sunt, sunt quaedam superabundantia, et quaedam defectus : et similiter est de his quae sunt in genere figurae secundum quod figura est determinatio quanti corporis. Omnia enim haec primas differentias habent asperitatem et levitatem, quae causantur a recto et curvo : eo quod curvi partes ab extremorum partibus exeunt, et sic fiunt aspera : lenis autem partes intra extrema aequaliter disponuntur, et haec causantur a recto, cujus media non exeunt ab extremis : his sive aliis quibusdam accidit misceri et a mixtione habere esse hoc vel illud : oppositis

<--- Page Split --->

autem per defectum mixtionis habentibus esse. Accidit vero sie misceri, sive deficere a talis mixtionis harmonia. Palam igitur est ex omnibus inductis, quod si substantia quae est forma, causa est quare quodlibet horum habeat esse hoc quod est secundum speciem et naturam, quaerendum est quae forma est causa per quam habet esse in natura et specie quodlibet istorum : substantia igitur quae est causa formalis ipsius esse uniuscujusque rei, nihil eorum est quae dixit Democritus, neque est aliquid cognatum his quae dixit.

CAPUT V.

Quod substantia quae est actus ejus cujus est substantia, proportionalis debet esse potentiae et praedicatur de materia.

Text, et em.

Oportet autem scire, quod hoc quod uniuscujusque rei vera forma substantiae est id quod maxime est sibi proportionale in potentia existenti : actus enim proportionalis est semper propriae potentie et educitur ex ipsa : et hoc est quod in substantiis sive substantialibus de materia praedicatur. Diximus enim jam in ante habitis, quod si forma accipiatur ut actus, et materia accipiatur ut potentia, quod forma praedicatur de potentia et materia : et hoc modo designatur per genus, et praedicatur de eo cujus est potentia : quia sic utraque tam forma quam mateteria accipiuntur ut esse compositi, et non ut ens quoddam distinctum : ea igitur quae sic de materia praedicantur, sunt maxime actus etiam in aliis diffinitionibus quae non tantum per formam, sed etiam per materiam dantur : sicut causa exempli si nunc opus sit diffinire lignum, aut lapidem, diamius diffinientes id esse actum quod in diffinitione est positum ut

actus proportionalis potentiae praedicatur de materia, sicut si diffiniamus domum dicentes, quod domus est ligna et lapides ad figuram talem sic composita : aut forte in quibusdam diffinitionibus addimus etiam causam finalem, cujus causa fit hoc quod fit : si vero velimus diffinire crystallum, dicemus quod est aqua congelata : et ita sive ad formam sit potentie proportionalem congelata : et simul diffinientes symphoniam dicemus quod est commixtio talis soni acuti et gravis ad modulum taliter vel taliter sono proportionatum. Eodem modo est etiam in aliis. Palam igitur ex dictis est quod alterius materia sive potentiae est alius actus et unumquodque est in potentia in illo a quo suo proprio et proportionato motore educitur : et eodem modo alterius materia et potentiae alia est ratio sive diffinitio quae refertur ad actum qui est sua propria natura et forma. Et hoc bene dixit Plato, quando dixit quod secundum meritum materia forma infunditur. Aliorum enim secundum quod diximus, actus est compositio, aliorum autem mixtio, et aliorum est aliquis alius actus de his quae diximus : propter quod etiam Philosophi diffiniendo ea quae sunt, diversificantur. Hi enim quid est domus dicentes, dicunt quia domus est lapides, caementum, et ligna : et hi dicunt id quod est domus potestate materia : ista enim quae dicunt in diffinitione sunt materia sub potestate ad actum constituta. Alii vero diffinientes domum, dicunt quod est vas quod est cooperimentum pecuniarum, aut corporum, aut aliquid tale formalis addunt : et constat quod illi in diffinitione dicunt actum et formam prout est actus potentiae. Alii autem ambo ista, potentiam et actum componentes, dicunt diffiniendo tertiam substantiam quae est haec et ex his, et hoc planum esse putamus cuilibet qui meminit eorum quae praedeterminata sunt : omnibus enim videtur quod differentia quae constituit rem in esse, sit ratio diffinitiva speciei et actus in quo

<--- Page Split --->

completur diffinitio prædicata de potentia : ea autem diffinitio quæ est in existentibus materialibus, sicut lignis, lapidibus, et cæmento, videtur esse magis materiae. Tales autem terminos sive diffinitiones maxime probavit esse recipiendos sapiens Architas. Hi et enim ternuini sunt utriusque completivi, scilicet potentiae et actus, sicut si diffinientes dicamus quid est venema sive serenitas, dicimus quod est quies in plurimo aere : hæc enim diffinitio aerem complectitur sicut materiam, et quietem ut substantiam et actum. Similiter autem si diffinientes dicimus quid est tranquillitas, et dicamus quod tranquillitas est maris æquitas, sive æqualitas : in hac enim diffinitione mare est ut subjectum quasi materia : actus autem et forma est æquitas, sive æqualitas. Propter quod ista perfectissimæ sunt diffinitiones. Palam igitur ex prædictis est quæ sit vera ejus quod sensibile est substantia, et quomodo una substantia sua est ut materia, et alia est substantia et natura sicut forma, quia forma est actus. Tertia vero substantia est quæ est ex his composita, et est illa ad quam refertur diffinitio. Et hoc est quod in prima hujus octavi parte voluimus investigare.

CAPUT VI.

Qualiter id quod est substantia rei, significatur per nomen : et est in eo digressio declarans qualiter omne nomen significat substantiam cum qualitate.

Oportet autem nos non ignorare de 1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1, quo multi non bene considerantes oblivi- 1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1, scuntur, et latet multos. Cum enim jam habitum est, quod est causa et substantia, est forma et actus rei, per quam sicut ultimam et simplicem differentiam constituitur et diffinitur : illa enim differentia est a qua quælibet res denominatur : et ideo

quærendum utrum nomen istud significat substantiam compositam quæ sola diffinitur, aut significat actum ipsum et formam a qua diffinitum denominatur? Verbi gratia, sicut in artificialibus hoc nomen, domus, utrum sit signum communis compositi, ita videlicet quod significat totum hoc quod est tectum ut decet compositum ex lapidibus et cæmento : aut sit signum actus et speciei sive formæ quæ est talis figura mansionis. Similiter autem in mathematicis est quæstio : quia in recto et linea potest dubitari, utrum nomen lineæ significet dualitatem duorum punctorum terminantium longitudinem solam sive latitudinem simul, aut significet tantum duo puncta terminantia : diffinitur enim linea recta, quod est longitudo terminata duobus punctis : et longitudo in hac diffinitione est pro materia : duo autem puncta terminantia sunt sicut forma. Et in physicis quæritur, utrum hoc nomen, animal, significet animam in corpore, ita quod utrumque significet simul, aut significet animam tantum : anima enim a qua nominatur animal, est substantia et actus corporis alicujus physici organici, sicut in libro de Anima dictum est.

Ad solutionem hujus quaestionis prænotandum est, quod cujus est nomen, ejus est diffinitio : in omni autem nomine quoddam est a quo imponitur nomen, et quoddam est cui imponitur : propter quod omne nomen significat substantiam cum qualitate. Hoc autem facile est videre in omnibus nominibus specierum et individuorum : quia in nominibus specierum actus ultimus est a quo 'nomen imponitur, et ipsum constitutum et compositum ex genere et differentia est, cui imponitur nomen : in nominibus autem individuorum suppositum substantiae est, cui imponitur nomen : et collectio accidentium est forma a qua imponitur. Est autem hoc a quo imponitur nomen in grammaticis pro qualitate : sed id cui imponitur, est pro substantia. In nominibus autem generum subalternorum planum

<--- Page Split --->

est hoc idem accipere : sed in nominibus generalissimorum, licet non sit compositio, tamen est in eis accipere ipsius praedicamenti naturam et modum per quem distinguitur illa natura ab alterius praedicamenti natura : et primum illorum est pro substantia, et reliquum pro qualitate : sed nomino differentiarum substantias et actus simplices significant, et non aliquam substantiam illis actibus substratam : et forte alicui videtur, quod solam qualitatem significent et non substantiam : sed intelligendum quod licet secundum rem non ibi sit significata nisi essentialis qualitas, tamen in ipsa qualitate est quid reducibile ad genus sicut principium generis : et est modus quo illud distinguitur ab aliis : et licet differentiae a seipsis differant, tamen modus quo reducitur ad genus, non est modus quo distinguitur ab aliis : et isti tales modi sufficiunt grammatico : et ideo talia significant etiam substantiam cum qualitate.

Sed de ipso ente forsan dubitabit aliquis : hoc enim videtur esse primum in quo non est compositio rei nec etiam modi : et ideo non videtur significare substantiam cum qualitate. Sed attendendum, quod licet simplex sit ens secundum rem, tamen modi ejus sunt diversi : est enim ens ipsum creatum primum ante quod non est creatum aliud : et quidam modus entis est esse per creationem et non per informationem, sicut determinatum est in libro Causarum : et quoad hos duos modos significat substantiam cum qualitate : quia ipsum quod est in se, est sibi pro substantia, et modus ejus entitatis est pro qualitate. In nominibus vero accidentium quae simplicia accidentia significant, sicut albedo, et color, et hujusmodi, ipsa natura est pro substantia, et modus pro qualitate. In adjectivis autem nominibus substantia significatur infinita, quae est suppositi, non illa quam habet nomen pro substantia, quando dicitur no-

men significare substantiam cum qualitate : sed de hoc hic non intendimus.

Si autem objiciatur in nominibus Dei, in quibus significare videtur substantiam cum qualitate: et sic in Deo esset quaedam compositio : dicendum quod in Deo nulla quidem est compositio, sed diversitas modorum significandi non repugnat simplicitati divinae in Deo : vere enim est suppositum divinum et natura diversimode significata secundum diversitatem omnium attributorum quae Deo attribuuntur : et penes istam diversitatem accipitur substantia et qualitas quam nomina divina significant. Sin autem ad hoc aliquis adhuc instet et objiciat, quod si nomen significat substantiam cum qualitate, et ipsa substantia significata per nomen sit nomen,videtur significare substantiam cum qualitate : et similiter autem et ipsa qualitas nomine suo cum sit nomen, videbitur significare substantiam cum qualitate : et hoc ibit in infinitum, quod est inconveniens. Adhuc autem videtur secundum hoc substantiae esse substantia, et qualitatis qualitas, quod intellectus refugit, quia est absurdum. Adhuc autem cum substantia suo nomine significet qualitatem, videtur nugatorie adjungi quando dicitur nomen significare substantiam cum qualitate propria vel communi.

Sed ad omnia haec et similia hujusmodi dicendum, quod cum dicitur nomen quodcumque significare substantiam cum qualitate, substantia secundum quod significatur per nomen, accipitur a qualitate separata : et similiter qualitas separato intellectu accipitur et distincto : et ideo licet hoc nomen, substantia, significet substantiam cum qualitate : et similiter hoc nomen, qualitas, tamen prout substantia significatur in nomine secundum quod est pars orationis, non habet cointellectam sibi qualitatem : et ideo non proceditur in infinitum, nec est substantia substantiae,nec qualitas qualitatis : nec etiam nugatorie unum conjungitur cum alio. His ita praenotatis, adhuc ita

<--- Page Split --->

intelligendum est quod id quod significatur per nomen, id proprie est a quo nomen imponitur : res autem supposita cui imponitur, significatur per hoc quod comparatur ad illud sicut participans et illi substans : appellatum autem ejusdem rei nullo modo significatur per nomen : quia cum appellata plurima sint et forte infinita importata per nomen nisi potentia, oporteret quod nomen infinitum significaret, quod est absurdum. Sed materia non separata a potentia, sed sub potentia et actu stans, hoc modo quod analogiam habet ad actum : hoc etiam modo significatur per nomen, quando nomen est nomen actus ut est actus et perfectio actualiter diffusa et continens compositum et materiam : sic enim significatur per modum concreti, et non per modum simplicis et abstracti, sicut homo, et non sicut humanitas : et sic docuimus in ante habitis, quod diffinitio formalis et materialis idem dicunt sub modo differenti.

non convenit nomen diffiniri nisi per accidens. Hæc enim quæ sunt materia et compositum sunt et dicuntur ea, sicut corpus, et anima, homo, et animal, et corpus physicum organicum potentia vitæ utens, dicitur etiam homo et animal. Sed etiam hæc duo sunt et dicuntur illa ad aliquid, hoc est, ad actum quem participant relata : et causa nominationis est, quia differentiam constitutivam in esse accipiunt ea nominatione quæ est actus et forma : verum licet hæc tria significentur per nomen diffiniti, diversimode tamen hæc separatim accepta per intellectum non omnia participant nomen diffiniti : sed ipsa differunt ab invicem : quia sicut materia non est forma nec compositum, et forma neque est compositum neque materia, et compositum neque est materia neque forma, sed ut distincta et differentia accipiuntur ab invicem.

His igitur sic praëntellectis, dicimus solventes quaestionem superius inductam, quod nomen actus ultimi sive ab actu ultimo impositum est in utrisque, scilicet tam in forma quam in composito, sicut est hoc nomen, animal, vel homo, vel aliud tale 1. Sed non est una ratione utriusque dictum, sed est utriusque sicut relatorum ad unum : et quorum unum analogiam habet ad alterum. In omnibus autem talibus pro principio supponendum est, quod id quod est causa nominis, est id cui convenit nomen primo : aliis autem convenit per respectum aliquem ad illud : forma autem a qua nomen imponitur, est causa nominis : et compositum quod est natura ad quam refertur diffinitio et cui nomen ipsum imponitur propter actus et formae participationem, etiam illi per posterius et in secundo gradu convenit nomen : materia autem analogiam habenti ad actum convenit nomen tertio : appellato autem

Et quamvis sic differunt ab invicem, Text. et com. 8. tamen nihil habent hujus differentiae ad quaestionem superius inductam de substantia significata sensibili : nam substantia sensibilis quoad quidditatem quae dicit quid erat esse hoc quod est specie et actu existit : et secundum hoc in substantia sensibilis hoc non distincto et separato intellectu accipiuntur. In omnibus enim talibus forma et forma esse est idem : quia non est separata forma per se a qua forma conjuncta materia esse accipiat : unde idem est esse quod est actus essentialis forma, et forma ipsa, quando non separata acciperetur, sicut idem est anima et esse anima in eo quod est esse animatum, ita idem est quod non est separatum ab anima, vel natura formalis, a qua sit anima quod est esse animati : sed hoc modo non est idem homo et hominis esse : quia homo quod est compositum, non habet a seipso, sed per analogiam participationis anima : et hoc ita

<--- Page Split --->

suidem dictum diximus, nisi anima et anima hominis forte homo dicatur, sicut saepe dicitur, quando non habentur duo nomina unum actus et alterum compositi. Si autem ut separata accepta forma alicui quidem convenit nomen forma et alicui non convenit : quia sic non convenit naturae nec composito, sed soli actui simplici, sicut diximus : sed non facit aliquid ad quaestionem de substantia sensibili, cujus actus semper est conjunctus et non separatus.

Et hoc quidem in quibusdam est valde manifestum : quia quicumque mente perquirat utrum syllaba constituatur ex elementis litterarum quae sunt quasi materia, et ipsa compositione quae est quasi forma et actus, statim etiam parum intelligentibus non videtur syllaba componi ex his quasi separatis et separatum esse habentibus : quia nulla compositio constituens syllabam, separatum esse habet a litteris. Similiter autem nec domus est caementum separatum et compositio separatum esse habitus : et hoc certum est, quia compositio et mixtio non est ex his quorum est compositio et mixtio separatum esse habentibus : et similiter est in omnibus aliis talibus artificialibus, in quibus nunquam materiale principium distinctum est a formali distinctum esse habente, sicut superliminare formaliter esse et nomen accipit a quadam positione, quae tamen positio non est ex superliminari separabilis secundum esse distinctum : superliminare enim est magis ex positione tali, quae tamen ab eodem secundum esse non est separabilis. Similiter autem nec homo sensibilis est animal et bipes, si animal bipes separatim esse habentia accipiantur : sed oportet hominem sensibilem esse aliquid formale et materiale, quod est praeter ea quae separatum esse habent ab ipso. Ea enim natura quae sic separatum habet esse, nec est elementum sensibilis substantiae, neque est ex elementis aliquibus composita, sed est substantia quaedam separata : et tales substantias dicunt esse Stoici qui

auferunt materiam dicentes materiam nihil esse de esse rei, nec referri ad nomen vel rationem vel esse diffiniti, sicut saepe in ante habitis diximus. Si igitur haec separata natura causa est esse et substantia, tunc hanc eamdem dicunt esse substantiam naturae composita sensibilis. Hanc autem eamdem substantiam quae separatum esse habet, est causa esse substantia sensibilis secundum Stoicos : necessarium autem est esse sempiternam, aut corruptibilem quidem, sed non corrumpi simpliciter, sed secundum quid : et eadem necessitate sequitur quod sit facta sive generata secundum quid, absque eo quod sit facta vel generata simpliciter : dicunt enim factam et corruptam esse secundum esse quod habet in hoc et non simpliciter, sed simpliciter esse ingenerabilem et incorruptibilem. Manifestum autem est et alibi demonstratum, quia nec in artificialibus, neque in naturalibus aliquis facit speciem vel genera, nec facit materiam : neutrum enim horum terminus est generationis, neque factionis : sed id quod efficitur vel generatur, est hoc aliquid compositum : et manifestum est quod hoc compositum quoddam significatum fit ex his componentibus.

Sed utrum substantiae illae corruptibilium, ex quibus componitur et fit corruptibile, sint separabiles secundum esse ab ipsis, sicut dicunt Stoici, non est palam ex his quae dicta sunt : tamen palam est ex dictis, quia quorumdam sicut artificialum et accidentium non contingit principia ex quibus sunt esse separata, et illa sunt omnia illa quaecumque nullo modo contingit separatum esse habere, quod esse sit praeter rem ipsam compositam, in qua sunt, sicut domus, syllaba et vas, et hujusmodi alia. Fortassis autem forma et actus talium secundum ipsam naturam, neque substantia sunt, sed accidentia, neque composita per tales formas non sunt aliquid substantialiter ens distinctum in natura, sed figura artis est forma accidentalis. Et si-

<--- Page Split --->

militer nec aliquid aliorum quæcumque non natura, sed arte constituuntur, est substantia, sed actus accidentalis. Propter quod etiam Empedocles lecti formam dicit non esse substantiam : quia si esset substantia, principium generationis esset, et produceret simile in forma et specie : quod falsum esse videmus : quia si plantatur lectus et virtutem germinandi accipiat, non exoritur lectus, sed lignum quod materia fuit lecti et non forma : propter quod formæ artificialium in veritate accidentia sunt, et inseparabilia ab his quorum sunt formæ.

CAPUT VII.

Et est conclusio ex his quæ dicta sunt, quæ sit vera et perfecta cujuslibet substantiæ sensibilis diffinitio.

Frt. et com. Ex his igitur quæ inducta sunt manifestum est, quod si quis ponit quod substantia in sensibilibus quæ corruptibilia sunt, sola natura illa est quæ est separabilis, sicut Stoici dicunt : et illius nomen non participat compositum, neque materia : et sicut non participant nomen, sic non participant diffinitivam rationem : et tune tempus et locum habet dubitatio cui consenserunt Anthistenidi cujusdam Anthistenis sequaces indocti et stulti, quid xierunt nihil penitus esse diffinibile sensibilium : omnium enim dixerunt esse logicam diffinitivam rationem : logicam autem rationem esse separatorum a materia, quæ in quantum separata, ut sæpe ostendimus, nihil sunt de esse rerum sensibilium. De hac autem dubitatione, quia multa in ante habitis dicta sunt, hoc solum determinantes dicimus, quod dicere diffinitivo contingit sermone quale quid est unumquodque sensibilium, sicut gratia exempli contingit dicere quid est

argentum per propriam diffinitionem : et tamen non sic dicendo : quia non est sicut plumbum, eo quod idea argenti differat ab idea plumbi : hoc igitur est vere de substantia rei, quod contingit vere esse terminum et rationem esse ipsius, in quo termino principia quæ sunt de esse rei, continentur, sicut contingit esse terminum et rationem cujuslibet substantiæ compositæ, sive illa sit sensibilis, sive sit intellectualis. Prima autem diffinientia ex quibus ille terminus et ratio conficitur, non contingit diffinire : et hoc est propter ea, quia ratio diffinitiva significat aliquid de aliquo : in omni autem eo in quo significatur aliquid de aliquo, oportet quoddam esse sicut materiam, et quoddam sicut formam.

Dubitabit autem forte de hoc aliquis, et dicet, quod si diffinientia indiffinibilia sint, cum dicitur quod homo est animal rationale, hoc ipsum animal quod in diffinitione hominis ponitur, erit indiffinibile. Adhuc autem et ipsa diffinitio indiffinibilis est, non quidem diffinitio secundum quod est intentio significata per hoc nomen quod est diffinitio, sed secundum quod est diffinitio uniuscujusque terminus : et si hoc sit verum, tamen multi dubitaverunt de causa hujus quare talis ratio indiffinibilis sit. Forte autem vellet aliquis dicere, quod prima diffinientia indiffinibilia sint, sed non proxima unicuique : et sic cum dicitur quod homo est animal rationale, animal non est primum diffiniens : et ideo potest diffiniri et diffinitur : sed substantia quæ est primum diffiniens ad quod resolvitur animal, non est quid diffinibile, sed secundum hoc non est generabilis causa quæ dicta est, quod hæc est causa quare aliquid non sit diffinibile : quia non significat aliquid de aliquo. Adhuc autem cum omne prædicatum significet aliquid de aliquo, videtur esse omne prædicatum diffinibile : per oppositum autem nullum subjectum videtur esse diffinibile, cum non significet aliquid de aliquo : et cum diffinitio prædicatur de specie diffinita,

<--- Page Split --->

videbitur diffinitio esse diffinibilis et non diffinitum esse diffinibile.

Ad omnia autem haec et hujusmodi sciendum, quod cum dicitur quod haec est diffinibilis, quod significat de aliquo, intelligendum est quod modus significandi talis debet esse quod in suo intellectu claudat aliquid prædicatum et actum et formam, quod sit de aliquo participante nomen ipsius actus et formæ per analogiam ad ipsum, sicut in præcedenti capite dictum est. Et ideo diffinitio non est ulterius diffinibilis : quia hoc modo plura in se non claudit, sed potius explicata in se habet ea quorum unum est de aliquo, et alterum de quo est illud : et cum dicitur, homo est animal rationale, animal secundum quod est diffinitivum hominis, non significat aliquid de aliquo, ut jam dictum est. Et ideo hoc modo non est diffinibile, et similiter differentia non est diffinibilis : quia hoc modo duo vel plura in suo non claudit intellectu : et cum dicitur, homo est homo, homo secundum quod est in subjecto, non est diffinibilis, quia non significat esse : sed ens et non significat ens aliquid de aliquo, sed potius ipsum esse significat aliquid de aliquo : idem autem est si dicam, animal est animal, et in omnibus talibus idem modus est intelligendi. Hoc igitur modo verum est quod hoc est indiffinibile, quia non significat aliquid de aliquo : et solum est hoc diffinibile quod aliquid de aliquo significat.

CAPUT VIII.

De similitudine vel anagoge diffinitionis ad numerum, propter eos qui dicebant numeros substantiam eorum quae sunt.

Text. et com. 10 Palam autem etiam ex inductis est, quia diffinitio significat aliquid de aliquo.

Quod si quemadmodum Pythagorici dicunt, substantiae rerum sunt numeri, quidam illi numeri non sunt separati numeri, sicut sunt numeri unitatum qui sunt numeri, quibus nos numeramus, et sunt discreti : sed quidam numeri numerati qui sunt causa terminationis et distinctionis esse rei per quas ipsa res diffinita cadit in differentiam et numerum cum rebus aliis, sicut nos in ante habitis ostendimus : diffinitio enim si concedatur esse numerus , concedetur non esse numerus simpliciter, sed numerus quidam : in hoc enim assimilatur numero magis quam continuo : quia sicut numerus qui de genere discretorum est, cum dividitur in unitates indivisibiles, et non in semper divisibilia sicut dividitur continuum : ita diffinitio dividitur ad indivisibilia quae non significant aliquid de aliquo, sicut praestensum est : rationes autem diffinitivae non sunt infinita per divisionem diffinientium, sicut continuum est infinitum per divisionem dividentium : et ad eumdem modum est numerus qui est de genere discretorum : hoc autem per divisionem stat ad unitates indivisibiles. Est autem et alia similitudo numeri ad diffinitiones : quemadmodum enim in quocumque numero demonstrato, ablato vel addito alio numero qui est aliqua partium materia numeri constituti, non remanet specie idem numerus qui prius, sed diversus, quamvis sit minimus qui aufertur vel additur : sic nec diffinitio manet idem terminus et quid erat esse, ablato aliquo vel addito quod sit de partibus diffinitionis. Si enim a quinario auferam unitatem, non remanent eadem species numeri, sed quaternarius : et si addam unitatem, fit senarius, quae est alia species numeri a quinario. Sic si dicam corpus animatum nutribile, et addam unam differentiam dicendo corpus animatum nutribile sensibile, non erit eadem diffinitio : quia prima est planta, secunda animalis. Et si auferam unam quae est nutribile, est alia diffinitio : et hoc planum est unicuique. Sed si nume-

<--- Page Split --->

rus est diffinitio, sicut quidam dicunt propter inductas similitudines, et est aliquid quod est diffinitum de quo prædicatur numerus : tunc oportet eos dicere cui sit unus dictus numerus : tunc autem non habent dicere cui et qua de causa sit unus per essentiam inductus numerus : numerus enim aut non unus essentiali aliqua unitate, aut si unus, habet unitatem coacervationis. Si enim ille unus numerus qui dicitur diffinitio quid est hoc quod est faciens vere unum essentialiter ex multis discretis et coacervatis, quæ veram et essentialem non habent unitatem : diffinitio enim una est et non multa, sicut nos ostendimus in septimo hujus sapientiae libro : talem enim multitudinem coacervatæ unitatis non habent differentiæ quæ ponuntur in diffinitione. Et hoc merito accidit : quia quæ sunt ejusdem rationis diffinitivæ quantumcumque sit numerus differentiarum, tamen etiam substantialiter et vere ab una et ultima differentia fit unum : et hoc non est unum, ut unitas quædam existens dis-

cretum habens esse, aut sicut unum punctum in continuo indivisibile positum, sed est ut endelechia et natura quædam qua singula sunt unum per essentiam et actum, sicut sæpe diximus : sed in hoc est diffinitionis similitudo ad numerum, quod sicut numerus non magis habet unum, ita quod unus numerus sit magis numerus quam alius, ita non est magis et minus in substantia speciei diffinita, ita quod una sit magis et minus substantia quam alia1 : et si magis et minus dicitur, hoc accidit secundum quod ista substantia est in materia secundum esse : quia sic fluunt ab ipsa potentiae naturales et impotentiæ secundum quam expeditior est vel impeditior in operationibus naturalibus. Sit igitur usque tantum terminatum secundum præsentem intentionem de generatione et corruptione dictarum substantiarum separatarum , quomodo contingit et quomodo est impossibile, et de anagoge earum ad numerum : in ultimis enim libris istius sapientiae subtilius de istis perscrutabimur.

<--- Page Split --->