TRACTATUS I

DE MULTIPLICITATE POTENTIÆ ET ACTUS.

CAPUT I.

Tert, et com. Inter omnia quae de principiis veri entis dicta sunt, hoc jam constat esse verissimum ens, quod unicuique confert vere esse et perfecte : et probatum est jam multis modis, quod hoc est actus ultimus in unoquoque : oportet nos igitur intendere ad investigandum subtiliter actum ultimum. Cum autem actus ultimus sit proprie et proxime potentiae completivus,

et in proxima potentia supponatur potentia prima, et intermedia omnes, oportet etiam docere et investigare naturam potentiae : sine his enim nescitur quod vere est ens : necesse igitur habemus post libros duos hujus sapientiae de principiis substantiae inductos inducere hunc de potentia et actu librum, qui nonus est hujus primae philosophiae : quia nisi scitis potentia et actu entis veri,vera principia non sciuntur : ergo jam de primo ente ad quod omnes aliae categoriae entis referuntur, hoc est, de substantia jam multum in ante habitis dictum est : jam enim diximus, quod secundum substantiae quae vere ens est rationem, dicuntur per analogiam alia entia, ut quantitas, quia est hujus mensura entis, et qualitas, quia vere entis dispositio, et alia entia praedicamentorum sunt sic aliquo modo dicta ad sub-

<--- Page Split --->

stantiam : omnia namque per analogiam aliquas substantiae habent rationes, sicut diximus in sermonibus primis, sive principiis hujus sapientiae habitis in tertio et quinto hujus sapientiae libris. Quoniam vero sicut saepius patuit, entium aliud dicitur quid sive substantia, aliud qualitas, aliud quantitas, et unumquodque ipsorum aut secundum potestatem, aut secundum actum, constat quod potentia et actus sequuntur ens in quantum est ens : alia enim entis praedicamenta quae sunt praeter substantiam et qualitatem et quantitatem, potius sunt quidam modi entis et comparationes : et ideo etiam hac secunda ratione determinabimus de potentia et endelechia sive actu. Est igitur et adhuc ratio tertia : quia cum de principiis substantiae et entis jam determinatum sit, et substantia non fluat ex suis principiis nisi exeundo de potentia in actum, oportet nos hic de potentia et actu determinare. Primum igitur loquemur de potestate, quia potestas praecedit actum quando ambo sunt in eodem. Determinantes autem de potestate, primum determinationis principium sumemus de potestate quae maxime proprie dicitur, licet non sit utilis : ad quod nunc intendere volumus, eo quod doctrina non erit facilis nisi ab ea incipiamus. Potestas proprie est in materia mobili ad formam : et haec est potentia physica quae non est de nostra intentione, eo quod est entis particularis, et non est entis secundum quod est ens : ut plus enim et secundum intentionem magis propriam est potestas. Similiter et actus in his solum quae sunt secundum motum, sicut diximus. Sed licet hoc sit non secundum nostram intentionem quam habemus de ente loquentes secundum quod est ens, tamen loquentes de tali potestate in determinationibus et divisionibus quibus de actu potentiam sequente dividentes determinabimus : ostendemus etiam de aliis actibus ultimis, qui sunt actus et principia veri entis : quia sicut diximus, vere ens est vere ens per actum ultimum : haec igitur est necessitas

quare oportet nos de potestate et actu loqui. Diximus enim quod vere ens est, ad quod refertur diffinitio : et haec est natura constituta ex potestate et actu : nec materia est aliquid de esse vere entis, nisi prout per analogiam potestatis refertur ad actum : actus etiam sive forma, sive etiam differentia ultima, nisi accipiatur ut actus, non est aliquid de esse. Si autem accipitur ut actus differentia ultima, constat ex omnibus praeinductis, quod fluit ex potestate, sicut perfectio ex inchotatione, et diffinien s ex indistincto vel determinante sive diffiniente : et haec potestas sic accepta ut confusa nihil diffiniens, est huic intentioni philosophiae primae propria, licet propter doctrinae facilitatem inchoemus a physica potestate. Scitis autem sic potestate et actu, sciemus vere entis principia : et tunc complebitur scientia de vero ente : et inquiremus tunc de uno et multo, ut sciamus qualiter vere ens est unum et multa : et deinde de partibus ejus investigabimus, quae sunt separatum et conjunctum, et complebimus doctrinam istam.

CAPUT II.

De multiplicitate potentiae, et de reductione multiplicitatis ad unum primum.

Quod igitur multipliciter dicatur potentia et posse, determinatum est a nobis in 2. Text et com. his distinctionibus potentiae quas in quinto libro posuimus. Harum intentionum potentiae quas ibi exsecuti sumus, illae hic praetermittantur quaecumque dicuntur potentiae æquivoce et secundum metaphoram et non secundum analogiam ad unum. Metaphorice autem dictæ sunt, quæ non dicuntur secundum motum qui est exitus de potentia ad actum, sive actus existentis in potentia secun-

<--- Page Split --->

dum quod est in potentia. Quædam enim potentia dicuntur quadam similitudine metaphorica, sicut ea quæ potentia dicuntur in geometria : ibi enim quædam possibilia et quædam impossibilia dicuntur, eo quod aliqua similitudine possunt et non possunt, sicut dicimus quod latus trigoni quod subtenditur recto angulo in orthogono trigono, potest in duo quadrata laterum continentium rectum angulum : nec tamen unquam per motum exibit de ista potentia ad effectum : et cum motus sit actus existentis in potentia, oportet quod illa potentia sit per metaphoram dicta. Hoc igitur prætermittatur. Sed quæcumque posse dicuntur relata ad eamdem speciem et formam, omnia illa sunt principia quædam potentiae, et dicuntur per resolutionem ad primum unum quod est forma separata, et est causa omnibus aliis quæ potentiae quædam sunt et possunt esse : et quia forma est principium agendi secundum se, ideo illud primum est principium transmutationis in alio secundum quod est aliud : sic enim diffinita est potentia activa in quinto hujus sapientiae libro : nec hic oportet explanationem diffinitionis iterare. Aliud autem quod est patiendi potentia, est sicut in causa in primo patiente quod est materia prima : et hoc est principium mutationis passivæ ab alio secundum quod est aliud, sicut in quinto libro prædeterminatum est. Habitus autem sive forma quæ est habitus, et hæc est forma, non prima, sed habita in subjecto, et materia est principium et potentia in illo subjecto quod quidem patitur, sed non patitur ad deterius, et non patitur secundum viam corruptionis ab alio in quantum est aliud quod est principium activum et transmutativum : talis enim forma quæ est habitus subjecti, non inducitur in subjectum nisi per transmutans et agens : quia sic actus activorum sunt in patiente et disposito. Si autem pateretur in deterius et secundum viam corruptionis, tunc forma non habitus

esset, sed potius abjiceretur et tenderet in non esse. In omnibus enim his et hujusmodi terminis ipsarum mediarum et ultimarum inest ratio prime potentiae, sive sit secundum ordinem potentiarum activarum,sivesit secundum ordinem potentiarum passivarum : et iterum secundum alium modum divisionis potentiarum dicuntur potentiae quædam solum faciendi, sicut illæ quæ tantum formalium sunt principiorum : quædam autem dicuntur potentiae solum patiendi, sicut illæ quæ sunt principiorum tantum materialium : et utraque istarum dicitur dupliciter : aut enim est potentia simpliciter faciendi, aut simpliciter patiendi, aut bene patiendi, aut bene faciendi : et ideo oportet quod in secundarum potentiarum rationibus quæ secundum bene determinantur, insint rationes primarum potentiarum quæ determinantur secundum facere aut pati simpliciter.

Palam igitur est ex dictis, quia aliquando in quibusdam quasi una est potentia faciendi et patiendi : et hæc est forma materialis in composito, quæ ut forma faciendi est principium : ut autem materialis etiam est principium patiendi: possibile enim est aliquid habere potentiam patiendi per se in seipso, et etiam possibile ut sit illa potentia alterius, et patiatur ab alio : et quod contingit aliquando, quod hoc est impossibile, sicut in simplicibus in quibus nulla est patiendi potentia in patiente : etenim compositio propterea quod habet quoddam passivæ potentiae principium quod est materia, aliquando patitur patiens principium passionis habens in seipso, et aliquod est quod patitur ab alio : crassum enim propter potentiam combustibilem combustum est ab alio quodam comburente, cum tamen principium suæ passionis habeat in seipso. Hoc etiam modo suppositivum in coitu quod est incumbens masculinum, sicut est eunuchizabile ab alio quodam testiculos excedente, aut etiam a fronte propria, vel apostemate. Similiter est etiam in aliis. Quædam au-

<--- Page Split --->

tem habent principium potentiae activae in faciendo aliquid, cujus principium est in ipsis, sicut principium faciendi in physicis est calor, et in artificialibus est ars aedificatoria : calor enim est principium agendi in calefactibile, et aedificatoria habet potentiam faciendi aedificationem, quæ est alia potentia, sicut alia est potentia naturae a potentia artis : propter quod nihil per se aptum natum est aliquid pati a seipso 1 : quia potentia activa et passiva sunt diversæ secundum principia. Quod unum est et simplex non habens aliud et aliud in potentia agendi et patiendi, est penitus impassibile, sicut patet ex ante dictis.

natum est habere, aut sine illo modo non habet secundum quem aptum natum est habere, sicut si aures aliquis non habeat ad audiendum, quamvis habeat figuram aurium : aut etiam quod non habeat aliquid quocumque modo natum est habere, sed deficiat aliquid de modo ipsius naturali. In quibusdam vero in quibus magis proprie sumitur privatio, non accipitur in tanto ambitu communitatis, sed dicimus privari ea si non habent ea quæ apta nata sunt habere : hæc autem omnia planissime ostensa sunt in quinto libro hujus sapientiae, ubi de natura et distinctione privationis dictum est.

CAPUT III.

CAPUT IV.

De distinctione privationis quæ potentiae activæ opponitur.

De distinctione potentiarum rationabilium et irrationabilium.

Text et com. Opponitur autem tali potentiae priva- 3. tio quæ est potentia activa a forma principium habens : ideo etiam sicut in Logicis dictum est, omnis potentia et impotentia quæ est privatio, sunt ejusdem subjecti, et secundum idem quod est susceptivum habitus illius et forma, sicut cæcum et videns opponuntur circa oculum : privatio autem quæ est impotentia, dicitur multipliciter, sicut superius in quinto libro distinctum est. Dicitur enim privatum simpliciter non habens, sive sit aptum natum habere, sive non. Dicitur etiam privatum eo quod caret eo quod aptum natum est habere : et hoc dupliciter dicitur. Uno videlicet modo quando omnino non habet quod aptum natum est habere. Alio autem modo dicitur privatum, quod non habet aliquid in tempore, quod quando aptum

Quoniam vero horum principiorum Text, et com 3. quæ sunt origines potentiarum, quædam 3. insunt his quæ sunt inanimata, quædam autem insunt animatis quæ habent animam quæ utitur ratione : palam autem est, quia etiam potentiarum quædam sunt irrationabiles, quædam autem sunt cum ratione sive rationabiles : propter quod omnes artes et scientiæ quæ dicuntur practicæ, hoc est, operativæ sunt potentiae : quædam est enim ars cum ratione principium factivum : artes autem et industrie operationum sunt habitus cum rationibus probabilibus potentes ad fieri et non fieri : quod ideo vocantur potentiae, quia se habent ad opposita ad esse et non esse : et secundum hunc modum sapientia et scientia et intellectus quæ sunt virtutes intellectuales, non possunt dici potentiae : artes autem

<--- Page Split --->

et potentiae sive operativa scientiae sunt quaedam principia operativa agentia in alio secundum quod est aliud : harum autem potentiarum quaecumque cum ratione sunt, sunt eaedem contrariorum. sicut etiam scientia eadem est contrariorum : quaecumque autem sunt potentiae irrationabiles et sine ratione facientes sunt unius tantum, sicut et ipsa potentia est una : natura enim et forma non agit nisi unum, sicut calidum non est nisi calefaciendi potentia : medicina vero quae est cum ratione, est sanitatis et infirmitatis. Causa vero haec est, quia ratio est sententia quaedam et una. Et eadem ratio ostendit rem et ejus privationem : quia privatio non habet diffinitionem, sed scitur per rationem habitus : non tamen similiter est amborum, sed magis est ejus quod existit, et hoc est habitus : alterius autem non est nisi per deflexum ab ipso : necesse est igitur tales scientias potentiales esse quidem contrariorum, ita tamen quod sint unius secundum se, alterius vero sint non secundum se : sicut etiam dicitur rectum esse judex sui et obliqui, quia recto et ipsum cognoscimus et obliquum : ratio vero quidem habitus est secundum se, privationis vero est non secundum se, sed potius per defectum ipsius : et ideo privationis est modo quodam et secundum accidens : ratio vero habitus ostendit formam sua diffinitione. Negatione autem et ablatione hujus ostendit contrarium, quod est privatio. Si enim privatio est primo modo dicta quae est ejus quod nec habet habitum, nec natum est habere, ostenditur negatione habitus. Si autem est privatio relinquens subjectum cum aptitudine, tunc ostenditur habitus ablatione : privatio enim prima est inter contraria, eo quod contraria reducuntur ad privative opposita : et privatio prima nihil aliud est nisi ablatio habitus, ubi natus est esse.

Quia vero contraria simul actu in eoText. et com. 523 dem non sunt, et sicut jam diximus, scientia et omnis potentia rationalis est potentia quaedam in habendo rationem, non tamen anima habet hujus motus tantum principium : animatum enim habet potentiam quae in modum naturae aliquando movet tantum ad unum : salubre enim non facit ex parte animati nisi sanitatem, et calefactibile non facit nisi caliditatem : et etiam si sit habitus cum ratione aliquando, non facit nisi unum, sicut virtus moralis et civilis quae est habitus in modum naturae cum ratione consentaneus : sed sciens dixit potestatem cum ratione, non in modum naturae moventis, sed per rationem sumptam ex diffinitione scibilis : et ideo facit ambo, quia una ratio est habitus et contrarii quod est privatio : est enim una, sicut diximus, amborum ratio non similiter : et haec ratio est in anima scientis quae per hujusmodi potentiam habet motus principium, quod est activa potentia : et propter hoc ambo contraria movebit ab eo principio formali, terminans ea ambo ad idem quod est ratio habitus : est enim unum et idem causa duorum, unius per potentiam sui, et alterius per absentiam : et ideo ea quae sunt cum ratione potentia, faciunt et agunt contrario modo his quae sunt potentia sine ratione, sed faciunt in modum naturae : quia cum ratione potentia faciunt contraria ad idem terminata per diffinitionem : ea autem quae in modum naturae potentia sunt, non faciunt nisi unum : unum enim et idem principium contrariorum continetur et habetur in ratione una et eadem. Dissimiliter tamen, sicut diximus, adhuc autem et hoc considerandum est in potentiis : quia videlicet ad potentiam bene faciendi sequitur potentia faciendi simpliciter, sed non convertitur ; quia sequitur, si possum bene citharizare, possum citharizare : sed non sequitur, si possum citharizare, possum bene citharizare. Similiter autem de po-

<--- Page Split --->

tentia est patiendi : quia ad posse bene pati, sequitur posse pati, sed non convertitur : et hoc per se est manifestum :

necesse est enim bene facientem facere, sed non est necesse facientem bene facere.

<--- Page Split --->