TRACTATUS V
IN QUO OSTENDITUR QUOD UNIVERSALE NON EST CAUSA FORMALIS SUBSTANTIÆ SIMPLICITER, NEQUE ALIQUA PARS IPSIUS.
CAPUT I.
De distinctione substantiae et de diffinitione universalis.
Text.et com. Quoniam autem in hoc toto libro de 41. substantia perscrutandum est, iterum repetemus ab initio dicta de substantia. Dictum est enim quod substantia dicitur tanquam subjectum, et tanquam quid erat esse, quod est diffinitio et quidditas : et tertio dicitur substantia quod est ex his : et quarto dicitur substantia universale, quod proprie, sicut dictum est, diffinitur per universalia quae sunt prædicata de se, sicut quidditates ipsius vel partes quidditatum. De duobus autem modis quibus di-itur substantia, dictum est : diximus enim quod quid erat esse, et de subjecto : diximus enim quia dupliciter subjicitur id quod subjectum vocatur. Subjicitur enim prima substantia quae est
hoc aliquid, ut hoc animal, quod substat passionibus sive formis accidentalibus, quae sunt accidentia composita. Subjicitur etiam et dicitur subjectum, sicut materia subjectum est perfectione, quae est forma perficiens : et de his quidem jam dictum est. Quia autem universale ut universale videtur quibusdam maxime esse causa formalis et principium esse ipsius singularis, oportet nos de hoc tractare : et sicut ostendimus quod in generatione sensibilium universale non est agens et generans, ita oportet nos ostendere, quod in esse singularium universale ut existens per se non est causa vel principium esse alicujus.
Ad hoc autem quod hoc bene intelliTutriplex. gatur, oportet repetere quaedam de supra dictis, quod videlicet triplex est universale, ante rem, et haec est causa prehabens, sicut dicimus solem esse causam universalem omnium generatorum, eo quod lumen solis generale formans est omnia generata : et lumen intelligentiarum hoc modo praebarent omnia quorum sunt causae : et universa sic praebabet id quod est universi esse principium, sicut ars et intellectus artificis praebabet artifi-
<--- Page Split --->
ciata omnia. Aliud autem est universale, quod est natura quidem prius re ipsa, et tempore est cum ipso : et haec est natura rei formalis, quam supra secundum significatum nominis vocavimus, secundum id quod est in re ipsa natura : cum enim dico homo, duo importantur per nomen, scilicet quod imponitur nomen et cui et quo imponitur ipsum nomen est, quod primo format et movet intellectum ejus qui audit vel nominat nomen : et haec forma a qua nomen imponitur : et per hoc devenitur ad hoc cujus est illa forma : et haec est substantia cui nomen imponitur : propter quod dicitur, quod antiqui grammatici quaerebant quid nomen pro substantia, et quid pro qualitate : accipiendo igitur id cui imponitur nomen homo, secundum id quod est in re ipsa, illud est vera substantia hominis, cui attribuitur vera diffinitio. Homo autem sive hominis substantia dupliciter consideratur, secundum se videlicet et secundum ea quae accidunt eidem : et secundum se quidem non est nisi ipsa substantia, cujus materia nulla pars est, sicut diximus in ante habitis. Si autem consideratur secundum ea quae accidunt ei, tunc consideratur secundum esse quod contingere ei potest ex comparatione ad aliud : de se quidem consideratur secundum esse quod habet ex hoc quod est radius immaterialis intelligentiae, sic accidit ei esse in intellectu possibili, sicut in loco suae speciei. Si autem consideretur secundum esse quod accidit ei in materia, sic est actus materiae : et si consideratur secundum esse quo est in particulari, hoc est duobus modis : hoc enim potest considerari secundum potentiam et aptitudinem, quo secundum esse multiplicabile est in particularia, et sic est universale : aut consideratur secundum quod actu est in illis, et sic est singulare suppositum sub communi natura demonstratum, sicut cum dicitur hic homo vel ille. Et quorumque quatuor ultimo dictorum modorum accipiatur universale, sic universale esse dicit, et non ens per se
existens : et ideo ut sic acceptum, ut dicit Boetius, sit quaedam similitudo'essentialis eorum quorum ipsum est, et non dicit nisi esse substantiale ipsorum : et hoc modo est consequens id cujus est universale : et hoc modo est tertio modo dictum universale, et sic praedicatur de omni eo de quo praedicatur : nec sic dicit ens, quod sit substantia aliqua existens secundum se, sicut dicimus materiam existere non in alio, et formam esse essentiam ad sui esse non indigentem alio quodam in quo esse accipiat forma : et sic dicit hoc aliquid existere secundum se : sed universale sic dictum est esse substantiale, quod semper est in alio, nec esse potest quando in alio non est : et hoc modo non est substantia, sed substantiale quoddam esse, quod accidit substantiae per hoc quod universale secundo modo dictum est qualitas substantialis et substantia existens : et de hoc universali sic esse consequente et substantiam nullam dicente, sed potius modum accidentis habente, dixerunt quidam quod erat causa et principium esse : quod si esset verum, cum causa et principium ejus quod existit per se, sit ens et essentia nullo indigens ad suum esse, et sit determinata una unius, et non sit causa per hoc quod est esse in alio, sed per hoc quod est essentia absoluta divina et optima, oporteret quod universale predicatum de re esset talis existentia : et hoc non est verum, cum existens de existente et ens de ente non praedicetur, sicut jam ante diximus : sed potius hoc quod praedicatur, ut inhaerens praedicatur, et ut esse subjecti de quo praedicatur : propter quod diximus, quod si subjectum quod est existens et non inhaerens, de subjecto praedicetur, nulla est praedicatio quod Socrates est Socrates, vel Socrates est Plato. Sic igitur accepto universali, ostendemus quod universalis non est substantia.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
sale secundum id quod est natura quadam et quidditas, est pars particularis. Si autem universale non universale nisi ratione commune diceretur, hoc esset verum : sed ex hoc non sequitur universale esse substantiam, sed potius esse substantiale, sicut diximus.
In quo ostenditur pluribus rationibus quod impossibile sit quorumlibet substantiam esse de numero universaliter dictorum.
Quod autem impossibile sit quorumlibet substantiam esse de numero universaliter dictorum, videtur multis rationibus. Primum quidem, quia id quod realiter est substantia singuli est propria singuli: et quae realiter non est in alio, nec contingit alii : universale autem quod a quibusdam dicitur esse substantia, est quod secundum actum commune est : hoc enim dicitur universale, quod pluribus inesse aptum natum est : et hoc esse commune et omnibus secundum actum inesse dicunt, qui universale substantiam dicunt esse omnium. Amplius si universale substantia est hoc modo quo ipsum commune omnium est, quaeramus cujus est substantia : aut enim est substantia omnium, aut nullius : quia una ratio est de omnibus illis quae clauduntur intra ambitum suae praedicationis : omnium autem non est possibile quod unum et idem secundum rem sit substantia communis, eo quod divisa et distincta sunt secundum suas substantias omnia. Sed si dicatur quod est unius solius, cum una ratione se habeat ad alia, sicut ad illud quod dicitur esse, oportet quod ipsum sit etiam omnia alia : quorumcumque autem est una substantia etunum quid erat esse secundum esse, ea sunt unum : ergo quae universale circuit ambitu suae predicationis, sunt unum : et cum ponatur universale esse secundum id quod est in natura commune esse omnium, sequitur ex hoc quod omnia sint essentialiter unum : sic enim dixerunt quod univer-
Amplius substantia secundum id quod Text, et cum 40. est, non dicitur de aliquo subjecto ut subjecto : substantia, inquam, quae est realiter substantia entis : quia illa est propria : universale autem secundum esse universalis non secundum id quod est semper, dicitur de aliquo ut subjecto, sicut constat ex praehabitis : ergo universale non est substantia secundum esse universalis : et hoc quidem est necessarium. Sed quaeramus an sic quidem non contingat inesse universale eis quibus inest, sicut animal dicitur inesse in homine et equo, sicut quod sit quaedam quidditas ipsorum realis secundum id quod est unum existens in utroque, ut non dicatur quid in utroque, sed potius dicatur quaedam ratio ipsorum, ita videlicet quod sicut dixit Plato, quod quid hominis et quid equi sit diversum, et singulare sit utrumque et corruptibile, sed quaedam forma est incorruptibilis communis utrique, quae non est quid ipsorum, sed separata : et illa est ratio ipsorum per quam accipitur scientia incorruptibilis de ipsis. Si autem sic dicatur, nihil differt etiamsi omnium unum universale ratio dicatur esse omnium eorum quae sunt in substantia : quia per illam communitatem non unius erit substantia alicujus unius, sicut hoc universale, homo, substantia dicitur esse hominis istius in quo est : et tunc idem inconveniens iterum accidit quod prius : erit enim universale secundum esse animalis substantia, et illius substantia erit in quo est ut specie sive forma substantia existens ut proprium illi : et quod est proprium illi, non incet aliis : et sic redit idem inconveniens quod prius : et hoc quidem se-
<--- Page Split --->
quitur ex hoc quod universale ut ens aliquod secundum se existens unum de omnibus prædicari dicitur : quod non est verum : prædicatur enim ut esse substantiale, sicut per ante dicta manifestum est : et tunc non est substantia, sed est substan-
Amplius autem impossibile et inconveniens est hoc quod est universale secundum esse universalis esse partem et formam eorum quae sunt, et substantiae esse individua designatae, sicut dicunt qui universale secundum esse universalitatis acceptum dicunt esse substantiam : impossibile enim et inconveniens est haec designata individua et substantiam quae vere est prima substantia, esse vel componi ex non substantiis. Et iterum impossibile est quod sit ex hoc quod est hoc aliquid, quia hoc est in se perfectum existens, et non habet rationem essentialis partis componentis substantiam. Sed hoc quod est secundum universale esse universalitatis est quale, sicut praeostensum est : et id ex quo est aliquid, est prius illo : ergo si particularis substantia quae vere substantia est, ex universali componitur secundum id quod est, sequitur quod ex quali componitur, et quod qualis sit prius ipsa substantia : et hoc quidem est impossibile : qualis enim neque ratione, neque tempore, neque generatione prius est quam substantia : passiones enim impossibile est esse priores substantia, quia si essent priores, tunc essent separabiles : et hoc non potest esse, quia in principio hujus septimi ostensum est quod per substantiam diffiniuntur, cum nihil sint nisi esse quoddam substantiae. Est autem hic advertendum, quod in veritate differentia est qualitas essentialis et generis et speciei constituta : et ideo quia essentialis est essentia secundum se accepta, et non ab esse derivata, sed potius per seipsam esse faciens prior est ipsa composita substantia quam constituit : sed hoc mo-
do accipitur in esse forma et esse divini cujusdam et optimi : quia sic est radius divini luminis, quod optimum est uniuscujusque secundum analogiam qua potest pertingere ad ipsum. Accipitur autem aliquando ut designatio esse substantialis compositi : et tunc est consequens totum illud cujus esse substantiale designans. Hoc igitur modo relatum ad esse universalitatis in omnibus est universale : et hoc modo qualitas est consequens compositum, sicut jam probatum est : et hoc modo acceptum est ab his qui universale in esse universalis substantiam esse singularium posuerunt.
Amplius Socrati secundum istam opiText, et com. 48. nionem inerit substantia : si enim universale ut ens prædicatur, sicut illi dicunt, et non sicut esse substantiale, tunc cum dicitur, Socrates est homo, homo qui est in prædicato est in Socrate sicut substantia, et ens per se existens : ergo inest ei sicut aliquis homo : ergo Socrates est hoc quod est Socrates et aliquis homo : cum enim Socrates sit singulare quoddam, et homo ut per se existens prædicetur de ipso, et non sicut inharens et esse, oportet quod homo stet pro aliquo singulari et distincto homine : et cum Socrates sic dicatur esse homo, quaeratur : aut enim est homo qui est Socrates, aut est homo qui non est Socrates. Si autem est homo qui non est Socrates, tunc haec propositio est falsa, Socrates est homo. Si autem est homo qui est Socrates, ergo homo qui est intelligibilis substantia solum, Socrates est : est autem Socrates etiam quidam homo sensibilis : ergo Socrates est homo sensibilis et homo intelligibilis : igitur Socrates est homo quidam, et homo quidam. Totaliter vero sive universaliter accidit si homo qui prædicatur de singulis, est substantia in subjecto existens, ut substantia distincta, et non ut esse substantiale, et similiter alia quaecumque ita dicuntur sive prædicantur, ut homo, quod
<--- Page Split --->
nihil talium prædicatorum quæ sunt in ratione diffinitiva, est substantia inhorens, et quod nihil eorum est extra ea de quibus dicuntur, et quod esse eorum est in alio. Dico autem non esse extra ea de quibus dicuntur, quia sequitur ex dictis quod non est quoddam separatum existens animal præter animalia aliqua et singularia. Et similiter sequitur, quod nihil aliud de numero eorum quæ sunt in rationibus diffinitivis sint extra ea de quibus dicuntur. Et ex hoc sequuntur multa inconvenientia : quando enim insunt eis, et ut substantiae insunt, et non ut esse substantiale, ut cum dico, quod hic homo est homo : aut enim est idem homo, aut diversus. Et si est diversus, tunc propositio est falsa. Si autem est idem et est in eo, tunc sequitur quod idem est in seipso : quod non capit intellectus. Speculantibus autem subtiliter ex his et hujusmodi rationibus palam est, quod substantia rei non est aliquid de his quæ universaliter secundum esse universalitatis existant, et quod nullum communiter prædicatorum significat hoc aliquid, sicut per se existens, ut asserit Plato : sed significat esse substantiale, quod est qualis vel talis, sicut per nomen prædicatum designatur. Sin autem non sic dicatur, alia quoque multa impossibilia accidunt præter inducta : et inter alia impossibilia accidit tertium esse hominem : et tertio dato accidit esse infinitos : quoniam cum dico, Socrates est homo, prædicatur homo non ut esse, sed ut homo per se existens et substantia ens : et hoc est hoc aliquis homo, et ille est universalis, et non sensibilis : homo ergo est hoc sensibilis homo et intelligibilis homo : prædicatur autem homo de utroque istorum, et per eamdem rationem est etiam ille substantia per se existens, et ille est tertius ab utroque illorum : et de illis tribus prædicabitur quartus, et sic in infinitum.
Amplius etiam ita manifestum est uni- 49. versale, secundum esse universalitatis substantiam per se existentem non esse, nec aliquam partem hujus substantiae impossibile est enim substantiam unam compositam esse ex talibus substantiis duabus vel pluribus quae insunt, sicut perfectiones, hoc est, sicut existentia distincta in seipsis perfecta : quaecumque sic distincta sunt sua perfectione, et sunt duo, nunquam sunt unum perfectione : quia utrumque sua forma distinctum est ab alio : sed si aliqua duo sunt potestate, illa possunt unum fieri vel esse actu, sicut linea potentia est duo media et actu unum : et sic duplum actu ex duobus potestate dimidiis. Hujus autem causa est, quia endelechia dividit ut forma materiam terminans : sic autem suis endelechiis separatae sunt substantia sensibilis et universalis secundum eos qui universale substantiam esse dicunt : igitur si dicatur composita ex utraque istarum substantia esse unum aliquid, non erit composita ex his substantiis distinctis, quae sibiinvicem insunt, sicut dicit Plato : et hac consideratione Democritus falsam positionem afferens, causam veram tamen suae opinionis assignans dicit recte, cum dicit impossibile esse, aut ex duobus actu perfectis existentibus et separatis unum fieri, aut e converso ex uno fieri duo perfecta et separata quae inferunt ei sicut distinctum esse in ipso habentia. Illi enim qui sequuntur Democriti opinionem, faciunt omnium rerum esse substantiam dimensiones indivisibiles sive atomos, et hos esse distinctos suis actibus : et ideo nihil vere dicunt unum esse, sed compositione, ordine, et figura atomorum dicunt res distingui, et non secundum veram quae facit unum distinctum : propter quod etiam negant esse generationem. Palam autem est, quia etiam in numero se habebit similiter apud eos qui dicunt numerum esse existentium substantiam. Si enim numerus est compositio unitatum, sicut dicitur a quibusdam : in tali enim numero oportet
<--- Page Split --->
alterum dicere, quod videlicet dualitas quam illi aliquarum rerum dicunt esse substantiam, aut non unum quid, et sic non est substantia una unius in dualitate unitas existens, non est endelechia distincta per se, sed potius una unitas miscetur alteri, ut ex utraque fiat unum, sicut dicimus ex mixtis unum fieri : et hoc illi non dicunt qui ponunt numeros esse substantias rerum, quin potius dicunt unitates endelechia manere distinctas. Ex omnibus igitur inductis manifestum est universale secundum esse universalis substantiam distinctam et per se existentem non esse.
CAPUT III.
De solutione dubitationis exortae ex praedictis, ex qua solutione arguitur contra ponentes ideas.
ex natura universalis communicabili, et natura particularis incommunicabili : igitur omnis substantia est incomposita : quia etiam species componitur ex quid est quod est genus, et quo est quod est differentia : et unum est incommunicabile et determinatum, et alterum incommunicabile et determinans. Dico autem incommunicabile per divisionem formalem, licet sit communicabile per materiae divisionem : igitur nec ratio diffinitiva erit alicujus substantiae, quia omnis diffinitiva ratio est alicujus compositi. Hoc autem est contrarium ei quod videtur omnibus. Omnibus enim bene sapientibus videtur, quod et a nobis dudum in hoc libro dictum est, quod aut solius substantiae est diffinitivus terminus, si vere accipiatur et primo dicta diffinitio : aut quod maxime sit substantiae, si communi nomine diffinitio dicta accipiatur. Per haec autem quae nunc dicta sunt, sequitur quod nec substantiae est diffinitio : igitur videtur quod nullius penitus sit diffinitio. Queramus igitur, utrum modo quodam erit per universalia diffinitio, et modo quodam non erit? Sicut enim in praemissis innuimus, si accipiatur universale secundum id quod est substantia, et diffinit et diffinitur : si autem accipiatur secundum esse universalis, quale est, non est diffiniens nec diffinitum. Hoc autem quod nunc in summa dictum est, in posterioribus in octavo libro dicendis erit magis manifestum.
Habet tamen quod dictum est quamdam dubitationem, quae etiam movit Platonem ad hujusmodi positionem. Si enim secundum jam inducta dicatur, quod non possibile est aliquam substantiam esse ex universalibus, sicut probatum est : eo quod universale est tale aliquid quod potius dicit esse substantiale quoddam, sicut et qualitas dicit esse substantiae : et ideo universale impossibile est signare hoc aliquid absolutum ens sicut absolutum ens est forma secundum quod est essentia, et absolutum ens est materia secundum quod est essentia quaedam, et sicut absolutum ens est compositum. Secundum dicta etiam non contingit aliquam endelechiam quae substantia est, esse ex his quae nec substantiae sunt. His omnibus sic suppositis, videtur sequi ex dictis quod nulla particularis vel universalis substantia sit composita : quia omnis talis compositio fit
Ex his autem eisdem quae dicta sunt, manifestum quid evenit inconvenientium his qui ponunt ideas quae separata dicunt entia, et substantias rerum singularium : et dicunt quod species constituitur simul ex genere separato ente, et differentiis separatum esse habentibus. Secundum haec enim dicta quaerimus de animali illo quod est genus separatum, et est in homine et in equo : aut enim homo et equus in illo animali idem et unum numero sunt, aut diversum nume-
<--- Page Split --->
ro in illo est homo ab equo. Non enim quaerimus, utrum in ipso animali sint homo et equus unum ratione? Palam namque est, quia in ipso sunt unum ratione, cum et nomen unum sit, et ratio substantiae est eadem : dicens enim animalis rationem in utroque, eamdem dicit rationem. Si igitur homo qui est universale, est aliquis homo secundum se separatum esse habens, tunc necesse est quod etiam ea ex quibus componitur ille homo, sint etiam separata secundum, se : et sic hoc aliquid significatum : quia omne quod habet esse actu et separatum et distinctum, est hoc aliquid : haec igitur sunt separata, et sunt de numero substantiarum secundum se existentium. Igitur animal genus secundum se existit sicut et homo, et sic animal non est substantia hominis : quia id quod est substantia alterius, non separatum secundum se existit, sicut in ante habitis probatum est. Adhuc autem secundum se hoc animal quod est in equo, aut idem equo et animali sensibili quod est equus, aut diversum. Et si est diversum, tunc propositio est falsa, cum dicitur hoc animal quod est equus, est animal. Si autem est idem, tunc animal separatum est in non separato sensibili, sicut situ idem in teipso sis. Ostendimus autem in quarto Physicorum 1, quod intellectus non admittit aliquid esse in seipso. Adhuc autem quaeramus, quomodo erit unum in his quae actu et separatim sunt existentia ? Hoc enim nuper ex ratione Democriti ostendimus impossibile esse. Adhuc quaeramus, quare illud animal quod est genus et separatum existit, non existit per seipsum, sed ponitur esse in animali sensibili et substantia ejus existere? Omne enim quod per seipsum separatum habet esse, illud existit per seipsum, non indigens alio ad existendum.
Demum iterum objicitur contra posi- 54 tionem istam : constat enim quod unum genus quod est pedale animal, constituat oppositas species participatione bipedis et multiplexi : et ex hoc sequitur impossibile, si differentiae illae sint separatae, oportet quod sint actu : non autem sunt nisi in genere uno : ergo unum genus actu simul habebit oppositas differentias actu existentes : ergo contraria simul actu inerunt eidem uni et eidem enti, quod distinctum habet esse et separatum. Si autem contradicat aliquis objeetis istis, et dicat quod genus quidem est res per se existens, et substantia non esse substantiale, sicut diximus : sed non habet distinctum esse a rebus quarum est substantia, sed est in eisdem. Tunc quaeramus, quis modus est per quem est substantia, quando dicit aliquis animal bipes, aut animal habens pedes, secundum quem modum videlicet conjungitur animal bipedi ad constituendum speciem, sicut res conjungitur rei et ens enti, ex quo non est esse, sed ens per se, sicut ista positio dicit ? Forsan enim dicit aliquis, quod componitur sicut pars parti, aut copulatur sicut pars continui copulatur continuo, aut quod forte misectur sicut miscibilia quae alterantur ad unum mixtionis medium. Sed omnia haec inconvenientia sunt : quia in his omnibus est communitas rei et entis secundum se : in universalibus autem esse commune non consideratur, sed ratione: in compositis enim ex forma et materia vel ex membris diversis quodlibet componentium est res quaedam, et non esse rei quoddam : et similiter est in copulatis in continuo, et similiter est de mixtis in mixtione : omnia autem haec inconvenientia sunt de universali dicta : quia omnibus dictis tribus modis diversum secundum esse compositum et copulatum vel commixtum est in unoquoque compositorum et copulatorum et mixtorum, et non est unum in quolibet : isti
<--- Page Split --->
autem qui separata dicunt universalia, dicunt unum esse in unoquoque sui ambitus particulari. Si autem sic componitur vel copulatur vel miscetur, sed infinita sunt copulata composita et mixta, quorum dicitur animal esse substantia : non enim potest dici quod homo sit animal secundum accidens : igitur oportet quod animal multiplicetur id illa et in omnes partes compositorum copulatorum et mixtorum : igitur animal quod est substantia talium, est multiplicatum in infinitum in hoc et partes eorum : ergo non est res una communis animalibus : et si res est diversa, ratio rei diversa est : ergo animal non est univocum ad illa, et sic non est genus.
Hæc autem ratio Aristotelis valde est advertenda : quoniam in compositis et copulatis et mixtis nulla est forma, quæ secundum esse non sequatur naturam mixti : et ideo dicimus quod non est animal et equus simul, neque infans et juvenis simul, neque juvenis et senex simul sive vir, et etiam secundum prudentiam dictus intellectus hoc modo non videtur æqualiter inesse omnibus hominibus, sed potius in sedendo et quiescendo fit animal sciens et prudens : et cum in unoquoque fieri sint infinita facta, videtur quod quælibet forma hujusmodi fit infinita quodammodo potentia ad actum procedente, nec sit eadem in una hora quæ est in alia, sicut non est eadem sanitas in mane et in vespere : et si aliqua forma est quæ hujus nullam recipit alterationem per accidens, videbitur illa separata esse et non una esse omnium : intellectus autem immixtus et separatus videtur taliter esse separatus : et ideo idem esse omni. Hæc autem et hujusmodi in libro tertio de Anima sufficienter satis determinata sunt : tamen a simili hujus dixit Plato ideas esse separatas, et formas quæ sunt in individuis dixit imagines esse idearum : sicut enim unus dicitur intellectus per suum lumen agens
ambiens omnes intellectus continuo et tempore conjunctos, ita dixit ideam unam ut radium quemdam agentis intellectus in ipso intellectu existentem ambientem omnes formas sensibiles eorum quorum est una communitas. Et forte non omnino dicit falsum : sed de hoc pertractare est alterius philosophiae : nunc enim non suscipimus explicare nisi dicta et opiniones Peripateticorum : et ideo adhuc revertentes ad propositum objiciemus contra eos qui dicebant universalia esse quaedam separata. Dicimus igitur quod secundum hoc idem animal separatum multa erit : eo quod unum et idem separatum animal erit substantia in unoquoque animali sensibili : et hoc quidem sequitur ex hoc quod sensibile animal non dicitur animal universale, secundum aliud aliquid accidentale, cum dicitur hoc animal nisi secundum ipsam separati animalis substantiam : sin autem sic non dicatur, sed quod secundum aliud dicitur animal, tunc sequitur quod homo sensibilis erit ex illo animali secundum quod dicitur animal : et tunc illud idem secundum quod dicitur animal, erit genus ipsius, cum dicitur, homo est animal, et separatum non erit genus ipsius. Amplius autem secundum eos qui ponunt ideas esse omnia ex quibus est homo formaliter, et secundum diffinitionem sunt ideæ : est autem substantia hominis id ex quo est secundum substantiam : igitur idea ex qua est homo, non est aliud, et aliud substantia hominis, sed idem : esset enim impossibile dicere quod homo substantialiter esset ex idea, et quod tamen cum illo aliud esset secundum substantiam homo quam idea : ex hoc autem sequitur, quod idem ideale animal sit unumquodque animal per substantiam : et sic omne animal in animalibus sensibilibus existens est idem animal per substantiam : et ea sunt unum numero quæ sunt eadem per substantiam : igitur omnia ani-
<--- Page Split --->
malia sunt unum numero animal. Amplius quaeramus ab istis, ex quibus separatis illa sunt sensibilia, et quomodo sunt illa animalia ex per se animali separato, aut quommodo potest intelligi, quod possibile sit esse animal quod idem est quod substantia istius sensibilis animalis, et tamen sit separatum praeter animal hoc sensibile? Amplius quaeramus quomodo ea sint separata, et tamen sint in sensibilibus : haec enim omnia sunt, ad quorum positionem sequuntur multo absurdiora dictis : si autem impossibile est sic se habere propter inconvenientia quae sequuntur, palam est quia non est idea istorum sensibilium separata ab eis, sicut quidam dicunt. Oportet igitur quod universale esse universalis sit dispositio particularis, et sit substantialis particularium similitudo : et ideo non est substantia eorum : sicut enim jam saepius diximus, natura ipsa quae forma est ut natura considerata, multiplicabilis est in multa, et tunc multa est et divisa et singularis : quia tamen est essentialis similitudo intellectus, agit eam ex multis ad unum : quia unum est quod abstrahitur ab omnibus : et haec communitatis unitas procedit a singularitate sua in materia, in quantum est causa similitudinis essentialis : et hoc modo universale in intellectu est, et posterius, et non causa rei particularis, sed causatur ab ipso per intellectum abstrahentem : et sic patet quod est esse quoddam, sicut dispositio est esse ejus quod disponitur per ipsam. Si quis igitur ponat ipsum ens quoddam in se consistens et causam rei particularis, tunc obviabunt omnia inconvenientia inducta : et hoc modo dixerunt existens per se esse illi qui posuerunt ideas, sicut manifestum est ex omnibus inductis.
CAPUT IV.
Quod ideæ sensibilium sunt singularia, de quibus nec est diffinitio, neque demonstratio : ex quo sequitur quod non universalia sunt.
Quoniam autem sicut in ante habitis Text. et rom 53. est expositum, est diversa substantia id quod vocamus integrum, et id quod vocatur ratio sive universale quod diffinitur : oportet igitur iterum ex hoc considerare utrum separatorum sit diffinitio vel demonstratio : si enim non est diffinitio ipsorum vel demonstratio, consequitur quod non sint universalia, sed particularia per modum integrorum. Dico autem quod hoc quod sic est substantia, sicut integrum est cum materia concepta ratio sive forma, sicut diximus in ante habitis. Alia vero substantia est, quæ est secundum formam, et universale est tota ratio, cujus nulla pars est materia. Quæ cum ita dicta sint, constat quod harum substantiarum quæ sunt, sicut integra est per se corruptio, eo quod etiam generatio est hujus rationis, sive formæ dantis rationem, quæ est concepta cum materia : illius autem rationis quæ est tota ratio, non est sic generatio, ut etiam corrumpatur secundum se : et hoc patet, quia in artificialibus quæ imitantur naturalia, non fit domus universalis secundum se accepta præter particulares domos : sed fit hæc domus, et ab hoc artifice. Verum illa quæ sunt tota, ratio, sine generatione sunt et non sunt : quia non per se fiunt, vel destruuntur, sed potius secundum essentiam ingenerabilia sunt et incorruptibilia : secundum esse autem quod habent in integris, generantur et corrumpuntur illis generatis et corruptis : os-
<--- Page Split --->
tensum est enim in ante habitis, quia nullus talia generat vel facit per se : propter, quod substantiarum sensibilium et singularium, nec diffinitio est vera, neque demonstratio : quia omnia sensibilia habent materiam, cujus haec est natura, quod per eam contingit ea aliquando esse, et aliquando non esse. Dico autem sensibilia quae qualitatibus tactus sunt determinata : et sicut in primo Celi et Mundi ostendimus ', quod potentiam habet ad non esse, non est potens esse semper : et ideo omnia singularia sensibilium sunt corruptibilia. Si ergo, sicut in Analyticis posterioribus ostensum est, demonstratio est necessariorum quae semper sunt, diffinitio scientialis quae est demonstrationis principium, est etiam necessariorum semper existentium : et haec non contingit esse et non esse, sicut nec ipsa scientia quae effectus est demonstrationis, quandoque scientia est, quandoque ignorantia : sed potius sic contingentibus est opinio, quae est tremens unius partis contradictionis habitus, propter formidinem alterius. Ita ergo contingentis non contingit esse demonstrationem, nec diffinitionem : sed potius opinio est de ipso. Palam igitur, quod nunquam erit talium singularium sensibilium diffinitio, nec demonstratio : corrupta enim scientiam habentibus veram non sunt manifesta, quando habentur a sensu salvatis veris eorum rationibus universalibus in anima : quia non propter hoc quod in sensu accipitur, est scientia ipsorum, sed per hoc quod in anima est universale eorumdem : igitur substantiarum sensibilium non erit demonstratio, neque diffinitio vera, quae est per partes qualitativas, sicut diximus : quapropter quando quis diffinit, oportet illum ad tantum studentem esse, ut si diffinit singulare, ut non ignoret universale quod semper et incorruptibiliter est actu : et hoc est universale, quod totum est ratio : si enim hoc igno-
rat, contingit diffinire. Igitur nec ideam aliquam est diffinire : est enim idea de numero singularium, ex quo separata esse secundum se ponitur, ut dicunt ponentes ideas : jam enim ante diximus, quod universalia sensibilium non possunt esse sine intellectu sensibilis materia : singularia igitur sensibilium omnia sunt corruptibilia : et ex hoc sequitur ideas esse sensibiles et corruptibiles, ex quo singularia quaedam esse dicuntur : et sic illa opinio destruit seipsam per hoc quod separate ponitur ideas sensibilium.
Hoc etiam alio modo est necessarium. Text, et com. 54. Jam enim superius diximus nomen universalis non esse particularis nisi æquivoce : rationem autem omnem diffinitivam necesse est esse ex nominibus ipsam naturam universalis secundum seipsam nominantibus : unde si aliquis sic nomen non sciat, diffinitum erit ignotum : quia non diffinitur per ea quæ per se et secundum ipsum conveniunt ei, sed dicto modo posita nomina sunt communia omnibus sui ambitus : igitur ista nomina non erunt singulariter existentis unius, sed et aliorum ejusdem communitatis existentium : et hoc est si quis te diffiniat, non diffiniet te per nomen proprium quod ab individuatione imponitur : eo quod hoc non dicit id quod vere est substantia qua tu es id quod es : sed diffiniet te per communia tibi inhaerentia, sicut si dicat quod tu es animal gressibile : et ponamus hoc esse diffinitionem, in qua animal est genus, et gressibile est differentia : aut dicat quod tu es animal album, vel aliquid hujusmodi, quod non per se distinctum sit ens, sed quod in alio fit et esse dicat : patet igitur quod separata singularia quæ sunt ut entia non in alio existentia, non sunt nomina per quæ fiat diffinitio aliqua. Si quis autem ad hoc respondere volens, dicat nihil prohi-
<--- Page Split --->
bere quin ea quae separatim existentia sunt, communia multis simul cum hoc huic soli inesse, et sic esse substantiam ejus : et ita dicat, quod ideae in eo quod sunt separatae, sunt communes : in eo autem quod in istis sunt, substantiae sunt singulorum. Contra hoc primum dicendum, quod similiter sicut ista conveniunt speciei, ita conveniunt ambobus illis quae constituunt speciem, hoc est, generi et differentiae : sicut si dicamus quod si homo communis est separatus actu existens,ita erunt ista duo, animal et bipes, separata actu existentia, et etiam esse ipsa in sempiternis quae esse dicuntur : et secundum hoc necessarium est quod ipsa per se existentia sint priora, et quod sint sicut partes compositi quae sunt priores composito, sed quod sint separabilia et separata si homo ponitur esse separatus. Aut enim nihil est communium separatum, aut necesse est quod ambo ista separentur. Si autem nihil est communium separatum, sed semper habet esse in alio, tunc sequitur quod genus non erit in esse aliquo praeter species : et hoc est falsum, quia intellectus generis non pendet ex specie : intellectus autem est separati secundum eos qui formas ponunt esse separatas. Si vero genus est separatum praeter species, tunc eadem ratione differentia erit separatim existens : quia ipsa magis substantia est. Hoc igitur est primum quod sequitur ex illa positione : et secundum hoc differentia est per se, non in genere intellecta : et cum magis substantia sit, erit prior genere : quae omnia absurda sunt. Deinde sequitur etiam ex dictis, eo quod ista ponuntur esse priora specie, et secundum hoc in seipsis salvari : quod non contrario auferuntur : non enim sequitur secundum hoc, si genus non est, differentia non est : nec sequitur quod si nulla differentiarum est, genus non esse : quia ponuntur illa divisim habere esse ad invicem. Sequitur etiam ista non declarare se invicem : quia secundum haec differentia non distinguit genus, nec determinat ip-
sum : quia secundum haec rationabilitas nihil est animalitatis, cum dicitur animal rationale.
Amplius si secundum dicta ex specieText, et... bus compositis fiunt ideae, per resolutionem compositi in componentia : ex quo enim separata simplicia magis sunt et verius sunt quam composita secundum inductam opinionem : tunc etiam in separatis magis et verius sunt ea quae sunt incomposita et simplicia istis, ex quibus sunt per resolutionem : et haec sunt composita. Amplius etiam illa simplicia ex quibus composita est speciei idea, sicut genus et differentia, separata egebunt etiam praedicari in multis, cum sint universalia, sicut animal, et bipes : quia si daretur quod non praedicantur in multis, non cognosceretur quod essent universalia. Si autem in multis praedicantur, cum separata sunt ab invicem, praedicabitur animal in multis : cum sit tamen singulare separatum ens, ea de quibus praedicatur, erunt animalia, nulla differentia vel specie animalis distincta : et idem sequitur de differentia : idea enim est quaedam separata idea quam impossibile est praedicari. Et ideo nec de multis praedicatur, nec de uno : cum non dicat alicujus esse, sed ens distinctum secundum seipsum : et hoc non videtur esse consonum veritati, quia omnis idea participabilis esse a subjecto aliquo ponitur. Et ideo ex ista opinione opposita et seipsa destruentia sequuntur.
CAPUT V.
De causis erroris ponentium ideas, etc.
Igitur quemadmodum paulo ante dixiText, et cum, mus, ponens hanc positionem oblivisci-
<--- Page Split --->
tur, non attendens quod in sempiternis singulariter existentibus impossibile est diffinire : quia singulare non diffinit, nec diffinitur, sive sit sempiternum, sive non. Talia autem sunt quaecumque sunt secundum suas species unica in unico individuo existentia, ut sol et luna, quae si diffiniuntur, non diffiniuntur ut individua, sed ut universalia, eo quod multa sunt universalia unicum vel nullum individuum sub se habentia, sicut diximus in quinto hujus sapientiae libro : isti enim non solum peccant diffiniendo in hoc quod talia ponunt in diffinitione, quibus ablatis non propter hoc aufertur diffinitum, sed etiam peccant in hoc quod diffiniunt per singularia quae universalia esse non possunt : quia si forma simplex sit singularis, ista nunquam potest esse universalis : et hoc modo dicunt de ideis, quod quælibet est singularis separata : putabant enim 'communionem non fieri nisi per actum naturae, quo simile propagatur a simili per generationem quamdam : et ideo in multis talibus invenitur forma una : sed in his quae non generantur, dicebant esse singularitatem solam, non attendentes quod omnis forma de se communicabilis est : et quod etiam nomen individui a formis communicabilibus imponitur, sed principium individuationis in ipso est materia. Sicut igitur diximus, dupliciter peccabant diffiniendo : quia videlicet in diffinitione ponebant ea quibus ablatis non aufertur diffinitum : et quia per singularia diffiniebant : unde solem sicut singulare quoddam diffinientes, dixerunt, sol est astrum perigeon, aut morephes, hoc est, per inferius terrae vadens, aut latens nocte : et haec diffinitio nulla est : quia sive sol stet sub terra latens, sive appareat, non minus est sol, id quod est per substantiam suam et formam : et absurdum est, si diceretur non esse quando latet, et quod omni die creetur sol novus : quia sol dicit substantiam quamdam, ut diximus, quae non aufertur ex hoc quod latet vel apparet. Ista igitur una fuit eis causa
erroris. Amplius quaecumque secundum potestatem suae formae contingunt esse in pluribus, illa non sunt singularia solum. Si enim ponamus solem alium esse diversum ab isto, talis erit secundum formam, qualis est iste : palam igitur, quia ille etiam sol erit : et sic sol de istis praedicabitur univoce : igitur quantum ad potestatem formae solis de sole est communis ratio. Haec igitur, sicut dicimus, est secunda causa erroris : quia secundum istos sol est de singularibus, sicut Ilion, aut Socrates : quoniam si non sunt ideae singulares, tunc quaeramus ab eis, quare nullus tantum aufert ideae, quod neque habeat naturam quamdam communem diffinibilem? Si enim hoc fieret ab aliquo ipsorum, perfecto manifestum fieret ei, quod hoc est verum quod nunc a nobis dictum est, quod videlicet singulare ut singulare non est diffinibile.
Adhuc autem alia causa fuit eis erroTest. et com. 56. ris : quia non discernere sciverunt inter ea quae concepta sunt cum materia,et non intelliguntur sine ea, et inter ea quae cum materia concepta non sunt : manifestum est enim, quod substantiarum quae aestimantur esse separatae, plurimae sunt potestate, et educuntur de materia conceptae cum ipsa : nec diffiniuntur sine intellectu materiae, sicut est animal, et ipsae animalium partes, quarum nulla habet rationem separatam : sed potius separatae ab eis quorum sunt partes, et nomen amittunt et rationem, nisi dicantur aequivoce : et quando separantur, non remanet nisi materia in quam resolvuntur, quae est sicut terra et ignis et aer : nihil enim istorum est unum in se distinctum et separatum, sed ut coacervatio sunt, sive composita cum suis totis integris : et ideo nec nomen habent in generatione, nec esse separatum aliquod quod in potentia existentia antequam manifestantur educta ad actum, et fiat per generationem aliquid ex cis unum per formam
<--- Page Split --->
cum materia conceptam, et non esse separatum habentem. Maxime autem fit causa erroris, si quis suscipiat per considerationem partes quorumdam animatorum, et ea quae sunt animae et talium animatorum partium, et quod consideret quod ambe partes divisae propinque fiant entes et potestate endelechia sive actu : et hoc est sicut in scientia Animalium determinavimus, quod ea quae sunt similium partium, et viscosi humoris, quando sunt vivum actu et motivum potestate sunt duo : et fiunt actu duo, quando dividuntur : et tunc utraque pars vivit et movetur. Et putabant isti quod non viverent partes anima conjuncta corpori, cum corpore inciso destruatur talis anima, sed quod viverent et moverentur anima separata, quae est numerus seipsum movens : quia dicebant quod partes divisae ab aliquo habent principia sui motus : et hoc est maxime in animalibus curvis, sive rugosis : hac enim de causa quaedam animalia divisa vivunt : horum autem causa a nobis in scientia Animalium sufficienter determinata est. Attamen quantum ad praesentem sufficit intentionem, est, quod haec omnia quod potestate sunt divisa, quando etiam ipsum animal est unum natura et continuitate secundum actum : et ideo separata anima non est eis causa vitae et motus quando dividuntur. In copulatione tamen quando colliguntur partes divisae, non convalescunt : quia talis divisio est eis lassio organorum, in quibus sunt opera vitae, quae sunt cibum accipere, et digerere, et hujusmodi : et cum in omni animali motus et sensus fluat ex uno, et referatur ad unum, talis ordo ad unum læditur in divisione. Has igitur sui erroris causas acceperunt.
CAPUT VI.
Quod ens et unum et principium et causa et elementum non sunt substantiae existentium.
Quoniam vero unum dicitur esse ens, Text, et cum, 5i. et substantia unius una est eorum quorum substantia formalis est una numero, quae cum concepta materia constituit ens, sicut patet ex prædictis, palam est quia nec unum nec ens universalissima prima contingit esse substantiam constitutarum rerum in esse : sicut etiam hoc ipso quod dico elementum principium et universalia sunt substantiae rerum. Et hujus signum est, quia reddito nomine communi de principio substantiae existentium quærimus adhuc, quod sit principium rerum determinatum, ut transferamus ad notius determinatum et particulatum : et hoc habentes quiescimus scientes hoc esse principium : tamen eorum quae sunt substantiae proprie designatae magis est principium ens et unum, quae indistincta sunt ab ipsis formis earum, quam principium et causa et elementum, quae dicunt quasdam conditiones consequentes vel accidentales eis : et cum ens et unum universalia non sint sensibilium principia, multo minus eorum sunt principia principium, et causa et elementum : nihil enim communium secundum esse communis est substantia sensibilium : et haec causa est, quia substantia nulli inest nisi sibiipsi : hoc ad nihil dicitur nisi ad se absolute, et inest habenti eam composito. Dico autem substantiam eam quae est causa esse quae est forma. Amplius cum unum multipliciter dicatur, non potest esse quod simul secundum multiplicitatem illam totam sit in uno, cujus dicitur esse substantia. Constat autem quod
<--- Page Split --->
versalia non esse substantiam, sed esse substantiale abstractum a rebus, sequitur intelligibilia semper fieri in anima : et sic possibilis intellectus fit in effectu : et hoc est non recordari immemores, sed de novo scientiam accipere. Qualiter autem intellectus agens semper agat et intelligat, alibi a nobis determinatum est.
CAPUT VIII.
De intellectu quidditatis et substantiae vera determinatione per quaestionem quare, sive propter quid.
Omnibus autem istis opinionibus improbatis, faciemus aliud istius inquisitionis principium, et secundum veritatem Peripateticae opinionis dicemus et quid et quale quid oportet dicere substantiam quae est quidditas, quam superius esse substantiam diximus sensibilium et singularium : forsan enim ex quidditatibus sensibilium substantiarum palam erit etiam de illa substantia quae secundum esse separata est a sensibilibus substantiis, quae est forma prima et omnis substantiae causa prima et vera, quam nos in sequentibus ostendemus esse lumen intellectuum agentium separatorum : cujus etiam in praehabitis jam aliquam mentionem fecimus. Incipiamus igitur dicentes, quod pro certo substantiae sensibilis compositae quae hoc aliquid est, aliquod est principium, et quaedam causa quae est quidditas ipsius : et licet hanc superius ostendimus per diffinitionem, tamen adhuc ut certior sit doctrina, manifestabimus eamdem per naturalem de qualibet re quaestionem : et hae ambe manifestationes sunt logicae : hinc igitur manifestum erit tales substantias habere quamdam substantiam principium et causam : semper enim per quaestionem quare qua-
ritur sic intenditur principium et causa : quaeritur enim per quare sic, ut quaeratur quare aliud quod est praedicatum alii quod alicui quod est subjectum insit, et illud praedicatum essentiale secundum id quod est, causa est principium subjecti. Cum enim quaeritur per quare, tunc quaeritur, sicut si dicamus, quod quaeritur quare musicus homo, musicus homo est? et hoc non est quaerere quare idem de se dicitur, sed potius hoc est dictum quaerere, quare homo musicus est, aut quare est aliquid aliud quod praedicatur de ipso, si aliud quaeritur de homine : non enim facimus hic vim aliquam, si plures interrogationes fiant ut una. Non autem contingit quaerere quaestionem quare, sive propter quid, quare penitus idem est idipsum sibi : quia illius nulla causa est vel principium, sed de uno simplici potest quaeri quaestio quid est. In quaestione enim propter quid sive quare, oportet quaestionem manifestam esse quia est et quod ipsum habet esse : et hoc ideo est, quia quaestio quia et quaestio propter quid sunt circa idem : quia unde insit aliquid et propter quid insit, de eodem sunt. Dico autem explicando, ut si dicamus quia luna patitur eclipsim, et quando hoc manifestum est, tunc quaerimus quare patitur eclipsim ? volentes scire principium essentiale istius passionis : ejusdem vero quia idem una et simplex est subjecti ratio : nec intercidit aliqua causa quare idem sibi insit unde una est ratio, et una causa in omnibus talibus, ut quare homo est homo, et quare musicus homo est musicus homo : unde in quibuscumque nulla est diversitas inter praedicatum et subjectum, non potest quaeri propter quid sive quare : et hoc est in primo simplici quod idem penitus est cum omni eo quod habet.
Forte autem aliquis ad ista instando dicet, quod singulum eorum quae sunt, indivisibile est sive indivisum ad seipsum. Indivisum autem est unum et idem esse secundum ea quae in quinto determinata sunt : et sic de nullo potest fieri quaestio
<--- Page Split --->
per quare, sive propter quid. Sed ad hoc respondemus, quod quamvis quodlibet existentium sit in se unum secundum numerum et subjectum, tamen est aliquid commune de omnibus praedicatum : et hoc est secundum veritatem conveniens eis : et de hoc potest quaeri per quare : quia hoc jam inest subjecto.
Quaret autem etiam non modo de accidente quod inest subjecto, sed etiam de forma substantiali : et recte quaerit quaerens, quare homo est animal tale : licet enim jamdudum dixerimus, quod in talibus quae sunt in primo modo dicendi per se, praedicatum per intellectum non possit separari a subjecto, et ideo non intercidat causa per quam tale predicatum de subjecto possit demonstrari : tamen quia cum dicitur de subjecto, diversis modis potest dici de ipso. Hoc autem planum est ex hoc, quod cum talia sint subjecta, qualia permiserint predicata, cum dicitur, homo est animal, stat homo pro natura multiplicata per individua : quia illis convenit esse animal, et quoad hoc actu animal includitur per intellectum in homine : tamen quia bene dicitur, homo est animal, et homo est rationale, licet non bene dicatur sic, homo est animal et rationale : et ideo significatur animal potentia esse sine rationali, et hoc modo diversum est ab homine : et quoad ambitum hujus potentiae quaeritur cum dicitur, quare homo est animal ? et ambitus hujus potentiae impedit conversionem consequentiae, cum dicitur, si homo est, animal est, et non convertitur. Hoc autem quod est idem, de se penitus non quaerit : et hoc palam est ex dictis : unde animal non est omnino homini idem : jam enim non quaeritur, quare illud existit? In omnibus autem in quibus quare quaeritur, oportet esse manifestum quia existunt et sunt : nam si hoc non sit ita, tunc penitus nihil quaerit quare sit, sicut quaerimus, quare est tonitruum, relinquentes esse manifestum quia est sonitus in nubibus : nisi enim hunc esse sciremus, non quaereremus principium et
causam hujus soni : sic enim sempe" aliud de alio est quaesitum, cum quaeritur quare hoc est ? sicut cum quaerimus dicentes, quare caementum et lapides sunt domus ? palam enim est quia sic quaerens quaerit principium et causam, quae est ipsa quidditas domus sic ex materia factae : hujus autem causa quam quaerit, est quid erat esse domus in illa materia : sic enim logice loquendo declaratur quidditas. In quibusdam autem per propter quid et quare quaeritur principium quod est cujus causa : et hoc est finis, ut forsan in domo aut scamno in quibus determinatus attenditur finis ultimus, sicut jamdudum determinatum est in libris ante habitis. In quibusdam vero hac eadem quaestione quaeritur, quid movit primum quod est causa movens ? haec enim etiam est una de numero causarum propter quam etiam res fit. Sed causa movens in fieri quaeritur et corrumpi factorum et corruptorum. Altera autem causa quae est forma et quidditas, quaeritur inesse rei cuilibet : quaesitum autem per causam propter quid sive quare obliviscitur et latet, maxime in his quae non dicuntur secundum naturae diversitatem ad invicem : et hoc est in substantiis secundum primum modum dicendi per se dictis : vel idem compositum de se dicitur ac si ipsum penitus est simpliciter : et haec causa est simpliciter dici talia : quia non ita deprehenditur diversitas in his quae unius naturae sunt, sicut in his quae sunt naturae diversae : quia ea quae unius naturae sunt praedicata et subjecta, sunt idem actu, et duo potentia : et ideo secundum quod sunt idem praedicatum, non ponit in numerum cum subjecto. In subjecto etiam et accidente sunt duo actu : quia subjectum ponit in numerum cum praedicato : et ideo in his minus latet, et hujusmodi oblivio est, sicut cum homo quid est hoc, quando per quare quaeritur de quidditate hominis, et non quaeritur diffinite quare homo est hoc aut hoc, quod ut diversum praedicatur de ipso : sed in talibus oportet nos quaerere tan-
<--- Page Split --->
gentes quaestionem ostendendo aliquam secundum potentiam prædicari ad subjectum diversitatem. Si autem ad subjectum aliquod nihil sit commune, sicut est in primis simplicibus, tunc nihil est quaerere, cum quaedam sic per quare quaruntur : quia illa sunt simplicia et causam non habent.
Quoniam secundum dicta oportet talia 60. subjecta habere aliquid essentiale commune, et existere secundum esse illa, palam, quia quaerens per quare, quaerit materiam et naturam hujus quod existit sic secundum naturam, sicut quaeramus dicentes, quaere est haec domus ? Dicemus respondentes materiam dicendo, quia haec existunt ex quibus est : et sic quid erat esse domum materiae adjungimus. Et si quaeramus, quare est hic homo ? Dicemus materiam cum forma : quia ex tali corpore talis figurae et talis complexionis. Per quare igitur quaeritur causa materiae per quam est in actu. Hujus est autem species sive forma cui inest esse quid, et haec species, et forma, est ipsa rei substantia. Ex dictis autem palam est, quia in vere simplicibus et primis non est aliqua quaestio per quare, nec doctrina demonstrationis est in talibus, sed diversus est modus quaestionis talium.
CAPUT IX.
De probatione, quod in omni composito aliquid est forma substantialis praeter componentia.
t. et com. Nunc autem in fine hujus disputationis 60. de substantia quae est quidditas, dicimus quod omne quod est compositum ex ali-
quo, si vere componitur, sic componitur ut omne fiat unum, ita quod vere sit unum : in quinto autem dedimus diffe- rentiam inter totum et omne 1 : hic au- tem loquimur de unitate universi, quae magis est formae et qualitatis, quam quan- titatis : unitas autem qua compositum quod natura componit fit unum, non est unitas coacervationis, sicut est in acervo granorum et lapidum, sed est vera unitas qua quidditas et ipsum quod quid dicitur, est unum et non multa, sicut superius in hoc eodem libro est ostensum. Haec autem unitas est sicut syllaba est una, vel dictio una quae componitur ex duobus sonis : et syllaba quidem non est ipsa elementa materialia in ea : sicut enim dicam ba, syllaba ipsa non est idipsum b, et idipsum a, nec caro est ignis et terra quae sunt materia ipsius : quia cum illa sint multa actu, non est unum ab illis, sed ab aliqua unitate quae est alia ab ip- sis. Hujus autem signum est, quia disso- luta syllaba et carne, sunt et manent illa ex quibus sunt : et cum sic manent, non sunt in actu caro, et in actu syllaba. Si autem syllaba et caro nihil esset praeter ea, oporteret etiam quod post dissolutio- nem factam in ista essent caro et syllaba : conjunctio enim et separatio istorum non inducit essentiae varietatem : et si ista essent syllaba et caro conjuncta, etiam post dissolutionem essent idem, sicut pa- tet in acervo lapidum qui post separatio- nem est lapides, sicut in ipsa coacerva- tione : eo quod acervus non dicit nisi unitatem collectivam : et nos de illa non loquimur, sed de unitate naturae qua vere est unum compositum. Multi tamen qui formam nihil esse dixerunt, unitatem na- turae non dixerunt esse nisi coacervatio- nis. Dicimus igitur, quod illa ad quae fit resolutio compositi, sunt elementa, ut ignis et terra : oportet igitur quod aliquid sit syllaba, non solum elementa compo- sita vocale et consonans, sed diversum ab illis, quod est ratio et forma compositi.
<--- Page Split --->
Et similiter caro non est solum terra et ignis, aut calidum et frigidum alterata ab excellentiis ad medium, sed est diversum, quod est quid et speciei ejus secundum quod ipsa est caro secundum actum : licet enim mixta alterentur ad invicem, et ad medium veniant, tamen ex hoc non habent formas substantiales : quia forme substantiales non miscentur cum sint simplices : sed ipsa mixtio secundum rationem suae proportionis qua miscentur forma quae est actus materiae, efficiuntur proprium subjectum : sed tamen ipsa mixtio non est forma substantialis : cum enim omnis mixtio quae secundum proportionem est, et praecipue secundum proportionem geometricae medietatis, sit ad aliquid, et illud ad quod est, sive propter quod, non sit aliqua pars materialis mixtorum, quia aliter esset idem propter seipsum, oportet quod mixtio corporum naturalium sit propter aliquid, et hoc est forma. Amplius aliquid est quod unit mixta : et si quis dicat quod hoc est actus medii, hoc esse non potest : quia ille non est nisi alterationis extremorum, secundum quod medium est : nos autem inferius ostendemus, quod forma substantialis accidens non est. Si autem quis dicat quod medium est, quod educitur de extremorum mixtione quasi de potentia ad actum, et non est de natura extremorum : et ex hoc sequitur nostra intentio, quod videlicet forma specialis quae nullum mixtorum est, nec omnia simul sic educta de potentia vel substantia ad actum et sit unitas compositi naturalis : quia, sicut in ante habitis diximus, hoc est in potentia in materia proxima : et designatio illius potentiae est genus proximum, et in potentia remota est in materia remota, et designatio illius potentiae est genus remotum : et sic semper egreditur actus de potentia : eo quod omnes differentiae in ambitu alicujus generis continentur, et educuntur de illo : et ideo cum producuntur in esse res, non fit forma ex nihilo : et cum resolvuntur entia, non cedit forma in non esse.
Haec autem forma generis quae inchoatio formarum est, intrinsecum movens est ad generationem naturalem, quando excitatur et convalescere incipit per motum efficientis qui est in actu perfecto. Ex dictis igitur constat, quod omne compositum est quid aliud a suis componentibus : hoc autem quid aliud a componentibus elementis forte diceret aliquis esse, aut elementum, aut ex elementis, et sic substantiam compositi non esse nisi materiam : hoc autem sic improbatur : si enim hoc est elementum, iterum eadem ratio est de isto sicut de aliis : quia videlicet caro in hoc et alia resolvitur, et sunt non caro : ex his autem quae sunt non caro, non fit caro nisi aliquo alio addito, quod facit carnem esse carnem : igitur oportet illis iterum addi : addatur igitur sextum elementum illis : hoc iterum post resolutionem et ante generationem carnis sunt non caro : iterum igitur non fit ex illis caro, nisi aliquo alio addito : et tunc iterum quaero si hoc sit elementum : et hoc modo procedam in infinitum addendo : ex hoc enim et igne et terra et aliis omnibus elementis, et amplius alio quod est praeter ea additum eis, caro erit : ergo illud sic procedendo vadit in infinitum. Et si dicatur quod est ex elementis illud additum, tunc non est ex uno elemento, sed ex pluribus : nihil enim est ex uno compositum : hoc igitur aut illud idem erit compositum ex elementis, ex eo quod ex ipso sic composito ex elementis componitur : aut erit aliud : et postquam ipsum est per compositionem, tunc cum elementis componit aliud quod est ex ipso. Et quocumque horum duorum modorum dicatur, in ipso eamdem diximus rationem quam diximus de carne et syllaba : hoc enim resolvitur in componentia quae sunt non illud : igitur non fit ex ipsis nisi quodam addito : et sic idem sequitur quod prius. Si autem quis dicat, quod dato quod compositum est ex forma et materialibus, idem sequitur sic : sit enim compositum ex A et B et c materialibus et D sicut forma : et sit com-
<--- Page Split --->
positum totum e : dico igitur e totum compositum est exabcet d : ergo resolvitur in illa : illa autem non sunt e : ergo e non fit ex illis nisi aliquo addito sit illud f. Iterum procedo sicut prius : e enim resolvitur inabcdf, quae nec omnia nec singula sunt : e igitur non fit ex ipsis, nisi aliquo addito : et hoc procedit in infinitum sicut prius : videtur igitur non concludere ratio inducta.
De natura formarum accidentalium, et qualiter distinguuntur a forma substantiali.
Ad haec autem respondentes dicimus, quod ratio inducta de necessitate concludit: sed cum additum sit elementis, forma dans esse compositum non resolvitur in formam et materialia manentia : quia forma non manet nisi secundum potentiam, sicut diximus ante : et ideo postea ex ipsa et illis materialibus et alio addito non fit unum, sed potius formam de materia educit generans : et ipsa dat esse et nomen composito, et est quidditas ipsius : unde hoc additum elementis videtur esse elementum et causa quare haec est caro et haec syllaba. Dico autem elementum non materiale, sed intrinsecum constituens : et sic hoc additum est totum ipsius esse : quia post suum esse non nisi materia est, quae nihil est de esse, licet esse quorumdam sit in ipsa, sicut ante diximus de causa et substantia carnis et syllabe : ita est in omnibus aliis ex materia et forma compositis, sive vocentur simplicia, sicut elementa, sive vocentur composita, sicut materialia et plante et animalia : forma enim materiae addita substantia est singulorum : haec enim forma est prima et proxima causa ipsius esse quo unumquodque est id quod est : esse enim proprius est actus ipsius.
Quomodo vero quaedam formae quae Text, et, etiam addita sunt elementis in composito, non sunt substantiae, eo quod non dant esse simpliciter, sed potius causantur a subjecto in quo sunt sicut forma accidentales, oportet quod quaecumque formae quae sunt substantiae rerum, sint substantiae secundum ipsam rei naturam, et ipsa forma rei constitutae natura est propria : et cum natura constiterit secundum actum constituta, tunc manifestabitur quibus accidentibus ipsa natura est substans substantia, ut subjectum cujus esse quoddam est forma accidentalis, sicut in principio hujus septimi dictum est. Ab ipsa enim substantia composita per formam materiam continentem et terminantem fluunt virtutes in materia, et ab ipsis causantur forma accidentales in composito. Et ideo quaedam istarum formarum sequuntur formam, sicut potentiae naturales : quaedam autem sequuntur materiam, sicut naturales impotentiae : et quaedam causantur a passionibus vel actionibus subjecti sic constituti. Omnes autem tales formae sunt esse consequentes, et non habent quidditates absolutas a substantia : et ideo etiam non habent absolutam a substantia diffinitionem : et hujus causam jam in ante habitis diximus, quod videlicet unumquodque diffinitur per se constituens in esse principiorum. Et ideo cum hujus formae in esse constituantur per substantiam, oportet quod etiam per substantiam diffiniantur : et ideo etiam absoluta essentiae non sunt, quarum actus sit esse, sed potius ab esse dicuntur es-
<--- Page Split --->
sentia, si nomen essentia eis attribuatur improprie. Forma autem substantialis, quae vere substantia est, non proprie dicitur elementum, sed principium 1 : et causa proprie vocatur, eo quod ipsa totius esse est causa et principium et aliquo modo finis : elementum vero est materiale principium proprie loquendo, in quod dividitur et resolvitur id quod ex materialibus compositum est, sicut in materiam manentem et incorruptam, sicut
syllaba ba resolvitur in sonans et consonans a et b : forma autem non est in quod resolvitur compositum ex materia et forma, quia forma non manet : sed sicut generatur per accidens, ita etiam corrumpitur per accidens in potentiam materiae, ex qua educitur per generationem. Sic igitur demonstratur, quod forma est praeter materiam aliquid additum composito, quod multi negaverunt.
<--- Page Split --->