TRACTATUS IV
QUARE DIFFINITIO SIT UNUM ET NON MULTA?
CAPUT I.
De ipsius quaestionis disputatione.
Tract. et com. 42.
Quomodo differenter de diffinitio de dialecticus et divinus consideret?
Primum autem quod nunc restat dicendum, est id quod in Analyticis posterioribus dictum est. In Analyticis enim posterioribus prius a nobis est mota dicta de diffinitionibus dubitatio. Dico autem eam esse dubitationem, quare dicimus veram diffinitionem esse unam actu, et unius actu esse rationem, cum et ipsa partes habeat, et id cujus est sicut diffiniti, sit compositum : hoc enim in Analyticis dici non potuit cum in logicis non intendatur de diffinitione, nisi secundum quod ipsa est principium faciens scire de quo praedicatur in quid, et sicut ipsa est praedicatum propositionis : quare autem sit unum et non multa, non scitur ex ea secundum quod est praedicatum, sed potius ex consideratione partium ipsius in
quantum sunt naturae rerum diffinitarum : et haec speculatio est primi Philosophi qui considerat entia secundum quod pendent ex esse primae substantiae quae est forma, sicut saepius diximus*1. Hic ergo quaerimus quare diffinitio est unum actu, et non multa, vel multae naturae secundum actum? sicut si ponamus quod diffinitio hominis est animal bipes, et quare est animal bipes unum, et non multa. Non enim potest esse causa quam quidam dicunt, quod alterum insit alteri : quia cum dicimus, homo albus, alterum inest alteri : et tamen in eo ipso quod dicimus, homo et album, sunt multa naturae quae actu multae sunt : unum vero secundum accidens dicuntur haec duo, quando subjectum quod est homo, patitur suscipiendo albedinem hoc quando albedo inest ei : tunc enim unum est subjecto homo et albus homo. Sic autem non est in diffinitione : cum enim in illa sint genus et differentia, neutrum illorum participat altero, sicut participat subjectum accidente : quamvis enim differentia sit generis qualitas, sicut jam dudum in ante habitis dictum est, tamen quia differentia est essentia secundum
<--- Page Split --->
scipsam non causata ab aliquo alio : et ipsa ideo non est in genere, sicut quaedam pars, neque sicut accidens : cum sit essentialis forma generis secundum quod genus secundum esse accipitur in specie: et sic patet quod genus est ut potentia ad esse differentia finitum et perfectum. Si autem daretur quod genus participet differentiis, sicut subjectum participat accidente, sequereter quod genus actu participaret contrariis simul, quia accidens actu est quando inest subjecto : et cum nihil differat nisi per ea quae aliquo modo sunt in ipso, et genus differat contrariis differentiis, sequitur quod contrariae differentiae sunt in ipso genere. Si igitur sunt in genere sicut accidens in subjecto, sequitur quod contraria simul actu sunt in eodem, quod est impossibile : igitur genus non participat differentia, sicut subjectum accidente. Tamen etiamsi hoc detur quod participet, sicut subjectum accidente, eadem adhuc relinquitur ratio quaestionis, si plures differentiae in una colligantur diffinitione ad unum genus : sicut si dicamus, quod homo est animal habens pedes, sive pedale bipes non alatum : quando enim non habet nomen differentia, licet eam per consequentem nominare negationem : et hoc modo non alatum sive carens ali est differentia hominis.
Quæramus igitur de inducta jam diffinitione, quare est unum, et non multa, cum multa colligat, si omnia hæc ut accidentia se habent ad animal subjectum : non enim potest assignari causa hujus, quia differentiæ insunt uni generi sicut forma materiæ, vel accidentia subjecto : nam sic ex omnibus quæ in mundo sunt, erit unum : quia, sicut in libro Cæli et Mundi ostendimus, omnia superiora formantia et moventia sunt in inferioribus, sicut in materia formata et mota : cum tamen in mundo sunt multa secundum esse et materiam et non unum. Sed quæcumque sunt in diffinitione, oportet unum esse et non multa. Diffinitio enim est quædam ratio una numero, ita quod ge-
nus non numeratur secundum esse suum, nec differentia secundum esse alterum, licet sit aliud esse genus, et aliud esse differentia : et sic diffinitio est una numero substantia, sive quidditas, secundum quod quidditatem substantiam vocamus, qua quælibet res est id quod est : et quia diffinitio est una sic numero, oportet eam esse rationem unius alicujus numero : et hoc est universale de quo supra diximus, cujus nulla pars est materia, nec numeratur nisi per esse actuale unum, quod est suorum diffinientium unorum sive quæ secundum esse unum sunt. Infra autem ostendemus, quod homo in esse et posse operari et agere sunt unum et idem, quamvis unum sit subjectum, et alterum forma, et actus finiens esse et posse et operari subjecti : substantia enim diffinita significat unum quid, non unum qualis, et determinate significat hoc aliquid, non quidem in individuo designato, cum hoc per ipsam substantiam quidditatis sit hoc quod est, et non per seipsum, sed significat hoc aliquid in natura diffinitum : ipsa enim natura composita quæ est secundarium hominis significatum, cui imponitur nomen, hoc aliquid est determinatum, cujus per se est diffinitio : hoc enim est quod dicimus per nomen diffiniti, licet primum nominis significatum sit forma simplex a qua imponitur nomen, et quæ primo cadit in intellectum nominantis.
CAPUT II.
Qualiter ex natura divisionis primum perpenditur quare diffinitio est unum, et non multa.
Ad hujus ergo quaestionis declaratioText, et com. nem oportet primum intendere secundum divisionem : divisione enim, sicut
<--- Page Split --->
in Analyticis diximus, venamur diffinitionem : et oportet diligenter attendere quomodo dividens exit a diviso, et qualiter se habet ad ipsum in essentiali et formali divisione : nihil enim aliud est in diffinitione nisi genus, quod primum genus dicitur, eo quod non in alio aliquo est genere, et ultima differentia est : hoc enim genus quod dicitur primum, est simplex genus solum sine compositione differentiarum. Alia vero genera quae sunt species et genera, et vocantur genera subalterna, sunt primum genus, et cum hoc comprehensae differentiae : quia aliter non essent species : superiora enim secundum primum modum dicendi per se praedicata actu sunt in inferioribus : et ideo supponuntur illis suppositis. Et hoc est sicut si dicamus primum genus animal : habitum vero sive consequens genus, quod differentiis est comprehensum, dicamus animal bipes sive bipedale : et iterum consequens post illud dicimus animal bipes non animatum : et hoc dicamus determinari differentia rationalis in hominem, et irrationalis in simiam quae dicitur pigmeus. Similiter autem est et eadem ratio si plura dicantur intermedia genera : omnino enim non differt per plura subalterna genera, aut per pauca hoc dici. Ergo etiam non differt si per pauca, aut per duo tantum dicatur, primum videlicet genus et ultimam differentiam : quantumlibet enim per multa dicatur, non sunt nisi duae naturae in diffinitione generis videlicet primi et differentiae : et differentia exit de generis potestate in qua ipsa est inchoata et confusa, sicut saepe diximus : et ideo duorum quae in diffinitione sunt, hoc quidem est genus : aliud vero est differentia, ut animal bipes, quod supposuimus esse diffinitionem, animal est quoddam genus, et alterum quae est bipes, est differentia. Si ergo genus est in diffinitione, non erit genus simpliciter, accipiendo genus secundum generis naturam tantum quae est subjectum : sed est natura generis, non praeter species quae sunt ipsa
genera comprehensa cum differentiis. Aut si est quoddam simplex genus, tunc erit genus sicut materia : quia ipsum est materiae designatio, sicut in praemissis diximus : quod enim simpliciter dicitur genus, aut erit forma subjecti illius quod substat formae primae in ordine, et illius designatio est genus quod est simpliciter et primum : aut erit subjectum et forma sicut genus subalternum, quod cum differentia vel differentiis est comprehensum : et quocumque modo signatum fuerit, erit simile materiae, quia potentia est : et in eo est forma ultima per inchoationem et confusionem, quia unum est ex materia et forma compositum : aut accipit nomen ex forma, aut ex materia : et quocumque modo fuerit, semper simile est materiae propter rationem quam diximus : genus enim in ipsa re acceptum secundum esse et non extra, est in actu, et actus ejus est differentia ultima : genera enim in hoc differentiam habent, et quaedam magis assimilantur formae, et quaedam magis materiae. Hujus autem quod est simile formae et materia simul est vox : est enim vox genus et materia : in quantum enim differentiae percussionum vel syllabarum producto et brevi mensuratarum faciunt ex ea species, et elementa vocum litteratarum, sic est vox materia : in quantum autem vox non transmutata praedicatur de vocibus litteratis, est genus. Et hoc modo cuprum idoli quidem est materia tantum et non genus : quia transmutatum in figura recipit idoli formam, et non praedicatur in recto de idolo. Jupiter enim non aes, sed aereus vocatur. Syllaba autem non vocea, sed vox dicitur. Cum igitur sic diffinitio sit ex genere primo subjecto et differentia quae sunt differentia ab invicem, palam est quod diffinitio est ratio collectiva quae est ex differentibus. Ex his enim accipitur, quod diffinitio est ex genere et differentia, quae sit essentialiter in genere per inchoationem et confusionem : et sic patet quod genus secundum actum differentia
<--- Page Split --->
terminatum acceptum ad idem esse substantiae et quidditatis referuntur, et quod differentia fluit a potestate generis, sicut actus exit a potentia tribuens esse distinctum potentiae.
CAPUT III.
Qualiter per divisionem investiganda est ultima cum specie convertibilis differentia.
Sed adhuc antequam solvamus praedictam dubitationem, oportet dividi omnia formaliter differentia. Differentiae cum genere comprehensae sunt, sicut dicimus quod animalis differentiae sunt pedalitas et non pedalitas. Similiter autem ulterius animalis pedalis suis essentialibus differentiis differentes species oportet sic scire per divisionem, ita quod accipiatur differentia pedalis animalis in quantum est pedale : ideo nulla est divisio si pedale dividatur per alatum et non alatum : quia alatum et non alatum non sunt essentialiter et formaliter in pedali in quantum est pedale : et ideo non bene dividit qui sic dividit pedale : sic enim dividens, propter non posse et non scire dividere, sic dividit. Sic ergo dividendum est pedale, quod pedalium aliud est fissorum et in multa pedum, aliud autem non fissorum et non in multa pedum : sic enim ex forma communi et confusa et indeterminata et in potentia existente semper per actum intelligendi reducitur forma specificans et distincta, sive distinguens et determinata et quae actui existit : et sic ex omnibus superioribus suis fluit inferius habens in se virtutes et potentias omnium superiorum, cum tamen essentia una et simplex existat : pedes enim fissi et non fissi sunt differentiae pedis : eo quod fissio pedis
quœdam est secundum actum existens pedalitas. Sic autem vult semper procedere divisio quousque veniat determinata ad ea quœ non sunt differentia secundum formam, nec formalem habent divisionem : sed si dividuntur, hoc erit per materiam, sicut individua dividuntur : et tunc in ultimis differentiis in quibus stat divisio, tot erunt secundum actum species pedalium, quot sunt pedum differentiae, sicut si dicamus quod est pes integer et divisus in duo et divisus in multa : et tunc quia nullum in genere commune dicit ultimo actu determinatum, sed in specie determinatum facit actu existens, tunc erunt animalia in actu et specie determinata æqualia differentiis ultimis, si ista quœ dicta sunt sic se habent quod verœ sunt ultimæ differentiæ : hoc enim per hypothesim petivimus. Ex dictis igitur palam est, quia finalis quœ indivisa est differentia substantia et actus rei est et diffinitio hoc modo : quia diffinien s et ultimo terminans diximus esse diffinitionem : hoc enim non est genus quod terminatur, sed differentia terminans. Unde etiam ulterius ex hoc patet, quod differentia ultima unica et convertibilis cum specie diffinita : quamvis enim in Posterioribus Analyticis dictum sit, quod partes diffinitionis sunt in plus quam diffinitum et totum in æque, hic tamen dicimus quod ultima differentia est in æque cum diffinito, et non in plus : quia ibi loquentes de demonstratione, diffinitione usi sumus secundum quod est medium faciens scire passionem inesse subjecto : passio autem verius scitur inesse subjecto, quando scitur secundum singulas formæ partes inesse, ut si quæramus hominis passiones, dicimus non humanum esse, sed potius esse vegetativum et nutritivum et augmentativum et sensitivum et hujusmodi : et sic accepta forma secundum partes potentiales ipsius, semper est in plus quam diffinitum. Cum autem hic consideremus rei diffinitæ unitatem, et unitas non sit a partibus potentialibus formæ, sed ab ipsa tota ut est
<--- Page Split --->
actus et terminus, hic consideramus eam prout est tota et actus et terminus : et sic convertitur cum specie differentia. Ex omnibus autem his quae dicta sunt, patet quod differentia ultima ex omnibus exit ut actus ex potentia, et quod actus ille non est alia essentia a potentia, sed esse ejus est aliud et aliud : et ideo differt per essentiam, sed est differentia sicut ejusdem indeterminati et determinati, et indistincti et distincti : subjectum autem primum quod nihil est differentiae distincta natura est ab ipso sicut id quod est materia distincta est natura ab eo quod est forma, sicut sepsius dictum est : materia autem nihil est diffinitionis, sed totum esse est potentiae et actus formativum.
Si autem fiat divisio, quod non idem multoties dicatur in terminis diffinitionum, hoc enim esset inutilis : superfluitas autem hic accidit, sicut si quis dicat quod homo est animal pedale bipes : quoniam bipes actu dicit pedalitatem : et tunc idem est dicere, quod animal pedale pedale duorum pedum : eo quod essentiale superius actu continetur in suo inferiori : et ideo per appositionem non extrahitur de ipso. Unde sic dicens nihil aliud dicit quam animal habens pedes bipes : bipes enim non est differentia habentis pedes, sed species : et hoc est dicere animal habens pedes duos habens pedes : quamvis enim idem saepius accipiat propria divisione, ita quod dividentia sunt essentialia diviso, et non addant extraneam essentiam, et dicuntur æqualiter differentiis veris, tamen idem multoties dicere nugatorium et superfluum est. Et hoc ideo est, quia cum differentia una sit ultima quæ est differentiæ communis divisæ, tunc sic continue procedendo ea quæ est finalis substantia, sicut forma et actus existens erit species : quia est totum esse species, et non erit species bis accepta differentia aliqua.
Amplius autem cavendum est, quod non fiat diviso secundum accidens : si enim dividat sic dicens : pedalium aliud
album, aliud nigrum, erunt tot divisiones quod sunt sectiones, quarum nulla est in alia essentialiter : et ideo non ordinabuntur ad unum ultimum quod sicut actus exeat ab omnibus aliis sicut ex potentiis. Sic igitur tria cavenda sunt, quod videlicet non accipiatur extraneum dividens a diviso : et hoc fit quando dividens essentialiter non continetur intra ambitum divisi. Et quod non idem bis dicatur : quia hoc est contra ordinem diffinientium, in quibus unum debet esse prius et alterum posterius. Et quod non sit accidentale dividens diviso, quia sic unum non esset in alio essentialiter : quia accidens quod cum sit in aliquo, non est in eo ut pars quædam essentiae.
Et ex omnibus dictis palam est, quia diffinitio est ratio quæ est ex veris differentiis : et harum differentiarum finalis est secundum rectum differentia et actus. Hoc autem palam erit, si quis tales diffinitiones ex divisionibus collectis transponat ab ordine veræ divisionis in alium ordinem, quo secundum in priori essentialiter non contineatur : ut si quis dicat in hominis diffinitione, quod est animal bipes habens pedes : superfluum enim est habens pedes dicto bipede, sicut paulo ante ostensum est : sic enim dicendo non est ordo in substantia quæ est diffinitio et quidditas.
Si ergo sic idem dicatur, quæri posset quomodo oporteret intelligere in diffinitione, hoc quidem prius, illud vero posterius : cum idem non sit prius se et posterius. Cum igitur in diffinitione unum sit prius altero secundum naturam et intellectum, constat quod illud quod est sic prius, non est materia. Adhuc cum unum sit essentiale ad alterum, constat quod est aliquid formæ. Adhuc cum unum sit non idem alteri, constat quod unum est genus, alterum differentia : et ex hoc sequitur, quod ultima differentia est tantum una et simplex : quia abiret in infinitum, si quodlibet esset genus cum differentia comprehensum : et sic primum genus est tantum genus : et om-
<--- Page Split --->
nes intermediae differentiae sunt potentiae ultima differentiae, et ipsa est actus unus et ultimus. Omnia autem intermedia genera subjiciuntur cx primo genere quod actu est in ipsis : et hoc modo genus est forma distincta ultima differentia, quando secundum esse accipitur quod explicat diffinitio. Sic ergo ab ultimo actu, et diffinitio est una, et res distincta est una et eadem. Hujus autem probatio est, quia si consideretur animal secundum esse secundum quod actu est in homine, ipsa animalitas nihil est extra rationem : vivere enim et sentire ad rationem formantem ea sunt terminata : quia vivere vel vegetari si accipiatur secundum ipsum generare, patet quod generans est ad formam et figuram hominis in quantum homo est : quoniam in Physicis ostensum est unumquodque generari a convenienti : generativa autem quae est in semine, non ad formam hominis generaret, nisi formae hominis esset informate omnia generationis principia, sicut ostendimus in libro de Natura animae et generatione : sicut enim instrumenta ar-
chitecti non operantur ad formam artificiati, nisi forma arte informata, ita nec principia generationis ad speciem aliquam generant, nisi informata ipsa specie : propter quod in seminibus omnium animatorum anima dicitur artifex, et sicut in cœlo intelligentia 1. Hæc autem omnia in ante habitis plene probata sunt. Sicut autem ad speciem generativa generat, ita ad eamdem speciem convertit nutrimentum nutritiva, et auget augmentativa. Sensus autem et sensibile depurant, et in ordinem agunt ad intellectum : et ideo dicitur in Ethicis, quod vires sensibilis animæ participant aliqualiter ratione : et sicut est in actibus et potentiis, ita est in natura. Oportet igitur quidquid est animalitatis in homine, informatum sit ratione. Patet igitur quod esse est unum et diffinitio una, quia similiter est in omnibus aliis. Hæc igitur et tot dicta sint a nobis de diffinitionibus quæ sunt circa divisiones, et quod primum est et principalis in his, hoc est quod dictum est quales quædam sunt diffinitiones secundum ea quæ diximus.
1 Vide pro ista sententia Commentatorem VII Metaphys. com. 31.
<--- Page Split --->