TRACTATUS II

DE COMPARATIONE QUIDDITATIS ET DIFFINITIONIS AD ALIQUID CUI ATTRIBUITUR QUIDDITAS ET DIFFINITIO SECUNDUM IDEM VEL DIVERSUM.

CAPUT I.

De eo de quo est intentio, et sunt in eo solutiones sophismatum Platonis.

Text. et com. Utrum autem idem aut diversum sit 20. quid erat esse et unumquodque designatorum sub ipso suppositorum naturae communi, nunc autem deinceps perscrutandum est : et hoc est quaerere, utrum natura illa quae est quidditas omnium eorum quae quid sunt ab ipsa et sub ipsa, sit essentialiter idem cum ipsis secundum esse, aut aliquid aliud separatum per esse ab ipsis : hoc enim est aliquid quod est praelibandum ad perscrutationem de substantia : singulum enim suppositorum alicujus naturae non aliud videtur esse ab illa quidditate quae est suimet substantia qua ipsum est id quod est : et idem est dicere quid erat esse sin-

gulorum, quod est dicere substantiam singulorum : quod non esset verum, si quidditas esset substantia quaedam secundum esse separata a suppositis illis in quibus est quidditas.

Antequam autem hoc probetur, tangamus aliquid de positione Platonis qui hoc negat, dicens substantias quae sunt rerum quidditates, esse separatas a substantiis sensibilibus, sicut incorruptibile separatur a corruptibili. Arguit autem Plato sic, quod incorruptibile non est corruptibile : quidditas autem incorruptibilis est : sensibilis autem haec substantia est corruptibilis. Adhuc autem quidditas est praedicata de pluribus, et accipitur exemplum in homine : quod autem praedicatur de pluribus, non est aliquis homo : igitur non est homo : et sic quidditas hominis non est homo, ut videtur. Amplius quidditas hominis non est substantia, ut in sequentibus patebit : quod non est substantia, non est homo : quidditas igitur hominis non est homo. Adhuc si quidditas hominis est homo, tunc eadem ratione quidditas Socratis est Socrates : si Socrates currit, quidditas

<--- Page Split --->

Socratis currit : et si homo currit, quidditas hominis currit. Et hujusmodi soplissima multa inducit valde. Adhuc dicit, si homo est species cujus est quidditus, tunc conversim est verum quod species est homo : et si est homo, tunc est aliquod appellatum hominis : et hoc est falsum, quia nullius nominis primum siguificatum est appellatum ejusdem.

Hæc autem omnia quæ infinita sunt, solvuntur per ea quæ diximus in quinto hujus sapientiæ libro, ubi de universali locuti sumus. Si enim ipsa natura simpliciter accipiatur secundum se, illi multa accidunt : et secundum quodlibet accidens habet quædam sibi attributa, quæ non attribuuntur eidem secundum quod est sub alio accidente : et hoc quidem cuilibet facile patet. Cum igitur natura hominis accipitur in hoc nomine homo, hoc potest fieri quantum ad primum signatum, vel quantum ad secundum. Primum autem signatum est, quod primo cadit in intellectu, et illi respondent applicata ipso nomine quæ sunt sub illo signato. Secundarium autem signatum est id cui imponitur hoc nomen, et hoc compositum. Primum autem signatum est forma simpliciter, sive qualitas essentialis, quod significat homo. Et hæc forma dupliciter consideratur : quia licet in se simpliciter sit, tamen accipitur in multis et oppositis modis significandi. Accipitur enim aliquando secundum quod est absoluta per intellectum a suis appellatis, sicut quando dicitur, homo prædicatur de pluribus : nihil enim est in appellatis ipsis quod de pluribus prædicetur : tale enim prædicatum contingit formæ, ita quod non contingit appellatis. Accipitur etiam forma in quantum est multiplicabilis, et sic ponitur cum dicitur, omnis homo : multiplicabilitas enim contingit formæ, et nihil est multiplicabile nisi forma. Similiter autem secundarium signatum quod est compositum cui imponitur nomen, accipitur dupliciter:

aut enim accipitur absolutum a suis suppositis, aut in quantum est sua supposita. Et absolutum quidem accipitur quando dicit, homo per se diffinitur. Ut sua supposita existens accipitur, quando dicitur, homo currit, vel homo est animal, vel aliud hujusmodi : unde cum dicitur, quidditas hominis est homo : hæc est simpliciter loquendo falsa 1 : quia cum dicitur, quidditas est quidditas hominis absoluti a suppositis cui per se attribuitur diffinitio : et si illa esset homo, esset aliquis homo : quia quidditas est singulare sub hoc communi, quidditas : et cum de ipso prædicatur homo, oporteret quod esset aliquis singularis homo : et est ac si diceretur, diffinitio hominis est homo : quod falsum est, quia diffinitio hominis est oratio per essentialia dicens esse hominis, et hoc non est homo. Licet autem hæc sit falsa, quidditas hominis est aliud quam homo, tamen hæc est vera, quidditas hominis non est aliud quam homo : quia si esset aliud, esset aliquid aliud designatum separatum ab homine, sicut dixit Plato : et hoc non est verum. Cum autem dicitur, quidditas hominis est substantia, distinguendum est : aut enim quidditas hominis stat pro diffinitione, aut pro forma. Si pro forma, adhuc dupliciter consideratur : aut enim dicit formam quæ est alia a materia subjecta cum materia constituens hoc aliquid, et quidditas hominis est substantia : aut stat pro esse materiae accidentali et substantiali, et sic quidditas hominis non est substantia, sed esse substantiale. Ex his autem jam patere potest, quod istaduæ sunt veræ, quidditas rei non est aliud a re cujus est quidditas, et quidditas rei est eadem rei cujus est quidditas : et tamen hæc est falsa, quidditas rei est res ipsa cujus est quidditas. Et accipiamus hoc in homine gratia exempli : quod enim quidditas hominis non sit aliud ab homine, patet per hoc quod quidditas hominis in actu qui participatur ab ho-

<--- Page Split --->

mine, non est in alio nisi potentia in quantum participatur ab alio individuo : sicut etiam dicimus quod genus et differentia sunt unum in actu et duo in potentia, in quantum genus potest determinari ab alia differentia. Quod autem sit eadem rei cujus est quidditas, ex hoc patet quod vere participatur ab eo cujus est quidditas. Nec tamen sequitur, si quidditas hominis non est aliud, sed eadem homini, quod quidditas hominis sit homo : propter hoc quod supra dictum est : quia significatum hominis non est aliquod appellatum ejus : quia hoc subjectum, quidditas hominis, est significare sicut diffinitio hominis : et cum diceretur esse homo, oporteret quod esset aliquis homo singularis. Similiter cum dicitur, homo est species, est vera, sive species accipiatur in ratione illa quod prædicatur de pluribus, sive in illa quæ ponitur sub assignato genere : sed primum contingit forma, secundum autem composito : et cum talia sint subjecta qualia prædicata esse permiserint, homo in subjecto, cum dicitur, homo est species, stat pro forma vel composito : sed conversa est falsa, species est homo 1 : quia ibi homo in prædicato stat pro natura multiplicata per sua supposita, sive singularia, vel appellata : nec hæc est conversa istius, homo est species : sed si convertatur, sic debet converti, species est homo qui diffinitur vel absolutus a suis appellatis : tunc est vera hæc. Hæc igitur et hujusmodi sunt quæ Platonem deceperunt : quia non vidit quod eidem multi modi significandi accidunt, secundum quos est species et universale et quidditas et hujusmodi : et quod attribuitur ei secundum unum modum significandi, non convenit ei secundum alium modum significandi. Et ideo putabat illas res esse diversas.

CAPUT II.

De rationibus quibus probantur quidditates non esse diversæ ab aliis quorum sunt quidditates.

In his autem quæ prædicantur secundum accidens, diversum esse videbitur quid est a subjecto de quo prædicatur : quia quidditas subjecti non est quidditas accidentis, nec e converso, sicut albus homo in quantum homo est, diversum est secundum quidditatem, et album hominem esse in quantum est albus. Si enim daretur quod idem est hominem esse in eo quod est quid, et album hominem esse in eo quod albus est, erit idem secundum quidditatem homo in eo quod homo et albus in eo quod albus : et hoc quidam jam dixerunt, dicentes formas substantiales esse accidentia, sicut in ante habitis superius inductum est : igitur sequitur alterum duorum, quod videlicet aut album hominem et hominem secundum quidditatem sit idem esse : aut quod non est necesse, quod ea quæ prædicantur secundum accidens, sint ejusdem quidditatis cum his de quibus prædicantur : hoc autem adhuc probatur per hoc quod si duo vel plura accidentia accipiuntur ut extremitates compositæ cum uno subjecto, si unum accidentium cum subjecto est ejusdem quidditatis, tunc eadem ratione etiam secundum est ejusdem quidditatis cum eodem, et quæ uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : sequeretur igitur quod illa accidentia essent ejusdem quidditatis ad invicem. Sed hoc est falsum : quia non videntur extremitates esse eædem sibi invicem secundum quidditates, sicut viden-

1 Nota quod conversa istius, homo est species, non est ista, species est homo. In conversa enim et convertente debet manere consimilis veritas :

<--- Page Split --->

tur esse ejusdem quidditatis cum subjecto : quia sic album esse esset secundum quidditatem musicum esse, quod absurdum est : quia omnibus manifestum est hoc non esse verum. In his autem prædicatis quæ dicuntur secundum se, semper necesse est idem esse secundum quidditatem substantiam et id cujus est substantia : a substantialibus enim subjectis non sunt diversa substantialia prædicata : cum enim verbum substantivum, quod est nota compositionis, unionem significet prædicati cum subjecto, talem notat unionem qualem possunt habere composita : et in accidentaliter unitis notabit accidentalem, in substantialiter autem unitis unionem substantialem denotabit. Substantiae ergo prædicatorum quæ formalia sunt et quidditates, non sunt diversæ secundum esse a suis subjectis, nec sunt naturae priores et diversæ secundum esse quæ tempore præcedant ea quorum sunt substantiae : quales substantias dicunt esse illi qui ponunt substantias rerum esse ideas. Si enim, sicut illi dicunt, diversum bonum in substantiae quidditate, et bonæ esse in re naturali, tunc erunt aliae etiam et separatae substantiae per se animal et animal esse, et ens aliquid et ens secundum se : et hæ erunt naturae quædam et ideæ præter eas quæ prædictae sunt, quæ sunt res istae quæ sunt apud nos : et sunt illæ priores tempore quam istae substantiae sensibiles, eo quod sunt facientes istas : et hoc totum sequitur ex hoc quod quid erat esse ponitur esse substantia secundum se separata ab eo cujus est substantia. Constat autem quod falsum est, quia nihil proximius generationi quam hoc aliquid : et substantiae communes generantur per consequens : quia hoc generat hunc, et per consequens hominem et animal, et sic de aliis. Amplius autem si ponamus istas substantias, quidditatem videlicet et id cujus est quidditas, esse absolutas ab

invicem, tunc erunt destructæ ab invicem : quia ea quorum sunt quidditates, non erunt hoc quod sunt sine suis quidditatibus : et ipsæ quidditates non erunt fundatae in esse rato in natura et hoc aliquid sine his quorum sunt quidditates : et tunc sequitur quod earum rerum quarum sunt quidditates, nulla erit per substantiam suam : quia non sciuntur ista scientia propter quid nisi per suas quidditates. Aliae autem substantiae quæ sunt quidditates, non erunt entia perfecta et fundata in esse : et sic sunt destructa, cum non sint nisi in intellectu. Dico enim destrui tales substantias quidditatum, si nec bono huic realiter ut non diversum ab eo inest bonum, quod est quidditas per quam bonum est hoc quod est in bonitate sua : nec esse bonum inest huic bono : quia quæ diversa sunt ab invicem secundum esse, horum unum non inest alteri substantialiter : et tunc hæc non sciuntur per suas quidditates. Scientia enim cujuslibet vera est scientia, qua scitur quid erat esse illud : et in bono et in omnibus aliis non similiter se habet, quia licet accidentia faciunt ad scientiam ejus quod quid est, hoc non est nisi de scientia quia est, et non de scientia quid est1 : igitur si nec bonum esse est bonum, eo quod quidditas boni est a bono separata, sequitur quod nec ens sit ens : quia quidditas qua ens hoc est ens, est ab ente separata : et sic sequitur quod nec unum est unum : est enim simul ratio de omnibus : et omnia vel sunt suis quidditatibus non separatis ab eis, vel nullum penitus, si suæ ab eis separatae sunt quidditates : unde si nec ens aliquod est ens per suam quidditatem suæ entitatis, sequitur quod nec aliorum aliquis est hoc per suam entitatem et quidditatem. Amplius cui non inest bonum esse sive quidditas qua bonum est, non est bonum : eadem igitur ratione sequitur, quod benignum non est, cui non inest benignum esse : con-

<--- Page Split --->

mine, non est in alio nisi potentia in quantum participatur ab alio individuo : sicut etiam dicimus quod genus et differentia sunt unum in actu et duo in potentia, in quantum genus potest determinari ab alia differentia. Quod autem sit eadem rei cujus est quidditas, ex hoc patet quod vere participatur ab eo cujus est quidditas. Nec tamen sequitur, si quidditas hominis non est aliud, sed eadem homini, quod quidditas hominis sit homo : propter hoc quod supra dictum est : quia significatum hominis non est aliquod appellatum ejus : quia hoc subjectum, quidditas hominis, est significare sicut diffinitio hominis : et cum diceretur esse homo, oporteret quod esset aliquis homo singularis. Similiter cum dicitur, homo est species, est vera, sive species accipiatur in ratione illa quod prædicatur de pluribus, sive in illa quæ ponitur sub assignato genere : sed primum contingit formæ, secundum autem composito : et cum talia sint subjecta qualia prædicata esse permiserint, homo in subjecto, cum dicitur, homo est species, stat pro forma vel composito : sed conversa est falsa, species est homo 1 : quia ibi homo in prædicato stat pro natura multiplicata per sua supposita, sive singularia, vel appellata : nec hæc est conversa istius, homo est species : sed si convertatur, sic debet converti, species est homo qui diffinitur vel absolutus a suis appellatis : tunc est veræ hæc. Hæc igitur et hujusmodi sunt quæ Platonem deceperunt : quia non vidit quod eidem multi modi significandi accidunt, secundum quos est species et universale et quidditas et hujusmodi : et quod attribuitur ei secundum unum modum significandi, non convenit ei secundum alium modum significandi. Et ideo putabat illas res esse diversas.

CAPUT II.

De rationibus quibus probantur quidditates non esse diversæ ab aliis quorum sunt quidditates.

In his autem quæ prædicantur secundum accidens, diversum esse videbitur quid est a subjecto de quo prædicatur : quia quidditas subjecti non est quidditas accidentis, nec e converso, sicut albus homo in quantum homo est, diversum est secundum quidditatem, et album hominem esse in quantum est albus. Si enim daretur quod idem est hominem esse in eo quod est quid, et album hominem esse in eo quod albus est, erit idem secundum quidditatem homo in eo quod homo et albus in eo quod albus : et hoc quidam jam dixerunt, dicentes formas substantiales esse accidentia, sicut in ante habitis superius inductum est : igitur sequitur alterum duorum, quod videlicet aut album hominem et hominem secundum quidditatem sit idem esse : aut quod non est necesse, quod ea quæ prædicantur secundum accidens, sint ejusdem quidditatis cum his de quibus prædicantur : hoc autem adhuc probatur per hoc quod si duo vel plura accidentia accipiuntur ut extremitates compositæ cum uno subjecto, si unum accidentium cum subjecto est ejusdem quidditatis, tunc eadem ratione etiam secundum est ejusdem quidditatis cum eodem, et quæ uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : sequeretur igitur quod illa accidentia essent ejusdem quidditatis ad invicem. Sed hoc est falsum : quia non videntur extremitates esse eædem sibi invicem secundum quidditates, sicut viden-

<--- Page Split --->

tur esse ejusdem quidditatis cum subjecto : quia sic album esse esset secundum quidditatem musicum esse, quod absurdum est : quia omnibus manifestum est hoc non esse verum. In his autem prædicatis quæ dicuntur secundum se, semper necesse est idem esse secundum quidditatem substantiam et id cujus est substantia : a substantialibus enim subjectis non sunt diversa substantialia prædicata : cum enim verbum substantivum, quod est nota compositionis, unionem significet prædicati cum subjecto, talem notat unionem qualem possunt habere composita : et in accidentaliter unitis notabit accidentalem, in substantialiter autem unitis unionem substantialem denotabit. Substantiæ ergo prædicatorum quæ formalia sunt et quidditates, non sunt diversæ sccundum esse a suis subjectis, nec sunt naturae priores et diversæ secundum esse quæ tempore præcedant ea quorum sunt substantiæ : quales substantias dicunt esse illi qui ponunt substantias rerum esse ideas. Si enim, sicut illi dicunt, diversum bonum in substantiæ quidditate, et bonæ esse in re naturali, tunc erunt aliæ etiam et separatæ substantiæ per se animal et animal esse, et ens aliquid et ens secundum se : et hæ erunt naturae quædam et ideæ præter eas quæ prædictae sunt, quæ sunt res istæ quæ sunt apud nos : et sunt illæ priores tempore quam istæ substantiæ sensibiles, eo quod sunt facientes istas : et hoc totum sequitur ex hoc quod quid erat esse ponitur esse substantia secundum se separata ab eo cujus est substantia. Constat autem quod falsum est, quia nihil proximius generationi quam hoc aliquid : et substantiæ communes generantur per consequens : quia hoc generat hunc, et per consequens hominem et animal, et sic de aliis. Amplius autem si ponamus istas substantias, quidditatem videlicet et id cujus est quidditas, esse absolutas ab

invicem, tunc erunt destructæ ab invicem : quia ea quorum sunt quidditates, non erunt hoc quod sunt sine suis quidditatibus : et ipsæ quidditates non erunt fundatæ in esse rato in natura et hoc aliquid sine his quorum sunt quidditates : et tunc sequitur quod earum rerum quarum sunt quidditates, nulla erit per substantiam suam : quia non sciuntur ista scientia propter quid nisi per suas quidditates. Aliaæ autem substantiæ quæ sunt quidditates, non erunt entia perfecta et fundata in esse : et sic sunt destructa, cum non sint nisi in intellectu. Dico enim destrui tales substantias quidditatum, si nec bono huic realiter ut non diversum ab eo inest bonum, quod est quidditas per quam bonum est hoc quod est in bonitate sua : nec esse bonum inest huic bono : quia quæ diversa sunt ab invicem secundum esse, horum unum non inest alteri substantialiter : et tunc hæc non sciuntur per suas quidditates. Scientia enim cujuslibet vera est scientia, qua scitur quid erat esse illud : et in bono et in omnibus aliis non similiter se habet, quia licet accidentia faciunt ad scientiam ejus quod quid est, hoc non est nisi de scientia quia est, et non de scientia quid est 1 : igitur si nec bonum esse est bonum, eo quod quidditas boni est a bono separata, sequitur quod nec ens sit ens : quia quidditas qua ens hoc est ens, est ab ente separata : et sic sequitur quod nec unum est unum : est enim simul ratio de omnibus : et omnia vel sunt suis quidditatibus non separatis ab eis, vel nullum penitus, si suaæ ab eis separatæ sunt quidditates : unde si nec ens aliquod est ens per suam quidditatem sua entitatis, sequitur quod nec aliorum aliquis est hoc per suam entitatem et quidditatem. Amplius cui non inest bonum esse sive quidditas qua bonum est, non est bonum : eadem igitur ratione sequitur, quod benignum non est, cui non inest benignum esse : con-

<--- Page Split --->

stat autem quod sunt aliqua bona et benigna : oportet igitur ut benignum esse et benignum et bonum esse et bonum sint unum secundum esse, et non separata ab invicem secundum esse : et similiter est de omnibus prædicationis essentialibus, quæ non secundum aliud ut accidentia, sed secundum se dicuntur et sunt prima, sicut causa quæ est forma et quidditas, principium est ad id cui dat esse quid secundum quod ipsum quid est : hoc enim sufficiens est ad esse et ad scientiam talis prioritas, quamvis non sint species ideales separatæ. Adhuc autem etsi ponantur esse ideæ secundum aliquem modum, tunc adhuc tales formæ magis sufficiunt ad esse et scientiam, quam ideæ in hoc quod istæ sunt in rebus quarum sunt quidditates et formæ, ideæ autem non : per id autem quod non est in re, res ipsa nec est, nec scitur. Est autem attendendum quod in his omnibus quidditas accipitur, sicut nos superius diximus, pro eo videlicet cui per se attribuitur diffinitio : et hoc modo quidditas non est diffinitio : et licet hoc modo multa accidant ei, ipsa tamen secundum esse est in appellatis et suppositis : et ab ea sunt ea quæ sunt : et extra ea non est quidditas secundum esse simpliciter, nec est absoluta ab eis nisi potentia secundum quam in nullo sic est, quin possit esse in alio : et Plato videns hanc absolutionem ipsius, et accidentia quæ accidunt ei secundum se, putabat esse quidditates separatas a rebus secundum esse, ita quod haberent esse distinctum ab ipsis. Cum autem dicitur ens esse est ens, et bonum esse est bonum, duobus modis intelligi potest : si enim enuntiabile sit bonum esse et ens esse, tunc verum est bonum esse non esse bonum, et ens esse non esse ens, et substantiam esse non esse substantiam, sicut actus non est id cujus est actus, propter diversum modum significandi : enuntiabile enim sic formatum non est res in aliquo prædicamento, quia non dicit rem absolute ad actum rei, et est sic singulare : oportet quod si substantiam

esse esset substantia, quod esset aliqua substantia : et licet ens non sit distinctum per differentiam ab aliquo ente, tamen in modo significandi differt, quando significatur per ens et esse : sed in præindusta disputatione non sic accipitur, sed potius dicitur ens esse, et bonum esse id quod est homini secundum esse fundatum in ente rato secundum naturam : et hoc est bonum id quod est per quidditatem quæ est bonum secundum se.

Adhuc autem diligenter advertendum est, quod quidditas prædicto modo sumpta, si sub hoc accidente accipitur quod est potentia esse in suppositis prædicatur de superpositis : et sic oportet ipsam formaliter accipi : quia si secundum esse materiale accipiatur, sic actu est in his in quibus est, et sic non prædicatur de aliquo. Et his sic intellectis plana sunt ea quæ inducta sunt.

CAPUT III.

De improbatione positionis idearum per hoc ipsum quod ponuntur esse substantiae subjectorum et principia scientiae ipsorum.

Ex his autem quæ inductæ sunt simul Text, et com. cum dictis, palam est, quia si fuerint ideæ quas quidam dicunt esse rerum quidditates et quidditatum partes, tunc sequitur quod subjectum sive suppositum illarum substantiarum non sit substantia subjecta : non enim sunt substantiæ nisi per substantialem formam et quidditatem quæ in ipsis sicut in subjectis sunt et suppositis : ideas autem secundum hanc positionem necesse est esse substantias per se existentes, et non de subjecto aliquo in quo esse habeant prædicatas. Si enim sint de subjecto in quo sunt, ex his ratio-

<--- Page Split --->

nibus quae inductae sunt, sequitur quo secundum participationem sunt unum in esse cum his de quibus ut subjectis vel suppositis praedicantur : et hoc est contra hypothesim : et cum dicuntur unum cum subjectis, erunt unum et idem secundum esse singula non secundum esse accidens : sed ita quod sint esse singulorum subjectorum, et quid erat esse ipsorum : et quia sicut jam ostendimus, quod scire singula per potissimam scientiam, hoc est scire quid erat esse ipsorum, et singula sciuntur suis quidditatibus non separatis ab eis, necesse est ex positione ipsarum sequi, quod quidditates uniuscujusque sunt unum cum ipso, et non separatum quid ab ipso : hoc enim sequitur ex ipsa hypothesis dicente, quod singula suis sciuntur quidditatibus : unde ex quo Plato putabat adstruere ideas, ex ipso destruuntur secundum suam positionem. Quia vero non omnia quae adhaerent substantiae, sunt quidditates ipsius per quas ipsas subjecta sive supposita sint hoc quod sunt et sciuntur, sed tantum ea quae secundum primum modum dicendi per se praedicantur de suppositis, ideo ea quae secundum accidens dicuntur de subjectis, ut musicum et album : propterea quia duplicem habent significationem in eo quod denominative dicta duas diversas dicunt naturas : ideo non est verum dicere de illis, quod idem sit quid esse ipsorum, et id subjectum de quo praedicantur. Diversum enim quid est id subjectum, est id subjectum cui accidit, et ipsum accidens quod accidit. Et ideo praedicatum de subjecto aliquando secundum quidditatem idem est subjecto, et aliquando non est idem cum ipso : quidditas enim eadem non est homini et albo homini in quantum homo albus est : eo quod diversae sunt naturae homo et albedo, et non est unum natura alterius, sed tamen homo est idem subjecto passioni de se nominative praedicatae, quia haec sunt unum per accidens : et si homo est albus, animal rationale est album secundum esse acceptum, sicut diximus in

quinto libro ubi distinximus unum per accidens. In omnibus igitur his quae sunt quidditates vel partes quidditatum, semper oportet praedicatum per se inesse subjecto, ita quod ipsum praedicatum sit de esse subjecti : absurdum enim apparebit si quis unicuique substantiae, sive insit, sive non, nomen imposuerit quo quid erat esse vocetur : quia si separatum est per esse a subjecto, tunc non est aliquid de esse subjecti : et sic equum sse equum erit diversum ab equo : quia d quo equus est id quod est, separatum est ab ipso. Si autem equus est equus, aliquo constituente ipsum in esse equi erit equus. Et similiter de aliis est substantiis apud nos subjectis et sensibilibus existentibus. Hoc autem quo equus est equus, est quidditas ipsius : quid igitur prohibet quin etiam nunc statim sine separatorum positione esse quidditatem sive quid erat esse in substantia sensibili, qua ipsa est quod est, si substantia sensibilis est quid erat esse, si praedicatum de ipsa non tantum est unum substantia cum subjecto sive supposito, sed etiam ratio talium praedicatorum est unum cum supposito, eo quod ipsa praedicata sunt quid de subjecti ratione existentia, sicut satis palam est ex his quae dicta sunt : in talibus enim non est accidentalis unio subjecti et praedicati, sicut non secundum accidens est unum esse et unum, quando hoc per causam dicentem quid intelligitur : tunc enim unum esse fit ab eo quod est unum, sicut dico lucem, solem esse dicit. Si enim actus essentialis unius est unum esse, et actus essentialis entis est ens esse, et actus essentialis hominis vel quidditatis hominis est hominem esse, et similiter est in omnibus aliis : et hoc non est si quidditates et substantiae separatae sunt : quia tunc actus earum non sunt in istis sensibilibus, et ideo non dant eis esse substantias. Amplius si aliud et separatum fuerit quid erat esse, et aliud quid est, tunc oportet quod sit forma forma : et si forma est formae, hoc ibit in infinitum : quia separata ponuntur hoc

<--- Page Split --->

aliquid esse : et oportet quod aliquo sint hoc aliquid, et hoc est iterum separatum : et cum esse separatum secundum esse necessario sit hoc aliquid propter illud quod supra diximus : quia videlicet non est de subjecto aliquo in quo sit : ideo iterum est illud hoc aliquid, et aliud a se habebit quo ipsum sit : et hoc ibit in infinitum : quia, ut dicit Boetius 1, quod est habet aliquid quo ipsum est id quod est : quo est autem, nihil habet admixtum : quia si quo est haberet aliquid quo ipsum esset, iret in infinitum. Et ideo oportet ponere, quod quo est esse habeat in subjecto et non separatum : quia si separatum esse haberet, esset hoc aliquid, et abiret hoc in infinitum : quia hoc quidem quid erat esse quod constituit rem in eo quod est, oportet unum esse cum re, hoc est, non separatum ab ipsa : et sicut dicit ponens ideas, hoc indiget alio separato, quod non sit unum cum re quae est hoc aliquid : igitur et in separatis erit eadem ratio, quod videlicet quod in illis est hoc aliquid, indigeret alio quod constituit ipsum : et cum illud sit separatum, erit iterum hoc aliquid, et indiget alio usque in infinitum : omne enim quod separatum esse habet, distinctum est hoc aliquid : et ideo dicit Boetius, quod quo est, nihil habet admixtum : et quia nihil habet admixtum, ideo separatum esse non potest. Palam igitur est ex omnibus quae dicta sunt, quod in primis substantiis quae proprie et principaliter et maxime substantiae dicuntur, et quae dicuntur esse secundum se de ipsis et non secundum accidens : hoc enim secundum primum modum dicendi per se dicuntur de ipsis unumquodque sic dictorum quid erat esse : et unumquodque quod est ipsa quidditate idem est et unum non separatum ab ipso.

CAPUT IV.

De solutione sophisticorum elenchorum ad positionem istam inductorum.

Hoc autem modo dicendo, quod videli- 1. t. t. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. t. t. 1. 1. 1. 1. t. t. 1.

                          1. t. t. 1. 1. 1. 1. 1. 1.

<--- Page Split --->

ta accidunt uni quae non accidunt alteri : et cum dicitur quod animal rationale est duo, dico quod accidit diffinitioni assumi. Est enim diffinitioni actu unum, sed accidit ei duo esse potentia in quantum genus potest esse cum alia differentia, sicut superius diximus : esse autem unum quo homo est unus, est ab unitate diffinitionis qua ipsa actu est unum : animal enim in diffinitione hominis prout ipsum est de quidditate ejus secundum esse actu accipitur : et hoc est prout differentia hominis est determinatum ad actum et esse actuale : in genere autem acceptum non dicit aliquid actu existens : et ideo hoc modo est potentia alterum et alterum. Similiter autem cum dicitur, animal rationale est diffinition, et est idem homini : ergo homo est diffinition : et homo habet diffinitionem : igitur diffinition habet diffinitionem : et hoc ibit in infinitum. Diximus autem jam, quod animal rationale per causam formalem est homo, ita quod causa formalis accipiatur non forma designata per nomen hominis, sed tota natura composita cui diffinition attribuitur : et non diximus quod omnino nulla differentia sit inter hominem et ejus quidditatem : accidunt ergo multa quidditati quae non accidunt homini, et e converso sicut compositum esse ex carnibus et ossibus accidit homini, et non accidit diffinitioni : et habere diffinitionem accidit homini, quod non accidit diffinitioni, et hujusmodi sunt multa quae facile est determinare secundum dicta. Et ideo ante istam disputationem quaedam prælibamus de talibus elenchis sophisticis. Omnes enim hujusmodi elenchi, de quibus potest aliquis esse interrogatus in opponendo, et ex quibus veris sententiis potest solvere eosdem, nihil penitus differunt ab his quae nunc dicta sunt : omnes enim peccant secundum accidens, et unam et eamdem quae nunc dicta est, habent solutionem. Sic igitur dictum est a nobis quomodo quid erat esse est idem cum eo quod est, et quomodo non est idem cum singulo eo quod est, et soluti sunt elenchi sophistici.

CAPUT V.

De his quae de principiis eorum quae fiunt, praemittuntur ad ostendendum ideas ad generationem non prodesse : ostenditur etiam in hoc capitulo, quod generatio est a convenienti.

Ad ostendendum autem quod illæ for- 22. meæ non prosunt ad generationem, oportet nos præmittere de principiis ex quibus fit hoc quod generatur, et utrum generatur ex convenienti omne quod generatur, et utrum generatur compositum vel materia vel forma. His enim prælibatis, ostendemus quod formæ separatæ nihil prosunt ad generationem. De prima igitur dicimus, quod eorum quæ fiunt, alia fiunt a natura, alia ab arte : alia autem sunt automata, sive per se facta. Dico autem per se facta quæ non habent causam per se, sed fiunt a causa per accidens sive a casu et fortuna. Omnia vero quæ fiunt, quocumque modo fiant, fiunt ab aliquo efficiente per se, vel per accidens : et fiunt ex aliquo sicut ex materia, et fiunt quid sive aliquid secundum aliquam formam distinguentem in esse substantiali vel accidentali : quid enim hoc dico large esse secundum quamlibet categoriam : aut enim fit hoc, aut quantum hoc, aut quale hoc, aut quando, aut aliquid aliorum prædicamentorum generati. Generationes autem naturales in his quæ fiunt, hæ sunt quorum generatio est ex natura et ex materiali principio sicut ex quo fit : et hoc principium 'dicimus materiam : a quo autem dicimus principium efficiens naturale a quod fit aliquid eorum quæ fiunt aliquid de numero entium per naturam : quid vero naturale dicimus quod fit quid et hoc aliquid secundum formam naturalem, ut homo, aut planta,

<--- Page Split --->

litas, quia ratio sanitatis consistit in aequalitate humorum sicci et calidi : et illius privatio inducit inaequalitatem quae est causa infirmitatis et ipsa infirmitas : fit autem semper a convenienti, sive a natura, sive ab arte fiat. Si enim ponamus aliquem frigiditate laborare, non fiet aequalitas quae est sanitas nisi fiat caliditas : et caliditas non fiet nisi fiat expulsio humoris frigidi : et expulsio frigidi non fiet, nisi potetur calidum frigidi dissolutivum : et ita semper intellectus activus procedit omnia considerando secundum ordinem inter media usque ad hoc quod idem ultimum quod per speciem primum est in intellectu, valet perficere. Et postquam omnia sic ordinavit et disposuit secundum rationem, tunc deinde jam ab his motus incipit, qui vocatur potestas, hoc est factura cum artis ratione. Et haec omnia fiunt post sanitatem in anima medici, et ad sanitatem quae est in complexione animalis : et omnia media sic disponuntur, quod aliquid convenientiae habent cum primo et ultimo quae sunt eadem ratione. Igitur in talibus accidit modo quodam ex sanitate sanitatem fieri, et domum ex domo : accidit enim ex domo quae sine materia est in intellectu, fieri sanitatem vel domum quae est in materia perfecta extra mentem artificis. Dico autem hoc exponendo, quod substantia sive forma sive materia est quid erat esse, qua diffinitur artificiatum, sicut praediximus. Generativum autem et motivum in talibus est duplex : primum enim in talibus generativum vocatur intelligentia activa : secundum autem quod movetur ab illo et est medium movens et motum, et haec vocatur potestas sive factura cum ratione : hoc autem quod est intellectiva, est movens a principio, hoc est, a specie quam concipit, quae est finis movens, et hoc est sanitas in mente : illa vero moventia secunda quae inducunt sanitatem, potestate sua moventur omnia specie prima quae finalis est intelligentiae moventis : quia illam finaliter intendit : et hoc est quod dicitur, quod ultimum operis

sive potestatis, primum est in intentione : similiter autem his sunt et singula media moventia, quae infra sive media vocantur, sive infima, sicut sunt in singulis quae fiunt ab arte vel a natura : sic igitur de principiis eorum quae fiunt, et quod omnia a convenientibus sibi efficientibus fiunt, dictum sit : haec enim sufficiunt ad propositam intentionem.

CAPUT VI.

Quod omne quod fit, ex convenienti fit secundum efficiens et secundum materiam.

Dico autem adhuc, quod oportet quod Text. et com. 23. omne quod fit, fiat a sibi convenienti, non tantum in efficiente, sicut jam dictum est, sed etiam ex materia sibi conveniente. In movente enim primum movens rationem movendi influit omnibus mediis quae movent sicut instrumenta : haec enim omnia ad motum prima specie moventis informantur. Dico autem haec fieri, ut convalescat aliquis ex infirmitate frigida, oportet adæquari : et sic patet quod quid sive quidditas sanitatis est id adæquari ad geometricam proportionem sive medietatem : hoc autem quod est adæquari, erit si calefiat, eo quod excessus frigoris causa fuit inæqualitatis : hoc enim existit quod est id quod est adæquari. Id autem quod est adæquari per calidi inductionem, fit ab aliqua activa potestate, et potestas haec, sive sit primi agentis, sive medii, jam faciens in eo quod fit sanum : activa enim potestas est principium transmutationis in aliud secundum quod est aliud : et ideo illa potestas est illud unde inchoat motus sanandi. Et si illa potestas est ab arte, tunc principium motus est species quae est in anima. Si autem est inchoatio illa ab au-

<--- Page Split --->

tomate, sive a per se fiente, sive a casu, vel fortuna : tunc incipit ab hoc quando quidem faciendi principium est ab arte, sicut est in mederi : tunc forsitan principium motus est a calefactione. Calorem autem facit forte fricatione. Et tunc fricatio est inceptio potestatis, et calor est initium sanitatis, et est autem pars talis sanitatis si manet in ipsa : aut sanitas sequitur ipsum si calor naturalis qui est pars sanitatis, convalescit et vigoratur a calore accidentali excitato per fricationem : tunc enim sequitur aliquid tale quod est pars sanitatis : et hoc fit aut per plura media, aut per unum : hoc autem quod est ultimum finem includens, vocatur ultimum faciens : et quod est ita finem ultimum includens, pars est sanitatis et sanitati simile. Similiter autem et domus fit ex aliquibus similibus sibi quae sunt partes figurae ipsius, sicut lapides sic compositi, et eliorum unumquodque ex quo fit domus. Si enim lapides et ligna sic disponantur, fiet contiguatio, et compago parietum et recti est pars figurae domus : et contiguatio non fiet nisi ita disponantur quae sunt pars contiguationis : ita vero non disponentur, nisi sic dolentur : et sic dolatio pars est dispositionis : et sic semper praecedens est in sequenti ut pars quaedam ipsius.

compositum ex utroque dicimus factum, sicut sunt aerei circuli. Sic enim dicimus quid sunt in quantum sunt aerei circuli : sic enim et materiam dicimus, quia es : et speciem dicimus, quia figura talis quod ex medio puncto ad superficiem undique aequales habet lineas, hoc quod dicimus figuram, est genus et non materia, ad quod primo est differentia speciem figurae constituens : et cum dicimus nomine congregato, æreus circulus, hoc totum in ratione sua diffinitiva concipit materiam, sicut supra in sexto hujus sapientiae libro diximus de omnibus nominibus praehabitis. Sed oportet distinguere in eo ex quo fit aliquid : quia id ex quo aliquid fit sicut ex materia fieri dicuntur : et illa ex materia fieri dicuntur quando non fiunt illa materia, sed fiunt illius materiae per transmutationem et alterationem et materiae assimilationem ad illud quod fit. Non enim statua fit lapis, Quare materia denomi sed lapidea : et ideo materia non in renative predicatur de ictatur de materia.

Pro pter quod, sicut dictum est, impossibile est aliquid fieri si non praeexistit in suo simili quod est quaedam pars formalis ipsius. Quia igitur sic pars conveniens ei quod fit, praeexistit facto ex necessitate, palam est ex dictis, quod hoc non tantum est in forma efficiens, sed etiam in materia : materia namque pars est : materia enim inest et fit, et in quantum inest, est principium facti : in quantum autem fit et transmutatur, est principium fieri : aliud ergo principium ejus quod fit, quod est aliud a materia, est de numero eorum quae sunt in ratione : et haec est forma quae non est principium nisi facti : utrumque vero horum, hoc est,

Causa vero hujus est, quia hoc quod Text. et com. fit ex aliquo, dupliciter dicitur : fit enim ex aliquo sicut ex privatione, et fit ex aliquo sicut ex subjecto: quod subjectum dicimus materiam, sicut diximus quod homo fit sanus sicut subjectum, et laborans fit sanus sicut subjectum sub privatione existens. Magis etiam dicitur fieri ex privatione, ut ex laborante sanus, quam ex homine : quia privatio sicut dissimile et contrarium abjicitur : subjectum autem sicut assimilatum manet : propter quod laborans non dicitur denominative sanus, quia nihil ejus manet cum sanato : sed dicitur homo et sanus

<--- Page Split --->

homo : et non denominatur sanus ab homine, quia subjectum est idem ipsi secundum accidens, et non est transmutatum, sed sua quidditate existens. In his autem quae dicunt tantum materiam, oportet denominative dici materiam, sicut homo non dicitur caro et sanguis, sed carneus et sanguineus. In omnibus autem mutatur materia ex privatione : sed aliquorum privatio non est manifesta, neque nominabilis proprio nomine, sicut ærææ figurae cujuslibet, sive idoli, sive sphæræ, vel cujuslibet alterius figurae, nisi forte in talibus ex infigurato dicamus figuratum fieri : sed non dicimus ex inidolo fieri idolum, vel ex inhomine fieri hominem : et hoc modo ex cæmentis et lignis fit domus, non ex indomo dicentes fieri domum : tamen in talibus ex his subjectis privationi videtur fieri quod fit sicut illic in his quæ privationem habent, sicut sanum fit ex laborante sive infirmo : propter quod sicut nec illic dicitur in recto illud quod fit ipsum ex quo fit, sed in obliquo per denominationem subjecti et non privationis, sic nec hoc dicitur statua lignum in recto, et ex ligno producitur statua lignea, et non producitur lignum : et producitur statua ænea, et non producitur æs, et lapidea, sed non lapis ex lapide, et domus cæmentaria, sed non cæmentum.

tudinem et convenientiam: quam habet cum ipso : propter quod probatur omne quod fit ex convenienti sibi fieri secundum materiam, et omnes formas generatorum esse in materia per inchoationem, et nullam esse separatam. Sic igitur dictum sit a nobis, quod omne quod fit, fit a convenienti sibi secundum movens et materiam.

CAPUT VII.

In quo ostenditur, quod non fit nisi compositum.

Deinceps autem ostendemus non fieri Text, et com, 26. nisi compositum, et non materiam in esse materiae, nec formam in esse formae, sed compositum in esse compositi secundum quod ipsum est hoc aliquid : formam autem non fieri nisi per accidens secundum quod ipsa est in hoc composito quod fit secundum esse compositi. Dicamus igitur, quod illud quod fit ab aliquo fit omne quod genitum est : hoc autem a quo fit, dico esse id unde est principium motus : et hoc est movens et faciens et generans : oportet etiam fieri ex aliquo, sicut diximus : hoc autem quod fit et generatur, non fit privatio, quia non manet in genito : sed abjicitur, et est tota abjecta in factum esse id quod fit, sed fit ex materia. Jam autem diffiniendo sive distinguendo diximus secundum quem modum hoc ex hoc fieri dicimus, et quomodo fit hoc quod fit ex ipsa materia assimilata : hoc autem quod fit, gratia exempli, est sphæra, aut circulus, aut quodemquae aliorum evenit fieri, quem - admodum dicimus, quod sic faciens qui est principium motus : nec facit æs quod est subjectum per se, nec facit sphæram secundum se, sive formam sphæricam, nisi secundum accidens in quantum est

<--- Page Split --->

sphæra sive sphæricitas in hoc quod est compositum : sed facit id quod est ænea sphæra simul : et hoc est compositum : illam enim æneam sphæram facit. Cujus probatio est, quia facere aliquid ex totaliter subjecto, sive ex eo quod totum maputchra denet in facto, est facere hoc aliquid. Non probandum enim totum subjectum fit ex totaliter per se gænesubjecto : quia sic idem esset ex seipso, rari, non materialem, quod non potest esse : quia sic idem esaut formam. set et non esset simul. Similiter forma non fit ex totaliter subjecto, quia sic forma haberet materiam partem sui ex qua esset : et sic non esset simplex, sed composita : et esset hoc aliquid. Relinquitur igitur, quod ex totaliter subjecto non fiat nisi hoc aliquid. Dico autem exponendo hoc, quia bene contingit facere efficientem æs rotundum simul quod est compositum per istam rationem : sed non contingit eum facere rotundum, sive ipsam rotunditatem facere : et æs rotundum facere non est ipsam rotunditatem facere ut sphæram sive sphæricitatem, sed facere æs rotundum est facere aliud aliquid ab ipsa rotunditate sicut speciem constitutam : et hanc speciem facit in alio quod est materia : et hoc est per accidens, et non per se sphæram facere, per se autem compositum : nam si facit aliquid is qui facit, tunc oportet quod ex aliquo alio fiat, sicut diximus : et hoc est subjectum, sicut dicimus eum facere æneam sphæram : et hoc compositum ita dicimus eum facere : quia ex hoc quod est æs sive materia, hoc compositum facit quod est sphæra. Si igitur etiam hoc quod est sphæra sive sphæricitas facit, tunc oportet quod illud similiter faciat ex duobus sibi convenientibus : quia ex parte efficientis erit conveniens in forma, et ex parte ejus ex quo fit, erit similitudo in materia : et sic erit forma formæ : et hoc ibit infinitum : quia eadem ratione qua generatur una forma, generatur et alia : et hoc vadit in infinitum. Aut oportet dicere, quod prima forma generetur ex non forma : et si hoc datur, tunc oportet quod generetur ex

nihilo, quod non accipit aliquis intellectus.

Palam igitur, quia nec species fit, nec Tret, 11 aliquid quod in sensibili substantia est, quod formam vocare oportet : et præcipue propter primam rationem quam induximus : formæ enim non est generatio per se, sed per accidens, sicut diximus : nec generatur quidditas quæ est quid erat esse hoc quod facit esse hoc quod est. Hoc autem quod est forma et quid erat esse, est quod per accidens in alio fit : et fit aut ab arte, aut a natura, aut ab aliqua alia potestate effectiva. Multum autem differt in alio fieri et ex alio : quia quod in alio fit, non fit nisi ex consequentia, et factio non est per se de ipso, nec ad ipsum transmutatur materia : sed quod fit ex aliquo, est directe terminus efficientis : et hoc est compositum : facit igitur factor æneam sphæram esse, eo quod facit compositum quod est ex hoc ære et sphæra. Nam si artifex facit hoc demonstratum compositum hanc sphæram esse, cum hoc demonstratum et designatum fit sphæra ænea ex materia et forma composita, constat quod hoc compositum facit sphæram esse sphæram. Sphæram autem esse universaliter si est generatio sphæræ æneæ, oportet quod illa generatio fiat ex aliquo sicut ex materia : et sic omne genitum egebit esse divisibili, et oportebit esse hoc genitum demonstratum esse hoc et hoc materiam et formam, sive compositum ex materia et forma : quia jam ostensum est, quod materia manet in omni genito et facto. Dico autem hoc quidem materiam esse in genito, illud autem esse speciem : quia hæc duo sunt principia facti et generati. Si autem concedatur diffinitio sphæræ esse et quidditas, quod sphæra est corpus quod æquale est ex medio centro productis lineis hujus quidem sphæræ sic diffinitæ, hoc quod est una pars ejus, erit in quo erit ista formalis quidditas quæ facit sphæram esse sphæram, sive hoc quod

<--- Page Split --->

est secundum esse sphæræ : hoc enim est in illo, et non est sine materia. Aliud autem est omne sive totum quod factum est ex materia et forma simul, sicut quod est ænea sphæra. Ex omnibus autem quæ inducta sunt, palam est, quia in hoc composito facto hoc quidem quod est quidditas dans composito esse sphæram, est quasi species : deinde autem etiam quasi substantia hoc modo quo artificiales formas et quidditates vocamus substantias, quia dant nomen et esse et rationem artificiatis : et hoc non fit nisi per accidens, sicut sæpius diximus. Synodus autem sive congregatio totius ex materia et forma composita et dicta secundum eam substantiam sive formam quæ non fit illa per se, fit ab efficiente et generante : et quia præter substantiam quæ est quidditas, materia unum est componentium quod manet in ipso, et hoc quidem componentium est hoc sicut materia, et hoc aliud est hoc, sicut substantia et quidditas, oportet quod omne genitum sit divisibile in duo secundum potentiam, licet sit unum in actu : quia licet quidditas prædicatur de ipso, sola materia tamen etiam prædicatur de ipso per denominationem : quod non fieret si non maneret in ipso. Quod igitur non fiat vel generetur per se nisi compositum, et non materia, sive forma, sit dictum a nobis.

CAPUT VIII.

In quo probatur, quod ideæ nihil prosunt ad generationem.

sit præter cæmentum et alia quæ sunt materia domus, aut nunquam facta est aliqua talis sphæra, aut domus immaterialis sive insensibilis. Si enim in artifiPrima ratio. cialibus non est necessarium domum ponere exemplarem extra facientem et materiam, tunc multo minus hoc necessarium est in præhabitis : quia natura est omni arte certior, et non indiget aliquo extra faciente et dirigente et rectificante opus suum. Si enim isti quæstioni respondens dicat aliquis, quod oportet esse exemplaria extra, illa exemplaria erunt hoc aliquid sive quid hoc : dico autem hoc quod esse quando sunt primæ formæ et quidditates istorum : sed quia hoc quod sic quid dicimus, significat tale in communi : et hoc non est determinatum et designatum particulare in substantia, non significat hæc quidditas aliquid particulare, sed quidditatem designat in communi : quod autem designat in communi quidditatem simplicem, et separatum est, et non tangit materiam : et quod non tangit, non agit : et quod non agit, non alterat, neque transmutat. Istæ tales formæ igitur neque alterant, neque transmutant materiam, cum in præcedentibus habitum sit, quod non fit aliquid nisi ab eo quod materiam transmutat.

Amplius formæ substantiales simplices Secunda ra- 10. non sunt alicui contrariæ, neque activæ sunt, neque passivæ : et ideo ignis simpliciter non agit, neque patitur ab aliquo : sed activa et passiva sunt qualitates : propter quod etiam ea quæ sunt formas substantiales ex solo situ partium materiæ consequentia, neque activa sunt, neque passiva proprie, sicut rarum et densum, et causata ab his leve et grave. Si igitur ideæ quæ sunt substantiarum quidditates, sunt formæ substantiales simplices, neque agunt, neque patiuntur, et sic iterum non transmutant materiam. Istæ sunt igitur duæ causæ quibus demonstratur formas hujusmodi ad generationem nihil prodesse. Id enim quod facit artificialiter, et quod generat

<--- Page Split --->

naturaliter, facit et generat ex hoc demonstrato materiali principio tale hoc particulare factum vel genitum conveniens in forma cum generante et materia, sicut in ante habitis est probatum. Et quando quod generatum est, tunc complete est tale generatum hoc compositum, quale est generans in actu, et ex quo generatur in potentia: et haec potentia non est materialis tantum, sicut saepe diximus, sed est formalis, sicut forma inchoata et confusa quae continue procedit ad perfectum et determinationem, sicut ex vita ad sensum, et ex sensu ad rationem, sicut saepius in Naturalibus libris probatum est, et in ante habitis scientiae istius. Et sic patet qualiter a convenienti secundum speciem et formam, procedit a convenienti secundum formam et speciem tam ex parte efficientis, quam ex parte materiae. Omne vero quod sic fit et ex quo fit, est individuum designatum in genere substantiae, sicut Callias et Socrates, sicut in artificialibus omne quod fit, est compositum designatum in materia, sicut sphæra ænea, vel lignea est hoc aliquid designatum: homo vero et animal in his quæ fiunt per naturam, est sicut sphæra ænea non designata, sed totaliter sive universaliter accepta: et hoc etiam dicunt formas conceptas cum materia sensibili, sicut et sphæra ænea: et non dicunt formas a materia sensibili separatas: et illæ sunt in quibus denotatur essentialis convenientia hujus geniti ad generans hoc. Et sic patet quod nec termini generationis qui sunt a quo et ex quo fit generatio, et idem quod generatur: nec forma convenientiae quæ est inter eos, est nisi in materia sensibili.

Manifestum est igitur, quia specierum idealium causæ si quæ sunt species præter singularia extra materiam sensibilem existentes, sicut quidam Philosophi Platonici consueti sunt dicere species ideales esse causas generationis, sunt ad generationem non necessariæ : cum omne quod exigitur ad generationem, conce-

ptum sit in ipsa materia sensibili. Adhuc autem quia nec si essent aliquæ tales separatæ species, propter ipsas essent illæ substantiæ genitæ singulares, quas nos eas quæ solæ substantiæ sunt secundum se distinctæ substantias appellamus: quia, sicut jam paulo ante diximus, nec activæ essent, nec passivæ, nec materiam generabilium et corruptibilium tangerent quocumque tactu vero vel metaphorico, sicut formæ tangere dicuntur, quando subjecto conjunguntur et alterant ipsum, sicut dicimus quod frigus tangit nos quando alterat, sicut determinatum est in primo libro de Generatione et Corruptione. Si autem objiciat quis, quod si hoc semper est ex hoc et tale hoc ex tali illo conceptum cum materia ex concepto cum materia, hoc erit in infinitum in ante sumendo, et sic infinita erunt actu, quod est impossibile. Hæc dubitatio non est ad propositam intentionem, in qua nihil amplius intendimus, nisi hoc quod formæ separatæ non prosunt ad generationem : ipsa autem dubitatio tacta est a nobis et soluta in octavo Physicorum.

CAPUT IX.

De verificatione hujus propositionis, conveniens fit a convententi in naturalibus.

Quia vero jam diximus, quod omne 28. generatum fit conveniens a convenienti secundum formam et speciem, et hæc propositio videtur in quibusdam habere instantiam, et verificabimus eam primo in his quæ fiunt per naturam, et postea etiam in aliis. Diximus igitur palam esse in multis, quia generans secundum formam tale est quale est generatum, sive sit generans primum sicut homo gene-

<--- Page Split --->

rans, sive sit generans proximum sicut semen generans : nec tamen est idem numero, neque unum: sed est unum in specie diversum numero, propter materie diversitatem. Et hoc quidem patet in generantibus primis physicis perfectis : homo namque generat hominem, et leo leonem, et sic de aliis. Manifestum est autem etiam in generantibus proximis : quia sicut in sextodecimo et quintodecimo de Animalibus probabimus, gutta fecminæ in animalibus, non est nisi materia : sed sperma masculi est activum, quod resolvitur in spiritum formantem, qui intra viscositatem seminis continetur, et ingreditur in ipsum sicut anima in corpus ingreditur. In seminibus autem plantarum idem est : quia in his duæ virtutes sunt conjunctæ, impraegnans videlicet, et impraegnata. Est autem hæc formativa virtus, quæ radicatur in substantia quæ est quidditas seminis secundum quod ipsum semen est, et in genere causæ efficientis, et non materiae : sic enim habet virtutes omnium partium similium et dissimilium. Et ideo virtus ejus est sicut virtus intellectus activi, sive practici. Omne enim quod ad similitudinem sui diversa operatur secundum formam et speciem, est principium operationis sicut intellectus, et non sicut natura quæ unum solum operatur. Virtutem autem illam constat valde diversa secundum formam et speciem operari : et ideo dicitur quod hæc virtus a quibusdam Philosophis vocatur intellectus in semine : et hoc diximus et declaravimus in sextodecimo libro de Animalibus. Unde etiam hæc virtus vocatur artifex, et propter vim creatricem quam habet in formis membrorum, et virtutibus earumdem, a nonnullis vocatur divina : et ab his qui subtiliores sunt Peripateticorum, vocatur anima et artifex. Anima quidem, quia omnia quæ operatur, facit ad vitæ potentias. Artifex autem, quia omnia conducit et produdit ad modum intellectus artificis, qui est forma eorum quæ producit : non enim dicitur ars quæ

aliunde didicerit formam artificiati, sed potius quæ ipsa per suam quidditatem est species et ratio formarum, quas producit in sibi conjuncta materia. Propter quod dictum est a quibusdam Philosophis Arabum peritis, quod comparatur ad substantiam spermatis sive seminis, sicut intelligentia comparatur ad suum orbem et materiam quam movet suus orbis, eo quod etiam illa substantialis est ars formarum, quas motu orbis producit in partes materiae subjectæ : sicut et ista primo format cor vel membrum quod est loco cordis, et motu illius et virtute, in partes materiae producit formas membrorum : et hæc est comparatio hujus virtutis ad substantiam seminis. Et non comparatur ad eum sicut nauta ad navem, sicut quidam mentientes dicunt : sic enim comparatur anima ad jam factum corpus. Sed comparatur ad ipsum sicut factor navis ad materiam navis : et ista sunt duæ virtutes diversæ et diversarum comparationum : quia una est de genere architectonicæ, et altera est de genere usualis. Sed id quod ad præsentem pertinet intentionem, hoc est, quod quidditas seminis in tali virtute proxime est generans, et est cum generato conveniens secundum aliquem modum speciei, quo secundum speciem convenit artifex cum artificiato, et sic ex ipso procedunt tam vegetabilia quam sensibilia. In aliis autem generatis quæ inanimata sunt, virtus formans est a lumine de cælo desuper influente, quod est sicut natura, non sicut artifex, aliquid simile sibi in potentia producens in effectu generatum. Sic igitur patet quod in physicis conveniens generatur a convenienti, sicut homo ab homine, nisi aliquid fiat præter naturam ex duarum specierum commixtione, sicut generat equus mulum, et leo leopardum, et leopardus leunzam, et sic est in multis animalium commixtionibus. In his tamen similiter conveniens fit a convenienti sicut in simplicibus : quia proxime generans quod commune est super equum et asinum, quo-

<--- Page Split --->

rum virtutes mixte sunt in semine, non est nominatum quoad formam generis proximi, ex quo convenientia generantis accipitur ad genitum : ambo autem ista mixta essent forsitan vocanda mulus in potentia virtutis formantis, si talis formativa virtus nomen proprium haberet : et sic patet, quod in his conveniens fit a convenienti secundum formam.

Dubitari autem potest de his quae ex putrefactione generantur, utrumne ipsa fiant a convenienti secundum speciem et formam? Sed nos jam de his in Meteoris et aliis librorum naturalium locis, reddidimus causam. Quia videlicet humido viscoso educto et exspirante, necesse est ad frigus continentis aeris pellem circa constare, qua circumstante, necesse est intra ipsam in humido convolvi exspirantem spiritum, et cum convolvitur, pulsare incipit. Virtus autem radiationis stellarum, in talibus inducit humido putrefacto virtutem formativam : et oum sit in mobili et spiritu pulsante materia, necesse est animal fieri ad speciem virtutis formantis. Et sic patet, quod in omnibus physicis conveniens fit a convenienti intra materiam physicam concepto : nec aliud est generans physice, nisi hujusmodi conveniens.

Et ex his ulterius palam est quod in praecedenti capite conclusimus, quod videlicet non oportet nos probare, sive approbatum accipere id quod quasi exemplar ponitur formans quod est species separata idealis, quod ad conveniens sibi formet generata. In his enim substantiis sensibilibus generandis et formandis ab hujusmodi exemplaribus, maxime exquisitae sunt separatae species ideales, eo quod individua talia maxime primo et principaliter sunt substantiae : unde si in istis non sunt necessariae, in omnibus inutiles ad generationem esse probantur: sed secundum ea quae dicta sunt, generans in materia existens, sufficiens est facere omnia quae fiunt, et sufficiens omnino ad generationem est causa speciei et forma, in qua convenientia gene-

rantis et geniti fit in materia : omnis autem jam talis in materia concepta species est singularis et individua, sicut Callias et Socrates generantes : et nihil talium est idea universalis et separata : generans autem et generatum numero quidem sunt diversa, propter materiam namque divisam per actum generationis sunt diversa, sed ambo sunt idem specie : species enim individua secundum essentiam est in utroque, licet sit divisa secundum esse.

CAPUT X.

Quod propositio quae dicit id quod fit a convenienti, non habet instantiam in his quae fiunt ab arte et natura, neque in his quae fiunt ab arte una simplici, neque in his quae a duabus fiunt artibus.

Quia vero quaedam sunt quae fiunt si 29. tul a natura et arte, et in his non videtur conveniens a convenienti fieri, eo quod non potest idem secundum idem duobus differentibus convenire, ideo dubitabit aliquis quare alia sunt simul ab arte, et ab automato, sive per se existente generante, sicut sanitas et agricultura, et multa quae per cœelestem effectum fieri procurat astronomus : de quo dicit Ptolemaus, quod sapiens juvat cœelestem effectum, sicut juvatur terra aratione et seminatione : quaedam autem non fiunt nisi ab arte, sicut domus. De his enim quae tantum fiunt a natura jam habitum est : causa vero ejus quod quaedam fiunt a natura et arte, quaedam autem ab arte solum, est quia quorumdam materia in se habens agens et formans principium, talis est quod quidem sufficit incipere et facere et fieri aliquid istorum quae fiunt ab arte, in qua arte existit aliqua pars rei

<--- Page Split --->

naturalis quae facere incipit natura, sicut in ante prælibatis diximus, et in talibus ars ministrat expediens ad actum, et removens impedimenta. Natura autem est quæ operatur : ideo hæc quidem talis materia potens est moveri ab arte. Alia autem cujus motus nulla pars contingitur ab arte, illa non potest ab arte moveri, nec mutari, neque juvari : et hæc sunt pauca vires artificum excedentia, sicut est generatio montium, et terræmotus, et tonitrui, et hujusmodi. Et alia sunt quæ nullam habent virtutem motum incipientia in materia, et in his oportet quod motus sit ab arte. Et hujusmodi materia quæ a sola arte movetur ad formam, ad quam non sunt aliqua movendi principia in natura, alia moveri potest, sicut ars habet potestatem movendi ab arte simplici, sicut materia ædificationis. Et alia non potest ita moveri, ut potestatem movendi habeant artis præcepta, nisi juvetur ab alia arte : quia licet una ars movere possit, non tamen sic movet ut convenit, nisi juvetur ab altera, et regatur, sicut est ars tripudiandi quæ non perficitur absque musica, quia ad modulos musicos tripudiat qui saltat. In omnibus tamen hujusmodi, quæ a duabus vel pluribus sunt potestatibus, sive sunt artis et naturae simul, sive sint duarum artium, una est forma in facientibus et his quæ fiunt, ad cujus conveniens fit hoc quod fit : unde illa duo principia non sunt secundum formam differentia, sed unum sunt in forma. Et ideo idem ipsum quod fit, potest habere convenientiam cum utraque : et hæc est, sicut diximus in VIII Physicorum 1, quod motus localis in his quæ moventur a natura motu recto est a generante, vel ab eo quod removet prohibens. In omnibus hujusmodi virtus incipiens motum est naturae, et artis est removere prohibens, dummodo ars illa habeat partem ejus quod fit, vel aliquid quod consequitur quod fit, sicut est calidum respectu sanitatis, sicut diximus in

superius prelibatis. Quorumcumque igitur factorum talis est materia, quod conveniens facto ultimo nullo modo est in ipsa secundum naturae principia, sicut se habent lapides ad domum, hoc impossibile est moveri nisi ab alio quod materia est extrinsecum, Et ideo etiam non transmutat materiam nisi extrinsecus secundum figuram solam : et sic quidem etiam dicimus esse ignem et naturae instrumentum in quibusdam, sicut in his quæ ab igne accipiunt speciem ignis, et artis esse instrumentum in aliis, sicut in fabrilibus de ferro, in quibus mollificat ignis materiam, ut a malleis producantur in figuras gladiorum ea quæ fabricantur. Et ideo est in mente ipsum est in fabri, infortalibus forma quæ est in mente fabri, informat instrumenta quibus operatur fabet, et in motibus istorum efficitur sicut est forma quæ est in materia in principiis naturae : et ideo conveniens in talibus ad quod sit factum, non est forma separata per se existens, quæ non sit in instrumentis tangentibus materiam et membris artificis in quæ derivatur a mente ipsius : quia aliter nullo modo tangeret materiam aliquo tactu : et tunc non esset intelligibile quod moveret. Hæc igitur est vera causa, quod quædam nullo modo fiunt sine artifice habente artem, alia vero sunt sine eo per naturam. Ab his enim principiis quæ non sunt habentia artem, quædam moventur quæ absque omni arte certius per formam quam intus habent, moveri possunt, quando movens conjungitur mobili per immediationem, sicut diximus in seminibus simul mixtis moventibus et mobilibus, quæ sunt impregnans et impraegnatum conjuncta : alia vero non habentia hujus principium, aut non sufficiens sicut convenit habentia, moventur ab habentibus artem, aut in toto, aut in parte.

<--- Page Split --->

Ex omnibus autem quae dicta sunt, palam est, quia modo quodam omnia fiunt ex convenienti sibi univoco, quamvis nomen aliquando non sit positum, sicut diximus supra de natura communi super equum et mulum, sicut etiam de naturalibus diximus supra : aut si non fiunt ex utraque parte ex univoco, ex efficiente videlicet et materia, tamen non fiunt ex omnino æquivoco, sed ex eo quod in parte univocum est, et in parte æquivocum, sicut dicimus domum fieri ex domo aut intellectu artificis, et in illa parte fieri ab univoco. Sed quia materia secundum naturae principia nihil in se concipit formaæ talis, ideo in illa parte non est univocum : et sic fit ex parte æquivoca domus ex domo aut ex intellectu. Ars enim est species tantum, nihil habens materiaæ, et sic fit ab arte tantum simplici : aut a parte artis per aliquam partem quæ in materiam per artem inducta habet aliquam partem cum eo quod fit : hæc autem omnia sunt vera nisi aliquod secundum accidens fiat : et de talibus postea determinabimus. In talibus autem ubi pars facti sive faciendi est pars facta per artem, ipsa pars est causa secundum se faciendi primum sive proximum illi, sicut supra diximus. Calor enim in motu facto vel fricatione, calorem naturalem facit vel excitat in corpore : et ille aut est sanitas, aut pars sanitatis, aut sequitur eum pars aliqua sanitatis, aut sanitas ipsa ex integro : propter quod etiam ars et artifex dicitur sanitatem facere : quia illud facit medicus, quod cum opere naturae facit sanitatem : et ex opere medici accidit calor, cujus excitationem sequitur sanitas.

Sic igitur manifestum est, quod propositio illa, quod conveniens fit a convenienti secundum formam, et quod conveniens est intra principium agens et materiam, vel intra principium agens tantum, non habet in aliquo instantiam. Et sic ulterius patet, quod forma sepa-

rata a materia et ab efficiente nihil penitus prodest ad generationem naturalium vel ad facturam artificialium. Sed hoc advertendum est, quod cum diximus sanitatem esse in anima medici sive in intellectu, quæ tamen sanitas est res naturalis, eo modo dicimus quo omnium rerum veritates dicimus esse in intellectu. Licet enim dixerimus in libro de Anima, quod lapis non est in anima, sed similitudo lapidis, intelleximus hoc de lapide secundum esse lapidis : quia secundum hoc non est nisi in materia : et cum dicitur similitudo lapidis esse in anima, intelligitur hoc de similitudine lapidis essentiali, quæ est in ipsa simpliciter natura lapidis et forma ipsius vel quidditas, cui in quantum est intelligibile quoddam lumen, accidit esse in anima, et est universale in ipso intellectu, licet non ex hoc habeat universalitatem, sicut in ante habitis determinatum est. Sunt tamen qui concedunt hujus locutiones, homo est in anima, sanitas est in anima, lapis est in anima : eo quod in talibus nomina illa stant pro suis primis significatis vel secundariis : sed nolunt concedere conversas istarum, quod videlicet id quod est in anima, sit homo, vel sanitas, vel lapis : et ratio ipsorum est, quia prædicatum dicit inhærentiam : et cum dicitur, id quod est in anima est hoc vel illud, id quod est in anima significatur ut singulare : et cum prædicatum illi significatur inhærere, oportet prædicatum esse denotans suppositum : et sic sequeretur, quod si id quod in anima est, esset homo, quod esset hoc aliquis homo vel ille : sed quia hoc non est de intentione proposita, non curamus. Sed hoc est non prætereundum, quod in his formis quæ nullo modo sunt in potentia materiaæ, intellectus est formaæ prima causa : in illis autem quæ sunt ab arte et a natura, natura est causa, et intellectus apprehenser et minister 1.

<--- Page Split --->

CAPUT XI.

Quod syllogismi quid est scire facientes et generationes ab eodem procedunt principio.

Ex omnibus autem inductis patet, quod processus omnis ejus quod generatur et fit, est a convenienti secundum formam quæ est ipsa ejus quod fit substantia. Quemadmodum igitur in syllogismis vere scire facientibus, est processus ab omnium principio quod est substantia et quidditas, ita et in istis sunt procedentes generationes : omnes enim syllogismi quid est demonstrantes, et scientiam quid est facientes, medium habent substantiam quæ est quidditas : et similiter se habent cum his ea quæ fiunt, et præcipue illa quæ sunt natura constituta. Sperma enim facit a formativa specie sicut ea quæ fiunt ab arte, fiunt a formativa et faciente specie. Sperma enim habet speciem potestate non materiali, sed effectiva, sicut prædiximus, et ab illius potestatis specie ad factum, sive faciendum est in parte æquivocum, et in parte univocum, sicut et forma artis. Sed tamen alius est modus æquivocationis : non enim est sperma parvum animal, sicut dixit Plato, sed est virtute factiva et generativa animal 1 : sicut forma artis non est artificiatum, sed virtute factiva est generatum : et ideo non una ratione convenit materiae spermatis et materiae animalis : et quoad hoc est nomen æquivocum, sicut ostendimus in XV libro Animalium. Et ideo quando dicimus quod conveniens fit a convenienti, non oportet omnino sic quærere conveniens secundum omnimo-

dam univocationem : sicut quando dicimus quod ex homine est homo, femina vero fit ex viro per dissimilitudinem aliquam principiorum generantium. Et ideo forma patris generantis non omnino per eamdem virtutem semper salvatur in spermate, qua est in viro generante. Et hoc etiam est causa, quod mulus non fit mulo pyroma sive progenitor : quia licet mulus habeat semen, non tamen omnimodam retinet virtutem illius speciei quæ est communis equo, et asino, sed deficit ab ea : et si quando proficit ad generatio nem, hoc fit adjuvante calore extrinseci circumstantis : unde in calidis locis aliquando mula concipit et generat. Omnia vero quæ sunt ab automato sive per se ipsa, a propria et commixta specie illa fiunt, sicut illic diximus esse in arte et syllogismis : et hæc sunt quorum materia a se ipsa moveri potest, eo modo quo sperma movetur a virtute formativæ speciei, quæ sicut intelligentia agens est in orbe, sic est in materia sibi conjuncta : quorumcumque vero materia non per se moveri potest, sic ea impossibilia sunt fieri aliter quam ex eis formis artium quas diximus : oportet enim ista fieri ab altera duarum artium, sive simpliciter, sive natura est faciens, vel quæ est sicut naturae minister. In omnibus tamen quoad generationem substantiæ procedunt generationes et facturæ ex quidditate, sicut syllogismi : et ideo quoad scientiam quid est eadem sunt principia scientiæ et rei secundum naturam : propter quod ex eisdem ex quibus est res per eadem scitur et cognoscitur : propter scire igitur non oportet ideas inquirere.

<--- Page Split --->

CAPUT XII.

Quod tam in substantia quam in aliis praedicamentis quod fit, est compositum, sed in aliis accidentibus non semper fit hoc quod fit a convenienti.

Non solum autem de substantia est verum quod diximus, quod videlicet fieri earum non est secundum generationem quam faciunt species separatae : sed hoc est verum de omnibus primis generibus entis, secundum eamdem similitudinem : et ratio communis una est de omnibus, sive fiant secundum substantiam, sive secundum quantitatem, et in aliis categoriiis similiter : in omnibus enim id quod fit, fit in materia, sicut aenea sphaera, in qua fit non sphaera forma, nec aes quod est materia, sed compositum et forma sphaera secundum esse in are fit, et non secundum se : et sic forma fit per accidens : et si per se fieret forma, et per se aes, sive materia, tunc ex forma et materia non esset unum, sed duo : quia quaecumque sunt duorum efficientium termini, duo sunt, non unum. Adhuc autem non possent esse unius rationis efficientia, si unum faciat formam, et alterum materiam : et sic iterum unum non posset esse compositum. Amplius distin- cta in efficiendo distincta sunt in esse : quia per efficientiam efficientis proce- dunt ad esse : ex duobus autem in esse distinctis nunquam fit omnino unum 1 : oportet igitur si ex duobus unum fit,

quod alterum sit in altero, sicut esse et id cujus est esse : et haec se habent sicut potentia et actus : neutrum ergo fit per se, sed compositum, sicut superius determinatum est. In omni enim faciendo oportet praeexistere materiam semper et speciem per aliquem modum : et sicut hoc est in quid substantiae et in genera- tione, ita est in qualitate secundum alte- rationem, et in quantitate secundum augmentum et diminutionem, et in ubi secundum loci mutationem, et in aliis similiter categoriis. In nullo enim horum fit species nisi fiat in materia : non enim fit quale forma separata : sed fit quale lignum, vel aliud tale : nec fit quantum separata quantitate, sed fit in materia sicut quantum lignum : sicut neque fit animal separatum, sed animal carneum et osseum. Sed proprium substantiae in quo differt ab aliis praedicamentis, ex his est accipiendum : quia in generatione substantiae semper necesse est praexi- stere ante id quod fit, aliam substantiam, quae existat per se communis ad id quod fit secundum convenientiam quae facit et generat, sicut necesse est praeexistere animal, si id quod fit sit animal. Sed quale et quantum, quando fit quale vel quantum, non est necessarium praexi- stere secundum actum, sed potestate so- lum : et hujus causam jam in principio hujus septimi assignavimus : quia vide- licet.causa accidentis per quam est et dif- finitur, est substantia quae est prima sub tali esse quod est esse accidens. Ex his igitur ostensum est sufficienter de sub- stantia quae est quidditas, quod oportet ipsam separatam non esse, et quod error est si quis ponat ipsam separatam esse ideam. Ostensum etiam est ideas ad ge- nerationem non prodesse.

1 Ex hoc deducas consequentiam Commentatoris in com. 31 contra Avicennam : Si aliud esset disponens materiam, et aliud esset in-

ducens formam, tunc forma et formatum non essent unum in actu.

<--- Page Split --->

acutus diffinitur per rectum, sicut et expansus in primo Geometriae : acutus enim est recto minor, et expansus est qui recto major est. Similiter autem cum digitus sit pars manus, manus autem sit instrumentum et organum operativi intellectus, intellectus autem sit de potentiis naturalibus consequentibus esse hominis, patet quod et digitus est de his quae esse consequuntur, ideo diffinitur per suum totum. Angulus autem rectus in eo quod rectus est, formaliter efficitur a ratione medii : et cum omnis a medio deviatic cognoscatur, et sit medii deviatic, acutus ad minus et obtusus ad majus, oportet angulum rectum esse ut diffinientem acutum et expansum : et ideo hujus partes secundum rationem dicimus esse diffinita ex illis quae sunt sua tota. Sed si haec accipiantur ut res absoluta et non in ratione partis et totius secundum relationem : quia si ut relativa accipiuntur, tunc ad invicem sunt priora : quia tunc ad invicem diffinunt.

CAPUT II.

De solutione secundae quaestionis.

Text, et com. Ad omnes autem hujusmodi quaestio- 31. Pars dicitur nes solvendas dicemus distinguentes , multipliciter. quod pars dicitur multipliciter. Et unus quidem modus est, quod pars dicitur illud quod mensuratur vel mensurat secundum aliquam quantitatem quae pars accipitur in mathematicis, quae dicunt quaedam esse naturae et esse substantialis principia : sed hic modus praetermittatur a nobis, quia nos quaerimus partes essentiales esse rei constituentes, quod indicat diffinitio : et multoties jam ostendimus, quod mathematica non sunt talis esse principia : sunt autem partes ex quibus substantia uniuscujusque composita-

rei est, sicut ex partibus, et de illis est perscrutandum. Si igitur secundum ea quae premissa sunt, quoddam in re est sicut materia in qua vel ex qua est res ipsa, aliud autem in esse rei est sicut species et forma : tertium autem est sicut compositum ex his; tunc sicut in praemissis diximus, etiam substantia est istis tribus modis. Est enim substantia materia a substando et fundando dicta, sive sit materia in qua, sive ex qua est res : sed haec substantia non facit esse rem id quod est : secundum enim quod esse rei quae est ab essentia, est haec substantia, nihil penitus est de esse rei : sed ipsa est in qua est esse ejus quod est : et hoc modo dicta substantia non est, quod sit aliquid de esse rei, sed quia substat ipsi esse : et ex hoc patet ipsam non accipere nomen substantiae nisi per aliquam analogiam ad formam quae vere substantia est : et est ipse modus analogiae, quia substat esse formali. Est etiam substantia et vere substantia species : et hoc sicut superius dudum diximus, est duplex, primum videlicet signatum quod est forma a qua nomen imponitur, et est simplex, quae cum materia constituit compositum : et quia pars est, non est de toto praedicabilis. Est etiam species compositum ex potentia quae est genus, et actu qui est differentia constituens, quae est natura et species, cui per se et primo attribuitur diffinitio secundum quod absoluta et separata intelligitur et est a suis suppositis particularibus : et hoc quia totum est et non pars, praedicatur de suppositis, quando intelligitur ut multiplicabilis per supposita : sic enim est in multis et de multis. Et haec omnia constant ex superius determinatis, et partes illius sunt partes ex quibus est rei esse secundum quod quaelibet res est id quod est, et non secundum quod ipsa res hoc demonstratum est vel illud : et hujus quidem materia nulla est penitus pars, licet ipsa sit fundamentum in quo fundatur secundum quod in hoc est vel in illo per demonstrationem designato . Est

<--- Page Split --->

etiam substantia quod est ex his, materia videlicet et forma, sicut hoc aliquid in substantia per nutum demonstrantem designatum. Patet igitur quod aliquando materia pars alicujus essentialis esse dicitur, et aliquando non : est enim pars ejus, quod ipso suo nomine designat materiam. Haec enim non habet esse nisi materiale, sicut in genere substantiae Callias et Socrates, qui dicunt id quod est ex his carnibus et his ossibus : et in genere accidentium simus, quod dicit concavum in hac materia quae est nasus, et gibbus quod dixit convexum hujus materiae quae est dorsum : et multa alia sunt talia. Non autem materia designata est pars illorum quae nomine non dicunt designatam materiam : et haec sunt quae nomine suo quantum ad secundarium nominis signatum quod est id cui ipsum nomen imponitur, non dicunt nisi id compositum in quo est speciei ratio : quia hoc est unum actu, et duo, vel plura potentia, sicut in praemissis diximus. Et ideo illud vere diffinitur : et hoc in genere substantiae est sicut homo et animal et hujusmodi : et in genere accidentis est sicut concavum, vel convexum : haec enim licet non sint secundum esse nisi in materia, tamen nominibus suis non designant nisi materiam intellectualem. Designatio autem materiae intellectualis, sicut in tertio hujus sapientiae libro supra diximus, est per formam generis : eo quod natura generis non dicit aliquid in actu existens, sed in potentia solum : et quia tale quoddam genus respectu figuræ est superficies et generaliter quantitas, ideo quidam dicunt quantitatem esse intellectualem materiam : et hoc quidem verum est. Sed dictum ipsum non est sufficiens : quia secundum ea quae hic dicta sunt, designatio intellectualis materiae aliquando est designatio materiae sensibilis, sicut animal designat intellectualem materiam. Aliquando autem est designatio materiae imaginabilis, sicut concavum, vel convexum, vel rotundum, vel trigonum designat materiam : unde concavi

secundum esse concavi non est pars caro, sed illa ex quibus est formaliter concavitas. Caro autem vel aliud tale subjectum est materia in qua fit, quae nulla est pars esse concavi secundum quod est concavum. Simitatis vero secundum ea quae dicta sunt pars aliqua est materia : quia cum ejusdem sit diffinitio cujus est nomen, et nomen dicat esse ex hac designata materia quae est nasus, oportet quod diffinitionis pars sit nasus. Hoc etiam modo in artificialibus totius quidem statuae designata pars est æs quod est materia : statuæ vero absolute acceptæ pars non est æs : quia statuæ accidit esse in hoc ære, et non accidit ei hoc secundum esse statuæ, sed potius secundum quod est hæc statua designata : quia sic principium ejus individuationis est æs. Hoc igitur modo specie qualibet absolute accepta ipsæ differentiæ constitutivæ sunt species in quantum speciem habet unumquodque entium : et illæ sunt diffinitivæ ipsius et prædicatæ de ipso prout sunt actus ejus : quia sic sunt termini determinantes genera, et sic dicunt esse totum, et potius dicunt esse quam ens, et genus hoc modo determinatum differentiis dicit esse et non ens, et prædicatur de toto : sed materiale principium non est dicendum aliqua prædicatione secundum se, sed potius denominative, sicut æreum, et carneum, ut patet ex supra dictis. Hæc igitur causa est, quod circuli ratio diffinitiva non habet eam rationem in se quæ est partium, quæ partes sunt incisiones portionum : sed ratio diffinitiva syllabæ secundum quod est vox composita ex duabus vocibus, sonante videlicet et consonante, habet in se rationem elementorum litteratæ vocis : consonans enim accipitur ut potentia, et terminatur ad vocalem sicut ad actum ejus, sicut patet in hoc sono hujus syllabæ, da, in qua d non sonat nisi elemento determinato et in actu facto per a, nec a sonat nisi ut actus d, et utraque littera hoc modo dicunt totum esse syllabæ, sed dif ferenter : quia d dicit ut potentia termi-

<--- Page Split --->

nata in sonando, et a dicit ut actus terminans, cum tamen d et a litterae sint diversae. Sic igitur elementa sunt partes rationis diffinitivae syllabae quasi species et formae quaedam, et non ut materia : incisiones vero hujus circuli demonstrati sic sunt partes quasi materiae hujus integri, quod est haec rotunda quantitas, sive rotundum quantum, et sunt partes in quibus fit ipse formalis circulus : et sunt hae partes propinquiores formae quam materia sensibilis, quae est aes quando in aree fit rotunditas circuli : sed tamen sunt in materia imaginabili : quia licet quantitas per rationem diffinitivam abstrahat a materia sensibilis, tamen est dispositio sive mensura materiae. Et ideo distinguunt quidam inter materiam quae vere est materia, et materiam quae est ut maNota quid teria : et materia quidem quae vere est materia, est quae est subjectum omnium et fundamentum formarum. Id autem quod est ut materia, est quantitas, cujus mensuram sequuntur formae corporales, quae sunt in majori subjecto majores et in minori minores, sicut qualitates sunt quae dicuntur passiones vel passibiles qualitates : utriusque autem partes dicuntur partes secundum materiam, et non referuntur ad diffinitionem, sed referuntur ad totum integrum quod constituunt : et partibus quidem quantitativis similes sunt partes totius potestativi, totum ipsum est sicut totum integrum potestate suarum partium perfectum : et ideo etiam partes illius totius quodammodo sunt partes secundum materiam.

CAPUT III.

De solutione instantiae quae datur circa solutionem inductam.

Videntur tamen quaedam eorum quae dicta sunt, habere instantiam : contingit enim sic considerare syllabam, quod neque elementa omnia sunt in ratione diffinitiva syllabae, ut si consideretur syllaba scripta in cera vel charta, vel audibilis quae in aere sonat : sic enim syllaba audibilis in aere sonans, est motus compositus ex duobus motibus, naturali videlicet, et animali, quorum quidem naturalis est tremor fracti aeris : animalis sive spiritualis est alteratio auditus sola forma simplici sine aere : et hoc modo etiam syllaba scripta est integrum compositum ex figuris distinctis, quarum nulla est ut potentia vel actus ad alteram : et ideo omnes partes syllabae his duobus modis acceptae sunt partes secundum materiam: et ideo hoc modo non ingrediuntur syllabae diffinitionem, sed superius dicto modo syllaba est discreta quantitas, et mensuratur producto et correpto : et hoc modo litterae sunt de ratione ipsius. Hoc autem modo quo hic loquimur de syllaba, syllaba est qualitas quaedam moti aeris : et ideo jam ut sic considerata syllaba est elementum quaedam pars ejus sicut materia. Hujus autem signum est, quod linea accepta ut quantitas quaedam integra, corrumpitur et resolvitur in individua : ex quibus etiam prout tale totum est, componitur, sicut homo corrumpitur sive resolvitur in carnes, et ossa, et nervos, ex quibus materialiter componitur. Et ideo etiam talia tota in-

<--- Page Split --->

tegra sunt ex his materialibus partibus, secundum quod sic utimur partibus substantiae materialis : sunt autem ex his quasi ex materia et quasi ex partibus integri quod integratur ex ipsis. Speciei vero quae non est ex talibus, et illius naturae cujus est ratio diffinitiva per se, non est aliqua talis pars secundum ma teriam dicta : quia quidditas ipsa tota es ante hoc, cum materia et integrum non. sint in esse nisi ab ipsa quidditate : et quia quidditas est ante haec omnia, ideo etiam partes quidditatis quae sunt genus et differentia, sunt ante omnia ista : et ideo in rationibus nominum nominantium suum totum essentiale non integrum, non sunt talium partium rationes. Talium igitur partium ratio inerit quibusdam, quae videlicet sunt integra suis materialibus partibus constituta : quibusdam autem non inerunt, quia sunt tota essentialia constituta principiis esse, quae sunt genus et differentia : unde in nullis talibus accipitur materia, vel materiae pars, quae dicant formam secundum id quod secundario significat nomen, nisi sit nomen nominans formam conceptam cum materia ipso nomine designatam : et hic sunt nomina quorumdam accidentium, sicut est simus, et gibbus, claudus, et hujusmodi : propter hoc enim quaedam diffinibilia sunt ex his in quae corrumpuntur per resolutionem, quedam autem non. Quaecumque igitur sunt sicut concepta species in materia ut simus et aeneus circulus, haec quidem in eadem ex quibus sunt, quorum alterum est materia, per resolutionem corrumpuntur : et cum unumquodque ex eisdem sit secundum suum proprium esse ex quibus componitur, pars illorum est materia : illa vero quae nominant talia quae si resolvantur, non c6rrumpuntur, vel resolvuntur in materiam, sed sunt sine materia designata dantia sibi esse actu, sicut sunt rationes quae solum sunt speciei non conceptae cum materia designata, illa in materiam non corrumpuntur resoluta in sua principia, aut

omnino ad materialia non resolvuntur, sicut separata substantiae : aut si resolvantur, non ita resolvuntur, sicut ista quorum principium constituens est materia : haec enim non resolvuntur ad materiam nisi per accidens, hoc est per esse quod habent in materia : et non resolvuntur ad materiam sicut ad principium quod constituat esse ipsorum propter quod materialia et quantitativa sunt quaedam principia, et partes illorum quae sunt sub eis. Speciei vero non conceptae cum materia nec sunt principia, neque partes : et sic resolvitur lutea statua, eo quod cum luto concepta est, in lutum : et sphaera aenea corrumpitur in aes, sive resolvitur : et Callias resolvitur in carnem, et ossa, sicut in materiam sensibilem designatam. Amplius autem circulus resolvitur in incisiones sicut in partes ut materia : prout enim circulus nominat quantum integrum rotundum, circulus est aliquid quod simul concipitur cum hujusmodi materia : prout autem circulus non dicit nisi esse circulationis, sic habet alia principia constitutiona, et sic non resolvitur ad incisiones, sed ad figuram planam una linea contentam ut ad genus, et ad id quod in medio, cujus est punctum quod centrum vocatur, a quo omnes lineae ad circumferentiam ductae, sunt aequales sicut ad differentiam.

Ex his autem quae dicta sunt, patet quod nomen proprie est illius naturae formalis cui per se attribuitur diffinitio, et individuo designato quod per materiam individuum est, attribuitur per accidens : et sic aequivoc e dictur circulus ille, qui simpliciter et per se circulus est, et illi qui sunt singuli sive singulares in materia designati circuli, eo quod nomen speciei non est proprium et per se et secundum ipsum singulorum sive singularium circulorum : licet enim ratio logice quidem praedicetur secundum esse de individuis. Et si physice consideretur esse quidem primum sit individuorum, et posterius sit eorum quae sunt in ipsis, tamen consideratione primi Philosophi

<--- Page Split --->

primo et per se convenit illi quod per se est substantia et primo : et haec est natura formalis et quidditas, et æquivoce illis convenit quorum non per se est ipsum nomen, sed per accidens, sicut diximus : logicus enim considerat rationem, physicus autem esse mobilis, et primus Philosophus id quod est per se substantia faciens esse id quod est.

CAPUT IV.

De manifestatione et declaratione solutionis inductæ.

Te x. m. Quamvis autem secundum veritatem per prædieta sit soluta quæstio secunda, tamen solutio hæc non satis clare solvit quæstionem primam : et ideo de eisdem de quibus diximus, amplius adhuc dicemus manifestius, ea quæ dicta sunt repetentes. Constat autem, quod in ratione insunt illæ partes quæ sunt ipsius rationis et quidditatis partes, secundum quod est ratio et quidditas : ab illis enim partibus sicut a principiis dependet esse diffiniti : et ea in quæ sicut in partes et ipsius esse principia dividitur ratio diffinitiva, ea sunt ipso quid est et diffinitione priora secundum naturam, aut ætnia, aut quædam. Dico autem omnia, sicut in his quæ nullo modo sunt in materia sensibili, nec concepta sunt ipso nomine cum ea, sicut divina. Quædam autem dico, sicut in his quæ concepta sunt cum materia. In his enim non omnia sunt formalia, sed quædam oportet designari materialiter. Hoc autem in sequentibus istius tractatus erit manifestum. Ea autem in quæ non dividitur quidditas, nec quidditati attributa diffinitiva ratio sicut in principia ipsius esse, secundum se

sunt materialia, quæ non recipiuntur in ratione diffinitiva, licet secundum esse sint in tali materia. Recti vero ratio diffinitiva non dividitur in acuti rationem sicut in principium constituens angulum rectum secundum hoc ipsum quod rectus est, sicut patet per ante dicta : sed potius ratio quæ est acuti anguli, dividitur et resolvitur in rationem recti : qui enim diffinit acutum, in diffinitione utitur recto sicut principio constituente : acutus est enim acutus qui minor est recto. Similiter autem ad invicem se habent circulus et emiciclum sive semicirculus : emiciclum enim diffinitur per circulum. Et similiter se habent ad invicem digitus et homo : et ideo digitus diffinitur per suum totum quod est homo : est enim digitus pars hominis talis, hoc est contemperata carne et osse ad opus et tactus subtilem discretionem. Talia autem sunt quæcumque sunt pars ut materia, et in quæ dividitur quantitativum integrum sicut in materiam ex quibus partibus est compositum. Quæcumque vero sunt partes ut rationis diffinitivæ principia et substantiæ quæ est quidditas, sunt secundum rationem et materiam priora, sicut principia sunt priora principiato, aut omnia, aut quædam, sicut supra diximus.

Hoc autem ut clarum fiat, consideremus in ipsa animalium anima : animalium enim est anima secundum vitam manifestam. Anima enim est substantia animati a qua est ipsa substantia animati a qua est ipsa animalis quidditas : est enim anima secundum rationem substantia et species et quid erat esse talis corporis, quod est physicum potentiam vitæ habens, sicut in secundo de Anima diximus'. Considerata enim anima hominis secundum quod ipsa est cum corpore constituens hominem, sic est forma : considerata autem secundum quod ipsa est principium vitæ sensitivi ad rationem sicut ad actum ultimum termi-

<--- Page Split --->

nati et perfecti, est ipsa anima quidditas: considerata autem in principiis essentialibus ipsum esse animæ declarantibus, est ipsa diffinitio et ratio hominis aliquo modo : quia sic attribuitur ei explicans esse diffinitio. Et quia anima. per hæc talis est secundum essentiam quod est principium hujus vitæ in tali vel tali corpore, ideo sicut tota anima se habet ad totum corpus, sic partes se habent ad partes corporis : et sicut totum integrum compositione membrorum corpus non diffinitur bene nisi per animam quæ est actus ejus, et nihil tamen est de esse ipsius animæ : ita quælibet pars non bene diffinitur sine particulari virtute ipsius quæ est pars animæ, nihil existens de esse ipsius actus. Unde pupilla nihil existens de quidditate visivæ virtutis non potest diffiniri, nisi visiva virtute 1. Et quod nihil sit de visiva virtute, ostenditur per hoc quod si senior accipiat oculum juvenis, videbit utique sicut juvenis : quod non esset verum si pupilla esset de quidditate visus : animal enim cujus actus est anima, nec in toto, nec in partibus materiae existit sine sensu. Partes igitur animalis secundum quod est animal, priores sunt ipso animali : aut omnino et universaliter, si animal secundum se accipiatur : aut quædam ejus partes priores sunt ipso, si accipiatur anima non in simplici animalis natura, sed participans ipsam naturam simplicem animalis : hoc enim habet corpus et habet quasdam partes materiales, quæ non sunt priores ipso, sed posteriores : et ideo diffiniuntur per ipsum totum, sicut est digitus, et oculus, et hujusmodi. Sicut autem dicimus de animali, sic et similiter est unumquodque aliud totum quod diffinitur : corpus enim et partes corporis sunt materialia et posteriora tali substantia totius, et totum animal dividitur in ea sicut in materiam: et quod dividitur in hoc, non est quidem substantia quæ est quidditas, sed est

ipsum integrum quod est compositum ex anima et corpore, participans illam substantiam quæ est quidditas. Quia autem quælibet pars suo toto prior est, eo quod constituit ipsum, ideo etiam tales materiae partes sunt integro toto quantitativo priores : sed non sunt priores quidditate, quia non sunt partes ejus. Sunt igitur quodammodo ante animal, et alio modo non sunt ante ipsum : partes enim tales, sicut dicimus, nullo modo habent esse separate a toto et ab actu totius. Digitus enim animalis non est digitus, aliter quocumque modo contingat esse figuratum digitum, nisi sit animalis digitus, nisi quis dicat quod sit digitus æquivoce, sicut lapideus, vel pictus : et ideo diffinitur per actum animalis : sicut enim partes sunt limargicae incisiones circuli, licet non determinent sibi materiam sensibilem specialem. Quamvis autem quædam partes materiae sunt quæ posita ponunt totum, et destructæ destruunt ipsum integrum, quæ vocantur principales, et ideo videntur non posteriores esse toto, sed simul, et quæ sunt proprie partes in quibus primo est ratio substantiae quæ est actus secundum quod participatur a materia. Ut si, gratia exempli, dicamus quod hoc est cor, aut sicut quidam dicunt, quod hoc est cerebrum, nihil refert, vel differt quantum ad propositam intentionem : quia non loquimur hic de prioritate temporis, sed de illa quæ est secundum rationem et naturam, secundum quam diffiniens prius est diffinitione et diffinito. Sic igitur clare patet, quod partes rationis sunt ea in quæ resolvitur ratio, et illæ sunt ratione priores, et partes materiae sunt, in quæ resolvitur integrum quod ratione participat : et illa sunt integro quidem priores, sed quidditate posteriores. Et hoc modo declarata est inducta solutio.

<--- Page Split --->

principiis substantiae quae est quidditas : sic enim circulum esse secundum quod circulus, et ipse circulus secundum quod circulus, sunt in hoc idem quod ad idem, hoc est, ad idem esse et eadem ipsius esse principia referuntur : et hoc eodem modo omnia supra dicto modo considererata in animae esse per quidditatem sunt idem, hoc est, ad idem relata ; integri vero ut est hic circulus et singularium aliorum alicujus, sive sit sensibile singulare quod sensibili materia individuatum est, sive sit intellectuale quod intellectuali materia individuatum est, sicut sunt singularia mathematica, illius non est nomen, neque ratio : quia in talibus hic circulus non est idem quod hujus circuli esse, nec haec caro est idem quod hujus carnis esse, nec hic homo est idem quod hujus hominis esse : quia hic homo est ab individuatione materiae hujus : et ab hoc non est esse ipsius, sed potius a ratione et quidditate hominis sic participata per esse quod accidit ei in hac materia, sicut cuilibet patere potest ex praedictis, ubi diximus quod in talibus pars non bene diffinitur sine suo actu sic participato. Intellectualia vero singularia dico ut singularia mathematica : sensibilia autem dico ut aerea, vel per aliam materiam mobilem individuata, sicut lignea, et lutea, et similia : et horum non est diffinitio primo, nisi æquivoce et secundario : unde ista non sciuntur per suas veras diffinitiones, sed potius cognoscuntur intellectualia cum intelligentia materiae imaginabilis, et sensibilia cognoscuntur cum sensibili materia per sensum, et abeuntia a sensibili vel imaginabili perfectione materiae et a præsentia sensus, non palam est utrum aliquando alicubi sunt, aut non sunt : quia singulare extra sensum positum est incertum : universale autem est ubique et semper : et locus ejus est intellectus. Alia autem quae sunt particularia, semper denominantur et sciuntur universali nomine et ratione quae per posterius et per accidens convenit eis : et hujus causa est, quia

CAPUT V.

Quod diffinitio non est nisi universalis et non particularis nisi per posterius et æquivoce.

Ex his autem quae dicta sunt, perpendi potest quod illius quod est universale et quid absolutum, est diffinitio, particularis autem per se, nec nomen est, nec diffinitio, nisi æquivoce et secundario : homo enim et equus prout in particularibus considerantur sive singularibus, et non in ipsa natura absolute universaliter loquendo de omnibus similibus, non est substantia per se et primo quæ est quid vel quidditas importata per nomen cujus est diffinitio, sed est totum quoddam quantitativum et integrum in materia designatum, et ex materia in actu existente perfectum. Diximus enim, quod partes hujus materiae non sine actu suo sunt partes. Est igitur tale totum ex hac materia et hac forma, et sic participata ratione et universaliter in omnibus loquendo. Singula vero particularia sub qualibet communi natura ut supposita accepta sunt ex ultima per sensibilem demonstrationem designata et in actu existente materia, ut Socrates, et de aliis singularibus omnibus est similiter. Igitur secundum prædicta est pars quædam quæ est pars speciei, ita quod dicamus speciem ipsum quid erat esse sive quidditatem : pars etiam quædam est integri ex specie et materia compositi : sed illæ quæ sunt rationis partes, sunt partes speciei solum : et ipsa ratio est universalis, hoc est, ejus quod est universale, licet non sit ejus ratio secundum quod est universale, sed secundum quod est esse universum, ita quod de essentialibus nihil est extra ipsum : esse enim rerum pendet a

<--- Page Split --->

materia quidem si secundum seipsam accipiatur, ignota est, nec est etiam principium cognoscendi aliquid, nec noscitur et scitur nisi per analogiam ad formam, scitur superius diximus. Et ideo etiam materia partes non sunt principia cognitionis secundum rationem 1. Materia duplex est, sensibilis quidem, et intellectualis. Sensibilis quidem est, quae sensibilium quidem qualitatibus activis et passivis distinguitur, ut aes, et lignum, et quælibet materia mobilis in qua sunt principia motus ad formam. Intellectualis vero est, quæ per rationem intellectualem abstracta est a motu et materia : secundum esse autem est in sensibilibus, non in quantum sensibilia sunt, sed in quantum quantitatem discretam vel continuam habentia, sicut sunt mathematica : et hæc etiam partes habent, quæ nihil sunt quidditatis speciei quæ est circulus et triangulus et hujusmodi. Sic igitur a nobis dictum est quomodo se habet de toto et parte. De toto, inquam, essentiali, et de toto integro, et de parte integrali et essentiali, et de prioritate partis et totius.

CAPUT VI.

De modo respondendi quæstionibus factis a principio.

Declarata autem sic ipsa veritate, oportet etiam interrogationi sive quæstioni et objectioni obviare, quando aliquis interrogat, utrum rectus angulus et circulus et animal et alia hujusmodi sint priora quæ sunt tota quædam, aut partes sunt priores his in quas dividuntur ex quibus sunt ? Et quia hæc

interrogatio potentia plures est, eo quod totum et pars non uno modo dicuntur, ideo non simpliciter et una responsione respondendum. Si enim, sicut in prehabitis diximus, anima est animal, et ipsum animatum est etiam animal, et singulum est animal, aut singula sunt animalia, animal ipsum in omnibus his modis diversimode accipitur : cum enim dicimus animam esse animal, tunc animal est vivum sensitivum ad rationale sicut ad actum terminatum : hoc enim modo anima est animal, quod est universale secundum se absolute acceptum. Cum autem dicimus animatum esse animal, tunc ipsum est quod est animal a substantia corporea materiali participatum. Hoc autem accipitur prout secundum esse actu est in uno, et sic singulum est animal : aut prout actu est in uno potens esse in aliis, et sic est in singulis : et hoc modo singula sunt animalia. Similiter autem dicendum est quando quaeritur de circulo, et de hoc quod est circulum esse in eo quod est circulus. Et similiter est si quaeritur quid est rectus et rectum esse, et quæ sit substantia recti quæ est quidditas, et quid sit ipsum quid cui quidditas attribuitur, et cujus sit secundum participationem in quo habet esse : et hujus quidem cujus est, dicendum est rectum et circulum posterius esse, et rationem ipsorum esse ipsorum prius quæ sunt in ratione diffinitiva : et est esse alicujus particularis recti sicut ejus qui est cum materia æneus rectus, et ejus quæ est in lineis quæ sunt intellectualis materia, quando accipiuntur lineæ singulæ sive singulares. Rectus autem et circulus qui est sine materia formalis rectus et circulus est quid posterior eis partibus formalibus et essentialibus, quæ sunt in ratione sua diffinitiva : prior autem est eis partibus quæ insunt singulis sive singularibus : simpliciter igitur non est respondendum, si vere sit

<--- Page Split --->

ratio diversa quæ non sit omnino animal, sicut dixerunt qui separata posuerunt. Uno quidem modo igitur hæc sunt dicenda priora toto : alio autem modo dicendum est quod non sunt priora, sed tota priora sunt ipsis. Sic igitur patet solutio duarum quæstionum quæ a principio de partibus factæ sunt.

CAPUT VII.

De inquisitione distinctionis partium formalism et speciei a partibus materialibus et materiae.

Text, et com. Dubitatur autem merito, quæ sunt 37. species sive formales et qualitativæ partes, et quæ non, sed conceptæ cum materia, cujus sunt partes materiales dicentes ipso nomine actum cum materia conceptum : eo quod sicut in præhabitis dictum, pars nulla bene determinatur sine suo actu quæ de numero partium materialium et physicarum est. Oportet autem hanc hic inducere dubitationem : quia nisi prius manifesta fiat hujus partium distinctio, non potest diffiniri singulum eorum quæ diffinibilia sunt : habitum enim est in præcedentibus, quod diffinitio primo et per se est universalis illius quod secundarium est nominis quod diffinitur significatum, quod quidem universale dicitur, eo quod est universum quoddam, quod in se omnia continet quæ sunt ipsius esse principia : et hoc est species, quæ totum est esse, eo quod quidquid post ipsam est, de individuantibus est : si igitur non sit manifestum quæ partium est quasi materia, et quæ non est quasi materia, tunc neque ratio diffinitiva quæ rei diffinitæ est, non erit manifesta : quia speciei nulla pars potest esse materia. Ad distinguendum autem hujusmodi partes formales a mate-

rialibus, in quibusdam est facile, et in quibusdam est difficile. Quæcumque enim statim ipso nomine et ratione nominis apparent non intrinseca materiæ sensibili, sed supervenientia ei, eo quod sunt ante in materia quam ipsa sensibilitas, et secundum unam et eamdem rationem sunt in diversa specie sensibilis materiæ, sicut circulus secundum unam et eamdem rationem est in ære et lapide et ligno et cœlq, illa quidem manifesta esse videntur : quia nullius horum pars esse secundum nominis illius quidditatem est materia. Et ideo pars quidditatis circuli non est materia sensibilis quæ est æs, vel lignum, vel cœlum, vel lapis : eo quod circuli quidditas separata est ab omnibus istis ex quo in diversis secundum unam et eamdem rationem est. Nihil autem prohibet idem esse similiter etiam in his quæ videntur secundum rationem esse separata a materia sensibili, sicut sunt physica tantum in illo esse accepta quod causatur ab ipsis principiis substantiæ quæ vere substantia est, quæ est forma dans esse et quidditatem : et hujusmodi simile est sicut si circuli omnes ponerentur esse ænei : hoc enim posito, adhuc non sequeretur quod æs esset aliquid quidditatis circuli vel speciei ipsius. Sed in talibus quæ concepta sunt cum materia, speciem ipsam mente sive intellectu auferre et separare a materia est difficile : hominis enim species semper apparet in carnibus et ossibus et talibus materiæ partibus. Est enim impossibile intelligere hominem sine materiæ hominis designatione, et similiter est de omnibus speciebus physicis. Oportet igitur querere utrum hujus materiales partes sint partes speciei et rationis, aut non sint partes ejus, sed tantummodo sunt materia quæ non recipitur in speciei diffinitione : sed tamen quia talia physica non sunt in diversis specie materiis, ideo ea non omnino possumus separare. In his ergo valde necessarium est distinguere inter partes formæ et materiæ : quia in talibus maxime incidit error, in

<--- Page Split --->

quibus difficillimum est distinguere. Hac enim de causa Epicurus inter principia esse non posuit, nisi materiam, auferens omnino formam : quia vidit physicorum species sine designatione materiae non posse intelligi : res enim ex eisdem est ex quibus intelligitur, sicut saepe diximus.

CAPUT VIII.

De solutione inductae quaestionis secundum dicta Stoicorum, Pythagoricorum, et Platonicorum.

Pott, et rom. . . . Ad hanc autem de distinctione partium 38. quaestionem diversi solvunt diversimode, et debemus omnium enumerare opiniones, ut liquidius in hac tam utili quaestione appareat lucide veritas : quia enim videtur quidem contingere partes speciei separari a partibus materiae in physicis, sed non est manifestum qualiter hoc fiat, ideo aliquando dubitaverunt quidam etiam circa ipsa mathematica, quae secundum esse sunt in physicis, utrumne haberent partes secundum formam dictas ex quibus diffinirentur. De circulo enim et trigono et aliis dubitaverunt figuris, quae una vel pluribus terminantur lineis, et consenserunt in hoc, quod non est competens figurarum diffinitio per lineas data terminantes et per continuum : continuum enim et lineas et hujusmodi omnia dicunt similiter habere se ad species figurarum, sicut se habent carnes et ossa ad hominem, quae sunt materiae ex quibus quidditas speciei non constat, neque diffinitur : lineae enim et continuum in ratione materiae referuntur ad ista, sicut aes et lapis sunt materiae circuli, sicut illi dicunt : diffinitionum igitur partes formales secundum istos omnes referuntur ad numeros, quos dicunt esse principia physicorum : et rationem lineae di-

cunt esse eam rationem quae est duorum. Horum autem rationem quare sic dicunt, ostendimus in praemissis hujus sapientiae. Hi autem sunt de schola Pythagore.

Eorum autem qui ideas dicunt esse ante mathematica, duae sunt opiniones. Quidam enim numerum esse, separatum autem ab eo cujus est numerus : eo quod inseparabilis est, sicut supra in quinto libro ostendimus : et isti dicunt ipsam lineam esse dualitatem quae est idem ipsi lineae : eo quod indivisio est causa unitatis : et in linea sunt duo indivisa quae sunt duae unitates, et duae unitates sunt binarius vel dualitas : et illi dicunt hanc dualitatem esse formalem lineae quidditatem ex qua diffinitur. Alii autem separant dualitatem a linea, et dicunt dualitatem esse speciem lineae, separatam quidem secundum esse, sed participatam a linea, sicut et alia separata participantur ab his quorum sunt. Hi enim dicunt, quod quaedam sunt secundum speciem eadem sibiipsis, sicut ipsae species : et hoc non dicuntur secundum aliam speciem : quia si semper esset speciei species, abiret hoc in infinitum : et talem dicunt esse dualitatem et speciem dualitatis : quia ex quo numeri species sunt, et dualitas est principium pluralitatis, oportet quod dualitas sit prima species specierum : et sic dualitatis non potest esse alia species. Dualitas igitur non dicitur dualitas secundum aliam speciem a seipsa. In linea autem non sic esse dicunt, quia linea dicitur et est linea et duo per speciem dualitatis formalis quae est ante ipsam. Isti igitur tales in numeris ponunt esse rerum quidditates, et quidditatum partes. Omnibus autem istis accidit unum inconveniens : et hoc est unum multorum esse speciem, quorum tamen multorum species expresse et ad oculi demonstrationem diversa esse videtur : quia unus est numerus quo numeramus diversa, verbi gratia, canes, et homines et ligna. Et hoc idem accidit Pythagoricis, quia secundum dicta eorum contingit unam om-

<--- Page Split --->

nium speciem facere : et cum res non habeat simul diversas species specialissimas, sequitur alias formas quae sunt in rebus non esse species nisi numeros, et taliter sequitur omnia esse unum specie : quia omnium est unus et idem formalis numerus quo omnia numerantur, sicut per se patet omnibus.

CAPUT IX.

De vera solutione praeinductae quaestionis.

physicum conceptum est cum materia. Et si dicatur quod etiam mathematica diffiniuntur per genus, dicendo quod illud genus non dicit nisi materiam et designationem materiae intellectualis et non sensibilis : potest etiam dici secundum superius dicta, quod est in physicis materia intellectualis quae est genus, et cum hac concepta sunt omnia physica : et est materia physica quae est sensibilis, et cum hac non omnia physica sunt concepta. Si autem aliquis dicat quod est materia in potentia, et materia in actu, et materia in potentia est ea quae est adaequata speciei, et designatur per genus : et cum hac concepta sunt omnia physica. Materia autem actu est, quae accidentibus et formis substantialibus secundum actum demonstrata est, et haec est individuum : et haec omnia ad unum et idem revertuntur.

Ex omnibus autem inductis manifestum est, quod ea quae sunt circa diffinitiones, habent quamdam dubitationem in qua solvenda diversimode sentiunt Antiqui : et dictum est etiam propter quam causam hujusmodi habent dubitationem. Quod omnia igitur sic reducantur ad formas, quod omnino auferatur materia, est superfluum : quia sicut diximus, quaedam, sicut physica, sunt hoc in hoc : quia dicunt quid in materia sensibili : aut similiter se habent, ac si sint in materia sensibili : quia etsi non nominent materiam designatam, tamen oportet quod in diffinitionibus eorum fiat materia propria designatio : et hoc quidem est verum. Unde dicendum quod conceptum cum materia dupliciter est conceptum cum illa. Uno quidem modo conceptum cum materia dicitur, in cujus ratione est materia designata et determinata : et hoc quidem est in accidentibus, sicut simum, et in subjectis, sicut Socrates. Alio autem modo dicitur cum materia conceptum, in cujus ratione non inest quidem materia, sed materia designation ad actum terminatum : et hoc modo genus proprium physicum dicit materia designationem, sicut diximus in tertio libro hujus sapientiae : et hoc modo esse

Hoc autem determinato, quaeramus an Platc aipuel latur Sotvra sit vera parabola sive fabula, quod Sotes minvr. crates minor sensu, non aetate, eo quod non ab aetate defectio est, sed a sensu, de animali consuevit dicere propter cerebri defectum, bene se habet : constat enim quod non bene habet se quod de per se animali et de per se homine dicit stultitia Platonis : educit enim hominis intellectum et abducit de veritate ad errores, et facit suscipere opinionem de separatis, quasi sit contingens hominem esse sine partibus materialibus, sicut sine aere contingit esse circulum per intellectum, cum hoc non sit simile penitus, eo quod animal omne est forsan aliquod sensibilis, et sine designatione materia non contingit intelligere animal, et sine designatione mobilis materia non potest diffiniri, et hujusmodi designationem materia importat genus speciei physicae : igitur etiam animal diffiniri non potest sine designatione partium materialium qualitercumque ad actum se habentium, eo quod nulla partium sine actu diffinitur, sicut jamdudum diximus. Et hujus quidem signum est, quod manus non semper est pars hominis, sed tunc est

<--- Page Split --->

pars, quando perfecta virtute animæ potens est opus manus perficere. Ideo animata manus est pars hominis, non animata vero, sicut abcissa vel clauda, non est pars. Dico autem animatam, quæ parte animæ est animata : quia si partes essent animalia, particulares animæ potentiae essent animæ earum.

CAPUT X.

Qualiter differenter mathematica et physica concepta sunt cum materia.

Potestautemaliquissecundumsupradictaquærere , quarerationespartiumnonsuntrationisuniversalispartescumsintformales , itaquodcirculusdiffinia - turperemicicliaetportiones : istaenimnonsuntdeterminatasensibilimateria , quiamathematicaperrationemasensi - bilimateriasuntabstracta . Seddicemusadhoc , quodsicutpatetexsupradicis , nihilrefertmateriamquorumdamessenonsensibilem , ethancesseomnistalisreipartemquænonestsecundumsequideratesseetspecies . Materiaergota - lisnonestparscirculiquiestuniversa - l i s , cuiperseattribuiturdiffinitio , sicutsæpediximus : sedsingulorumcirculo - rumhicetibiincontinuoimaginatorumtalesmateriæsuntpartes , sicutdictumestsuperius . Estenimmateriaquædamsensibilis , cumquaconceptasuntphysi - c a . Aliaautemestintelligibilis , cumquasuntconceptamathematicaintegra , etsecundumquamunuscirculusveltrian - gulusdiciturmajor , etaliusdiciturmi - n o r , cumtamenratiocirculiveltriangulinonsitmajorinuno , etminorinalio . Inphysicisautemnonestsic : sienimsu - mamusexempluminanimalibusquæperfectiorasuntinterphysica , palamestinhis , quodanimaestineisprimasub -

stantia quæ est forma, et hæc separata non intelligitur : aut non tota intelligitur separari, et sic diffinitio ejus concipit materiam, eo quod nominat hoc in hoc, et non hoc separatum ab hoc : et corpus in animalibus est sicut materia, quod sine actu non intelligitur hoc sine materia sensibili ex qua est. Homo vero et animal quod est ex utrisque est, et est quasi universale. Dupliciter enim designatur, ut integrum videlicet, et tunc est ex utrisque, et tunc partes ejus sunt partes materiae, et est in eis major et minor. Designatur etiam homo, secundum quod homo dicit secundum hominis significatum, cui diffinitio per se attribuitur : et homo tunc est universale, quod est ubique et semper. Quocumque autem modo accipiatur animal et partes ejus, impossibile est ea intelligere nisi cum materia vel materiae designatione, sicut supra diximus. Si autem accipiamus individuum in genere animalis, ut Socratem et Coriscum, conceptum erit enim cum sensibili materia. Siquidem Socrates est animal dupliciter, hoc est, est duplicis substantiae existens : Socrates est anima et corpus : et ideo Socrates resolutus in duplicem substantiarm est anima et est corpurs, sicut diximus quod hydromel est aqua et mel, quando resolvitur in sua componentia. In talibus enim compositum non est aliquid præter sua componentia : in his enim individuis compositis aliud principiorum componentium est ut anima quæ est perfectio : aliud autem est ut totum congregatum : quia individuum non dicit materiam simplicem, sed dicit formam hujus participatam ab hoc designato per demonstrationem sensibilem. Si vero dicatur individuum quoad sua principia componentia esse simplex anima, et simplex corpus, tunc designatur ut compositum universali et particulari, et ut universale et particulare : et hoc est quando dicimus quod Socrates est hic homo, et hic homo est homo : tunc enim compositum, videlicet ex anima simpliciter et corpore simpliciter, prædicatur de

<--- Page Split --->

hoc homine, et hic homo de Socrate : et hoc modo universale quod est secunda substantia, designatur in singulari quod est esse ipsius, hoc modo quo supra dictum est, quod species est esse individuorum : et quocumque modo varientur haec et ipsa composita et componentia, semper dicunt aliquid conceptum cum sensibili materia. Si enim simpliciter designetur compositum physicum, hoc est, non in individuo designatum, tunc dicet per ipsa componentia extra quae non est, primo formam, et deinde materiam. In se autem dicet quod est ex utroque. Si autem non simpliciter, sed in individuo designetur, tunc et iterum quodlibet ipsorum dupliciter est designatum, scilicet per componentia ut per animam hanc, et animatum quod est totum, et est designatum ut prima substantia stans sub secunda, et prima substantia est singulariter animatum hac anima, secunda autem substantia est compositum ex anima simpliciter et corpore simpliciter : et nullum horum est separatum a materia.

Utrum autem alia quaedam substantia quae est quidditas talium physicarum specierum et individuorum, sit praeter materiam quae cum materia sensibili non sit concepta, ita quod oporteat nos quaerere substantiam quidditatis eorum diversam quamdam ab ea quae dicta est et separatam a sensibilibus, sicut si dicamus numeros esse substantiam istorum, aut ideas, aut mathematica alia, aut aliquid tale, posterius in hujus sapientiae libro duodecimo et tertiodecimo erit perscrutandum : hujus enim gratia etiam tentabimus diffinire et determinare de sensibilibus substantiis : quod tamen opus modo quodam est physicae speculationis: et est secundarium opus prima philosophiae speculatio de substantia sensibili : quia physicum non oportet solum scire de materia, sed etiam de substantia formali quae est secundum rationem substantia vocata : quamvis enim Philosophus primus consideret primam formam

maxime scire facientem, oportet eum lamen secundario opere quasi ex altera specula prospicientem considerare quasit forma hujus et cujus, et utrum separata sit forma sensibilium : physicus autem cum consideret principia motus, non considerat formam nisi usque ad hoc quod ipsa est terminus motus : et ideo determinare non poterit utrum forma sensibilium separatae sint.

CAPUT XI.

In quo est recapitulatio dictorum et continuatio dictorum ad dicenda.

Quæret autem fortassis aliquis, quo- 40. modo in diffinitionibus cum sint partes quæ sunt in ratione diffinitiva, et quare sit diffinitio ratio una, cum plures contineat partes : palam enim quia res diffinita est una : quare autem sit res una partes habens, speculandum est posterius in tractatu sequenti. Sed repetendo ea quæ determinata sunt, dicimus quod jam dictum est quid erat esse, et quomodo diffinitio, sive quid erat esse dictum per prædicationem de omni diffinito est idem secundum prædicationem, licet non sit idem simpliciter, cum diffinitio dicat formam quamdam, et diffinitum dicat compositum ex materia et forma. Dictum est etiam quare quorumdam ratio quæ dicit quid erat esse in se, habet partes diffiniti, sicut ratio congregati sive integri in se habet partes quantitativas. Aliorum autem diffinitionum quæ sunt speciei simplicis, non habet in se partes quantitativas integri. Dictum etiam est, quod in substantia ratione quæ substantia est forma sicut species absoluta, non sunt partes sic quæ sint quasi materia : eo quod partes materiae sive quantitativæ non sunt partes illius substantiae, sed

<--- Page Split --->

sunt partes totius integri : et hujus totius quodammodo est ratio diffinitiva, et quodammodo non est, sicut in ante habitis determinatum est : nam in eo quod est cum materia designatum, non est ejus proprie ratio : hoc enim modo est diffinitum et non cognitum cum materia, neque finiat aliquid, neque sit principium cognoscendi : sed ratio est talis compositi, quod est secundum illam substantiam quae est primo dicta substantia : haec autem est forma et compositum illud est species, sicut hominis qui est compositum quoddam, est ratio animae humanae quae est prima substantia hominis. Substantia namque prima est species et forma quae inest et non est separata, ex qua et materia tota dicitur esse substantia composita et integra, sicut concavitas forma est ex qua et naso qui est subjectum componitur nasus simus : et sic componitur simitas sive simositas : et ideo nasus simus non est quid diffinibile : bis enim erit in his nasus, si ambo illa diffiniantur, sicut dictum est in primo hujus septimi libri tractatu.

etiam materia. Dictum est etiam in praemissis, quia quid erat esse et singulum diffinitum cui attribuitur quid erat esse, in quibusdam est idem, ut in his substantiis universalibus quae sunt prime, sive immediate diffinitioni, sicut curvitas et curvitatis esse sunt idem secundum hoc quod ad idem referuntur secundum esse si curvitas supponatur esse substantia prima in hoc quod est diffinitioni proxima. Dico autem primam hanc substantiam, quae non dicitur quid sive quidditas, sed aliud quod in alio sit sicut in subjecto et materia. Quaecumque vero substantiae sunt ut in materia, aut concepte cum hac sensibili materia, non sunt idem ipse et esse ipsarum : quia esse ipsarum attribuitur universali substantiae, et ipse sunt substantiae particulares. Adhuc autem dictum est, quod substantia et substantiam esse non sunt secundum accidens unum et idem, sicut idem sunt Socrates et musicum : haec enim eadem sunt secundum accidens, cum tamen diversae naturae sint Socrates et musica. Omnibus autem his sic determinatis, transibimus ad quaerendum qualiter diffinitio sit una, et qualiter sit unius esse quod plurium est naturarum compositum.

<--- Page Split --->