TRACTATUS I
DE PRINCIPALITATE SUBSTANTIAE.
CAPUT I.
Et est digressio declarans quae est intentio, et quae sunt ipsius substantiae acceptiones, et qualiter accidens est substantiae modus.
Dictum est quod perscrutandae sunt entis causae et principia quod est vere ens in quantum est ens et veram dicit naturam entis : haec est autem substantia : propter quod de substantia perscrutari
oportet secundum principia ipsius et diversitatem. Est autem substantia concepta cum materia, et separata. Et ea quidem quae concepta est cum materia, quoad nos notior est : et ideo prius de ipsa, et postmodum autem de separata dicendum est 1. Amplius conceptam cum materia substantiam tripliciter determinari oportet, secundum principia videlicet et secundum exitum ipsius ad esse, et hoc est per potentiam et actum, et secundum quod in esse constituta consideratur, et hoc ut unum et multum. Sic enim consequitur eam unum esse vel multa, et ea quae causantur ab uno et multo, sicut nos in sequentibus ostendemus. Amplius principia substantiae sunt materia et forma, et praecipue forma prin-
<--- Page Split --->
cipium est substantiae. Et hanc dupliciter determinari oportet. Uno quidem modo secundum quod ipsa est esse totum substantiae primae et quidditas ipsius, quae significatur per diffinitionem: et hoc modo oportet nos perscrutari de substantia in hoc septimo hujus primae philosophiae libro. Alio autem modo perscrutanda est prout ipsa est forma quaedam et natura secundum se considerata diversa a materia quae est altera pars compositi, sicut anima est forma hominis non praedicata de ipso: et hoc modo large loquendo a quibusdam etiam vocatur quidditas, licet improprie: et hoc modo considerabimus de forma in sequenti libro qui octavus erit hujus primae philosophiae liber.
Considerantes igitur de principio substantiae quod est totum esse et quidditas ipsius praedicata de ipsa, diximus primo quaedam quibus ab ente quod est accidens distinguitur. Primo quidem quod ipsa ut quidditas primae substantiae considerata, adhuc duplicem habet considerationem. Diximus enim in praehabitis, ubi de universalis natura locuti sumus, quod universalis natura est ipsa natura rei simplex accepta, quae est notio ejus cujus natura est haec: igitur si in ipsa sui simplicitate consideretur, ipsa natura est quam explicat per se diffinitio: et hoc modo per se refertur ad ipsam diffinitio, et ea quae per se conveniunt ipsi, et haec non referuntur ad primam substantiam nisi per accidens quod ipsa natura est esse primae substantiae substantiale: et sic ipsa est natura unica simpliciter. Alio autem modo consideratur secundum accidentia consequentia ipsam, et praecipue secundum hoc accidens quod est ipsam esse primam communicabilem et communicationem multiplicabilem in multa, quorum omnium ipsa est esse substantiale, et sic efficitur praedicabilis de multis, et communicata efficitur causa accidentis in his in quibus est. Et hoc modo etiam ipsum accidens dupliciter accipitur secun-
dum sui naturam : potest enim accidens accipi sic, quod dicat aliquid substantiae sub esse tali quod cadit in genere accidentiis. Potest etiam dici accidens ipsum esse talis substantiae. Et hujus quidem exemplum est expressius in colore. Si enim diffiniatur color esse extremitas perspicui in corpore terminato, cum extremitas perspicui sit substantia, constat quod color dicit substantiam sub esse accidentali quod est immutativum visus esse. Si iterum dicatur quod color est motivum visus secundum actum lucidi lucide in actu luminis, iterum est substantia quaedam : quia lucidum in actu luminis est perspicuum illuminatum : et haec est substantia : et sic iterum dicit color substantiam quamdam sub tali esse quod est visus motivum : et color quidem in naturam cadit accidentis ab esse illo sub quo substantia talis accipitur : et si ipsa substantia subtrahatur, nihil penitus remanet, neque in re, nec in intellectu de natura accidentis : et ideo principia substantiae sunt principia accidentis 1 : et hoc modo est accidens ordinabile in genere, et determinatur in novem generationibus entis. Si autem color non dicat nisi ipsum esse talis substantiae, non cointellecta substantia, erit color ens deficiens non intelligibile : quia non est motivus visus nisi secundum actum lucidi, qui si in colore non intelligatur, non potest capi ab intellectu quid sit color : et erit res quae in nullo genere locari potest. Et ex his quae jam diximus, duo intelliguntur : unum, quod per accidens vere non est nisi modus substantiae : aliud autem, quod si accipiatur accidens sine substantia tali cujus ipsum est modus, non erit aliqua differentia entis opposita substantiae, per cujus divisionem locari possit in genere hoc vel illo. Sicut autem nos diximus quod color hoc modo est substantiae modus, ita etiam calor est substantiae modus dissolutae et rarificata extra se pulsa per motum corporis continuum su-
<--- Page Split --->
per substantiam dissolutam factum : per hoc enim habet calor dissolvere et movere a centro, et congregare, et omnia hujusmodi facere, quae attribuuntur calori. Si autem dicatur calor esse talis substantiae, non cointellecta substantia, non erit calor res aliqua ordinabilis in aliquo genere vel comprehensibilis per rationem. Idem autem est de frigore, quod non est modus nisi substantiae constantis in se ipsa, non dissolute, propter hoc quod distat a corpore incorruptibili dissolvente. Et similiter est de qualitatibus passivis quae sunt humidum et siccum. Humidum enim est modus substantiae subtilitate refluentis super seipsam in aqua, et est modus substantiae fluentis ad aliud propter spiritualitatem in aere : et hoc patet ex ipsis diffinitionibus. Siccum autem terminatum apud se, nec refluens super potentis seipsum, nec ad aliquid : et hoc planum est videre in omnibus, nec unquam potest pleno intellectu intelligi accidens nisi finitum intelligatur per esse substantiae cujus ipsum est modus. Et sicut diximus de accidente quod est in genere qualitatis, est etiam verum de quantitate. Si enim accipiatur continuum cujus partes ad unum communem terminum copulantur, constat quod hoc dicit esse ejus quod habet partes per se : non autem habet partes per se nisi materia corporis : continuum igitur dicit substantiam sub hujus copulationis esse : et ipsa continuitas est esse talis substantiae quam si subtraham per intellectum, remanet intellectus accidentiis infinitus, et non reducibilis ad genus aliquod entis. In caeteris autem praedicamentis entium quae remanent, hoc liquido patet : cum ipsa non sint nisi quaedam substantiae comparationes, quae sine comparatis nullo modo est intelligere. His igitur sic acceptis, facile est de principalitate substantiae ad alia entia determinare.
CAPUT II.
Quod substantia quae est principium substantiae primae, prima est omnium entium.
Ens enim dicitur multipliciter, sicut Text.et com. prius in quinto libro supra diximus, ubi determinavimus quoties secundum analogiam unumquodque dicitur. Signat enim ens aliquando quid est, sive quidditatem designatam per esse substantiale substantiae primae : aliquando enim signat hoc aliquid designatum quod est substantia prima composita designata, quae proprie et principaliter et maxime substantia dicitur. Aliquando autem ens signat quod qualis, aut quantum est, aut signat singula aliorum secundum genera entis quae sic praedicantur, determinatas naturas designantia in generibus accidentium, quorum quodlibet dicit aliquid subesse substantiae tali vel tali, vel esse ipsum quod est modus quidam substantiae. Tot modis autem ente per se dicto, palam est ex his quae praeinducta sunt, quod primum et principale ens inter haec est illud quod signat substantiam, et hoc secundum primum modum acceptionis substantiae : quia ipsa natura substantiae sic simplex in se accepta, quae designatur ipsa diffinitione, est principium substantiae primae : et licet substantia prima principalior sit quam secunda substantia, quae propter hoc secunda vocatur, quia posterior est et dependet a prima secundum esse, eo quod destructis primis impossibile est aliquid aliorum remanere : universale autem aut nihil est, aut posterius : tamen ipsa natura praedicto modo accepta, prior est quam substantia prima, quae est individuum compositum designatum in ge-
<--- Page Split --->
nere substantiae, sicut principium prius est principiato : universale enim est commune, et cum omne commune a singulari procedat, sicut et ipsa communitas procedit a singulari, ut ex ipsa diffinitione communis patet, cum dicitur commune esse quod contingit pluribus, oportet necessario quod hoc modo dictum universale, sive secundum, sit posterius primo singulari designato. Quod autem natura ipsa simplex quae est principium primae substantiae designata, sit primum ens inter tres modos entis dictos, sic probatur : quia quando quærimus quaestione non designante naturam substantiae, sed designante aliquid circa substantiam quod est modus ejus, sicut est qualitas modus ejus, ut cum diximus hoc modo quaerentes, quale quid est hoc ? responsio non certificat nisi qualitatem : dicimus enim quia est bonum vel malum, quae sunt qualitates : sed non certificamus quantitatem ipsius, ut dicamus quia est tricubitum : nec reddimus substantiam ejus, ut dicamus hominem esse vel Deum. Quando autem quaerimus de natura ipsa substantiae dicentes, quid est hoc ? nec respondemus de quantitate, ut dicamus esse tricubitum, nec de qualitate ut dicamus album vel nigrum : sed respondemus hoc de quo quaeritur, hominem esse, vel Deum, vel aliquid tale : constat autem quod per quid est, de natura quaerimus, et non de individuo designato : alia vero entia dicuntur et sunt entia, quia sunt essentialiter entis. In omnibus enim his quae multipliciter dicuntur ad unum, habent id unum causam totius multiplicitatis. Dico autem haec esse entia, quae sunt hujus sicut principii et multiplicitatis, non sicut asinus est Socratis : sic enim in se simplex acceptum est primum in multiplicitate : acceptum enim sub esse tali vel tali constituit modos multiplicis : et ipsi modi sortiuntur nomen primum per hoc quod dicunt esse hoc vel illud sub quo primum designatur. Sic igitur ens simpliciter est substantia quae est
principium substantiae designatae. Alia vero nomen entis accipiunt, quia sunt qualitates ipsius in substantia composita principiatae ab ipsa substantia : et alia dicuntur entia, quia sunt hujusmodi entis, quantitatis : et alia ideo entis habent nomen, quia sunt talis entis passiones, et alia aliquid tale dicunt secundum distinctionem generum entis.
Propter quam causam etiam dubita- 3. vit aliquis Antiquorum, et praecipue Melissus, utrum vadere et sanare et sedere et alia talia praecipue quae dicunt accidens comparationis, ita quod unumquodque illorum sit ens, aut non ens. Et causa dubitationis fuit, quia haec non sunt entia, nisi quia sunt essentialiter entis : et ideo subtracto essentialiter ente, non videntur esse entia. Similiter autem esse dicebant in aliis talibus omnibus accidentibus : nihil enim horum est aptum natum aliquid finitum esse secundum seipsum acceptum : subtracta enim substantia ab ipso per intellectum, neque aliquod accidentium possibile est separari a substantia : sed magis hoc verum est, quod si aliquid praeinductorum est de numero entium, sicut vadens, aut sedens, et sanans, et praecipue sessio, et sanatio, et ambulatio, haec pro certo non sortiuntur nomen entis, nec apparent entia, nisi ideo quod est aliquid eorum subjectum determinatum, cujus ista sunt aliquod esse : et hoc subjectum est substantia prima, in qua substantia quae est principium hujus substantiae, est principium talium quae sunt modi esse ipsius. Similiter autem singula quae in tali categoria accidentis apparent, sic accipiunt nomen entis : bonum enim et sedens, et bonitas et sessio, non sine hoc entia dicuntur. Palam igitur est, quia propter substantiam quae primum ens est, etiam illorum singula sunt entia vocata et existentia : igitur substantia est primum ens, et substantia non est aliquid ens, secundum
<--- Page Split --->
quod dicimus aliquid esse quod est alicujus, et non absolute est : substantia enim hoc modo non est aliquid, sed est ens simpliciter et absolute. Et hoc est quod intendimus probare in isto capitulo.
CAPUT III.
De modis quibus substantia est prior aliis accidentibus.
M. t.um. Cum autem multipliciter dicatur ipsum primum, substantia est omnium entium primum tripliciter, notitia videlicet, et ratione, et tempore. Et quod omnibus his modis primum sit, probatur una ratione : aliorum enim omnium categorematum sive praedicamentorum nullum est separabile secundum esse, aut secundum intellectum a substantia : sed substantia sola secundum esse et intellectum separata est ab aliis in seipsa, et intelligitur in seipsa. Dico autem accidens non esse separabile, non propter hoc quidem quod intellectus non possit distinguere inter accidens et substantiam, sed quia accidens nec esse nec intellectum habet, si penitus absolvatur a substantia, sicut patet ex ante habitis. Substantia autem cum non dependeat secundum esse et intellectum ab accidente, et esse et intellectum habet separata ab ipso : substantia enim in eo quod substantia, duratione et tempore est ante omne accidens, ita quod est etiam ante hoc accidens quod est tempus : quia Deus est ante omnia hujusmodi aeternitate simplici. Prima autem substantia quae maxime substat, actum substandi habet a materia in qua fundatum est esse substantiae prime. Et quamvis prima substantia non sit ante accidens quodlibet tempore, tamen prima materia per quam substantia prima substat, est ante quodlibet suum accidens tempore, ita quod est etiam substantia esse separata ab aliis in seipsa, et intelligitur in seipsa. Dico autem accidens non esse separabile, non propter hoc quidem quod intellectus non possit distinguere inter accidens et substantiam, sed quia accidens nec esse nec intellectum habet, si penitus absolvatur a substantia, sicut patet ex ante habitis. Substantia autem cum non dependeat secundum esse et intellectum ab accidente, et esse et intellectum habet separata ab ipso : substantia enim in eo quod substantia, duratione et tempore est ante omne accidens, ita quod est etiam ante hoc accidens quod est tempus : quia Deus est ante omnia hujusmodi aeternitate simplici. Prima autem substantia quae maxime substat, actum substandi habet a materia in qua fundatum est esse substantiae prime. Et quamvis prima substantia non sit ante accidens quodlibet tempore, tamen prima materia per quam
substantia prima substat, est ante quodlibet suum accidens tempore , ita quod etiam est ante hoc accidens quod est tempus et locus primae substantiae gratia materiae ex qua est. Cum autem dicimus substantiam sic esse separatam ab accidente, intelligimus quod quaelibet substantia prima secundum principium quod sibi substare tribuit, est ante quodlibet suum accidens, licet non sit ante quodlibet accidens cujuscumque temporis. Sic igitur patet quod substantia est accidente prior tempore. Est autem et alius modus intelligendi hoc idem, ut dicatur substantia simplex illa natura quae est quid et esse substantiae prime quae facit primam substantiam esse id quod est : hoc enim si simplex accipiatur, sicut in veritate suae essentiae est, non concernit aliquam loci vel temporis differentiam : et ideo est ubique et semper. Sed esse ubique et semper dicitur dupliciter. Dicitur enim ubique esse et semper, quod essentialiter et praesentialiter est in omni loco, et in omni tempore, in se ambiens omnem locum et omne tempus : et sic Deus dicitur esse ubique et semper. Dicitur etiam ubique esse et semper, quod differentia loci et temporis non coartatur ad esse hoc et nunc : et hoc modo formae quae sunt quid existentium, quando in natura simplici accipiuntur, sunt ubique et semper. Et hoc modo sunt ista ante tempus et locum, et locus et tempus accidunt ipsis quando sunt esse rerum existentium : et quia sic accepta sunt ante tempus et locum, sunt consequenter ante quodlibet accidens : et iste est verior intellectus quam prior.
Amplius hujusmodi substantia est etiam prima ratione : quia, sicut patet per ante dicta, esse accidentis diffiniri per genus et differentiam entis non potest, nisi cum substantia : sed substantiae ratio nihil in se habet extraneum, et ideo necesse est quod substantiae ratio insit in uniuscujuscumque accidentis ratione : et non convertitur hoc, quod in ratione substantiae necesse sit rationem accidentis inesse.
<--- Page Split --->
Amplius etiam notitia praecedit substantia omne accidens : quia tunc putamus nos maxime scire omnia singula secundum sui esse naturam, quando cognoscimus quid est singulum eorum, sicut quid est homo, aut quid est ignis. Magis enim cognoscimus per quid, quam per notitiam accidentalium rei : sicut si cognoscamus quale, aut quantum, aut ubi, aut quando est ipsa res quam quaerimus nosse. Hoc autem palam est : quia etiam in ipsis accidentibus in quibus hoc minus videtur quam in substantia, magis cognoscimus ea per quidditates suas quibus ipsa sunt hoc quod sunt singula, quam quando ipsum quod quid est cognoscimus per accidentalia, sicut per quale, aut quantum, et hujusmodi. Multo igitur dignius est hoc in substantia quae propriam habet diffinitionem, cum accidens non habeat propriam diffinitionem: eo quod in diffinitione sua recipitur substantiae diffinitio secundum quod estcausa et subjectum accidentium, sicut in praehabitis determinatum est. Cum igitur quid est accidentium non sit sine quidditate substantiae, patet quod substantia quae est principium cognitionis quid est et propter quid est, est ante accidentium cognitionem. Et si diximus in principio de Anima, quod accidentia conferunt multum ad cognitionem quod quid est, hoc dictum intelligendum est de scientia quia, et non de scientia quid et propter quid. Manifestum igitur est, quod tripliciter substantia prior est accidentibus, tempore, ratione, notitia.
CAPUT IV.
Qualiter quaestio do quidditate substantiae sensibilis conducit ad notitiam primae causae : et ideo ab omnibus quaeritur qualiter et diversimode ponatur secundum opiniones Antiquorum ?
Ex quo igitur quidditas substantiae 5. primae dictis modis principium est omnis entis, dignum est quaerere de ipsa. Inquisitio enim de ipsa conducit ad notitiam causae primae secundum quod ipsa est prima forma, et ultimus finis : et hae sunt causae quae principaliter inquiruntur in hac prima philosophia. Quidditas enim substantiae primae quae est individuum designatum in genere substantiae, in hoc differt ab accidente, quod accidens quidem non est secundum sui naturam essentia aliqua secundum se accepta, quae facit esse aliquod, sed potius est esse quoddam substantiae, constitutum a substantia: propter quod substantia recipitur in ejus diffinitione : et sic bene dicit Averroes 1, omne quod constituit aliquid in esse, est diffinitum ipsius : propter quod accidentis essentia nulla est secundum se accepta : et si dicatur aliquando essen- tia, erit essentia ab esse derivata dicta, et non erit essentia cujus actus sit esse, sed forma substantialis et quidditas est essentia secundum se non ab esse deriva- ta, sed potius cujus actus est esse secun- dum substantiam : et ideo non accipitur ut materialis tantum : quia esse mate- riale accidit ei per hoc quod quidem est in materia, sed accipitur etiam secundum se, et sic habet esse immateriale et sim- plex 2. Et si quaeritur origo hujus esse
<--- Page Split --->
quod forma secundum se accepta sic hahet, non potest ad aliquid referri, nisi quod habet hoc in quantum est radius quidam et lumen primae formae, quae est intellectus divinus. Adhuc autem forma substantialis per esse materiale non est intelligibilis, sed per se ipsam, et non per aliud sicut accidens. Cum igitur sit intelligibilis per seipsam, oportet quod hoc habeat in quantum immixtum est ei lumen intellectus primi a quo exiit : et sic iterum quidditas rei sensibilis conducit ad notitiam causae primae formalis. His igitur de causis ipsa est, quod olim et nunc et semper quaesitum est, et quaeritur et inquiritur : quia omnes homines natura scire desiderant hoc modo dictam formam primam, quae est fons formarum, et ultimum finem, qui sicut in duce exercitus universorum quae sunt, est in motore primo : et ideo semper ab Antiquis de ipsa quidditate substantiae individuae designatae quid ipsa sit ens hoc quae substantia sit quidditas ipsorum sensibilium. Propter quod etiam nos oportet principium inquisitionis facere de ipsa : licet enim in Physico auditu inquisivimus de substantiae sensibilis principiis, hic non fecimus nisi secundum quod est ipsa mobilis. Cum autem dicimus, substantia mobilis, duo dicimus, quod videlicet substantia est, et quod mobilis est : et cum sciuntur principia ejus in quantum est mobilis, non sciuntur principia substantiae in quantum est substantia. Considerabimus igitur haec principia ejus sensibilis in quantum est substantia, non in quantum est sensibilis : hoc enim proprium est huic primae philosophiae 4 . Convenientissime autem faciemus hoc si Antiquorum dicta considerabimus primo : ex his enim, quamvis forte non in toto sint vera, juvabimur ad veritatis inquisitionem.
Antiquorum autem primi quidam qui entis principium in materiae specie esse posuerunt, quidditatem omnis substan-
tiae sensibilis ad hoc retulerunt. Et horum quidam dicebant hoc quod est sensibilium quidditas, esse unum, sicut Parmenides et Melissus. Quidam vero dixerunt illud esse plura materialia, sicut Empedocles et multi alii : et horum qui hoc principium plura esse dicebant, quidam ponebant esse plura et finita, sicut ipse Empedocles : et quidam dicebant ipsum esse et plura et infinita, sicut Anaxagoras qui posuit infinita homogenia esse principia. Omnes autem in hoc conveniunt, quod quidditas rei est ipsa materia, vel materiae compositio, et quod nihil aliud est quod dat substantiae esse quod est, nisi materia, et quidquid est praeter materiam, est accidens. Et ideo nobis maxime et primum et solum, ut ita dicatur, de sic ente est speculandum quid est quod est ipsa quidditas talis substantiae. Dico autem maxime : quia hoc maxime est ens, et alia entia non sunt entia, nisi quia sunt aliquid ipsius. Primum autem quia est principium omnis entis : solum vero quia ipsa sola est vere ens. Diversitates autem opinantium de hoc est, quod quibusdam antiquissimis videtur quod non sit aliqua substantia nisi corporea : eo quod substantiae quae est quidditas, manifestissime videtur inesse corporibus quae sunt per se existentia terminata superficiebus et locis : et quae sunt terminata superficiebus et locis, maxime videntur esse per se et substare in seipsis non ad aliquid aliud dependentia : et ideo animalia et plantas et eorum partes hoc modo substantias esse dicimus, et corpora naturalia quae sunt elementa, ut ignem et aquam et terram et singula talium et alia quaecumque sunt partes istorum, aut quae sunt ex his quae naturalia sive elementalia dicimus corpora, aut quae sunt ex partibus istorum, aut etiam ea quae sunt ex omnibus istis, sicut illa quae ex omnibus elementis sunt composita, sicut est mundus et cœelum, et partes cœeli, sicut
<--- Page Split --->
astra et luna et sol et omnia hujusmodi.
Sed perscrutandum est a nobis utrum hæ sole substantiæ sunt et quidditates entium, aut aliæ quædam sunt substantiæ quæ sunt quidditates substantiarum, et nulla præinductarum est substantia quæ est quidditas primæ substantiæ designatæ. Videtur enim quibusdam, quod nihil horum sit quidditas substantiæ individuæ compositæ designatæ, sed potius quidditates sunt termini corporis, qui sunt superficies et lineæ et punctum et unitas : hæc enim videntur magis esse substantiæ et quidditates, Nota diffequam corpus et solidum. Dico autem correnum inpus et solidum : quoniam secundum istos et solidum duæ sunt opiniones. Una est dicentium secundum Antiquos. corpus esse quod mensuratur tribus dimensionibus, et illi dicunt superficiem et lineam et punctum esse quidditatem corporis. Alii autem corpus dicunt componi ex superficiebus solide connexis, et illi dicunt superficiem solam esse corporis quidditatem. Et horum omnium rationes in antecedentibus explicuimus 1. Unitatem autem dicebant, ideo quia ipsa est qua quælibet res est una : et ideo est ante punctum : quia punctum est unum, et linea una est, et superficies est una : unitas autem est causa omnis unius : et ideo ipsa est principium omnis rei primum, sicut in ante habitis sæpe diximus. Hæc autem opinio videtur esse Pythagoricorum.
Amplius autem quidam Antiquorum sunt, qui præter sensibilia non opinantur esse aliquid talium mathematicorum, sed omnia hæc esse in sensibilibus secundum esse, sicut ipsi quos nunc nominavimus Pythagorici. Quidam autem opinantur esse plura præter sensibilia, quæ sunt quædam quidditates sensibilium,et tamen secundum esse non sunt in sensibilibus, sicut Plato, qui ipsas species ideales, et mathematica dicit esse duas substantias : tertiam vero dicit sensibilium corporum esse substantiam. Et rationes hujus posi-
tionis superius sæpius sunt a nobis assignatæ. Leucippus autem, nepos Platonis, Academicus Philosophus dixit plures esse substantias, quas tamen ab uno quod est unitas, inchoat : et uniuscujusque istorum dicit esse substantiam, quæ est quidditas eorum quæ principiantur in unoquoque ordine principiatorum. Aliam igitur omnium quidem primam dixit esse substantiam sive quidditatem numerorum: eo quod numeri propter sæpius a nobis inductas rationes, sunt prima principia et prime quidditates omnium : et quia numeri non sunt principia nisi in consonantia proportionis musicæ naturalis, ideo dixit aliam esse substantiam et quidditatem musarum quas novem esse posuit, sub quarum consonantia omnium consistit quidditas. Et deinde post hæc posuit consonantias luminis et umbræ obtenebrantis lumen intelligentiæ : et has dixit esse quidditates animarum : quia anima rationalis in umbra intelligentiæ, et sensibilis in umbra rationis, et vegetabilis in umbra sensibilis ab ipso agentis intellectus lumine quidditatum : et hoc modo protendit Leucippus substantias usque ad hæc corpora sensibilia : quia cœlum ponit in umbra vegetationis, et elementum in umbra cœli quidditatis, et rursum mixta corpora ex irradiatione cœli super elementum dicit accipere suæ quidditatis substantiam.
Quidam posteriorum Philosophorum species et numerum eamdem dicunt habere naturam : eo quod ipsa species res numerantur, et ipsas species dicunt esse essentias separatas, quæ applicatæ rebus conferunt eis esse et distinctionem et numerum : et ideo speciem ipsam qua res numerantur, dicunt esse rei formalem quidditatem, et id quod habitum sive con sequens est sub ipsa specie, est linea et superficies, quæ sunt prima secundum eos corpus, in quantum corpus est, elementantia : et sic devenit quidditas usque ad cœli substantiam, quæ est
<--- Page Split --->
quidditas prima corporis naturalis, et deinde sunt in quidditatibus suis corpora sensibilia activa et passiva. Haec igitur in summa sunt quae de rerum quidditatibus dixerunt Antiqui.
De his ergo quid bene dictum sit, aut non bene, et quae sit substantia quae quidditas est et vocatur, et utrum quidditates sint aliquid separatae praeter sensibiles existentes substantias individuas, aut non sunt aliquid praeter eas, sed ab eis separatae, et iterum quomodo sint hujus quidditates quae vel sunt separatae a sensibus, vel non sunt separatae ab eis, et iterum utrum in rei veritate sit aliqua quidditas substantiae separatae existens, et propter quam causam, et quomodo est separata talis quidditas, aut si nulla quidditas est separata alicujus substantiae a sensibili substantia, sed omnis quidditas est in sensibilibus substantiis, perscrutandum est a nobis : quia, sicut supra diximus, ponimus substantiam quae est quidditas substantiae primae esse primum ens, quod est quid est, sicut superius illa substantia tempore prior esse est ostensa.
CAPUT V.
A quibus modis multipliciter dicitur substantia, et quomodo magis dicatur substantia.
Ante omnia autem oportet nos distinguere quot modis dicitur substantia, ut videamus quae sit prima substantia, quae principium est omnium entium. Quantum igitur ad praesentem pertinet speculationem, notandum quod substantia si non multiplicius dicitur, quatuor modis dicitur apud Antiquos, et secundum ve-
ritatem maxime. Etenim substantia dicitur quid erat esse quae est ipsa rei vera diffinitio. Adhuc autem illa natura simplex cui accidit universale esse, sicut diximus in ante habitis, et cui per se et non secundum accidens attribuitur diffinitio, dicitur substantia rei : et est praedicabilis de re ipsa cujus est natura. Adhuc autem dicitur universale id quod prædicatur in quid de re de qua prædicatur, et quod est subjectum primum, cujus qualitates sunt differentiae : et hoc est genus. Plato autem dicit substantiam modo primo dictam, sicut hoc dictum est, esse ipsam rei quidditatem. Universale autem dixit esse primum ideale causaliter præhabens essentialia uniuscujusque sive entis. Genus autem dicit esse essentialiter constitutionem substantiae ingrediens in quid prædicatum. Fuerunt autem nonnulli qui quidem substantiam sic diversificaverunt, quod substantia formalis aut est totum esse, aut pars ipsius : et totum quidem esse est natura quae est quidditas : pars autem duplex est differentia, videlicet quae est sicut universale, quae dicit esse substantiale, sicut quod est quale quid, et genus quod est subjectum in quid prædicatum, et in potentia existens : et ideo proportionatum materiae. Omnibus autem præinductis modis substantia est per tria divisa. Quartum autem quod dicitur substantia, est subjectum : subjectum vero est de quo omnia alio dicuntur, et ipsum non dicitur de alio : hoc enim habet veram subjecti rationem : haec autem est individua substantia designata individuantibus in genere substantiae. Et secundum hanc divisionem materia sub genere comprehenditur propter similitudinem potentiae : et quia, sicut in præhabitis diximus, genus est forma communis materiam sub potentia propinqua vel media vel prima designans. Oportet igitur primum de hoc determinare, quia subjectum primum maxime videtur esse substantia : subjectum autem primum modo quodam dicitur esse
<--- Page Split --->
materia : ab illa enim habet substantia prima quod substat : et ideo materia dicitur substantia, et alio modo dicitur substantia forma tripliciter variata, sicut diversificavimus eam per quid erat esse et universale et genus : quam quidam in se consideratam vocant essentiam : et hoc est satis rationabile. In intellectu autem consideratam vocant universale : et hoc non est rationabile : quia licet universale non nisi in intellectu sit, non tamen ab hoc est universale quod est in intellectu, sed potius ad hoc quod est multiplicabile, et communicabile pluribus 1. Prout autem altera pars est compositi, vocant eam formam : et haec nominatio etiam non est conveniens : quia magis dicitur forma prout est extra materiam formans, et actus dicitur prout est in materia : et dicitur imago prout refertur ad primum formans quod est extra materiam. Tertio vero modo dicitur substantia compositum quod est ex his duabus substantiis : et hoc est individuum designatum in genere substantiae. Dico autem, gratia exempli, materiam quidem sicut est æs : formam autem specialitatis quæ speciem confert, sicut est figura idoli in ære : et quod est ex his, dico sicut est tota composita statua in artificiato designata et perfecta. Hæc igitur divisio trimembris priorem quadrimembrem in se comprehendit. Si autem fiat comparatio inter ea quæ dicta sunt, videbitur pef rationem quidem forma maxime substantia esse : si enim species est prior quam materia, et est magis ens, eo quod facit esse materiam, prior ea existens, eo quod materia est in potentia, nec de potentia educitur ad actum nisi per hoc quod est actus et species, oportet tunc quod esse sit prior eo composito quod est ex utrisque : quia quod est prius priore, est etiam prius posteriore propter eamdem rationem : pars enim cum constituat totum, prior est toto : et sic materia prior est compo-
sito. Sic igitur figuraliter sive superficialiter et topice in quantum communi signo apparere potuit, dictum est quid est substantia. Topica autem et ex probabilibus logicis sumpta ratio substantiæ est, quæ secundum suum nomen videtur eonvenire, et hoc est quod substantia est, ideo dicta substantia, quia non dicitur de subjecto aliquo quod sibi substet ad hoc quod accipiat esse in ipso : sed quia ipsa est subjectum de quo alia omnia dicuntur prædicamenta et accipiunt esse in ipsa : et ideo non sunt entia, nisi quia sunt aliquid ejus, sicut paulo ante diximus.
Oportet autem nos non solum ita topice de substantia determinare, sed etiam per magis essentialia sibi et per modum demonstrationis. Non enim sufficiens est secundum facultatem primæ philosophiae modo topico de substantia determinare, eo quod iste modus communis est et ex probabilibus : et ideo non manifestus, eo quod non est per essentialia immediata determinans quid est et propter quid. Sed antequam hanc subtilitatem determinemus de substantia inter ea in quæ divisimus substantiam, rationem faciamus compositionis, ut ex ipsa comparatione magis appareat quæ substantia vere sit ipsa primæ substantiæ quidditas. In ipso autem primo aspectu topice considerando, videtur quod materia sit maxime substantia. Si enim daretur quod materia maxime non sit substantia, tunc diffugit a notitia nostra quid sit substantia. Si enim ratio substantiæ est quam induximus, quæ omnibus aliis substat, et sibi nihil substat in quo sit, tunc materia maxime substantia esse videtur : aliis enim sublatis per intellectum ab individua substantia, nihil apparet remanens præter materiam : omnia enim alia sunt aut passiones, sive qualitates corporum, aut poemata quæ nos factiones
<--- Page Split --->
vel operationes et actiones in communi vocamus, aut potentiae sive virtutes operationum et passionum : longitudo vero et latitudo et profunditas quae quibusdam substantiae esse videbantur aliquando, quantitates quaedam sunt materiae et non sunt substantiae : quantitas enim non est substantia, sed magis illud est substantia, cui sicut subjecto hujusmodi insunt primum : ablata autem longitudine et latitudine et profundo nihil videtur remanere, nisi si quid est ipsum subjectum omnibus in quo sunt hoc quod ab omnibus hujus quae insunt, est diffinitum et determinatum. Sic igitur incedentibus per hujus topicam considerationem, necesse est quod sola materia videatur esse substantia : propter quod etiam moti plurimi Antiquorum dixerunt quod omnes formae sunt accidentales. Dico autem materiam quae equidmetaleshabet considerationes, quod secundum seipsam nec quantitas, nec aliquid aliud dicitur, quibus ens determinatum dividitur per genera entis : est enim aliquid de quo sicut de subjecto praedicantur horum singula : et oportet quod illud habeat esse diversum ab omnibus quae predicantur de ipso, quae sunt in singulis categoriis. Alia enim omnia praedicantur de substantia prima, et substantia prima et etiam substantia secunda praedicantur de materia : et ideo ipsa est id quod est secundum se non relatum ad aliud aliquid : ipsa enim nec est quidditas praedicata quae est forma substantialis, neque est quantitas, neque est aliquid aliud aliorum praedicamentorum, neque etiam negationes, neque privationes horum : negationes enim horum et praedicationes non conveniunt ei nisi secundum accidens illud quo ipsa subjicitur motui et enti quod predicatur de ipsa : secundum autem quod consideratur ipsa in sua substantialitate, solum est ipsa diversa ab omnibus his : et est id quod est in ente praeter omnes formas. Ex his enim et hujus rationibus
speculantibus accidit materiam vel solam vel maxime esse substantiam.
Et summatim recolligenda sunt ista Nota quatuor condiquatuor quae ad hoc inducuntur, scilicet tiones materie, per quod remanet ultima omnibus aliis per quas primo aspectu viintellectum ablatis : et quod ipsa est detur quod sit maxime subtantia, ex quibus Antiquit forambant quaante dictum est. Tertium autem est, tuor motiva ad probanquod ipsa est diversum quid ab omnibus dum solam materiam aliis, ex quo omnium aliorum est inesse esse substantiam et suum aut non est inesse, sed cui insunt maxime subsomnia. Sic enim habet rationem subjeeti ad omnia quotquot sunt alia. Quartum autem est, quod ipsa est cui nec affirmationes, nec negationes conveniunt aliquorum. Affirmationes autem non conveniunt, quia si aliquid affirmaretur, de ipsa per hoc quod illud esset in ea, non esset receptibilis alicujus alterius : quia per illud quod de ipsa 'affirmaretur, esset actu illud quod affirmaretur de ipsa : negationes autem non convenirent ei nisi essent in ipsa affirmationes aliquae, propter quas removerentur de ipsa ea quae affirmationibus opponuntur. Adhuc autem si negationes ei convenirent, oporteret quod illae essent negationes in genere quae supponunt privationes : privationes autem relinquunt subjectum cum aptitudine. Aptitudo autem dicit habitus et formae confusam inchoationem, quod non contingit materiae secundum esse materiae, sed potius per hoc quod aliquid accidit ipsi de esse formae quod est in ipsa.
Igitur quatuor haec sunt materiae conditiones, ex quibus videtur materia plus omnibus aliis esse substantia. Si enim remanet ultima, ipsa sola est quae subset omnibus : et quod omnibus subset, maxime substat : ergo maxime est substantia. Adhuc si omnibus aliis per hoc quod sibi insunt, est causa existendi : et quod omnibus est causa existendi et verissime per se est, ipsa maxime per se est : igitur verissime est substantia : quia substantia est quod per
<--- Page Split --->
se existit. Amplius si ab omnibus aliis diversa est per hoc quod non contingit ei inesse, ab omnibus diversa est per hoc, quia non dependet ad aliud secundum esse : quod autem non dependet ad aliud secundum esse, maxime est : igitur ipsa maxime est : et quod maxime est, substantia est : igitur materia maxime substantia est. Adhuc autem a quo omnium removentur affirmationes et negationes, maxime est per hoc quod ipsum secundum seipsum est : a materia autem omnium removentur affirmationes et negationes : igitur materia maxime est per hoc quod ipsa secundum seipsam est.
Omnes autem istae rationes sumpta est ex typis et signis fallibilibus : et ideo non probant materiam maxime esse substan- tiam. Cum enim dicitur substare omnibus quod relinquitur post omnia, hoc quidem est verum, sed hoc non dicit maximam entitatem, sed imperfectissimam, quae in- diget determinari per omnia accidentalia et substantialia, antequam possit in actu completo designari : et sic patet cum sub- stantia verissimam et completissimam ha- beat entitatem, quod materia minime est substantia. Cum autem dicitur quod ipsa per hoc quod substat omnibus, substare et existere facit omnia, hoc plane est fal- sum : quia forma substantialis secun- dum esse et existere prout ipsa essentia est, non dependet ab ipsa, sed potius ab intellectu agente, cujus ipsa est lumen. Similiter autem materia non per se sub- stat accidenti, sed potius substat ipsi prout esse primum habet a forma sub- stantiali : quia accidens, sicut jam dixi- mus, prout ordinabile in praedicamento, dicit substantiam sub tali esse vel tali : sicut enim accidens reducitur ad per se. Hoc patet per ante dicta. Ex hoc ite- rum quod dicitur, quod removetur ab affirmationibus omnium et negationi- bus, non sequitur, nisi quod nullum pe- nitus habeat esse determinatum : esse enim materiae in eo quod materia est
non est esse determinatum vel perfectum aliqua perfectione, sed est esse incompletissimum et imperfectissimum. Patet igitur quod hujusmodi determinatio non sufficit de materia : est igitur impossibile quod ex his aliquis probet materiam maxime esse substantiam.
Sed est etiam una ratio omnibus inductis praeponderans, qua probatur forma esse maxime substantia : quod enim secundum suam essentiam separabile est a materia, non dependens in essentialitate ad ipsam, et quod in esse quod est essentialis actus ejus, dat esse omnibus eis quæ sunt aliquid hoc quod sunt, illud est verissimum ens et maxime ens:forma autem esttalis, ut patet ex superius probatis, quæ ut essentia sit, non dependet ad materiam, et in ipso esse quod est actus ejus, omnibus dat esse hoc quod sunt quæ aliquid sunt : igitur ipsa verissime est et maxime est : et quod verissime et maxime est, est substantia : est igitur ipsa maxime substantia et prima substantia.
Et quod aliquando dictum est 1, quod substantia est quæ principaliter et primo et maxime et proprie dicitur, ut aliquis homo, et aliquis bos, per quod aliquibus videtur maxime substantia esse individuum designatum in genere substantiae, non est dictum secundum hanc intentionem in qua modo sumus : quia cum dicitur substantia, duo dicuntur, ordo videlicet unius sub altero, et stans per seipsum in vera essentialitate et aliis causa essentiae. Et siquidem ipse ordo attendatur, tunc prima substantia erit quæ ordinem substantis habet ad omnia alia superiora : et hoc est quod est ita subjectum, quod secundum suam naturam non est superius aliquo : et hoc modo primam diximus esse substantiam in scientia in qua consideravimus de ordine prædicabilium ad subjectum : hic vero de vera intendimus entitate, quæ convenit actui ad aliud secundum entitatem non
<--- Page Split --->
dependenti, qui omnibus aliis dat esse: hoc enim maxime stat in entitate, et hoc modo verum et primum ens hujus actus et forma est: hoc igitur est ens primum et maxime et prima substantia existens. Et haec ratio nullam penitus potest habere contradictionem.
quantum est motus ad ipsam, et sic determinatum est in Physicis determinatione quae conducit ad cognitionem motoris primi, ad quem reducitur omnis motus. Determinari habet etiam in quantum substantia et substantiae sensibilis principium, et hoc modo inquirimus de ea hic: et hoc modo sicut paulo superius demonstravimus, conducit ad scientiam formae primae et ultimi finis: et sic sunt in ea multae dubitationes et multi errores, ut diximus.
Et id quod est ex his duobus, materia videlicet et forma, compositum est substantia apparens sive designata in esse per formam, et materia etiam est actu esse habens per formam. Itaque dimissa materia et composito, de tertia substantia quae est forma primo et maxime substantia existens, est perscrutandum, cum volumus entium sensibilium inquirere quidditates: illa enim tertia substantia est dubitabilis, et multi dubitaverunt circa eam: substantia vero composita quae est individuum designatum, 'est de qua nullus unquam dubitavit, eo quod sensus ipsam ostendit. De materia etiam licet quidam dubitaverunt quid sit, tamen quia esset non dubitaverunt, sed omnes supponentes eam esse, dubitaverunt quid esset: et ideo quidam atomos, quidam autem homogenia, et quidam unum vel plura elementa eam dixerunt. De materia enim duplex potest esse consideratio, in quantum videlicet materia est, vel in quantum est substantia quaedam 1. De ipsa autem in quantum materia est, sufficit quod in prehabitis est determinatum: in quantum enim materia est, actus suus est transmutatio, quae est actus in potentia existentis: et per hunc actum sufficienter cognoscitur et scitur. In quantum autem substantia quaedam est, quae subjectum primum est, alias habet actiones quae sunt non in aliquo esse, et alia in ipsa esse, et alia quae paulo ante determinatae sunt, et quoad illas determinatur in ista sapientia in sequentibus. Similiter autem de forma duplex potest esse determinatio, videlicet in
CAPUT VI.
Qualiter procedendum est ad quidditatis inquisitionem ?
Quia igitur omnes confitentur quod 10. sensibilium sunt substantiae, quaerendum est de quidditate substantiae primae in illis sensibiliter designatis substantiis : verum etiam quia a principio istius considerationis dividentes distinximus quid determinavimus substantiam, et quot modis, et horum modorum unus quidem videtur esse, quo substantiam dicimus quid erat esse sive rei quidditatem, speculandum est primo de illo. Sic igitur est speculandum pro omni quod speculatur, ut speculando semper transeamus ab eo quod notius est nobis ad illud quod notius est in natura: hoc enim doctrinae principium est, sicut diximus in quinto libro superius. Omnibus enim accipientibus disciplinam, hoc modo fit disciplina convenientius praeterquam in solis mathematicis. Et hujus causa est, quia illa non ab experientia sumunt generationem. Omnes autem aliae scientiae ab experimento sumentes initium, convenientius a nobis notis inchoantur: et sic procedunt:
Quere in mathematicis non procedirnus a nobis notis ad nota nature.
1 Vide idem ab Averroe hic com. 9 et in II
<--- Page Split --->
dicunt ad ea quae manifesta unt in natura ad quae dispositio nostri intellectus est sicut dispositio oculorum vespertilionis ad lumen solis : et ideo cum morales scientiae praecipue sint circa actus, opus est in eis sic procedere : licet enim divinius sit bonum civitatis quam hominis, et divinissimum id quod gentis, tamen processus est in talibus ex uniuscujusque bonis quae fiunt per monasticam primo in totaliter bona, quae sunt bona reipublicae civitatis, vel gentis : et sunt haec singula bona per rationem justitiae legalis et specialis quae consistit in communicatione et distributione. Ex his enim qui circa propria in monastica probati sunt, civium rectores eliguntur, et sic ab his quae nobis sunt nota proceditur in per se nota : quia eadem sunt naturae nota et per se nota : ea autem quae singulis sunt nota et prima secundum doctrinam, multoties paulatim efficiuntur et sunt nota : quia paulatim de experimento in experimentum colliguntur : et entis quidem cujus per se est notitia, quod est ipsa quidditas, parum autem, aut nihil : parum habent, quia non nisi per accidens habent : nihil autem habent, quia nihil stans habent per seipsum, ut tamen notitia sit stantis et permanentis secundum seipsum. Attamen ex sic male notis oportet tentare noscere omnino et secundum seipsa nota : transire enim oportet, sicut diximus, per haec sensibilia eadem nota nobis : hoc enim maxime est faciendum in sapientia, quae non habetur nisi omnibus aliis ad ipsam adminiculantibus prehabitis : ei sicut in secundo de Intellectu et Intelligibili ostendimus, intellectus noster non surgit ad theologica comprehendenda, nisi prius se sit adeptus in omnibus inferioribus in effectu intellectis.
quid est in unoquoque sensibilium secundum se.
CAPUT VII.
Quod nec accidens per accidens, nec accidens per se est de quidditate substantiae.
Inquirentes igitur de quidditate substantiarum sensibilium probabimus primo, quod nihil accidentium separabilium vel inseparabilium est de quidditate substantiarum : et hoc quidem patet in accidente separabili, quod est accidens per accidens : cum enim diffinitio quae dicit quidditatem sit eadem quae est res diffinita, oportet quod conveniat ei per magis intrinseca essentialia et propinquissima ad esse : et sic oportet quod conveniant ei cujus est diffinitio in primo modo dicendi per se : quia ille est essentialior omnibus, sicut supra in quinto libro et in Analyticis posterioribus determinatum est. Nihil autem eorum quae conveniunt per accidens, est intrinsecum et essentiale cui contingit per accidens : propter quod secundum primum modum dicendi per se non potest esse de ratione diffinitiva ejus cui contingit per accidens: non enim te esse per essentiam et quidditatem, idem est quod musicum esse, quod tibi contingit per accidens : cujus probatio est, quia non secundum teipsum sive secundum essentialia tibi tu musicus es.
Quæramus enim dicentes, quis tu vel quid sis secundum teipsum : et secundum teipsum quidem non es esse hoc quod conficitur tuum per accidens ex subjecto et accidente : id enim ipsum quod tu es per substantiam, non ita se habet secundum se, ut in essentia sua sit aliquid naturae extranæe ab ipso. Et ex
<--- Page Split --->
ista ratione ulterius concluditur, quod nec accidens per se quod est inseparabile, est de subjecti sive substantiae diffinitione : quia est extranea natura ab ipso, et esse substantiae consequens : et ab eo quod est esse consequens, non dependet ipsum esse substantiae sicut dependet a diffinientibus. Hoc autem patet : si enim sumam per se accidens ad subjectum proximum ut superficies alba sive colorata albedo vel color, non est de quidditate superficiei : non enim superficiem esse secundum esse substantiale est superficiem albam esse : neque est quid sive quidditas ipsius id quod conficitur ex utrisque, superficie videlicet, et albedine. Et si quaeritur quare : dicimus hujus causam esse, quia albedo adest ei : quod autem adest, est extraneum ab eo quod intus est intrinsecum et essentiale substantiae. Omnis igitur illa ratio in qua ratione id secundum esse substantiale dicente, in qua non inerit aliquid accidentale, sed omnia insunt substantialia rei intranea ex quibus id secundum esse substantiale dicit, illa ratio est quae est quid erat esse singulis substantiis sensibilibus : quia si superficiem albam esse est superficiem esse secundum esse substantiale, cum multa tam per se quam per accidens insint eidem superliciei, sicut albam lenem sive planam esse, et alia hujusmodi : omnia haec erunt unum in esse substantiali et ad invicem et cum subjecto : et quod quidem eadem sunt subjecto, patet ex hoc quod diffinientia sunt esse diffiniti. Quod autem ad invicem sunt eadem, patet ex hoc quod diffinientia idem quod diffinitur, ad minus secundum esse, sunt eadem, licet naturae sint diversae. Hoc autem quod diximus, quod accidens per se adest et additur subjecto, etiam alio modo intelligitur. Sed ad hoc ut hoc facile accipiatur, volumus enim esse praemonitum lectorem, quod in specie diffinita actu sunt diffinientia : unde cum diffinitur homo, diffinitur per ea quae actu sunt in ipso, et explicantur per diffinitionem : propter
quod si subjectum quod est substantia, diffiniretur per accidens per se, oporteret quod subjectum actu esset in recto intellectu accidentis diffiniti, sicut cum dicimus, simus : hoc enim dicit speciem ejus modi accidentis, et secundum hoc simus actu diceret nasum, et in recto, et esset essentialis prædicatio, cum diceretur, simus est nasus : sicut cum diceretur, homo est animal, vel homo est rationale. Ex hypothesis autem quod dicitur accidens esse per se, et tamen diffinitivum esse substantiae est subjectum in intellectu accidentis, non quidem actu, nec in recto, quia non est essentia accidentis : et tunc semper necesse est fieri additionem nugatoriam : quia idem esset nasus simus, quod nasus nasus simus : et in illo simo iterum esset intellectus et nasus in recto : et hoc procederet in infinitum : et haec additio sequitur ex eo quod dicitur accidens per se remanere accidens, et tamen esse diffinitivum : est enim, sicut diximus, in recto et actu et essentialiter in simo intelligitur nasus.
Cum autem dicitur esse accidens, additur ei sicut subjectum : et sic his erit ibi nasus ut subjectum et ut essentiale prædicatum : hoc manifestum est, si resolvatur hoc quod dico, nasus simus, secundum præmissam positionem : erit enim tunc idem nasus simus quod nasi nasus curvus : hoc autem non contingit si dicatur accidens non esse diffinitivum subjecti, sed potius subjectum esse quasi diffinitivum accidentis : quia tunc subjectum non est in intellectu accidentis actu, sed potentia : et non essentialiter, sed sicut constituens ipsum accidens hoc modo quo accidens constituitur per substantiam, sicut in ante habitis diximus : et sic iterum subjectum non est in intellectu accidentis nisi in obliquo. Et hoc patet, quia cum resolvo simum, tunc est nasi curvitas ipsa simitas : curvitas autem non est dicens nasum nisi potentia : potest enim esse in naso et in aliquo sub-jecto, sicut in crure vel in alio, neque est essentia curvitas nasi, nec aliquid de
<--- Page Split --->
essentia ipsius : quia tunc oporteret quod substantia esset accidens, quod est falsum : et ideo non in recto praedicatur de ipso.
Nota causam quare subjektum in diffinitione accidentis in abstracto concepti cadit in obliquo.
Explicite ergo ponitur nasus ad simum, ideo non remanet in intellectu ipsius : extrahi enim potest extra intellectum ipsius, cum nihil sint essentialium ipsi, nec in recto praedicatum de hoc quod est essentia simitatis in quantum simitas est: hoc enim non est nisi curvitas : et ideo appositum non est de intellectu, sed est quasi differentia determinans essentiam simi in eo quod simum est : esse enim accidentis secundum suum esse non determinatur nisi per suum subjectum : et quod in diffinitionibus est sicut determinans, hoc est loco differentiae. Dico autem loco differentiae, quia accidens propriam non habet diffinitionem, neque propriam differentiam : sed subjectum constituens ipsum in esse est loco differentiae in notificatione accidentis.
Quod autem diximus de simo in quantum simum est, dicimus de colorato vel albo, cum dicimus, superficies est colorata vel alba : in ante habitis autem ostendimus, quoniam accidens ordinabile in genere et specie non absolvitur ab esse substantiae, quia ipsum est quaedam substantia sub tali esse : et ideo non est nisi modus substantiae 1. Ex praedictis autem patet, quod si aliquid eorum quae in intellectu aliorum actu insunt, non ad ostendendam essentiam addatur, nugatio erit sicut cum dicitur, homo animal : cum autem dicitur, homo est animal, praedicatum ostenditur de subjecto, quod est in ratione ipsius, et illa propositio est per se. De his igitur in tantum dictum sit.
CAPUT VIII.
Quod accidens veram non potest habere diffinitionem.
Quoniam vero sunt composita haec entia diversarum naturarum omnia quae dicuntur secundum alias categorias, et non sunt vere unum, eo quod id quod subjicitur in omnium entium diffinitione est quid substantiae : substantia enim est id quod constituit accidens in esse : et ideo primum diffinitione accidentis est substantia : ideo ostendemus quod nullum accidentium secundum aliquam categoriam veram habet diffinitionem : in omnibus enim diffinitionibus verum subjicitur quid substantiae, et quid qualitati, et quid quantitati, et quando, et ubi, et aliis generibus : et his etiam quae sunt in pluribus generibus, ut motus. Cum enim diffiniens quid albedo, dico quod est color disgregativus visus, si haec vera diffinitio est, oportet quod resolvatur in primum sui esse principium : eo quod omnes diffinitiones resolvuntur usque ad primum esse principium : resolvamus igitur colorem in primum sui esse principium, dicentes quod color est extremitas corporis terminati perspicui natura perfecti, constat quod perspicui natura est substantia : et ideo principium primum esse coloris est substantia. Et sic est in motus ratione, quando dicimus, motus est actus existentis in potentia : existens enim in potentia est materia : et sic est in omni icote : propter quod in ante habitis diximus
1 Accidens propriam diffinitionem non habet neque propriam differentiam, quod intelligo comparative ad substantiam : quia non est dubium quin accidentia habeant propria genera, et per consequens proprias differentias :
tamen scias quod sine subjecto non potest haberi diffinitio accidentis, cum diffinitio dicat perfectum conceptum rei diffinitae : et ad haec pauci advertunt. P. J.
<--- Page Split --->
quod accidens non habet differentiam entis qua ordinetur in praedicamento, nisi accipiatur sic, quod substantiam dicat sub esse tali vel tali : et sic in Topicis dicitur, quod si posita albedine, dicat quis quod positum est colorem esse, quid substantiae dicit, significat autem quale. Cum igitur omnis diffinitio accidentis dicat substantiam ut quid, et significet accidens ut quantum, vel quale, vel aliud alterius praedicamenti : sic hoc modo omne accidens est ex diversis naturis dicens quoddam compositum ex congregatione, non secundum unionem naturae unius et ejusdem perscrutandum est, si sit aliqua ratio vere diffinitiva quae dicat quid erat esse cujuscumque eorum, et utrum inest eis quae vocamus accidentia vere quid erat esse : sicut verbi gratia, utrum albo homini quod dicit ex subjecto et accidente, quae diversae naturae sunt, non ad unum esse per sua principia referibiles, sit attribuenda vera diffinitio, ita quod dicat verissime quid erat esse unum secundum quidditatem albo homini : et quia omni diffinito ponitur nomen unum quo significatur natura illa cui per se attribuitur diffinitio, ponamus quod hoc nomen, vestis, sit nomen illius naturae : in albo enim homine diffinitio assignanda est, si vere habet diffinitionem, ita quod illa diffinitio dicat quid est vestem esse secundum quod vestis significat naturam unam albi hominis. Nomen enim hoc congruit : eo quod accidens secundum quod dicit extrinsecum quid substantiae, habitus quidam est substantiae, quod antiqui poetae per peplum Palladis significabant, Palladem substantiam, peplum autem formas substantiam circumstantes appellantes.
Sic igitur procedentes, dicimus ad hoc quod vera sit diffinitio secundum ipsorum diffinientium considerationem, quatuor esse necessaria, quod videlicet diffinientia diffinito sint essentialia secundum primum per se dicendi modum. Et quod totaliter ad unum esse et unicum diffinientia referantur, et illud dicant totum. Et quod diffinitio
alicujus unius et unitae naturae sit primo. Et ex hoc resultat quartum, quod sit talis naturae et speciei quae unum unius naturae genus essentialiter participat : quia illius essentialis qualitas est differentia, et illa conjuncta illi generi constituit diffinitionem. His autem ad faciliorem intellectum sic praesuppositis, dicimus quod hoc quod vere est quid, non est eorum quae neque secundum se sunt dicta : quia quacumque dictione et nomine significantur, illa dicit cum alio ens compositum : aut forte distinguere oportet in eo quod est ens secundum se : aliquid enim est secundum se primo, cujus ratio et intellectus totus est absolutus, non ad aliquid extraneum dependens : et hoc modo substantiae nomen et intellectus est absolutus, qui per nihil sibi diffinitur extraneum. Alio modo dicitur secundum se, quod incomplexe significatur quocumque modo, et hoc per posterius dicitur secundum se, sicut dicitur, quod singulum incomplexorum secundum se acceptum aut significat substantiam, aut qualitatem, aut naturam alicujus generum aliorum : et tunc patet quod hujusmodi secundi secundum se dicti quid erat esse quo ipsum est, hoc quod est ex additione unius generis naturae ad alterius generis naturam : illud vero quod erat esse, quod est ejus quod primo modo secundum se dicitur, non est ex additione, sed ex essentialibus unius naturae principiis esse constituentibus : hoc autem patet ex hoc quod illud quod erat esse secundo modo secundum se dicti dicitur addi alii naturae per idem esse quidditatis illud quod diffinitur. Ut verbi gratia, si aliquis diffiniat dicens albi hominis esse sub uno nomine designati : hoc enim dicit accidens ex quo substantiam ut suae constitutionis principium claudit in suo intellectu. Ratio enim diffinitiva per aliud nomen simplex attribuitur eidem composito quod dicit, albus homo, ut supra diximus, quod vestis significat totum illud quod significat albus homo : hoc enim qui sic diffinit, diffinit nomen, vestem videlicet quasi album hominem :
<--- Page Split --->
quia est nomen esse illius quod est albi hominis : et hoc patet non esse veram diffinitionem, cum principia hominis et principia albedinis non possunt esse essentialia eidem. Nec hoc dico quod albus homonon dicat quid album etsimiliter vestis, cum substantia ubique dicat quid : sed hoc quid non - dicit quid erat esse : eo quod essentialiter ambo ista suis principiiis ad idem esse non referuntur : et similiter omne accidens dicit quid, et significat quantum, vel quale, vel aliquid hujusmodi. Sed hoc quid cum extraneum sit ab accidentis natura, non est quid erat esse diffinitionis. Deficit ergo et accidentis diffinitio in hoc quod esse accidentis constituentia non sunt coessentialia supra, quod fuit prima conditio verae diffinitionis.
Amplius id quod est vere quidem aut totaliter quid aut non est vere quid : et hoc patet per ipsius quidditatis rationem : quid enim vere est id quod est et dicit quid erat esse totum et unicum. Quando vero aliud esse de alio dicitur, sicut in diffinitione fit accidentis, tunc non est totum id quod est quod quid esse, sed potius modus quidam esse qui est alicujus, sicut diximus in hujus libri septimi principio. Sicut si dicam quid album : non enim dico esse aliquid quod sit hoc absolutum secundum se : sed dicam qualitatem alicujus hoc est esse quid secundum se solum substantiis inest. Igitur qui erat esse, verissime est eorum quorum diffinitio sui quidditativa est ratio rationum earum quae quid erat esse dicentium. Diffinitiva autem ratio non est nisi secundum se intellec torum : quia diffinitio est vera, quando diffinitio habet nomen cum ipsa ratione idem et unum signans : et hoc signatum est natura unica generis unius cui per se attribuitur diffinitio.
rationes quorumcumque ex diversis compositorum essent veri termini sive diffiniti esse diffinitiones : possibile enim est nomen unum ponere diversis adunatis quocumque modo : et hoc nomen inest alicui rationi quae de tali assignari potest uno congregato. Igitur Ilion sive Ilionis erit diffinitio unum esse dicens : cum tamen metrum Ilion infinita millia contineat actionum et passionum et qualitatum et aliorum accidentium ad unicum esse non reducibilium. Ex his igitur patet, quod principia verae diffinitionis debent referri ad totalitatem unicam. Amplius considerandum si diffinitio sit alicujus primi cui per se diffinitio attribuitur. Talia autem sunt, et sola illa quaecumque sic praedicantur per se, quod non aliud unius naturae praedicatum, vel dicunt de alio alterius generis et naturae, sicut faciunt omnia accidentia. Sic igitur per tertiam conditionem diffinnitium patet accidentis non esse veram diffinitionem. Ex hoc autem concluditur quarta, quod videlicet quid erat esse non erit in aliqua specierum quae est non generis suae naturea. Cum enim omne accidens genus habeat substantiam sub tali esse vel tali, non habet accidens speciem sub assignato genere positam, in cujus intellectu actu et essentialiter et in recto sit totum suum genus quoad omnia ea quae ipsum in esse constituunt. Diffinitio igitur vera non erit nisi his solum speciebus, quae dicto modo ponuntur in suis generibus. Ea namque quae sic non habent genus, non videntur dici in primo modo dicendi per se secundum participationem. Illa enim sola participantur, quae sunt in ipsorum participantium ratione, sicut dictum est in Topicis. Haec igitur quae dicuntur secundum participationem generum, talium sunt passiones : nec est diffinitio ejus, quae dicitur de aliquo quasi accidens : et si dicuntur non ut quid, sed ut alterius alicujus. Haec autem omnia plana sunt per ante dictas rationes.
<--- Page Split --->
CAPUT IX.
Secundum quem modum accidentia possunt habere diffinitionem.
Quia per se primo quidem dicitur duobus modis : primo quidem secundum modum primum quando prædicatum est in ratione subjecti : secundo autem secundum modum secundum, quando subjectum est de ratione prædicati : et primo quidem modo sunt per se veræ diffinitionis principia : secundo autem sunt per se principia diffinitionis accidentis quod est per se : oportet quod accidens aliquo modo habeat diffinitionem. Ratio igitur diffinitiva quædam erit etiam cujustibet prædicamentorum a substantia quæ significant aliquo modo quid : et hæc ratio convenit accidenti si est sibi nomen signans quia hoc huic inest. Non enim potest habere nomen significans quia hoc est absolute, sicut patet per ante dicta. Hæc autem ratio secundum illud nomen data non est ratio diffinitiva secundum primum diffinitionis intentionem, sed est ratio aitologia, hoc est, per se nominatione certior : et hanc quidam vocant rationem majoris declarationis quam sit ipsum nomen : sed hæc ratio simpliciter diffinitio non erit, nec dicens quid erat esse simpliciter, sed potius hoc esse in hoc : aut oportet dicere, quod diffinitio multipliciter, et similiter quid erat esse multipliciter dicetur : sicut enim sæpius dictum est ipsum quid est uno quidem modo et primo significat substantiam, et significat hæc aliquid absolute. Alia vero singula prædicamentorum dicunt etiam quid in quantum non absolvuntur ab intellectu
substantiae, et significant quantitatem vel qualitatem et alia similia his in accidentalitate prædicamentali : sic enim ens est in omnibus, sed non similiter, sed secundum analogiam et hine est quod huic prædicamento quod est substantia, inest primum : illi autem quod est accidentis prædicamentum, inest consequenter : ita omnibus quidem inest quid sive quid erat esse et simpliciter quidem inest substantiae, sicut et ens : quodam autem modo inest aliis quæ non sunt nisi modus entis : et sicut bene dicit Averroes, non sunt ens nisi ens ab esse derivatum sit, sicut in ante habitis ostendimus 1. Dicimus enim qualitatem aliquo modo esse quid, sed non esse quid simpliciter : hoc tamen magis qualitati convenit quam aliis accidentium prædicamentis : quia est quædam qualitas generis et speciei quæ substantia est et quidditatis pars quædam : et hæc est differentia. Est iterum quædam individui designati qualitas quæ est locata in natura accidentis. In aliis autem prædicamentis non omnino sic est : quia quantitas materiae accidit : alia autem etsi accidunt quædam ex ipsis generibus forte vel speciebus, tamen non dicunt nisi quasdam comparationes ejus quod est. Sic igitur id quod quidem quibusdam contingit simpliciter. Aliis autem quæ non dicunt ens, sed dicunt entis aliquid, et dicunt id quod est alicujus, non dicunt quid absolutum : unde diffinitio quædam est hujus quod est non ens, sed est illius quod est ens aliquid, sicut logici dicunt de non ente, quod sit diffinitivum entis : hoc enim non est simpliciter non ens, sed ens quoddam, sic et hujusmodi. Verbi gratia, quia licet negatio nihil diffiniat, tamen negatio hujus vel illius approximare facit quidditati : sicut si venari velim diffinitionem per negationem dividentium commune aliquid, sicut quid est homo quærens, dicam quod substantiarum alia est corporea, alia incorporea : et homo non est sub-
<--- Page Split --->
stantia incorporea : et corporearum substantiarum aliam dicam esse animatam, et aliam inanimatam, et dicam hominem non esse substantiam inanimatam : iterum dicam animatarum et corporearum substantiarum aliam esse sensitivam, aliam vero insensitivam, et hominem non esse quae insensibilis est : et rursus dividam sentientium aliam esse rationalem, aliam vero irrationalem, et negem ab homine substantiam corpoream vivam sentientem irrationalem. In his autem patet, quod negotio in quantum negotio est simpliciter, nihil diffinit : tamen negatio non simpliciter, sed relinquens genus cum opposita differentia in quantum est negotio hujus : et ab hoc facit invenire diffinitionem : et hoc modo diffiniri dicimus qualitatem per negationem diffinitionis substantiae et entis, cujus tamen ipsa qualitas est esse quoddam.
TEXT. et com. 15. Oportet igitur in his quae diffiniumtur intendere, et praecipue cum subtilitate intelligere quomodo oportet diffiniendo dicere circa singula : ut non detur eis magis quam quomodo se habent in esse, neque aliquid auferatur eis. Quapropter et nunc oportet considerare in accidente quomodo se habeat ad esse, quia hoc quod diximus est manifestum per ipsam diffinitionis rationem. Est enim diffinitio ratio determinans esse per terminos ejus qui sunt actus et potentia : quid igitur erat esse similiter inest rebus, sicut et esse et primum quidem et simpliciter inest substantiae. Deinde autem et posterius inest aliis, sicut et ipsum quid est in talibus non est simpliciter quid est, sed oportet illis quid erat esse qualitatem esse, aut quantitatem : aut oportet dicere ea cum substantia esse equivoce entia : aut nos oportet in diffinitione entium esse addentes in entitate, aut auferentes : et hoc est verum, quoniam in diffinitione substantiae id quod additur alii, et cui additur, ambo sunt de entitate substantiae : sed in
diffinitione accidentis additur subjectum sicut differentia constituens accidens : et illud aufertur ab entitate accidentis. Sicut etiam multipliciter dicimus esse dictum non scibile per additionem scibilitatis, sicut prima causa est non scibilis : quia vincit scibilitatem nostram et omnem intellectum, sicut nos in sequentibus ostendemus : quia id quod non scitur nisi per posterius se, secundum sui majorem partem remanet non scitum. Prima autem causa non scitur nisi per posterius se. Aliquid autem dicimus non scitum : quia aufertur ei scibilitas, sicut tempus et motus et materia prima, quae non sciuntur nisi in quantum participant de actu : qui tamen aut nihil eorum est, aut non est eorum secundum quod est actus simpliciter, sed in quantum est imperfectus : est igitur rectum talia dici non æquivoce, nec univoce simpliciter. Est enim æquivocum, cujus solum nomen est æquivocommune et unum, substantia autem cui aptatur diffinitio et insuper ipsa citer didiffinitio penitus diversa. Univocum autem illi oppositum est, cujus nomen et substantia et substantiae ratio est penitus unum. Analogum autem est proportionatum ad unum, et hoc est cujus nomen est unum, et res sive substantia nominata illo nomine, est una et eadem : sed ratio est diversa, eo quod ratio diversificatur per rem et modum rei illius. Huic autem opponitur multipliciter dictum, cujus quidem nomen unum et ratio nominis una, res autem non penitus una, sicut totum et pars quae de continuo et discreto unica dicuntur ratione : cum tamen non una sit totalitas, neque una ratio continui et discreti. Sic pro certo ens non est nisi res una quae est substantia : ratio autem diversa non est, ideo quia res sit diversa, sed potius quia modi ejusdem entis sunt diversi et ab ipso ente et ab invicem, quemadmodum etiam dicimus medicinale unum quidem esse et simpliciter secundum causam efficientem et
<--- Page Split --->
flnem, sed multos esse modos diversorum secundum proportiones eorum quae faciunt actum efficientis, referendo eum ad eumdem finem. Cum enim dicimus medicinale esse corpus medicati, et opus modestis, et vas seu instrumentum medici dicimus, haec omnia esse medicinalia ad unum quid et idem referendo : non tamen haec omnia quidem omnino dicimus esse et unum, sed non propter hoc dicimus ea dici sic æquivoce : et similiter est in quidditate et diffinitione : ea igitur quae sic proportione ad unum dicuntur ut quidam modi ipsius quocumque modo aliquis velit vocare vel dicere, nihil refert quoad propositam intentionem.
e.m. Palam enim est quocumque modo dicat ea : quia simpliciter quae nihil habet extraneum et prima secundum primum modum dicendi per se diffinitio, et quid erat esse cui diffinitio per se attribuitur, non est nisi substantiarum : diffinitio autem quocumque modo dicta, non solum est substantiarum, sed et aliorum accidentium : sed non est primum et simpliciter diffinitio ipsorum : non enim sequitur de necessitate si ponimus quod hoc est per se, quod hoc sit vera diffinitio quod signat illud idem cum aliqua quacumque diffinitiva ratione : sed oportet quod ipsum significet illud cum quadam ratione, illa videlicet quae est ex talibus, quorum quodlibet dicitur de diffinito secundum primum modum dicendi per se : quia tunc omnia illa actu essentialiter et in recto clauduntur in intellectu diffiniti : non tamen est extenso nomine rationis, sicut patet per ante dicta. Sed hoc oportet non ignorare , quod sive ratio dicatur primo modo, sive extenso nomine, sicut dicitur ratio accidentis : quia non erit diffinitio nisi unum et unius sit nomen. Cum autem omne nomen imponatur ab eo quod primo cadit in intellectu imponentis et significet idipsum, patet quod ubi non unitas intellectus, ibi non est
unius unum nomen. Oportet igitur si debeat unum nomen esse diversorum, quod illa diversa claudantur in intellectu uno et eodem : et hoc non est nisi in primo modo et secundo dicendi per se : oportet igitur quod nomen cui aptatur diffinitio , dicat unum secundum primum modum dicendi per se vel secundum : et quæcumque aliter dicunt unum compositionis vel continuitatis vel colligationis, sub illo uno non sunt diffinibilia : et ideo accidens per accidens cum suo subjecto compositum non est una ratione diffinibile, nisi ipsum accidens per accidens ad accidens per se reducatur primo : et ei tunc unum nomen speciei suæ ponatur, sicut est hoc nomen, simum, vel simitas, et claudum, vel aquilum, et hujusmodi. Et ex hoc patet quod homo albus non est res diffinibilis una ratione, id est, diffinitione, nisi prius ad per se reducatur, utrum videlicet album dicat superficiem ex multo compositam perspicuo, in qua clare diffunditur lumen : et huic nomen unum ponatur quod in se claudat subjectum oblique, et esse accidentis in recto, sicut simitas est nasi concavitas, et hujusmodi. Ex his igitur sic intellectis dicimus unam esse diffinitivam rationem si in altero modorum dicendi per se unius intellectus est, et non propter hoc erit una diffinitio, si est unius quod quocumque modo continuitatis sive colligationis sive alterius compositionis est unum : aut etiam quacumque communicatione ordinis, sicut diximus in prælubitis, sicut diximus poemata Iliaca esse unum poema : sed erit diffinitio una si est unius quoties vere dicitur unum. Unum vero dicitur sicut ens secundum se, aut primo modo, vel secundo dicitur ens dupliciter : hoc quidem enim entium dicit hoc aliquid quod vere est et est substantia : aliud vero signat qualitatem, et aliud quantitatem : et hoc non dicit ens : sed hoc esse alicujus quod clauditur in intellectu ipsius : et hoc modo dicit unum cui respondet diffinitio una. Ex hoc sequitur, quod albi hominis si ad per se subje-
<--- Page Split --->
ctum reducatur, erit quaedam ratio et diffinitio : sed tamen alia est ratio albi et substantiae, sicut alia est ratio substantiae et accidentis. Sic igitur patet qualiter est diffinitio accidentis, et qualiter non : et cum aptatur diffinitio accidentis ex suo genere et ex sua differentia : sicut cum dicimus quod albedo est color disgregativus visus, neque genus, neque differentia est sine intellectu subjecti : eo quod utrumque illorum sit accidens : sed tamen quia differentia refertur ad genus, et est qualitas ipsius, quando in diffinitione accidentis conjunguntur genus et differentia, non intelligitur bis subjectum in illa diffinitione : quia ex hoc quod unum refertur ad aliud ex ambobus, non intelligitur subjectum nisi semel : et ideo non fit in tali diffinitione repetitio nugatoria. Haec igitur a nobis de diffinitione accidentis dicta sint.
CAPUT X.
De solutione erroris .quorumdam qui dicebant accidentium nullam esse diffinitionem, et de differentia accidentis ad speciem veram et differentiam veram.
Habet autem dubitationem ex Antiquorum quorumdam opinione. Si enim quis consideret vere et proprie diffinitionis conditionem, dicet cum quibusdam Antiquis nullam esse diffinitionem ex additione substantiae et accidentis quae sunt diversorum generum naturae : et tunc oritur dubitatio magna, cujusmodi diffinitio erit eorum quae non simpliciter sunt secundum suum intellectum unius generis, sed secundum principia se in esse constituentia, sunt de numero copulatorum, sicut sunt acciden-
tia. Si enim diceretur quod nisi talia habent aliquam quidditatem, minus daretur eis quam habent secundum ea quae prædieta sunt. Adhuc autem cum nihil demonstrari possit nisi per diffinitionem, sequeretur quod si accidentia nullam haberent diffinitionem, quod non possent demonstrari : quod omnino est absurdum. Oportet igitur dicere quod accidentia habeant diffinitionem. Sed si hoc concedatur, ex omnibus quæ præmissa sunt, sequitur quod necesse est palam facere diffiniendo ea ex additione ad suum subjectum. Dico autem gratia exempli subjectum sicut est nasus, et passionem sive per se accidens sicut est concavitas in genere, et sicut est simitas in specie, quorum utrumque est ex duobus dictum : quia utrumque horum accidentium dicit hoc in hoc per se in secundo dicendi per se, et non secundum accidens. Attende tamen quod concavitas est genus simitatis, et non potest esse quod omnino proprium subjectum sit generis et speciei : et ideo cum nasus sit proprium subjectum simitatis, aliquid commune concavitati erit proprium subjectum concavitatis : hoc autem commune est superficies depressa, et superficies depressa non est genus nasi, neque etiam essentialis differentia ipsius : et ideo non habet se omnino ad nasum sicut concavitas se habet ad simum. Et ideo cum dicitur nasus concavus, de intellectu primo concavitatis non est subjectum simitatis proprium. Oportet tamen, sicut diximus, quod utriusque sit aliquod subjectum proprium : et hoc ideo est, quia nec concavitas quæ est genus, neque simitas quæ est species, est passio nasi quæ sit accidens per accidens : sed utrumque est passio secundum se, sive per se accidens : neque accidunt ista sicut album accidit Calliæ, aut sicut accidit homini cui accidit Calliam esse qui est albus, sed sicut accidit masculinum et fæmininum animali, et sicut accidit quantitati æquale, et ut generaliter dicatur, sicut accidunt
<--- Page Split --->
omnia quae secundum se sive per se existunt in aliquibus subjectis. Sed in omnibus his licet subjectum sit de intellectu accidentis, non tamen est de primo intellectu ipsius : et ideo non est essentialis sibi sicut ejusdem nature existens, nec in recto cadit in ratione ejus : et ideo non est in ipso nisi potentia : et sic etiam dimidium claudit in se duplum : et ut generaliter dicatur, omnia quae sine aliis non intelliguntur absolute, cum tamen non sint de primo intellectu ipsorum : concavitas autem cum genus simitatis sit, sicut color genus albedinis, est de primo intellectu ipsius : quia species in suo primo intellectu dicit genus et differentiam : et hoc duo dicit, unum in actu, et duo et separata in potentia : et ideo nunquam potest esse, quod posita specie separetur ab ea generis intellectus et similiter differentiae.
Differentia autem cum in se genus habeat aliquo modo, non habet in se nisi potentia : et genus nihil est de natura differentiae existens 1. Differentia enim non constituitur in esse a genere, sicut neque forma a materia : et ideo genus non ita concluditur in intellectu diferentiae sicut in intellectu speciei : propter quod cum dicitur animal rationale, diffinitio est : quia licet genus sit subjectum, et differentia essentialis qualitas ipsius : tamen quia non est in ipsa sicut aliquid essentiae sua, ideo potest extrahi de ipsa: et quando conjungitur ei in ratione, jam non intelligitur in ipsa : non autem sic est de specie : et ideo cum dicitur animal rationale, dicitur aliquid quod diffiniri potest. Cum autem dicitur animal homo, vel homo animal, non est aliquid quod possit diffiniri : quia propter intellectum generis in specie idem bis in diffinitione dicitur. Adhuc autem cum differentia sit generis sicut subjecti cujus est essentialis qualitas, et accidens quod est propria passio, sit etiam subjecti cujus
est essentialis qualitas sive per se nomen : est tamen idem modus habitudinis differentiae ad genus, et e contra subjecti ad passionem, et e converso : quia differentia cum sit forma substantialis, est essentia non constituta a materia quae significatur per genus, sed potius in esse constituens ipsum secundum actum : et ideo non diffinitur per genus, sicut neque forma per materiam. Sed e converso genus et materia diffiniuntur, non quidem per differentiam vel formam, sed in analogia ad ipsam. Accidens autem per se habet se ad subjectum sicut constitutum in esse per ipsum, et subjectum se habet ad accidens sicut in se completum et causa accidenti in essendo : propter quod accidens neque est ens, neque essentia, nisi ens et essentia ab esse dicta intelligantur : propter quod oportet ipsum per suum proprium subjectum diffiniri : eo quod, sicut jam ante diximus, idem est diffinitivum quod est in esse constitutivum : et eo modo diffinit quo in esse constituit.
Ex omnibus autem inductis hoc est necessarium accipere, quod hoc quod ponitur diffiniri sicut species absoluti esse, in suo primo intellectu claudit diffinientia : nec unquam possunt per aliquam appositionem vel determinationem ita separari ab ipso, quod non sint in intellectu ipsius secundum actum, ita quod diffinitio ipsius tota et ubique ponitur pro nomine ipso : quaecumque autem diffiniuntur non ut species absoluti esse, sed ut accidentia, diffinientia sua non habent de intellectu suo primo : et ideo non actu neque essentialiter continentur in ipsis : et ideo cum apponuntur eis, separantur ab intellectu nominis ipsorum, et tunc non intelliguntur in ipsis : sicut et grammatici dicunt, quod in verbis prime et secunda personae intelligitur determinatum suppositum : eo quod agere et pati substantiae est proprium : et tunc non intelligitur in ipsis quando
<--- Page Split --->
apponitur. Ut si dicam, ego lego, tu legis : quia non est suppositum de primo intellectu rei quae importatur per verbum.
His ita suppositis et distinctis, scitur quod omnia accidentia quae secundum se existunt ex additione dictas habent diffinitiones : talia vero sunt accidentia per se, in quibus sicut diffinienis existit per intellectum nominis aut ratio diffinitiva, si loco nominis ponatur ratio, aut nomen subjecti cujus erat per se passio ipsa, et tale accidens non contingit diffinitiva ratione ostendere separatim per principia unius et ejusdem naturae et generis, sed oportet quod diffiniatur per suum primum et proprium subjectum. Si autem essent quidem accidentia, sed non per se, sed per accidens, sicut album, illa possunt ostendi diffinitive sine subjecto in quo sunt : sicut si diffiniatur album sine homine : sed tamen non possunt diffiniri sine quocumque subjecto : quia accidens per accidens ad accidens per se reducitur, et tunc proprium subjectum diffinitur : unde foemininum quod est accidens per se, sine animali non diffinitur quod est proprium ejus subjectum.
Ex omnibus igitur quae inducta sunt, hic accipitur quod hujusmodi accidentium aut non est quid erat esse et diffinitio : aut si est talium quid erat esse et diffinitio, aliter est quam substantiae, quemadmodum jam saepius dictum est. Dubitatio igitur qua quaerebatur utrum talium est aliqua diffinitio, in partem affirmativam est determinata : quia quaedam est talium accidentium aliqualis diffinitio.
CAPUT XI.
De determinatione erroris aliorum qui dicebant accidentium per se esse diffinitionem veram sicut et substantiae.
Est autem et alia dubitatio de hujus- 1ext. et co 18 modi diffinitionibus, quae contingit ei qui concedit talia accidentia diffinitionem habere. Si enim simus dicatur ab aliquo esse species quae absolute ponitur sub assignato genere, et non dirigi simum ad substantiam sicut ad suum esse et quidditatis constitutivum, tum quidditas simi est quid absolutum ad nihil extra suam dependens essentiam : et sic erit verum ens et vera essentia : et erit hoc dictum ejus qui dicit accidens esse ens, non ex aliqua additione quidditatem habens : tunc enim diffinientia accidens in specie acceptum, essent de intellectu primo accidentis, quae per nullam additionem determinationis possunt separari ab ipso, ita quod in ipso non intelligantur : et secundum hoc sicut non potest dici animal homo congrue, ita non potest dici nasus simus : quia nasus secundum hoc de primo intellectu est simi, sicut genus et differentia sunt de intellectu primo speciei. Si igitur sic loquendo secundum hanc positionem idem est simus nasus et concavus nasus secundum intellectum primum, tunc erit idem simum et concavum : quia concavum est quid simi, sicut in rei veritate est verum : quia concavitas est unum genus simitatis, et est idem ipsi : quia in intellectu ejus clauditur primo. Sed haec opinio dicit quod simum et concavum sunt unius naturae non ex additione dictae : et sic idem in esse unius et ejusdem generis naturae sunt simum et concavum utrumque formaliter acceptum. Si vero hoc est verum,
<--- Page Split --->
sicut probatur per omnia supra dicta, etiam oportet dicere quod hæc species, simus, in quantum est accidens, est concavitas in naso : et cum hoc concedatur, quod diffinitur hoc accidens sicut species absoluti entis et veram habentis diffinitionem : tunc sequitur quod aut non contingit dicere, nasus simus ex appositione unius ad alterum : aut si dicitur, erit nugatio bis idem dictum, ut dicatur, nasus nasus concavus : ostendimus enim jam in præhabitis, quod subjectum est in diffinitione accidentis. Si autem hoc accidens non ut passio, sed ut species absolutri entis accipiatur, tunc subjectum erit in diffinitione ejus sicut de intellectu primo ipsius existens : et sicut tunc non contingit dicere, animal homo, ita non contingit dicere, nasus simus : aut si diceretur, erit nugas ejusdem repetitio : quia cum dico, nasus simus, loco simi quod est nomen speciei, ponam rationem ipsius quæ est nasus concavus : et tunc nasus simus erit idem quod nasus nasus concavus. Secundum hoc igitur nasus simus est nasus nasus concavus. Patet igitur quod est inconveniens dicere, quod in hujus accidentibus sit quid erat esse absoluti entis. Sin autem hoc negatur, sequitur quod infinita sunt quæ nugnado repetuntur in una et eadem et ejusdem ratione : quia cum dico, nasus nasus concavus, constat quod concavus non prædicatur de simo, nisi secundum esse quod habet in naso : et cum sit accidens, iterum dirigit ad superficiem depressam in naso : et tunc iterum cum hoc dicit hæc positio, quod concavitas habet diffinitionem entis absolutam : et ex hoc iterum sequitur, quod subjectum est de primo intellectu ipsius, et tunc diffiniens hoc totum, quod est nasus nasus concavus, dicam nasus nasus nasus in medio depressus : et cum iterum depressus, quod in hac diffinitione ponitur, sit accidens, ut absoluta species diffinita cadit in intellectu primo continendo nasum : et diffiniens iterum hoc totum dicam, nasus nasus nasus nasus curvus : et hoc idem
curvus per eamdem rationem dicet in se primo intellectu continendo nasum, et hoc non stabit unquam. Et hac de causa diximus supra, quod genus cum specie positum, non est quid diffinibile : et quia hoc inconveniens sequitur ex hac positione quæ dicit et accidentia remanere accidentia, et tamen diffinitiones veras habere, sicut habent species substantiæ quæ sub assignato ponuntur genere, palam est quod diffinitio vera non est nisi solius substantiæ.
Nam etsi aliarum categoriarum est dif- 19. finitio, est necesse diffinitionem ex additione esse, ut est diffinitio qualitatis, et diffinitio imparis. Non enim negamus diffinitionem esse accidentis per genus et differentiam suæ coordinationis et sui prædicamenti, sicut diffinitur albedo per colorem disgregativum visus, sicut est diffinitio imparis, quod non diffinitur sine numero, et numerus non diffinitur sine quantitate, et quantitas non diffinitur sine substantia, et diffinitio feminini non est sine animali : sed neque genus neque differentia in talibus sunt, nisi ex additione ad substantiam. Et in his si dicatur quod habent veras et per se dictas diffinitiones, tunc sequitur quod idem bis dicitur nugatorie, sicut et in illis quæ supra dicta sunt, quæ sunt simum et concavum. Si vero hoc quod videlicet sic sequatur nugari, tunc necessario sequitur quod diffinitio non erit eorum quæ secundum esse suum extraneæ naturæ copulata sunt, sicut est numerus, et impar, et alia his similia accidentia. Omnium autem horum solutio vera est, quod sic dubitans obliviscitur et ignorat : quia rationes diffinitivæ talium accidentium non dicuntur certæ ad certitudinem diffinitionum primam. Si enim concedatur quod hujus accidentium sunt termini determinantes ipsorum esse, oportet alterum duorum dicere, quod videlicet altero modo sunt quam substantiæ, aut quemadmodum dictum est prius, quod multipli-
<--- Page Split --->
citer diffinitio dicatur, et similiter multipliciter dicatur quid erat esse cui per se redditur diffinitio : et ideo uno quidem modo nullius accidentis erit diffinitio, prima videlicet et proprie sumpta diffinitione : et hoc modo quid erat esse non inerit alicui nisi substantiae. Alio autem modo, secundario videlicet et ex additione, ita quod diffinitum non sit species absoluta, neque sub genere absoluti et simplicis entis, posita erit diffinitio talium accidentium.
CAPUT XII.
De distinctione diffinitionis et quidditatis, et de vero intellectu quidditatis et diffinitionum accidentis.
Quia igitur est diffinitio ipsius quid erat esse ratio, palam est ex prædictis : in hoc enim differt ratio a quid erat esse : quia quod quid erat esse, dicit naturam cui per se attribuitur diffinitio, et diffinitio dicit hujus naturae explicitam rationem. Palam etiam est ex prædictis, quia quid erat esse, aut solarum est substantiarum, si proprie quid erat esse accipiatur : aut est substantiarum maxime et primum et simpliciter : maxime quidem, quia ipsum est causa quidditatis accidentium : primum autem, quia ipsum est primum cadens in intellectum accidentium : simpliciter vero, quia ipsum non refertur ad naturam alienam. Ad intellectuum autem omnium eorum quae dicta sunt, et ut perfecte distinguatur quidditas accidentis a quidditate substantiarum, attendendum est, quod accidens quando diffinitur, dupliciter potest accipi : aut enim accipitur ut species subjecta, aut ut passio :
et si accipitur ut species subjecta, sic quidem intelligitur substantia in ejus diffinitione, sed non accipitur : et sic dicit Avicenna, quod intellectus accidentis intellectus est absolutus. Si autem accipiatur ut passio, sic substantia et intelligitur et accipitur in ejus diffinitione. Et primo quidem modo diffinitio dicitur a quibusdam principium demonstrationis extra demonstrationem. Secundo autem modo diffinitio accepta est demonstratio positione differens : in tali enim diffinitione accipitur subjectum quod est substantia, et causa accidentis quae est medium : et accidens ipsum quod est prædicatum.
Sunt autem qui negantes diffinitioObjeetilnem esse passionis, aliter objiciunt : cum enim accidens diffinitur ex genere et differentia suae coordinationis, dicunt quod est diffinitio formalis quae datur de accidente prout ipsum est species. Tales autem diffinitiones dialecticae sunt et vana omnes, sicut in principio de Anima dictum est 1. Et si aliquis ad hoc dicat, quod sicut dictum est, etiam in talibus diffinitionibus intelligitur substantia, licet non ponatur expresse quae substantia in esse constituit accidens, quam quidem percipit primus Philosophus, qui de unoquoque annuntiat prout ipsum est, eo quod ipse est doctissimus causarum. Sed dialecticus qui non accipit nisi quod extrinsecus adhaeret rei de signis et iectis, non percipit substantiam quae intelligitur et intrinsecus constituit. Et ideo dialecticus in talibus est vanus : quia per id quod accipit, ad esse accidentis constitutum non devenit. Primus autem Philosophus in eadem diffinitione non est vanus : quia per substantiam quam in accidentis genere et differentia intelligit, provenit ad verum esse accidentis.
Adhuc aliter objicitur de eodem : videtur enim accidens veram habere diffinitionem : quoniam id quod veram habet
<--- Page Split --->
demonstrationem, habet veram causam: et quod habet veram causam, veram habet diffinitionem : quia causa et diffinitio sunt idem. Amplius, sicut dicit Avicenna, accidens duobus modis diffinitur : aut enim diffinitur ut essentiale cujus species est absoluta : eo quod secundum esse non dependet nisi ex suae coordinationis principiis : et sic diffinitur secundum formam. Aut diffinitur secundum esse : et tunc diffinitur ut est passio substantiae : et quando sic diffinitur, diffinitio facit scire causam ipsius : vera autem est diffinitio quae facit scire causam veram : igitur videtur habere diffinitionem. Neutra tamen istarum videtur posse esse medium in demonstratione : quia prima non dicit causam, cum medium demonstrationis debeat esse causa. Si autem videtur data esse per materiam et illa habet medium per quod potest concludi et demonstrari : et sic etiam illa non est medium demonstrationis. Amplius aut accidens diffinitur secundum speciem facta diffinitione, aut secundum materiam : facta autem diffinitione quae est demonstratio positione differens : et jam quidem ostensum est, quod prima non potest esse medium, neque secunda. De tertia autem similiter videtur, quod non possit esse medium : quia illa in se continet omnes demonstrationis terminos : continet enim subjectum quod est extremitas minor : et si illa diffinitio esset medium, tunc minor extremitas esset medium vel pars medii, quod est falsum : cum minor extremitas nihil sit causae : nulla igitur diffinitio ipsius erit medium : et sic videtur nullam habere diffinitionem : quia cum ipsa sit major extremitas, si habet diffinitionem, illa esset diffinitio primi termini, sive majoris extremitatis, ut in Posterioribus dictum est. Forte autem dicet aliquis, quod medium in demonstratione non est diffinitio minoris extremitatis : quia si hoc daretur, in demonstratione semper esset major propositio falsa, et etiam conclusio : et hoc
ideo est, quia minor extremitas est aliquid abstractum : et illius diffinitio cum sit abstracti, est etiam abstracta : et hujus diffinitio non prædicatur de concreto quod est subjectum. Forte autem ad hoc respondebit aliquis, quod si passio secundum quod in abstractione est, poneretur in demonstratione, tunc esset major propositio falsa, et conclusio similiter : non autem sic ponitur : et ideo major est vera, et etiam conclusio : sed hoc est falsum, cum medium in demonstratione sit diffinitio majoris extremitatis. Major autem extremitas secundum sic respondentem est aliquid concretum, de quo non erit vera diffinitio abstracta.
Sed quia haec non multum sunt ad propositum, cum non intendamus hoc demonstrare, sed potius de distinctione diffinitionum et quidditatum, oportet attendere quod in veritate accidens diffinitionem et simpliciter diffinitionem non habet : et licet causa et diffinitio sint idem, eo quod diffinitio datur per causam, tamen diffinitio et causa differunt secundum rationem : et ideo potest alicujus esse causa simpliciter, cujus tamen non est diffinitio simpliciter, sicut demonstrationis in qua demonstratur accidens de subjecto : et in veritate verum est quod accidens dupliciter potest diffiniri, materialiter videlicet et formaliter. Sed diffinitio materialis accidentis sola est quae est medium in demonstratione potissima : diffinitio autem formalis minoris extremitatis potest etiam esse medium in aliqua demonstratione quae simpliciter demonstratio est. Unde notandum, quod tam substantia quam accidens potest demonstrari et formaliter et materialiter : sed diffinitio materialis substantiae potest demonstrari, et habet medium quo demonstretur per diffinitionem formalem sui secundum speciem factam ipsius substantiae, sicut diximus in secundo de Anima, de ipsius animae diffinitionibus. Diffinitio autem secundum speciem data substantiae, potest demon-
<--- Page Split --->
Nota qualistrari demonstratione propter quid diter diffinitio formalis subcente : sed si demonstratur, hoc erit destantie, lisi demornistratio quia. Materialis autem diffisitar per nito accidens cum dicat quid et propter materialem quid, est medium in demonstratione potiter quid, tissima : et ideo demonstrari, hoc est, demonstrandemonstratione concludi non potest. Et demonstrasi dicitur aliquando demonstrari, hoc erit intelligendum sic, quod ex demonstratione potest elici et sciri ; quia scito medio quod est causa, scitur quod illud est diffinitio. Diffinitio autem accidentis secundum speciem facta, concludi potest per demonstrationem, sicut et ipsa passio sive accidens. Adhuc autem diffinitio materialis accidentis duplex est : est enim materialis illa, in qua accipitur subjectum sub nomine proprio subjecti : et est materialis, in qua non solum accipitur subjectum sub nomine subjecti, sed potius ratio subjecti accipitur, et hoc est medium in demonstratione potissima. Attendendum tamen est, quod in mathematicis quae abstracta sunt, et in quibus est demonstratio potissima, in qua omnes termini sunt in rectitudine, subjectum quidem est quid abstractum, sicut linea, vel triangulus : passio autem quae est major extremitas, est quid concretum : et diffinitio materialis quae est medium, est diffinitio accidentis : et ideo non totum medium potest esse materia passionis circa quam est passio, sed aliquid ejus est materia passionis : et ideo medium compositum est, et primum quod in ipso est sicut genus passionis : et hoc significatur in concretione : et quae sequuntur, sunt materia passionis circa quam est passio : et haec materia est necessitas passionis : haec autem sunt formalia subjecti in quantum subjectum est: et ideo diffinitio talis materialis passionis composita est ex eo quod est passionis, et ex eo quod formale est subjectum in quantum est subjectum : quia subjectum per formam suam causa est subjecti : et sic patet quod accidens dicit hoc alicujus, sive hoc in hoc, sicut diximus in praehabitis.
Si autem aliquis dicat, quod sic omnes Objeetio termini cadunt in rectitudine, sicut cum dicta. dicitur nasus simus, et diffinitio simi dicto modo composita sit medium : tunc erit nugatio secundum ea quae supra dicta sunt. Dicemus quod hoc non sequiSolutio. tur : quia non dicimus quod subjectum cadens in diffinitione passionis sit genus, et id quod est naturae accidentalis, sit differentia : et ideo non est de primo intellectu passionis, propter quod non est nugatio. Sed forte contra hoc iterum objecti aliquis sciens, quod si a sit species accidentis diffinita diffinitione formali sive secundum speciem dicta : et sit b genus ejus, et c differentia, eo quod diffinitio secundum speciem data datur per genus et differentiam, cum tam b quam c sint accidentia, neutrum erit sine intellectu subjecti : est autem b de intellectu c, eo quod genus est aliquo modo de intellectu differentiae : ergo subjectum quod est de intellectu b, est etiam de intellectu c, et similiter ipsum simpliciter c in intellectu suo habet subjectum : haec ergo subjecta quae sunt de intellectu c sunt opposita aut in specie, quod esse non potest : quia sic unum non esset de intellectu alterius : aut sunt idem, et tunc idem bis dicitur, et erit nugatio. Sed ad hoc dicendum, quod subjectum b et subjectum c re vera sunt substantiae, et quod in c intelligitur subjectum b : sed illa subjecta se habent ad invicem sicut genus ad differentiam : et ideo est unum determinans alterum, sicut differentia determinat genus. Et ideo subjectum b se habet ad subjectum c sicut primum se habet ad id quod est consequenter, sicut vegetativum se habet ad sensitivum. In talibus autem primum est in secundo in potentia tantum, et non actu : propter quod non accidit idem bis dicere, sicut patet ex superius habitis : talis tamen diffinitio accidentis non propter hoc materialis vocatur : quia illa est ex genere et differentia suae coordinationis : sed potius illa quae dicta sunt prius, ex qua cum formantur tres termini demonstrationis, primus modus di-
<--- Page Split --->
condi per se erit in propositione secunda, et secundus modus dicendi per se erit in prima. Tertius etiam modus dicendi per se, erit in secunda. Et quartus modus diper se erit in conclusione, si replicatur
causa quare primum insit minori extremitati. Tantum igitur dictum sit de differentia diffinitionum accidentis et substantiae, et diffinitionum accidentium ad invicem.
<--- Page Split --->