TRACTATUS III

DE VERO ET FALSO.

CAPUT I.

In quo ostenditur, quod verum et falsum sunt in anima primo, et sunt ens animæ potius quam ens ratum extra animam.

1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1

bilium in quibus non est verum vel falsum. In quibus autem verum et falsum est, jam compositio quaedam intellectuum est. Primo enim componens et dividens inter accepta est intellectus, vel anima apprehensiva per phantasiam et aestimationem : et quod componit et dividit, sicut componi tet dividit, ita enuntia et interpretatur in voce. Et ideo voces earum passionum quae sunt in anima, sunt notae : et ideo verum et falsum quae sunt in enuntiatione, sunt signa veritatis et falsitatis quae sunt in anima. Propter quod dicitur quod veritas est adaequatio rerum et intellectuum : et quia voces etiam sunt signa rerum, ideo iterum in eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa est. Totum vero hoc ens est circa contradictionis partitionem. Contradictio autem est oppositio propositionum, cujus non est medium secundum se : universaliter enim omnis affirmatio in compositione est, negatio autem in distinctione sive divisione : falsum autem hujus entis est participatio oppositionis contradictoriae. Et ex his patet, quod verum hoc in compositione est, quam compositionem non facit nisi intel-

<--- Page Split --->

lectus : quia res ipsae sine complexione sunt, et quaelibet ipsarum non est nisi una. Et cum praedicatur aliquid de aliquo, sive sit essentialis praedictio, sive accidentalis, quoad compositionem ipsam nihil differt : quia utraque compositio est, et aequaliter una sicut alia : et si omne quod scitur, per sua principia sciatur, cum talis compositio principium efficiens habeat intellectum, et subjectum primum, constat quod non terminatur ens talis compositionis nisi per intellectum componentem et dividentem et per intellectum in effectu qui est subjectum ipsius. Adhuc autem, sicut patet ex his quae de universalis natura supra diximus, praedicata enuntiationum et subjecta componuntur et dividuntur prout sunt in lumine intellectus, sicut sunt in forma prima : et finis est aliquo modo forma eadem, in qua intellectus invenit seipsum : et tunc est adeptus seipsum : et tunc omnia hujusmodi entis principia sunt in intellectu, nec per alia entitatis suae principia potest determinari : quia ea quae componuntur omnia, aliam penitus habent entitatem : et sicut diximus in ante habitis, non debent inquiri de rebus alia principia quam quae sunt sibi propria : quia sapientis est, ut in primo hujus sapientiae libro diximus, omnia sicut decet scire 1 : et hoc est in quantum expostulat uniuscujusque natura : et par potestatum est in geometricis probabiliter et ex conjecturis et in rhetoricis disciplinabiliter persuaducere. Et ideo philosophus determinat de vero sicut ipsum se habet : et hoc sufficit, nec est plus requirendum. Amplius falsum licet nihil sit in re, tamen est ens apud intellectum, nec determinatur nisi per eadem principia quae sunt principia veri : quia dividens est intellectus et idem subjicitur eidem. Et quae dividuntur, dividuntur prout sunt in lumine intellectus et ad finem adipisciendi seip-

sum in his. Et hoc subtiliter a nobis probatum est in secundo libro de Intellictu et Intelligibili. Talis igitur determinatio est enti quod est verum, et enti quod est falsum propria : nec per aliam valet determinari essentialitas ipsius : quia tamen ea quae facit intellectus, referuntur ad rem, eo quod sunt principia eadem rei et veri quod est in anima, quamvis non sint eodem modo accepta, ideo verum respectum quemdam dicit et dependentiam ad rem extra : sed tamen esse veri non est nisi in anima. Quomodo autem accidit intellectui simul intelligere res in compositione existentes, sive etiam in oppositione aut separatim, sicut sunt ea quae sunt sine complexione vel oppositione, alius sermo habet determinare : quia hoc spectat ad scientiam tertii libri de Anima 2, ubi locuti sumus quod intelligentia indivisibilium est in his in quibus non est verum vel falsum : ubi autem verum et falsum est, inde compositio quaedam intellectuum est : et incomplexa non collata ad invicem, sicut dixit Empedocles, sunt sicut multorum capita germanorum sine cervice, quae postea lite et amicitia complexa et composita vel divisa sunt per intellectum purum et immixtum, sicut dicit Anaxagoras : ideo quando componit germana, est compositio vera : et quando dividit litigantia, vera est divisio : et si componit litigantia, et dividit germana, sunt compositio et divisio falsa. Sic igitur cum ea quae componuntur in lumine sint intellectus, et componens sit ipse intellectus, et subjectum sit intellectus, et finis sit intellectus adeptio, constat quod iterum primo non est nisi in intellectu.

Cum autem opposita componit, non sunt opposita nisi in materia extra animam : ostendimus enim in his quae de anima et intellectu et intelligibili disputata sunt, [quod formae rerum per hoc habent esse in anima, quod sunt lumen

Nota quaformae 1° rum prorsu sunt in 2°° ma, non 1° bent contirium.

2 III de Anima, tex. et com. 26 et infra.

<--- Page Split --->

quoddam intelligentiae agentis, et secundum quod sunt tale lumen, non habent oppositum : sicut etiam in scientia de Sensu et sensato diximus, quod colores secundum esse spirituale quod habent in perspicuo, non habent oppositum, et in quolibet uno puncto medii perspicui possunt inesse secundum esse spirituale albedo et nigredo : quia aliter per idem spatium undique non viderentur album et nigrum ab e regione contra se aspicientibus. Et secundum Democritum qui dixit lumen corpus esse subtile quod est defluxus continuus luminosi corporis in perspicuum pervium et determinatum, est hujus exemplum, quod cum radii diversorum luminarium Solis et Jovis et aliorum defluant in medium in oppositis virtutibus, tamen simul sunt in quolibet puncto perspicui inconfusi et impermixti, propter esse spirituale quod habent.

Sic igitur simul et separatim complectendo et sine complexione plura et opposita accipit intellectus. Dico autem simul et separatim quasi acceptio sua non sit deinde, ita quod sit unius primo et alterius postea, sed plura complexa sunt unum quid compositum per intellectum, et uniente compositione fiunt unum : falsum enim et verum non sunt in rebus sicut bonum et malum. Ostendimus enim in fine primi Physicorum, quod prima principia entis mobilis sunt bonum et malum : quia forma est sicut divinum et bonum et optimum, in quod est materiae appetitus : privatio autem non machinatur nisi ad maleficium ab aliquo procedente intellectu : et cum hoc sint entis principia, oportet ipsa esse in rebus : verum autem et falsum non sunt nisi in mente. Falsum autem plus est in mente quam verum : quia falso in re extra nihil correspondet, propter quod relatum ad rem est non ens : vero autem aliquid correspondet per modum causae, sicut supra diximus. Et haec dicimus de vero et falso, quae sunt compositionis et divisionis . Circa simplicia enim, hoc est, incomplexa, et circa quid est quod dicit diffinitio, est

verum, sicut in quinto libro hujus sapientiae supra distinximus, quod non est in mente, sed in re ipsa extra mentem accepta. Ens ergo verum et falsum sunt separata a rebus et sunt in anima : et supra quidem, ubi diximus de universali, diximus quaedam de hujusmodi separatis : cum subtilitate autem omnia quaecumque speculari oportet de hujusmodi ente separato, et circa non ens separatum quod tali enti opponitur, posterius erit perscrutandum infra in libri hujus sapientiae duodecimo et decimo tertio, ubi omnes diversitates opinionum circa tale ens existentium inducemus , et quid veritatis habeant ostendemus.

CAPUT II.

In quo ostenditur, quod hujusmodi ens est relinquendum, sicut et ens per accidens : eo quod non est in aliquo genere entium, nec aliter quam modo dictum est potest determinari.

Quoniam autem, sicut jam patet, comText.et com. plexio hujus quod determinat verum, et divisio est in mente, et non in rebus extra, manifestum est quod hoc quod ita est ens, habet diversam entitatem ab aliis qua proprie ens sunt extra animam habentia esse : aliquis enim in tali ente mente copulat, aut dividit id quid est quid cum aliquo, aut quale quid, aut quantitatem, aut aliud praedicamentum cum aliquo, si quod tamen aliud ab his vere praedicamentum inveniatur, eo quod omnia alia potius sunt compositiones et respectus entis quam entia quaedam : sed tamen hoc non est ad propositum. Sed hoc constat cum mens copulet ea qua vel sunt in uno et eodem praedicamento, sive ea qua sunt in diversis, ipsa compositio et divisio non est in aliquo pradi-

<--- Page Split --->

camento. Si enim componit vel dividit ea quae sunt in uno et eodem genere, compositio et divisio non sunt in eodem genere : quia omnia quae sunt in genere, sunt aut genera, aut species, aut individua, aut principia eorum quae sunt in genere, sicut potentia et actus. Cum autem componit et dividit ea quae sunt in diversis generibus, tunc magis est clarum quod compositio et divisio non sunt in genere : sed singulum incomplexorum est in aliquo genere entis. Igitur cum quaeruntur entis genera et partes, praetermittendum est accidens per accidens, sicut supra diximus, quod non est in aliquo genere entis. Et est praetermittendum etiam verum quod est sicut ens : quia, sicut jam ostendimus, illud etiam quod non est in aliquo genere entis, et accidentis quidem causa est indefinita et

incerta, sicut ostendimus superius : hujus autem, veri videlicet, causa est mentis aliqua passio : et utraque istarum causarum est circa genus entis, quod reliquum est et extraneum ab eo quod est vere ens in aliquo genere entis determinato existens. Et ideo neutrum istorum entium ostendit aliquid determinatum extra in rebus ratam entitatem habentibus : neutrum enim horum aliquam habet unam entis naturam. Praetermittantur igitur ista entia : perscrutanda enim sunt principia et causae illius entis quod vere est ens in quantum est ens : hoc enim est in genere aliquo entis. Palam autem est ex his quae sunt determinata in quinto libro, ubi distinximus quot modis unumquodque dicitur, quod ens ipsum quod vere est, multipliciter dicitur.

<--- Page Split --->