TRACTATUS II
DE EO QUOD ACCIDIT PER ACCIDENS.
CAPUT I.
Quod de eo quod accidit per accidens, non est aliqualiter speculatio practica vel theorica.
Text. et com.
Ens diminutur dupliciter dicitur.
Quomodo autem ens simpliciter et absolute acceptum prout ipsum est principium, dicitur multipliciter, sicut in quinto superiori libro est determinatum. Dicitur enim ens secundum accidens, et ens per se. Et secundum accidens quidem dicitur ens diminutum. Ens enim diminutum dicitur dupliciter: quoniam id quod casus est entis, eo quod cadit a principiis entitatis, dicitur per accidens esse secundum suum nomen. Dicitur etiam ens diminutum, quod habet esse in anima, quod accidit omni enti: et hoc est verum, cujus oppositum non ens est quasi falsum. De his erit dicendum in libro hoc: prius enim de ente diminuto rationem entis habente dicendum est, ut illo expedito tracatibus entis veri cum subtilitate possumus intendere. Sicut ergo dictum est,
ens communiter acceptum multipliciter accipitur. Uno quidem modo ens dicitur per accidens et diminutum, sive sit in re, sive in anima. Secundo autem modo dicitur ens per se, quod habet entis principia. Et hoc dividitur secundum figuras categoriae: quoddam enim dicit quid et significat quid, quoddam autem significat quale, et quoddam quantum, et quoddam ubi, et quoddam quando, et alia significat ad aliquid secundum hunc modum. Amplius praeter ea quae dicta sunt omnia, dicitur ens per se de potentia ente, et de actu ente, sicut ante in entis divisione dictum est. Quoniam igitur ens sic multipliciter dicitur, primum in hoc libro dicendum est de eo quod est secundum accidens.
Hoc autem et primo de hoc ente secundum accidens est notandum, quia nulla omnino circa tale ens potest esse speculatio certa: non enim hic loquimur de ipsius accidentis natura in se considerata, quae in genere est ordinabilis, sed potius de eo quod accidit substantiae per accidens: hoc enim principia suae essentialitatis non habet: et cum unumquodque de quo est speculatio, terminetur per principia sui esse et non aliter, sequitur necessario de ente per accidens non esse
<--- Page Split --->
aliquam certam speculationem. Signum autem hujus est, quia nulla scientia studiosa est de tali accidente, sive sit practica, sive theorica: studium enim nullus artificum impendit ad determinandum hujusmodi accidens. Et hoc quidem patet primum in potentiis sive artibus: ille enim qui facit domum, non studet ut faciat eam ad quaecumque quae possunt accidere domui factae. Talia enim quae possunt factae accidere domui, sunt infinita: accidit enim domui domum esse quibusdam voluptuosam, quibusdam autem nocivam, quibusdam vero utilem ad lucrum, et aliis inutilem, et quibusdam faustam, aliis autem infaustam: et sic de aliis ad quae artifex cum studio non potest intendere. Nihil enim prohibet factam jam domum esse diversam per accidens ab omnibus ut si dicam existentibus domibus: et horum accidentium nulli penitus est aedificativa sive aedificabilis ipsa practica sive ars operativa. Patet igitur quod de practicarum nulla cum studio intendit ad hujusmodi accidens per accidens. Eodem vero modo patet quod nec theoricarum aliqua intendit cum studio ad tale per accidens: geometer enim non speculatur hujusmodi accidentia, utrum accidunt figuris quas considerat, vel non. Non enim speculatur si diversum est trigonum et trigonum, per hujusmodi accidens, ut scilicet unum sit album, et alterum calidum, vel utrum ligneum, vel ferreum trigonum habeat diversitatem ab eo quod est habere tres aequales duobus rectis: quia forte materialis trigonus habet duobus rectis tres angulos majores vel forte minores: et hoc accidit ei in quantum est in sensibili materia: et ad hoc non studet geometer, eo quod ipse non demonstrat nisi de triangulo imaginario: et talis omnis triangulus rectilineus habet tres angulos aequales duobus rectis. Patet igitur ex dictis, quod nec theoricarum aliqua cum studio intendit ad hujusmodi accidentia.
CAPUT II.
Quod accidens secundum aliquem modum est non ens, et ideo non est perfecte scibile.
Hoc autem rationabiliter concidit cum Text. et com 4. in fine ipsa natura talis accidentis: accidens enim In fine. entis non habet rationem perfectam nisi nomine solum, et non habet esse verum entis. Si enim accidens secundum sui nominis accipiatur rationem, tunc est ordinabile in figura praedicamenti, et terminatum proprii generis principiis: et hoc modo est ens secundum se. Si autem accidens per accidens secundum suum esse accipiatur, non causatur nisi ab eo quod est raro, et hoc non est entis principium, sed potius defectus principii entis: principium enim entis aut est secundum semper, aut est secundum frequenter: et quod nec semper nec frequenter est, raro est et per accidens. Unde patet quod accidens secundum suum nomen casum dicit ab entis principio, et determinatur per negotiationem ejus quod est semper et frequenter esse. Unde etiam Plato modo quodam non male ordinavit sophisticam circa non ens. Sophisticarum enim rationes maxime sunt circa accidens sermoni vel rei. Et hujus quidem exemplum est, sicut si dicatur utrum idem sit vel diversum musicum et grammaticum, et musicus et Coriscus. Dico autem idem quod essentialiter est idem. Si enim sic idem sit musicus et Coriscus, tunc quidquid accidit uni, accidit et alteri: accidit autem Corisco cognosci: cognosci igitur accidit et musico: non sequitur, igitur musicus per essentiam est Coriscus. Et sic est musicum casus ab essentialitate Corisci. Si quis enim cognoscat Coriscum secundum omnem essentiam Coriscitatis,
<--- Page Split --->
non propter hoc cognoscit musicum. Cadit igitur ab entitate Corisci hujusmodi accidens. Similiter autem est in aliis omnibus. Aliud autem exemplum hujus est, si omne quod vere est, et non semper fuit, factum est: ergo si aliquis musicus ens grammaticus est factus, vel grammaticus ens musicus est factus, non autem fuit: et similiter est in aliis quaecumque aliae rationum sophisticarum sunt tales. Non enim sequitur, si grammaticus est factus, quod non ante fuit simpliciter: sed quod non ante fuit grammaticus: grammaticum igitur esse vel fieri nihil est essentiae esse vel fieri: est igitur casus ab essentialitate: videtur enim accidens propinquum quid non enti. Et hoc quidem palam est ex hujusmodi rationibus quales inductae sunt: quod enim est in aliquo vere existentium modo, illius est generatio, et habet determinata principia suae generationis: et eorum quaecumque talia sunt, est vera corruptio per ea quae contraria sunt generantibus: eorum vero quae sunt secundum accidens, quod per accidens est accidens, non est generatio vel corruptio, quae determinata habeat generationis vel corruptionis principia: igitur id quod est secundum accidens, non est aliquid vere entium secundum quod est hujus. Cum igitur unumquodque ex eisdem principiis sit et sciatur, patet quod sicut accidens per accidens non habet entitatis principia, ita non habet principia per quae sciri possit. Non igitur de accidente est aliqua scientia studiosa.
CAPUT III.
De principio et causa ejus quod fit secundum accidens per accidens.
Text. et com. Oportet tamen nos loqui de accidente aliquid amplius quam dictum est, in
quantum loqui contingit in ejus natura quae est valde indeterminata. Oportet igitur nos determinare primo propter quam causam est hujusmodi accidens: hoc enim habito simul cum illo, palam erit quare de ipso non est aliqua scientia certa. Investigantes igitur causam et naturam hujus accidentis, dicimus quod in universitate entium quaedam videntur similiter se habentia et ex necessitate secundum quod necessarium est quod impossibile est aliter se habere in substantia et operatione propter suae naturae ordinem et necessitatem: talia enim non sunt dicta necessaria secundum vim vel violentiam: quia, sicut in ante habitis in quinto libro diximus, in talibus nihil fieri potest secundum violentiam: sed sunt necessaria primo modo dicta necessitate, eo quod non contingit aliter se habere, sicut sunt causa prima, et intelligentiarum et cœelorum ordines: et hoc sunt in quibus non est materia: aut si est in quibusdam eorum, tunc sunt illa ex materia sua tota: et ideo nihil de ipsis remanet in potentia, nisi forte ad ubi, et exit hoc continue ad actum regulariter, et de necessitate: propter quod nihil contingens radicari potest in illis: haec enim eo quod uno modo se habent, regula sunt omnium aliorum. Alia vero quae sub istis regulantur, ex necessitate quidem non sunt, sed quasi secundum magis sive ut in pluribus: et in his est materia non tota intra: haec enim sunt frequenter et possunt non esse: et utrumque istorum, id videlicet quod est semper, et id quod est frequenter, dicuntur secundum causam efficientem. Est autem contingens Contingens ad utrumli ad utrumlibet: et hoc dicitur secundum bet esse slum secuncausam materialem 1. Et ideo id in ordidum causam materialem.
<--- Page Split --->
radicatur accidens raro causatum a duahus negationibus cum casu vel fortuna, sicut in ultima parte quinti libri dictum est. Quod enim nec semper nec frequenter est, cum potentia ad esse, hoc est per accidens, quod raro accidit : et quod est frequenter secundum causam efficientem, nihil prohibet esse principium et causam materialem ejus quod est raro, licet frequenter et raro esse sint oppositos habentia modos. Quod enim nec semper fit, nec quasi secundum magis fit, sive ut in pluribus, hoc dicimus esse secundum accidens : sicut cum in terra minoris latitudinis quam est quantum clima, non sit calor in vere, sed potius frigus hyemale et glaciale : hoc enim accidere dicimus : sed quod cauma sit in vere in talibus terris, non dicimus esse secundum accidens : hoc enim quod frigus sit verno tempore, nec est quod semper fit, neque secundum magis sive in pluribus, sed quod raro. Aliud vero quod cauma sit, est non raro, sive frequenter. Similiter autem hominem album esse dicimus secundum accidens praecipue in terris parvae latitudinis : hoc enim neque semper fit, neque ut in pluribus : hominem vero esse animal, non dicimus secundum accidens : quia animal est in hominis ratione. Ædificatorem vero sanitatem facere, dicimus secundum accidens : quia non convenit hoc ædificatori facere, sed medico quando ædificatorem contingit esse medicum. Et opsopius sive coquus cujus est saporatum quid in pulmentis conjectare, aliquando facit aliquid in cibis salubre : sed non facit hoc secundum artem opposoticam sive coquinariam. Et ideo dicimus quod hoc accidit : et est aliquis modus, quia facit salubre contingenter, simpliciter non facit : quia si simpliciter faceret secundum artem coquinandi, faceret et semper vel frequenter, omnis coquus hoc faceret : aliorum enim quæ videlicet frequenter fiunt, sunt aliquando aliæ quædam potentiæ practicæ : horum vero quæ dicto modo sunt per accidens, nulla est ars operativa neque
aliqua potentia. Dico autem potentiam facultatem et habitum ordinatum ratione non necessaria, qui est habitus non firmus, sed adhuc quasi tremens inter opposita, sicut est habitus opinativus : neque enim talem potentiam practicam cum ratione potest habere id quod est per accidens, licet ille habitus multum habeat potentiae in eo quod est ad opposita propter sui imperfectionem. Et hujus causa est, quia eorum quæ sunt secundum accidens, aut facta sunt secundum accidens, causa est secundum accidens, quæ causa est casus vel fortuna radicata vel principiata in potentia ejus quod fit frequenter, sicut diximus prius : et ideo fit quandoque quidem.
Non enim omnia sunt ex necessitate et semper aut existentia aut facta, sed plurima fiunt secundum magis : et ideo necesse est id quod est secundum accidens, neque semper fit, neque secundum magis, sive in pluribus, sicut dicimus musicum esse album : quia tamen aliquando fit, licet raro fiat, tamen oportet quod secundum accidens fiat : et si sic non diceretur, tunc oporteret quod omnia fierent ex necessitate : quia si non aliquid raro, oportet quod nihil fiat frequenter, in quo radicatur id quod fit raro : et tunc sequitur quod si nihil fit raro, quod nihil fiat nisi semper et ex necessitate : quia si aliquid fiat frequenter, habebit potentiam ad non esse : et quod habet potentiam ad non esse, aliquando impedietur ab eo quod est frequenter : et tunc incidet id quod fit raro. Talia enim proprie incidentes habent causas, quæ raro fiunt. Propter quod etiam materia eorum quæ frequenter fiunt, erit causa contingens quando fit in ea aliquid præter id quod est secundum magis sive in pluribus. Oportet igitur ejus quod est secundum accidens principia sumere ex tribus negationibus, quærendo utrum nihil est secundum accidens. Et oportet dicere quod non est nihil, neque semper, neque secundum magis, sive ut in pluribus. Impossibile enim est id quod est secundum
<--- Page Split --->
accidens aliquid eorum esse. Est igitur quodlibet eveniens praeter haec tria secundum accidens. Sed utrumque horum est aliquo modo secundum magis : quia illud est frequenter secundum modum moventis et efficientis, et est raro secundum potentiam materiae : quod autem est semper, nulli talium est principium et causa : quia sicut dicimus, nihil est in eo in potentia quae respiciat ad non esse. Si autem quaedam sint sempiterna, de his posterius in hac sapientia perscrutandum est.
tum habet, et ut in pluribus : quod autem praeter hoc est non frequenter existens, non habebit principium quod fit aliquando et alicubi : quia per casum est aliquando et alicubi, et casus accipi non potest cum sit indeterminatum : sed neomenia accipitur per artem, sive lunae nova incensio, eo quod neomeniae secundum ordinem sua causae semper sunt, et secundum actum sunt secundum magis et frequenter : accidens autem de quo hic loquimur, est praeter utraque haec. Dictum est igitur a nobis quid est accidens, et propter quam causam est, et quia de ipso nulla potest esse scientia.
CAPUT IV.
CAPUT V.
Quod de eo quod est per accidens non sit scientia.
Text. et com. 6.
Quia vero scientia non est accidentis, palam est ex inductis. Scientia namque omnis aut est ejus quod est semper, aut ejus quod est frequenter sive secundum magis. Si enim omne quod scitur, per sua principia et causas scitur : et id quod non habet hujusmodi principia, simpliciter quidem non scitur, sed modus quo scitur, est modus quasi privationis : per hoc enim scitur quod non nihil est, neque semper, neque frequenter existens : et sic non simpliciter reducitur ad nihil : sed in hoc quod aliquid est, caret principio et causa secundum veram rationem causa et principii. Tale autem et taliter ens nemo potest addiscere apud se, neque potest alium docere. Si quis enim alterum istorum debeat facere, oportet quod diffiniat hoc quod discit vel docet, aut per semper, aut per frequenter. Alia enim si secundum esse accipiantur, principia determinantia se non habent, eo quod universalia accipi non possunt, sicut accipit medicus mellaratum utile esse febricitanti secundum magis : hoc exper-
Quod non omnia fiunt ex necessitate, quia quaedam fiunt per accidens. Si negatur quaedam fieri per accidens, tunc sequitur omnia ex necessitate fieri.
Quia vero principia et causae hujus acText. et com. 7. cidentis sunt ea quae sunt genita quidem et corruptibilia, eo quod sunt frequenter, manifestum est quod haec sunt causae hujus accidentis quando sunt absque generatione et corruptione naturali, ita quod ulterius non generant neque corrumpunt secundum ordinem illum quo pendent ea quae sunt frequenter ex his quae sunt semper. Diximus enim quod quando id quod est frequenter, impeditur a cursu suo et ordine exitus de potentia ad actum, tunc inducitur casus. Manifestum est igitur, quod licet principia et causae hujus accidentis sint genita et corruptibilia, quod tamen non necessario secundum ordinem eumdem generant et corrumpunt, et generantur et corrumpuntur secundum infinitam successionem ex praeterito vel in futurum : possunt enim impediri ex materiae inaequalitate, vel ex
<--- Page Split --->
alia causa : et tunc incidet id quod est raro, sive casus, et id quod est per accidens.
Si autem aliquis his contradicens hoc non concedat, sed omnia dicat cursu ordinato sibi succedere, et unum esse ex alio ex necessitate in omne futurum et ex omni praeterito, tunc sequitur quod omnia erunt ex necessitate. Si enim facti et corrupti non ponatur aliqua secundum accidens causa, sed omnia causam hahent essentialem et necessariam : tunc oportet quod omnia fiant, et facta sunt ex necessitate. Quæramus enim de aliquo futuro dicentes, utrum erit hoc, aut non? Si igitur nulla sit causa nisi necessaria et per essentiam dicta, cum hac posita ponitur effectus, et destructa destruitur : si est hoc quod est causa, necessario fit hoc quod est effectus : sin autem non est illud quod est causa, tunc non fit hoc quod est effectus. Hoc autem quod est, causa est, vel factum est, si aliud quod est causa ejus anterior est, vel factum est : et ita manifestum est, quia si semper auferatur tempus tempori infinito in quo est decursus mediarum causarum inter primum et ultimum, deveniet usque ad aliquod nunc præsens, in quo erit necessario generatum id de quo quæsitum est. Et hujus exemplum est quod quæramus, utrum Socrates moriturus sit in infirmitate naturali, vel violenta morte ? quia in hoc non est differentia quantum ad præsentem intentionem. Et dicemus quod secundum prædicta morietur de necessitate in hora futura aliqua determinata, quia dicemus quod prima causa mortis suæ est necessaria : et hanc dicemus esse si exit ab æqualitate animæ et corporis : exit autem ab æqualitate, si aliud quid faciat hoc quod est exiturus ab æqualitate : et hoc iterum erit si causa ejus necessaria fuerit : et sic decurrendo a prima causa usque ad ultimum effectum, necessario ex prima causa posita concluditur effectus ultimus, qui est in aliquo nunc determinato : et sic omnia erunt de necessitate : et sic etiam conclu-
ditur ex præsenti in præteritum, quod factorum aliquid fuit ex necessitate factum, et nihil contingenter sive per accidens. Et hujusmodi exemplum est, ac si dicamus quod hic infirmus necessario sitit : sitit enim necessario si comedit sitim facientia, quæ sunt calida sicca : sed comedere sitim facientia ponitur ex necessitate, si est : aut ponitur ex necessitate non esse, si non est secundum superius inductam hypothesis. Igitur iste aut ex necessitate morietur, aut ex necessitate non morietur : quia calida similia complexioni suæ comedit : et si hoc comedit, sitivit, et vinum bibit : et si vinum bibit, febrim accendit, vel rixatus fuit : et sic necessario infirmitate vel occasione mortuus est : positum autem est primum esse necessarium : et unumquodque mediorum positum est esse necessarium supposito priori quod ponitur esse causa sua essentialis et necessaria : ergo et ultimum est necessarium.
Similiter autem sequitur inconvenientis si aliquis in tali processu procedat supersiliendo de effectu ad causam de præsenti in præteritum : eadem enim est ratio consecutionis secundum præinductam hypothesis. Jam enim est hoc quod dicitur ex necessitate esse in aliquo suo principio facto in præterito, quod fuit etiam necessarium. Tale enim dico factum præteritum ex necessitate: unde per consequentiam necessariam erunt futura. Sicut si dicamus necessario mori eum qui vivit : eo quod jam in præterito aliquid necessarium factum est, propter quod ex necessitate non moritur : et hoc est sicut si dicamus necessario mori : quoniam contraria se invicem compositum dissolventia sunt in eodem corpore : sed licet contraria sint in eodem, non tamen mors inducitur sine infirmitate aut violentia : et ideo si contraria insunt, necessario ponitur fore infirmitas : et si infirmitas insit, tunc morietur. Palam ergo est, quod omne præsens supersiliendo a posteriori in anterius, vadit usque ad aliquod primum principium, et illud
<--- Page Split --->
principium non vadit ad aliud ante ipsum : et si illud erit necessarium, erunt omnia necessaria, et sequitur nihil fieri per accidens. Dico autem hoc necessarium, non id quod est suppositionis et consequentiae, sed illud quod est necessarium absolute et necessitatem habet consequentis. Cum autem hoc sit inconveniens, oportet dicere quod causa eorum quae fiunt per accidens, sit illud quodcumque evenit per accidens et contingenter, et quod causa generationis ejus quod est hujusmodi, per se nulla sit omnino, sed casus et fortuna sunt ejus causa, et istae sunt causa per accidens.
Sed si quaeratur ad quale principium, et ad qualem causam fiat talis avaywyti sive supersiliens reductio, maxime perscrutandum est ad quam deveniat causam primam, utrum videlicet illa sit materia, aut finalis quae est cujus causa fit quidquid fit, aut deveniat ad causam moventem? Diximus quod radicatur in materia eorum quae frequenter fiunt sicut in subjecto : et causa ejus est movens secundum casum vel fortunam, et est in his quae fiunt propter aliquid, sicut subtiliter determinatum est a nobis in II Physicorum : et sive deductio fiat in praeteritum, sive in futurum, nulla est deductio : quia talia accidentia, sicut est sitis, mors, et hujusmodi, non eveniunt ex una causa, sed ex multis possunt evenire quae causaliter inducuntur, sicut cuilibet etiam per parvam facile est videre considerationem.
CAPUT VI.
Et est digressio declarans quod omnia reducuntur in causam unam, et quantum accidens per accidens est in rebus.
Dubitabit autem aliquis, ex prædictis dubitationis sumens rationem, utrum
omnium entium universitas reducibilis sit ad principium universitatis idem et unum. Si autem omnia reducuntur ad unum universitatis principium, hoc non erit nisi intellectus divinus activus omnium : et cum ille sit causa uno modo existens et ordinata, videntur omnia esse ex principio uno et ordinato : ergo et ea quae sunt per accidens, sunt ab hujusmodi principio : et sic eorum quae fiunt per accidens, causa prima non est per accidens : et hoc est contra prædicta. Si autem non omnium sit causa una, tunc sequitur quod ordo universitatis non est ad unum : et ex hoc sequitur quod plura sint universitatis principia et plura universa, quae ambo sunt absurda. Si autem universitatis principium est unum, tunc quaeritur unde provenit diversitas causarum eorum quae fiunt semper, et eorum quae fiunt frequenter, et eorum quae fiunt raro.
Hæc autem et hujusmodi non est difficile solvere : absque omni enim dubitatione tenendum est, quod universitatis principium est unum : et hoc est intellectus divinus, qui per suam scientiam quae tamen scientia est idem ipsi, est causa omnium quae sunt prima, et uno modo se habens ad omnia : et est causa ordinis omnium eorum quae sunt : quia ipse est qui facit causata et distribuit et ordinat ea, sicut una ars est in semine hominis, quae facit et distribuit et ordinat omnia corporis membra, sicut nos in ultima hujus sapientiae parte sumus ostensuri. Quod autem dicimus, quod ea quae fiunt raro et fiunt per accidens non reducuntur nisi ad causam per accidens, intelleximus de causa proxima, et non de causa prima in qua stat reductio omnium. Jam enim ostensum est quod id quod est frequenter per suam naturam, est principium ejus quod est raro. Reducitur etiam ad causam vere moven tem, licet accidat illi : quia fodiens sepulcrum vere operatur ad inveniendum thesaurum, licet non operatur ad hoc in quantum est sepulcrum fodiens, sed in
<--- Page Split --->
quantum fodit in loco thesauri : sicut etiam reducitur ad eam quae vere est causa finalis, licet accidat etiam illi : quia nisi fodiens etiam intenderet fodere sepulcrum, non foderet : unde patet quod propter aliquid fodit et non vane fodit : et sic fodienti invenire thesaurum accidit: et ideo dicitur per accidens evenire. Id autem quod est frequenter, reducitur ad semper in quantum reducendo materiam semper influit esse divinum per generationem et corruptionem : esse enim divinum influit motor, sed motus incorruptus praeparat materiam. Quamvis autem intellectus divinus uno modo se habeat, et immaterialiter et intemporaliter et simpliciter et immobiliter, tamen materia eorum quae fiunt frequenter, percipit bonitates suas multipliciter et materialiter et temporaliter et composite et mobiliter : et hoc est ideo, quia intellectus divinus non tollit possibilitatem a materia : et ideo licet in ipso omnia sint immobiliter, tamen in materia fiunt contingenter. Et hujus exemplum est in anima, quae sicut ars est in semine, in qua sunt omnia quae fiunt in materia membrorum unite et simpliciter et immaterialiter et immobiliter, et in oppositis modis fiunt in materia membrorum.
Et sic patet quod injuste Averroes 1 reprehendit eos qui dicunt omnia procedere ab intellectu activo sicut a tabula inscripta formis omnium : quamquam exemplum de tabula non satis conveniens sit activo intellectui, sed de possibili intellectu posset habere aliquid convenientiae, sicut nos tam in libro tertio de Anima quam in libro de Intellectu et Intelligibili ostendimus. Verissime autem scimus quod omnis forma quae est in prima materia in potentia, est secundum rationem in intellectu causae primae : et ideo a Platone dictus est esse mundus archetypus. Scimus etiam quod
intellectus divinus causando secundum effectum, stat in ultimo causato. Nec dubitamus quin omne quod est in aliquo, sit in ipso secundum potestatem ejus in quo est : et ideo quae in intellectu primo sunt simpliciter et immaterialiter et intemporaliter et immobiliter et uno modo, omnibus contrariis dispositionibus sunt in materia : propter quod non sequitur, quod si intellectus primus sit hujusmodi immobiliter et certe, quod ista eveniant immobiliter et certitudinaliter : quia intellectus divinus non tollit a materia nec a causis secundis dispositiones suas proprias : et quando res eveniunt, tunc sunt in causis mediis et in materia, et secundum potestates illorum eveniunt et non secundum potestatem primae causae. Sic igitur patet quod omnia reducuntur per 8vavryrVv ad causam primam : et cum casus et fortuna et accidens de quo loquimur, verissime est in rebus. Non autem ad causam accidentalem reduci possunt omnia, eo quod ante quodlibet per accidens est id quod est per se : nec possunt reduci ad id quod est frequenter, cum hoc indigeat causa propter hoc quod est in potentia : et omne quod est in potentia, indiget eo quod est in actu per quod educitur de potentia. Oportet igitur quod reducantur omnia ad id quod est semper et ubique, uno modo et simplex actus existens, quod agendo per scientiam intellectus largitur formam, et motu corporis incorruptibilis continue advehit materiam suscipientem : et ideo motus talis dicitur esse tanquam vita quaedam existentibus omnibus 2. Est autem non praetereundum, quod cum accidens de quo loquimur secundum esse sit accipiendum, sicut jam ante diximus, non cadit in aliquo genere uno, sicut patet in omnibus exemplis praeinductis : quia Socratem esse album, vel musicum esse album, vel in-
<--- Page Split --->
ventum ex fossura esse thesaurum, et hujus alia omnia sunt in multis generibus : et hoc contingit propter naturae suae indeterminabilitatem quando secundum esse accipitur : et ideo contingit
etiam quod ad causam unam reduci non potest hujusmodi accidens. Haec igitur et tanta de accidente per accidens dicta sint a nobis.
<--- Page Split --->