TRACTATUS I
DE INQUISITIONE PROPRIA PRIME PHILOSOPHIAE, ET DE MODO DIFFINITIONIS QUO UTITUR.
CAPUT I.
Quæ sit inquisitio ipsius propria.
- Omnibus jam determinatis quae sapientiae huic praeambula esse videntur, nunc inquirere oportet de ente et partibus entis secundum ordinem : et cum prima divisio entis sit in substantiam et accidens, et accidens proprie sit demonstrabile de substantia, eo quod accidens solum diffinitionem propriissime accipiendo, diffinitionem habet a demonstratione potentiae
differentem, oportet quod id quod primo quaeritur sit accidens. Substantia autem consequenter alium modum habebit cognitionis. In ista enim sapientia quaeruntur principia et causae verae entium. Vera autem entia sunt, quae sunt ex principiis substantiae composita : et talia entia pendent secundum esse ex principiis et causis sui esse : et ideo entia vere secundum quod sunt entia, sciuntur ex.inquisitione principiorum et causarum : in praehabitis autem saepius distinctio habita est inter principia et causas. Quod autem inquirenda sint haec a nobis principia et causaentium verae secundum quod sunt entia, probatur per inductionem particularium scientiarum. In medicina enim praeservante sanitatem, et in illa quae ex aegritudine intendit inducere convalescentiam,
<--- Page Split --->
non potest hæc fieri, nisi inquirantur principia et causæ sanitatis et convalescentiæ.Et similiter in mathematicis sunt principaliter et elementa et causæ, per quæ sciuntur ea quæ sunt quæsita in mathematicis : et sic totaliter sive universaliter omnis sententia specialis quæ est in scientia ex aliis certificata quæ participans est nomen alicujus scientiæ ostensivæ, est circa causas et principia ejus quod quæritur in ipsa. Sed in hoc differunt, quod aliqua earum sunt circa causas certiores et principia certiora et magis propria : et aliqua sunt circa causas simpliciores et principaliter simpliciora et magis universalia, sicut musica magis est circa certiora et propria et determinata, et arithmetica est circa magis simplicia et universalia : et perspectiva est circa certiora, geometria autem circa magis simplicia. Omnes tamen illæ ideo particulares scientiæ dictæ sunt, quia circa unum aliquid sunt in parte entis determinatum : et de hoc uno circa quod sunt, tractant genus unum entis sibi subjectum, et tractant de eo circumscripte et præcise quærendo tantum illa quæ sunt illius generis in quantum hoc est. Sed non quærunt de ente simpliciter nec in quantum est ens : de ipso enim quod est in quantum simpliciter est, nullam omnino faciunt orationem diffinitivam : quia quamvis forte aliquando utantur diffinitione substantiæ in quantum substantia est, non accipiunt tamen tunc substantiam in quantum est substantia, sed ad genus determinatum appropriant eam : et ideo utentes substantia simpliciter non percipiunt substantiam simpliciter : propter quod etiam non vere quod sciunt sciunt, nec vere demonstrant quod demonstrant sine primæ philosophiæ sapientia. Iste igitur scientiæ particulares accipiunt scientiam de hoc ente in quantum est hoc in parte entis determinatum. Et aliæ quidem scientiarum particularium palam faciunt hoc subjectum sive sub-
stantiatum, quod nos sensibile corpus vocamus, hoc est, sensibilibus qualitatibus distinctum : hoc enim ens considerat scientia naturalis. Aliae autem aliam accipiunt entis conditionem, quae facit quid sive aliquid esse sic vel sic in aliqua parte entis determinatum, sicut est numerus, vel continua quantitas immobilis, vel hujusmodi aliquid : et considerat ea quae secundum se insunt illi generi circa quod sunt, ut de hoc quidem necessarium omnes demonstrent : in hoc differentes, quod quaedam magis et firmius demonstrant, quaedam autem minus et infirmius. Sicut enim in principio libri de Anima nos dixisse meminimus 1, scientiae dupliciter differunt ab invicem, ut videlicet nobilitate subjecti, quemadmodum scientia de astris vincit geometriam. Differunt etiam certitudine demonstrationis, sicut geometria vincit scientiam de astris. Quia igitur omnes scientiae ens inquirunt in parte, et de ipso inquirunt ea quae insunt ei secundum se, consequenter accipitur ex talium scientiarum inductione, quod in nulla earum est demonstratio substantiae in eo quod substantia est, nec in aliqua earum demonstratio est ejus quod quid est in eo quod quid est : quia demonstratio substantiae in eo quod substantia est, et demonstratio ejus quod quid est in quantum quid est simpliciter, pertinet ad istam scientiam quae considerat ens in quantum est ens : quia aliae substantiam et quid est simpliciter accepta non vere cognoscunt, sicut diximus : et ideo de substantia et quid est simpliciter acceptis alius modus ostensionis est a particularibus scientiis : et iste modus primæ philosophiæ est proprius. Et similiter particulares scientiae nihil dicunt stabiliendo et probando si est vel non est genus subjectum circa quod sunt, sed relinquant ipsum esse. Et hujus causa est, quia ejusdem scientiae est manifestum facere hoc ipsum quod est quid in quantum est quid : et probatur hoc esse sive os-
<--- Page Split --->
tundere si est hoc vel non est : sicut vri, ostendimus in praehabitis, ita scientia vel sapientia quae vere ex primis considerat entis principia, sola vere dicit quid, et ex ipsis principiis quidditatis probat esse subjecta particularium scientiarum.
Et iste est intellectus verus Aristotelis, «t Averroes erravit in expositione intentionis ipsius : dicit tamen verum Averroes, sed non ad propositum. Est autem dictum ipsius, quod substantia non demonstratur, eo quod ipsa non est de aliquo : quia quamvis forte substantia secunda possit ostensive syllogizari de substantia subjecta, tamen secunda substantia prout est in praedicto, dicit quale quid, quod proprie est esse substantiale: et quale essentiale praedicatur de eo quod vere est substantia subjecta, sicut ostendetur in sequenti hujus operis libro. Adhuc autem haec via syllogismi ostensive, licet posset fieri per diffinitionem substantiae, tamen non est potissimus modus demonstrationis : quia in potissimo modo demonstrationis causa quare praedicatum insit, accipitur in subjecto quod in diffinitione cadit passionis : et si debite sumatur subjectum, dicit et quid et propter quid : sicut si quaeratur causa eclipsis solis, non est causa luna simpliciter, sed luna in nodo caudae draconis vel capitis infra gradus eclipticos ad directam aspectus diversitatem opposita : et sic accepta ut subjectum proprium cadit in diffinitione passionis. Cursus igituret transitus demonstrationis est a subjecto in praedicatum : a praedicto autem in subjectum non est potissima demonstratio : neque etiam est indigentia talis demonstrationis, eo quod circa hoc non contingit mentiri, cum unum accipiatur in alio. Et ideo dicit Averroes quod genus de specie non demonstratur, intelligens hoc de potissima et propriissima via demonstrationis. Dicit etiam Averroes, quod ejusdem scientiae est ostendere et quid, et an est, sive si est hoc vel non est : per demonstrationem enim simplicem
sicut quid est, et per idem scitur esse in eo quod quid dicit esse : et sic scientia unius et ejusdem quaestionis scitur quid est et si est, quando bene et debite scitur quid est, et per eamdem scientiam scitur propter quid est, quia si vere scitur diffinitio, scitur omnis causa : quia materia scitur ex genere, et forma scitur ex differentia : et cum forma sit finis, ex forma scitur finis : et cum forma etiam sit ex forma, sicut sanitas sani vel sanitati est ex sanitate quae est in anima medici, sicut in septimo libro hujus scientiae demonstrabitur, scitur etiam efficiens primus ex forma. Ex his autem principiis probatur esse de eo de quo quaeritur si est vel non est : et sic patet quod in talibus ejusdem scientiae est manifestum facere, et si hoc est vel non est. Dicit Averroes etiam, quod genus non demonstratur, sicut diximus : quia licet de esse vero dubitetur de aliquo, utrum sit, vel non sit in rei veritate, tamen concepta specie quocumque modo in anima, non dubitatur de genere, eo quod genus clauditur in intellectu speciei, sive sit concepta species extra animam, sive non. Si enim nullus supponatur esse triangulus in materia, sive esse supponatur, semper verum est triangulum esse figuram : unde triangulo existente figura, dubitari potest, an triangulus est, vel non est : et cum quaeritur, an hoc est, vel non est, sufficit ad probandum quod sit, quod habeat esse secundum quod esse consideratur in principiis etiam quocumque modo : et hoc modo an est probatum est per quid est secundum Averroem : et ideo in principiis esse ens est : illud autem quod nec in principiis esse est, nec fuit, nec erit, nec est in natura sua : illud determinatur ad non esse, quando quaeritur, an hoc est, an non est. Sic igitur potissimo modo substantia non habet demonstrationem : eo quod non est de alio. Sed habet alium modum ostensionis, qui vel est per compositionem, vel divisionem, vel
<--- Page Split --->
forte aliqua parte sui per diffinitionem, vel etiam per accidentia, quae sicut in principio de Anima dictum est 1, maximam partem conferunt ad scientiam ejus quod quid est. Quod autem hic intendimus, hoc est, quod oportet esse unam scientiam quae considerat principia et causas vere entis, quod est ex primis substantiae principiis composita substantia, sicut in ante habitis determinatum est.
CAPUT II.
Quod tres sunt theoricæ essentiales.
Text, et com. 2.
Ex omnibus autem prædictis accipitur, quod physica est scientia circa quoddam genus entis : eo quod non circa substantiam est simpliciter, sed circa talem substantiam, in qua est principium motus et status, ita quod principium sit ir ea sive intrinsecum : et quia hæc substantia non est causata a nobis, nec ab opere nostro, palam est quia physica neque practica est, neque poetica, neque factiva. Distinctum autem est inter activum sive practicum, et poeticum sive activum a nobis in VI Ethicorum : poeticarum enim sive factivarum est principium quidem in faciente, et hoc est principium primum quidem quod est intellectus factivus, aut ars quæ est principium cum ratione factivum, aut alia potentia quædam deficiens ab arte, sicut est industria scibilium quam quidam habent ex habilitate naturae: in omnibus enim intellectus strenuus facit potentem, ars vero facit perfectum, et industria facit habilem : et ideo dicit Plato opera puerorum esse notanda, quoniam in primævo ostendunt ad quæ sunt potentes et habiles. Præticarum vero
quas ethicas vel civiles vel economicas vocant, est principium in agente, sicut etiam in factivis. Sed hoc principium est prohaeresis sive eligentia conferentium et honestorum. Idem enim dicimus esset factum in arte mechanica, quod est prae voluntarium, eo quod principium ejus est voluntas et intellectus. Colligamus igitur ex dictis dicentes, quod si omnis scientia aut practica sive moralis, aut poetica sive factiva et artificialis, aut est theorica, cum practicarum et poeticarum sit principium in nobis facientibus : theoricarum autem sit principium extra nos, et de quo est scientia physica, non sit in nobis, sed extra nos : manifestum est scientiam quæ est physica practicam non esse, sed theoricam sive contemplativam. Est tamen theorica non circa ens secundum quod ens habens speculationem, sed circa tale determinatum ens, quod est possibile moveri, ita quod principium motus et status habet in seipso quod est circa substantiam quæ est secundum rationem formalem solum, quæ secundum magis sive in pluribus non est separabilis, sed concepta cum materia sensibili, quæ subjecta est motui et mutationi. Si enim est circa aliquam aliam formam, sicut infra dicemus, non tamen est circa formam illam secundum quod est separata, sed potius est circa eam secundum quod est inclinata ad materiam talem qualem diximus, sicut est aliqua anima quæ est intellectualis. Oportet enim quid erat esse sive rationem diffinitivam, quæ medium est in demonstratione omnis theoricæ, non oblivisci : quia sine ratione tali quærere conclusiones tales nihil est proficere : quia si medium certum non habetur in demonstratione, nunquam certitudinaliter pervenitur ad conclusionem. Eorum autem quæ diffiniuntur, et similiter ipsarum diffinitionum sive quid est, quædam ita sunt concepta cum determinata et sensibili materia, sicut simum quod ipso nomine et diffinitione in se
<--- Page Split --->
concipit nasum, quinon est de quacumque materia, sed de ea per quam potest esse sinus odoris. Quaedam autem diffinitorum et diffinitionum sunt sicut concavum, quod non dicit nisi depressum in superficio : et superficies licet sit subjectum quoddam figurae, non tamen dicit materiam determinatam sensibilem aliquam, sed unius rationis est in omni superficie. Differunt ergo ista duo in hoc, quod sinum est conceptum quidem cum materia sensibili determinata, quam quia concipit in ratione diffinitiva, ideo non est univocum quando accipitur in alia materia, sicut in naso lapideo vel ligneo. Dicitur enim simum quasi nasus concavus: concavitas vero secundum rationem diffinitivam est sine materia sensibili : quia licet superficies non habeat esse nisi in materia sensibili, tamen in ratione diffinitiva non concipit materiam sensibilem hanc vel illam. Sunt autem omnia quaecumque vere physica sunt, diffinibilia sicut sunt concipientia materia sensibilem determinatam, sicut patet per inductionem : quia sic sunt nasus, oculus, facies, caro, os, et totaliter animal, et folium, radix, cortex, et totaliter planta : et similiter lapis, metallum, et ignis, et caetera omnia : horum enim nullius est ratio diffinitiva sine materia in qua est principium motus et mutationis, sed quodlibet istorum semper in sua diffinitione habet materiam cum principiis motus et mutationis conceptam. Et ideo palam est, quoniam in praehabitis oportet quaerere quid est, et diffinire concipiendo in diffinitione materiam hujusmodi. Ideo etiam de anima aliqua speculari est physici. De omni enim anima speculabitur, quae cumque non sine materia sensibili est : et talis est quae cumque est endelechia corporis physici potentia vitam habentis. Si qua autem anima nullius omnino corporis est actus, de ipsa prout hujusmodi est, non speculabitur physicus. Ex omnibus autem
inductis patet, quod physica non poetica vel practica est scientia, sed theorica hujusmodi substantiae qualis dicta nunc est.
Sic autem per omnia eadem de causa cum principium sciendi quod est medium in mathematicis, non fit ab opere nostro, neque in nobis etiam in mathematica omnium est scientia quae est theoria veri. Sed si omnis mathematica est immobilium et inseparabilium a materia mobili et determinata, non est manifestum nunc : sed oportet propriam de hoc alibi esse considerationem 1 : quia ipsa quae de astris est mathematica, videtur esse de corpore quod est determinatae naturae mobilis, sicut de cœlo et stellis : sed quoad unam ejus partem quae est de quantitatibus cœlestium, licet consideret id quod movetur, tamen non considerat in eo principia motus, sed potius mensuras quantitatis eorum quae moventur et motuum ipsorum : et ideo mathematica est illa consideratio. Altera autem pars ipsius quae considerat effectum astrorum in interioribus misce t se physicae, sicut diximus in secundo Physicorum. Quod vero sufficit ad praesentem speculationem est, quod quaedam mathematica scientiae speculantur entia determinata in quantum sunt immobilia, in quantum per diffinitivam rationem separabilia a materia sensibili et determinata per hoc quod nullum principium motus determinat numerus vel quantitas continua secundum quod est mensura tantum : nec aliquam materiam sensibilem ita vindicat sibi, quod univoce secundum esse non sit etiam in alia. Semper tamen speculatur id cujus est, non in eo quod est mobile et conceptum materia sensibilis. Si vero est aliquod ens quod simpliciter est immobile, eo quod est simplex et impartibile, nullam habens magnitudinem penitus, sempiternum, eo quod ipsum est necesse, vel immediate pendens ex eo quod est necesse esse : et est separabile
<--- Page Split --->
secundum esse et rationem diffinitivam, eo quod ipsum non est nisi substantia simplex : palam est quod de hoc ipso est alicujus theoricae nosse, cum illius principium non sit in nobis. De hoc autem nosse non est physicae : physica enim non est nisi de mobilibus quibusdam. De hoc etiam non est alicujus mathematicae : quia nulla mathematicarum speculatur nisi ea qua secundum esse sunt conjuncta : sed est alicujus theoricae prioris his, qua ab utrisque diversa est : physica namque est quidem circa separabilia, sicut universale separatur a particulari, sed non est circa immobilia : eo quod in ratione diffinitiva concipit materiam determinatam principiis motus. Quaedam autem mathematica est quidem circa immobilia, sed tamen forsan est circa ea qua secundum esse sunt inseparabilia a mobili materia, sed est circa ea qua secundum esse quasi sunt in materia sensibili. Prima vero philosophia qua ab utrisque diversa est, et circa immobilia simpliciter est, et circa simpliciter separabilia. Immobilia vero entia sunt simpliciter causa omnes, qua sunt sempiterna, non subjecta motui secundum esse vel secundum rationem. Tales autem maxime sunt causa esse secundum quod est. Tales enim causa sunt divina, et sunt causa his singularibus qua manifesta sunt in mundo. Omnia enim haec procedunt ex his qua divina sunt sicut ex causis et principiis primis. Patet igitur ex omnibus qua inducta sunt, quod tres erunt philosophia theoricae, et non plures, mathematica videlicet, et physica, et theologica sive divina. Hoc autem late in primo hujus sapientia libro a nobis disputatum est.
CAPUT III.
Quod haec scientia sit divina et honorabilissima et universalis et prima.
Non enim est alicui non manifestum, Text.1 3. quod si in aliquo scibili divinum intus existit, tune oportet quod in tali natura immobili et separata et simplici existat. Unde sicut in physicis physica sunt, in quorum diffinitione cadit natura qua est simpliciter natura : et haec est forma, eo quod omnes alii modi naturae proportione illius naturae dicuntur natura : ita in prima philosophia omnia dicuntur divina, eo quod in diffinitione eorum cadit Deus : quia sicut inferius late prosequmur, omnia alia exeunt a primis principiis divinis, et in ipsis sunt sicut artificiata in mente artificis : et sicut artificiata resolvuntur ad lumen intellectus primi activi, et per ipsum diffiniuntur, ita omnia resolvuntur ad lumen separatum substantiarum : et ipsa separatae substantiae resolvuntur ad lumen intellectus Dei, per quod subsistunt et per ipsum sicut per primum principium diffiniuntur. Et haec est causa, quod divina et theologica dicitur haec sapientia. Oportet autem honorabilissimam scientiam esse circa honorabilissimum genus subjectum : est autem honorabilissimum genus subjectum hoc quod est divinum : divina igitur est honorabilissima scientiarum : sicut enim in primo hujus sapientia libro probatum est, theoricae scientia sunt desiderabiliores aliis scientiis omnibus, qua vel sunt practicae, vel poeticae sive artificiales, vel adminiculantes, sicut sunt logicae. Ista autem sapientia desiderabilior est inter theoricas : eo quod, sicut diximus, ipsa stat in lumine intellectus divini, quo scito nihil invenitur ultra qua-
<--- Page Split --->
rendum : et ideo hoc est scire quod omnus homines naturaliter scire desiderant.
Ex hoc autem quod diximus primam philosophiam esse circa divina immobilia et separata et simplicia, dubitabit fortasse aliquis, utrum ipsa scientia sit universalis sicut saepe jam diximus, aut forte sit circa aliquod genus subjectum unum, et circa naturam unam determinatam, et sic sit scientia particulari, sicut et aliae scientiae quae circa unam partem entis contemplantur. Sed hoc solvitur, quod non est idem modus in mathematicis et physicis quae sunt circa unum ens deterniantum, et in divinis scientia : quia geometria et astrologia sunt circa aliquam naturam, cujus principia non sunt omnium principia, neque sunt principia entis secundum quod est ens : et similiter est de physica. Illa vero quam divinam vocamus, est communis omnium, quae licet sit de Deo et divinis, est tamen de his secundum quod illa sunt principia universi esse, per hoc quod sunt principia entis vere secundum quod est ens : et haec est substantia non nisi ex principiis substantiae in quantum substantia est composita. Hoc enim probatur asimili : si enim, ut quidam Philosophorum dixerunt, non est aliqua substantia diversa existens a
nomen et rationem substantiae physicae dat omnibus aliis : tunc oporteret quod physica esset scientia prima et universalis 1. Si ergo est aliqua scientia de substantia immobili quae principium est universi, esset prior quam physica, sequitur quod illa sit philosophia prima et universalis. Et quia ipsa est prima, oportet quod ipsa sit speculativa primorum et universalium. Est igitur esse ipsius de ente in quantum est ens speculari, et ea speculabitur quae insunt enti in quantum est ens. Omnia enim haec reducit ista in principium universi esse, cujus intellectus causa est entis, non in quantum est hoc ens vel illud, sed in quantum est ens simpliciter : hoc enim ens esse vel illud, habet a determinantibus se et distinguentibus : et in quantum per illa consideratur, in contemplatione cadit scientiarum particularium : in communi autem determinantia ipsum sunt duo, quantitas videlicet et motus principia : esse enim primum non pendet nisi ex ipsis principiis esse et substantiae. Consequitur autem illud secundum intellectum mensuratum esse quantitatem non concernens sensibilem materiam. Ultimo autem determinans est id quod fit ex principiis motus, et penes ista tria sunt acceptae tres theoricae : et inter illas sola prima est divina philosophia et universalis.
<--- Page Split --->