TRACTATUS I

DE DISTINCTIONE NOMINUM PRINCIPIORUM ENTIS.

CAPUT I.

De distinctione principii sive initii.

Sicut in ante habitis diximus, ista sapientia sicut præstituit quæsita et principia, ita præponere habet analogorum de quibus intendit multiplicitatem : potestas enim subjecti non scitur nisi per divisionem subjecti in partes, et partium ulterius in partes. Et ideo cum de principiis entis et ipso ente et partibus entis primis secundum quod ad ens reducuntur, ista intendit sapientia, oportet in ea tangere

divisionem istorum, ut sciatur in qua sunt multiplicitate : tunc enim sciemus nos habere scientiam perfecte, cum omnium illarum partium assignatae fuerint diffinitiones et propriae passiones. Non enim adhuc distinguemus nomina huic scientiae convenientia, ut aliquid intentum accipiatur, et aliud abjiciatur non intentum, quemadmodum fit in scientiis particularibus : quia sic cujuslibet distinctio cum tractatu de eo esset ordinanda, sed potius distinguemus principia et ens et partes entis primas, ut totus ambitus eorum quae consideranda sunt, sciatur, et cum de omnibus erit tractatum, perfecta sciatur esse doctrina. Sic igitur distinguemus primo nomina principiorum entis, et deinde ens et unum, et postea nomina partium entis primarum et communium : hoc enim spectat ad sapien-

<--- Page Split --->

tiam de omnibus habere scientiam, et non secundum unumquodque particularium reddere rationem de ipsis, sicut diximus in primo libro : quia vero principium prius est quam causa, eo quod omnis causa principium est, et non convertitur quod omne principium sit causa, ideo prius de principio incipiemus distinctionem.

Dicamus igitur, quod principium omne est primum in ordine ante quod nihil est, et post quod sunt ea quae sunt ex ipso principiata. Primum autem in ordine situs maxime inter omnia habet primi rationem, et ideo praecipue dicitur principium, unde aliquid esse quantumcumque primum moveat, ita quod ante ipsum nihil sit unde fiat motus, sicut dicimus primum in longitudine et in via, siccut dicimus quod venientes Athenas primum movimus a Thebis : et sicut dicimus quod incrementum primum est secundum diametrum longitudinis, et postea secundum diametrum latitudinis, et ultimo secundum diametrum profunditatis, sicut in libris Physicis ostendimus. Sic autem dicto principio, per contrariam hujus rationem dicitur diversum a principio quod est ultimum : hoc enim quod vocamus ultimum, maxime .opponitur ultimo in hac intentione principali dicto.

Secundo vero dicitur principium, non secundum rationem primi in situ, sed primi in tempore, et non simpliciter, sed secundum rationem primi quod accipitur secundum convenientiam ejus quod movetur ad aliquid : et tunc dicitur principium unde, sive a quo optime fit unumquodque. Sicut quando aliquis debet fieri imbutus disciplinis. Ille enim non fit primo incipiens a principio rei illius quam debet discere : quia sic inceptio doctrinae esset a divinis metaphysicis, ad quae se habet dispositio nostri intellectus, sicut oculus vespertilionis ad lumen solis : unde a tali rei principio in docendo non est inchoandum, sed a primo, unde qui docendus est, opportunius addiscat.

Tertio autem modo dicitur principium

a primo secundum ordinem temporis : quia ad alia quamdam addit super ordinem temporis causae rationem, sicut in generatione tam naturali quam artificiali dicimus principium unde, sive ex quo primum res generatur, quae composita est ex multis se per ordinem temporis et motus et formationis consequentibus, ita quod illud primum sit existens per substantiam in eo quod accipit generationem ex ipso, sicut fabricae navis dicimus esse principium id quod vocatur carina navis et hoc est lignum quod in carina navis, per totam vadit navis longitudinem : quia in illa sedet tota navis compaginatio, et ad ipsum sicut ad fundamentum quoddam omnes partes navis referuntur. Sic etiam principium domus est fundamentum, et principium animalium alii dicunt esse cor, quidam alii autem cerebrum, alii autem quodcumque aliud membrum dicunt esse principium, secundum quod susceperit quilibet per consensum suae opinionis. De hoc autem tradidimus in libro nostro de Animalibus, quod in omnium generatione animalium principium est cor, praeterquam in his quae de ovis in vermes et de vermibus in volantia quaedam generantur, sicut sunt apum genera. In his enim principium est caput, et id quod est loco cerebri. Si qua tamen est generatio animalium ex putrefactione, in talibus etiam necesse est principium, scilicet primo caput formari : quia aliter non sumeret nutrimentum a circumstantibus, quod ei quod formatur est necessarium.

His igitur tribus modis dicitur principium, quod est primum, ita quod intrinsecum est et manet in eo existente cujus est principium : hoc enim cum sit ordine primum, aut est secundum duplicem ordinem primum situs scilicet et temporis, aut secundum alterum tantum, ut est temporis. Et siquidem est secundum duplicem ordinem primum, est primo modo primum principium. Si autem est primum tempore, non situ necessario, aut est secundum bene esse, aut secun-

<--- Page Split --->

dum esse. Et secundum bene esse, est modus secundus : secundum esse autem est modus tertius. Et hos quidem modos addit intentio principii super intentionem causae secundum ambitum suae communitatis: et ideo non convertitur consequentia a principio ad causam. Et in his quidem modis primus modus est principalis, et principium in his modis dictum quidum dicunt magis proprie initium appellari.

Quarto autem modo dicitur principium sub intentione causae efficientis, id unde sive a quo res primo fit et generatur prinum, cum non insit in illo existente cujus est principium : et hoc est unde sive a quo principium primum motus quo fit et generatur aliquid, natus est initiari, et permutatio qua aliquid permutatur ad esse, sicut pueri principium dicuntur esse pater et mater : quia sunt extrinsecum principium suae generationis per modum moventis et initiantis. Sic enim in voluntariis dicitur principium belli convicium, quia primum movit ad iram eos qui pugnant in bello.

Quinto modo dicitur principium etiam secundum causae intentionem, quae causa finalis est movens efficientem et moventem primum : et illo modo dicitur principium illud secundum cujus praevoluntatem moventur mobilia aliqua et mutantur mutabilia, sicut movere civitatem, principatus, et potestates, et regna sive imperia : haec enim sicut animata quaedam justa movent ut finis reipublicae. Non enim aliter possent movere multitudinem, nisi omnium eorum qui moventur voluntatum finis esset principis praevoluntas, quae non nisi justa esse supponitur : et secundum hunc modum etiam artes mechanicae dicuntur principia, eo quod ars quae est recta ratio factibilium, nihil aliud est, ut dicit Tullius, nisi collectio principiorum ad eumdem finem tendentium, qui finis causa est motus in omnibus mobilibus arti subjectis. Inter

artes autem maxime dicuntur esse hoc modo principia illae quae sunt architectonicae, praecipue secundum illam architectonicarum rationem, quam in principio Ethicorum assignavimus t, scilicet quia architectonica dicitur magis considerativa finis : quia illius est praeordinare omnes alias ad illum finem quocumque modo respicientes, sicut dux exercitus ordinat eos qui diversis - actibus respiciunt ad victoriam.

Amplius autem sexto modo dicitur principium unde, sive per quod res primum fit nota : et hoc oportet aliquid esse rei, et quoad hoc vergit jam aliquiditer ad intentionem elementi, et ideo minus proprie inter omnia dicitur principium : hoc autem principium dicitur sicut suppositiones dicuntur principia demonstrationum. Hoc igitur secundario modo principium dicitur, quod virtute movet, quamvis per substantiam non sit intus in re mota. Hoc autem aut est principium nihil rei existens, aut aliquid rei existens. Et siquidem nihil rei existit, aut est principium secundum totam substantialem et naturalem virtutem movens, aut secundum virtutem finis tantum. Et primo quidem modo principium est quod posuimus in quarto modo, et secundo modo est principium quod posuimus loco quinto. Aliquid autem rei est quod facit ad rei notitiam, cum eadem sint principia esse et cognitionis, sicut saepe diximus. Hoc igitur modo primus modus principalius attingit rationem nominis, et deinceps quilibet secundum ordinem suum propinquiorem vel remotiorem dicit principii modum. Et sic accipienda sunt quae dicuntur de principio, et non secundum Averrois considerationem. Putabat enim Nota contra exposito: quod id quod participat verius causae ranon Averrios.

rationem principii : et hoc non est verum, sicut patet ex jam dictis.

Ulterius autem majori improprietate dicitur principium tot modis, quot di-

<--- Page Split --->

cuntur causæ : omnes enim causæ sunt principia, sed non convertitur : ratio autem una primi communis est per analogiam omnibus modis dictis principiis : et hoc est unde omne principiatum aut est, aut unde fit, aut unde cognoscitur. Primum horum autem, quæ sic prima sunt, quædam quidem sunt in ipsa existentia rei principiatæ : quædam autem sunt extra existentiam principiati. Sed secundum primos tres modos cum sit intra existentiam principiati, non est in eo sicut elementum, sed sicut pars prima a qua incipit motus, vel doctrina, vel generatio : extra vero est sicut in sequentibus tribus modis : quia licet principium cognitionis realiter sit intra cognitum, non tamen est hoc modo intra cognitionis principium, quia sic est universale in lumine intellectus existens. Quando vero intus et extra esse extensius accipiuntur, tunc ea a quibus fit vel cognoscitur vel est res, quocumque modo sumatur intus vel extra existentia, principii habent nomen, et sic natura dicitur esse principium, et elementum dicitur esse principium, et mens quæ per rationem rei et notionem ipsius mensurat res, dicitur esse principium : et hoc modo praelvuntas et substantia formalis, et id quod est cujus causa sunt omnia, finis videlicet, est principium : bonum enim quod est finis et malum ei oppositum sunt causa multis, et principium et cognitionis et motus. Multa enim cognoscuntur per fines suos : et quæcumque moventur, propter finem moventur : et ideo superius diximus quod in mathematicis quæ immobilia sunt, non fit demonstratio per finem. Non ignoramus autem quosdam accipere modum quintum secundum rationem causæ efficientis : sed illorum dicta non curamus : quia inductos modos non nisi secundum materiam verificant, et civilia et civilium rationes ignorant, ut videtur hic : igitur de principii distinctione dicta sint a nobis.

Causa autem quæ minoris ambitus est Text, q. quam principium, consequenter distinguenda est : videtur autem a nobis tenendus esse idem modus quem tenuimus in secundo Physicorum 1, nisi quod hic dicemus causas secundum quod sunt entis : ibi autem diximus eas secundum quod corporis mobilis. Causa igitur dicitur uno quidem modo, ex quo sicut ex materia fit aliquid, ita quod sit in ipso causato existente, sicut æs dicitur causa statuæ sive idoli : et sicut argentum dicitur causa phialaæ sive scyphi, et horum similium genera dicuntur per modum dictum causæ. Alio vero modo causa dicitur forma sive species et exemplar, quod a quibusdam Græcis paradigma vocatur : hæc autem causa quæ sic vocatur, ratio est et quid erat esse, sive rei quidditas : et hujus quidditatis genera quæ cadunt in cujuslibet rei diffinitione, sicut causam formalem et rationem ejus notæ quæ est diapason, est proportio dupli, sic habent se duo ad unum secundum speciem, et ex toto sive universaliter forma ejus est numerus : quia ille est ultimum genus talis forma. Hoc etiam modo partes essentiales quæ cadunt in diffinitione, sunt formalis causa. Nos autem hic ordinamus causas secundum quod sunt causato propinquiores. Sicut enim materia est propinquior quam forma : quia forma aliqua est etiam secundum modum aliquem extra. Nulla autem materia et secundum nullum modum est extra : omnis autem materia est intra

<--- Page Split --->

causatum. Amplius autem causa etiam dicitur id unde est primum principium motus aut quietis, sicut consiliator est causa, et pater pueri sic causa est, et generaliter omne faciens hoc modo est causa facti, et hoc modo mutans sive novens est causa mutabilis quod movetur : haec enim causa prius secundum esse est quam finalis : quia motus efficientis ad finem stat quando secundum esse includit ipsum. Amplius autem causa dicitur principaliter et primo quod est causa ut finis : hoc autem est quod est cujus causa sunt omnia alia, sicut saepius in ante habitis determinatum est, sicut causa ambulandi est sanitas. Nam quando quaerimus quare aliquis ambulat, respondentes dicimus ut sanetur, et ita respondentes putamus nos causam reddidisse. Est autem finis duplex, ultimus scilicet qui est finis in quo quiescit intentio moventis : et finis circa illum qui est terminus moventis cujuscumque operis ad finem illum ordinatus : et sic dicuntur fines quaecumque movente aliquo fiunt infra finem ultimum, sicut fines dicuntur circa sanitatem attenuatio, seu purgatio, aut pharmacia, aut organa sive instrumenta medicinae, sicut clyster, et chirurgia, et hujusmodi. Ista enim omnia sunt finis causa sicut differunt ab invicem in modo : quaedam enim horum sunt organa sive instrumenta : quaedam autem sunt opera medicinae, sicut attenuatio et purgatio. Causae igitur fere tot modis dicuntur. Dico autem fere, quia divisio essentialis causarum est in quatuor dictos modos : sed modi accidentales causarum sunt plures, sicut inferius ostendemus. Accidit autem sic multis modis dictis causis, quod multae ejusdem rei sunt causae immediate et non secundum accidens, sed non in una ratione causalitatis, sicut causa statua sive idoli efficiens quidem est effector statua, et as est causa materialis statua ejusdem : et sunt hae causae ambe non secundum aliud aliquid sive secundum accidens, sed sunt causa sta-

tuae in quantum est statua : sed non eodem modo, sicut diximus : sed hoc quidem est causa sicut materia, scilicet as : illud vero est causa unde motus sive efficiens, effector scilicet statua. Adhuc autem ista causa comparata ad invicem sunt causa ad invicem, ut dolor sectionis causa est efficiens sanitatis, et sanitas est causa dolendi sive doloris : sed non eodem modo et secundum unam causalitatis rationem, sed sanitas est causa dolendi ut finis, et dolere est causa sanitatis ut unde motus sive efficiens. Amplius autem idem in eodem genere causalitatis aliquando est causa contrariorum. Quod enim praesens alicujus effectus est causa, hoc absens causa videtur quandoque de contrario, sicut absentiam gubernatoris dicimus esse causam perditionis navis, cujus praesentia erat causa salutis : utraque vero praesentia scilicet et privatio causae sunt in genere causa moventis.

Omnes vero causae dictae in quatuor Text, et com. 3. modos cadunt manifestissimos et essentiales. Nam elementa sive litterae syllabarum et materia in mechanicis factorum, et ignis et terra, et hujusmodi simplicia omnia quae quidam ponunt elementa corporum commixtorum et compositorum, et partes totius compositi ex partibus, sicut heterogenia in partibus animalium componuntur ex homogeniis, et etiam suppositiones sive propositiones conclusionis, omnia sunt causae sicut ex quo fit res sicut ex materia : sed in hoc differunt, quod quaedam horum sunt quasi subjectum forma artificialis vel naturalis, sicut materia factorum, et materia corporum naturalium : quaedam sunt materia et virtus ejus quod fit ex ipsis, sicut litterae sunt materia syllabae ordine aggregationis in ea, et elementa simplicia corporum sunt materia per mixtionem ab excellentia contrariorum : quaedam autem sunt sicut compositione sua constituentia, sicut partes constituunt totum :

<--- Page Split --->

et quædam sunt sicut necessitas quæ per oppositum modum est in disciplinis et naturalibus et mechanicis, sicut ostendimus in II Physicorum, et sic sunt suppositiones materia conclusionis, aliquo existente in ea : quoniam ex ambabus extremitatibus conclusio conficitur, et ipsa conjunctio extremitatum est per medii virtutem. Causa autem quæ est ut quid erat esse sive quidditas, est diversificata ut forma totius sive totalitas et forma compositionis et species : sed species est materiæ totum partium et compositio mixtorum. Sperma vero et medicus et consiliator et universaliter omne efficiens, omnia hæc sunt causa quam vocamus causam unde est principium motus et permutationis, aut status sive quietis : sed sperma est resolutum in spiritum moventem materiam generationis animatorum ad organa deservientia ad vitæ potentiam. Medicus autem ex forma quæ est in anima, movet ad sanitatem per id quod juvat naturam. Consiliator autem movet ad eligendum in dubiis per nos operabilibus. Alia autem sunt causa sicut finis et bonum aliorum quæ sunt propter illa. Illud enim quod est causa, cujus causa fiunt omnia alia, vult esse optimum in eo quod finis ultimus appetitus moventis et mobilis. Quantum autem ad istam attinet intentionem nihil refert dicere finem sive bonum simpliciter sive apparens bonum, quod est bonum huic et hic et nunc, et non simpliciter omnibus, neque ubique, neque semper bonum. Causæ igitur per essentiam divisæ hæ sunt : et tot sunt species earum, quot sunt dictæ a nobis.

Modi autem causarum accidentales sunt quidem multi numero valde. Hi tamen modi capitulariter in summa accepti sunt pauciores : secundum accidentales enim modos causæ divisæ dicuntur multipliciter etiam quæ sunt conspeciales in una specie, et ratione causalitatis acceptæ : efficientes enim dicuntur secundum multos modos quæ conspeciales sunt et similiter materiales, et eodem modo

formales et finales : et est unus modus conspecialium causarum quæ dicuntur prius et posterius una ad aliam in comparatione ad unum et eumdem effectum, sicut in conspecialitate causæ efficientis istius effectus qui est sanitas, dicitur causa proxima hic medicus, et remotior medicus, et remotissima dicitur artifex. In conspecialitate autem causarum formalium unius et ejusdem effectus qui est diapason, proportio dupli in tonis, causa est prima, et remotior est proportio dupli, et remotissima est numerus : et in omnibus conspecialibus causis semper illa quæ sicut species et genera sunt continentia singulares et proprias causas, sunt posterius et remotius causæ, et ipsa singularia sunt propinquius causæ ejusdem effectus. Eædem autem causæ dicuntur communes et propriæ : quia commune et proprium cum priori et posteriori, et propinquo et remoto in eodem ordine causarum facit unum modum : et in isto modo omnis communis et remota potest fieri propinqua et propria per appositionem et determinationem propriorum supra communem.

Amplius autem secundus modus divisionis conspecialium causarum est, ut causa per se et causa per accidens respectu ejusdem effectus : et hoc modo accipitur etiam propinquum et remotum si accipiantur genera ejus quod est causa per accidens, sicut dicimus Polycle tum esse causam statuæ, aliter statuæ factorem : quia statuarius est causa per se, Polycle tus autem per accidens, in eo quod accidit ei statuarium esse, et accidit etiam statuario Polycle tum esse : et in hoc ordine accipiuntur commune et proprium : quia accipiuntur ea quæ sicut genus et species continent causas per accidens, sicut dicimus quod homo est causa statuæ : aut etiam universaliter accipiendo dicimus, quod animal est statuæ causa, eo quod Polycle tus qui est propriæ causa, per accidens est homo, et homo est animal. Contingit autem non solum ponere causam per accidens, sed etiam causam

<--- Page Split --->

quae est accidens, et per accidens causa quae quidem est accidens accidentaliter causa existens : et in ista quidem contingit accipere propinquum vel remotum, sicut si album vel musicum dicamus esse causam statua, eo quod statuarius est albus musicus : et si dicamus coloratum vel disciplinatum esse causam statua et non solum tale per accidens, quod est in mipsa substantia, sicut Polycle tus aut homo aut animal. Licet autem isti modi conjungantur unus cum alio in his quae causa dicuntur, differunt tamen : quia alia omnino est ratio communis et proprii, et alia ejus quod est per accidens et per se, sicut patet cuilibet.

Præ omnibus enumeratis quæ scilicet communiter et proprie sunt dicta, et quæ sunt dicta per se et secundum accidens, quædam dicuntur ut potentia causæ, quædam autem dicuntur causæ ut actu agentia. Sed iste modus non addit super alios modos naturam aliquam specialem ; quia ipsa natura una et eadem qua causa propria est propria, vel remota est renota causa : accipitur autem ut potentia agens, aut ut actu agens. Et similiter est de natura qua causa per se est per se causa, et qua causa per accidens est causa per accidens, sicut diximus causam ædificationis esse ædificatorem in potentia, quia ex habitu artis potest ædificare cum voluerit : sed ædificantem dicimus in actu agentem ipsam ædificationem. Sicut autem diximus, quod causarum modi accidentales sunt multi, ita multi modi sunt eorum effectuum in quibus dicuntur causæ, sicut dicitur causa esse hujusmodi effectus, qui est hæc statua, aut statuæ, aut imaginis, aut etiam æris figurati : aut secundum materiam dicitur causa hujus æris, aut æris, aut metalli, aut universaliter materiae : et in accidentibus similiter accipitur effectus secundum diversitatem accidentium, sicut patere potest cuilibet.

Amplius autem non in re solum simpliciter, sed secundum complexionem subjecti et accidentis vel etiam accidentis cum accidente dicuntur causæ. Et iste

est tertius modus specialis causarum, ut si dicamus non Polycle tum secundum se, nec statuæ factorem secundum se, sed complexe Polycle tum statuæ factorem esse causam statuæ. Sic igitur cum multi sint modi causarum omnes sunt in pluritate capitulariter accepta, sex numero, dupliciter acceptis tribus modis inductis : aut enim sunt ut singulare, aut ut genus continens, sicut dicit primus : aut secundum se, aut secundum accidens, sicut dicit secundus modus, in quo etiam est accipere commune ut genus accidentis, sicut diximus : aut ista accipere est complexa aut simpliciter et incomplexa dicta, sicut dicit tertius modus. Sic igitur per opposita in tribus modis dicta sunt sex modi causarum. Amplius omnia ista accipiuntur ut agentia secundum actum, aut secundum potentiam causa dicta : et sex multiplicata per duo quæ sunt potentia et actus, faciunt numero duodecim : differunt autem in tantum, quando sic per potentiam et actum accipiuntur, quod quando causa singularis proxima causa accipitur secundum actum agens, tunc simul sunt, et non sunt eadem manentia et posita in esse vel destructa cum his quorum sunt causæ : et sic singulariter acceptis secundum actum : quia sic sumpta causa 'posita ponit effectum, et e converso : et destructa destruit, ut hic medens secundum actum hoc convalescente secundum actum convalescentiae, hic ædificator secundum actum cum hoc ædificato secundum actum ædificationis. Quæ vero sunt secundum potestatem causæ non semper. Non enim simul corrumpuntur ædifici um et ædificator secundum potestatem. Si enim accipiatur ædificator secundum potestatem quam habet ex habitu, non est causa propria et per se ædificii, sed appropriabitur per hoc quod ædificet in actu, hoc est, ex hoc quod fluat ab ipso motus ædificationis : et hæc est causa propria ædificii eodem modo non secundum potestatem, sed secundum actum accepti. Ædificium enim secundum actum ædificationis acceptum est

<--- Page Split --->

aedificium subjectum aedificationi secundum actum : aedificium autem quod est lectus vel domus, est apotelesma Graece vocatum : et hoc est factum ab aedificatore per aedificationem, et inter aedificatorem et tale apotelesma sunt multae causae aliae efficientes, sicut dolatio, compaginatio, et conclavatio, et partium compositio ad hanc figuram quae est ultima causa efficiens artificiati, et est et non est cum artificiato existente vel non existente.

CAPUT III.

Et est digressio declarans numerum causarum et modum aliter quam prius.

Subtilius autem ista speculando, eo quod in his consistit magna pars hujus sapientiæ, dicimus quod omnis pars quocumque modo dicatur, prior est suo toto, et est causa causandi suum totum : et non e converso totum est causa essendi parti. Hoc autem patet in aceto et melle ex quibus fit oxymel quæ causa sunt oxymellis, cum oxymel neque causa sit melli ut sit, neque ut sit acetum. Causam autem voco, quod facit aliud habere esse: partes autem faciunt habere esse totum, et non e converso, et præcipue partes essentiales. Cum autem causa sit quam sequitur esse, causa est quæ facit habere esse. Quæ autem sequitur esse, aut intrinseca est ei quod debet esse, et ex quibus pendet esse ipsius, aut extrinseca. Si autem est intrinseca ei cujus esse sequitur ex ipsis, aut est sicut dans esse et rationem, hoc est, cujus esse continue sequitur esse : aut quidem non continue sequitur esse, sed potestate tantum. Et siquidem esse ipsius continue sequitur esse causati, tunc est ea causa quam formalem vocamus. Si

autem non continue sequitur ad esse ipsius esse causati, tunc etiam est ea causa quam formalem vocamus. Si autem hoc continue sequitur ad esse ipsius esse causati, tunc est illa quam vocamus causam materialem. Vel sic : cum omne causatum sit hoc aliquid quod est, aut causa ex parte esse, aut ex parte hujus in quantum est hoc. Et primo quidem modo est forma, secundo autem est materia. Si autem id cujus esse sequitur aliud esse, non est in re sed extra, aut est propter quod est, aut a quo. Et siquidem est propter quod, tunc est finis qui distinctus est a forma. Omne enim agens agit propter aliquid, et ex illo pendet esse ejus quod fit, sicut esse scammi pendet ex apta sessione quam intendit ei qui facit scammum : et si illa non sit, non fit scammum nec est. Si autem est a quo fit motus ad hoc quod illud fit, tunc est efficiens sive movens. Ex quatuor igitur pendet esse rei, ex duobus intrinsecis, quorum unum sequitur esse in quantum est esse, et aliud sequitur hoc esse in quantum est hoc. Et ex duobus extrinsecis, quorum unum est propter quod est esse in quantum est, et aliud a quo est illud ut movente ad hoc ut fiat. Sic igitur intentio causa, et ratio est cujus esse sequitur aliud, et intentio forma est dare esse, et intentio materia est facere hoc quod est esse hoc, et intentio efficientis est inducere esse et dare ipsum post non esse, et intentio finis est omnia propter ipsum et sic esse compositi pendere ex ipso : et ideo oportet quod finis prior sit in intentione agentis, ultimus autem secundum esse rei.

Amplius autem adhuc considerando modos causæ efficientis, sunt quidam modi valde ad considerandum utiles in hac scientia. Si enim res essent semper uno modo, et motus nullus esset, neque generatio et ingressus rerum in esse et universaliter rei novæ inceptio, causa efficiens non quæreretur. Et tunc penderet esse rerum ex forma et materia : quoniam finis etiam tunc propter quem mo-

<--- Page Split --->

vst efficiens, universaliter nullus esset. Sunt autem modi efficientis qui statim occurrunt, per se, et per accidens. Efficius autem per accidens est non finitorum modorum : quia infinita eidem accidunt. Movens autem quandoque, et non movens quandoque, necessario movet per accidens, sicut ostenditur in principio VIII Physicorum, aliquid necessario accidit ei, et quod non accidit ante, quod facit eum movere nunc et non ante : et ideo etiam ipse movens movetur, et ideo non potest esse movens primum. Ante igitur hoc movens est per se movens. In moventibus autem per se aliud est movens simpliciter ; aliud est movens determinate ad hoc in quantum est hoc, sicut dicimus quod est movens univocum, sicut sperma hominis ad hominis generationem. Simpliciter autem movens est id quod est regens et ordinans omne particulare movens, sicut est motus celetium. Ad hoc autem in simpliciter et universaliter moventibus, omnis multitudo necesse est quod reducatur ad unum primum movens : et de ipso est adhuc considerandum, utrum ejusdem est facere esse et movere id quod est et mobile est vel non : cum enim omne esse sit necessario ab ente primo, eo quod principium universi esse sit necessario unum, non puto quemquam sapientium dubitare, quin ante movens hunc motum et hoc mobile sit esse hujus moventis et hujus mobilis : hoc autem esse cum jam sit in pluribus et de pluribus predicatum, et non æquivoce omnino, oportet ad unum reduci principium quod sit ipsius causa et a quo ipsum fluit in multa : erit igitur causa esse ante movens primum secundum ordinem naturae et rationom. Cum autem causa esse sit, non est causa formalis, quia forma est in omni - bus his quorum est forma : et hoc non potest esse primum nec potest esse finis, quia ille est ultimus secundum esse : oportet igitur quod sit causa efficiens : ergo causa efficiens est ante causam movontem secundum naturae et intellectus

ordinem : esse autem sibi secundum intellectum nihil ante ponit a quo fit. Cum igitur sit a causa efficiente, necessario fit ex nihilo : jam autem ostensum est quod ipsum est a causa efficiente. Amplius efficiens illud non est nisi efficiens : igitur per essentiam suam est efficiens. Oportet igitur quod sit essentia separata omnia efficiens secundum esse. Si enim detur quod est composita substantia sicut ignis, tunc sequitur quod agit per virtutem aliquam quae in ipso est, et non per essentiam, sed per aliquid additum essentiae, et sic non est primum nec per se et essentialiter agens : quae omnia sunt impossibilia.

Congregemus ergo omnia quae dicta sunt, quod sit agens per se, et quod sit agens simpliciter, et quod agens per essentiam, et quod sit agens primum, et quod agens unicum, et quod sit agens primum quod est actum, et hoc est esse in omnibus his quae sunt. Cum autem dicimus quod esse necesse est fieri ex nihilo, sensus est, quod nihil fit ante esse actu eo modo quo nihil potest habere ordinem: consideratum enim in ratione oppositionis qua opponitur ad aliquid sive ad esse, ordinis est particeps. Hoc igitur ante potest dicere ordinem temporis, aut ordinem non temporis, sed existendi simpliciter. Temporis autem ordo physice loquendo esse non potest : quia omnis ordo temporis fundatur in potentia exeunte de potentia ad actum per motum : nos autem jam ostendimus istum causalitatis modum esse ante motum omnem secundum naturae ordinem : igitur oportet quod cum dicitur, esse primum causatum est ex nihilo, quod aut dicat ordinem essendi, et hoc est esse quod nunc primo est, et non ante, vel esse quod ab alio incipit esse, vel secundum aliquem talem modum. Amplius etiam si ponamus quod hujus esse nunquam incepit, sed semper fuit, nihil minus sequitur ex dictis ipsum et ab alio esse, et ex nihilo esse. Resumamus igitur quod jam ante probatum est, quod causa se-

<--- Page Split --->

cundum actum est, et non est cum effectu secundum actum : et tunc sciemus quod si esse est permanens in actu, oportet eum semper agere et fluere fontaliter esse omnis ejus quod est : ex quo constat primam causam non nisi per essentiam agere. Amplius cum agere sit perfectius quam habitus, secundum quem facultas agendi, et perfectio secundum habitum non sit nisi compositi, et non per essentiam suam agentis, oportet necessario quod primum agens sit agens continue, et non sit agens per intentionem acquisitam in eo. Quod enim agit per intentionem acquisitam, aliquo indiget et est imperfectum : et sicut dicit Algazel, si objiciatur quod aliquis agat intendens aliquid acquirere alii, et non sibi, non est instantia : quia nisi aliquid boni sibi acquiri intenderet, in alio non ageret. Haec ergo est vera consideratio causae agentis secundum hujus sapientiae propriam considerationem : et ex ista consideratione scitur, quod causa movens est intendens, et quod illa est de consideratione physici. Causa autem agens prima, est per essentiam separatum agens: et hoc est proprie de consideratione primi Philosophi. Scitur etiam qualiter esse pendet ex causa ista, qualiter ipsa est una de causis quatuor et prima inter eas. Scitur etiam ex his quae dicta sunt, qualiter quidam dixerunt esse quinque causas : eo quod efficientem quam sequitur esse in quantum est esse, diviserunt a causa movente in quantum est movens. Quidem autem quatuor esse dixerunt : eo quod una in communi est ratio efficientis et moventis: et hujus est facere esse quod non est. Patet etiam quod efficiens secundum istam rationem est ante omnes alias substantia et ratione et ordine naturae. Sed non oportet quod movens in eo quod movens sit ante omnes alias substantias, nisi in quodam quod videlicet movetur, sed simpliciter et universaliter accipiendo non est verum, quin potius finis ante erit, et etiam forma quaedam si qua est forma prima :

sed in sequentibus erit de talibus tempus inquirendi.

Cum autem causæ efficientis duplices sint effectus, scilicet univoci et æquivoci: univoci quando in specie una vel genere uno vel secundum proportionem communicant effectus in eo quod effectus est, et causa secundum quod causa est, sicut ignis calidus calefacit et ignit: æquivoci autem, quando communicant dicto modo, sicut motus calefacit, et ignis rarefacit et dissolvit: constat quod primo modo cum effectu communicans causa comparatur causato secundum æquale vel inæquale magis et minus. Est autem hæc comparatio aut in his quæ communicant in materia una, et est eorum transmutatio ad invicem, sicut est materia generabilium, sicut ignis calidus qui causa est aquæ calidæ : aut est in his quorum materia non est una, sicut lumen solis, quod est causa luminis in luna. Et sicut quorum materia non est una, tunc aut est ita quod diversa materia nihil penitus habet prohibens ad effectum suscipiendum, aut habet aliquid prohibens. Et primi exemplum est superioris ætheris superficies ad suscipiendum lumen lunæ et stellarum: et ideo per totum illuminatur in profundum sui æquali lumine et æquipotente, ut est in stellis. Exemplum autem secundi est lumen in sole sicut in causa, et stellis et luna sicut in effectu : et non est æque potens in luminositate, eo quod luna aliquid habeat opacitatis: propter quod de natura terræ esse dicitur. Et similiter propter aliquam substantiae materialis puritatem non est æque potens lumen in stellis. Si autem est comparatio in his quorum est materia una, aut est in ea materia effectus quæ ad effectum habent potentiam adjuvantis, aut potentiam non prohibentis, aut potentiam prohibentem. Et si habet potentiam adjuvantis, aut est potentia completa et perfecta, aut diminuta et imperfecta. Si autem est completa, tunc æquipotens potest esse effectus cum causa : et hujus exemplum est, sicut quando

<--- Page Split --->

ignis agit in aerem adjutus calido aeris, tunc enim potest ignire ipsum et facere ignem, sicut ipse ignis generans est ignis. Exemplum autem secundi est, sicut cum ignis agit in aquam calidam, quae virtutem habet caloris incompletam. Et ideo nisi illa virtus perficiatur, non erit æquipotens effectus cum causa. Exemplum autem virtutis non prohibentis est materia ad igneitatem præparata, quae sine prohibitione parata est suscipere ignem : et in his potest esse æquipotentia. Exemplum autem virtutis prohibentis est quando materia in quam agit ignis, est actualiter facta : tunc enim manente eo quo agit in contrarium, non est æquipotentia. Ex his patet, quod cum causa prima nihil commune habeat cum causatis suis, nulla est æquipotentia inter causam primam agentem et sua causata. Amplius cum illud quod per essentiam est agens, totum est agens et nihil patiens in ipso. Et cum illud quod primum est agens, a nullo sit aliquid suscipiens vel habens, patet quod sola prima causa vere est agens, et quod nulla secundarum causarum vere agens est, sed agere suum habet ab alia, vel secundum aliquid agit et secundum aliquid patitur. Haec ergo est consideratio causæ agentis.

In causa autem finali considerandum est, quod alius est finis operis, alius est finis intentionis : et sic in natura alius est finis generationis, et alius est finis naturae generantis. In arte enim mechanica alius est finis operis, ut forte domus, vel aliud in quo quiescit operatio operantis. Finis autem intentionis est aliud a fine operis, sicut forte securitas habitationis a pluviis, caumate, et securitate latronum, vel hostium irrumpentium est finis : et hic finis constat quod diversus est a forma artificiali. Et similiter est in natura : quoniam forte finis generationis est forma : finis autem generantis secundum naturam est esse divinum quod participatur per generationem. Et haec non est forma, sed assimilatio prima causæ, seundum quod possibile est participare

unicuique : et sic patet qualiter causa finalis est divisa a forma, licet aliquando finis et terminus in unam rem coincidat cum forma. Haec ergo est determinatio finis quæ est terminus operis, et causa finalis quæ est finis intentionis. Amplius autem finis dupliciter consideratur, secundum esse videlicet et secundum quod movet efficientem et materiam, et forma etiam ordinatur ad eam, non est in ipsa causa secundum quod accipitur in esse, sed potius est finis, licet multi dicant contrarium : non enim sic est causa omnium, sed potius prout est in intentione, sic est causa omnium : quia sic movet propter eam efficiens, et sic appetit eam materia : et etiam forma talis aptatur materiae per quam finis includatur : secundum esse ergo est finis, sed secundum quod est in intentione causæ finalis sic est causa.

Sicut autem jam consideravimus modos efficientis et finis, sic iterum considerabimus modos materiae. Sunt autem modi materiae multi: aliquando enim materia dicitur quod sine omni sua mutatione est receptibile alicujus, sicut tabula rasa receptibilis est imaginis. Aliquando fit receptibilis cum aliqua permutatione : et hoc fit dupliciter : aut enim est causa cum permutatione situs partium, aut cum permutatione situs et alteratione. Si autem est cum permutatione situs, hoc est dupliciter : aut enim est permutatio cum transpositione partium materia tantum, aut cum abjectione partium aliquarum. Et cum transpositione partium est materia sicut cera sigilli, et sensibilia receptibilia sunt imaginum, et similiter illa quae dicuntur productibilia. Si autem cum ablatione et additione vel altero istorum, tunc est sicut figura incisionis, sicut ex ligno lectus vel ex ligno Aesculapius. Si autem est cum alteratione, hoc potest esse duobus modis : aut enim est solum unicum alterationis subjectum, aut unum cum aliis. Si quidem unum est cum aliis, tunc est sicut miscibilia sunt materia mixti. Si

<--- Page Split --->

autem per se solum, tunc aut est materia ex qua fit, aut postquam, sicut osten- sum est in libro secundo hujus sapientiae superius. Et siquidem est ex qua fit, tunc aut subjicitur cum privatione, aut cum contrario, aut simpliciter. His enim tri- bus modis subjectum motus consideratur cum dicitur: ex non albo, aut ex nigro, aut ex eo quod fit album, fit album : hyle enim est substantia generationis et corruptionis primum, et per conse- quens aliorum motuum est subjectum. Et si est ut post quod fit id quod fit, tunc est sicut ex puero fit vir, et sicut ex addiscente et disposito fit sciens. In his omnibus est commune accipere quod id quod est potentia aliquid et non actus, dicitur materia cum fit potentia quod re- cipiat id quod fit ex ipso, vel habeat illud ut subjectum, vel mutetur ad ipsum. Et ideo materia est subjectum mutationis per hoc quod est in potentia, et funda- mentum rei per hoc quod est suscipiens et habens et substans. Et per haec et si- milia satis cognosci potest materia.

riæ secundum se acceptæ. Ad imitationem hujus dicuntur formæ accidentia, quia constituunt secundum quid in esse quodam. Et quia formam dantem esse propriam in omnibus sequitur figura quæ est determinatio quanti, ideo figura dicitur forma extra circa aliquid consistens. In artificialibus tamen figura est principalis forma, sicut patet cuilibet, nisi forte ars sit naturae juvamentum, sicut in alchimicis et in his artibus quarum operationes sunt mixturæ digestiones et corporum transmutationes. Ex his ergo et hujusmodi formarum sciuntur diversitates. Qualiter autem tres causæ aliquando in unam coincidunt, in secundo Physicorum est determinatum. Hæc ergo dicta sint de causis et causarum differentiis et modis.

CAPUT IV.

Forma vero etiam dicitur multis modis. Et tamen proprie dicta forma quæ principium est constituendi id quod est secundum actum et esse: et ideo quia separata sunt prima quæ constituunt id quod est in actu, separatæ dicebantur formæ principaliter ab Antiquis: et deinde dicebantur formæ imagines harum quæ constituunt in actu materiam. Et hæ quidem duplices sunt: quia aut constituunt in actu perfecto, aut imperfecto. Actus enim perfecti sunt qui dant esse et rationem ei quod constituitur in actuali esse, sicut formæ materiae quas vocamus formas. Imperfectus autem actus et imperfecta forma motus est. Actus autem perfectus, aut respicit et perficit materiam simpliciter, et sic dicitur forma: aut respicit materiam in multitudine quadam compositionis existentem, et sic dicitur totum sive forma totius: tunc enim forma virtutum habet multiplicitates per quas est perfectio partium materiæ, sicut per seipsam est perfectio mate-

De modis elementi.

Elementum post causam est distinText, t. 4. guendum : quia elementum de ratione sui dicit aliquid constituens rei constitutæ intrinsecum, quod non omnino dicit causa. Dicamus ergo quod elementum dicitur illud ex quo componitur res primo, ita quod ante ipsum nihil venit ad rei compositionem, ita quod illud primum componens sit in existente composito, et sit indivisibile et irresolubile secundum speciem ad aliam speciem se componentem. Et hoc est quod elementum est in compositione primum, et in resolutione ultimum. Et quia est ultimum in quo stat resolutio, ideo non dividitur resolutione ad speciem aliquam sive speciei priorem. Sic autem dicto elemento dividitur secundum modos primi componentis existentis in composito : aut enim-est intus re sive substantia, aut virtute. Et si dein-

<--- Page Split --->

de est intus virtute, tunc est sicut demonstrationes prime dicuntur elementa sequentium demonstrationum. Si autem est substantia intus, tunc aut situ solo componit, aut ordine, aut etiam componentium alteratione. Situ autem sunt lineae elementa figurarum : et ordine sunt elementa litterae syllabarum, et syllabae dictionum. Alteratione autem miscibilium ad invicem, sunt ignis, aer, et aqua, et terra elementa corporum physicorum. Secundum hoc ergo quod est esse compositione primum et resolutione ultinum substantialiter intrinsecum existens et ordine componens, sunt vocis litterate elementa illa ex quibus primis vox litterata componitur, et in quae ipse voces litterata dividuntur ultimo : et illa non dividuntur in alias voces priores se et specie diversas ab eis. Aut forte si aliquibus prima elementa dividantur, non dividuntur nisi in partes similes sibi invicem et toti secundum speciem, sicut aqua quae est elementum, dividitur in particulas quarum quaelibet est aqua : sed hoc modo non dividuntur syllaba, et elementa syllabarum divisibilia secundum quantitates homogenii : sed elementa syllabarum simpliciter sunt indivisibilia.

Similiter autem secundum rationem elementi praescriptam, dicunt Philosophi elementa ea quae ponunt corporum physicorum esse elementa. Sed hoc jam secundum veritatem alterata ad invicem fiunt elementa, ita quod minimum unius sit cum minimo alterius : quia non sunt alterabilia ad invicem nisi divisa per minima. Hoc autem primo libro Peri geneesos satis est ostensum. Philosophi tamen antiqui non omnes sic esse dicebant : eo quod quidam ponebant non nisi ordine et figura et conversione, sicut compositiones quas vocabant rhysmum et diathigen et tropen, sicut alibi diximus1. Quocumque autem modo positiones varient, in hoc conveniunt quod elementa corporum

dicebant ultima illa in quae dividuntur resoluta corpora, ita quod illa ultima non resolvuntur in alia a se specie differentia : talia enim dicunt esse elementa omnes Antiqui, sive unum tale, sive plura talia dicant corporum physicorum esse elementa.

Similiter autem secundum eamdem elementi rationem, sed solo situ componentia dicuntur elementa ea quae sunt prima componentia diagrammatum, hoc est, descriptarum in continuo figurarum. Et ex toto sive universaliter si elementum virtute dicatur intrinsecum, tunc adhuc secundum inductam elementi rationem dicuntur elementa demonstrationum. Nam prime demonstrationes ante quas nullae sunt, in pluribus sequentibus virtute existentes esse demonstrationum elementa dicuntur. Licet autem virtute dictae sint prime demonstrationes in consequentibus inesse, insunt tamen aliquo modo secundum substantiam : fit enim circa subjectum et praedicatum implicatio demonstrationis prime in secunda, et sic deinceps semper prior est in consequente secundum theorematicum ordinem. Et secundum hunc modum sunt petitiones et suppositiones et diffinitiones elementa primarum demonstrationum. Et hoc etiam modo verissimae sunt propositiones elementa quaedam conclusionum. Et hoc non vidit Avicenna qui negat omnia ista, et similiter Algazel insecutor Avicenne. His ergo modis dicitur elementum magis proprie : sunt enim primi syllogismi ex tribus terminis per unum medium : et horum implicatio fit in omnibus consequentibus.

Transferentes autem elementum ab ista similitudine, vocant Stoici elementum hoc quod in se est unum existens et parvum substantia, non virtute, ad multa est utile in quibus est salvatum. Et determinantes elementum, dicunt quod parvum est substantia et simplex, et indivisibile. Parvum autem dicunt in quan-

<--- Page Split --->

tit ate, simplex autem in formis, et indivisibile in materia substantiae secundum se acceptae : dicunt enim magnum componi ex parvis, et species ex simplicibus formis, et substantiam ex indivisibili materia. Et ex ista translatione elementi provenit alia elementi multiplicitas diversa ab ea quae inducta est : secundum enim praedictam elementi multiplicitatem elementum est materiale componens, quod in esse formae salvatum intus existit. Ab illa autem secunda acceptione elementi evenit, quod maxime universalia ante quae non sunt alia sunt elementa vocata : eo quod unumquodque ipsorum unum ens et simplex inest in multis formaliter salvatum in illis, aut inest omnibus, aut pluribus sub ipso existentibus : omnibus quidem sicut unum et ens : pluribus autem sicut genera entium. Est autem quodlibet ipsorum unum in lumine intelligentiae et simplex, eo quod non habet aliquid ante se ex quo fit : deficit tamen ab elementi ratione, quia non est coordinatum aliis et mixtum, quod est de elementi ratione. Hac etiam translatione unitas et punctum videntur esse quibusdam elementalia principia : unitas quidem quia ipsa est simplex indivisibilitas rerum : punctum autem, quia constituitur uno tantum situ addito super rationem simplicem indivisibilis, et hoc remoto non differt penitus ab unitate.

Hæc autem elementa dicebant esse quidam Stoicorum antiquorum rerum principia. Et horum alibi assignavimus rationes : tamen hoc convenit tantum dicere, quod illa quae simpliciter vocantur genera, ita quod nullo modo sunt species, sunt indivisibilia, eo quod non habent diffinitionem, illa genera quidam vocant elementa, et magis dicunt elementa esse hæc genera quam differentiam : eo quod secundum esse accepta in plus sunt illa genera quam differentia : nam cui convenit inesse differentiam, sequitur genus inesse : sed non sequitur e converso, cui insit genus, quod continuo insit differentia : generalissima enim rationes non

habent : quia licet dicatur substantia ens per se existens, et hoc videatur esse ratio ipsius, id tamen est indivisus intellectus substantiae : per hoc enim separatur ab accidente. Unde sicut ens simpliciter est simplex, non habens rationem, ita in substantia : quia idem est ens simpliciter et substantia. Quod enim dicitur per se existens, non dicit nisi modum illius simplicis entis quod est substantia. Unde non est verum quod quidam dicunt, quod generalissimum non habet rationem extra se, sed intra se, et sic sit compositum ex potentia et actu : quidquid enim intra se habet diffinitionia, illa extra se explicat diffinitio. Sic ergo generalissimum simplex et primus est conceptus substantiae et indivisibilis : et ideo diffinitorum resolutio stat ad ipsum, et ideo vocatur clementum.

Colligamus ergo modos inductos de elemento, et videbuntur reduci ad tres in communi. Est enim indivisibile primum compositione, et ultimum resolutione formæ elementum : hoc autem indivisibile aut est indivisibile diffinitione, aut forma, aut quantitate. Et siquidem quantitate est indivisibile, aut indivisibilitas est natura ejus per quam in esse constituitur, et est unitas : aut constituitur situ addito super indivisibilitatem, et est punctum. Siautem est indivisibile forma, hoc est dupliciter secundum duplex esse formæ universalis vel particularis, et secundum divisionem formæ particularis vel universalis. Et secundum divisionem formæ particularis dicuntur elementa vocum, et corporum, et diagrammatum, secundum differentias superius inductas : quia elementa vocum in aliam formam non dividuntur. Et similiter quælibet pars aquæ aqua est, sicut quælibet pars lineæ linea. Si autem est secundum esse formæ universalis, tunc universalia sunt elementa : eo quod ipsa in pluribus existentia salvata manent secundum unam formam simplicem, quæ est intellectus omnium illorum in quibus sunt. Si autem indivisibilia sunt per diffinitionem, sunt

<--- Page Split --->

prima genera elementa. Omnium autem sic dictorum elementorum commune est hoc quod elementum cujuslibet esse dicatur, quod primum est indivisibile subjectum unicuique. Et hoc modo materia prima est subjectum, eo quod ipsa est indivisibilis diffinitione et forma et quantitate : sic enim sumpta prima materia est simplex natura sine forma et quantitate existens : et hoc modo nec motui nec mutationi subjicitur, sed est id quod est in composito praeter omnem formam.

CAPUT V.

De modis naturae.

Naturam autem post hoc convenit distinguere, quod licet prout principium motus et status per se et non secundum accidens, sit a nobis distinctum in II Physicorum, tamen etiam hic communius naturam speculantes congruit distinguere : quia et formam quae natura est, et alia hujusmodi specularur : secundum enim quod sunt entis consideramus hujusmodi et non secundum quod sunt rei vel mobilis corporis. Dicimus ergo quod natura dicitur uno modo quaedam generatio generatorum : talis, inquam, generatio quae non sit ipsa ad esse mutatum, sed talis ut si quis id quod est ex se aliquid porrigens, dicat naturam : dicimus enim virtutem illam naturam, quia ex se porrigit formatum sibi cohaerens, sicut virtutem pullulantem quae ex se porrigit id quod ex se formatum dicimus naturam : sicut videmus a semine pullulare radices et stipitem, et a stipite ramos, et hujusmodi : et dicimus quod natura seminis porrigit illa, et natura stipitis porrigit ramos et vigas et hujusmodi.

Et juxta illum modum dicimus illud naturam, ex quo generatur sive formatur pullulando id quod est generatum, ita

quod illud ex quo formatur, sit formans primum, ita quod sit in ipso existente formato per aliquem modum, sicut membra formantur ex corde, et sunt in ipso per aliquem modum quem consequenter determinabimus, et sicut fructus et semina formantur ex plantis, et sunt in eis per modum statim determinandum.

Amplius adhuc juxta hunc modum dicitur natura id unde motus primus est in quolibet naturaliter existentium, ita quod principium illius motus sit in eo, et intrinsecum eidem existens, sicut in animatis primum motum dicimus esse motum nutrimenti, et principium hujus motus intrinsecum esse naturam nutriti, sive illud virtus sit cordis, sive hepatis, sive radicis in plantis, sive alterius : hoc enim non est de intentione propositi distinguere : quia hoc in libro de Animalibus est disputatum. Hoc etiam modo motus primus spermatis in se habet principium, quod est natura ipsius in quantum existit sperma. Et hoc modo omnia quae moventur secundum naturam, habent in se principium motus sui in quantum sunt talia. Quid autem sit hoc in quo convenire videntur omnia sic mota per naturam, non habemus cum studio hoc dicere : quia in sequentibus de hoc erit tractatus. Sed quod hic sufficit, hoc est, quod sicut diximus, forma primi motoris stat ad ultimum quod movetur tantum : nec staret ad id ultimum, nisi per omnia media diffunderetur usque ad ultimum. Et hoc est principium motus commune in eis, sicut supra in secundo hujus scientiae libro est declaratum. Quod autem principium motus est omnibus attribuens motum secundum naturam, declaratum est in VIII nostrorum Physicorum. In consequentibus tamen cum studio subtili de hoc intendemus. His ergo tribus modis dicta natura convenit in hoc quod est principium motus existens in eo quod movetur. Et ideo oportet distinguere qualiter insit his quae pullulando ex aliquo porriguntur.

<--- Page Split --->

Dico ergo, quod hoc modo porrectionis generari ex aliquo dicuntur quaecumque nutrimentum et augmentum habent per aliquid a se divisum et in substantia et figura, et motum nutrimenti et augmenti et formationis accipiunt ex ipso in tangendo ipsum. Et in hoc quod insimul apte sunt cum ipso in aliud ad esse apte ultima eorum cum ultimis eorum ex quibus pullulant, sicut embrya plantarum et animalium : quoniam fructus plantarum poris suorum apte adsunt ultimis pororum plantarum : et adhaerent ultima ultimis adeo apte, quod parvus spiritus et porus recipiens succum est super porum per quem decurrit succus in planta : et sic ex planta continue haurit spiritum et nutrimentum et virtutem formantem. In animalibus autem embrya per umbilicum cohaerent apte matricibus, ita quod porus arteriaeembryi est super porum arteriae matricis, et porum venae super porum venae, et porus nervi sensibilis super porum nervi sensibilis, et porus nervi motivi super porum nervi motivi : et sic apte cohaerens adest matrici in tangendo apte. Ei ideo forte et nutrita coalescunt : virtute enim et porriguntur ex matrice. Hoc etiam modo apte conjuncta cordi pullulant ex ipso, sic patet per ea quae in libro de Animalibus et Plantis disputata sunt. Omnia autem quae sic simul sunt apte, sunt simul tactu ultimorum reciproce agentium et patientium invicem et ab invicem aut super tactum conflatione et conglutinatione quadam. Hujus autem conflatio sive conglutinatio differt a tactu : quia in tactu nihil est praeter contactum ultimorum quae sine medio sunt simul : nihil, inquam, quod diversum esse sit necesse a tangentibus. In his autem simul apte conflata vel conglutinata est aliquid unum et idem medium in ambobus existens, quod pro tactu facit simul apte esse, et facit ea unum esse secundum quantitatem extensivam, et continuitatis modum illum quo apte utriusque particulae ad medium copulantur, licet non faciat ea unum secundum quali-

tatem : quia alia est qualitas porrigentis, et alia porrecti, et alia medii. Et hoc vocatur coctilidon in plantis, et umbilicus in animalium conceptibus, et subnesis in membris. Sic ergo dicitur natura principium quoddam motus primi secundum tres diversitates. Et hoc modo natura aliquod habet de ratione causae moventis.

Amplius autem natura ex quo sicut ex materiali principio, aut est aliquid, aut fit aliquid eorum quae naturaliter sunt, ita quod illud ex quo fit sit salvatum in eo quod existit ordinatum in effectu, et non sit mutatum a proprietate suae essentiae, vel a sua naturali potestate : et hoc modo dicitur maxime materia artificialorum natura eorum : quia illa salvatur in eis secundum esse, et potestatem naturae, sicut statuae et vasis areorum aes dicitur natura, et lignorum dicitur natura lignum, et similiter est in aliis. Et ideo ab hac materia denominativam accipiunt prædicationem, qua ærea et lignea dicuntur : unumquodque enim talium per artem factorum est ex his, ita quod prima materia in qua conveniunt secundum naturae potestatem, salvata est in ipsis. Empedocles enim hoc probavit esse naturam et non formam, dicens quoniam si plantatur lectus, pullulavit utique lignum, non lectus. Et quia ars imitatur naturam, ideo quidam Philosophorum dicunt elementa ex quibus fiunt naturalia corpora, esse naturam eorum quae sunt ex ipsis. Elementa enim salvata sunt in ipsis secundum primum esse ipsorum : nec omnino potestate privata sunt, licet excellentiam naturalium potestatum amiserunt per aliquod medium mixtum alteratione. Hanc autem alii dicunt ignem, alii terram, alii aquam, alii aerem, alii aliud aliquid tale ex quo fiunt corpora dicentes esse naturam, alii autem quaedam plura eorum dicunt esse naturam, alii autem omnia ista quatuor, sicut saepe alibi diximus. Cum autem natura dicitur materia, per posterius 'dicitur natura, cum natura proprie sit principium

<--- Page Split --->

motus et quietis, sicut diximus nuper. Est tamen etiam ibi materia et aliquid formale, quod principium est materialis motus, sicut saepius ostensum est.

Amplius alio modo dicitur natura proprie ea quae est natura existentium et substantia quae est forma rerum et quidditas. Et quia forma est multiplex, quaedam enim est harmonia compositionis, quae in Meteoris determinatur : et quaedam est actus et perfectio materiae, non harmonia, nec harmoniam consequens : et ideo quidam sunt dicentes naturam rerum esse primam compositionem quae est harmonia compositorum ad medium geometrium, sicut alibit saepe ostensum est a nobis. Aut etiam ratio illius compositionis, sicut dicit Empedocles, quod natura rei compositae nullius est simplicis existentium. Sed natura est solum permixtio, et relatio sive remissio permixtorum ab excellentiis miscibilium ad mixti rationem mediam, ita quod talis ratio etiam in hominibus qui substantiam habent magis super miscibilium naturam elevatam, vocatur natura. Et si sit ut est in hominibus, quod natura est mixti, ideo et harmonia, tunc multo magis est hoc in aliis aliorum formis naturalibus. Quapropter etiam quaecumque a natura sunt, aut fiunt, etiamsi jam existat materia ex qua nata sunt fieri, aut esse, non dicimus ea habere naturam, si non habent species secundum rationem et formam quae dat esse et nomen. Gratia hujus etiam id quod ex his utriusque est, ex materia videlicet et forma, ut ipsa animalia et partes eorum similes et dissimiles, dicuntur naturae quaedam, secundum quod talem naturam quae forma est, attingunt.

Et etiam dicitur natura juxta modum quo materia est natura : dicitur autem materia quae est in materiatò ab esse suo Mod. et potestate permutata. Et hæc materia dupliciter considerata natura dicitur : aut enim est materia quae est secundum genus prima ante quam nulla est in genere eorum quorum est natura : aut quæ

non simpliciter, sed quæ ad hoc in specie determinata est prima : et hæc vocatur proxima, sicut operum æreorum ad ipsa quidem opera prima sive proxima materia est æs : totaliter autem et universaliter prima materia ad illa est aqua, quia in quarto nostrorum Meteororum ostendimus omnium eorum quæ liquefiunt calido sicco, primam naturam esse aquam. Æris ideo forsan prima materia est aqua, si omnia liquescentia secundum primam materiam sunt aqua. Ex juxta quintum modum sumendo naturam, et species et substantia rei formalis est natura : substantia, dico, quæ est finis sive terminus generationis, quamvis non sit forte finis generantis, sicut in præcedenti capitulo diximus. His ergo modis dicitur natura magis proprie : metaphorice vero et minus proprie et universaliter omnis substantia dicitur natura quaedam composita : propterea quia a natura illa quæ forma est substantia, est substantia id substantia quaedam est. Secundum quam rationem etiam Boetius dicit, quod natura est omne quod agere et pati potest.

Ex dictis ergo patet, quod primo et principaliter natura est substantia formalis : hæc enim secundum quod est causa agendi principium motus habentium hoc principium in seipsis, non per accidens, sed inquantum ipsa sunt. Materia namque natura dicitur, quia hujus naturae quae est forma, susceptibilis. Similiter autem generationes sive pullulationes, et etiam ipsa mutatio generari vocata, naturae dicuntur : quia sunt motus sive mutationis ab ea vel ad eam. Similiter id quod est principium motus eorum quae a natura sunt, dicitur natura, quia est talis forma : existens autem potestate, aut perfectione : potestate quidem quando non movet actualiter, potest tamen movere : perfectione autem quando movet secundum effectum motus. Hæc ergo dicta sint de modis naturae.

<--- Page Split --->

vigare, ut recipiatur pecunia quae ibi et non alibi dabitur. Haec enim licet absolute necessaria non sint, tamen supposito fine tali, si includi debeat, sunt necessaria. Et similiter est in mechanicis et naturis. Si enim militaris esse debeat, necessaria est ea quae est fabricativa armorum. Et si homo esse debeat, necesse est et humorum sit complexio.

CAPUT VI.

De modis necessarii.

Necessarium autem post hoc distinguemus : quoniam licet necessarium simpliciter non sit nisi id quod est causa, tamen non dicit causalitatis modo causam, et minus dicit eam quam natura quae aliquid habet efficientis et formae, sicut diximus. Dicimus ergo quod necessarium aliquando dicitur, sine quo vivere viventibus non contingit, et est ad vitam coelementale, et tenet se tamen ex parte materiae, sicut spirare interiori vel exteriori spiritu, et cibus animalium ad vitam dicitur esse quodd am necessarium ex parte corporum vivorum : sine his enim impossibile est vivere. Quid autem sit spirare spiritu interiori, quod necessarium est omnibus viventibus, et quid spirare spiritu exteriori, diximus in libro nostro de Spiritu et Respiratione.

Et alio modo dicitur necessarium per comparationem ad causam finalem et non materialem. Et hoc vocatur necessarium suppositionis : quia posito in talibus posteriori secundum esse, necessario infertur prius quod est ad illud, quasi via ad obtinendum, ut sine quibus bonum alicujus esse non contingit, propter talem suppositionem necessaria dicuntur. Et pro uno accipimus et eodem modo, sive per hoc detur fieri bonum, aut aliquod malum expelli, aut etiam malum privari, aut cessare non expulsum : velut dicimus necessarium esse bibere pharmaciam, si debeat expelli putridus humor, ut homo ex putrida febre non laboret : aut alterativis uti necessarium est, si debeat privari febris incensa ex humore alio non putrefacto : et sicut dicimus necessarium ad Æginam civitatem na-

Amplius vim faciens et ipsa vis sive violentia quamdam dicuntur inferre necessitatem : hoc autem est secundum b2μτν sive metum et voluntatem impediens proprios actus, et prohibens ab his quae libere concupiscimus. Hoc enim involuntarium est, cujus principium est in alio, nihil conferente eo quod vim patitur. Et ideo vim patiens necessarium dicitur : eo quod cogatur ex necessitate suam præpediente voluntatem. Propter quod omne tale necessarium flebile est et contristabile. Unde Evcnus poeta dicit, quod omuis res tali modo necessaria flebilis facta est : vis enim ipsa necessitas quædam est. Et ideo Sophocles rector ad Periclem dicit : « Hoc quidem quod suades facio, sed vis me ea quæ jubes, facere cogit. » Et ideo in civilibus ait prætor : « Quod vi metusve causa fit, ratum non habeo. » Videtur tamen hujus necessitas per rectam rationem esse quoddam incredibile et inopinabile. Cum enim opinio sive credulitas præordinet agenda per voluntatem, est necessitas violentiae et motus contraria motui illi qui secundum prohæresim est et prævoluntatem et præcogitationem. Et hoc necessarium sumptum est secundum modum causæ efficientis et moventis.

Amplius penees causam formalem sumptum necessarium est, quod non contingit aliter se habere : hoc enim dicimus necessarium sic se habere ut habet. Et hoc necessarium quidam posteriorum Peripateticorum vocaverunt debitum sic esse, et huic oppositum impossibile esse vocaverunt prohibitum esse : medium autem cujus esse ex aliis quibusdam pendet causis, vocaverunt possibile. Se-

<--- Page Split --->

cundum hoc ergo necessarium quod est dubitum sic esse et prohibitum non esse et non possibile ad esse et non esse, et alia omnia dicuntur necessaria. Iste enim est modus principalis, et ad istum respiciendo omnia alia proportionaliter necessitatis nomen accipiunt : id enim quod patitur vim, cujus principium est in alio, dicitur ideo pati vel facere, quod patitur vel facit necessario, quando non contingit aliter facere vel pati propter 6pavv sive metum vel coactionem : quasi illa existat necessitatis ratio, propter quam non contingit aliter pati vel facere. Similiter autem est in concausatibus vivendi, et suppositione boni quod debeat includi : natura cum aliter non contingit hinc quidem bonum finale, illinc vero vivere in concausalibus, vel cum non contingit esse sine aliquibus pro suppositis, ea necessaria esse dicimus. Est enim necessitas quaedam causi, et juxta numerum et conditionem causarum sumpta. In his autem, sicut in secundo Physicorum ostendimus, supposito posteriori, necessario infertur id quod est prius, tam in physicis quam metaphysicis. Sed in doctrinilibus et demonstrativis per conversum modum est necessarium.

Et ideo, praeter omnia praedicta, oportet scire quod demonstratio est etiam de numero necessariorum : eo quod demonstratum et demonstrans non contingit aliter se habere, si bene et simpliciter demonstratum est. Hujus autem causa est, quia prima sunt ex quibus est demonstratio : sed illa impossibile est aliter se habere ex quibus demonstrativis est syllogismus : in demonstratiune enim quorumdam necessario est diversa causa ab ipsis per quam demonstrantur, et haec sunt conclusa et causata : aliorum autem nulla est causa, sed ipsa sunt propter quam alia sunt ex necessitate.

Ex his autem necessario concluditur, quod omnium primum et quod secundum omnem conditionem et proprieta-

tem necessitatis est necessarium, est ipsum simplex primum quod non habet causam, sed est causa omnium prima. Hoc enim solum est quod non contingit plus habere, eo quod a nullo aliquid recipit : sed omnibus largitur quidquid habent et sunt : omne enim quod ab alio recipit, quocumque modo, contingit habere plus et minus : igitur omne tale contingit habere aliter et aliter : quia plus et minus habetur, et habetur aliter et aliter. Quod autem a nullo recipit, nullo modo contingit plus habere quam habeat, quare nec aliter et aliter contingit ipsum plus habere. Quia si aliter et aliter contingeret ipsum habere, contingeret ipsum plus habere. Hoc autem ideo est, quia causam non habet a qua recipiat esse, vel lumen, vel bonum, vel aliquid talium. Et hoc est ex seipso esse debitum. Si qua igitur talia sempiterna et immobilia sint, sicut in sequentibus et ultimis partibus hujus sapientiae ostendemus, illis nihil est vi vel praeter naturam : cum omnis violentia et praeter naturam existens fit ex quadam extrinseca et fortiori causa : et illud vere est necesse, cui opponitur impossibile esse, quod prohibitum est esse omnino, et in se, et in ordine ad causam.

Possibile autem esse est duobus modis : est enim possibile esse, quod in quadam alterius est potentia, ex qua pendet esse suum : et hoc modo omne causatum est possibile secundum naturam suam. Alio modo dicitur possibile esse, quod ex infirmitate causa sua ad esse et ad non esse se habet : et hoc opponitur necessario secundum modum esse sui. Et utroque modo dictum possibile secundum esse suum pendet ex alio, et illi debetur esse suum : propter quod omne suum esse quod debet alteri, est possibile secundum hoc quod debet alteri : quia sic est recipiens. Si autem aliquid est causa et causatum respectu diversorum, hoc necessitatis rationem potest habere in quantum est causa, si sit

<--- Page Split --->

causa stans, cujus esse propter necessitatem sui esse sequitur aliud cui esse attribuit : quia sic largitur, et non recipit : et ideo in ista consideratione non plus habere poterit, nec aliter et aliter habere. Sed secundum quod causatum est, recipit et plus habere poterit et aliter et aliter : et ideo possibile et non necessarium. Haec autem dicta sunt de ordinibus causarum in esse sumptarum ex primo motore usque ad ultimum, quod movetur motum tantum, in quo stat motus primi motoris : et non sunt dicta de necessario demonstrationum. In his enim licet conclusum ex alio accipiat necessitatem, tamen est necessarium non habens plus ut habens aliter et aliter. Haec autem de necessario dicta sunt : valde enim erunt utilia ad ultimam istius sapientiae partem, in qua de prima causa erit loquendum, etc.

CAPUT VII.

De modis unius.

Text. et com. Quamvis autem jam diximus de quin- 7. que intentionibus quae sunt de ratione principiorum entis, secundum quod est ens, necessitas enim concomitantur causam, et est quaedam proprietas ipsius : et natura est causa quaedam, et praecipue est causa quae principaliter est consideranda a Philosopho primo, quae est forma. Causa autem est principium entis, et omnis causa est principium, sed non convertitur. Oportet tamen adhuc tractatui isti inserere distinctiones duorum nominum quae sunt primi intellectus universorum, et ideo principia sunt omnium. Et hoc sunt unum et ens : prius tamen distinguemus intentionem unius : eo quod unum a multis entis dicebatur esse principium, et quia amplioris est

divisionis quam ens, propter modum quem addit supra ipsum ens. Dicimus ergo quod unum communiori divisione dicitur quam habet, ita quod aliud dicatur unum secundum accidens, et aliud dicatur unum secundum se.

Attendendum autem, quod nihil omnino unit nisi quod continet et terminat : nihil autem continet et terminat nisi quod perficit : unde fit quod nihil unit nisi quod perficit. Ex hoc enim quod perficit, totum intra terminos sui esse concludit : et quod intra terminum sui esse conclusum est, unum est : quia in se indivisum est, et ab aliis est divisum. Ex his autem facile elicitur accidens nihil penitus unire. Et ideo unum secundum accidens esse non potest per unionem quam facit accidens, sed per unitatem quam facit subjectum. Dicuntur ergo unum secundum accidens dupliciter, accidens videlicet subjecto, et accidens accidenti gratia ejusdem subjecti. Et utrumque horum est dupliciter propter duplex subjectum, particulare scilicet et universale : particulare enim est accidenti, quod communiter accidens vocatur sive accidens per accidens, principaliter et maxime substat. Universale autem est, quod est quidem in subjecto particulari sicut esse ipsius : accidens autem est in eo sicut esse habens ab eo. Horum autem omnium exempla sunt, quoniam subjectum et accidens sunt unum, sicut si dicam Coriscum et musicum esse unum, et Coriscum musicum, eo quod idem subjecto est dicere, Coriscus et musicus, et Coriscus musicus. Exemplum autem de unitate accidentis cum accidente est, sicut si dicam et musicum et justum esse idem quod justus musicus Coriscus : unum enim dicuntur omnia haec secundum accidens. Justum quidem et musicum unum dicuntur, quia uni subjecto accidunt ambo. Musicus vero et Coriscus dicuntur unum, quia alterum alteri accidit. Similiter autem sicut in subjecto posita ista sunt unum per accidens, ita etiam modo quodam sunt unum si in

<--- Page Split --->

prudicato ponantur, ut si dicam Coriscus est Coriscus musieus : hoc enim unum sunt cum Corisco : quia earum partium quem sic unum sunt, altera accidit alteri. Et similiter est in oratione complexa, quando duo accidentia dicuntur idem, ut si dicam, sicut enim dico in dictione simplici, quod musicum est idem Corisco prudicatum de eo : ita dico in oratione, quod Coriscus musicus est idem justo Corisco : quia Coriscus musicus praedicator de justo Corisco : pars enim utriusque orationis, sive in subjecto, sive in prudicato posita, accidit eidem uni : pars enim unius est justum, et alterius est musicum, et haec ambo accidunt Corisco. Cum enim dicitur musicum esse justum, nihil differt quam si dicatur Corisco accidere musicum, eo quod accidens accidunti non subjicitur nisi gratia subjecti in quo est, sicut patet per ante dicta. Similiter autem unum est per accidens, sive in nomine generis, sive in nomine equiscumque universalis dicatur subjecto inesse accidens : ut si dicam quod idem est homo et musicus homo : hoc enim est altero duorum modorum : aut enim sic est, quod uni subjectae substantiae existenti accidit musicum : aut ambo, videlicet homo et musicus, accidunt alii de numero singulorum, hoc est, singularium, ut Corisco : non tamen eidem ambo ista insunt singulari subjecto. Sed hoc quidem quod est secunda substantia, forsan ut genus vel sicut species inest, et est natura et esse ipsius : et ideo est in substantia ipsius, aliud vero non : sed aut inest ut habitus, sicut musicum et justum : aut passio, sicut album, dulce, vel aliud tale accidens : quaecumque ergo secundum accidens unum dicuntur, hoc modo qui dictus est dicuntur unum.

ad unum copulata, sive per artem, sive per naturam copulata. Copulata per artem, ut onus quod ligatione et ligamentis est unum ex multis copulatis in unum : et lignum quod copulatur visco sive glutino, est unum ex multis conglutinatis in unum. Et linea etiam si sit indirecta, sive curva, una dicitur. Et etiam haec omnia dicuntur in communi continente unum, sicut unum dicuntur singulae partium animalis, sicut tibia dicitur unum : sicut linea indirecta et brachium dicitur unum ex multis conviscatum et conglutinatum, et corpus dicitur unum sicut ligamentis colligatum ad cor, sicut ostendimus in libris Animalium, et in libro qui de Principiis motuum Animalium intitulatur. Ea autem quae de numero horum continuorum sunt natura unum, magis unum sunt quam ea quae sunt arte unum. Continuum vero in natura dicitur unum, cujus motus qui secundum se finis est est unus, et non possibile est aliter esse, sed est unus motus qui est unius indivisibilis subjecti, et est indivisibilis secundum tempus. Hic autem est sicut in his quae de Principiis motuum Animalium disputavimus, qui est ab immobili uno, sicut motus brachii totius ab immobili humero, et motus assed sive focilium ab immobili cubito, et motus manus ab immobili rasceta, et motus totius corporis ab immobili corde. Tales enim motus omnes sunt ab uno immobili secundum unum tempus indivisibile secundum actum : non enim in uno tempore movetur una pars membri colligati et in alio alia, ita quod ab immobili humero prius moveatur adjutorium, et posterius asseid, et deinde manus : sed haec omnia moventur simul indiviso tempore. Hoc ergo dicto modo sunt continua.

Secundum se autem sunt continua quaecumque non tactu sunt unum, sicut colligata, aut conglutinata : quia quae tactu sunt unum, horum ultima sunt simul et continentur haec intra sua ultima non copulata ad unum et eumdem com-

<--- Page Split --->

munem terminum. Et ideo secundum se non sunt continua : nam si ponis se esse tangentia ligna, non dices ea esse unum continuatione quæ secundum se et proprie continuatio est, sive sint ligna, sive corpus, sive aliud quod continuum esse dicitur secundum se. Ea vero quæ omnino sunt continua ad unum communem terminum secundum se copulata, ea simpliciter sunt continua : quamvis etiam habeant curvitatem, magis tamen una est linea quæ non habet curvitatem ad angulum, eo quod ad unum punctum est continua copulatio lineæ rectæ, qui est terminus ipsius : ad angulum autem signatur situs, et ideo dividitur quodammodo in angulo, et recedit secundum aliquem modum ab unitate. Et similiter etiam est in partibus membrorum animalium quæcumque recta sunt copulata in una partium positione, magis sunt unum quam curva ad angulum, sicut tibia inter genu et talos, aut femur quod est coxa cruris a femore usque ad genu porrecta. Causa est, aut quod curva minus est continua in membris animalium, aut quia curvæ ad angulum non contingit unum esse motum totius, sed plures : quia unus motus est a quolibet musculo immobili uno. Talis autem musculus unus est post quamlibet juncturam curvaturæ : et recta propter causam hujus magis est unum quam curva ad angulum. Curvam vero et eam quæ habet angulum in membris animalium, et unam et non unam esse dicimus : quia contingit et non simul esse motum ejus, sicut quando movetur motu diverso diversorum conjunctorum ad angulum. Et contingit etiam simul esse motum totius, quando movetur motu musculi post totum membrum positi et moventis totum membrum. Rectæ vero lineæ in membris animalium motus est simul semper : quia in ea nec una particula quidem mensuram habens in parte quiescit, et in parte movetur : non enim hæc pars quidem sua quiescit, illa vero movetur,

sicut faciunt particulæ lineæ curvæ, quæ in parte quiescunt et in parte moventur.

Amplius alio modo dicitur unum speT. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1. cie sive unum forma, et hoc dupliciter : aut enim forma est causa unitatis repugnans multitudini divisionis subjecti per situm et locum, aut non repugnat huic multitudini, sed partes divisæ per divisionem subjecti adhuc recipiunt prædicationem totius sicut prius. Et si forma uniens substantiam non repugnat divisioni subjecti, tunc forma substantialis in toto non est causa unitatis totius, sed potius causa unitatis est superficies plana concava continentis corporis extrema, vel superficies plana continens intra quæ est superficies rotunda corporis contacti : et sic dicitur unum subjectum corporum simplicium forma indifferens. Indifferens vero specie sive forma est species quæ non dividitur secundum sensum, ut pars ejus sit hic, et pars ejus sit ibi, sed totum intra unam superficiem continuatur, sicut una aqua quæ in una superficie aquæ forma indifferens continetur. Similiter dicitur unus aer, et una terra, et sic de aliis simplicibus homogenìis. Sed subjectum quod sic intra unam superficiem contentum ab ipsa unitate superficiei habet unitatem, est duplex : aut est primum quod est primum subjectum omnium in illo genere generalium, aut est finale ad finem uniuscujusque acceptum, et ab utriusque indivisione per situm dicitur corpus unum : vinum enim unum dicitur, et aqua una ab hujus mensuræ superficiei indivisione secundum speciem quam habet subjectum indivisum. Et similiter liquores omnes sic unum dicuntur, ut oleum unum, et fluida omnia, ut lixivia. Hæc enim dicuntur unum, non a forma substantiali quæ divisioni non repugnat : eo quod quælibet pars aquæ aqua est, et quælibet pars vini vinum est : sed potius ideo quia omnium ultimum et primum

<--- Page Split --->

unum subjectum et idem est indivisum superficiebus secantibus et dividentibus ea per situm diversum : omnia enim talia unum existentia sunt aqua eadem, aut idem aer per subjectum primum et ultimum. Dico autem primum subjectum, sicut omnium quae sunt aquae species, aqua est subjectum primum : proximum autem sive finale subjectum secundum unumquodque est alterum. Oportet autem in his quorum forma divisioni non repugnat, utrumque subjectum esse indivisum in una superficie esse contentum, si una esse dicuntur hujusmodi corpora. Si autem est forma quae divisioni repugnat, sicut est forma hominis ejus non quælibet pars est homo, tunc hæc aliam habebunt unitatem, de qua inferius prosequemur, cum de illa loquemur unitate quae est a tali perfectione quam non facit continuitas ad unam superficiem, sicut facit ea de qua nunc diximus, sed quam facit formæ perfectio sic ordinatis partibus attribuens esse perfectum. Hæc ergo sic una dicuntur forma subjecti in divisione.

dum esse autem est differens. Et hæc differentia per accidens est, et secundum seipsam naturam non dividit generis, sed secundum esse, ut diximus.

Et modo propinquissimo ad istum Text. et com. modum dicuntur unum quae sunt unum Nota quomodo genus in materia, differentia oppositis formis : in duobus praecipue licet enim genus non sit materia, in duomateriae assimilarur. bus tamen ad minus materiae est propinquissimum, quorum unum est, quod materia est formarum primum subjectum, sicut et genus est subjectum primum differentiarum. Secundum est, quia sicut et genus potestate habet differentias, actu vero nullam, et hæc potestas non ipsa natura est generis et substantia, sed est habitualis inchoatio confusa et imperfecta differentiarum : ita et materia potestate habet formas, quae potestas non est ipsamet materia, sed est habitualis confusio et inchoatio formæ ad speciem indistincta et indeterminata, et ideo ambit formas oppositas, sicut potestas generis differentiarum ambit oppositionem . Est enim hæc confusio permixta potentiae : et ideo sic non est quod præhabeat contraria simul in esse. Ea autem quae sic genere aut communi forma unum sunt, dupliciter sunt unum : quaedam enim quandoque quidem unum dicuntur in communi modo prædicto generis, quod ambit differentias oppositas : quandoque vero dicuntur unum genere super id quod idem dicitur : hoc autem dicitur idem si species habeat finales sive specialissimas superiores his quae in numero singularium demonstrantur : tunc enim illa sunt eadem genere, quia a generis divisione non exeunt, nec ipsum genus dividunt per differentiam aliquam. Et ideo cum idem sit a quo non differt per differentiam, remanet idem genus cum illis secundum se et unius potestatis : sicut dicimus, quod isopleurus qui est æquitibiarum triangulus, duas tibias æquales habens et tertiam inæqualem, et isosceles qui est æquilaterus triangu-

t, et rom. Dicuntur etiam unum forma, quorum genus est unum differens oppositis differentiis. In his enim generis natura una extensa ad totam differentiarum distantiam unit, et in uno retinet quidquid dividit differentiarum oppositio. Unum ergo etiam ista dicuntur. Et id quod unit ea, est subjectum primum quod differentiis supponitur, sicut homo et equus et canis sunt unum quidem existens in eis, et in quid prædicatum : quia omnia ista sunt animalia. Nec hoc dico secundum hoc quod abstrahitur ab eis, sed potius secundum id quod realiter in ipsis subjicitur differentiis. Ostendimus enim superius omnia hæc in lumine intelligentiæ agentis primitus esse, et lumen intelligentiæ omnibus formas attribuere. Unum autem est et una natura, quae in lumine est intelligentiæ ab omnibus quae sub genere continentur participata, secun-

<--- Page Split --->

lus sunt unum in figura quae est genus, licet non sint unum in specie trianguli. Quadratum autem et triangulus non sunt unum generis potestate. Et hoc probatur ex hoc, quod figura erit ex figura, si potestas qua figura est in figura, reducatur ad actum per divisionem : quoniam trigonum est in tetragono potestate : et si dividatur tetragonum lineis ductis diagonaliter de angulo uno in sibi oppositum angulum quadrati continuum, continue fiet in actu trigonum : sed diviso trigono non erit ex divisione nisi trigonum. Et ideo trigonum et quadratum non sunt ejusdem potestatis propinque figurae : sed trigonum et tetragonum sunt ejusdem potestatis figurae, sed non ejusdem sunt esse in triangulatione. Similiter descendendo per genera : quoniam ejusdem potestatis sunt in genere quae uno vel unius generis agente educuntur de generis potestate. Et similiter est in formis quae sunt potestate in materia : harum enim omnium eadem est determinatio quae figurae est, sicut jam dictum est. Sic enim exit vivere de esse, et sentire exit de vivere, et sic de aliis, et in perfectis vivere est in sentire potestate, et esse in vivere, et quodlibet ab alio educitur agente : et ideo est unius simplicis potestatis : unum enim agens est ad actum vitae, et unum ad actum sensus, et unum ad actum intellectus. Et cum differentia sit ad conformitatem actus agentis, patet quod per se non determinat nisi confusionem immediate sibi potestatis. Media autem potestas alio quodam secundum naturam priore indiget agente, qui in agente secundo est potestate, sicut trigonum in tetragono : sic enim esse est in vita, et vita in sensu, et sic deinceps. Sic ergo idem genere sit determinatum.

Amplius autem unum dicuntur, quorum est diffinitio una. Et haec sunt quorumcumque ratio diffinitiva quae ipsum quid erat esse dicit indivisibilis, hoc est, indifferens est ad aliam alterius rationem ostendentem esse ipsum hoc quod quid

erat esse ipsius. Rationem autem dico indivisibilem, hoc est, indifferentem : secundum se enim ratio diffinitiva omnis est divisibilis, cum ex genere sit et differentia, vel ex genere et eo quod est loco differentiae, quae divisa sunt secundum suas naturas. Taliter autem dicta unum, dupliciter sunt unum, secundum quod dupliciter est ratio diffinitiva. Est enim ratio passionis, et ratio subjecti : et in ratione quidem passionis subjectum est loco differentiae, et genus est commune. Si enim diffiniam claudum et simum, haec genere quidem eadem sunt, quia utrumque est curvum : sed subjecto solo differentia sunt : quia simum est nasi, et claudum cruris curvitas. Et sic augmentatum et minutum idem sunt : quoniam utrumque est passio ejusdem subjecti : augmentum enim est existentis magnitudinis additamentum : minutio autem est existentis magnitudinis decrementum : id autem quod augetur et minuitur, jam est penitus idem in utroque. Et sic ejusdem est diffinitionis id quod augetur, et id quod minuitur : hoc enim est existens subjecti magnitudo. Sic etiam est una ratio in differentiis speciei unius in superficiebus, sicut indifferens ratio est superficierum planarum, sive sint una linea, sive pluribus contentae. Est enim plana supra quam non elevatur angulus. In diffinitionibus autem subjectorum hoc planissimum est, quod eadem sunt diffinitione, quorum diffinitiones sunt indifferentes, sicut ensis et mucro sunt unum. Omnino-vero sive universaliter in talibus ea sunt unum diffinitione, quorum intelligentia indivisibilis est sive indifferens est, quae est formaliter intelligens quid erat esse, ita quod non possit separari in aliquo essentiali quo uni et non alteri conveniat in tempore aliquo vel in aliquo loco, neque aliqua ratione : et haec sunt maxime unum inter ea quae secundum formam sunt unum. Inter omnia tamen ea magis sunt unum, quae diffinitiones simpliciter habent : et haec sunt in genere substantiae : unde sub-

<--- Page Split --->

santiae indifferentes secundum rationem, maxime secundum formam unum sunt. Universali ter autem omnia inde nomen et rationem unius accipiunt, unde indivisionem habent : ut si in quantum hono unicam per formam hominis non hahet divisionem, omnia sub forma hominis unita sunt unus homo. Si autem sunt indivisa in quantum animal, ambitu animalis unita sunt unum animal, sicut ea quae genere sunt unum : et si sunt unum per subjecti mensuram sicut copulata sub una superficie ad unius corporis mensuram unam unum sunt corpus, sicut diximus aquam esse unam, et vinum unum indivisione primi et ultimi subjecti. Igitur etiam plura unum dicuntur in hoc quod faciunt aliquid unum indivisum et indifferens : haec enim in nullo uniuntur, aut in hoc quod patiuntur unum, sicut duo oculi unius visus, et duae aures unius auditus : quia unius sunt passionis : aut dicuntur unum in ambitu uno quem habent : aut esse in hoc quod uniuntur relatione ad aliquod unum. Primum autem in omnibus his modis unius secundum diversitatem praedicamentorum est unum quo dicuntur unum, quorum substantia est una. Talia vero, quorum substantia est una, dicuntur aut continua ratione quae mensura est subjecti, aut specie remota vel propinqua : et ad hanc unitatem reducitur unitas differentiae : quia non sunt unum differentia, nisi quae specie sunt una : aut sunt una ratione diffinitiva. Ea autem quae plura sunt istis opposita, per id unum divisionem habent, plura sunt : et hoc est, quia aut numero sunt plura solum, aut quia non sunt continua, aut quia sunt quorum species non est una, aut quorum ratio diffinitiva non est una.

Amplius autem adhuc unum forma totius ut totum et perfectum idem est. Contingit autem aliquando, quod unum dicimus totum si quantitas ejus est continua, sicut in his quae divisa nomen et rationem habent totius, sicut dicimus unam aquam continuitate subjecti primi

vel ultimi esse unam. Contingit autem aliquando, quod non possumus unum dicere propter talem continuitatem, eo quod ipsa non est causa unius : contingit autem hoc quod videlicet ex una continuitate non unum dicimus, si istud quod unum dicimus, non habet unam speciem praeter continuitatem qua ipsa res dicitur una : sicut non dicimus unum calceum, licet videamus continuitate quadam ad similitudinem unam compositas et continuas esse, qualitercumque contingit partes calceamenti, si non sunt composite propter continuitatem solam : sed potius sicut est calceamentum et speciem habet calcei quae dat esse calceamento in quantum calceamentum est. Haec enim species est propter continuitatem, ita quod ab ipsa continuitate calceamentum non habet esse et rationem calceamenti. Et tamen cum omnis unitas sit a forma, jam est unum calceamentum quando ultra continuitatem talem attingit formam. Propter quod et ipsa circuli linea inter omnes lineas hoc modo unitatis est maxime una, eo quod tota et perfecta est : perfectum autem est, cui ad complementum nihil deest : et ideo nihil sibi addi potest : lineis autem rectis et curvis in eadem forma quam habent, addi aliquid et minui ab ipsis aliquid potest : sed circulari nihil addi potest vel minui secundum formam qua circularis est. Hoc autem in primo de Cælo et Mundo perfectius ostensum est.

CAPUT VIII.

Et digestio declarans quidditatem unius secundum quod est principium numeri.

Unum autem praeter inductos modos sumptum est id quod est principium nu-

<--- Page Split --->

meri. Et hoc valde difficile est determinare per ejus propriam diffinitionem et naturam. Si enim dicimus sic, quod est indivisibile non habens positionem in partibus, idem erit dictum, quod unum est, quod non dividitur positione carens : sed quod non dividitur, convertitur secundum intellectum cum hoc quod non multiplicatur : cum hoc constat, quod nihil est causa numeri et multitudinis nisi divisio : sic ergo dicendo, multitudo et numerus sunt in diffinitione unius, quod est inconveniens : cum unum sit principium sui iteratione et aggregatione et constituens numerum et multitudinem. Amplius quacumque diffinitione diffinitur multitudo sive numerus, semper in diffinitione illa ponitur unum. Multitudo enim est illud quod aggregatur ex uno vel unitatibus. Cadet ergo unum in diffinitione multitudinis et numeri. Et etiam alio modo videtur peccare diffinitio : quia cum dicitur quod multitudo vel numerus est aggregatum ex uno, cum aggregatum non sit aliquid aliud quam ipsa multitudo vel numerus, ponitur idem sub alio nomine in diffinitione suiipsius. Amplius si aggregatum est aliquid intelligibile vel diffinibile, hoc non potest intelligi nisi per multitudinem et numerum. Et sic ista circulariter diffiniumt se invicem. Si autem sic dicamus, numerus est multitudo numerata vel mensurata per unum, jam cadit unitas in diffinitione numeri, et in eadem diffinitione ponitur numerata, quae non intelligitur sine numero : et cadit in ea multitudo quae est idem cum numero : et haec omnia valde absurda sunt in ea quae vera et propria est rei diffinitio. Si quis forte ad hoc velit dicere, quod cum dicitur, quod numerus est multitudo mensurata vel aggregata ex uno, multitudo est ut genus numeri, quoniam multitudo est in multis quae non sunt numerus, ut in canibus, et hominibus, est ridicolosum : quodiam multitudo non est in illis nisi sicut in subjectis mensuratis per eam : et in illis per eumdem modum est etiam

numerus : et ideo patet, quod multitudo non est aliquid praeter numerum numero communius.

Sunt autem aliqui omnia inducta pu tantes evadere diffiniendo numerum, quod numerus sit quantitas discreta habens ordinem, et non evadunt : quoniam discretum habens ordinem non intelligitur nisi ex numero. Ordo enim numerailis est, quem habet qui a numero determinatur, cum dicitur primus, secundus, tertius, quartus : et sicut species ordinis illius determinatur a speciebus numeri, ita ordo ipse determinatur ab ipso numero. Adhuc autem cum discretum dicitur, est idem quod multum et numeratum. Et hoc iterum non intelligitur nisi per divisionem, quae est causa numeri, sicut docuimus in III Physicorum. Per omnia ergo inducta patet, quod difficile est valde invenire quidditatem unius secundum quod est numeri principium : cum tamen hoc sit esse unius proprium, quod est principium numeri esse : et cum numerus sit accidens, oportet ipsum unum quod est principium numeri, de natura accidentis esse.

Nos ergo in his sine præjudicio meliosoluti pr' ris sententiae dicimus supponentes quædam quæ jam ante diximus, quod cum dicimus unum, aut est adeo simplex, quod ipsum constituitur in esse et unius esse ipsa indivisibilitate, aut præter indivisibilitatem constituitur in esse quadam alia natura sui generis. Et si quidem præter indivisibilitatem a natura constituitur in esse sui generis, aut hæc est natura corporis quædam, aut non. Et si quidem est natura corporis, sive quantitatis corporeæ, sive etiam positionis, tunc est punctum. Si autem est alia natura quæcumque, tunc est indivisibile principium illius generis cujus est natura constituens ipsum : et hoc forte in genere substantiæ est intelligentia, et in generibus aliis alia natura ad quam fit resolutio ipsorum quæ sunt in genere illo sicut ad primum. Si autem nullo nisi ipsa constituitur indivisibilitate, et ipsa

<--- Page Split --->

indivisibilitatis ratio non ad aliquid determinuta est ratio ipsius, sic est unitas quum est principium numeri. Quod autem hoc sit accidens, sic probatur. Quamvis enim, sicut jamdudum diximus, unum cum ete convertatur, et ipsa forma rei cum terminans sit unitas ipsius : tamen ex hoc quod quodlibet sic in se terminatum est, sequitur ipsum indivisibilitas quam secundum naturam est post esse ipnus : quod autem posterius est ipso esse, neque genus, neque differentia est : quod autem neque genus neque differentia est esse consequens, de natura accidulum est : indivisibilitas igitur rei de natura accidentium est. Quod autem sit hunc natura discretionis principium, sic probatur. Discretio est separatio rerum inter se : idem enim est discernere et separare. Res autem separantur per hoc quod dividuntur ab aliis : sed indivisibilitas ipsa principium separationis est : per idem enim dividitur ab aliis, per quod in se est indivisibilis : nihil igitur dividitur ab aliis, nisi quod in se est indivisibile : detur quod sit adhuc divisibile ab aliis : ergo non est divisum : ergo in seipso non est indivisibile : datum autem erat quod fuit indivisibile. Quod autem sit discretum permanens in suis partibus, per hoc patet : quia indivisibilitates permanent rebus permanentibus. Est ergo haec unitas quae est principium numeri, accidens : ergo et numerus acridens qui est collectio taliter discretorum, et habent permanentiam in suis partibus propter indivisibilitates permanentes : et sic inventum est verum esse unius quod est principium numeri, et verum esse numeri.

Incidit autem haec quaestio gravis, et non dissimulanda. Quaeritur, utrum unitus qua, ut dicit Euclides, quaelibet res dicitur una, sit separabilis ab ipsa re, vel non? Si enim detur quod sit separabilis, ideo quod cum nec sit genus, nec differentia, non est in re sicut quaedam pars, et ita videtur a re posse separari : detur separata esse : res autem a qua

separata est, aut est una, aut non una. Si detur quod non est una cum re in esse superposita ad non unum, sequitur esse multa, erit ipsa res multa : quod est absurdum : divisio enim est causa numeri : nulla autem divisio est facta in re ex eo quod ab ea separatur unitas. Si autem detur quod est adhuc una, tunc sequitur quod aliqua unitate est una, et illam habuit ante separationem prioris unitatis : et tunc habuit duas unitates : duae autem unitates faciunt duo : ergo una res tunc fuit duo, quod absurdum est. Amplius de ipsa quaeratur separata unitate : aut enim aliquid praedicatur de ipsa, aut nihil. Constat quod aliquid praedicatur de ipsa : quia ad minus praedicatur ens de ipsa, ut dicatur, unitas est ens. Et de illo ente quaero, utrum sit substantia, vel accidens? Si detur esse accidens : cum igitur et ipsa sit accidens, accidens quod est unitas per accidens, ponitur circa ea quae dicuntur una, quod est absurdum. Si autem est substantia, tunc unitas per substantiam aliquam accidit unis, quod est absurdissimum. Similiter quaeritur, utrum illud ens quod praedicatur de unitate, sit unum, vel non? Et de ipsa et de unitate subjecta multa sequuntur inconvenientia : unitas autem per unitatem applicabitur uni, et sic essent duae unitates vel plures in eodem. Et multa alia hujusmodi sequuntur inconvenientia.

Et ideo dicendum, quod unitas nullo modo separatur ab unis : licet enim secundum quod principium numeri est, non sit pars quae sit genus, vel differentia : tamen manat hoc accidens quod est indivisibilitas, sive unitas, de differentiae proprio actu qui est terminare et finire etiam ad terminum potentiae et actus. Et quia iste actus differentiae rem non relinquit, ideo unitas qua quaelibet res dicitur una, rem ipsam nunquam relinquit. Et si quaeritur, cum dicitur, unitas est, vel unitas est ens, quid de unitate praedicetur ? Dicendum mihi videtur ip-

<--- Page Split --->

sum esse indivisibilitatis, et nihil aliud : hoc autem esse est accidens per modum supra dictum, et non aliter : quia si daretur quod esse alicujus generis ibi praedicaretur, tunc hoc esset substantia vel accidens. Et hoc esset esse unitatis. Et quodcumque horum daretur, sequeretur inconveniens : quia si diceretur quod hoc esse sit de natura accidentis, tunc per naturam accidentis constitueretur numerus substantiarum. Et si daretur quod esset natura substantiae, tunc numerus qui est collectio unitatum per naturam substantiae poneretur circa accidentia quando numerantur : et sic substantia accideret accidenti : quod valde inconveniens est et absurdum. Et ideo, sicut diximus, unitas per nihil ita penitus constituitur in esse unitatis, nisi per ipsam indivisibilitatem : et cum dicitur, unitas est ens, esse indivisibilitate illius prædicatur de ipsa, et nihil aliud penitus. Et quod a principio quaeritur de hujusmodi assignationibus, unitas est principium numeri, et numerus est multitudo numerata vel mensurata per unum, et hujusmodi. Dicendum nihil horum esse veram diffinitionem, sed assignationes quaedam sunt. Et de hujusmodi in consequentibus erit tractandum : ad presentem enim intentionem sufficit quod nunc dictum est.

CAPUT IX.

De modis unius indivisibilis quantitate, aut specie, sive forma.

pium mensurans, totum esse relinquitur: quia aliter non ut mensura aliis applicaretur. Nam quo primo agnoscimus, hoc est mensura eorum quae cognoscuntur per ipsum in quolibet genere. Principium autem esse quod noscitur in quolibet, est unum et indivisibile primum esse, ad quod fit resolutio omnium eorum quae verificantur. Et hoc est unitas et indivisibilitas cujuslibet generis : unum quodque enim cognoscitur per suum terminum : terminus autem est unitas ipsius, sicut patet per ante dicta. Sed hoc unum quod est terminus cujuslibet non est unum in omnibus generibus : hinc enim in musicis est unum mensura omnium discretive, hoc est, nota discreta mensura totius quod iteratione sua mensurat novem notas sive neumata. Et illinc in orthographia est primum principium indivisibile vocalis simplicissima vel consonans gravitatis, aut iterum est aliquid indivisibile primum mensurans diversum a prædictis : et licet hoc non sit indivisibile secundum rem, est tamen indivisibile positione, ut pondus gravi, vel aliquod aliud. Similiter est aliud indivisibile mensurans motum, et hoc est motus velocissimus, quo omnes alii motus numerantur : et hoc est motus diurnus : in omnibus ergo et ubicumque est unum indivisibile, quod iteratum mensurat ea quae sunt sui generis, ut quantus est cantus, ascendendo tono mensuratur, et quanta est littera vel vox, vocali longa vel brevi mensuratur : et quanta est gravitas, minimo pondere mensuratur : et quantus est motus, mensuratur minimo motu : est enim diurnus, vel horanus : et hoc accipitur ad partes primi motus. Cum ergo in omnibus ita sit, erit etiam in quantitate numeri discreta unum primum principium totam mensurans numeri quantitatem : et illius esse et quidditas est principium numeri esse : in omnibus enim, sicut diximus, est unum mensurans primum. Et hoc aut quantitate est indivisibile unum, aut specie est indivisibile unum

<--- Page Split --->

sorundum diversitatem eorum quorum ipsum unum est mensura et principium. Illud ergo unum quod est unum secundum quantitatem, et est indivisibile quantitatum ut quantitatum in ipsa natura quantitatis acceptarum, est duplex : quoddam enim individisibile non habens positionem a sola indivisibilitate est habens esse et rationem, est unitas : aliud vero quod habet positionem a qua habel esse et rationem, est punctum. Et forte aliud adhuc, quod non est quantitutis ut quantitatis, sed substantiae ut substantia est prima forma, quae est intolligentia : et sic est in aliis generibus : licet enim in omnibus generibus indivisibile primum reddat quantitatem esse illius generis, tamen non semper reddit quantitatem ut quantitatem : nec reddit cum iteratum super quantitatem : quia sic punctum mensurat continuum, quod est impossibile : sed reddit eam modo principii determinantis esse principiati, sicut indivisibile quod est principium continui per hoc quod est terminus linus secundum lineam unica dictione divisibilem duas habere indivisiones. Et per hoc scitur, quod non est quantitas nisi secundum longitudinem fluens a puncto motu imaginationis puncti. Et per hoc quod superficies terminatur ad lineam terminatam puncto, facit sciri quantitatem quae est superficies, quae est indivisa unica indivisione profundi, duabus autem divisionibus divisibilis. Et ideo scitur, quod est quantitas fluens a linea motu lineae imaginario. Et per hoc quod est superficies terminus corporis, superficies dico terminata linea quae terminatur puncto, scitur quod corpus est in toto perfecta quantitas, nullo modo indivisibilis, fluens a motu imaginario superficiei. Facta etiam conversione in his tunc duale divisibile in divisione est superficies, unicum autem secundum divisionem est linea, nullatenus autem divisibile est punctum et unitas. Hoc enim quod non habet positionem, est unitas : illud vero quod habet positionem, est

punctum. Et ideo contingit, quod motus imaginarius puncti facit continuum : quia esse suum est a positione, et non ab indivisibilitate. Sed motus imaginarius unitatis facit discretum : quia esse suum a sola et simplici est indivisibilitate quae nihil est continui. Et quia esse illius indivisibilitatis omnem rem in quantum est una est consequens per unam rationem, ideo est unus numerus et unicus quo omnia numeramus. Et nisi ita dicatur, oporteret concedere quod alius est numerus substantiae, et alius accidentium secundum diversa genera, sicut unum terminans aliud est substantiae, et aliud accidentium. Hoc enim unum quod est aliud et aliquid secundum diversitatem generum, non est principium, nec a sola et simplici indivisibilitate esse accipit, sed potius ab ipsa rei forma prout est terminus, sicut saepe in ante habitis dictum est. Per dicta ergo scitur natura unitatis et numeri quantum pertinet ad istam intentionem quae rerum genera in esse habet producere et in esse stabilire : et numerum sic in esse stabilitum deinceps accipiat arithmeticus, et consideret partes ejus et differentias et passiones. Haec ergo dicta sint de indivisibili quod est quantitatis ut quantitatis.

Diximus autem quod unum est indivisibile aut quantitate, aut specie. Specie ergo distinguentes unum, dicimus quod quaedam sunt secundum numerum unum, quaedam autem secundum speciem sunt unum, et quaedam genere sunt unum : et quaedam analogia unum, sive proportione. Numero quidem sunt unum, quorum materia est una, sicut Marcus Tullius Cicero, quae sunt nomina unius secundum numerum homini. Specie autem sunt, quorum ratio diffinitiva una est, sicut Socrates et Plato. Genere autem sunt unum quorum eadem est figura prædicationis, sicut homo, et equus. Dico autem figuram prædicationis eamdem : quoniam sicut figura una est, quae linea vel lineis terminatur : ita potestas est generis differentiis ad speciem vel spe-

<--- Page Split --->

cics terminata : quæ enim sic sunt sub generis potestate una, in una sunt quantitate illius ambitus generis. Hæc enim translatio similitudinis facit generis ambitum appellari figuram prædicationis. Secundum analogiam enim sunt unum, quæcumque se habent in una habitudine aliud et aliud, ut sicut tria ad unum, ita sex ad quatuor : et sicut gubernator navis ad navem, ita rector civitatis ad civitatem. Et in his et talibus unis semper posteriora sequuntur ad præcedentia. Quæcumque enim numero sunt unum, etiam specie sunt unum : sed non convertitur, quod omnia quæcumque specie sunt unum, sint etiam et numero. Quædam enim sunt specie unum, quæ non unum numero sunt, sicut ea quorum natura est diversa, et forma una, ut Socrates et Plato. Quædam etiam quæ sunt unum numero, sunt unum specie, sicut ea quorum tota materia secundum potentiam est intra formam, et nihil de eadem secundum potentiam ad formam est extra, sicut sol, et cælum, universaliter et mundus, et universaliter quorum nulla est transmutatio ad invicem : et etiam sicut diffinitio et diffinitum quæ sunt eadem numero, licet verius illa dicantur unum simpliciter quam unum numero. Non igitur omnia quæ sunt eadem specie, sunt eadem numero. Et quæcumque sunt unum specie, sunt eadem genere : sed non convertitur, quia non quæcumque sunt eadem genere, sunt eadem specie : quia homo et asinus sunt eadem genere, sed non sunt eadem specie. Et quæcumque sunt eadem genere, sunt eadem proportione : sed non convertitur, quod quæcumque sunt eadem proportione, sint

tes et Plato sunt supposita ejusdem gencris vel ejusdem speciei. Conveniunt ergo Socrates et Plato in hoc quod supposita sunt, et suppositi communitas est communitas proportionis, quia est communitas unius habitudinis duorum vel plurium inferiorum ad unam naturam communem.

Unum autem in his quatuor consideratur, aut in eo quod ad naturam comparatur, vel ad aliud. Et per similem comparationem accipitur unum proportione. Si autem unum causatur a natura una, aut hoc est materia, aut forma. Si forma, aut est totum esse, aut non totum esse, sed est potentia ad esse. Et primo quidem modo a materia accipitur unum numero. Et secundo modo a forma accipitur unum specie. Et tertio modo a forma accipitur unum genere. Palam autem est per hoc quod indivisio est causa unius, quod et divisio quæ est indivisioni opposita, causa est multitudinis quæ est opposita uni. Et quia multa modo oppositionis se habent ad unum, et scimus, quod si unum oppositorum dicitur multipliciter, quod reliquum est multiplex, oportet quod multa ita sint multipliciter dicta sicut unum. Alia enim dicuntur multa per hoc quod non sunt continua per subjectum primum, vel ultimum, vel secundum aliquem alium modum continui superius determinatum. Alia autem dicuntur multa per hoc quod habent diversam materiam secundum speciem diversam, sive illa materia sit prima, sicut omnium specierum aquæ et liquefactibilium est una materia : aut in hoc quod habent materiam finalem quæ proxima est divisa. Alia etiam dicuntur multa ; qua diversas habent rationes diffinitivas per formam datas, quæ dicunt quid erat esse. Et ut universaliter dicatur secundum omnem defectum unitatis ante determinatæ inducitur pluralitas, quæ principium est multitudinis cujusdam quæ opponitur uni in aliqua significatione unius. Hæc ergo de uno et multo dicta sint, et in eo stabilitum est esse unius

<--- Page Split --->

quod est principium numeri, et stabilitum est esse ipsius numeri, ita quod non oportet nos amplius de hoc in illa scientia sollicitari : quoniam dicta sufficiunt secundum hujus sapientiae proprietatem.

CAPUT X.

It est digressio declarans esse numeri, et qualiter unum constituit numerum, et qualiter duo est multitudinis principium, et qualiter multitudo quaedam est numerus, et qualiter non est numerus.

Cum autem istius sapientiae sit stabilire partes entis quas supponunt scientiae particulares, sicut saepe jam in ante habitis diximus, et numerus sit unum tale ens de quo considerat arithmeticus, quia jam quod diximus de esse numeri digressionon faciendo, complebimus id quod de numero secundum prime philosophiae proprietatem videtur esse dicendum : sic enim facilior fit doctrina quando ea quae jusdem sunt naturae, simul ponuntur, quando bono modo fieri potest : quia tunc intellectus unius manifestatur ex altero. Quia ergo jam determinatum est quae sit unitas, quae est principium numeri, et quod unitas haec non sit separabilis a rebus unis, licet ratio unitatis sit in anima abstractione intellectus a rebus abstracta, facile est ostendere quod unitas nullo modo potest esse numerus : quia cum non sit esse unitatis aliud ab esse simplicis indivisibilitatis, et simplex indivisibilitas nullo modo possit dividi, et omnis multitudinis causa sit divisio, unitas non potest fieri multitudo : omnis autem numerus multitudo est quaedam : unitas ergo nullo modo potest esse numerus. Si autem non potest unitas esse numerus, constat ergo quod neque est par, neque inpar. Omne enim quod est par vel im-

par, est numerus : eo quod par et impar numeri sunt passiones, in quarum ratione diffinitiva subjectum est. Est ergo hujusmodi unitas principium numeri, non numerus. Considerandum ergo hic est de ipso numero, quid sit, et quid sint species ejus. Et ut melius intelligatur, accipiatur species aliqua numeri : quia quod in una est, in omnibus esse est necesse. Si enim sic dicam, denarius ex septem et tribus constituitur, vel denarius est septem et tria, nihil amplius addens, falsum est quod dicitur : quia secundum hoc denarius esset septem, et denarius esset tria, et esset ex septem et tribus, quod falsum est. Similiter etiam si dicam, denarius est septem et tria simul sumpta, hoc iterum est falsum : quia ex quo denarius non est septem, relinquitur quod denarius non est septem cum quibuscumque aliis. Et ut universaliter dicatur, una species numeri de alia non praedicatur nec diffinit eam : et ideo denarius non est novem et unum, neque octo et duo, neque septem et tria, neque sex et quatuor, neque quinque et quinque.

Forte diceret aliquis quod denarius est summa quae excrescit ex aggregatione septem et trium, vel sex et quatuor, vel quinque et quinque. Ad hoc autem dico, quod hoc quidem verum est : sed haec non est diffinitio denarii, quod est species discreti quod est numerus : quia septem et tria quae ponuntur in illa descriptione, aequaliter sunt ignota sicut ipse denarius. Nulla enim quantitas divisibilis nota est nisi per suam mensuram primam : constat autem septem et tria quantitates esse divisibiles : non ergo certificant esse alicujus numeri, secundum quod hujusmodi sunt. Mensura autem prima numeri est unitas aggregatione sua certificans omnem numeri quantitatem : idem autem est omnino in talibus certificans et constituens in esse aggregativo : ergo unitas et constituit et certificat omnem numerum : oportet ergo quod denarius sit aggregatus ex uno et uno et uno et uno usque ad decimam unitatem.

<--- Page Split --->

Nec iterum erit denarius id quod fit ex uno decies sumpto. Et hujus sunt duae rationes, quarum una est, quia cum dico decies, facio denominationem de decem : et ideo decem notius est quam decies : propter quod decies non cadit in denarii diffinitione. Alia ratio est, quia si unum decies sumatur, nihil multiplicat, nec facit actualem discretionem : sed denarius constituitur ex unis diversis, quæ aggregata actualem faciunt discretionem : idem autem est intelligere de esse cujuslibet numeri.

Sed tunc forte quaereret aliquis, quæ sit unitas qua numerus est unus, cum dicitur, binarius est unus, et denarius unus, et ternarius unus ? Cum enim unumquodque sua forma et sua essentia sit unum, videtur quod et numerus habeat formam qua dicitur unus. Ad hoc autem dicendum, quod cum numerus sit in genere discreti, forma cujuslibet numeri est forma summae aggregati ex unis sive unitatibus : propter quod ultima unitas accepta ut finis, in qua et ad quam finitur motus aggregationis, est unitas numeri et forma : illa enim sola est causa indivisionis talis summae sicut finis accepta, ut dictum est : habitum autem est in praehabitis, quod idem est causa indivisionis et unitatis. Patet ergo quod haec est causa unitatis et omnis numeri.

Amplius in praehabitis ostendimus, quod unum non est separabile a rebus : quia si separaretur, adhuc remaneret res una. Et si separatum esset unum a rebus, et intelligeretur conjungi, iterum esset res duabus diversis unitatibus una : et sic esset quælibet res una duæ res : et multa alia sequerentur inconvenientia. Omnino autem eodem modo probatur, quod nec duo separabile est et a rebus duabus, nec aliquis alius numerus separari potest ab ipsis rebus quæ sunt in numero ipso. Hujus autem licet sint multæ rationes, tamen ad præsentem intentionem duæ sufficiunt, quarum una est, quod jam probatum est numerum nihil esse penitus nisi discretum aggregatum

ex uno, et uno, et sic deinceps : si ergo unum inseparabile est a rebus unis, relinquitur et numerum inseparabilem esse. Secunda ratio est, quia quæcumque numerantur, non veniunt in numerum nisi formis suis quibus distinguuntur : quamdiu ergo salvantur in esse suo, tamdiu adhaeret eis numerus. Si enim daretur hoc accidens separari, tunc quæratur utrum separato binario a duabus ovibus, adhuc remanent oves duæ, vel non ? Si adhuc remanent duæ, tunc aliquo binario sunt duæ : et ille binarius cum priore qui infuit, facit quatuor : prius ergo quatuor fuerunt : quatuor ergo sunt quæcumque duobus binariiis numerantur. Si autem non remanent duæ, tunc sequitur quod non remanent oves : et hoc falsum est, cum accidente separato a subjecto non destruatur subjectum. Idem autem est de aliis numeris. Licet autem hoc modo inseparabilis sit numerus, non tamen falsum omnino dicunt numerum in anima esse dicentes. Ratio enim numeri formalis, qui numerus est quo numeramus, in anima est. Est autem quo numeramus, non numerus : et est quo numeramus, numerus. Forma enim indivisionem causante numeramus, et est non numerus. Et coacervatione unitatum numeramus, et hæc coacervatio est numerus numerans omnia : et hic numerus potissime est in anima, si formaliter accipiatur ipsa coacervatio : materialiter vero subjectum materia dicitur et est in rebus numeratis.

De binario etiam scire oportet specialiter, quod mathematicae de illo loquendo, probatur non esse numerus, sed pluralitatis principium. Si enim numerus esse detur, aut erit numerus simplex, aut compositus. Si autem sit numerus simplex, tunc sequitur quod non dividitur : et hoc est falsum. Si autem sit numerus compositus, sequuntur duo inconvenientia, quorum primum est, quod componitur ex numeris quibusdam, quod falsum est. Alterum autem est quod sequitur, quod non sit numerus primus, nec pluralitatis prin-

<--- Page Split --->

cipium : et hoc est falsum. Videtur ergo quod binarius non sit numerus. Ad hoc autem secundum proprietatem hujus scientiae dicendum est, quod dicitur numerus dupliciter. Uno modo prout numerus ad suum ordinatur principium : et sic omne illud est numerus, quod coacrvatur ex unis : et hoc modo binarius est numerus. Alio modo dicitur numerus passionibus substans numerorum, quae sunt par et impar, et perfectum et diminutum, et abundans, et simplex et compositum, et hujusmodi. Et sic binarius non est numerus, sed pluralitatis principium. Et haec est causa, quod antiquissimi grammatici dixerunt tres esse numeros, scilicet singularem, dualem, et pluralem. Quia autem haec scientia numerum prout est ens in parte substans passionibus non considerat, ideo binarium dicit esse numerum. Omnis enim unitatum coacervatio esse habet numeri : esse enim secundum quod ex primis principiis causatur et pendet, considerat iste Philosophus. Sic autem sumpto binario, numerus est in ultimo paucitatis consistens, et numerus stat in minimo, licet respectu maximi non stet, sed procedat in infinitum. Adhuc autem ipsa multitudo dupliciter consideratur, et similiter multum et etiam paucum et paucitas : quoniam quodlibet istorum potest accipi absolute vel comparatum per respectum ad alterum. Et siquidem absolute accipitur, tunc numerus quilibet est multum quoddam et multitudo : omne enim coacervatum ex unis est multum et multitudo quadam. Si autem multum dicat respectum ad alterum, tunc opponitur pauco : et sic duo erunt paucum et nullo modo multum : quilibet autem alter numerus erit multum et paucum respectu diversorum. Multum ergo et paucum sic opponuntur sicut correlativa : unum autem opponitur et pauco et multo sicut principium principiato, sicut patet per ea quae hic dicta sunt. Nos tamen in sequentibus hujus sapientiae subtilius de his disseremus per haec enim quae hic dicta sunt, suffi-

cienter scitur esse numeri : et hoc intendimus in hoc quinto libro, quod stabiliamus ens et partes entis et principia ipsius, sicut a principio hujus libri diximus.

CAPUT XI.

De modis entis quod nec diffiniri, nec describi potest.

Ens diffinitionem vel descriptionem seu Text.et com. 13. interpretationem, seu quamcumque assignationem habere non potest : quia propter quidquid notificaretur, hoc esset ens et minus notum et simpliciter et quoad nos, quam ens ipsum. Et hoc quidem patet ex hoc quod nobis nihil notum est penitus, nisi ens ipsum ens esse supponamus. Et sic quoad nos ens notius est omni eo per quod posset notificari. Simpliciter autem notius esse probatur per hoc quod est simplicissimum et primum. Dividemus ergo ipsum, dicentes quod ens sicut et unum dicitur, aut secundum accidens, aut secundum se. Secundum accidens autem dupliciter, vel forte melius tripliciter. Uno quidem modo, quod unum accidens alteri accidere dicitur, propter unum subjectum cui ambo accidunt, sicut dicimus justum esse musicum. Alio modo dicitur esse secundum accidens, quando accidens subjecto accidit, non quidem subjecto primo, sed ei quod substantialiter inest subjecto primo, et per primum subjectum subjicitur accidenti, sicut dicimus hominem esse musicum, et musicum hominem : hoc enim quodammodo dicitur similiter ei quod est musicum aedificatorem esse : quia accidit aedificatori musicum esse, aut e converso accidit musico esse aedificatorem : in talibus enim hoc esse hoc, quando unum simpliciter inesse alteri dicimus et non inesse ut genus, neque

<--- Page Split --->

inesse ut convertibile quod est proprium vel diffinitio, significat hoc huic accidere et inesse ut accidens, sicut etiam in secundo Topicorum est determinatum : prædicatum enim accidentale nihil addit super inesse simpliciter. Et sic est in his quæ nunc dicta sunt, quando dicimus hominem musicum, aut e converso musicum hominem, aut etiam unum accidens alteri inesse, ut quando dicimus musicum album, aut e converso album musicum. Hoc enim ultimo inductum ideo dicimus esse, quia ambo accidentia eidem subjecto accidunt. Aliud vero dicimus sic ut significemus alterum inesse alteri, quia accidens accidit ei quod est vere ens completum in seipso. Tertium vero dicimus, ut quando dicimus musicum esse hominem, ideo hoc dicimus, quia huic quod est homo, musicum accidit, quod tamen non est primum subjectum ipsius. Et similiter etiam dicitur et musicum album esse, ideo quia cui accidit musicum, illud est album. Epilogando ergo dicimus, quod secundum accidens dicta sic dicuntur, aut eo quia eidem enti ambo accidunt, aut quia enti per se accidens accidit, aut quia illud cui inest accidens, est illi subjecto idem de quo prædicatur accidens, sicut secunda substantia idem subjectum est substantiæ primæ cui proprie inest accidens prædicatum de ipsa.

alia situm, et alia habitum. Et esse quidem sive ens significat idem aliquid unicuique generum horum : cujus probatio est, quia nihil refert dicere, homo convalescens est, ut esse significetur in dictione, et homo convalescit : et homo vadens est aut stans, et homo vadit aut stat. In omnibus enim adjectivis quocumque modo significatis principaliter importatur accidens, et secundario subjectum : et quando prædicatur de substantia tale esse significatur, quale importatur per adjectivum et non esse substantiæ. Et ideo tale esse secundum figuras prædicamentorum variatur.

Amplius autem esse et ens significat ipsam rei veritatem. Et hoc dupliciter. Uno quidem modo in ipsa re extra animam, et extra sermonem accepta : et sic veritas rei est ipsa entitas quam habet ex sui perfectione : sic dicimus verum aurum quod perfectionem auri attingit, et verum hominem, et verum tempus, et veram materiam, et hujusmodi. Huic vero opponitur permixtum sive apparens et non existens, quod vulgariter falsum vocatur, et hoc verum cum quolibet ente convertitur, nec est separabile ab ipso, sicut nec unum. Et hoc probatur per easdem rationes quibus probatum est, quod unum non separatur a rebus unis. Alio modo significat esse veritatem compositionis in complexione sermonis : quia in eo quod res est vel non est, oratio vera vel falsa dicitur : et hoc proprie est esse quoddam, quia compositio dicit esse potius quam ens simplex : quia cum dicimus aliquid esse, monstramus ipsa dictione ipsum esse verum : et quando dicimus non aliquid esse, ipsa dictione monstramus quia non est verum, sed falsum : hoc autem secundum similitudinem unam est in affirmatione et negatione, ut quando dicimus quod Socrates est musicus, significamus hoc esse verum. Et quando dicimus quia Socrates est non albus, significamus quia non est verum ipsum esse album. Dicimus autem non esse diametrum commensurabi-

<--- Page Split --->

lom, significantes hoc esse falsum : in omnibus enim talibus esse et non esse secundum se sunt causa veritatis et falsitatis, quamvis forte attributio extremorum ad invicem sit accidentalis.

Amplius autem esse et ens dicitur aut potentia effabile aut perfectione effabile sive significabile : horum enim duorum terminorum sive extremorum et hoc esse dicimus, quod potestate est effabile sive significabile de duobus extremis : et hoc esse dicimus, quod est effabile sive significabile perfectione. Sed in talibus potentia ens est posterius ens, et non addens supra generis naturam. Perfectione autem ens est, quod determinatum est ad esse per differentiam et formam. Dicitur tamen potestate ens dupliciter, potentia videlicet materiae et potentia habitualis formae, sicut dicimus scire dupliciter, scilicet quod potens est uti scientia secundum habitus facultatem, et id quod est utens sive considerans. Et hoc modo dicitur dupliciter quiescens : secundum actum enim quiescens dicitur, cui jam inest quies : et id quod potens est quiescere, dicitur potentia quiescens. Similiter autem dicitur hoc secundum actum et potentiam in substantiis. In artificialibus enim dicimus idolum Mercurii esse in lapide, vel actu, vel potentia. Et similiter potentia vel actu dicimus in lapide esse medietatem lineae vel lineationis et idoli. Et dicimus etiam frumentum nondum perfectum esse actu et potentia secundum modum quo actu et potentia dicitur esse, quod secundum aliquid perfectum est, et secundum ultimum agere nondum habet perfectionem, sicut puer est vir potentia. In omnibus autem talibus potentia dicitur esse, quod est in potentia proxima : potentia vero proxima est, quae unico motu deducitur ad actum, sicut habitus ad agere, et habilis ad habitum, et etiam de aliis est accipiendum. Quando vero res fit potens et quando non, subtilius in

sequentibus dicetur. Hæc enim breviter dicta sufficiunt.

Est autem hic non præterendum quod ens etiam, sicut in ante hunc habito libro diximus, etiam comprehendit ea quæ sunt in anima et esse, et enti opponitur non ens : non entis autem quod nihil omnino est, nullæ sunt species, nullæ differentiæ, nullæ proprietates, et nullæ comparationes. Et si aliquid illorum attribuatur non enti, oportet quod sibi aliquod esse ponatur, sicut ponitur ei esse quando dicitur esse significatum in oratione, vel quando dicitur altera pars contradictionis, vel aliquid hujusmodi : et hoc transeo, quia est manifestum.

Sed dubitabit forte aliquis de hoc quod Dixibum. diximus, quod ens dividitur in potentia effabile et actu effabile, et utrumque horum quemdam diximus esse terminorum, potentia non videtur offari nisi per actum, nec terminum habet nisi actus : potentia diffinitur per actum, sicut in secundo de Anima ostensum est 1. Adhuc autem obiiciens quis, quod cum omne dividens positum relinquat divisum, videbitur sequi secundum ea quæ dicta sunt, si est aliquid potentia ens, quod ipsum sit ens secundum se. Est enim entis secundum se divisio in ens potentia, et non in ens actu. Hæc autem omnia et Solutio. quæcumque talia sunt, solvuntur per hoc quod ens secundum se sumitur hic a nobis per oppositionem ad ens per accidens. Ens ergo secundum se dicitur hic, quando unum attribuitur alteri gratia sui et non gratia alterius, ita quod ipsum est de natura illius. Hoc autem variabile est dupliciter, scilicet secundum rei principia et secundum esse quod est in anima de rebus extra. Et si quidem est secundum ipsa entis principia, illa dupliciter est accipere, scilicet aut secundum quod sunt diffinientia universaliter accepta, sic enim dicunt esse quod determinabitur figuris prædicamentorum. Et quod quidam di-

<--- Page Split --->

cunt esse accidentia, per hoc probatur, quod quando denominative prædicantur de substantia, esse quoddam dicunt, et illius esse oportet accipere principia secundum diffinitionem secundum primum modum dicendi per se. Et hoc esse secundum se determinabitur figuris prædicamentorum. Alio autem modo accipiuntur rei principia secundum quod ipsam rem constituunt. Et hæc sunt actus et potentia in omni genere. Quia vero ex inhærentia prædicati cum subjecto causatur esse veritatis rerum significatum in oratione, et hæc est causa veritatis secundum se, et non secundum accidens aliquod : propter hoc inter primum modum entis secundum se qui accipitur ex ipsis rerum principiis, et secundum qui

etiam accipitur ex eisdem principiis secundum alium modum esse consideratis, interposuimus modum esse secundum se quo veritas rerum demonstratur. Quod autem dicitur potentia non esse effabilis nec diffinitionem habere nisi per actum, nihil est ad propositum : quia licet non sit effabilis nisi per actum, tamen est effabilis et diffinibilis. Et hoc modo significat modum quemdam esse, quem modum non significat actu ens. Et quod dicitur dividens debere relinquere divisum, verum est in divisione univoci : hic autem dividuntur analoga, et ideo dividentia non simpliciter relinquunt divisum, sed relinquunt ipsum secundum modum quemdam, etc.

<--- Page Split --->