TRACTATUS IV
QUI EST OSTENSIVUS QUOD CONTRADICTIO EST OPPOSITIO NON HABENS MEDIUM SECUNDUM SE.
CAPUT I.
In quo multis rationibus probatur, quod inter duo extrema contradictionis non est medium aliquod.
M. Est autem contradictio oppositio cujus non est medium secundum se : et ideo sicut contradictoria non sunt simul, ita etiam necessarium est quod inter contraditoria nihil sit medium : sed de quocumque uno unum vel alterum verum sit contradictoriorum, et reliquum falsum de eodem : hoc autem ostenditur multis modis. Et primum quidem ostenditur hoc si diffinientes determinemus quid sit verum et falsum. Est autem falsum dicere ens sive quod est, non esse, aut dicere quod non est, esse : verum autem est dicere quod est, esse, aut quod non est, non esse : ergo qui dixerit illud quod non est, esse, aut non verum dicet si persuasus est, aut mentitur si non est
persuasus, sed dicit haec causa victoriae in oratione sive disputatione. Similiter autem neque id quod est, dicitur non esse : neque id quod non est, esse, nisi falsum dicat vel mentiatur. Si igitur inter falsum dicere vel verum in partibus contradictionis non est medium, sicut jam probatum est, concluditur necessario quod inter contradictoria nihil est medium.
Amplius autem si aliquid est medium Secunda ratio. contradictionis, hoc dicetur aut medium per abnegationem utriusque extremorum quae commisceri non possunt, sicut medium inter equum et hominem, quod neque equus est, neque homo, sicut grammatici dicunt neutrum genus esse medium masculini et feminini, quia masculinum et femininum dicunt essentiam formatam, neutrum autem dicit essentiam informem privatam utraque formatione : aut erit medium quod est participando utrumque extremorum, quemadmodum viride medium est albi et nigri : et quocumque duorum modorum dicatur medium, ens actu erit medium, et mutatio quae est in ipsum, vel ex ipso, erit de subjecto ad subjectum, et non de non subjecto ad subjectum, vel de
<--- Page Split --->
est a diffinitionibus substantialibus extrumorum.
Amplius quando ad interrogationem qua quaeritur, si hoc est album? respondetur quia non est album, nihil negavit nisi ipsum esse album. Negatio enim non est nisi non esse simpliciter. Si erko non negat nisi unum extremum contradictionis, quod affirmatio dixit esse, tunc nullum est medium inter ea. Si enim esset medium, oporteret sic quaerere, aut est album, aut non album, aut medium? Et similiter oporteret respondere. Ex his igitur patet quod contradictionis non est medium secundum so.
CAPUT II.
De aegritudinibus unde contingunt ista opiniones, et homiliis contra eas, et quae sunt ipsae opiniones, et Auctores earum.
Ist a utem opinio quæ dicit contradictionis esse medium, evenit quibusdam ex altera tantum duarum causarum, sicut etiam aliae opiniones inopinabiles quas supra diximus eveniunt. Aut enim eveniunt ex hoc quod non possunt solvere oppositiones litigiosas sive contentionas sophistarum : et tunc annuentes orationi confirmant verum esse quod sophistico syllogismo syllogizatum est : et quidem quidam tali de causa concedunt istas inopinabiles positiones. Aut propterea quod quidam quidem putant omnium esse demonstrationem : et cum quaedam verissima et prima demonstrare non possunt, dicunt ea esse falsa, et concedunt opposita principiorum esse vera. Quacumque autem harum causarum aegritudo causetur, unus modus erit homiliæ cum istis : ad hos enim omnes principium disputationis est
ex nominum diffinitione. Diffinitio autem est ex hoc quod concedunt nomina aliquid finitum significare, quod sit res esse necessario : ista enim oratio quam nomen significat, est diffinitio Heracliti quam supra diximus, oratio quidem videtur esse dicens omnia simul esse et non esse propter motum qui ex esse et non esse componitur : et licet ita dicat, tamen ex dicto suo sequitur quod omnia sunt vera : quia ex quo omnibus simul inest esse et non esse, quidquid negatur vel affirmatur de eis in quibus est esse vel non esse, totum erit verum : sic igitur patet Heraclitum omnia vera esse facere ex consequentia suae positionis. Ea vero ratio quæ est Anaxagoræ, quæ dicit aliquid esse medium contradictionis, quod medium neutrum est extremorum, necesse est omnia facere falsa : quia de medio utrumque falsificatur extremorum. Quando enim miscentur extrema, tunc mixtum medium nec bonum est, nec non bonum : et similiter est de aliis extremis contradictionis : nihil igitur erit verum dicere de tali medio : omnia autem quæ sunt, dicit sic mixta esse : nihil igitur verum dicere contingit de his quæ sunt omnibus. His autem sic determinatis, palam est quia impossibile est esse verum de omnibus aliquid esse univoce sive uno modo dictum, sive dicatur per affirmationem, sive negationem : eo quod nihil est unum, sed quodlibet mixtum ex omnibus : et hoc quidem concedentes dicunt. Quidam enim dicunt nihil omnino esse verum : et dicunt quod nihil prohibet omnia esse falsa sic, sicut falsum et impossibile est diametrum esse simetrum : et isti sequuntur ea quæ sequuntur ex dictis Anaxagoræ, alii vero qui sequuntur id quod sequitur ex dictis Heracliti, dicunt omnia esse vera : hæ enim rationes sive positiones fere sunt eaedem ipsius Heracliti rationibus : sequuntur enim istae ex illis. Nam cum Heraclitus dicat quod omnia simul sunt vera et falsa, utrumque dicit aliquantulum extra orationes istas, quæ divisim
<--- Page Split --->
dicunt omnia vera et alii omnia falsa : propter quod si illa quæ Heraclitus dicit, sunt impossibilia, sicut in ante habitis probatum est esse quod quaedam sunt vera, quaedam falsa, tunc etiam ista sunt impossibilia per eamdem rationem, sicut patet cuilibet.
CAPUT III.
De improbatione opinionum Anaxagoræ et Heracliti et sequentium secundum cumdem modum de contradictoris.
His igitur ita suppositis, palam est ex prius habitis, quia extrema contradictionis sunt quæ non est possibile simul vera esse, neque simul falsa : et putabitur hoc maxime contingere vel sequi ex dictis quæ diximus, cum tamen ad omnes tales orationes inopinabiles disputandum est, tunc quemadmodum in superioribus orationibus pluries dictum est, oportet quæri non quidem de re ipsa, utrum scilicet aliquid sit, aut non sit : sed quæri oportet de significare aliquid per orationem : igitur ex diffinitione nominum disputare oportet, sicut si accipiamus quid per diffinitionem significat verum vel falsum : quæ contradictorie opponuntur, cum nulla sit diffinitio falsi nisi per veri negationem : unde circa orationem opponuntur verum et falsum, sicut par et impar opponuntur circa numerum. Si igitur nihil aliud est falsum, nisi negare verum quod dicitur,tunc patet positionem esse falsam quæ dicit omnia esse falsa, quæ est positio Anaxagoræ : est enim necessarium alteram partem contradictionis esse veram. Amplius si secundum præindustca necesse est omnia aut dicere affirmando aut negare, tunc impossibile est utrasque falsas esse contraditiones : altera namque pars con-
tradictionis hujus est falsa etiam secundum Anaxagoram, contradictoriam enim hujus qua dixit omnia esse falsa, supponit esse falsam, et istam veram. Contingit etiam quoddam quod omnibus talibus firmatum est per consequentiam : hoc autem est quod seipsas destruunt. Nam qui omnia vera esse dicit sicut Heraclitus, ex dicto suo sequitur quod propositionis sua contraria et contradictoria etiam sit vera : igitur cum contradictiones non possint esse simul, sicut dudum ostensum est, oportet quod sua oratio quæ contradictoriæ quam concedit opponitur, non sit vera : et sic destruit hæc omnino seipsam. Qui vero omnia dicit esse falsa, sicut Anaxagoras, sequitur ut etiam seipsum dicat esse falsum in hoc quod omnia dicit esse falsa.
Si autem forte adhuc dicere velit Heraclitus quidem auferendo sive excipiendo contrariam sui dicti, dicendo quod sola illa est non vera, aliae autem omnes veræ. Anaxagoras autem excipiet solam propriam quam dicit esse veram, tunc erit consequens, quod non minus quam istas quas excipiunt, oportet significare infinitas quas necesse est excipere. Et hoc contingit dupliciter, quod videlicet inducendo de quolibet quod dicunt esse verum vel falsum, et hoc sunt infinita : dicit enim Heraclitus hoc et illud et hujusmodi infinita esse vera, et cujuslibet orationis oppositum dicit esse falsum. Anaxagoras autem hoc et illud et hujusmodi dicit esse falsa, et cujuslibet suae orationis oppositam dicit esse veram. Alius autem modus ejusdem est, quod qui dicit omnia esse vera, dabit omnia esse vera esse verum : et dabit quod qui opinatur hoc, opinatur verum : et quod qui dicit hoc, dicit verum : et qui significat hoc et intelligit hoc, et talia hujusmodi infinita. Per hunc etiam modum infinita vera esse cogetur concedere, qui dicit omnia esse falsa quocumque modo varientur concessæ ab eis : necesse est quod oppositæ earum
<--- Page Split --->
quas concedunt, sint falsa, et esse false credantur ab eisdem. Qui enim quoeumquo modo variatam dicit veram orationem, est verus secundum istos : et hoc in infinitum vadit, ut jam ostendimus. Harum autem opinionum causasunt omnia in omnibus dicere quiescere, aut omnia dicere continue moveri : et pulam est ex his qua in praehabitis determinata sunt, quia nec illi verum dicunt qui omnia dicunt quiescere, nec illi qui dicunt omnia moveri. Nam si contraria existentia in eodem quiescunt, tunc semper sequitur quod eadem vera sint et falsa secundum Anaxagoram. Hoc autem statim ad visum est falsum, quia hoc aliquid est transmutatum. Qui enim dicit istam orationem : Anaxagoras ipse idem aliquando non erat, et iterum aliquando post mortem non erit : et sic patet quod falsum dicit. Si vero omnia moventur, sicut dicit Heraclitus, tunc sequitur secundum eum, quod nihil sit verum : ergo omnia sunt falsa : hoc autem ostomum est impossibile esse jam pluries : quia oppositum hujus erit verum. Amplius ens permutari est necesse, sicut dicit Heraclitus et consonat ipsa veritas, ex aliquo ente in aliquid est omnis permutatio : sed jam in praehabitis utendumius quod nec omnia quiescunt nec omnia ita quandoque moventur quod nihil semper moveatur : quaedam enim sunt qua semper moventur,sicut coelum, et sunt mota a motoribus suis, et primum movens est semper id ipsum et immobile : et quaedam sunt qua aliquando moventur, et aliquando non, sicut inferiora. Palam igitur est quod non semper omnia moventur.
CAPUT IV.
Et est digressio declarans utrum veritas hujus principii, quod est contradictorias non esse simul veras, sit ab aterno.
Ex omnibus autem inductis oportet nos inducere dubitationem de veritate hujus principii : quidam enim ex hoc quod istud principium est simpliciter et absolute primum, non in genere, quod omnibus est manifestissimum, et circa quod non contingit errare, quod non habet contradictionem, et non est acceptum ab alio, dicunt hoc principium esse veritatis prima. Prima autem veritas non est nisi unica et aeterna : videtur igitur hoc esse principium veritatis prima et aeterna. Adhuc autem hoc idem affirmant quidam per hunc modum : aut enim veritas fuit ab aeterno,aut non. Si fuit ab aeterno, habetur propositum. Si autem non fuit ab aeterno, tunc veritatem fuisse ab aeterno est falsum : et si hoc est falsum, ejus contradictorium est verum : et si contradictorium est verum, veritas est : ergo si veritas ab aeterno non est, veritas est ab aeterno. Quidquid ad destructionem sui sequitur esse, aeternum est : ergo veritas enuntiationis est ab aeterno et aeterna est. Amplius simus eodem in spatio vel in instanti aliquo aeternitatis ante mundum : in illo igitur aut verum est mundum fore, aut non. Si detur esse verum mundum fore : ergo ab aeterno fuit verum, eadem ratione : et sic veritas aliqua est aeterna. Si autem non fuit verum, ejus contradictorium erat verum : et si hoc fuit verum ab aeterno, verum fuit : et sic iterum redit quod veritas enuntiationis fuit ab aeterno. Hoc autem et
<--- Page Split --->
cendum est quod omnia futura quae postea facta sunt, fuerunt in mente divina sed in mente divina existentia fuerunt ipsa mens divina simpliciter, et sine omni complexione : est enim notitia divina materiulium immaterialiter, et temporalium intemporaliter, et compositorum et complexorum simpliciter, et diversorum unite : et ideo non fuerunt in ea per esse et rationem complexorum vel enuntiationum : et ideo nihil accidit eis ibi de his quae consequuntur enuntiationior in eo quod enuntiatio est. Non enim capit aliquis intellectus, quod enuntiatio sit nullo existente subjecto et predicato : et iterum non capit intellectus, quod subjectum sit et praedicatum, nullo penitus existente subjicibili et praedicabili : et iterum non capit intellectus quod sit aliquid consequentium enuntiationem, nulla penitus existente enuntiatione. Omni eodem modo dicendum videtur ad ea quae quaeruntur in futurum, etsi per hypothesim ponatur quod omnia desinant esse in futurum : haec enim penitus eumdem habent modum solutionis.
De quadam autem veritate rerum et signorum, qua signum verum dicitur, quando recte facit hoc ad quod faciendum est ordinatum a prima veritate, secundum quam rectitudinem haec oratio, me sedere, vera dicitur esse, sive ego secundum rem sedearn, sive non sedearn, eo quod oratio facit suum rectum debitum significando, nos hic nihil loquimur : quia nihil spectat ad praesens in quo sumus negotium : et ideo non quaerimus utrum illa veritas separabilis sit a signo quod est oratio vel non ? Nec quaerimus utrum sit una in omnibus signis vel non ? nec etiam curamus hic quaerere, utrum omnia talia vera sint sicut vera divina et aeterna veritate ? De his enim omnibus reputamus determinare non esse difficile sufficienter litteratis, et ad propositum ncgotium nihil prosunt : hoc enim hic sufficit, quod istud est principium pri-
mum, quod non est simul affirmare et negare, et quod contradictio est oppositio, cujus non est medium secundum se, et est principium quo sicut quodam instrumento intellectus hominis omnem accepit scientiam aliorum : et hoc est secundum quod in hoc quarto libro intendimus, quod scilicet ejusdem scientiae universalis quae est philosophia prima, sit determinare de primo ente, et de primis principiis demonstrationum. In hoc enim, sicut a principio hujus libri diximus, completur hujus quarti libri tota intentio.
CAPUT V.
Et est digressio declarans, quod major est oppositio contradictionis quam aliqua aliarum.
Licet autem jam tota nostra in hoc libro pateat intentio, tamen ad faciliorem intellectum praecedentium et sequentium, adhuc attendendum est quod hoc principium de quolibet affirmatio vel negatio vera,et de nullo simul vera est: quia affirmatio maxima est oppositionum : quoniam inter ens et non ens nihil omnino est medium : quoniam licet idem sit subjectum in affirmatione et negatione, tamen esse et non esse quae attribuuntur eidem subjecto, nihil penitus habent medium, et non distant tantum secundum extensionem quae potest esse in una natura generis, sicut contraria, sed infinite distant extra omne genus : et quidquid affirmatur in una, totum negatur in altera : et ideo in nullo penitus conveniunt, nec uniri possunt, sicut contraria quidem in uno actu esse non possunt, et maxime distant secundum extensionem quae potest esse in generis natura, sicut album et nigrum
<--- Page Split --->
secundum coloris naturam, quae est ex susceptibilitate lucis in subjecto uno, quae quidem susceptibilitas privata est in nigro, ita tamen quod remanet esse coloris. Et sic est in calido et frigido secundum participationem virtutis motus dissolventis, qui quidem privatur in frigido, ita tamen quod remanet virtus motus secundum qualitatis quidditatem, licet non dissolvat situm partium materiae. Et ita est in humido fluente ad aliud propter motum et ad seipsum cum diminuitur vis motus, et cum cessat, tantum constringuntur ad se partes, quod exprimitur humidum, et causatur siccum, ita tamen quod qualitas virtutis motus remanet. Et sic est de omnibus contrariis maxime sub eadem natura generis distantibus, ita quod semper remanet una natura in omnibus extremis, sive habeant medium, sive non habeant : et ideo distant in genere : et si unum negatur de alio, non est semper negatio secundum se, sed per aliud potius. Si enim secundum se esset, sicut uno posito negatur aliud, ita uno negato inferretur et poneretur aliud. Hoc autem non est verum : quoniam si dicam, hoc est album, sequitur quod non est nigrum : sed non convertitur, quod si dicam, hoc non est nigrum, quod propter hoc sit album : et hoc ideo est, quia non esse nigrum est negatio consequens ad affir-
mationem praecedentem quae est aliquid repugnans nigro : et sic est in omnibus diversis : cum enim dico, homo non est capra, haec negatio causatur ab hac affirmatione, homo est homo. Sed cum dico, est et non est, negatio non causatur nisi ab eadem affirmatione cui opponitur : et quod ponitur in una secundum seipsum, negatur in alia. De privatione autem et habitu constat, quod licet privatio dicat non ens, non tamen dicit simpliciter non ens, sed dicit non ens entis et in ente. De relativis etiam constat quod posita se ponunt, licet non ponant se ut sunt opposita. Et ideo patet contradictoria maxime esse opposita, et non esse medium contradictionis : quia inter esse et non esse non est aliqua unius naturae extensio, neque est non ens quod ponat aliquid illius esse quod negatur, neque uno posito aliud ponitur. Sunt igitur contradictorie opposita maxime opposita, et non possunt simul congregari, et inter ea nullum potest esse medium. ·Utrum autem hoc principium habeat causam vel sit commune causato et incausato, non potest hic determinari, sed inferius, ubi ostendemus quod nihil univoce prædicatur de causato et incausato, vel negatur de eodem,et quod tamen negationes veriores sunt de incausato quam affirmationes. Hæc igitur de his hic dicta sufficiant-
<--- Page Split --->