TRACTATUS III

DE OPINIONIBUS DICTORUM PHILOSOPHORUM DICENTIUM SIMUL VERA ESSE CONTRADICTORIA.

CAPUT I.

De opinione Pythagoræ et sequentium in eadem opinione.

T e x t , etcom . 1 9 . Abeademautemopinionequænuncdictaest , quodvidelicetcontradictoriasuntsimulvera , inducituretiamratioPythagoræ : etsecundumunameteam - demsimilitudinemneesseestamboseosPhilosophosquosinduximus , Pytha - goramscilicetetistumquidixitcontra - dictoriasimulessevera , autnonessevera . Sienimeaquæcumquevidenturomniasuntvera , sicutdicitPythagoras , etverasuntomniaquæcumqueapparent , tuncsequiturneessarioquodsimulom - niasuntetiamfalsa . Multinamquesunt , quiperopinionemsuscipiunteaquæcontrariasuntsibiadinvicem , ettamenfirmisuntsibiinopinioneilla , quodpu - tantomnesillosmentiri , quinonopi - nantureaquæipsijamperopinionem

susceperunt. Cum igitur ens secundum Pythagoram sequitur opinionem, et multi opinantur contraria, necesse est idem esse et non esse. Et si hoc concedatur, sequitur necessario quod omnia visa alici sunt vera. Sed opposita sibi invicem opinantur : hi autem ad opinionem mentiuntur, et ad opinionem verum dicunt, sicut quod sol est monopedalis, et non monopedalis. Si igitur entia sic se habent opposita, dicto modo opinantes verum dicunt omnes secundum Pythagoram : et sic contradictoria sunt simul vera. Palam igitur est, quod utraque rationes superius scilicet inductæ et Pythagoræ ab eadem sunt sententia.

FueruntautemrationesinducentesPy - thagoramquodenssequereturopinio - n e m , tresfortioresinteralias , quarumuna , etcuimagisinnitebatur , eratilla , quodtotumopusnaturæestopusintelli - gentiæ : quiaaliternonessetadfinemdeterminatum , sicutsæpeinlibrisna - turalibusostendimus : intelligentiaau - temcumsolasitpuraetimmixta , nullialiquidhabenscommune , separataestetubiqueetsemper , etnonfitpropriarei , nisiperaliquidproprium , etcumappendiciismateriæsumptum : hæcau -

<--- Page Split --->

tum est forma opinionis et aestimationis : pur aestimationem ergo et imaginationem fiunt propriae formae quae inducuntur in materiam. Quod autem est principium essendi in propria natura, hoc est etiam principium cognoscendi eam : ergo for- me aestimationis sunt principia essendi et cognoscendi omnes res. Ad opposi- tioem ergo opinionum et aestimationum sequitur oppositio rerum : et sic si con- tructioria simul sunt aestimata vera, contradictoria erunt simul vera.

Secunda autem est, quod cum opinio sive aestimatio sit passiva quaedam virtus, oportet quod aliquod agens inferat ei passionem : non autem infert passionem nisi quod agens est : quod autem est et agens est, actu est : oppositarum autem passionum opposita sunt agentia quae sunt et actu sunt : oppositae autem opiniones sive aestimationes sunt oppositae passiones : igitur agentia eas ambo simul sunt et actu sunt : sed unum est esse actu, et alterum non esse : igitur simul actu est id quod est, et quod actu non est : et sic ambo sunt simul vera.

Tertia ratio est, quia in omnibus sicut motor est causa mobilis, ita forma quae est in movente, causa est formae quae est in mobili : anima autem est motor naturae, ut probatur in libro de Causis : quia imprimit in naturam sicut intelligentia in animam. Forma igitur quae est in anima, causa est formae naturalis in materia : ens igitur in natura sequitur formas aestimationum et opinionum quae sunt in anima : et sic iterum redit, quod opposita aestimationes si sint simul verae, causa erunt quod contradictoria in natura erunt simul vera, causa erunt quod contradictoria in natura erunt simul vera.

Signum hujus dicebat esse Pythagoras fascinationem . Est autem fascinatio, quando anima unius per visum vel aliam appropinquationem imaginationis vel excitationis operationem impedit alterius. Hanc autem virtutem fascinandi anima fortis non habet, nisi ex similitu-

dine motoris orbis alicujus de superioribus : anima igitur ex eadem orbis motoris virtute imprimere habet in materiam : et sic omnis diversitas materiae sequitur quarumdam animarum opiniones et aestimationes : et sic iterum concluditur, quod contradictio aestimationum contradictionem facit rerum : et sic contradictio est simul vera. Hoc igitur et hujusmodi moverunt Pythagoram : et est sententia eorum, quod animas dicebat esse imagines et resultationes motorum orbium : et ideo sicut materia non recipit formas, nisi a motoribus orbium per cœelorum motum, ita etiam recipit mutationes ex formis aestimationum quae sunt in anima, et eas sequitur omnis rerum diversitas, sicut effectus causas suas sequuntur : et si non sequitur res visa omnis animae, sequitur tamen visa animarum quarumdam : et quod non sequitur omnium visa, ex defectu est animarum, quae non perfectam attingunt rationein imaginationis motorum orbium. Deceptus est autem Pythagoras, quia licet anima sit umbra et resultatio et imago intelligentiae, non tamen est imago ejus in orbe, sed in corpore quodam animato animae illi conveniente : et ideo non oportet quod visa ejus quantumque sint propria et determinata moveant, nisi corpus illi animae moventi conjunctum : nec tunc semper movent, sed cum sunt ut appetitae vel detestatae : cum non conjunctis autem non habent communicantiam, et ideo illa non movent. Nec oportet quod moventia astimationem sint in rerum natura, sed sufficit quod sint in imaginatione solum, et sic sunt secundum quid, et non simpliciter : et non sequitur quod contradictoria simul sint in rerum natura, ad hoc quod moveant aestimationem : sed sufficit quod sint secundum esse imaginatum in anima, sicut jam determinatum est : et hoc modo sunt in motore corporis qui est anima, et sunt causae motuum et mutationum corporis, horum, dico, motuum quibus moventur, ut est ani-

<--- Page Split --->

matum organa habens ad potentias vi tæ : sic enim non movetur nisi motibus animæ : prout autem ex contrariis commixtum est, movetur motibus naturae, alteratione quæ ex actione provenit et passione qualitatum primarum. Fascinatio autem, sicut dicit scientia incantationum, pro certo est ex virtutibus animæ, quas accipit a cælestibus secundum quod est imago motorum superiorum : sic enim habens virtutem illius, non habet movere solum corpus sibi conjunctum, sed totum quod subjacet sphæræ circuli quam movet motor, cujus ipse est imago : hæc enim anima duo habet, quod videlicet est anima, et quod est imago ejus qui movet sphæram motoris cælestis alicujus, aut Jovis, aut Saturni, aut alicujus aliorum : et hæc consecuta resultationem et umbram aliquam virtutis illius, movet ea quæ subjacent illi sphæræ, et movens ea secundum propriam virtutem impedit ab operatione naturali. Et hæc est fascinatio, et movet maxime ea quæ virtutem cœlestium minorem aut Scintia fasminimum consecuta sunt : et quoad hoc cationum astrologie fascinantium scientia quæ una est de subalterna- tur. speciebus incantationum , astronomiae subalternatur : sed hæc relinquantur ad præsens. Hoc autem attendendum est, quod Pythagoras et multi alii adhuc viventes ponebant animam a rebus nihil pati et nihil recipere, sed potius sentire, et omnia alia fieri extra mittendo, ita quod virtus supponit se sensibili : quam opinionem nos subtiliter prosecuti sumus in libro de Sensu et sensato : et quia nihil accipit anima a rebus extra, ponebant quod formæ æstimationum et opinionum sunt ab anima potestate circa res : et ideo rerum veritates et falsitates dixit sequi conceptus æstimationum et opinanium. Hæc igitur et similia dicta sunt pro ratione Pythagoræ.

CAPUT II.

De medela harum corruptionum quæ inductæ sunt a nobis.

Licet autem ab eadem opinione sint Tret, qui utræque rationes inductæ, non tamen idem modus homiliae est ad omnes. Homilia autem idem quod colloquium vulgariter vocamus. Quidam enim præinductas positiones affirmantes, indigent persuasione, alii indigent vi sive violentia. Quicumque enim Philosophorum suscipiunt et acquiescunt dictis rationibus ex dubitatione, eo quod non intelligunt bene principia, et ideo dubitant de eis, horum ignorantia curabilis est, ita, sicut jam diximus, quod persuadetur verus intellectus principiorum per distinctiones et declarationes nominum : talium enim dubitatio est non ad proterviam orationis, sed ad mentem, quæ habet in aliquo malo intellectu principiorum, vel terminorum quorum complexione fit principium : et hoc modo oportet quod per antidotum obvietur eis. Quicumque autem Philosophorum dicunt contradictoria simul esse vera causa orationis in voce, cujus protervia gloriam quærunt, horum medela est argumentatio violenta ex positione eorum ad inconvenientia tot ducens, quod ipsimet cogantur ad veritatem : et oportet quod hoc fiat in voce et nominibus, quod scilicet voces aliquid significant, et quod non significant infinita nec opposita, sicut nos fecimus in principio hujus disputationis usque modo. Ab hinc autem volumus uti medela obviationis quæ est persuasio ad intellectum : posita enim utraque via, facilius curabitur morbus in philosophando tam periculosus. Si autem forte etiam aliqui concedunt dictis talibus propter dicentium

<--- Page Split --->

auctoritatem et amicitiam, erit cura eorum cum attenderint, quod prisca auctoritatis viri, non dii, sed homines fuerant et errare potuerunt : nec ita amandus est aliquis ut veritas deseratur propter cum : quia licet diligamus et veritatem et amicos, tamen omnibus oportet praehonorare veritatem. Hoc enim modo curabilis est morbus iste. Si enim credant dictum hominis esse oraculum, sicut multi crediderunt de scholis Pythagore et Platonis, illi sicut Hesiodista quaerunt ex revelatione sibi satisfacere, et non habent communicationem cum Philosophis : et ideo non convincitur error eorum, et ideo non curatur. Cum enim veritas omnibus praehonoranda est, veritatem praeponere amicis non est inconveniens : et si persuadeatur amicus, bene est actum cum eo.

CAPUT III.

He ortu erroris eorum qui ex sensibilium motu dicebant simul esse contradictoria vera, et de medela erroris eorumdem.

Adhuc autem ut melius isti morbo paremus antidotum, oportet nos praesotendere ortum hujus morbi et causam, ut ea amputata curetur ex integro labor infirmitatis. Venit igitur multis Antiquorum ista opinio ex consideratione nature sensibilium corporum, quod videlicet dicunt contradictiones et contraria simul esse in eodem et secundum idem, vident ex uno quod est subjectum motus et mulationis, facta esse per motum et mutationem contraria et contradictoria : et arguunt ex eo quod supponit omnis Philosophus, quod ex non ente simplicitor nihil fit, oportet quod res subjecta motui praeesset simpliciter, et aequaliter

ambo contradictoria et contraria ens. Cum enim dicam, homo fit ex non homine, aut album ex nigro, homo non fit ex nihilo sua formalis essentiae, sed fit ex aliquo sua formalis essentiae : quia forma non fit ex materia, sed potius compositum, et non fit etiam ex nihilo : ergo fit ex aliquo sua essentiae : hoc aut non est nisi homo : id ergo quod fit ante motum et in motu, est homo et non homo : post motum autem fit non homo ex homine : et illud iterum per eamdem rationem est homo et non homo simul. Quod ut melius intelligatur, reducenda sunt ad memoriam quae in Naturalibus perfecte et in praehabitis hujus sapientiae terminata sunt, quod videlicet mutatio finis motus est et non motus : in toto autem motu qualitates primae movent in virtute generantium cœelestium et communium et propriorum quae sunt planta, et animal, et homo, et motus ipse est forma post formam, et est multa fieri et multa facta, et est continue in potentia et actu : quia est actus potentiae permixtus : et ideo motus ipse dicitur esse imperfectus actus, et est continuus processus potentiae ad actum, sicut de somno ad vigiliam, sicut in ante habitis dictum est : et iste motus durat usque ad statum substantiae et virtutis : et tunc continue reflectitur primo cum determinatione virtutis, postea cum diminutione substantiae usque ad dissolutionem : propter quod aequalia sunt tempora generationis et corruptionis : et gratia hujus habet continue praeteritum et futurum et praesens. Hoc autem considerantes quidam Philosophi viderunt, quod sicut in tempore non est accipere nisi nunc, quia nihil est temporis, sed est indivisibilis temporis substantia, ita in re sic continue fluente non est accipere nisi ipsam rem et substantiam, non sub esse alicujus formae : et ideo constantiores et firmiores sunt in ea negationes quam affirmationes : quia cum continuus est fluxus non entis in ens, vel e converso entis in non ens : quod verissime de ea di-

<--- Page Split --->

citur, hoc est quod sit ens et non ens simul. Et haec est causa quare secundum quod dicit Ptolemaeus, res naturales perfecta scientia sciri non possunt. Et hoc est causa quare augmentum et diminutio et alteratio secundum materiam nunquam stant : quia materia continue influit et effluit, sicut determinatum est in primo Peri genesees1 : Et quia omnis scientia et nomen et diffinitio est per formam stantem, ideo dicebant res naturales nec scientiam nec nomen nec diffinitionem habere : in talibus enim nunquam est planta et herba simul, nec est herba et olus simul, neque arbor et ficus simul, sicut neque vivum et animal, neque animal et equus, neque animal et homo, et etiam cum homo est secundum prudentiam dictus intellectus, non tamen aequaliter inost, sed plus et plus et minus et minus, et sensus similiter, ut dicunt. Hi igitur qui rationem Heracliti suscipiunt, ex tali eam suscipiunt ratione qualis nunc dicta est.

Anaxagoras autem eo quod omnia vidit fieri ex omnibus, aut omnia homiomera misceri ex omnibus homiomeris : similiter autem et Democritus dixit ens et non ens inesse eidem atomo, quod principium materiale dixit omnium esse : contraria enim prima dixit esse inane et plenum : et inane dixit esse non ens, et plenum ens : et haec duo dixit esse simul secundum quamlibet partem materiae indivisibilem, quam atomum vocavit. Anaxagoræ autem et Democriti rationes opinionum nos in primo hujus sapientiae libro sumus prosecuti. Igitur ex his quæ ante de homilicis sermonibus diximus, dicimus ad eos qui ista suscipiunt et his acquiescunt : medicina enim horum est persuasio ad mentem per distinctionem entis et non entis quæ dicunt esse in codem simul et secundum idem. Dicimus enim, quod modo quodam non ente intellecto de ente ignorando dubitant, et modo quodam non recte. Ens enim du-

pliciter dicitur. Est ergo quaestio, quomodo contingit aliquid fieri ex non ente? Est etiam, quomodo non contingit aliquid ex non ente fieri? Et est aliquis modus, quomodo aliquid simul est ens et non ens. Est etiam aliquis modus, secundum quem non simul est idem ens et non ens. Ex non ente tantum actu, potestate autem ente, contingit aliquid fieri ex non ente : et similiter contraria potestate sunt simul in eodem, sed actu contraria non sunt simul. Hoc autem multoties determinatum est a nobis : quia quamdiu in motu sunt contraria, sunt potestate, et non perfecte sive actu : et ideo quamdiu potentia sunt, non dant nomen, neque rationem rei. Amplius autem instando rationibus istorum, dignabimur eosdem Philosophos suscipere et acquiescere, quod aliqua sit substantia secundum eos ipsos cui nec motus inest nec generatio neque corruptio omnino : et illa substantia est species idealis, quas dicunt esse generationis et scientiae principia.

CAPUT IV.

De errore eorum qui verum esse dixerunt, quod apparet secundum sensum.

Similiter autem secundum alios Philo- 7ext.1 1 sophos qui contradictoria simul esse dicunt, eo quod dicunt quod veritas est circa apparentia in sensu, sicut superius determinavimus : hic enim error venit eis ex sensibilibus, et ex his quæ fiunt in sensu ex actionibus sensibilium, quæ sensibilibus inferunt passiones : isti enim putant, quod verum non sit attendendum et judicandum hominum pluralitate, ita

<--- Page Split --->

quod hoc sit verum quod plures esse verum dicunt. Nec etiam dicunt quod judirandum sit paucitate. Idem enim numero quibusdam gustantibus dulce esse videtur, et quibusdam videtur esse amarum. Nec est ratio quare quorumdam judicium verum sit, quorumdam non. Si enim judicium verius debet esse ex eo quod est plurium vel pauciorum, tunc si ponamus omnes infirmitate laborare, vel omnes esse insanos vel amentes, et duos vel tres esse convalescentes sive sanos, aut intellectus judicium habentes, videbitur tunc quod sani et compotes sui sint sicut laborantes, aut amentes, eo quod plurium judicium judicat eos laborare et omni insanos, et judicat alios qui plures sunt, esse sanos et sui secundum intellectum compotes: cum tamen in veritate pauci sunt sani, et plures infirmi. Judicium ergo sensus non fit verius vel falsius: eo quod est plurium vel pauciorum, sed potius est in ipso sic vel sic secundum sensum apparere, sive pluribus, sive paucioribus appareat. Amplius multis aliorum ab homine animalium brutorum dicunt contraria videri: quia quod uni est delectabile, alteri est contrarium: et etiam quod uni est conveniens, alteri est nocivum: et similiter est in nobis: quia quod uni homini est delectabile, altori est contrarium: et etiam sibimet homini unicuique ad seipsum contraria viduntur: quod modo est alicui delectabile, postea videbitur contrarium: et ideo patet non eadem semper videri secundum sensum. Quae igitur horum quae sic contraria videntur secundum sensum, veru sint, vel falsa, non est manifestum, ut dicunt: nihil enim magis videntur hinc vera esse quam alia, ex quo judirium paucorum vel multorum nihil facit verius vel falsius: sed similiter et aequalitur vera esse videntur, quaecumque apparent secundum sensum. Propter quod etiam Democritus ait quod nihil est verum: aut si aliquid est verum, nobis non esse manifestum. Omnino vero sive universaliter causa hujus erroris est, quia

suscipitur ab eis quod secundum prudentiam dictus intellectus sit sensus : propter hoc enim oportet talem esse alterationem, quod idem sit et non sit, et sit verum et falsum. Hinc enim est, quod id quod videtur secundum sensum et apparet, dicunt esse verum ex necessitate : ex his enim positionibus duabus, quod scilicet idem verum sit in apparendo secundum sensum, et quod secundum prudentiam dictus intellectus sit sensus, Empedocles et Democritus et aliorum Philosophorum singuli (ut ita loqui liceat) facti sunt rei talibus opinionibus. Reatus enim magnus est Philosophum tales incurrere opiniones. Empedocles enim eos qui permutant habitum complexionis et sanitatis, dicit etiam permutare eum qui secundum prudentiam dictus est intellectus: vidit enim quod sensus est harmonia quaedam: et ideo sensum qui est fundamentum sensuum et primorum sensibilium et plurium differentiarum, qui est tactus, dixit esse secundum prudentiam dictum intellectum. Est autem tactus secundum medietatem complexionis corporis. Et ideo sicut non est una numero sanitas in mane et in vespere, ita dixit non unum numero esse tactum : et cum tactus sit intellectus, dixit quod non est unus numero intellectus. Hoc autem de intellectu possibili intellexit et ipse et alii, quem etiam secutus Alexander, possibilem intellectum non dixit esse nisi preparationem quamdam in corpore : et multi hodie sunt de hoc errore, et jam nos disputavimus contra istos in tertio de Anima, et maxime in libro quem fecimus de natura et origine ejus. Signum autem quod intellectus sit sensus, dicebat esse Empedocles quia ad apparens in sensu multa homini accrescit intelligentia, sicut in principio hujus sapientiae est ostensum. Dicit autem et in aliis ab homine : quia quanto sensibilia transformant alteratum, tanto inquit esse difficile curare eisdem, quia attendere non possunt : et ideo non provenit eis aliqua ex his intelligentia. Parmeni-

<--- Page Split --->

des vero eodem modo de intellectu enuntiat : dicit enim quod ut quilibet homo habet membrorum complexionem mollem valde circumflexorum et ad diversa mobilium, ite etiam omnibus adest secundum prudentiam dictus intellectus : circumflexibilia enim membra sunt ex spiritu et calido bene moventibus et humido optime mobili : et tales optime dispositi sunt mente. Quod, ut dicit Parmenides, esse non posset, nisi intellectus possibilis qui locus est specierum, esset quaedam praeparatio corporei spiritus, in quo est etiam sensus. Idem enim esse dicit, quod curat de membris et ossibus et omni sive toti homini, et quod curat de intellectu : quia bonus et clarus spiritus et calidum temperatum et bene commixtum et subtile humidum curat optime de membris omnibus ad sensuum et intellectus operationem : in talibus enim est intelligentia ad plus quod potest esse in hominibus. Anaxagoræ quoque pronuntiatio de intellectu secundum prudentiam dicta est eodem modo : sicut enim in aliis, ita etiam in hoc recordatur ad quosdam Italicorum, quorum dictis amicus fuit, et ea ab eis suscepit : et illi dixerunt quod talia in veritate et falsitate erant eis entia, qualia suscipiunt per æstimationem sensualem : et hoc non posset esse, nisi æstimatio per sensum esset ratio rerum : et ad hoc sequitur quod intellectus sit sensus, ex quo unum et idem est, quod est per se movens utramque potentiam inferens ei passionem : dicit autem, ut dictum est, de possibili intellectu. De agente enim melius omnibus Antiquis enuntiavit, quod est separatus et immixtus et simplex et nulli aliquid habens commune.

Dicunt autem quidam, quod etiam Homerus videtur hanc defendisse quaestionem seu opinionem. In poematibus enim heroicis fecit Hectorem jacere, ut in ex-

tasi ab ictu plagæ aliud cunctantem : cunctabatur enim primo ratiocinans per intellectum quemdam suæ sanitatis, et turbata sanitate per amentiam inductam a plaga cunctabatur aliud ipse alium intellectum qui sequentis fuit sanitatis et æqualitatis alterius, ad quam reducta fuit complexio : unde dictum fuit Homicri, ac si Hector cunctaretur quidem, sed non eodem modo cunctaretur ut prius, nec eodem modo quo prius cunctaretur intellectu eodem. Sicut enim in Problematibus dicit Aristoteles, Hector melancholiam patiebatur accidentalem, eam scilicet quæ est ex humore adusto, quæ per acumen sibi aliquando adduxit amentiam : in bello autem Trojano ex animositate efflabat per nares spiritum ex ira, ita quod debullivit sanguis cum spiritu, et quasi amentiam sui oblitus patiebatur in ictibus gladiorum et telorum, et sic quasi amens tandem jacuit extasim passus : et ut videbatur Hectori, non fuisset talis alteratio intellectus, nisi intellectus fuisset virtus organica fundata in organis sensus. Hi enim Philosophi considerare nesciverunt, quod intellectus possibilis secundum id quod est cum continuo et tempore, continuatur cum organis virium sensibilium, et ex ea parte destituitur a regimine et opere, quando complexio organorum illorum turbatur : et hæc fuit eis causa erroris, et est adhuc multis, ut dictum est a nobis de his in aliis. Palam est ergo ex dictis Homeri et aliorum Philosophorum quos diximus, quia utraque sensus et intellectus sunt prudentiae, sive intellectus quidam secundum prudentiam dicti : et ideo secundum istos entia simul in uno tempore sic se habent, ita quod contradictoria sunt simul vera. Sed numquid non gravissimum aliquid accidit ex consideratione dictorum istorum ? Quis enim considerans, quod illi Philosophi qui maxime inter alios videbant

<--- Page Split --->

vrum, quod possibile est videri, sive quod contingit videri ab homine, et quod hi quidem Philosophi sunt id quod dictum est, verum maxime quaerentes per studium et amantes, et non protervientes contra ipsum ut sophistæ, propter quod etiam Philosophorum nomen meruerunt : hi, inquam, tales acceperunt per consensum opiniones et acquiescentes eidem, talia qualia dicta sunt, enuntiaverunt de veritate rerum : quis non desperabit et retrahet se a philosophiæ inquisitione? Sic enim philosophia videtur ducere hominem in stultitiam. Quomodo ergo non est dignum omnes qui philosophari parati sunt, dolere de proposito ? Nam secundum istos veritatem quaerere, est persequi aves volantes, in qua persecutione nihil nisi lassitado acquiritur.

Sicut autem horum Philosophorum ex parte opinantium causa erroris fuit, quia secundum prudentiam dictum intellectum dicebant esse apprehensionem per tonsum, ita ex parte apprehensi causa fuit opinionis eorum erroneæ : quia de entibus quidem veritatem quæ per diffinitionem et demonstrationem est, intendunt quaerere, et susceperunt acquiescentes positioni illi quæ supra dicta est, quod entia omnia secundum totum esse suum sunt sensibilia solum, nullas substantias nec esse habentes nisi sensibilium qualitatum. In his enim quæ sensibilia solum sunt, existit multa natura indiffiniti et indeterminati : quia propter continuam actionem et passionem talium qualitatum continue abjicitur et adjicitur aliquid a subjecto : et ideo nec diffiniti nominis est, nec diffinitæ rationis : et ideo etiam non est diffiniti intellectus, nec diffinitæ veritatis, nec diffinitæ falsitatis, sed est simul sic et non sic, et similiter indiffinitam naturam dicunt entis, ut diximus : quia dicunt quod ens non est nisi sensibile ens, sicut prædictum est : et ideo pro certo hoc quod dicunt, decenter dicunt : quia dicta eorum secun-

dum hypothesim suam, consequentiam habent, sed tamen non dicunt vera. Et causa hujus est, quia falsa est hypothesis, et uno falso dato alia consequuntur. Dico autem quod decenter dicunt, quod sic ex hypothesis quam ponunt magis convenit eos dicere, aut congruit eos dicere, sicut Epicharmus quidam nomine dixit ad Xenophanem. Cum enim Xenophanes omnia diceret unum, et hoc esse Deum, Epicharmus instabat per multitudinem quæ videtur esse in sensu diversarum substantiarum sensibilium, et convenit cum istis omne ens nihil nisi sensibile esse dicentibus, et ideo non omnia esse unum quod est Deus : et de hujusmodi talibus quantum oportuit, in primo hujus sapientiae libro disputatum est.

Amplius autem isti, quia viderunt eam naturam quæ continue movetur esse naturam omnium, et huic acquiescentes positioni, dicunt quod nihil verum dicimus vel dicere possumus de eo quod sic continue se permutat. Non enim dicunt contingere aliquid verum dicere circa id quod omnino sic permutans est et continuæ : ex ista enim susceptione sive æstimatione pullulat extrema et ultima hujus sectæ opinio, quæ opinio est eorum qui docent heraclizare, hæc est quam Heraclitus tenuit, qui tandem post longum studium in fine vitæ suæ sic profecit in philosophia, quod opinatus est quod nihil penitus de aliquo verum posset dicere : quia ante dictum mutaretur ad aliam formam per quam dictum falsificaretur : et ideo dixit digitum debere solum moveri, quo significaretur res esse in continuo motu. Et cum Aristippus dixisset quod bis eadem aqua secundum formam ab eo qui flumen ad hauriendum intrat, hauriri non potest, prohibuit eum increpando propter dictum, dicens se æstimare quod nec semel hauriri potest, quin ante haustum ad formam non aquæ mutata sit, et iterum ad aliam et aliam.

<--- Page Split --->

CAPUT V.

De medicina erroris eorum qui contradictoria simul esse et non esse dicebant propter motum sensibilium.

Nos autem istis ægris opinionibus ho- 22. milicis sermonibus medelam apponentes, dicimus quod etiam id quod seipsum continue permutat, ut illis videtur, habet tamen quamdam orationem veram, quæ etiam secundum omnes sequitur dicenda de ipsa vere, ita quod contradictoria ipsius est falsa : et hæc oratio est, quod nihil existimetur vere esse. Hanc enim orationem ipsimet pronuntiant de existentibus, et negant contradictoriam ejus: non semper igitur contradictoriae sunt simul veræ. Et tamen etiam est dubitatio alicui per instantiam in dicto eorum. Nam omne permutans se secundum formam, habet necessario permutari in aliquid, eo quod recta mutatio non potest esse infinita. Similiter omnis facti per mutationem necesse est jam aliquid esse universaliter : eo quod motus est forma post formam sive forma fluens : et sic aliquid affirmari potest de mutante se postquam immutatum est, et aliquid affirmabile de ipso quamdiu est in fieri : affirmatur enim forma quando mutatum est, et id quod anticipat de forma, affirmatur de ipso dum adhuc mutatur. Quod si corrumpitur, constat quod non corrumpitur in non ens simpliciter, sed in materiam quæ existens aliquid manebit post corruptionem. Et similiter si sit per generationem, oportet quod aliquid sit ingenitum ex quo fit, et hæc est materia, et a quo sicut a movente et generante generatur : et hoc etiam est non muta-

tum : illa enim ambo necesse est esse et non procedere in infinitum, sicut sæpius ostendimus in secundo hujus sapientiæ libro : aliquid igitur affirmatur de generato et de eo quod generatur per formam in qua non est esse simul et non esse simul : et aliquid affirmatur de principiis ejus quod movetur, quæ sunt materia et movens, in quibus iterum non est simul esse et non esse. Sed hæc prætermittentes quæ secundum naturam rei adducuntur contra eos, illa solum dicimus quæ sequuntur ex positione ipsorum.

Dicimus igitur, quod causa dicti ipsorum, ut supra diximus, est quia videbant ista sensibilia non stare, sed influere et effluere secundum partes materiae uniuscujusque eorum : et hujusmodi motus est acceptus in partibus quantitatis materiae. Nos autem dicimus, quia non est idem permutari rem aliquam secundum materiae quantitatem, et permutare se secundum qualitatem substantialem quæ dat nomen et speciem et rationem. Si ergo demus eis quod corpus sensibile secundum materiae quantitatem sit non manens, tamen secundum speciem est manens. Cum igitur secundum speciem omnia cognoscamus, relinquitur quod aliquid certum de re potest prædicari et sciri : esse enim quod est actus formæ sicut causæ, et est perfectio materiae sicut subjecti consideratum secundum quod fluit a forma, manet idem numero non motum : materiae autem partes influunt et effluunt in id quod est : et ex parte illa habet aliquid quod continue abjicit in præteritum, et aliquid quod continue acquiritur in futurum, et aliquid quod ut nunc est accipere : et ideo diximus in primo libro Peri geneses 1, quod in his quæ augentur et nutriuntur , quælibet pars secundum formam nutritur et augetur, sed non quælibet secundum materiam, quia illa influit et effluit sub forma et esse formæ eisdem permanentibus : et hæc est vera solutio totius dubitationis

<--- Page Split --->

istorum. Sed de accidente non est simile : quia illius esse est inesse, et ideo mutatur : propter quod dicit Aristoteles quod non est eadem sanitas in mane et in vespore, etiam non intercepta infirmitate. Causa autem quare omnino erraverunt, est quia non cognoverunt formas substantiales, sed materiam tantum. Et ideo quod in partibus materiae accidit, in tota esse materia judicaverunt.

Amplius autem dignum est renuere sic recipientes et dictis opinionibus acquiescentes : quia cum essent scientes quod numerus talium sensibilium dicto modo mutabilium esset in minoribus et paucioribus, et quod quaedam parva et pauca se, sicut eis videbatur, sic habebant quod continue mutabantur, enuntiaverunt de toto cœelo superiori, quod ita esset transmutabile, et continue de forma in formam mutaretur. Nam solum ille locus qui est circa nos est in terra, ubi concurrunt tria elementa, et calor perreverberationem radiorum stellarum ens in generationem et corruptionem determinatus est sensibilis, ita quod activus et passivus sensibilibus qualitatibus est determinatus, quae agendo et patiendo mutant subjectum corporum illorum. Sed ille locus qui est circa nos, ut ita loqui liceat, nulla pars est universi, praecipue in comparationem stellarum fixarum et spherae ipsarum : quia diversitas aspectus nulla est a centro terrae et a superficie productis lineis respectu spherae stellurum fixarum : et ideo non habet totus locus generationis et corruptionis aliquam quantitatem sensibilem respectu spherae illius : justius ergo fuerat propter immutabilitatem tam magnorum et tam multorum corporum haec parva et pauca immutabilia dicere, quam propter mutabilitum istorum parvorum et paucorum illa dicere mutabilia.

Amplius autem ad omnia haec quae di-

cta sunt, dicemus eadem his quae olim diximus : hoc autem est quod dicendum est de ipsis et credendum est, quod natura omnium in tota est quaedam res immobilis omnino : hoc enim sequitur ex hoc quod dicunt : eis enim dicentibus in omnibus et secundum idem simul esse omnia et non esse, contingit magis dicere quod omnia quiescant et immobilia sint quam quod moveantur. Est enim omnis mutatio ad aliquid quod non inest secundum actum : in omnibus autem simul existentibus et non existentibus non est aliquid in quod moveatur id quod ponitur moveri : omnia enim insunt omnibus secundum istos qui dicunt omnia mutari. Haec igitur dicta sunt ad medicinam eorum, qui simul esse et non esse dicunt, propter hoc quod omnia dicunt continue mutari.

CAPUT VI.

De medela eorum qui contradictoria simul esse dicebant, ideo quod ponebant verum esse quod apparet sentienti et aestimanti.

De opinione autem altera quae dicit Tcat. et com. verum id quod apparet aestimanti, dicimus quia de veritate rerum secundum ipsam rei naturam loquentes, quia non est verum omne quod verum in sensu aut estimatione apparet. Et primum quidem quod contra illos est : quia sensus proprius non est hoc quod dicit verum et falsum in sensibilibus : sed potius phantasia quae componit et dividit sensata. Phantasia autem licet sit motus a sensu secundum actum factus, tamen non est sensus. Haec autem in secundo de Anima a nobis determinata sunt4. Deinde autem

<--- Page Split --->

dicimus increpando istos : quia valde dignum est admiratione si tanti Philosophi hic ponunt in quaestionem, utrum tanta sunt quantitates et mensurae rerum, quantae remotis videntur, aut quantae videntur propinquis, aut colores sint tales quales videntur remotis, aut quales videntur propinquis. Scit enim quilibet, quod omnia minus vere videntur remota quam propinqua. Et si ponant in quaestione utrum saporosa talia sint, qualia sanis videntur, aut qualia ægrotis sive laborantibus : quia scitur quod tales sunt sapores quales sanis videntur, infirmis autem omnia amara videntur, eo quod cholera combusta inficit eis linguam. Et utrum graviora secundum pondus judicanda sint, qualia videntur debilibus, aut qualia videntur robustis : robusti enim non sentiunt pondus, infirmi autem etiam levi valde supergravantur pondere : et si iterum de veris quaeritur, utrum sit judicandum de veris per illa quae videntur dormientibus et somnia sequentibus, aut illa judicanda sint vera quae vigilantibus videntur. Palam enim est per ea quae inducta sunt, quod isti non æstimant ea quae dicunt vera esse : quia si verum esset quod dicunt, quod in apparendo esset verum, ita verum esset quod apparet longe, sicut id quod prope : et ita verum esset quod apparet infirmo, sicut et sano : et adeo verum esset quod apparet dormienti, sicut quod apparet vigilanti. Similis enim eorum qui hoc dicunt, est qui si per æstimationem suscipit sive acquiescit in aliqua nocte esse Athenis, cum secundum veritatem sit in Libya, surrexit ut iret ad portum Atheniensem qui vocatur δέξιον. Amplius autem, sicut et Plato dicit, de futuris per nos operabilibus non est æqualiter valens consilium sapienti, et visum ignoranti, sicut de futura sanitate acquisita qua quaeritur aliquos fore sanos, non est æquivalens propria opinio medici quam habet ex propriis medicinæ, et opinio ignorantis : et tamen hoc oportet si omnia sint vera quae cuicumque videntur.

Amplius autem si considerentur ipsa sensuum judicia de sensibilibus, non sunt simpliciter sive æqualiter propria et certa quæ sunt objecti proprii, et quæ alieni, aut ejus objecti quod est proprio propinquum, sicut quod est commune sensatum. Visus enim certissime judicat et non fallitur circa proprium sensatum quod est color, nisi sit ex mala habitudine oculi, aut turbatione medii, aut ex longinquitate objecti : et hæc omnia visui accidunt. Alienum autem objectum est quod alterius sensus non certificat. Commune autem objectum quod etiam per se apprehendit, sicut est magnitudo, vel figura, vel numerus, vel motus, vel quies, non simpliciter et æqualiter certificat sicut proprium : de coloribus enim certificat visus, non gustus. De chimis autem, hoc est, saporibus est gustus, non visus : et in eodem quidem tempore quisque sensus circa idem proprium objectum, et eodem modo se habens medium nunquam mutatur aliquis sensuum, ut dicatur quod æqualiter proprium objectum ita et non ita habere simul : sed certe suum nuntiat objectum, sed nec in diverso tempore nuntiat idem et eodem modo se habens objectum se habere aliter. Quod enim visus nuntiat album, semper nuntiat album, si album similiter ut prius se habeat, et sic de aliis. Sensus ergo non sic et non sic se habere nuntiat circa proprium objectum.

Dubitant autem isti circa sensus passionum infirmorum, aut circa id cui passio accidit membrum quod est superficies lingua æ adusta. Dico autem, exempli gratia, veluti vinum quod in se dulce est, videtur amarum : et dubitant isti, utrum hoc sit quia ipsum vinum est mutatum, aut accidit quandoque quidem esse dulce, quandoque autem non, corpore gustante mutato. Sed ad hoc dicitur, quod dulce quale est quando est in sua causa manens, nunquam mutatur, sed manet dulce, et semper dicitur verum de eo quod est dulce, et tale manens de necessitate etiam futurum est dulce : et ideo non est

<--- Page Split --->

tule quale videtur in passione infirmi : hoc enim sapere accidit ex linguae adusione, sicut diximus : non ergo verum est quod apparet in sensu. Adhuc autem ha rationes quae inductae sunt horum Philosophorum, omnes auferunt hic sensibilia omnia. Sicut enim concluditur, quod secundum dictas rationes non est substantia alicujus, ita convenit secundum eas non esse aliquid penitus : hoc enim est necessarium, quod non contingit aliter et aliter se habere. Si igitur aliquid est ex necessitate, hoc non se habebit ita et ita. Si igitur se ita et ita habeat, non est ex necessitate : sed si verum est in apparendo, habebit se quodlibet ita et ita : ergo nihil est ex necessitate. Non ergo est aliquid sua substantia, vel aliud aliquid erit sua quidditas, quae necessario praedicatur de ipso, et sic nihil erit penitus : secundum omnia enim genera praedicamentorum praedicatur ex necessitate aliquid de altero ut de subjecto : et si haec praediatio non erit, nihil penitus relinquitur quod sit.

enim quod aliquid inferat ei passionem, quod est praeter ipsum et aliud ab ipso : omne autem agens et movens prius est eo quod movetur et agitur : ergo sensibile faciens sensum prius natura esse necesse est ipso sensu qui fit secundum actum sensibilis. Quod autem prius est natura alio sicut agens acto, prius esse potest sine illo : ergo sensibilium subjecta sine sensibus esse possunt. Nam quamvis agens et actum aliquo modo ad invicem per respectum dicantur, tamen nihilominus sequuntur eadem quae diximus inconvenientia.

CAPUT VII.

De revictione eorum qui ista ratione non persuasi, sed ex contentione dicunt, quaerentes victoriam in conflictu orationis.

Amplius autem ex toto et universaliter secundum dicta istorum sensibile secundum totum esse suum, et id quod est, ad sensum est : quia si sensus dat ei veritatem et falsitatem et esse et non esse, sicut consequens est dicere necessarium qui dicunt quod verum et falsum, et esse et non esse rerum est in apparendo : tunc non existentibus animalibus sentientibus se et esse et non esse rerum, nihil erit omnino : eo quod isti dicunt omnino nihil in sentiendo esse praeter sensibilia, et horum esse et non esse in sentiendo esse. Si enim animalia non sunt, sensus non erit : nam sensu non existente, sensibilia non esse secundum quod sunt sensibilia secundum actum forsan verum est : sensibile enim ut sensibile dicit passionem sentientis ut est sentiens : sed impossibile est non esse subjecta quae sensum movendo facere possint sine sensu : hoc autem probatur ex hoc quod sensus cum sit potentia passiva, non secundum actum suimet ipsius : oportet

Sunt autem aliqui qui non interrogant Text, et com. 26. de veritate rerum, nisi eos solum qui persuasi sunt in his positionibus, et non interrogant nisi has tantum quas isti judicant per se rationes. Quærunt enim illi quis sit iste qui judicat judicio apprehensionis omnino, et universaliter convalesentem opinionem quæ in nullo aliter se habeat : et quærunt universaliter et omnino recte judicantem circa singula : et quærunt ad hoc quod consentiunt quod verum est omnino in opinando illum de rebus sic vel aliter, ac si res et esse rerum et veritates non sint nisi in anima secundum æstimationis sensualis apprehensionem. Tales vero dubitationes similes sunt, ac si nos dubitaremus, utrum nunc loquentes de rerum quidditatibus, dormimus, aut vigilamus : quia in dormitione movemur ad imagines apprehensas sicut ad res : et ideo isti faciunt, ac si tota philosophiæ consideratio sit som-

<--- Page Split --->

nium et passio dormientis. Omnes autem hujusmodi dubitationes idem valent. Hi enim qui hoc dicunt, dignantur dicere principium quoddam esse rationem omnium per quod probantur : et illud etiam quod est omnium principium, quaerunt accipere per demonstrationem. Volunt enim supponere, quod hoc sit principium indemonstrabile quod non contingat simul affirmare et negare : et ideo quia quaerunt hoc aliud accipere principium, et non invenientes ipsum in rebus, recurrunt ad ea quæ sunt in anima : et cum ibi inveniunt opposita in uno tempore de eodem apprehendi, dicunt simul contingere affirmare et negare. Quod igitur persuasi sint rationibus istorum, manifestum est in actibus eorum : quia opera eorum interrogando declarant, quod jam in rationes eorum quæ inductæ sunt, sunt introducti. Hæc autem est passio sive ægritudo eorum quam diximus. Quærunt enim rationem demonstrationis in his in quibus nulla est ratio demonstrationis : principii enim primi per quod alia demonstrantur non est demonstratio : et hæc quidem quæ nunc dicimus, quidam istorum qui persuasi sunt, facile credent. Non enim est difficile sumere per intellectum id quod dicimus, quando solvitur eis ratio in qua de errore sunt persuasi: illi enim qui non quaerunt nisi vim sive victoriam in verbo disputationis et gloriam, sicut sophistæ, et persuasi sunt, quaerunt impossibile ad quod sicut ad metam deducant : hi enim dignantur pro magno reputantes contraria dicere in sermone disputationis, et recte sibi ipsis dicunt contraria : et per hoc convincuntur : verum etiam sic contra illos disputabimus dicentes, quia si detur quod non omnia sunt ad aliquid, sed quaedam dentur esse secundum se et absolute dicta, tunc non erit omne quod apparet verum. Nam quod apparet, alicui apparet : et ideo qui omnia quæ apparent dicit esse vera, et ideo quia apparent, cum idem sit verum esse quod esse omnia quæ sunt dicit esse, ideo quia apparent :

eo igitur cui apparent æstimante, ea sunt, et non æstimante, ea non sunt. Sunt igitur relativa, et apparentia æstimantis dat eis esse, sicut lux dat esse coloribus : igitur qui omnia quæ apparent esse, vera dicit, et ideo quia apparent omnia quæ sunt, facit esse ad aliquid : propter quod sophistis quaerentibus vim et victoriam in oratione, custodiendum et præservandum est nobis dignantibus eis simul sive similiter dare, sive reddere orationem contra proterviam orationis : quia non res, sed pugnas et conflationes verborum ostendunt. Dicemus ergo quia non apparens est. Non enim est proprium quod apparens sit simpliciter quod res secundum sui substantiam non est apparens, ita quod apparentia sit esse et substantia ejus. Sed quando apparet alicui cui apparet et quando apparet et in quantum apparet,sic in apparentia est, et non simpliciter : et sic solvitur dubitatio persuasi in rationibus inductis. Si autem non persuasi sunt, sed dant orationem ut in verbis quaerant victoriam, et non ita dicunt ex mentis persuasione : tunc sequitur contra eos, quod statim coguntur dicere contraria sibiipsis, et sic confusionem pro gloria reportant : contingit enim, quod eidem homini idem secundum rem diversum apparet secundum diversos sensus : citrina enim cholera eidem visui potest apparere mel, et gustui non mel : et duobus oculis existentibus contingit, quod non uterque unum et idem videt, si dissimiliter situs eorum mutetur. Si enim digitus uni oculorum supponetur, et exprimatur ad superius extra situm naturalem oculus, contingit unum et idem non unum, sed duo videri : et sic contraria idem homo et de eodem judicabit : quæ contraria ambo sunt vera, si totum est verum quod apparet : quoniam quoad præinductos sophisticos dicentes quod apparet verum esse propter jam dictas causas, sequuntur statim ista contraria sui dicti : et sequitur propter hoc quæ dicunt omnia similiter simul esse falsa et vera : neque enim pos-

<--- Page Split --->

munt omnibus semper eadem apparere : nique potest esse quod eidem homini semper appareant eadem, sed multoties contraria sunt, et quae secundum idem tempus apparent eidem secundum diversensus : tactus enim unus in duobus digitis variatis, ita quod medius supra indicum exterius recurvetur, et globulus rotundus sub digitis moveatur, dicit unum esse duo, quod tamen visus dicit unum in eidem tempore. Aut igitur nullatenus est causa, quare hoc sit quod est idem et secundum idem sensu, et similiter et in eidem tempore : aut contraria, sicut dictum est, coguntur concedere secundum judicia diversorum sensuum simul esse vera : hoc autem est impossibile : oportet igitur aliam partem disjunctivae esse veram, scilicet quod hoc nullatenus sit causa, quia hoc sit verum vel illud, quia est idem et secundum idem sensu cui apparet et similiter et in eodem tempore.

Sed forsan diceret aliquis ad hoc, quod hoc quod dictum est, ideo necesse erat eis dicere, non propter hoc quod dubitent in re, sed orationis causa et victoria quam quaerunt in disputando, necesse fuit hoc dicere, dicentibus eis quia hoc non est verum in re, sed est verum huic cui apparet, ita quod totius veritatis apparentia sit causa : tunc sicut prius dictum, sequitur quod necesse est, quod isti faciant suo dicto omnia ad aliquid esse et nihil esse absolutum, et quod omnia sint relata et ad opinionem et ad sensum : igitur nihil factum est in praeterito, nec est in praesenti, nec erit in futuro aliquid quod nullius sit opinantis, sicut nullus est filius nullius patris nec fuit nec erit. Si vero aliquid in praeterito factum est, aut aliquid factum erit in futuro absolutum, quod ipsum quod est, non opinantis est, tunc palam quod sequitur, quod non omnia ad opinionem esse dicuntur. Amplius autem si concedamus, quod et verum est, quod unum relativum

dicitur et est ad unum solum sibi oppositum correlativum : aut concedamus, quod suum correlativum est determinatum et non abibit in infinitum : et si concedamus quod ita ad unum et ad finitum est idem et dimidium et aequale et omnia alia relativa, et quod secundum hoc duplum non dicitur ad aequale, nec aliquid aliud nisi ad suum oppositum correlativum. Sed secundum haec quae diximus, dicemus quod duplum non dicitur ad suum correlativum quod est dimidium, sed dicetur ad opinantem : et iterum secundum dicta dicemus, quod homo est ad opinans ut opinans, si idem penitus est esse hominis et esse opinati : tunc enim opinans non est homo in esse hominis, sed est opinatum in esse opinati : et iterum ille homo opinans non habebit esse nisi opinati, ex quo datur quod nullum sit esse nisi opinati, et sic erit quartus opinans : et hoc modo in infinitum ibitur in speciebus opinantium, quod est impossibile : falsum est ergo quod non sit esse verum in rebus nisi opinionis. Haec igitur dicta sunt ad hoc probandum, quod cunctorum hominum firmissima omnium opinionum est haec, quod oppositae propositiones contradictoriae non sunt simul verae neque simul falsae. Dictum est etiam quid inconvenientium sequitur contra eos qui hoc dicunt, et qua de causa hoc dicunt.

CAPUT VIII.

In quo ulterius concluditur, quod contraria in eodem simul esse non possunt.

Quoniam autem jam probatum est, Text.e com 23. quod impossibile est contradictionem simul esse veram de eodem secundum idem et in eodem tempore : ulterius ex eisdem

<--- Page Split --->

probationibus palam est, quia nec contraria simul actu convenit inesse eidem secundum idem et in eodem tempore: cujus certissima ratio est, quia alterum contrariorum est in omni genere privatio. Quamvis enim rationes contrariorum non sunt rationes privative oppositorum, eo quod aliud genus est oppositionis contrarietas, et aliud privative oppositorum: tamen prima causa contrarietatis est oppositio privationis et habitus secundum naturam: sic enim calidum et frigidum causantur a propinquitate generantis calidum per modum localem, et a defectu propinquitatis hujus generatur frigidum: et album causatur a receptione luminis a superficie clara, et nigrum a defectu susceptionis hujusmodi, et humidum a subtili interminato, et siccum a defectu subtilis hujus: et sic est in omnibus aliis contrariis secundum naturam. Licet autem contraria sint in genere qualitatis secundum rationem eorum quae sunt contraria, sunt tamen in omni genere in quo est motus vel mutatio secundum ipsas naturas et essentias quae sunt contrariae: nihil enim prohibet nomen aliquod dicere qualitatem quae qualitas est circa naturam aliquam, quae est alterius generis, sicut magnum et parvum qualitatem dicunt circa id quod est quantitas, sicut etiam modus substantiae est circa ea quae significant res aliorum generum. Si quis enim bicubitali longitudine posita, dixerit id quod positum est, quantum esse, quid est dicit, et quantum significat: et si quis albedine posita, dixerit id quod positum est, colorem esse: qui est dicit, et qualitatem significat. Omni eodem modo licet modus contrarietatis quale dicat, tamen ea quae sunt contraria, in omni sunt genere in quo sunt mutationes vel motus: hoc autem in Physicis determinatum est. Secundum hoc igitur privatio quae est contrarium, non minus est substantiae quam alterius generis, in quo motus est. Privatio autem est negationis

in genere virtutem habens: est enim privatio negatio ab aliquo genere determinato. Quod autem contradictoria non possunt esse simul, non est ex hoc quod sunt extra genus, sed potius hoc est ex natura oppositionis: eadem enim est natura oppositionis in genere et extra genus, quantum ad oppositorum repugnantiam. Cum igitur contradictoria repugnantiam habeant contradictionis in genere, sicut contradictoria simul esse non possunt, ita nec contraria simul esse possunt actu in eodem secundum idem. Si igitur impossibile est secundum veritatem unum de uno eodem secundum idem et in eodem tempore simul affirmare et negare, tunc etiam impossibile est contraria simul actu inesse in eodem secundum idem et in eodem tempore: sed vel quandoque insunt ambo secundum participationem utriusque secundum formam, vel ita insunt, quod alterum inest quandoque et non perfecte, alterum vero simpliciter inest et secundum perfectionem. Hoc autem ideo dico, quia contrariorum quaedam sunt immediata, et quaedam mediata. Ea vero quae habent medium, utrumque contrariorum est in medio secundum formam, sed non est in eo distinctum: quinimo utrumque est ad actum medii reductum: et hoc modo contraria sunt in quolibet mixto, sicut in fine primi libri Peri genesees a nobis est determinatum 4. Si autem non habent medium, sicut calidum et frigidum, quae non habent medium secundum formam: tunc nunquam simul ambo inesse possunt, nisi ita quod unum insit secundum exitum, et alterum perfecte, sicut est in motu, in quo ambo sunt in eodem contraria et secundum idem et in eodem tempore: sed unum est in abjectione sicut id a quo est motus, et alterum perfecte sicut id quod denominat motum, et ad quod est motus: utrumque tamen est in potentia adhuc permixta actui: et sic simul esse contraria non est impossibile.

<--- Page Split --->

Nie enim quod in abjiciendo est quandoquo quidem et secundum quid inest, quia secundum potentiam. Quod autem est in intraudo, simpliciter inest, non quandoquo, sed permanens. Patet igitur ex his, quod contraria propter eamdem causam non possunt esse in eodem simul, propter quod etiam in eodem esse simul non possunt contradictoria. Jam igitur probutum est sufficienter a nobis, quod contradictoria simul esse non possunt, sive hoc dicatur a sic persuasis, sive dicatur ab his qui victoriam quaerunt in oratione sive disputatione. Sicut enim dictum est, contraria si sunt simul in mixto, non sunt in eo secundum excellentias suarum actionum : et ideo in illo non sunt secundum quod maxime distant. Si autem sunt in fieri, tunc unum inest sicut quandoquo et in exitu, et alterum sicut simpliciter et semper et permanens. In fieri enim sunt contraria secundum potentiam et non secundum actum purum : et hoc non est simpliciter simul esse contraria.

CAPUT IX.

Et est digressio declarans qualiter esse secundum formam manet in re mutata secundum materie quantitatem, et ideo res non simul est et non est, et est perfecta solutio dubitationis Antiquorum qui dixerunt simul esse contradictoria.

Oportet autem nos ad eorum quae inducta sunt majorem intelligentiam, aliquantulum plus intrare in rationes eorum qui dixerunt omnia simul esse et non esse propter motum secundum formam, quem continue dicebant omnibus rebus sensibilibus inesse. Motum enim ponebant esse de non esse hoc ad esse hoc, continuum fluxum. Et quia in fluxu

est id a quo fluit, et id in quod influitdicebant in eodem continue esse et esse et non esse, nec tantum dum est in fieri et corrumpi, sed etiam dum generatum est : propter hoc quod sensibile est, et est in eo continua et passio contrariorum. Diximus autem supra ad hoc, quod iste motus qui est in sensibili generato, est secundum continuum influxum et effluxum partium materiae et quantitatis, et quod forma et esse quod est actus forma, fiat unum et idem, et illud est quod praedicatur vel negatur : et ideo diximus quod non esse et esse non sunt permixta in talibus, sed tantum sunt vel non sunt. Hoc autem addidimus ad hoc quod in mixto sunt forma et esse earum secundum actum medii, et non secundum actum extremorum, et sic praedicantur, et non esse earum sic non est permixtum ad esse : secundum autem quod sunt in fieri, una inest ut via, altera ut finis mutationis : et ideo iterum neque in motu et fieri rei est esse permixtum ad non esse, sed est ibi esse tantum. Dubitabit autem aliquis de hoc fortasse : cum enim forma materialis fit, videtur quod mota materia dum mutatur, demutatur secundum aliquid forma, et sic non est motus tantum secundum quantitatem partium materiae, sed etiam secundum formam materialem. Adhuc autem cum res cognoscatur secundum id quod affirmatur de ea, nec negari possit ab aliquo nisi sit alicujus forma quae distinguit eam a rebus aliis, videtur quod id quod affirmatur et negatur de rebus, sit in ipsa re principium cognitionis ejus : mota autem re, moventur ea quae in ipsa sunt : et sic id per quod cognoscitur esse mobile, et movetur in re ipsa, ut videtur : nec movetur tantum secundum quantitatem et materiam, sed etiam secundum formam. Si forte dicatur quod forma secundum quod est rei ratio, est principium cognitionis et nominis : et hoc modo forma est in anima et non in re : et hoc modo non mutatur, sed manet, et sic non praedicatur et negatur : videtur hoc

<--- Page Split --->

adhuc nihil penitus esse : quia ideo non prædicatur aliquid, neque negatur aliquid, nisi quod est in re ipsa : quia aliter nulla esset prædicatio vel negatio. Id autem quod est in anima, non est in re secundum quod est anima : quia aliter una numero forma esset in duobus, quod est impossibile : videtur igitur, quod ista nulla sit solutio dubitationis inductæ.

Ulterius autem quaeritur a multis, utrum forma quae est in re, re mutata, cedit in non esse, vel manet. Si autem cedit in non esse, tunc aliquid ex ente fit nihil, quod est impossibile, sicut si dicatur fieri aliquid ex nihilo, quod abhorruit semper omnis Philosophus. Adhuc autem secundum hoc, id quod est principium cognoscendi et existendi, non est idem in his quae sunt unius et ejusdem rationis, et sic sunt æquivoca : et adhuc secundum hoc, non sunt principia cognoscendi res incorruptibilia, quod in tantum abhorruit Plato, quod formas ideales posuit. Si autem dicatur manere forma, re ipsa mutata, hoc est iterum impossibile : non enim esse maneret in materia propria : absurdum autem est ut dicatur manere in aliena : nec iterum manet prout est in seipsa : quia forma materialis est materialis, nec habet esse in seipsa, nec iterum manet in anima : quia prout est in anima, non habet aliquod esse in rebus extra : abstractionis enim habet esse in anima et secundum hoc nullum esse habet forma : quia prout est in anima, non habet aliquod esse cujus ratio concepta est cum materia in rebus extra : omnis autem forma naturalis hoc modo rationem habet conceptam cum materia, sicut in sexto hujus scientiae libro ostendetur. Nulla igitur talium formarum habet esse extra materiam. Et sic videtur quod non possumus evadere difficultates superius inductas. Omnes enim entis forma talis erit, si ponatur nihil entium nisi sensibile esse.

Adhuc autem secundum Peripateticorum sententiam caute valde solvendum

est, ne vel incidamus in opinionem Stoicorum, qui ad hæc evadenda ideas invenerunt, et formas aliquas medias inter formas materiales et ideas esse dixerunt : et ab altera parte, nec incidamus in errores Epicureorum, qui non nisi materialia esse dixerunt, et ideo simul esse et non esse in rebus esse concesserunt. Dicamus igitur ad primam hujus quaestionis partem, sicut superius diximus, quod res aut est in fieri, aut in esse, aut in corrumpi : et demus omnes res sensibiles : quia hoc nihil facit ad difficultatis evasionem, utrum quedam res tales sint vel omnes. Res igitur quæ est in fieri, esse habet accipiendo et non est in abjiciendo. Quod patet jam per ante dicta : et hoc non est simul habere esse et non esse. Res autem quæ est in corrumpi, non esse habet accipiendo, et esse non habet nisi abjiciendo : et hoc iterum non est contradictoria vel contraria esse simul. Res autem quæ est in esse stante, non fluit et refluit, nisi secundum quantitatem partium materiae, stante immobiliter esse secundum quod est actus formæ : et hoc stat in hoc quod est proprium ejus subjectum, quo manente manet et ipsum : nec hoc totum fluit, sed sicut dictum est, secundum quantitatem aliquam partium materiae venit et recedit. Et hujus imaginatio per simile est, sicut si aqua in idem vas influat et effluat, vase manente immobili. Aliter enim dici non posset quod idem de præterito per præsens stat in futurum : continens enim est forma quæ stat in proprio subjecto, cujus dum una pars secundum materiam recedit, venit alia in formam quæ jam fuit, et est et erit et continetur ab illo, sicut illa quæ jam effluxit, continebatur. Non enim fluit vel mutatur esse formæ cum una materiali parte materiae vel subjecti, sed cum omnes simul fluunt vel radicales. Et hæc est solutio Aristetelis si bene intelligantur ea quæ dicta sunt in primo Peri geneesos libro 2 : et hoc non viderunt isti Philosophi, quorum rationes in-

<--- Page Split --->

ducto sunt : nec etiam Stoici, qui proptor timorem istarum rationum formas mediis et ideas invenerunt.

Sod hoc magis est difficile, quia ulterius quaeritur utrum scilicet manet formu, toto mutato subjecto, aut cedit in non esse. Ad hoc dicendum est secundum Propriateticos, et secundum hujus sapientim proprietatem, quod sicut forma artificiatorum se habent ad intellectum praeticum artificis, ita se habent forma rerum naturalium ad lumen intelligentiae agentis in natura. Si autem resolvatur forma artificialis in principia formalia proxima, resolvetur in moventia instrumenta et membra artificis quae informavit ars et movit dum produceretur in materium, et in motus illorum instrumentorum : quod si ulterius resolvatur in principia formalia, resolvetur in imaginationes motuum instrumentorum et membrorum quibus ordinata sunt instrumenta ad motus, quae imaginationes in se forman intellectus et membra in spiritibus duluxerunt : et si in prima formalia resolvatur, resolvetur in lumine artis et intellectus quod apud se habet et prehahet omnium imaginationum et organorum et motuum determinationes, quibus ipsa forma inducitur : et in illo lumine simplix est essentia, cum tamen multiplicis sit virtutis et immaterialis et incorruptilis. Eadem tamen est in essentia, sed diversa in esse in his quatuor in quibus est, et non manens in uno secundum esse munet in altero. Sed connaturalius est ubi esse quod habet in lumine intellectus et artis, quam id quod habet in imaginationibus : et adhuc magis connaturale est sibi esse quod habet in imaginationibus, quam id quod habet in instrumentis et motibus membrorum organicorum : quia quanto resolvitur ad simplicius, tanto habet esse formalius. Sed hoc est non praetereundum in formis hujus : quia ea ad quae resolvitur principia formulia, sunt extrinseca extra materiam in quam inducitur existentia. Forma autem naturalis si resolvatur ad principia for-

malia, resolvetur in dirigens et terminans calidum elementi et spiritum corporeum, qui vehiculum est virtutum agentium in generabilium materia. Et si ulterius resolvatur, resolvetur in radios et angulos radiorum cœelestium, informantes calidum digerens et terminans, et informantes spiritum qui est instrumentum virtutum generantium : et si iterum resolvatur ulterius, resolvetur in motus corporum hos radios ad locum generationis mittentium : et si ulterius iterum fiat resolutio, stabit in lumine inlelligentiae agentis et informantis omnia ista, et in illo est secundum formalissimum esse suum et simplicissimum, et in illo lumine est ubique et semper : sed haec omnia in generatione intrinseca sunt materiae : et ideo transmutantia materiam generant : et ita manifestum est, quod nulla formarum substantialium cedit in non esse. Cederet autem pro certo in non esse, si opus naturae non esset opus agentis intelligentiae : et quia quando forma est in lumine agentis intelligentiae, sine hoc et nunc est in eo, ideo praesentia suiipsius est in omni lumine tali : et hoc modo est in anima intellectuali quando est sine materia : et non est in ea per informationem sicut forma in subjecto, sed est ea sicut in loco specierum, sicut docuimus in libro de Natura animae et ejus naturali operatione. Et hoc modo patet qualiter non fit equivocatio in his quae de pluribus praedicantur, et qualiter unum universale est in multis intellectibus, non prout multi sunt, sed prout unum sunt in lumine inintelligentiae agentis. Et scitur hoc modo, qualiter principium scientiae est incorruptibile, et qualiter idem est principium esse et scientiae secundum esse differens. Et hoc modo scitur ortus alterius opinionis quae dixit verum esse in apparendo : eo quod supponit idem esse intellectum et sensum : convicti enim fuerunt illi qui tenuerunt illam opinionem ab ipsa veritate, quod primum principium etiam est forma in lumine intelligentiae agentis

<--- Page Split --->

existens : et tunc suum intelligere est dans esse : et quod est causa esse, est causa veri : et sic verum est in lumine intelligentiae. Errore autem praepediti dicebant idem esse intellectum et sensum : et sic idem est esse in apparentia intellectus et sensus : et sic procedentes, dede-

runt quod verum et falsum est in apparendo sensui, sicut in prima causa veritatis, et non in rebus ipsis. Hæc igitur est solutio vera præinductorum. Sic igitur manifestum est quod contradictoria non sunt simul vera, nec esse et non esse sunt simul in aliquo.

<--- Page Split --->