TRACTATUS II

DE STABILIMENTO PRINCIPIORUM DEMONSTRATIONIS

CAPUT I.

Quod unius et ejusdem scientiae est tractare de primis principiis demonstrationis, et de ente primo quod est substantia.

Text. et com.

Determinatis autem his, dicendum est de hoc quod in secunda quaestione quae rebatur, utrum videlicet unius et ejusdem scientiae sit tractare de his dignitatibus quae in omnibus mathematicis dignitates vocantur, et de primo ente quod est substantia, an de hoc determinare sit scientiarum diversarum ? Ex his autem quae ante dicta sunt, palam est quod unius et ejusdem scientiae tractare est de utrisque, et est illius scientiae quae est Philosophi primi perscrutatio illa quae est de his utrisque. Dignitates enim communes sunt omnibus generibus subjectis in omnibus scientiis, et non sunt convenientes tantum et contractae ad unum genus aliquod proprium aliorum Philo-

sophorum, sed potius omnes utuntur primis dignitatibus. Et hoc non potest esse causa, nisi quia prime dignitates quae sunt principia omnium demonstrationum, sunt entis in quantum est ens : nihil enim aliud commune est omni generi subjecto nisi ens secundum se acceptum. Cum igitur dignitatibus demonstrationum utantur omnia genera scientiarum, oportet quod dignitates sint secundum ens acceptae : unumquodque enim genus subjectum particularis scientiae unum est et determinatum, sicut corpus mobile, et sicut continuum, et sicut numerus, et hujusmodi. In tantum ergo haec genera determinata utuntur principiis, in quantum eis sufficiens est ad naturam propriam. Sed hoc principio quod de quolibet affirmare vel negare, et de nullo simul, quod est circa esse et non esse, utitur geometer sic, quod quamlibet lineam necesse est esse simetram vel asimetram : et arithmeticus utitur eo sic, quod quemlibet numerum necesse est esse parem vel imparem. Sufficienter ergo sibi his dignitatibus utitur quilibet Philosophus particularis : hoc autem est quod utitur dignitatibus quantum continet genus sibi subjectum, de quo faciunt demonstrationes Philoso-

<--- Page Split --->

phi particulares per ipsum demonstrationis principium. Manifestum est igitur ex dictis, quod dicta omnium demonstrationum principia insunt omnibus in quantum communicant in ente, et hoc est in quantum entia sunt. Igitur speculatio de his principiis est illius Philosophi qui cognoscit ens in quantum est ens. Hujus autem signum est, quod nullus Philosophorum particulariter de parte aliqua entis intendentium nititur aliquid dicere de generalibus et universaliter primis principiis demonstrationum. Nullus enim intromittit se dicere vel probare si hac prima vera sint, an non. Et hoc patet per inductionem : quia nec geometricus facit hoc, nec arithmeticus.

Sed quidam Philosophorum ignorantes proprium subjectum, de his volebant determinare, et hoc secundum suam falsam opinionem merito fecerunt, qui ipsi soli a suis sequacibus putantur de natura tota intendere : et quia putant naturale esse totum universaliter ens, putabant quod illius sit intendere de ente cujus est intendere de natura. Sed quoniam ex praedictis patet, quod aliquis Philosophus est superior physico, eo quod natura est determinatum quoddam genus et subjectum entis, ideo de his principiis perscrutari erit illius qui theorizat ea quae sunt entis universalis, et qui speculatur ea quae sunt circa primam substantiam quae est omnium principium, et hoc est ipse Deus. Physica enim philosophia quaedam quidem est, sed non philosophia prima : et ideo non est physici de his cognoscere.

CAPUT II.

Quod principium firmissimum congruit dictæ primæ philosophiæ, et quæ sint principii firmissimi proprietates et differentiæ.

Quicumque vero Philosophi qui de Text, et com. 8. veritate prima loquuntur, dicere conantur quomodo oportuit recipere per intellectum prima demonstrationum principia, non faciunt hoc nisi propterea quod ignorant posteriora analytica. Si enim illa scient, profecto supponerent quod circulo non potest fieri demonstratio : et ideo principia per conclusiones demonstrari non possunt. Scirent etiam per eadem analytica, quod demonstratio non vadit in infinitum in ante sumendo, sed stat in principiis primis demonstrationum, quæ ante se alia principia non habent ex quibus demonstrentur : et ideo nullus est modus doctrinæ quo sciantur, nisi forte per cognitionem terminorum in principiis positorum, qui suis diffinitionibus sciuntur. Ipsa autem principia secundum se quæ dignitates vocantur, oportet scientes prævenire, antequam aliquid sciant per demonstrationem : et non oportet discipulos audientes hæc quærere a doctoribus : hæc enim sunt instrumenta quibus omnis intellectus accipit omnem scientiam : et ideo ex potentia sciendi non egreditur in actum sciendi, nisi per illa, et est talium scientia innata nobis. Palam igitur ex dictis est, quod Philosophi primi cujus est speculari de substantia prima, quæ est substantia omnium dicta, eo quod est causa omnium, est perscrutari etiam de principiis prìntis syllogisticis, ex quibus omnis scientia demonstrat omne esse quod probat : illi enim Philosopho qui

<--- Page Split --->

maxime inter omnes Philosophos habet dicere et docere de unoquoque prout se habet in rei veritate, maxime convenit dicere firmissima rei principia : quia non potest docere de re qualibet ita ut se habet, nisi per rei cujuslibet principia : igitur illi maxime convenit qui habet docere de ente secundum quod est ens, firmissima entis principia : quia ille solus habet dicere de re qualibet ut se habet, et non est circa hoc ens prout est hoc ens vel illud : hic autem Philosophus qui sic de ente loquitur, est Philosophus primus, sicut patet per descriptionem sapientis quam in primo hujus sapientiae libro posuimus. Diximus enim ibi omnia maxime scire sicut decet non singularem, sed unumquodque eorum scientiam habentem.

Firmissimum autem omnium principiorum est quatuor differentiis omnia alia excedens : est enim manifestissimum circa quod mentiri et decipi nullatenus contingit, absque conditione universaliter verum existens, et quod oportet praevenire scientes, et non audientes quaerere, sicut diximus. Quod enim impossibile sit mentiri circa ipsum, ex hoc patet quod notissimum esse est necesse. Nemo autem deceptus mentitur in notissimo : omnes enim qui decipiuntur et abducuntur in mendacium, decipiuntur circa ea quae ignorant : et tunc modica deceptio in principio, maximum in conclusione inducit mendacium et defectum. Oportet etiam hoc principium firmissimum esse non conditionale, ut hic vel nunc vel huic sit verum, et non verum ubique et semper et in omnibus. Diximus enim, quod principium illud necessarium est praebalere apud se antequam aliqua per doctrinam accipiat quilibet intelligens aliquid. Quod autem sic necessarium est praebalere, non est conditio quaedam secundum quam sit verum et non aliter sit verum : hoc enim principium necessarium est cognoscere quemlibet qui aliquid habet cognitionis, et cognitionem hujus principii est necesse

venire ei qui habet eam, et non per auditum discere. Venire autem dico cum natura potentia scientiam accipiente. Palam agitur est quod tale principium quod quatuor illa habet quæ induximus, omnium est firmissimum. Quod autem vel quod sit principium postea ea quæ dicta sunt, continue deinceps dicam. Principium igitur de quo diximus, est quod affirmatio et negotio de nullo verificantur simul eodem et secundum idem et in eodem tempore, sed de quolibet est affirmatio vel negotio vera.

Idem enim simul inesse et non inesse text. 11 eidem et secundum idem est impossibile : et accipiantur adhuc omnia quæ circa principium determinata sunt, sicut quod in eodem loco et in eodem tempore et eidem et secundum idem omnia talia sint hic determinata, quæ ad hoc principium exiguntur, quando accipitur ad logicas difficultates determinandas. Logici enim utuntur hoc principio sicut et metaphysicus, eo quod uterque horum Philosophorum viam habet ad principia methodorum. Id igitur principium quod nunc diximus, est omnium principiorum firmissimum : habet enim illud principium prædictam determinationem per quatuor præinducta : impossibile namque est quemlibet suscipere per intellectum, quod idem et secundum idem simul sit et non sit : non enim est sic in rei veritate, quemadmodum quidam putant Heraclitum dicere. Non est enim necesse quod illa suscipiantur esse vera et intellecta, quæcumque aliquis dicit simplici dictione : et si dicatur quod non sit verum quod nos hic dicimus, sed verum sit quidquid aliquis dicit, tunc sequitur quod eidem et secundum idem simul insint contraria, quod est impossibile. Quod autem hoc sequatur, palam est : determinentur enim nobis et concedantur ea quæ consueta sunt concedi per eamdem quam nunc diximus propositionem, quod impossibile sit idem esse etnon

<--- Page Split --->

essimul et secundum idem. Scimus autem quod opinio contraria est opinioni, cum opinio sit habitus suscipiens verum et falsum secundum rei mutationem, sicut et oratio verum et falsum suscipit. Opinio autem opinioni contraria praecipue est, quae est oppositionem secundum contradictionem habens. Palam igitur est quod impossibile suscipere per intellectum vel opinionem eumdem et secundum idem esse et non esse simul. Si enim hoc detur, sequitur quod ille qui hoc mentiens dicit, simul et idem et seeundum idem habebit opiniones contrarias : si enim dicat se opinari idem esse et non esse, oportet quod cum hoc opinetur illud non esse verum quod dicit : ex quo contraria dicit simul esse vera : et sic habebit simul duas contrarias opiniones de eodem et secundum idem, quod videlicet contradictoria eidem insint simul et secundum idem, et non insint eidem et secundum idem. Patet igitur quod non est accipere per intellectum contradictoria simul inesse eidem et secundum idem : et haec est causa quare omnes demonstrantes, principia suarum demonstrationum resolventes, reducunt ea in istam quae dicta est, ultinam 'opinionem sive acceptionem, et istam non reducunt in aliquam acceptionem principii quae sit ante istud. Ista enim dignitas est naturaliter principium etiam aliarum dignitatum omnium.

Sunt autem multi, sicut paulo ante diximus, qui dicebant hoc contingere, quod idem secundum idem simul sit et non sit, et dicunt se ita existimare, quorum in sequentibus dabimus rationes. Hac autem ratione existimationis multi utuntur in his tantum quae de natura sunt, eo quod illa in motu omnia esse dicunt. Et quia motus est actus existentis in potentia, dicunt omnia simul esse per actum et non esse per potentiam. Nos autem nunc quantum proposito sufficit sine probatione accipimus supponentes ex inductis, quasi impossibile sit hoc quod idem secundum idem simul sit et

non sit : per hoc enim ostendimus quod istud est firmissimum principiorum omnium.

Quidam tamen imperiti dignantur demonstrare principium istud, volentes ad hoc inducere demonstrationem ostensivam : et iste error contingit eis propter aedepsiam. Est autem apedepsia ignorantia, qua non cognoscitur quorum oportet quaerere demonstrationem, et quorum non oportet quaerere demonstrationem. Omnium enim esse demonstrationem est impossibile. Si enim hoc daretur, tunc procederet demonstratio in infinitum in ante sumendo : igitur tunc demonstratio nulla fieret sic, cum omnis demonstratio sit ex primis : in infinitis autem nullum est primum. Si vero quorumdam non oportet quaerere demonstrationem quae sunt principia omnium demonstrantium, tunc non haberent ex ratione dicere quae sunt illa quae magis dignantur tale esse principium de quo non quaeritur demonstratio, quam id quod induximus. Contingit autem aliquando non quidem demonstrationem semper esse propter quid, sed contingit quaedam argumentative demonstrare, demonstratione scilicet quia, quae est per effectum vel per causam remotam non convertibilem. Et etiam hoc modo impossibile est demonstrare principium superius inductum, dummodo hoc solum supponatur, quod ille qui dubitat circa hoc, aliquid dicit et scit se aliquid dicere. Si vero nihil dicit vel scit se dicere, derisio est, quod quaeramus rationem ad eum qui nullam habet in seipso dicti sui rationem,in quantum nullam habet rationem, similis est planta talis in quantum talis est : vincitur enim ab asino et quolibet bruto, quod non existimat idem esse et non esse. Quod si existimaret asinus idem esse et non esse, non vitaret foveas, existimans idem esse cadere in foveam, et non cadere. Dico ergo differentiam esse inter argumentative demonstrare, et demonstrare : quia in veritate demonstrans opinabitur accipere

<--- Page Split --->

quod in veritate est in principio per quod demonstrat propter quid : sed si talis non sit demonstratio, tunc argumentatio erit et non demonstratio, sicut scilicet si per effectum vel per causam remotam arguat. Oportet autem dignari quemlibet etiam sine demonstratione argumenta ad omnia talia quae sic argumentative probantur, id quod diximus esse principium talium omnium dicere, scilicet idem secundum idem esse vel non esse : hoc enim forsitan quilibet arguens sic opinabitur quaerere a principio antequam ad aliquid procedat : quia sine illo nullam penitus in argumentatione potest ponere propositionem. Manifestum igitur, quod hoc principium non est audientem quaerere, sed praescientem habere. Habet igitur hoc principium totam firmissimi quam diximus determinationem.

CAPUT III.

Quod non convenit simul affirmare et negare per probationem sumptam ex hoc quod sermo aliquid significat.

nobis invicem significemus. Si igitur nihil significat dictio, non esset talis dictio sermo, nec ei qui loquitur ad seipsum aliquid significans, neque aliquid designans ad alium cui loquitur. Sed si dederit aliquis, quod dictum aliquid significat, tunc erit demonstratio quod idem secundum idem non simul est et non est: ecce namque aliquid erit diffinitum nomine significatum, quod dicitur inesse vel non inesse : sed causa demonstrans hoc quod erit hujusmodi demonstratio, est ille qui sustinet hoc esse verum, quod sermo loquentis aliquid significat : dummodo enim hoc detur, ipse qui dicit rationem sive locutionem interpretativam non esse, et destruit eam, de necessitate sustinet et ponit eam esse. Dicens enim rationem interpretativam non esse, aliquid significat, sicut jam ex hypothesis concessum est : et si hoc dicto aliquid determinatum dicit, hoc idem verum est quod significat per nomen. Deinde igitur nomen dictum significat determinate aliquid esse vel non esse : igitur non omne dictum se habet simul sic et non sic, quod significat simul idem esse et non esse secundum idem. Amplius per eamdem hypothesis in homo significat unum determinatum et univoce, sit hoc quod significat, animal bipes. Dico autem etiam unum significare in his complexis enuntiationibus, quando significant hoc esse si hoc est : et siquidem illud significatum sit homo, hoc erit homini esse : quia hoc est essentialiter prædicatum de ipso et totum et solum significatum ipsius. Si autem aliquis dicat cum Heraclito, quod homo vel aliud nomen non significat unum solum, sed plura : hoc nihil restat sive impedit, dummodo solummodo illa plura dicat esse finita, et essentialiter significata, non denominative, sed sicut plura quorum quodlibet est essentiale subjecto de quo prædicatur nomen : ponatur enim in singulis rationibus nominis proprium nomen diversum. Dico autem exponendo hoc, ut si quis non dicat, quod hoc nomen, homo, significat

Texti, et eom. 10.

Quanvis autem ostensive non prohetur praememoratum principium, tamen deducitur ad multa impossibilia qui hoc praesumpserit negare, si dederit quod dicta sua, sermones et rationes aliquid significant in quantum in eo sunt sibi significando vel in quantum in alio sunt per auditum significando alteri : hoc enim est necesse, quod scilicet sibi et alteri significant aliquid, si per sermones aliquid dicere intendit. Sin autem detur quod nihil significando dicit, tunc dictum tale non habebit virtutem et rationem sermonis : nec erit talis dictio sermo : quia omnis sermo institutus est aliquid significare, cum sermo ad aliud non sit nisi ut conceptus cordium nostrorum

<--- Page Split --->

unum, sed multa, de quibus tamen univoce dicatur animal bipes, si illa plura quae significat hoc nomen, homo, sint unum in natura et univoca ; tunc enim patet quod hoc nomen, homo, significat illud unum univocum, quod dicitur de pluribus, et dicet illud esse, et non dicit illud esse et non esse simul. Si vero honu dicit rationes diversas et plures, sed distinctas numero, idem sequitur. Ponatur enim nomen speciale cullibet rationi substantiae diversae secundum unamquamque rationem : licet enim nobis nonima fingere : tunc enim nomen illud significabit ea quae significat esse tantum, et non significat ea esse simul et non esse. Haec autem positio fuit Heracliti, quod plura significat nomen, sed finita. Si autem non ponatur nomen significare plura et finita, sed potius plura et infinita, sicut dixit Anaxagoras, tunc palam ex praedictis est, quod nulla erit ratio vel disputatio vel sermocinatio inter hominus : quia nomen non significare unum, est nomen nihil significare. Unum enim nomen univocum est ab una forma impositum, et hoc importatur per nomen : et si non significat illam rem, penitus nihil significat. Illam autem rem significare non potest, si infinita significat : quia si plura significaret, tunc posset cujuslibet nomen aptari, sicut diximus : sed si infinita significat, non possunt aptari nomina infinitis : et sic illa tunc uno nomine significari non possunt : quia uno nomine semel posito, nullus potest uti cujuvoce simul : quia non contingit intelligi simul nisi unum nomine uno. Non significantibus autem nominibus a nobis aufertur disputatio quam simul habemus ad invicem, et illa quae secundum veritatem est disputatio ad alterum, et illa quae minus proprie disputatio vocatur, quae est hominis ad seipsum. Nihil enim contingit intelligere secundum actum, si nihil intelligat esse unum : sed si convenit intelligere, tunc hoc modo convenit ut ponatur huic determinatae rei quae inteljigitur, nomen unum.

Sed sic sicut a principio dictum est, Text, et com. 11. erit aliquid unum significans nomen unum, et significabit unum in re. Nec hoc modo igitur convenit quod hominem esse significet, cum hoc eodem modo simul hominem non esse. Si autem aliquis dixerit, quod homo non solum significat multa ut denominative dicta de uno ut subjecto, sed significat ea ut multa quae denominant ipsum ut unum sibi essentialiter et univoce : et hoc ideo dicunt, quia nos non dignamur dicere ut unum significent ea quae de uno denominative predicantur, hoc iterum erit inconveniens : quoniam sic musicum et album erunt essentialiter unum univocum in nomine hominis musici et albi. Sequitur autem ex hoc ulterius, quod omnia erunt unum ratione et genere, quia omnia de substantia denominative praedicantur. Omnia enim secundum hoc erunt univocea. Et hoc falsum est, quia denominativa non sunt univocea. Tamen etiam secundum hanc positionem in uno nomine non erit idem esse et non esse nisi secundum aequivocationem illam solam, si quem nos Latine hominem vocamus, alii autem alterius linguae vocant non hominem : tunc enim nomen unum diversis idiomatibus significabit finitum et infinitum, et affirmatio et negatio in genere quae est negatio termini infiniti, quod scilicet non homo significet aliquid in genere uno, quae est negatio termini infiniti animalis, quod est non homo, referruntur ad vocem unam predicto modo aequivocam. Sed quod a nobis hic dubitatum et quaesitum est, non est hoc quod quaeramus, si contingit simul hominem esse et non hominem esse secundum aequivocum nomen tantum : sed quaesitum est a nobis hoc, si contingit secundum rem idem esse hominem et non esse hominem simul et secundum idem. Si autem dicatur quod non homo et homo non significant aliquid diversum, tunc palam est quia non esse hominem secundum rem non erit diversum ab esse hominem : ergo hominem esse erit non ho-

<--- Page Split --->

minem esse secundum rem : haec enim duo erunt unum et idem secundum rem et rationem. Esse enim unum et idem significat re et nomine esse unum, sicut unum et idem sunt synonima vestis et indumentum, et vinum et merum et bacchus, et ensis et gladius : et hoc unum est quando ratio rei est una. Si vero ista fuerint sic re et ratione unum, nomine tantum differentia, tunc hominem esse significabit hominem non esse : et hoc est contra hypothesis : quia datum fuit quod ista diversa significant, quando datum fuit quod quodlibet significat id cujus est ipsa diffinitio. Verbi gratia homo significat id quod est animal bipes. Itaque si quidem est verum dicere quod homo est animal bipes : hoc enim, sicut diximus, significat nomen, cum dicimus quod homo erat, necessarium est quod nomen non significat nisi unum : sed si hoc est necesse, tunc nullo modo contingit quod hoc idem hominem esse sit non animal bipes esse. Necesse enim esse, sicut in Logici s dictum est, significat idem quod impossibile non esse, et convertitur cum ipso. Igitur ex omnibus praedictis sequitur, quod non contingit hoc quod simul verum sit dicere una dictione hominem esse et non esse hominem.

catione. Si quis autem dixerit quod album natura et diffinitione idem quod homo significat, tunc contra hoc idem dicimus quod et prius diximus, quod scilicet secundum hoc omnia erunt unum et idem natura et diffinitione, quia omnia alia denominant substantiam, et erunt idem natura et diffinitione cum ipsa : omnia igitur erunt unum, et non solum opposita erunt unum. Si autem hoc non contingat, sed est impossibile, tunc sequitur necessario quod uno nomine non significantur opposita : et hoc maxime patet, si concedatur quod interroganti et quaerenti potest responderi directe ad propositum hoc quod interrogat et quaerit : si enim aliquis interrogat et quaerit una simplici interrogatione, an hoc est homo? et respondens respondeat negationem cum affirmatione, dicens quod hoc est homo et non homo, non dat responsionem congruam interroganti, quia plura respondet unum solum interroganti et quaerenti. Quamvis enim nihil abest sive differt unum et idem esse in re hominem et album, et alia mille in pluralitate accidentium, quae omnia unum sunt subjecto, tamen interroganti simplici et unica quaestione, et verum est dicere hoc esse hominem vel non, danda est unica responsio, et respondendum est ei nomen unum significans id quod interrogat, et non est addendum in responsione, quia hoc sit etiam album et nigrum et magnum et alia mille talia quae accidunt ei : impossibile est enim accidentia quae infinita permanere debent pertransire respondentem. Oportet ergo quod aut omnia respondendo permeet, cum eadem ratio sit de omnibus, aut nullum : sed non omnia permeabit : nullum igitur respondebit nisi interrogatum. Similiter igitur secundum omnem eumdem modum, quamvis millies idem sit homo et non homo, quia mille per negationem termini infiniti supponere potest, tamen interroganti si est homo ? non est respondendum simul, quia est homo et non homo, si, sicut dictum est, non homo, et alia quaeque acci-

<--- Page Split --->

dunt homini, sunt respondenda secundum affirmationem et negationem, ut respondeat quaecumque sunt et non sunt, sicut album et non album, et nigrum et non nigrum,et magnum et non magnum, et alia infinita talia quae accidunt. Si enim hoc facit sic respondendo una responsione unum interroganti,tunc non disputat : quia nunquam respondet ad intentionem interrogantis. Ex omnibus igitur quae inducta sunt, planum est quod nomina nec infinita neque opposita neque multa significant. Et sic patet ulterius quod signilicant contradictoria.

CAPUT IV.

Quod si contradictoria sint simul vera, sequitur nihil dici secundum substantialem prædicationem, sed omnia secundum accidens.

non est verum, cum ista sint negatione quidditatis quæ est esse hominis : secundum enim rei veritatem unum tantum erat quod significabat rei substantiam quæ est quid ipsius, sicut et unum est esse. Ostendimus enim in ante habitis, quod diffinitio data per materiam, reducitur ad eam quæ datur per formam : hoc autem unum quod significabat substantiam, erat secundum rem substantia alicujus : significare vero substantiam est terminum rei significare : et hoc est non alicui convenire nisi rei illi et ab omnibus aliis separare : et ideo significans substantiam rei est non esse aliud aliquid illud ipsum quod est rei diffinitio. Si ergo omnia ista dicantur esse falsa, et contradictoria dicantur esse simul vera, cum ei quod est hominem esse sit aliud illud quod est non hominem esse. Et similiter aliud sit ab ipso quod est non esse hominem : eo quod negatio sive sit infiniti, sive simpliciter negationis, semper est aliud ab affirmatione : et si tunc contradictoria contingunt eidem, ut dicunt, tunc diffinitio non contingit tantum uni, sed uni et alii : et quod contingit eidem inesse et non inesse, est accidens : necessarium ergo est istis, ut dicant quod non erit aliquid ratio diffinitiva alicujus : sed omnia dicuntur secundum accidens quæ prædicantur de aliquo : ratione enim inducta diffinita est substantia et accidens, quod scilicet substantia quæ est quidditas, non alii convenit, sed ab omnibus separat : accidens autem est quod contingit eidem inesse et non inesse : hoc enim modo album accidit homini : homo albus enim est et non albedo, et ideo contingit albedinem sibi inesse et non inesse : quod non contingeret si substantialiter esset albedo.

Omnino vero destruunt substantialem diffinitionem quæ quid erat esse rerum dicebat, qui dicunt quod contradictoria sunt simul vera. Est enim secundum istos necessarium dicere, quod omnia quæ de re prædicantur, accidunt ei, et nihil sit substantiale prædicatum, et quod accidat homini hominem esse, et similiter accidit ei animal esse, et alia similiter prædicata non prædicantur nisi secundum accidens. Si enim dicamus contradictoria de eodem prædicari, tunc si detur quod id prædicatum quod est hominis esse sit quid ipsius, sequitur statim ex tali hypothesis, quod illud idem erit non hominem esse, aut non esse hominem. Negatione enim infinita quæ relinquit aliquid, sequitur quod idem sit esse non hominem, et negatione extra genus quæ nihil relinquit, sequitur quod idem sit non esse hominem vel non sit esse hominem : et hoc

Si autem forte aliquis diceret, quod Text, et com. 14. hoc non esset inconveniens,et concederet quod omnia secundum accidens dicuntur quaecumque prædicantur de aliquo, tunc cum hoc dicatur secundum accidens,

<--- Page Split --->

quod non contingit secundum ipsum : quod autem non secundum ipsum contingit, contingit secundum aliud : tunc omnia prædicantur secundum aliud, et nihil secundum scipsum. Sequitur ergo ex hoc, quod nullum est primum universale prædicatum, sed ibitur in prædicatis secundum aliud in infinitum, si semper accidens non secundum ipsum de subjecto aliquo significat prædicationem : hoc autem est impossibile : oportet enim quod omne per accidens ad aliquod per se prædicatum reducatur : accidens enim est quod cum sit in aliquo, non est in eo velut quædam pars : et impossibile est esse sine eo in quo est : et sic patet quod in ratione accidentis cadit esse in alio et de alio prædicari, aut simpliciter, aut secundum quid : et sic accidens secundum se et secundum ipsum prædicatur de subjecto. Subjectum non est nisi duplex subjectum, videlicet per accidens, et quod per se est subjectum. Subjectum vero per accidens dico, quod non gratia sui et secundum se est subjectum, sicut quando accidens dicitur inesse accidenti, sicut musicus dicitur albus, vel e converso. Subjectum vero per se, est in cujus ratione est quod sit subjectum, sicut substantia, quæ ideo substantia est, quia substat accidenti, in se perfectum quid et per se ens existens : et hoc cum dicitur, Socrates est albus, non potest esse pluribus modis prædicatum accidens : et sic non abibit in infinitum. Non enim, sicut diximus, plura duobus complectitur : accidens enim non accidit accidenti, sicut diximus, nisi quia ambo eidem accidunt, quod per se est subjectum, quia quod sit subjectum, cadit in ratione sua : et si mille essent accidentia, idem esset ac si essent tantum duo. Dico autem hoc explanando, sicut quando dicimus album esse musicum, aut e converso, hoc scilicet musicum esse album, eo quod ambo ista accidunt homini qui per se subjectum est, eo quod est substantia quæ de ratione sua habet quod est subjectum. Sed non est eodem modo si dica-

tur, Socrates est musicus, eo quod ambo dicantur eidem accidere tertio quod diversum sit secundum esse substantiale ab utroque : quia Socrates est prima substantia quæ de ratione sua maxime substat. Quoniam igitur quædam accidentium ita dicuntur, quod de ratione sua inhaerentia illi insunt quod de ratione sua et non secundum accidens subjicitur, alia vero dicuntur alio modo, quia ambo de ratione sua inhaerentia accidunt ei quod de ratione et natura propria substat, oportet quod quæcumque sic dicuntur esse in subjecto accidentia, sicut album inest Socrati, non contingit esse infinita in superius, ita quod semper unum prædicatum gratia alterius insit : quia tale accidens de ratione sua incet ei quod de natura et ratione propria subjicitur. Non igitur vadit hoc in infinitum, ita quod Socrati albo diversum aliquod ab albo accidat propter quod insit ei albedo : et hoc ideo est, quia non fit unum diffinitione et esse ex omnibus subjectis et accidentibus in infinitum : et ideo Socrates per se et de natura sua habet subjici, et non gratia alterius alicujus quod faciat ipsum subjectum, sicut Socrates gratia alterius participat rationale, quia gratia hominis, cum unum fiat ex animali quod est esse Socratis : et ideo cum dicitur Socrates albus, non oportet quod Socrati aliquid aliud accidat, gratia cujus subjicitur illi, sicut gratia alterius subjicitur rationali animali, cum dicitur Socrates rationale animale : nec etiam oportet quod albo aliquid aliud accidat, gratia cujus insit Socrati, sicut musicum : quia neutrum horum magis accidit alii quam reliquum reliquo : et hoc simul et æqualiter una accidentis diffinitione sunt diffinita, scilicet quod cum sit in alio, impossibile est esse sine eo in quo est, cum non sit pars : et ideo utrumque per se, id est, per suam rationem inest, et non unum per alterum vel per aliud : et hoc ideo est, quia hoc quidem sunt accidenti quæ prædicantur et insunt : illa vero non sunt accidentia quæ subjiciuntur et quibus in-

<--- Page Split --->

unit. Quæcumque vero sic insunt de ratione propria, illa non insunt accidenti pur aliud in infinitum accidens : sed quæcumque alio modo dicuntur sicut musicum alio, illa quidem accidenti insunt per accidens, hoc est, gratia alterius quod est de se subjectum : et illa etiam non vadunt in infinitum : ergo neutro istorum modorum omnia semper dicuntur secundum accidens aliud, et hæc est detructio hypothesis inductæ : ergo falsa est et impossibilis : et sequebatur ex hoc quod dicebatur nihil dici secundum substantium : oportet igitur necessario, quod aliquid sit substantiam et quod quid erat esse significans. Si autem hoc detur, tunc in principio hujus capituli ostensum est, quia impossibile est simul prædicari contrudictiones. Quando autem dicimus substantiam et maxime substantiam primam pur se esse subjectum, et accidens per se esse in alio, et esse prædicatum, intelligimus de illo modo dicendi per se, in quo prædicatum est de ratione subjecti : quem modum inter modos dicendi per se in Analyticis posterioribus jam dudum diximus esse primum : sic enim substantia est, quæ substat, ens in se perfecta : et accidens est, quod est in alio in quo habet esse : propter quod et accidens potius est esse quam essentia, et ideo etiam perfectam non habet diffinitionem. Sic igitur patet quod impossibile est omnia dici per accidens et inesse per accidens, quia ipsum accidens per se inest subjecto. Nec possibile omnia subjici et substare per accidens, quia ipsa substantia et præcipue prima substat per se. Et sic patet quod contradictoria non verificantur de eodem, ut manifestum est per ea quæ induximus : nec ibitur in infinitum in his quæ prædicantur de accidentibus. Nec est hæc differentia in his quæ per accidens prædicantur, utrum simpliciter vel secundum quid prædicentur : hoc enim nihil impedit propositam hic nostram intentionem.

CAPUT V.

Quod ad dicere contradictoria esse simul vera de eodem secundum idem, sequitur omnia esse unum et idem secundum idem.

Amplius autem si contradictions siText.et com. 15. mul de eodem veræ sunt omnes, sicut quidam dicunt, tunc palam erit ex ista quam hic inducemus ratione, quod omnia erunt unum et idem : sequitur quod idem quodcumque subjectum sit navis triremis quam galeram vocant, et hoc idem sit navis uniremis quam scapham vocamus, et illud idem erit homo, sicut consequenter ostendemus. Dicitur autem galera navis triremis, propter tres ordines remorum qui sunt in ea, quorum unus remigubernantes, et hinc et inde sunt duo ordines in lateribus remorum remigantium unus super alterum. Scapha autem uniremis vocatur, quia uno utitur remo tam ad gubernandum quam ad remigandum. Sic ergo si de omni uno et eodem subjecto et secundum idem simul contingat affirmare et negare, tunc sequetur illud unum subjectum esse navim triremem et uniremem et hominem : et hoc inconveniens necesse est concedere omnes illos qui dicunt illam rationem Pythagoræ veram esse, quam ipse assignat causam esse ejus quod est contradictorias simul esse veras de eodem. Pythagoras autem, sicut inferius ostendemus, dicebat quod existimationes hominum sunt causæ affirmationis et negationis rerum, et non rerum compositiones et divisiones : quia mille sunt extra animam, ut dicebat, causa existimationis. Sequitur igitur secundum Pythagoram, quod si alicui videtur quod homo non sit triremis navis : quia tunc negatio est vera, quæ

<--- Page Split --->

dicit quod homo non est triremis navis. Si autem contradictoriae omnes sunt simul verae de eodem secundum idem, tunc sequitur quod affirmatio dictae negationi contradictoria sit simul vera de eodem. Ex eadem etiam causa fit ut concedatur dictum Anaxagorae, qui dixit omnia esse in omnibus. Et sic dixit omnes res simul secundum actus suos simul in eodem esse, et nihil vere esse unum ab una forma, sed unumquodque esse omnia: et hoc verificatur secundum istam opinionem, quae dixit contradictoria simul esse vera. Anaxagoras enim videtur quodlibet ens dicere esse indefinitum sive non definitum ad formam unam, eo quod dicit omnium esse in omnibus esse : et isti putantes dicere ens actu secundum formam quod indefinitum sit, eo quod omnes formae sint in quolibet, dicunt ignorantes de non ente actu quod sit indefinitum. Nam indefinitum ad esse est potestate ens et non endelechia : et hoc quidem voluerunt dicere, sed propriis verbis exprimere nescierunt : sed tamen quia isti indefinitum quodlibet esse dixerunt ex hoc quod in quolibet sunt infinita secundum formam, oportet quod dicant de uno omni simul vera est affirmatio et negatio omnium, sicut etiam sequitur hoc contra eos qui dicunt rationem Pythagorae. Hujus autem haec est ratio. Inconveniens enim videtur si de aliquo verificetur sui substantialis praedicati negatio, et quod non verificetur de eo negatio praedicati, quod diversum per disparationem vel oppositionem est ab illo : cum minus videatur verificari de eo negatio sui essentialis praedicati, quam disparati vel oppositi. Dico autem explanando hoc, quod si secundum istos verum est dicere de eo quod est homo, quia non est homo : tunc multo fortius verius est de eodem dicere, quod non est navis triremis : et sequetur quia etiam est triremis, et non triremis navis. Secundum istos igitur si est affirmatio de aliquo et alicujus, tunc necesse est etiam negationem ejusdem inesse eidem. Sed si

alicui subjecto non convenit affirmatio disparati vel oppositi prædicati, sequitur quod illud principium negatur de eodem magis quam suum essentiale prædicatum, sicut jam ante diximus. Si autem ipsa negatio inest talis prædicati, tunc etiam affirmatio inest eidem, ex quo contradictoria sunt vera de eodem : et sic quod non est triremis navis, est triremis navis : quia cui convenit negatio, convenit et opposita affirmatio : et sic est de quolibet essentiali et disparato prædicato : ergo omnia sunt unum et idem : quia omnia quæ sunt, de uno et eodem prædicantur. Hæc igitur impossibilia sequuntur contra eos, qui istam Pythagoræ et Anaxagoræ defendunt rationem : quia etiam secundum Pythagoram esse rerum sequitur modum opinionum in anima : quia idem et diversum cum eodem et ab eodem potest componere et dividere. Secundum Anaxagoram vero omnia sunt in omnibus, et sic omnia de omnibus negantur vel affirmantur . Adhuc autem ipsum non esse secundum has opiniones necessarium est de eodem dicere prædicando, et de eodem simul negare : est enim negatio negationis. Si autem concedatur quod verum est quod idem secundum idem sit homo et non homo, tunc negationes utriusque horum sunt etiam veræ de eodem : et sic palam est quia id quod est homo et non homo, neque homo est neque non homo : hæc enim duo duæ sunt negationes prædictorum duorum. Si autem dicatur quod una sola negatio est quæ componitur ex utrisque negationibus, tunc etiam opposita illi compositæ erit etiam una. Et tunc illæ contradictoriæ simul verificantur de eodem. Patet igitur quod quocumque modo accipiantur contradictoria, dummodo concedatur eas simul de eodem et secundum idem veras esse, sequetur quod omnia sunt unum.

<--- Page Split --->

CAPUT VI.

In quo per consequentiam affirmationis et negationis, et e contra, probatur quod contradictoria non sunt simul vera.

Amplius si dicantur contradictoria simul esse vera, aut hoc est ita in omnibus quod ad affirmationem sequetur negatio, et converso ad negationem affirmatio, aut non in omnibus sic se habet, sed in quibusdam tantum. Si dicatur hoc in omnibus sic se habere, tunc omne quod est cum, est etiam non ens, et omne quod est album, est etiam non album. Et simili modo se habet circa alias affirmationes et negationes : et hoc esse inconveniens in praecedentibus est ostensum : quia sic nihil praedicatur in quid, et omnia erunt unum et idem. Si autem dicatur quod hoc est circa quasdam res, et circa quasdam non est ita, sicut dixerunt Pythagoras et Heraclitus, quoniam de quibus sunt opiniones contradictoriae, de illis sunt contradictoria vera, de quibus non sunt opiniones contradictoriae, de illis non sunt contradictoriae verae, sicut inferius patebit, tunc ad minus concessum erit, quod contradictoriae sunt opposita non habentes medium secundum se in quibus sunt secundum se : et contra hoc nihil habemus dicere disputando, quia hoc absolute est verum. Si vero diritur quod contradictio simul verificatur circa res omnes, iterum quaeremus dividendo sic : aut enim tunc dicetur quod de quocumque contingit aliquid dicere affirmative, de eodem contingit hoc idem negare : et de quocumque contingit aliquid negare, de eodem contingit etiam e universo illud idem affirmative dicere, ita quod negatio universaliter sequatur

ad affirmationem, et e converso affirmatio ad negationem, ita quod istae conditionales sunt vera : si aliquid affirmatur de aliquo, hoc idem negatur de eodem : et e converso, si negatur de aliquo, hoc illud affirmatur de eodem. Aut non est quod de quibuscumque quidem contingit aliquid affirmando dicere, de eisdem contingit hoc idem negare, sed non e converso est, quod de quibuscumque contingit aliquid negare, quod de eisdem contingat illud idem affirmare : et hoc est quod negatio quidem sequatur universaliter ad affirmationem, sed affirmatio non universaliter ad negationem sequatur. Et si sic dicatur quod sequatur ad affirmationem negatio, et non e converso, cum negatio dicat non esse quod non est, et non sequatur ad eam affirmatio, tunc non esse erit firmum et intransmutabile in esse, et opinio negationis et non entis erit firma secundum eos qui ens dicunt sequi opinionem : secundum illos enim hoc loquimur, quia tunc opinio non entis non potest esse opinio entis. Si autem hoc datur quod ipsum non esse quod significat negatio, firmum sit et notum, tunc necessario sequitur quod affirmatio erit notior, aut negatio quae opponitur negationi : quia illa affirmationi æquipollet, sicut si dicam negationem hujus quod est hoc, non est ens : hoc enim negatio est, non hoc est non ens, et hoc æquipollet huic, hoc est ens : et ideo affirmatio, hoc est ens, et negatio negationis quæ est, non hoc est non ens, sunt notiores quam negatio quæ est, hoc non ens, vel hoc non est ens : quia privatio non intelligitur nisi per habitum, et negatio non intelligitur nisi per affirmationem. Si ergo negatio est opinionis firmae, ita quod ad eam non sequitur affirmatio, tunc multo magis erit quæstio de affirmatione firma, ita quod etiam ad affirmare non sequitur negare : et sic concluditur propositum, quod nec ad affirmare sequitur negare, nec ad negare sequitur affirmare : et sic nunquam simul verificantur contradictoria. Heraclitus tamen cu-

<--- Page Split --->

jus est hæc positio, dicebat negationem sequi ad affirmationem, et non e converso dicebat negationem notiorem quam sit affirmatio : quia dixit res simpliciter non esse, esse autem secundum quid, eo quod omnes in motu sunt. Si autem aliquis dicat similiter esse de negando sicut de affirmando, ita quod quidquid de aliquibus contingit negare, de eisdem necessarium est hoc idem affirmando dicere : tunc iterum dividendo quærimus : aut enim verum est quod dividens negando dicat illud idem affirmando, ut verbi gratia una pronuntiatione dicat aliquid esse album, dicendo per affirmationem, et eadem dicat dividendo per negationem illud idem non esse album : aut non affirmat dividens sive negans, aut afirmans dividit sive negat Et si detur quod non est verum, quod dividens sive negans dicat sive afirmet, non affirmabit ea eo ipso quod negat ea : nec est causa quod non affirmat ea nisi quia non sunt : quæ enim non sunt, non possunt afirmari : et quæ non sunt, non possunt aliquo modo pronuntiari affirmando . Et causa hujus est, quia non intelliguntur esse, et quæ non contingit intelligi, non contingit significari : igitur in talibus affirmatio non sequitur negationem : et dictum erat quod in omnibus sequeretur. Si vero verum est dividentem eo ipso quod negando dividit aliquid ab aliquo, affirmat dicendo illud idem de eodem, tunc omnia erunt unum et idem, sicut etiam in ante habitis dictum est : et idem erit homo, et triremis navis, et Deus, et asinus, et sic de aliis : et eorum contradictiones erunt veræ de eodem, de quo veræ sunt affirmationes. Sed adhuc secundum hanc positionem nihil videtur differre una res ab alia : si enim diceretur una res ab alia differre, cum non differat nisi per formam propriam, illa prædicaretur de illa re, sicut prædicalur verum de ea et proprium : et ideo negatio ejusdem non esset vera de eodem. Similiter autem si detur quod dividentem aliquid ab aliquo contingit esse verum, tunc

oportet quod hoc ipsum verum et proprium significet ipsum suum dictum : quia nisi conveniat ei aliquid vere et proprie quod dividit ipsum ab aliis : alia vero non vere negantur de ipso. Ex his igitur omnibus non sequitur ad affirmationem negatio, nec e converso ad negationem affirmatio, sicut dicebant in priori membro superius inductae divisionis.

Ad hæc autem quæ dicta sunt, sequitur aliud inconveniens : quia si ita est, ut dicunt, quod affirmatio sequitur ad negationem, et negatio sequitur ad affirmationem, sequitur quod omnes aliquid dicentes dicunt verum, et cum hoc mentiuntur, et dicunt falsum : et idem homo seipsum falsum dicere confitetur in omni dicto suo : quia si detur quod dicat verum, sequitur quod non dicat verum : et hoc idem confitetur quando dicit affirmationem sequi ad negationem, et e converso. Similiter autem palam est ad hæc inconvenientia quæ dicta sunt, quod sequitur etiam, quia de nullo penitus potest esse perscrutatio vel disputatio : eo quod nihil concedit vel dicit proponens, et nihil respondet respondens : quia quidquid dicit, interimit : et quidquid interimit, asserit : non enim dicit ita esse vel ita non esse aliquid quod dicit, nec etiam dicit non sic vel sic esse, sed simul esse dicit ita et non ita dicit esse, et iterum ambo ista negat simul, quod scilicet nec ita sit sicut dixit. Si enim non ita affirmat et negat esse quod dicit, tunc necessario quod opinando de re novit, aliquid determinatum novit : tunc quando affirmatio est vera, negatio est falsa : et quando negatio est vera, affirmatio est falsa : tunc sequitur quod non contingit simul idem de eodem et secundum idem vere affirmare et negare simul. Sed forsan dicet aliquis sophistarum ad hæc quæ induximus, quod hoc quod induximus, est positum a principio, scilicet quod simul contingat affirmare et negare, et ideo ea quæ inducta sunt, non sunt inconvenientia, quia sequuntur ex hypothesi : et sic dixit Heraclitus : et ideo con-

<--- Page Split --->

cessit quod nihil penitur sciretur, nec aliquid vere possit responderi vel interrogari, et positio sua fuit contradictoria simul esse vera.

CAPUT VII.

In quo probatur, quod contraria non simul verificantur propter mutationem et fugam de ipsis : quod est secundum susceptionem cui acquiescunt homines.

sunt et non sunt, propter motum continuum quem videbat in eis : et ideo dixit omne esse continue non esse : et dicebat hoc non converti, et nihil posse dici, nihil responderi, et penitus nihil sciri : et contra hunc Philosophum vadit nostra disputatio. Si autem aliquis dicat, quod hoc dicens nihil penitus suscipit in anima per consensum : et dicit impossibile esse quod aliquid sciatur, sed secundum similitudinem unam aestimat de quolibet, et non aestimat de eodem, quid iste bruto pejor differentiae habet ad plantam? sicut etiam in ante habitis diximus.

Propter quod etiam maxime patet, 18. quod nec aliorum a philosophis qui idiotes sunt, aliquis ita disponitur quod hoc credat : nec etiam ita disponitur aliquis eorum qui istas rationes et positiones dicunt, licet verbotenus ita dicant. Si enim ita disponitur ut dicit, quare vadit domum motu pedis, nec acquiescit dicto suo, quando putat quod est eamdem domum, si idem est ire domum, et non ire domum? Si enim huic dicto suo suo acquiescit, tunc quando putat ire domum, non debet ire : quia, sicut diximus, idem est ire quod non ire. Similiter iste non vadit rectam viam ducentem ad casum in puteum vel in torrentem : sed videns puteum vel torrentem, est timens, eo quod putans est quod non similiter sit bonum incidere in puteum vel torrentem, et non incidere : cum tamen utrumque horum similiter bonum sit, si dicto suo acquiescit : ex quo igitur cavet viam ad puteum et ad torrentem, palam est non esse melius, sed nocivius. Sed si dicatur hoc, sequitur quod unum est bonum et aliud non bonum, et per eumdem modum hoc quidem esse dulce, aliud vero dulce non esse, sequitur necesse esse suscipiendum : iste enim non omnia contradictoria aequaliter quaerit et suscipit : quando enim putans est melius sibi vinum quam aquam bibere, et aliquem ho-

Amplius qui dicit contradictoria simul esse vera, aut est suscipiens per interiorem conceptum animi, quod ita sit vere sicut dicit, aut mentitus est ita se habere dicens, et intus tamen non suscipiens. Si enim suscipit se verum dicere, tunc oportet quod aliquid sit ipsum dictum : oportet igitur quod ipsum dictum suum referatur ad rem, et quod talis sit entium natura sicut dicit, et sic ens non est ens : et hoc jam ante ostendimus esse impossibile. Si vero non verum dicit, et suscipit se verum non dicere, sed tamen dicat se verius dicere quam ille qui dicit de contradictoriis sicut et ipsa res se hahet, quod scilicet dividant verum et falsum, tunc ex quo dicit verius, sequitur quod non simul cum illo veriori dicat non verum : et sic contradictoria non sunt sinul. Sed tamen secundum istius dictum etiam omnes mentiuntur, et simul cum illo verum dicunt : et nec pronuntiandum est aliquid tali homini, nec aliquid dicendum est ei : eo quod iste secundum unam similitudinem ea quae pronuntiantur vel dicuntur, dicit esse et non esse. Et haec omnia dixit Heraclitus : quoniam ille dixit verius nihil esse quam esse, et nihil verius dici de re quam quod simul

<--- Page Split --->

minem amicum videre, deinde post istam apprehensionem cui acquiescit, quaerit ista : et equidem oporteret quod aequaliter se haberet ad quaerere utilia sibi et ad non quaerere eadem, si daretur quod idem esset apud eum homo et non homo, et alia contradictoria, de quibus dictum est. Sed hoc quod dictum est, per hoc esse verum perpenditur, quod nullus idiotarum et istorummet Philosophorum est, qui ad certitudinem oculorum non videat hoc quod est nocivum timens, et non nocivum non timens : igitur, sicut visu videmus, in eis omnes homines et isti et alii suscipiunt per interiorem consensum, sicut dictum est simpliciter et universaliter habere circa contradictoria circa omnia entia, aut ad minus circa eligibilia et fugibilia, quae suscipiuntur ut meliora nobis et deteriora. Et si dicat aliquis quod non sumus aliquid scientes vera scientia, sed sumus opinantes aliquid habitu trepidante et non confirmato, sed inter utramque partem contradictionis vacillante : tunc multo magis curandum est nobis de veritate scienda, quam si omnia sciremus per causam essentialem, quemadmodum infirmo magis curandum est de sanitate quam sano. Opinans enim propter trepidantem inter contradictoria habitum, non salubriter, sed infirme sed habet ad scientem : quod non faceret nisi aliquid esset scitum : sicut aeger ad sanitatem non se haberet corruptus morbo, nisi aliquid esset vera sanitas : non ergo potest dici, quod nulla sit scientia de veritate. Dicebant autem quidam nihil sciri, sed habitum omnium quo concipitur de rebus esse opinionem : et quia opinans trepidat inter contradictoria et complectitur utrumque, dicebant hoc esse signum quod utrumque sit verum : causam vero veritatis in opinando esse dixerunt. Amplius adhuc isti dicebant nihil esse certissime verum, sed omnia falsa esse, unum tamen esse falsius alio.

Dicamus igitur, quod si ideo sunt contradictiones simul verae, quia maxime

sic se habent res, et non sic, sed tamen et hoc, ut dicunt, est magis et minus verum, et magis et minus falsum, oportet ergo quod ita hoc sit in natura entium de quibus est affirmare et negare. Non enim dicimus secundum unam similitudinem esse in vero et falso, quando dicimus quod duo sunt paria et tria sunt imparia, sed potius unum horum est verum, et alterum est falsum : et non potest dici quin in falso sit falsius aliquando, et in vero verius. Nam si daretur hoc, similiter et aequaliter mentiretur, qui opinatur quia quatuor sunt nevis sive quinque, et qui opinatur quod quatuor sunt mille. Et si dicatur quod non similiter et aequaliter isti duo mentiuntur, palam est quod alter istorum minus mentitur quam alius : ergo etiam unus magis verum dicit quam alius : magis autem et minus non dicuntur in rebus, nisi ex altera duarum causarum, quod intensius et contrario est impermixtius : et sic suscipiunt intensionem mediam quae sunt inter duo contraria, quorum utrumque est qualitas positiva, sicut album et nigrum, et caeteri colores. Altera est, quod suscipit magis et minus secundum accessum et recessum ad unum, quod dicit rem illam in termino, sicut in his quae opponuntur ut privatio et habitus, et affirmatio et negatio : et in hoc non potest esse falsius quod est falso permixtius : eo quod falsum nihil est : et similiter non est caecius quod est caecitati permixtius, quia caecitas non est aliquid : sed est verius certissimo vero vicinius, et falsius a certissimo vero longinquius : hoc igitur modo si dicatur, quod id quod magis est verum, est certissimo vero affinius, erit de necessitate aliquid certissimum verum, quo judicatur quod nulli affinius est magis verum. Et si ita non est, sicut diximus, et tamen concedatur quod aliquid est firmius et verius quam aliud, tunc in veriori ibitur in infinitum et in falsiori similiter. Cum ergo omnis intellectus refugiat infinitum, oportet nos liberos esse a ratione illa quam in-

<--- Page Split --->

ducent, quae nulli menti sive intellectui res mensuranti permixta est : quia ipsa prohibet diffinire per finem id de quo est

sermo,dicit vero verius in infinitum esse, et similiter falso falsius. Non igitur disputabimus cum istis qui sic dicunt.

<--- Page Split --->