TRACTATUS I
DE QUO SIT UT DE SUBJECTO, ET DE QUIBUS PASSIONIBUS.
CAPUT I.
Quod haec scientia est universalis, et nulli scientiarum particularium est eadem.
1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1
librum est, quae sunt quaesita istius sapientiae, atque causae jamdudum investigate quaeruntur. Restat igitur nunc ut ostendamus in hoc libro sapientiam hanc esse talium quaesitorum, et per hujusmodi extremas causas quales assignavimus, licet jam dixerimus in praemissis, non omnis entis omnes causas esse : quia si omnes causae aeque principaliter essent omnis entis, oporteret quod omne ens esset ejusdem naturae cum ente transmutabili, in quod conveniunt omnes causae, sicut diximus in secundo Physicorum 1 : non igitur entis in quantum est ens sunt omnes causae : diximus autem in prehabitis, quod sapiens qui dicitur Philosophus, est doctissimus causarum, principaliter autem cognoscit finem ultimum
<--- Page Split --->
et formam primam entis secundum quod est ens : et hoc quidem sine demonstratione dictum est in præhabitis : nunc autem demonstrare intendimus, quod est quædam scientia quæ per extrema et prima principia formæ primæ et finis ultimi considerat ens in quantum est ens, et quæ insunt enti : hoc enim habito stabilita est sufficienter scientia ista, cum jam determinata sint principia et quæsita et subjectum et passiones ipsius 1. Hoc igitur facere principaliter intendimus in hoc libro quarto : ex consequentia autem, quia scientia de primo ente secundum quod est ens, est etiam de primis principiis demonstrationis omnium scientiarum, sicut in secunda quæstione libri præcedentis determinavimus . Quidam contradicunt principiis illis , asserentes nihil penitus scire aliquem nec scire posse, ideo ex consequentia manifestabimus mendacium hujusmodi sophistarum et in his duobus tractatibus completur liber iste quartus.
In primis igitur præmittemus propositionem tria quæ in primo tractatu intendimus continentem, dicentes quod certissime scientia quædam una est et eadem, quæ speculari habet ens in quantum est ens et subjectum, et eadem speculari habet eas passiones et prædicat quæ huic enti insunt secundum se sive essentialiter secundum quod est ens : hæc autem scientia nulli scientiarum quæ in parte entis speculari dicuntur, est eadem. Hoc autem ultimum primo ostendemus, quod scilicet scientia universalis quæ est de ente secundum quod ens, et de prædicatis entis, nulli particularium scientiarum est eadem. Nullam enim scientiarum speculativarum intendit universaliter de ente in quantum est ens, cum duæ sint speculativæ præter hanc, physica scilicet et mathematica, utraque istarum est abscindens per formam ens, ad genus determinatum trahens partem aliquam determi-
n atam entis, et speculatur accidens sive passionem et prædicatum quod accidit per se circa partem illam entis determinati per principia non extrema, sed propria et proxima, sicut faciunt illæ de numero scientiarum speculativarum quæ sunt mathematicæ, et sicut facit physica : physica enim ens contrahit ad corpus mobile, et illius accidentia per principia propria entis mobilis speculatur : ita mathesis tota contractum ens ad quantum a motu et materia sensibili separatum considerat, et prædicata quæ insunt illi per se considerat per principia non extrema, sed propria. Cum igitur non sint plures speculativæ quam istæ quæ inductæ sunt, scientia quæ considerat ens in quantum ens, nec in substantia, nec in passionibus, neque in principiis est alicui scientiarum particularium eadem. Nulla enim scientia considerans ens non in parte, et principia et passiones entis non in parte, est eadem alicui ens in parte, et passiones in parte entis et per principia propria consideranti. Scientia autem ista quæ sapientia vocatur, considerat ens non in partem determinatum, et accidentia entis non determinati, et per principia entis non determinati : igitur illa scientia nulli particularium est eadem, sed diversa ab ambabus illis. Non dicimus autem hic scientiam particularem ideo quod particulariter prædicato subjiciatur, aut ideo quod prædicatum particulariter et non universaliter insit subjecto : hoc enim modo omnis scientia universalis et universalium est : sed dicimus scientiam particularem, quæ considerat naturam determinatam per formam unam generis, aut speciei, aut passiones quæ secundum illam naturam illius formæ illi enti determinato conveniunt secundum ipsam naturam per quam determinatur, sicut est corpus physicum et quantitas mathematica. Per oppositum autem hujus dicimus scientiam universalem, quæ est en-
<--- Page Split --->
ti» indeterminati secundum se et secundum sui communitatem. Sic igitur patet quod scientia universalis non est aliqua particularium speculativarum. Quod autem haec scientia universalis non sit sibi subalternans particulares speculutivas, et quod ita habita adhuc necesse sunt aliae, jamdudum in scientia primi libri declaravimus.
CAPUT II.
In quo probatur, quod haec scientia est de ente secundum quod ens, et solvunlur objecta qua sunt contra haec.
quaeruntur principia naturae subjectae secundum accidens, sive secundum aliud convenientia. Si igitur Philosophi alii praeter nos etiam sicut et nos entium elementa et principia quaerentes, ea quaesierunt principia quae naturae rei subjectae convenerunt secundum ipsam, et non per aliud, sicut quaerentes naturae transmutabilis elementa, attulerunt ea quae conveniunt transmutabili in eo quod transmutabile, et non in eo quod elementum vel ignis, necesse est etiam entis elementa et principia esse principia entis, non secundum accidens, nec secundum aliud, sed secundum ipsum essentialiter in quantum est ens. Nobis igitur istam sapientiam tradere volentibus, necesse est accipere causas primas entis in quantum est ens, et non in quantum hoc ens vel illud.
Ostendamus autem primam partem superius inducte propositionis, quod scilicet sit scientia quae speculatur ens in quantum est ens, et quod haec scientia sit ista sapientia, cujus esse stabilire intendimus. Si enim est scientia quae per extremas causas et per extrema principia speculatur primum ens, oportet quod quaedam scientia sit quae speculetur ens in quantum ens. Jam autem in quaestione habitum est primi libri praeinducti, quod extremarum causarum et principiorum consideratio pertinet ad hanc scientiam, et in quaestione tertia habitum est, quod ejusdem est speculatio primi entis: igitur scientiae istius est entis speculatio: quoniam enim principia prima, et extremas in quibus stat resolutio quaerimus causas, sicut primam formam, et ultimum finem, palam, quia prima illa et illas caunas necesse est esse alicujus naturae subjectae in hac scientia, non secundum accidens, sed secundum ipsam: causae autem illae et principia non sunt naturae alicujus significantis ens in parte, sed naturae entis secundum quod est ens. Oportet igitur quod ista scientia sit entis in quantum est ens. In nulla enim scientia
Dubitabit forte aliquis si de ente possit Objectiones sophista- esse scientia, cum nihil diversum praedi- rum contra praedicta. cabile sit de ente: omnis autem scientia est passionis quae sic est in subjecto, quod in numero est cum subjecto: differentia autem causa est numeri: ubi igitur nulla differentia est et nulla diversitas, nullus est numerus: et sic nulla demonstratio et nulla scientia. Amplius ens est causa- tum primum et non est causatum aliquod ante ipsum: igitur nulli subjicibile esse videtur, sed praedicabile de omnibus: et sic scientia non videtur esse de ente ut de subjecto, neque ut de praedicato, cum non habeant differentiam ad aliquod en- tium. Et sunt ista objecta sophista- rum.
Ens enim subjectum est habens accidentia multa quae accidunt ei per se, licet realem ad ipsam non habeant differentiam, habent tamen differentiam in modo: quod patet per hoc, quia cum ens nihil habeat ante se, patet quod non procedit in esse sicut forma alicui addita praecedenti, sed sicut subjectum in quo informata sunt omnia sequentia: vita enim est ex additione formae cujusdam se habens ad ens, et similiter substantia, et sensus, et ratio, et intellectus. Nec di-
<--- Page Split --->
citur esse subjectum sicut species quae subjicitur generi differentia constitutiva : sed dicitur subjectum sicut illud quod præsupponitur in omnibus sequentibus, et omnibus substat eis. Et sic patet, quod licet sequentia realem ad ipsum non habeant differentiam, habent tamen ad ipsum differentiam in modo. Et hæc differentia sufficit scientiæ primæ philosophiæ. Sic enim antecedentia enti demonstrantur inesse, ut entia per informationem esse habentia insunt enti per creationem solam habentis esse in eo quod nihil penitus ante se habeat. Reliqua autem ad minus sibi præsupponunt ipsum ens. Sic enim intelligitur quod in libro de Causis dicitur, quod prima rerum causatarum est esse, et non est ante ipsum causatum aliquod. Omnia autem alia sunt per informationem, ut bonum, et verum, et omnia alia.
CAPUT III.
Qualiter scientia quæ considerat ens in quantum ens est scientia una.
Quia vero omnis scientia una est unius generis subjecti, ens autem non est unum genus aliorum, oportet nos ostendere quomodo possibile sit scientiam de ente esse unam scientiam. Dicamus igitur quod ens multis quidem modis dicitur de his quæ sunt sub ipso, ut partes ipsius. Et ideo non dicitur univoce : quia univocum de multis dicitur uno modo et ratione una, licet forte magis et minus communicat illis de quibus univoca prædicatione prædicatur, sicut substantia maxime dicitur de prima substantia, et minus de secunda, si ab actu substandi substantia dicatur. Ens autem cum multis modis diversis re et ratione de multis dicatur, dicitur tamen omnibus his modis ad unum nomen, et ad unam aliquam
naturam, ad quam omnes illi modi dependent : et ideo non est æquivocum sccundum veram æquivocationem, secundum quam solum nomen commune est et ratio substantiæ et naturæ diversa est, et ad unam naturam non dependet ipsa diversitas. Et hoc videmus in analogia communitatis dictæ secundum causam finalem. Sic enim dicitur salubre multis modis diversis ad unum quod est sanitas, et finis omnium salubrium : hoc enim dicitur salubre sive sanum ut conservans sanitatem sicut exercitium : aliud autem salubre sive sanum diverso modo dicitur a conservante sicut in actione sua sanitatem faciens, sicut potio sive pharmacia humorem putridum expellens : aliud autem salubre sive sanum dicitur tertio modo a dictis duobus sicut signum sanitatis, sicut pulsus, vel urina, vel cretici dies laudabiles : quartum autem salubre sive sanum dicitur sicut susceptibile sanitatis de facili, sicut corpus mundum ab humoribus malis. Et cum diversi sint modi quibus ista sana dicuntur, est tamen unica natura sanitatis ad quam sicut ad finem omnia sana dicuntur, et a qua sani accipiunt nomen.
Hujus autem adhuc simile exemplum est in communitate analogiæ causæ efficientis dictum, et est communitas qua multa dicimus esse medicinalia per comparationem ad unam eamdem medicinam. Dicitur enim hic medicus medicinalis in habendo facultatem medicinæ secundum habitum regentem actum medicæ actionis. Aliud autem dicitur medicinale in existendo subtile secundum industriam ad medicinam, sicut vetula sine arte operans. Aliud autem dicitur medicinale, quia facit actum conferentem medicinæ, ut clyster vel syringa. Et cum modi sint diversi omnes isti, tamen una est ars medicinæ secundum naturam et nomen et rationem ad quam omnia ista modis diversis dependent, et a qua accipiunt nomen medicinalis. Similiter autem multa alia sumemus ad similitudinem istorum multipliciter secundum ana-
<--- Page Split --->
loqium dicta, de quibus in quinto hujus sapientiae libro determinabimus. Simile vero istorum multipliciter dictorum ad unam formam et ad unam materiam dictorum, non est possibile invenire: quia multa respicientia unum secundum formam sunt univoca: eorum autem quorum est una materia, est transmutatio ad invicem: si autem non transmutantur ad invicem, non est eorum materia genero una. Quando autem est una materia secundum genus multorum, haec non tota est in aliquo ipsorum: et ideo sicut ad ipsum ad materiam unam multa non dicuntur. Multipliciter igitur dicta ad unum sunt secundum finem et efficientem causum.
Ita etiam multipliciter ad unum subjectum omnium, sicut superius dictum est, etiam ens multipliciter dicitur de multis, quae omnia dependent ad unum eius, quod est verum ens et subjectum unicum omnium, et accipiunt nomen ab ipso: et ideo talis dicti multipliciter ratio refertur ad principium unum: quaedam enim dicuntur etiam quae sunt substantiae, quaedam vero ad substantiam depondentia, quaedam sicut passiones substantiae, quaedam autem sicut viae in substantiam, sicut generatio quae est substantiae actus potentiae permixtus, aut sicut corruptiones quae sunt via in non esse in qua esse substantiae continue abjicitur, aut sicut privationes quae sunt potentia pura actui non permixta, aut sicut qualitates primae vel secundae alterantes substantiam, alterationis enim finis est generatio vel corruptio: aut sicut effectiva substantiae, sicut sunt virtutes informantes qualitates activas et passivas ut actum inducant substantiae, sicut sunt virtutes cœelestes, et animae virtutes in caloribus et spiritibus seminum et aninatorum: aut sicut generantia substantiam elementaliter, sicut materia et forma: virtutes enim faciunt substantiam effective, generantia aut constituunt eam elementaliter, aut sunt entia, eo quod sint aliqua de his quae ad substantiam
dicuntur, sicut tota accidentium multitudo: nec tantum recipiunt nomen entis quae sic secundum primos intellectus rerum, sed etiam quae respiciunt ens secundum intellectus secundos logicos: unde horum quae dicta sunt, non solum affirmationes, sed etiam negationes: horum autem entium negationes substantiae dicimus esse et non esse significare. licet hujusmodi intentionum dispositio non sit nisi in anima: propter quod etiam dicimus non ens esse non ens. Omnibus igitur dictis modis dicitur ens per dependentiam ad subjectum unum, quod est vere ens, cui alia vel inferunt passiones, vel sunt transmutationes ejus, vel transmutantia ens verum, vel ad ipsum dicta sicut dispositiones, vel mensurae, vel respectus. vel habitus, vel actiones vere entis, vel intentiones secunda acceptae circa ipsum esse vere entis, vel alicujus quod dicitur ad ipsum ut accidens ad subjectum: propter quod etiam quidam dicunt accidens non ens, sed esse quodam esse et signare. Omnia igitur diversis modis dicuntur ad unum.
Quemadmodum igitur salubrium omnium una et eadem est scientia quae est de vere sano, et medicinalium omnium una est scientia cum vere medicinali dicto : ita hoc convenit esse et in aliis multipliciter ad unum dictis. Non enim solum est unius et ejusdem scientiae speculari circa ea quae univoce unum dicuntur, sed etiam est unius et ejusdem scientiae speculari omnia illa quae praedictis modis ad unam dicuntur naturam : omnia enim illa quodam modo dicuntur circa unum, et secundum quod circa unum sunt, essentialia habent praedicata quae probantur eis inesse. Ea autem quae aequivoca sunt, licet aliquod habeant praedicatum quod universaliter convenit secundum totum ambitum vocis, tamen nullum penitus habent praedicatum essentiale secundum communitatem vocis omnibus conveniens. Vere enim dici potest, quod omnis canis est pulcher : sed cum res penitus sit diversa quae in communi-
<--- Page Split --->
tate vocis continetur, quod essentiale est uni, non est essentiale alteri : et sic nihil essentiale prædicari potest de æquivoco. Ex dictis igitur palam est, quod unius et ejusdem scientiæ est speculari entia secundum quod entia sunt in tota entis communitate dicta. Quia vero analogum esse dicitur et dependens ad unum cujus simpliciter et primo est ipsum nomen, ideo proprie illius primi est ipsa scientia, ex quo omnia dependent alia, propter quod accipiunt ipsum nomen commune. Si igitur in analogia entis hoc primum est substantia, oportet primum Philosophum, qui de ente intendit habere scientiam substantiarum : et quia scientia non habetur nisi per causas et principia, oportet Philosophum habere causas et principia substantiarum. Adhuc quoniam omne analogum est in communitate quadam cujusdam generalitatis et ambitus multorum, et omnis generis unius est unus sensus et una scientia, sicut grammatica quæ orthographia dicitur, una existens scientia omnes speculatur litteratas voces, ideo etiam unius et ejusdem scientiæ est speculari entis in quantum est ens omnes species quascumque species habet ens, et species specierum, sive sint separatæ, ut Platoni placuit, sive sint in re, sive in anima, secundum quod ad ens referuntur. Sic enim unum genus vocamus, quod est unum et primum subjectum, ad quod alia quocumque modo omnia referuntur. Palam igitur est de ente omni esse scientiam unam ut de subjecto, quod multa habet essentialia prædicata, quæ sequuntur ens in quantum est ens, sicut potentiam et actum, et idem et diversum, et hujusmodi : et hæc eadem est de speciesbus entis omnibus et specierum speciebus, secundum quod ad ens primum sicut ad unum subjectum quocumque modo referuntur.
CAPUT IV.
In quo declaratur, quod hæc eadem scientia est de his quæ insunt enti secundum quod ens, et convertuntur cum ipsum, sicut est unum.
Nunc igitur tempus est ut secundam 3. partem a principio hujus libri inductæ propositionis declaremus, quod scilicet secundum hoc eadem scientia est de his quæ insunt enti secundum quod est ens, sicut superius diximus. Primum autem inter hæc quæ sunt entis in quantum est ens, unum est, quod convertitur cum ipso. Si enim ens et unum sunt sic idem quod sunt una natura formæ et non tantum unum suppositum quod subjicitur illi naturæ, sed sunt sic idem, quia consequuntur se ad invicem sicut consequuntur hæc duo nomina principium et causa, quæ eamdem rem modis diversis significant, et ideo non consequuntur se sicut ostensa uno et eodem verbo sive nomine. Sed illa diversitas verbi nihil restat sive resistit, si utrumque istorum similiter accipiamus ut magis primum inter alia. Principium enim et causa unam dicunt naturam, sed non modum unum : quoniam principium dicit modum negationis, secundum quod ante non est aliud : dicit igitur modum abnegationis prioris illius naturæ, quæ est causa ad quam sequitur aliud, quod est ex ipsa natura quæ est causa : et sic principium non addit super causam rem aliquam secundum modum qui consistit in negatione quæ consequitur naturam illam quam dicit causa, quæ est ex qua sunt omnia alia : hæc enim est ratio causæ quæ tantum causæ, et non causati habet nomen et rationem. Si igitur sic unam naturam modo negationis consequentem
<--- Page Split --->
dicit unum, non differt ab ente : et talis differentia, quod non ostenditur hæc natura nomine uno, non impedit quin ipsum unum sit magis primum inter alia sicut et ens. Quod autem principium et causa non sunt nominabilia nomine uno, et quod similiter ens et unum non sunt nominabilia sive ostensibilia nomine uno, ideo est, quia omne nomen sicut alicui imponitur, ita quod ab aliqua imponitur qualitate vel modo qualitatis : propter quod etiam omne nomen substantiam cum qualitate dicit significare grammaticus : qualitatem tamen large accipit pro qualitate et modo qualitatis sive per affirmationem sive per negationem dictæ : modos enim potius quam res attendit grammaticus. Non autem idem modus ejusdem naturæ est a quo imponitur nomen principii, et a quo imponitur nomen causæ in eo quod est causa : quia causæ nomen imponitur a modo affirmationis, quod est universaliter et essentiliter aliud esse ex ipsa. Nomen autem principii imponitur a modo negationis.
Hanc affirmationem consequentis quod est ipsum non esse ex alio, quæ negotio non consistit nisi ex affirmatione priori : et ideo nihil apponit causæ, sed dicit modum alium : et cum illi modi sint affirmationis et negationis, non sunt significabiles nomine uno et diffinitione una, modos illos determinante. Et similiter est de modis entis et unius. Ens enim est a forma : forma autem duo facit per suam essentiam, et non per accidens. Unum quidem, quia dat esse per hoc quod est actus : alterum autem est quod terminat per hoc quod est terminus entis : terminat autem per hoc quod facit indivisum in se ab aliis divisum, et divisum ab aliis est per hoc quod non est alia : et sic terminatio formæ consistit in negatione quæ consequitur entitatem formæ in eo quod est : nomen ergo entis est formæ per hoc quod dat esse, et nomen unius est ejusdem naturæ per hoc quod est terminus : nec addit super ens naturam, sed modum qui consistit in negatione
consequente hanc affirmationem qua dicitur hoc ens esse ens. Patet igitur quod licet differentia sit in ostensione nominis, non tamen ista nominatio removet ipsum a natura primi entis.
Hujus autem probatio est, quod cum dicitur unus homo, et ens homo, et homo, non est aliquid diversum sive divisum in nominibus istis, sed una et eadem natura hominis : sed ostendunt hæc tria dictionem ejusdem naturæ diversis modis significandi repetitam, cum dicitur ens homo, et unus homo, et homo : palam autem est, quia non separatur natura illa per hæc nomina : eo quod est eadem generatio et eadem corruptio entis hominis, et unius hominis, et hominis. Nullam enim naturam per se vel per accidens addit generatio unius super generationem entis hominis, vel hominis. Et nullam alicujus naturæ substantialis vel accidentalis adimit corruptionem corruptio unius hominis aliam a corruptione entis hominis, vel hominis. Si autem unum aliquid adderet super ens, haberet illud generationem et corruptionem præter generationem et corruptionem entis, sicut Michaeles generatur, et corrumpitur musicus, manens Michaeles et homo. Et ideo palam est, quia in his nominibus unus homo et ens homo et homo, et ostendunt hoc quod diximus de diverso modo significandi, et quod nihil aliud sit unum præter ens. Amplius autem uniuscujusque rei substantia est unum quoddam non secundum aliquod accidens, sed per seipsam. Si enim secundum actiones aliquod aliud a se esset una, illud accidens aut esset unum, aut non. Si non esset unum, tunc non esse unum faceret substantiam unam, quod non potest esse. Si autem esse unum, tunc aut illud per seipsum esset unum, aut per aliud. Et non dici potest quod per seipsum, quia datum est quod addit naturam aliam qua id est unum quod unum dicitur. Si autem per aliud est unum, tunc iterum quaeritur de illo alio : et ibit in infinitum. Igitur dare oportet, quod uniuscu-
<--- Page Split --->
jusque rei per se unum est non secundum aliud accidens aliquod. Similiter autem substantia uniuscujusque entis ens est per seipsam et non secundum accidens aliud substantiae ejus : ergo ens est et unum, cum dico, hoc est ens, et hoc est unum, sunt ipsa natura quae est rei substantia : ergo ens et unum sunt idem, sive una et eadem natura.
Ex hoc autem corollarium sequitur ulterius quod quot sunt species unius, tot sunt species entis : et de omnibus illis est unius scientiae secundum genus speculari, quae est illa quae vocatur philosophia prima. Unum autem in substantiis facit idem, et unum in qualitate est simile, et unum in quantitate est aequale : et haec omnia species sunt unius et entis, et consideratio horum et similium his pertinet ad Philosophum.
CAPUT V.
Et est digressio declarans solutionem rationum sophistarum inductarum ad hoc quod ens et unum non sunt una et eadem natura.
Dubitabit aliquis de inductis an unum et ens consequuntur scinvicem sicut unam et eamdem rem et naturam significantia. Objicit enim contra hoc Avicenna dicens, quod si unum et ens significant eamdem naturam, tunc ista nomina unum et ens sunt synonima, et est nugatio quando unum alteri additur, cum dicitur ens unum.
Amplius cum dicitur ens unum, haec duo nomina junguntur sibi per appositionem, sicut cum dicitur animal homo : quia unum non determinat alterum : videtur ergo, quod unum jungatur enti per denominationem et informationem : hoc
enim videtur ex hoc quod numerum et suppositum trahit ab ente sicut denominans a denominato, et adjectivum a substantivo. Omne autem denominativum formam aliqui ponit quamdam supra denominatum. Unum igitur dicit aliquam formam enti additam, cum dicitur unum ens.
Amplius unum dicit indivisionem quam non dicit ens : et cum dicitur unum ens, indivisionem ponit unum super ens : addit ergo aliquid enti.
Amplius unum principium est numeri : sicut igitur punctum est natura continui, licet non sit continuum : ita unum est natura numeri, licet non sit numerus : est igitur unum accidens. Cum igitur dicitur unum ens, addit unum quoddam accidens super ens.
Adhuc sicut ex praehabitis scitur, ens solum est creatum : unum autem est per informationem : quia suum intellectum ponit circa ens praesuppositum : est enim unum ens indivisum : ergo addit aliquid super ens.
Amplius omne dividens aliquid addit super divisum : unum autem cum multo sibi opposito dividit ens : ergo addit aliquid enti.
Amplius si ens et unum sint penitus una et eadem natura, quidquid opponitur uni, opponitur et alteri : multum autem opponitur uni : ergo opponitur et enti, quod falsum est : ergo unum et ens non sunt penitus una et eadem natura. Haec et similia inducit Avicenna pro se, quando contradicit Aristotclem in supra inductis rationibus.
Quia autem superius inductae rationes sunt irrefragabiles, revertemur dicentes quod ens et unum sunt una et eadem natura : et uniuscujusque rei vera entitas est ejusdem rei vera unitas : nec addit unitas entitati nisi indivisionem quae non ponit aliquid, sed in negatione consistit : et haec negatio consequens est affirmationem verae entitatis, quando dicitur, hoc est ens, vel ens est ens, vel hoc ens
<--- Page Split --->
est hoc ens 1. Cum enim duo facit forma dundo esse et determinando, et terminet per hoc quod esse dat, erit terminatio secundum rationem intelligendi consequens dationem esse, licet simul generatione et tempore sit utrumque : et quoad hoc unum est consequens ad ens, cum tanum una natura sit utriusque : modus igitur, diversus importatus per ens et unum, facit quod nomina non sunt synonima, nec est nugatio, quando sibi conjunguntur, nec per appositionem conjunguntur sibi. Et licet unum ponat modum suum quem importat circa ens, sicut circa suppnsitum suum, tamen ille modus non est alicujus formae alterius ab ente, sed modus negationis qui sufficit grammatico : et ideo non est denominativum, sed modum habens denominativi : et hoc forte atten dit Avicenna cum dicit esse denominativum, sed modum habens denominativi. Sic igitur licet indivisionem addat supra ens, et quoad hoc praesupponat eus, hoc tamen non est aliquam formam addere, sed potius modum qui ex negatione resultat.
Quod autem dicitur, quod unum principium est numeri, dupliciter accipi potest, propter æquivocationem principii : est enim principium connaturale ei cujus est principium et reductum ad genus principiati, et hoc est quasi principium intra, sicut punctum est principium continui, et nunc temporis : et est principium quod est causa non intrans in genus causati, sicut substantia est causa accidentis, et subjectum passionis, et hoc modo duplex est unitas 2, quarum una est terminus substantiae vel entis, et unum hujusmodi est entis terminatio, et hoc est causa unitatum non de genere unitatum existens : alia est unitas quae est indivisibile sive indivisibilitas causata et abstracta ab hoc uno, et hoc est accidens, cujus collection facit numerum : et hoc unum non
est convertibile cum ente, sed primum. Ex dictis autem patet qualiter unum sit factum per informationem, et ens per creationem, et qualiter unum consequitur ens : et ideo dividit ipsum, et modum quemdam addit ei, gratia cujus opponitur multitudini, cui non opponitur ens : et sic patet omnium præinductorum solutio. Et facile est per hæc quæ hic dicta sunt, excusare dicta Avicennæ, quia pro certo si quis subtiliter dicta sua inspiciat, dicere intendit hoc quod dictum est. Ex omnibus autem inductis hoc accipiendum est, quod ens et unum unam dicunt naturam : et ideo species unius sunt species entis. Et philosophus tractans de ente et speciebus ejus, tractabit de uno et speciebus unius.
CAPUT VI.
In quo ex prædictis declarantur partes et ordo primæ philosophiæ.
Redeamus igitur ad propositum, diText, et com. 4. centes quod fere omnia contraria reducuntur ad unum et sicut ad principium : quia cum idem sit unum, sicut diximus, et illi opponitur diversum, a diversitate incipit omnis contrarietas et omnis oppositio. Dico autem fere propter oppositionem privativam quae relinquit subjectum : et quoad hoc a diversitate non incipit : hæc autem speculata sunt in parte in Logicis et speculanda sunt melius posterius in egloga, hoc est in distinctione contrariorum : et in quantum principiantur ab uno, in tantum speculatio eorum pertinet ad istam philosophiam : quia tamen speculatur Philosophus de ente, et primum ens ex quo alia pendent
<--- Page Split --->
et entia nominantur, est substantia, quot sunt substantiae, tot sunt partes philoso phiae primae. Sunt autem substantiae separatae quae primae sunt in esse secun dum omnes sui differentias, licet ultimae sunt in nostra cognitione, et sunt substantiae physicae quae secundum suas dif ferentias posteriores sunt in natura, licet priores sint in nostra cognitione quae a sensu incipit : et ideo sequentes facilitatem doctrinae in septimo et octavo determinabimus quidditates physicarum substantiarum, et sua consequentia, sicut potentiam et actum, unum et multum in nono et in decimo,et tuncin undecimo libro deinceps et de separatis cum subtilitate loquemur. Ex his igitur patet, quod necesse est esse aliquam primam philosophiam habentem istas substantias, et similiter habentem cognoscere unum et ens. Omnia enim ista recta ratione existunt habentia pro generibus primis unum et ens.
D'co autem unum et ens esse genera : eo quod sunt prima subjecta, ad quae omnia alia se habent per informationem et additionem, sicut diximus in ante habitis. Ex quo prima philosophia est de his, necesse est etiam quod scientiae librorum in quos ista philosophia dividitur, sequantur hoc sicut diximus : est enim Philosophus in hac parte similis illi qui dicitur mathematicus. Mathesis enim habet partes in quibus quaedam est scientia prima, sicut in quanto discreto est arithmetica prima, et in quanto continuo geometria est prima. Est autem in discretis secunda scientia, sicut musica : et in continuis, sicut perspectiva : et sunt in mathematibus aliae deinde scientiae, sicut in discretis scientia Algorismi et de pugnis numerorum, et scientia abachi et hujusmodi : et in continuis scientia de planimetria et cosmimetria et de ponderibus et de ingeniis. Et sic etiam partes habet philosophia prima de substantia et accidente, quae erit scientia libri sexti : et de quidditate substantiae, quae erit scientia libri septimi, et de substantia
physica, quae erit determinanda in octavo, et de consequentibus substantiam et unam substantiam, quae erunt scientiae noni, libri, quoniam potentia et actus sequuntur primum ens, et unum et multum, et idem et diversum et contrarium sequuntur primum unum : et potentiam et actum considerabimus in nono, et unum et multum et idem et diversum et contrarium pertractabimus in decimo, et undecimo, et deinceps attingemus ad loquendum de substantiis separatis : et in his complebitur tota ista philosophia. Quoniam autem est istius scientiae speculari ea quae opponuntur uni, et uni opponitur pluralitas quacumque oppositione, oportet quod ista scientia speculetur et negationem et privationem unius : utraque enim istarum oppositionum speculatur unum, cujus aliqua oppositio est sicut negatio, et aliqua sicut privatio : haec autem negatio cujus oppositionem aliquando importat unum, est duplex : aut enim simpliciter dicitur extra genus et negat universaliter, quia non est illi universaliter conveniens : aut negat in genere, quia scilicet non est illi conveniens de his quae sunt alicujus generis determinati. Hoc autem est, quia sicut diximus in praehabitis, unum non addit supra ens nisi modum negationis : est enim unum indivisum in se et divisum ab aliis : et cum actus negationis sit dividere, est unum non alia sibi opposita, et cum sic negatur ab aliis sibi oppositis, quae sunt plura et multa et pauca, his enim opponitur, potest esse oppositio negationis, et potest esse oppositio privationis. Et sicut oppositio negationis potest esse oppositio universalis negationis in omni genere vel in genere determinato : sicut si dicam unum in discretis esse negativum pluralitatis, aut paucitatis, aut multitudinis, sicut par et impar negative possunt opponi in genere numeri. Quando autem habet oppositionem privativam ad sua opposita, accipitur ut potentia privata formis opposi-
<--- Page Split --->
turum suorum : et hoc est quando accipitur ut potentia omnis numerus : quia sic potentia est pluralitas, et potentia multitudo, et potentia paucitas. Omnes autem istos modos oppositionum unius oportet determinare hanc scientiam : huic enim uni quod haec scientia considerat, adest differentia harum oppositionum, sicut diximus. Et causa differentia est, quia intellectus ejus est in negatione. Absentia enim unius in suis oppositis negotio est ipsius in oppositione qua opponitur ut negotio : in oppositione autem privationis quaedam fit natura subjerta quae potentia est sub formis suorum oppositorum : et de illa dicitur privatio. Horum autem omnium causa est, quod unum extra genus est, et unum in genere. Extra genus quidem universaliter convertitur cum ente : in genere autem unum quidem in substantia facit et est idem, et in qualitate est simile, et in quantitate est aequale, et sic de aliis. Importet igitur quod unum extra genus importet modum negationis extra genus, et unum in genere importet modum negationis in genere. Si autem accipitur ut potentia pura, importabit modum privationis.
Quia igitur omnes istos oppositionis modos habet unum, et pluralitas opponitur uni, oportet quod jam dictae scientiae quae est prima philosophia, sit cognovere quaecumque his opponuntur quae dicta sunt prædictis modis oppositionum: ut habebit cognoscere quaecumque opponuntur his quae dicta sunt præinductis modis oppositionum, et habebit cognoscere opposita modis unius, quod in uno sumitur genere, sicut diversum, et dissimile, et inaequale, et quaecumque alia uni in modum genere dicto opponuntur, aut quae sunt dicta secundum ista opposita, aut etiam quocumque modo dicuntur secundum pluralitatem et unum sicut causata ab ipsis : unum enim in genere substantiae dicitur idem, et unum in genere qualitatis dicitur simile, et unum in genere quantitatis dicitur aequale : et
his opponitur diversum et dissimile et inaequale causata a pluralitate in dictis generibus accepta : et ideo diximus quod negatio unius duplex est, extra genus secundum quod cum ente convertitur, in genere quando in uno determinato genere accipitur, ut idem, simile, et aequale : unum autem eorum quae sic uni opponuntur in genere uno accepto, est contrarietas. Differentiae namque accipiuntur in genere determinato, et differentiae sunt contrarietas generis in quo potestate sunt differentiae : contrarietas autem diversitas est et causa diversitatis.
Ex omnibus igitur inductis planum est, quod cum multipliciter dicatur unum, oportet quod et ea quae dicta sunt oppositionum, multipliciter dicantur : attamen quia non dicuntur æquivoce, omnia hæc est cognoscere unius et ejusdem scientiæ. Non enim sic multipliciter dicta sunt simpliciter diversa sicut æquivoca : sed erunt æquivoca, si nec secundum primum dicerentur a quo nomen accipiunt : nec dicerentur ad unum ad quod dependent secundum rationem : tunc enim omnino esset ratio substantiæ diversa : et ideo de eis non posset determinare una et eadem scientia. Hoc igitur est causa divisionis et ordinis partium hujus scientiæ. Quoniam vero omnia sic multipliciter dicta referuntur ad id quod primum et principaliter habet nomen illud et rationem, sicut verbi gratia quæcumque multipliciter unum dicuntur, referuntur ad primum unum, quod principaliter unum dicitur, et similiter dicendum est se habere in aliis multipliciter dictis, sicut est idem, et diversum, et contrarium, et his similia, oportet quod sigillatim sic reddendum sit ad primum cum divisum et distinctum est, quoties sive quot modis dicitur in singulis prædicamæntis quæ tali multiplicitate communiter de multis dicuntur : oportet enim distinguere quomodo singula ad suum primum dicuntur : in tali enim multiplicitate dicitur hoc quidem habendo illud primum per nomen et
<--- Page Split --->
principalem rationem : illa vero alia dicuntur nomine illa faciendo actionem aliquam illius, sicut vetula dicitur medica : alia vero secundum quosdam alios modos dicuntur. Sic igitur oportet nos in hac sapientia specialem inducere librum, ut distinguamus quoties singulum talium dicitur, et ille erit liber quintus.
De principiis autem entis et de statu principiorum oportuit fieri librum primum et librum secundum. Et quia principia sunt per quae determinantur hujus scientiae quaesita, et oportuit praescire quaesita, oportuit de quaesitis inducere librum tertium. Qualiter autem quaesita sunt determinanda per principia, et qualiter in unam scientiam reducuntur, et quo ordine terminanda sunt, oportuit scire per istum librum quartum.
Palam est igitur illud quod in quaestionibus in praecedenti libro dictum est, quod unius et ejusdem scientiae est sermonem habere de his omnibus quae sequuntur unum, et de substantia et consequentibus ejus : hoc enim fuit unum dubitatorum in quaestionibus : quia licet plures fuerint quaestiones, tamen circa unum versantur omnes. In sex enim quaestionibus quae sunt a septima usque ad duodecimam inclusive, haec quaesita sunt, utrum scilicet unius et ejusdem scientiae esset determinare de substantiis et consequentibus vel non.
CAPUT VII.
In quo probantur ea quae dicta sunt in praecedenti capitulo.
Text, et com. Haec autem omnia probantur ex hoc quod Philosophi de omnibus inductis est posse speculari secundum facultatem istam : quia si non est Philosophi, tunc
oportet quod sit alicujus qui consideret ens determinatum quem supra vocavimus Philosophum particularem, sicut est mathematicus, vel physicus : et tunc quaeratur quis sit ille qui investigat, si idem est Socrates et Socrates sedens, et similiter in aliis in quibus dicitur idem vel diversum : aut quis sit ille qui investigat, si unum uni est contrarium vel non : aut qui investigat quid est contrarium secundum esse et naturam : aut qui investigat quoties dicitur singulum multipliciter dictorum : et similiter quis est ille qui investigat de omnibus talibus. Quoniam enim secundum omnia quae induximus entis secundum quod est ens et unius secundum quod est unum, sunt eadem passiones, et eadem passiones non sunt numeri in quantum est numerus, nec sunt lineae in quantum est linea, nec sunt ignis in quantum est ignis, palam est quod non particularis scientiae, sed universalis illius scientiae quae considerat ens et unum, est in talibus cognoscere et quid est sive substantiam, et omnia accidentia consequentia eam : et ideo etiam primi Philosophi qui de illis accidentibus intendebant, non peccant, sicut nec recte vel de quibus convenit philosophari : sed ideo peccant, quia in omnibus talibus primum ens est substantia, de qua nihil audiunt per inquisitionem, quia non receperunt, dicentes et ponentes principia substantiae, et noluerunt ponere numerum et unum et multa esse principia, cum illa sint substantiam et substantiae principia consequentia. Sicut enim numeri sunt quaedam subjecta, et illorum subjectorum in quantum sunt numeri sunt numerorum quaedam passiones per se consequentes numerum, sicut imparitas, et paritas, et commensuratio, et aequalitas, et excedentia sive abundantia, et defectus, de quibus in arithmetica dictum est,et alia his similia quae ad invicem secundum seipsa insunt numeris ut passiones subjectis. Similiter autem sicut insunt quaedam passiones per se et solido et immobili et levi et gravi, quae in phy-
<--- Page Split --->
sica sunt determinata, insunt aliqua propria : sic etiam enti in quantum est ens, quoslam insunt propria, et illa sunt etiam de quibus primi Philosophi est sortari veritatem, sicut diximus.
Signum autem hujus est, quod dialectici et sophistae licet docendo dialecticam et sophisticam sint determinati generis, tamen in usu eamdem subinduunt figurum cum primo Philosopho, eo quod inluntur eum : sophistica enim circa omnia apparens est sophia sive sapientia, et dialectica disputat de omnibus sicut et Philosophus. Disputans autem de omnibus non potest inquirere de omnibus nisi secundum id quod commune est omnibus : ens autem est id quod commune est omnibus et unum. Similiter circa ista eadem vero communia est philosophia, sicut dictum est : tam sophistica enim quam dialectica circa idem genus subjectum versantur cum prima philosophia. Sed differt philosophia a dialectica quidem modo potestatis et virtutis medii : quoniam dialectica procedit ex signis quae inveniuntur in multis : sed philosophia procedit ex essentialibus propriis et profundatis in natura rei. A sophistica autem differt secundum vitae prohaeresim sive electibnem : quia sophistica eligit consequi gloriam, philosophia autem veritatem. Est enim dialectica quasi cum formidine tentans per probabile de eisdem de quibus philosophia per essentiale medium est sciens quidem veritatem : sophistica enim visa est scire, sed non est secundum veritatem ens sciens.
vationem et habitum : et qualiter fit, in parte diximus in Physicis et in parte posterius dicemus. Omnia enim taliter opposita referuntur ad ens et non ens, secundum quod ens et non ens privative opponiuntur, et referuntur ad unum et pluralitatem secundum quod unum potentia plura privata actu pluralitatis. Sic enim inter ea est oppositio privationis et habitus, sicut ex ante habitis constat : secundum hoc enim motus et status, hoc est, immobilitas quae sunt contraria, referuntur secundum Antiquos ad unum et plura : quoniam indivisibile quod vere est unum, est immobile, et mobile pluralitate partium quae sunt ante et post, continue refertur ad pluralitatem. Similiter autem fere omnes Philosophi confitentur omnia entia et substantiam componi ex contrariis. Fere autem dico propter eos qui ponebant unum ens infinitum et immobile, sicut Melissus et Parmenides. Hi enim entia ex contrariis componi non dicebant. Omnes autem alii dicebant entia componi ex contrariis : quidam namque dicebant numeros esse principia, et hi dicebant entia componi ex pari et impari. Alii autem physica ponentes principia, dicebant contraria esse calidum et frigidum, ex quibus omnia dicebant componi. Alii autem materialia volentes ponere contraria, dicebant ea esse finitum et infinitum, ex quibus omnia dicebant componi : ex his enim dicebant componi magnum et parvum. Alii autem formalia ponentes contraria, dicebant illa esse amorem et odium, ex quibus omnia dicebant componi. Alia etiam omnia quaecumque contraria ponebant Antiqui, redueta videntur secundum veritatem et secundum eos ad unum, et pluralitatem, sicut ad ens et non ens privative opposita. Hic igitur ipsa reductio sumatur et supponatur a nobis ab ipsis Antiquis : principia vero omnia quae sunt praeter alia quae dicuntur principiata entia, cadunt secundum reductionem ad unum et ens, quasi ad ea genera quae dicta sunt esse genera principiorum. Sicut enim in primo Phy-
<--- Page Split --->
sicorum ostendimus 1, omnes qui ponebant principia contraria, ponebant unum sicut ens, et alterum sicut non ens, et sicut diximus, hoc ponebant sicut unum, et alterum sicut plura.
Palam igitur est de his quae dicta sunt hic, quia unius et ejusdem scientiae est de his quae dicta sunt contraria speculari, et ens in quantum est ens. Et hujus ratio est, quia secundum praeinductos Philosophos, omnia aut contraria, aut ex contrariis facta : principia vero contrariorum secundum eosdem Philosophos sunt unum et pluralitas, et illa quae sic reducuntur ad unum et ens, sunt unius et ejusdem scientiae, sive unum quod est genus ad quod reducuntur secundum unum et idem nomine et ratione, dicatur univoce, sicut dixit Plato, sive non dicatur secundum unum univocum, sed multipliciter, sicut forsan veritas se habet : et hoc hic non probatur, sed supponimus, et in consequentibus ostendemus. Attamen quamvis multipliciter dicatur unum de multis, alia tamen omnia una dicuntur ad unum primum, et contraria uni, sicut multa, et diversa, et dissimilia, et inequalia, et hujusmodi alia, dicuntur etiam ad unum primum. Et quamvis ens et unum non sint universaliter idem nomine et ratione sicut univocum, tamen forsan in omnibus non separatas habent rationes sicut æquivocum, sed quidam modorum ejus est dictus ad unum primum nomine et ratione : alii vero modorum ejus participant nomen ad idem dictum sive posterius : et hæc omnia speculari est istius universalis scientiae.
Propter quod non est geometriæ speculari quid absolute et universaliter sit contrarium, aut quid absolute et universaliter sit perfectum, aut quid universaliter sit unum, aut ens, aut idem, aut diversum : non enim ista considerat nisi ex conditione qua ad materiam sibi propriam contrahuntur.
Manifestum est igitur, quod unius et ejusdem scientiae universalis est ens in quantum est ens speculari, et omnia quae in sunt ei in quantum est ens. Manifestum est etiam, quod theoria ista non solum est substantiarum secundum suas diversitates, sed etiam existentium quocumque modo, secundum quod ad ens reducuntur, et etiam dictorum superius quae insunt enti secundum quod ens : est igitur de inductis supra, et de priori et posteriori, et genere et specie, et toto et parte, et aliis et de omnibus talibus. Et sic patet de quibus est scientia ista. Ex istis patet solutio omnium quaestionum duodecim primarum præter secundam.
CAPUT VIII.
Et est digressio declarans coelem entationem contrariorum ad privationem et habitum, qualiter unum in genere et extra genus habent negationem.
Ad faciliorem autem doctrinam oportet nos hic ostendere quod supposuimus, qualiter scilicet coelementatio contrariorum ad privationem et habitum reducatur, et qualiter prima contraria sint contraria accepta secundum situm. Ad hoc autem intelligendum est, quod et in quarto Cæli et Mundi diximus, et perfecctius in libro de Natura loci et locati. Si enim intelligamus materiam universitatis generatorum extensam in concavo orbis lunæ sine forma naturali cum potentia ad ipsam, non erit causa quare hic generatur terra et ibi aer, nisi aliquod generans : quia generans dando formam dat locum : generans autem non potest esse nisi motus cæli secundum quod motus est actus talis corporis secundum
<--- Page Split --->
quod est compositum ex motore et mobili : quia sic virtus ejus formas producit substantiales, sicut et calor naturalis per hoc quod est instrumentum animae. Si igitur concavum luna sumatur secundum quod est locus, sunt in concavo virtutes molestes generantes. Non enim accipitur locus mathematico, sed physice. Virtutes igitur istae sunt fortiores etiam in immediato quam in mediato, et fortiores in propinquo quam in remoto. In eo igitur quod immediate conjungitur concavo superficiei luna, qua est locus altus, simpliciter generabitur corpus rarum et calidum et formalissimum inter corpora, et in concavo ignis in quo jam virtus cedi diminuta et privata est, et deficit virtus ignis, generabitur illi conveniens magis : et iterum in concavo illius ubi virtus cedi adhuc minor est, et deficit virtus aeris, generabitur copus quod est sub illo materialius et spissius illo,et sic deinceps, sicut diximus in libris physicis. Et si objiciat aliquis, quod differentiae situs sunt accidentia : et secundum hoc accidentia sunt causa substantiae : patet quod hoc non valet, quia accipit hic locum physice in quo agunt virtutes corporis illius cujus est superficies, et agunt ut vires substantiae coelestis et elementalis. Hoc autem modo producunt substantias et generant eas : et hoc modo prima in materia accepta contrarietas est rarum et spissum ex parte patientis : ex parte autem generantis est prima contrarietas altera, et unum, et in omnibus forma et virtus est generans et dans locum, et privatio virtutis et formae inducit aliquid materialius, quod se habet per modum privationis ad illud : et hoc modo calidum est habitus, et frigiditas est privatio : quia in ea deficit virtus coelestis, et deficit in ea virtus
motus, et ideo sistit motum. Sic etiam rarum est habitus, et spissum est privatio propter eamdem causam : et album est habitus propter lucis participationem, et nigrum est privatio ejusdem : in igne autem siccum est habitus, et humidum est a privatione causatum : et in terra est conversus modus horum contrariorum : et hoc est ideo, quia humidum in aere est ex privatione completae raritatis : in terra autem siccum est ex privatione, quia est ex sicco humidum exprimente, sicut in aliis locis satis declaratum est. Philosophi autem haec omnia reducebant ad ens et non ens, quae similiter dicebant opponi sicut privatio et habitus opponuntur, et ad unum et plura quae similiter dicebant opponi. Et causam hujus assignavimus in primo libro : entitatem enim dicebant esse in omni re ab uno primo, quodcumque ponebant esse illud primum, et illud esse univocum in omni genere entis dicebant, et hoc dicebant esse unum : sed non ens dicebant esse privationem illius primi in omni eo quod non est, et sic cadebat in resolutionem in plura : et ideo dicebant pluralitatem esse non ens : et sic sicut ad prima opposita reducebant omnia in ens et non ens, et in unum et plura. Unum autem secundum intellectum Aristotelis dupliciter accipitur, extra genus scilicet, secundum quod convertitur cum ente : et in genere, et sic in substantia unum est idem, et in qualitate unum est simile, et in quantitate est aequale, et sic de aliis : et ideo cum unum sit non divisum in se et divisum ab aliis, habet negationem extra genus et in genere, et habet etiam oppositum privationis ad ea qua sibi opponuntur, sicut patet per ante dicta.
<--- Page Split --->