TRACTATUS
QUI EST DE ITERATA DISPUTATIONE VIGINTI SEPTEM INDUCTARUM QUESTIONUM, ET EST TOTUS DIGRESSIO DECLARANS ANTE HIABITA.
CAPUT I.
Ir disputatione quaestionis primae et determinatione ejusdem.
Expeditis autem et determinatis his quam secundum Aristotelem de viginti septem problematibus succincte disputantur, videtur nobis rursum de his eisdem a principio inquirendum et latis disputandum secundum ea quae a postoris considerata et inventa sunt, ut ex collatione ipsorum cum praehabitis melius videatur theoria veritatis. In substantiali enim discussione quaestionum inductarum de principiis maxima consistit pars istius sapientiae, et praeter hoc secundum seipsum philosophiam habet ille modus. Quaeramus igitur id quod a principio quaesitum est, utrum unius aut plurium scientiarum sit spe-
culari omnium genera causarum? Si enim, sicut in hujus sapientiae primo libro determinatum est, una sit scientia ab aliqua unitate qua subjectum unum immediate substat passionibus, eo quod passiones ejusdem omnes fluunt de substantia una, videbitur non esse unius et ejusdem theoria causarum : eo quod causarum non sunt ejusdem naturae passiones : aliae enim sunt passiones efficientis, et aliae materialis, et aliae formalis, et aliae finalis causae. Nec videtur aliqua esse unitas qua causa secundum genus commune accepta substet accidentibus propriis uniuscujusque causae : eo quod passio immediata efficienti non fit immediata causae secundum se, sicut nec passio trianguli est immediata figurae in eo quod figura est in genere sumpta abstrahens a qualibet specie figurae. Amplius in multis scientis usus est causarum, in quibus tamen nullius causarum est consideratio. In geometricis enim et arithmeticis et aliis doctrinalibus usus est causae formalis : cum tamen nulla sit de causa formali consideratio sive theoria. Sic igitur licet
<--- Page Split --->
et primus Philosophus utatur omnibus generibus causarum, eo quod per omnia demonstrat, non tamen propter hoc theoria causarum videtur pertinere ad ipsum. Amplius causa unde motus et causa quae secundum se subjectum mutationis et motus est, non videntur considerari nisi ab illa scientia quae considerat motus principia : haec autem est physica : videtur ergo, quod hae duae causae a sola physica habeant considerari. Aliae autem, sicut formalis causa videtur secundum sui primam rationem non respicere motum si recipiamus formas formantes separatas esse, quarum illae quae sunt in materia sunt imagines : et sic trium causarum quae sunt, unde motus, et materia, et forma, consideratio ad nullam unam scientiam videtur pertinere, eo quod non unius est scientiae consideratio mobilis et immobilis, nec eadem sunt principia mobilis et ejus quod est immobile. Similiter autem causa finalis propter quam fit quidquid fit, et movet omne quod movet, non videtur esse nisi finis motus, et in cujus consecutione et movens cessat a movendo, et id quod movetur quiescit : et sic etiam illa ad physicae videtur pertinere theoriam. Et sic hujus scientiae non erit considerare nisi causam unam, et ad physicam pertinet theoria trium causarum aliarum et forma cujusdam quae posita est in materia, et per mutationem et motum educitur de eadem.
Sed si hoc aliquis confiteatur, objicit in contrarium hujusmodi Avicenna, dicens ens dividi in causam et causatum, et hanc esse divisionem entis secundum quod est ens : entis autem theoria et omnium partium entis quae sunt ejus partes in eo quod ens, est theoria prima philosophiae : et ideo dicit omnium causarum speculationem non esse nisi primi Philosophi. In idem et per eamdem rationem consentit Algazel, et his consentire videtur, quod haec scientia est de primis principiis entis : et haec non videntur esse nisi causarum genera :
unde in primo libro de numero quaesivimus et speciebus causarum, quarum etiam finitatem et statum determinavimus in secundo hujus sapientiae libro : nec posset inquiri status causarum per singula genera, nisi etiam causarum pertineret ad eamdem scientiam consideratio.
Sed hoc dato, iterum omnino inordinatum videtur in primo Philosopho prius quaerere causarum genera et determinare quot et quae sunt, et deinde finita illa est ostendere, et tunc deinde dubitare utrum ad se pertineat hujusmodi consideratio vel non : cum enim sapientis sit ordinare et non ordinari ab alio, omnino judicamus inconveniens aliquid ordinationis esse in eo qui sapientissimus est omnium, et cujus error a nullo unquam corrigi posset superiori.
Propter quod absque praejudicio senSolutio ad questionem: tentiae melioris nobis videtur, quod tota ex intentione propria. theoria causarum ab una eadem scienTheoria causarum tia potest inquiri, scilicet ut quaesitum triplex concipi potest. et conclusum per consequens, et ut par subjecti sive subjectum de quo aliquid concluditur, et tertio ut medium sive principium per quod concluditur id quod concluditur de subjecto vel de parte subjecti. In hac autem quaestione non quaeritur de causis primo vel secundo modo, licet hoc videatur innuere ratio Avicennae, sed solum tertio modo quaritur hoc, utrum unius et ejusdem scientiae sit consideratio causarum, et in hac intentione a nobis in praehabitis secundum intentionem Aristotelis disputata est quaestio, et oritur ex hoc quod ex praeinductis scitur, quod causarum genera ut partes entis et passiones ejus pertinent ad hanc sapientiam : ideo necessarium est quaerere, utrum etiam per omnia haec demonstret, aut non, eo quod ipse est de separatis ratione et re : et quae sic separata sunt, principia habent separata. Causarum autem genera
<--- Page Split --->
non omnia separata esse videntur, sicut in objiciendo ostensum est. Quod igitur dicitur, unam scientiam esse ab unitate aliqua substandi passionibus, omnino concedendum est : sed secundum hoc causalitatis vel causarum esse sunt passiones quae insunt enti, et sic quae sitae sunt in scientia de ente secundum omnes causalitatis et causarum esse differentias, sicut in primo et secundo libro docuimus, et sicut docent verba Avicennae et Algazelis. Et quod dicit esse non unitatem aliquam qua causa in genere substet passionibus causarum, dicendum est quod passionibus quae sunt communes omnibus substant causae in genere, et passiones specialium causarum per se insunt specialibus causis quae per divisionem sub communi genere causa accipiuntur, sicut in ante habitis diximus, in una et eadem scientia diversi sunt modi sciendi, ita quod primum subjectum quod prius non habet ex posterioribus quae potestate sunt in ipso, scitur per divisionem, eo quod per prior a sciri non potest : et partes ejusdem subjecti quae priora se habent sciuntur per diffinitionem : et passiones tam subjecti quam partium subjecti, per collectivam sive syllogisticam demonstrationem sciuntur. Sed secundum hoc scientia non est effectus demonstrationis sive habitus conclusionis tantum, sed est habitus omnium eorum quae ad idem immediate ordinantur. Hoc autem quod inducitur de usu causarum, non habet rationem : quia non est aliqua scientia quae in suis demonstrationibus causis non utatur, sed ejusdem scientiae quae utitur causis, si est essentialis pars theoriae, est determinare modum causae qua utitur, secundum modum separationis subjecti et passionum quas communicat : et ideo in praehabitis ubi secundum verba Aristotelis disputavimus, induximus quod geometra nihil demonstrat per causam unde motus vel finalem :
quia cum sit geometria de conceptis cum materia secundum esse, et separatis secundum rationem, et efficiens et finis sunt causae esse potius quam rationis, et non posset considerari in mathematicis causa unde motus vel finalis, nisi quae sunt principia concepti cum materia mobili, quae consideratio non pertinet mathematicis, sed in divinis est consideratio esse praecipue, et hujusmodi sunt principia ante esse mobile, et sunt ejus principium omnia genera causarum : et ideo cum haec scientia utatur his, oportet inquiri in ea qualiter demonstret per omnia genera causarum : causis considerat. ideo simile non fuit quod pro simili inducitur : licet enim causa unde motus et materia et finis videantur mobilis in eo quod mobile est esse principia, tamen et causa unde motus immobilis praedicatur, et est materia non determinata per subjectum mutationis et motus, sed potius per hoc quod ipsa est fundans ens et individuans et substans entitati et hujusmodi quae sunt ante motus subjectum, eo quod non subjicitur mutationi et motui nisi fundatum et inviduum et substans, et non convertitur quod causae fundamentum et individuatum et substans in seipso mutationi subjiciatur et motui : et similiter est finis qui est in primo motore universum esse immobili, qui est in eo sicut in duce exercitus, quam non includit aliquis motus secundum se : et quoad hujus considerationes determinatur primum movens et prima materia substans et abstractus ab omnibus finis : et sic illae causae sunt, quarum modum determinare habet primus Philosophus, et secundum eumdem modum utitur eisdem : et per hoc satis clare patet et necessitas et intellectus et determinatio quaestionis primae t.
<--- Page Split --->
CAPUT II.
Et est digressio declarans disputationem et determinationem quaestionis quartæ.
His itaque determinatis, consequenter oritur ex ista quaestione quod quarto quaesitum induximus. Si enim concedatur quod plures scientiae sunt in suis demonstrationibus utentes causis, et ad diversa quae diversitatem habeant concepti esse et separati : quia secundum hunc modum diversa diversis sunt principia, tunc quaeri habet, quae scientiarum causis in demonstrando utentium sit notanda nomine scientiae quaesite quam primam sapientiam sive philosophiam vocamus, et quis scientium habentium scientiam per causas est maxime sciens rem quaesitam. Surgit autem hic quaestio,sicut in ante habitis diximus, ex hoc quod uni et eidem conveniunt aliquando omnes causae, licet secundum diversum esse, conceptum scilicet et separatum diversimode conveniant ei, et cum rei conceptae omnia genera causarum conveniant, demonstrabitur et illud per omnia genera causarum : et cum sapiens sit doctissimus causarum, sicut in primo libro determinavimus, videbuntur plures esse causarum doctissimi et plures sapientes et sic primi Philosophi. Et quamquam mathematicus sui esse causas dat formales in demonstrando, et non materiales, vel moventes, vel finales, non erit minus doctus causarum, sicut placuit Aristippo, quam alii qui ejus quod considerant omnes causas considerant : sicut non est minus sapiens qui docet rem per causam quam habet, et non docet per causam quam non habet. Non enim est sapientia docere per causam quae non est. Secundum hoc igitur videtur quod quilibet scientium sit
aequaliter sapiens, quia et mathematicus docet mathematica per causam, et natu ralis naturalia, sicut divinus divina : vi debitur ergo quod plures sunt prima philosophiae sive sapientiae secundum datam in primo libro sapientiae diffinitionem. Hoc autem videtur adhuc per hor quod ab Antiquis omnibus confessum est, opus esse sapientis de unoquoque prout res se habet de eo, ita fidem facertentare, sive igitur fidem faciat per unam, sive per plures, sive naturaliter, sive mathematicae, sive divine, dummodo doceat per causas rei prout res ipsa se habet, sapiens erit, et suas habitus vocatur sapientia. Amplius si secundum quod in Ethicis determinatum, haec sapientia virtus sit scientiae et ultimum : tunc quando uniuscujusque demonstratione ducitur et resolvitur ad ultima quae secundum naturam prima sunt, erit effectus talis demonstrationis sapientia. Fit autem hoc tam in physicis et mathematicis quam in divinis, eo quod medium esse demonstrationis, aut est primum, aut ex primo ad quod reducitur fidem faciens. Erunt igitur secundum omnia inducta multae sapientiae.
Hoc autem quam impossibile sit, iph. sum demonstrat nomen : sive enim sapientiam primam philosophiam dicimus, sive ultimum dicamus scientiae, non potest esse nisi una : quia non sunt multa ultima, sicut nec sunt duo prima. Amplius omnis multitudo reducitur ad aliquod unum primum unde sicut a principio procedit. Si igitur multitudo sive pluralitas sit in speculativis theorias qua essentialiter speculativae theoriae sunt, apparet illam pluralitatem reduci ad principium aliquod primum, a quo sicut fonte tota in omnibus emanat consideratio : hoc autem saepius docuimus, quod illa prima quae considerationis principium est et finis, est scientia divina. Illa igitur sola vocabitur omnis scientiae virtus et ultimum philosophia prima.
Quod absque omni ambiguitate verum Sdli est : sicut enim ex ante dictis patet, ipsa
<--- Page Split --->
u» principalior omnibus, quia est senissimi et antiquissimi finis, qui omnia secundum ordinem causalitatis antecedit, qui et in sola universitatis est causa, sicut et bonum victoriae est in duce exercitu» : ille enim finis est ad quem omnes alin causae famulantur, et se coaptant ad hoc quod nihil ominno agant contradicum illi, sed omnia quae agunt, setiper sunt illi subservientia, sicut quilibet cujuslibet operis in exercitu, coquinando, multi sternendo equos, gladios aptando, et quaelibet arma parando, subserviunt ad includendum ducis militis victoriam : quamvis unus agat aliquid quod vicinius subservit, alius autem quod remotius : et cum sola divina sit de hujusmodi fine propter quem sunt omnia, et propter quem quaeritur quidquid scire desideratur, ab hoc habet quod est principalior et prima, et quod finis ejus et faciendi genera in semetipso est : sicut autem causa non sunt aequaliter prima et principules et antiquae, ita nec aequaliter faciunt scire : forma enim est per quam officacissime scimus, et a qua potissima scientiarum omnium quae est per quid est res. Formarum autem omnium duces et prima sunt illae quae sunt prima intelligentiae rerum ideales : istae enim dicunt et informant omnes orbium et elementorum virtutes, et eas quae sunt in generatis et corruptis, et ad ipsas omnes aliae forma resolvuntur, et ab ipsorum imitatione in minori vel majori habent quod forma sunt et quidditas. Propter quod etiam optime Plato enuntiat de eis, quod Deus deorum opifex et pater producit istus ex seipso sicut sementem esse et vitae et sensus et rationis et intelligentiae. Et cum has formas solus considerat primus Philosophus, ab eis habet quod ipse solus attingit ultimum scientiae quod est scientiae virtus.
Licet igitur mathematicus quasdam consideret quidditates, sicut ejus quod est tetragonizare, et physicus etiam consideret quasdam, illae tamen non sunt prima : et ideo non sunt ex se scire fa-
cientes : quia non subsistunt intra sola subjectae rei principia, sed concepta sunt cum his quæ determinant subjectum mensuris : et quælibet licet substantiæ non sint, et hæc sunt accidentia quæ aliquo modo faciunt ad cognitionem ejus quod quid est sive substantiæ physicorum : sed hæc cognitio est ex posteriori, et ideo non est potissima nec prima : talia tamen quia eorum esse et natura intransmutabilis est, sunt circa generationes et actus et complementa quæ sunt generationum fines, in quibus id quod generatur, est in esse et perfectum, et sunt citra omnem transmutationem : et quia omnium talis motus est moventis, et est actus ejus quod movetur, ita talia propria cognoscuntur ex movente et materia : forma enim in his in idem coincidit cum fine, et forma in fieri est motus in talibus, et est concepta cum materia quæ mutatur principuliter : ergo physicus considerat movement quemdam et materiam, et considerat formam non separatam a materia : ergo moventis est et materia : propter quod neque principalis est nec virtus scientiæ in faciendo scire. Sed modum oppositum in his habet prima philosophia propter considerationem antiquissimi finis et prima substantiæ formalis et quidditatis, sicut diximus : et quia sic in his movens et materia opponitur fini, ideo secundum dictos modos demonstrare per diversitatem inductarum causarum, erit alterius et alterius scientiæ : et quamvis philosophia prima demonstret per causam quæ principium est movens, tamen tantum considerat primum movens immobile, quod per suam formam quam intra se substantialiter habet, agendo ad formam, facit scire substantiam : sicut cognoscitur domus ex forma domificantis in quantum domificans est, et sanus ex forma medici sanantis in quantum est sanans : et si utitur materia in demonstrando, illam inducit per analogiam relatam ad formam quæ confusa est in ipsa : quia aliter non esset principium
<--- Page Split --->
cognoscendi aliquid. Et patet clare qualiter primus Philosophus usum moventis et materiae ad formam refert et finem : sicut etiam domus cognoscitur de efficiente secundum actum formae moventis et materiae relate ad formam, et per formam quae est actus efficientis, et finem qui est efficiens ultimum intentum ad quam famulantur ligna et lapides et quaecumque aliae partes secundum modum sibi proportionatum : cum tamen ille finis sit in prima causa domus sicut in duce omnium illorum : et sic est in omni anima agente formas membrorum ex suis formis quae in ipso substantialiter existunt, et sunt virtutes ejus : et similiter est in omni causa universaliter agente formas multitudinis ad unum universalem finem ordinatas. Patet igitur, quod licet physicus omnes inducat causas et physica doceat per eas, non tamen ipse potissime facit scire : neque est primus Philosophus, sed doctus et ordinatus et persuasus est a primo. Et similiter licet nunquam assignetur a sapiente causa quae non est, tamen assignatur ab ipso potissima causa quae est : nec a numero causarum inductarum dicitur sapiens, sed potius quia inducit primas quae non docentur per alia quae sunt ante ipsas. Opus autem sapientis quod ab Antiquis determinatum est, intelligitur quod fidem facit sapiens de unoquoque prout res se habet : et ideo cum naturalia doceat, haec ulterius non docerent, nisi docta essent per divina : et sic facit fidem sapiens. Et hoc etiam modo sapientia virtus esse scientiae dicitur et ultimum. Igitur sic ipsius inducitur et deducitur per disputationem et determinatur tertio quaesitum.
CAPUT III.
Et est digressio declarans secundum quaesitum ex rationibus posteriorum Peripateticorum.
Rursus autem revertentes ad secundum superius inductum problema, quaeremus utrum unius et ejusdem scientiae sit cognoscere substantiae principia demonstrationis universalia, ex quibus omnes scientiae demonstrant quae quidem in hac sapientia communes opiniones dicuntur, eo quod non supponitur, sed inquirendo disputatur de ipsis : et ideo per modum opinionis quae est non confirmatus habitus, accipiuntur, et non per modum intellectus. Hæ autem ab Antiquis demonstrationes vocantur : ideo quod omnis demonstratio fit per eas. Quæsitum igitur principale in hoc capitulo est, quod dictum est : sed adjungi iterum hoc quæsitum ad quartum oportet, quod si detur non esse unius scientiae determinare de utrisque his, tunc oportet quaerere quae scientiarum sit appellata prima philosophia quam hic inquirimus ? Oritur autem hæc quaestio de principiis ex hoc quod omnium primarum propositionum complexio fit ex primis et simplicibus substantiæ principiis, sicut omnis complexus et compositus intellectus fit ex simplicibus : quia sicut Empedocles de talibus, quod germanorum primorum omnia capita fuerunt prius sine cervice, et postea per amicitiam colla conjuncta sunt indissolubiliter. Capita autem vocat primas causas simplices : cervicem vocat compositionem : et germanitatem vocat habitudinem proximam primorum ad invicem, sicut quando prædicatum est ratio subjecti, vel e converso : et hujus amicitiam vocat naturalem talium incli-
<--- Page Split --->
nutionem : et colla vocat eorum quae conjuncta sunt necessitatem. Cum ex prinis simplicibus principiis ita componantur, et ex tali compositione faciant scire et doceant, videntur ad idem genus scientiae pertinere cum primis substantiae principiis. Hoc autem et hoc efficiens probatur per hoc quod talia principia demonstrationum non sunt in genere aliquo affirmantia vel negantia, sicut est idem quod impossibile est simul esse et non esse, aut quod nomina finita significant, aut quod nomina infinita non significant, et hujusmodi : haec enim nullum sibi penitus vindicant determinatum genus. Si igitur extra genus omne sunt, videntur esse circa esse et non esse simpliciter : esse autem et non esse simpliciter non considerat nisi sapientia ista : et ideo videtur quod ad istam sapientiam pertineat scientia istorum, ad quam pertinet cognitio et theoria entis. Amplius quaecumque demonstrative docentur, docentur ex talibus opinionibus primis : docere autem universaliter non est nisi hujus scientiae : cognoscere igitur de talibus ex quibus universaliter docetur omne quod demonstratur, non est nisi hujus sapientiae primae.
Si autem hoc concedatur, in contrarium hujus sunt quaecumque in ante habitis secundum verba Aristotelis bene objecta sunt, et haec dimittantur. Praeter autem omnia illa, hoc esse videtur, quod omnis qui aliquid docet, ex aliquibus principiis docere videtur hoc : et illa principia non demonstrat, quia aliter demonstratio iret in infinitum in ante sumendo : videtur igitur quod sicut omnes aliae scientiae, ita et prima philosophia supponere habet propositiones primas. Hoc autem iterum videtur inconveniens : quia ex quo inquirit de causis primis et principiis ex quibus oriuntur complexiones primarum propositionum, et affirmationes et negationes, oportet quod etiam inquirat de propositionibus primis : et si inquirit, oportet quod per disputationem stabiliat et probet esse earum. Non enim
potest dici, quod alia scientia inquireret de principiis demonstrationum quam illa quae inquirit de ente primo et principiis ejus : quia, sicut diximus, propositionum primarum complexio est compositio primorum simplicium intellectuum entis primi et principiorum ejus : et ideo aeque primae secundum theoriam sunt propositiones primae cum principiis entis primi secundum materiam et eodem genere prioritatis. Incomplexum enim et complexum prius et posterius non causantur in rerum generibus, sed in intellectuum compositione tantum. Hoc autem in hujus libri sequentibus erit manifestum. Non igitur posset assignari rationabiliter quae scientia esset de primis propositionibus ab ea quae est de principiis primi et principalis entis.
Et ideo procul dubio quaesiti hujus veritas est, sicut et inevitabiliter probatum est, ad istam eamdem pertinere cognoscere non modo per usum, sed per inquisitionem tam de principiis substantiae quae est ens primum, quam etiam de principiis primis demonstrationum ex quibus omnes demonstrant universaliter. Sed inquisitio de eis duplex est, ad hominem scilicet, et ad rei naturam : et prima quidem melius fit deducendo ad impossibile, si protervus et errans fit homo : aut per viam sensus per inductionem, si manu ducendus sit et in via accipiendi scientiam ex nobis notis : aut per terminorum expositionem, si sit ignorans signata nominum : et hoc modo sapiens ille inquirit de principiis demonstrationum. Ex prioribus autem secundum naturam et ostensive nec inquiri nec determinari potest de ipsis, sicut ex necessitate inducta probat objectio.
<--- Page Split --->
consideratio subjecti et passionis : in omnibus enim illis ex communibus conceptionibus speculatur accidens esse in subjecto. Si vero diceret aliquis, quod prima philosophia non esset omnium substantiarum, sed quarumdam, sicut Platoni videbatur dicenti, quod sit substantiarum separatarum non sensibilium, videtur hoc esse inconveniens. Cum enim ipsa sensibilitas videatur esse passio substantiae, videtur ipsa substantia subjecta sensibilitati non dependere nisi ex ipsis principiis substantiae secundum se sumptae, quae abstrahit a substantia sensibili : et sic iterum redit, quod omnis substantia est de contemplatione ejus de cujus contemplatione est cognoscere principia substantiae secundum se sumptae : et si cognoscere habet subjecta, habet etiam cognoscere accidentia : et sic secundum prius inducta videbuntur aliae scientiae esse superflua.
Est autem hujus quaesiti determinatio, quaedam. quod cum quaeritur utrum una et eadem sit scientia omnium substantiarum, potest quaeri de substantia in eo quod substantia est : quia sic est primum ens ad quod omnis alia reducitur multitudo accidentium : et sic etiam quaecumque sunt substantiae determinatae, dependent secundum theoriam veritatis ab ista substantia : et hoc modo ista sapientia quae est de causis et principiis entis et demonstrationum, una et eadem sit existens de omnibus substantiis. Si autem substantia in ambitu toto accipiatur suae praedicationis, prout omnis substantia stat in terminis generalissimi et individui, sic una scientia quae essentialis pars est theoriae, non est de omni substantia : est tamen una quae docet modum theoriae scientia de omnibus substantiis. Sed haec est pars rationalis scientiae quae coordinationem docet praedicabilium exeuntium ab uno primo praedicato : accepta enim substantia in hujus praedicationis ambitu, non habet eadem nec univoca principia secundum esse : quia non sunt eadem nec unius rationis principia mobilis et immo-
CAPUT IV.
Et est digressio declarans iteratam disputationem et determinationem quaestionis tertiae.
Est autem adhibita praeinductis quaestio tertia, utrum una et eadem scientia est de omnibus substantiis, ut videtur? quia ex quo scitur unumquodque per sua principia prima, ex quibus tota ratio sciendi emanat, videtur illius similiter cognoscere omnes, cujus est cognoscere prima principia substantiae : et sic prima philosophiae est cognoscere substantias omnes. Ex quo etiam patet, quod haec quaestio oritur ex determinatione quaestionis secundae. Amplius principia quidditatum sunt principia substantiae in quolibet : jam autem in secunda patuit quaestione, quod principia quidditatum quae sunt forma et finis, ex quibus diffinitur omne quod recipit diffinitionem, cognoscit sapiens qui est primus philosophus : cognoscere igitur videtur substantias et subjecta omnium : subjecta enim, sicut diximus, aut divisione aut diffinitione cognoscuntur.
Sed si hoc conceditur, videbitur prima philosophia esse sufficiens ad omnia scienda, et omnes aliae videbuntur superflua scientiae : quoniam accidentia propria sciuntur per sua subjecta, cum subjectum non solum substet accidentibus, sed etiam sit causa eorum, et in diffinitione accidentis loco differentiae ponatur et actus : cognitis igitur in prima philosophia omnibus subjectis et passionibus omnium substantiarum sive subjectorum, superflua erunt omnes particulares scientiae : in omnibus enim illis, sive sint scientiae quia, sive scientiae quid et propter quid, unius et ejusdem scientiae est
<--- Page Split --->
bilis, neque sunt eadem vel unius rationis principia corruptibilis vel incorruptibilis substantiae : propter quod quaedam principia substantiae diffinientia ipsam sunt separata, et quaedam sunt cum materia concepta : et horum non est una scientia et eadem : propter quod etiam non sunt eadem omnes substantiae passiones.
Quod igitur dicitur prima philosophia sola cognoscere principia substantiae, hoc quidem verum est de substantia quae ens est, ad quod sicut ad subjectum et causam refertur accidentium multiplicitas, et ad quod secundum ordinem principii reducitur totius determinatae substantiae communitas : et sic est de omni substantia et accidente una scientia quae est prima philosophia. Aliae tamen scientiae particulares necessariae sunt, quae substantiam determinatam secundum esse considerant, et per principia concepta cum materia et motu determinant de ipsa, quod non facit prima philosophia. Sic enim substantia habet multas passiones quas non habet in quantum est ens primum et aliorum existentium principium. Nec est verum quod sensibilitas sit passio substantiae, sed potius est differentia constituens cum motu et materia conceptis substantiam. Sicut enim de talibus formis dixerunt Peripatetici, Porphyrius, Alexander et Avicenna, essentialiter sunt qualitates virtutem substantiae habentes : secundum autem doctrinam Aristotelis, hujusmodi forma sunt verae substantiae, et nominant formam cum virtute naturali quam habet ad agendum vel patiendum : propter quod secundum nomen qualitates et passiones dici videntur. Haec igitur hujusmodi est determinatio quaetionis: sicut enim ad alia quaesita, ita etiam necesse est ad hoc quaesitum referri quod quarto quaesitum est. Si enim aliquo modo una est scientia de omnibus substantiis et aliquo modo plures, surgit quaestio utrum omnes dicantur primae sapientiae aequaliter, vel non? Et si non, tunc quaeritur quae illarum sit vocanda
sapientia? Et constat quod secundum praedeterminata, non omnes sapientiae sunt dicendae, sed ea sola quae est de substantia quae est ens primum et omnium principium. Nec omnes de substantia scientiae sic cognatae sunt quasi unius et ejusdem generis, sed affinitate cum philosophia in hoc quod sua principia stabilimentum habent ab ea quae est philosophia prima, sicut omnis substantia stabilitur a principiis primae substantiae quae est ens primum et universi entis principium. Haec igitur est determinatio inductorum.
CAPUT V.
Et est digressio declarans septimum quaesitum aliter quam superius disputatum est.
Pradictis autem adjiciendum est quod septimo quaeritur, utrum videlicet primae philosophiae circa substantias theoria est, aut etiam circa omnia ea quaecumque per se accidunt substantiis ? Haec cum praedinctis fere habet eamdem determinationem. Oritur autem haec quaestio ex immediate quaesito : quia dicto quod prima philosophia est de omni substantia reducta et resoluta in eam quae est primum ens et entium principium, surgit quaestio utrum eodem modo etiam sit de omnibus differentiis passionum omnis substantiae vel non, ut si dicamus quod substantiae subjecta sunt corpora mathematica, et similiter lineae quae secundum Platonem substantialiter constituunt superficies, quae sunt substantiae constituentes corpora ? tunc prima philosophia erit de his secundum quod resolvuntur ad substantiae, quae est primum ens, substantialia principia. Tunc igitur quaeritur, utrum etiam sit de per se accidentibus istarum
<--- Page Split --->
substantiarum subjectarum de quibus sunt demonstrations mathematicae, aut alterius scientiae est accidentium horum speculatio ? Si enim detur quod est de horum per se accidentibus sicut de substantiis subjectis, tunc prima philosophia erit demonstrativa quaedam sive particularis considerans ens in parte et substantiam particularem : quia accidens determinatum non inest immediate nisi subjecto determinato. Non autem videtur demonstratio esse primae philosophiae si sic quid, sive aliquid est, sed de eo quod simpliciter est et accidentibus ejus. Haec igitur est disputatio et causa preiudicatae questionis, quam aliter in praecedentibus disputavimus sequentes Averroem, qui in alio intellectu eam exponit, et videtur sua expositio verum Aristotelis intellectum non tangere : quia parum est quaerere, utrum unus et idem modus sciendi sit subjectum scire et accidens, et talis quaestio non est de principiis : sed prout hoc disputatur, quaestionis habet rationem et est de principiis. Adhuc autem non est inconveniens passionem concludi de subjecto per diffinitionem subjecti, si subjectum non ut subjectum tantum, sed ut subjectum et causa passionis diffinitur : quod tamen Averroes habet pro inconvenienti.
Est igitur hujus quaestionis determinatio, quod prima philosophia aliquo modo est de substantiis omnibus, sed non est de omnibus accidentibus : quia accidentia determinatarum substantiarum non emanant de ipsis secundum quod reducuntur in ens primum, sed potius prout cum materia determinata conceptas habent rationes, et ideo de talibus substantiis concluduntur. Hoc autem patet in simo et claudio et omnibus accidentibus determinatarum substantiarum subjectarum. Per haec igitur patet determinatio quaesiti.
CAPUT VI.
Et est digressio declarans determinationem octavi, noni et decimi quaesitorum prius inductorum in ante habitis.
Dixit autem Aristoteles quod si diversae sunt scientiae considerantes subjecta et accidentia, quod hoc reddere erit valde difficile : quoniam si accidens (ut diximus) causatur a substantia, et est substantia loco determinantis differentiae in diffinitione ipsius, non potest cognosci accidens sine substantia, sed accidens non proprium cognosci non habet a scientia quae est aliquo modo omnium substantiarum, sed cognoscitur de his quae fluint immediate ab ente quod est subjectum primum, vel ab eo quod convertitur cum eo sicut est unum : et ideo cognoscitur de eodem et diverso, simili et dissimili, aequali et inaequali : quia unum in substantia causat idem, et unum in quali substantia secundum qualitatem causat simile, et unum in quanta substantia secundum quantitatem causat aequale : et quia haec a primis fluint, ideo etiam a prima habent determinari philosophia. Adhuc cum omnis divisio fiat per oppositionem, et oppositio sit causa prima diversitatis eorum quae exeunt ab uno primo, in quo sunt potestate, erit ejusdem scientiae primae determinare diversum et dissimile et inaequale, quae causantur ex hoc quod dividenda prima comparantur ad invicem. Et si accipiatur comparatio in formis primorum dividentium, invenitur quod contrarietas formarum est causa divisionis : et sic iterum ad eamdem scientiam de contrarietate pertinet considerare. Si autem dividens primum comparetur primo diviso,
<--- Page Split --->
murget natura prioris et natura posterioris : et tunc eadem scientia tractare habet de priore et posteriore : et sic contrarietas in actu in his quae idem sunt potentia, causa est diversitatis in substantia : et causa dissimilitudinis in qualitate, et cauma inaequalitatis in quantitate. Et cum comparatur haec contrarietas ad id in quo contraria simul sunt in potentia, causa est prioris et posterioris secundum naturam. Et sic terminatur id quod octavo quæritur et nono et decimo.
CAPUT VII.
Et est digressio declarans disputationem et determinationem undecimæ et duodecimæ quæstionum.
Sed dubitatio incidit : quoniam de his omnibus determinant dialectici ex probabilibus facientes perscrutationem : et nos jam ante diximus, quod dialectica non est aliqua pars essentialis philosophiae : unde videri posset alicui, quod ad sapientiam primam, quae potissima est pars theorum et dea scientiarum, tractare de his non pertineat. Sed hoc facile solvitur per hoc quod dialectica et prima philosophia saepe sunt eadem et de eisdem tracantes : sed dialectica inquisitiva est : et ideo facit interrogationem per inesse sicut accidens, vel inesse sicut predicatum substantiale non convertibile, vel inesse sicut prædicatum convertibile ad quod consequitur idem : et ideo inquirit non de natura talium prædicatorum, sed potius quid cui insit secundum horum prædicatorum rationes : et ideo ex prohabilibus oportet dialecticum procedere, quia non quærit rei naturam per essentialia illi naturae convenientia : et propter eamdem causam non est philosophus, sed potius docens modum philosophandi. Sed sapientia prima de natura horum inquirit per ea quae essentialia sunt ipsis naturis istorum, sicut nos jam in hoc eodem capitulo naturas et origines horum ostendimus : et ideo patet quod aliter tractat de his primus Philosophus, et aliter dialecticus. Hoc igitur modo sunt determinate hae quaestiones : nec opinor vera esse quae dicit Averroes in talibus, quod scilicet dialecticus et primus Philosophus communicent in probabilibus rationibus.
Juxta haec quae dicta sunt, quaeremus id quod undecimo loco posuimus : et hoc est quaerere de his quaecumque his eisdem quae enumeravimus, accidunt. Quamvis enim aliquibus videatur hoc incredibile, si accidenti aliquid accidat, eo quod videatur abire in infinitum : tamen hujusmodi accidentibus primis qualia determinavimus, multa accidunt : eo quod quodlibet istorum multipliciter est dictum: et quaedam conveniunt eis per se prædicata de ipsis, quaedam autem per accidens sunt attributa eisdem, et ipsa accidentia quibusdam per se, quibusdam per accidens conveniunt secundum quod per accidens convenire dicitur, quod per aliud convenit, sicut patebit in quinto hujus sapientiae libro. Ex quo enim multipliciter dicitur unum et ens quae sunt prima quibus haec accidunt, oportet etiam quod accidentia eorum multipliciter dicantur tali multiplicitate quae est principii multiplicitas, scilicet quod quodlibet illorum primo quidem sit in uno, et posterius in aliis : et tunc in ambitu illius multiplicitatis in accidentia et prima dicentur multipliciter, in qua multiplicitate multa conveniunt uni et eidem in uno suæ multiplicitatis modo, quæ non conveniunt ei in modo alio multiplicitatis ejusdem. Propter quod etiam id quod duodecimo est quæsitum, his adjungemus, quod est, utrum unum uni sit contrarium vel non ? sicut unum videtur contrarium esse multo et pauco : et multa sunt huic similia, sicut voluntario in moralibus opponi videtur tam involunta-
<--- Page Split --->
rium per ignorantiam quam etiam voluntarium per violentiam.
De omnibus enim his oportet determinare ad quam scientiam pertinet tractare de istis : constat enim ex his quae jam ante determinata sunt, quod prime philosophiae est determinare de primis. Non autem sufficienter determinatur de ipsis, nisi determinet ambitum communitatis eorum : communitas autem primorum quae sunt unum et ens, non est communitas generis, sed potius ejus quod per prius et posterius dicitur de multis. Oportet igitur primam philosophiam omnes tales primorum determinare multiplicitates : non autem sufficienter determinatur de multiplicibus, nisi etiam ostendatur quid accidat omnibus his in quibus aliquo modo per suam communitatem est primum multipliciter dictum. Oportet igitur philosophiam primam determinare de accidentibus omnium supra dictorum : et per hanc rationem etiam habetur vera ratio quare in prima philosophia simul oportet tangere distinctiones multipliciter dictorum. E contra autem videtur quod si determinantur accidentia eorum in quae dividitur multipliciter dictum, cum ea in quibus dividitur multiciter dictum sint entia determinata, videbitur prima sapientia determinare accidentia omnium determinatorum : quod superius dictum est esse particularis speculativae quae considerat ens determinatum : hoc enim accidens si secundum ipsum et per se convenit sive accidenti, sive subjecto, de particulari ente emanat : et sic convenit scientiae particulari. Huic autem occurrit quod non quodcumque determinatum ad scientiam pertinet particularem, sed potius id quod tali forma determinatur, quae per esse et rationem vel per esse solum est in sensibili materia. Si enim aliquid per divisionem determinetur ad speciem quae nec secundum esse nec secundum rationem et esse sit in sensibili materia, quantumcumque determinetur, tamen adhuc ad considerationem metaphysici pertinebit : sicut hoc ipsum quod
vocamus intelligentiam secundum rationem determinatum esse habet, et tamen est de consideratione Philosophi primi : eo quod sua forma non concretam habet rationem, sed potius separatam.
Quod autem dicitur, quod si accidens accidat accidenti, quod hoc abiit in infinitum, non est verum in his quae per se accidunt, sicut patet cum dicitur quod numero accidunt par et impar, et pari et impari multa accidunt, quae omnia determinare habet arithmeticus. Quod autem multa accidunt pari et impari, patet cum par dividitur in pariter parem, et in pariter imparem, et similiter impari et unicuique illorum accidunt multa. Similiter autem rectum et curvum accidunt lineae, et tam recto quam curvo multa accidunt, de quibus omnibus tractat geometer. Similiter igitur tractabit Philosophus primus de per se accidentibus primorum, et de accidentium accidentibus omnibus,et tanget omnes multiplicitates eorum, et utrum unum uno opponatur, vel plura uno opponantur, et quaeret de omnibus his secundum naturas ipsorum et non per signa et icotes prædicatorum quae in multis inveniuntur inesse. Iste igitur sunt quaestiones duodecim qua sunt de principiis primis secundum quod theoria veritatis philosophiae est de ipsis, sicut diximus in hujus libri principio.
CAPUT VIII.
Et est digressio declarans decimo tertio loco quaesitum.
Jam autem quaestiones quae de ipsis sunt principiis aggrediamur. Primum autem tangemus eas quae de ipsis sunt substantiis principiorum , quaerendo in quo genere substantiae quaerenda sunt principia. Primum igitur id quod decimo
<--- Page Split --->
tortio loco superius positum est, tangamus, utrum scilicet principia et elementa genera sint quae sunt principia formalia, aut principia sunt illa materialia in quae secundum materiam dividitur singulum existentium ? et hoc est quaerere, utrum principia et elementa rerum primarum sint in genere substantiae formalis, aut in genere substantiae materialis ? Stoicorum enim studium videns, quod forma dat esse et per formam res est id quod est, et quod esse proprius actus et effectus est essentialis forma, et quod in formis prima sunt genera universaliora, adhuc autem, quod res omnes cognoscuntur per formas suas secundum hoc quod sunt, et quod haec notitia incipit a generibus primis, dixerunt genera esse principia et elementa existentium. Amplius autem viderunt aliud esse principium, et aliud principiatum, et aliud id in quo principiatum est id quod principiatur a principio et elemento. Cum igitur esse singulorum sit id quod principiatum est, subjectum autem sive materia sit in quo fundatur esse quod principiatum est, neutrum horum erit esse principium et elementum : et cum in re nihil sit praeter hoc nisi forma, relinquitur quod forma est esse et entis principium et elementum.
E contra autem Epicurei, considerantes omne esse per generationem de materia educi, et diversa compositione eorumdem elementorum diversa fieri, sicut patet in diversa compositione litterarum ad orationes diversas constituendas, et in diversa compositione simplicium ad diversitates complexorum, et in diversa compositione primarum propositionum ad diversitatem syllogismorum, et in diversa compositione elementorum ad diversitatem complexionum, pronuntiaverunt materiam et partes materiae principia esse et elementa eorum quae sunt : et sicut in ante habitis diximus, has sententias non ad unum referebant intellectum, cum nec Stoici formam dixerunt esse in materia, sed a datore extrinseco : nec Epi-
curei dixerunt materiam in se formam habere, sed diversa disgregatione et aggregatione fieri generationem.
Nos autem, secundum Peripateticorum questionis, peritiam, in ante habitis diximus quid de hac tenendum est quaestione. Hoc tamen hic adjungamus, quod materia nullo modo potest esse generationis aut entis principium, nisi secundum analogiam ad formam : ad formam autem non habet analogiam nisi per forma esse imperfectum et indeterminatum et confusum existens in ea : propter quod ipsa non est substantia simplex : et si ut substantia simplex acciperetur, non potest esse mutationis subjectum, cum mutatio sit forma facta post formam continuè : nec simpliciter accepta esset entis principium, cum omne ens perfectum principietur ab imperfecto secundum idem esse : imperfectum autem secundum idem esse perfecti sumptum est ejusdem forma cum perfecto secundum modum et esse differens : et sic materia est principium esse et generationis subjectum. Sic autem accepta habet potentiam ad actum forma et operationes : et si intentio hujus esse per intellectum accipitur, haec intentio est genus secundum quod genus est primum subjectum confuse et indeterminate, et potentia in se habens differentias quibus determinatur et perficitur potentia ejus. Peccatum igitur Epicureorum fuit mate- riam ut substantiam simplicem accipere, et eam sic principium et elementum entis esse dicere. Stoici autem peceabant in hoc quod formam ab extra venire esse dixerunt. Secundum autem illum modum nec est esse principium, nec cum materia facit unum nisi congregatum. Non enim est unum et idem, nisi quod prius est in potentia sit idèm numero postea in actu, licet secundum modum et esse sit differens : idem autem numero sic non est materia cum forma simplici : et ideo non fieret ex istis unum nisi congregatione unius cum alio. Propter quod forma extra materiam sumpta dici esse principium et elementum non potest. In'
<--- Page Split --->
materia autem sumpta est ipsa finis generationis et actus materiæ, et principium esse et distinctionis ab aliis : propter quod est idem quod differentia secundum rationem differens. Sic igitur patet qualiter forma sit principium, et qualiter materia, et qualiter in idem concurrit diffinitio data per materiam et formam cum ea quæ datur per genus et differentiam.
CAPUT IX.
Et est digressio declarans intellectum decimæ quartæ quæstionis prius propositæ.
Ex isto autem aliquiditer innotescit quod decimo quarto quæsitum est. Si enim genera per aliquem modum principia sunt et elementa entium, cum in formis illæ quæ sunt magis universales, influant secundum causalitatem, non influentibus minus universalibus, et non e converso , videtur maxime universales esse per se principia et elementa, et minus universales non esse per se principia, sed per maxime universales . Amplius autem in motu ad formam, illa maxime est principium ante quam nihil est in motu : hæc autem est maxime confusa et indeterminata : sed sicut est in fieri, ita est in esse et in entibus : maxime igitur universalia videntur maxima principia : sunt autem maxime universalia unum et ens : igitur hæc videntur esse principia entium prima. Non huic obsistere videtur, quod unum et ens non sunt genera : non enim præindusta ratio probat universalia esse principia per hoc quod sunt genera, sed per hoc quod sunt prima essentialia : prima autem essentialia esse uni et enti maxime convenit. Adhuc autem in ratione principii, esse videtur ante ipsum nihil esse, et ex ejus
esse sequentia constitui : sic igitur ad omnia sequentia se habent unum et ens. Ex his igitur et hujusmodi rationibus Stoici unum et ens esse dixerunt principia et elementa entium.
In contrarium autem hujus PeripatetiAd oprimti tum. corum objicit subtilitas, dicens omne quod est principium entium, aut in quid, aut in quale esse prædicatum de ipsis. Et siquidem in quid sit prædicatum , oportet ipsum esse principium ut subjectum primum quod primum est ad esse potentia ad primum subjectum. Si autem sit prædicatum in quale, oportet tamen illam qualitatem esse substantialem sicut est actus rerum et differentia : et ideo dicunt illam verissime esse rerum substantiam et entium formam. In his autem principiis neque potentia est actus neque actus potentia : et idem compositum non est aliquod istorum, sed naturae differentes et a se invicem et a composito sunt ambo prædica : unum autem et ens sunt naturae, non differentes ab aliquo eorum quae sub ipsis accipiuntur : non igitur possunt esse principia et substantiae existentium.
Quia autem quæstio superius inducta quæsivit utrum universaliora genera magis sint principia vel specialia magis, ideo etiam de hoc aliter quam superius oportet disputare . Stoici enim magis universalia genera magis dicebant esse principia, tum propter hoc quod sunt priora, tum propter hoc quod magis sunt simplicia et in pluribus inventa, tum quia etiam ab aliis separata sunt non ab aliis dependentia, sed alia ab ipsis : et maxime quia prime causæ magis sunt propinqua cum omnis denominatio fiat ab aliquo propriorum : talia autem non sunt materiæ vel specialissima. Cum enim prima causa æqualiter se habeat ad oinnia, et æqualiter omnia præhabeat in seipsa, in ea quæ maxime æqualiter se habent ad entia et maxime præhabent ea, maxime sunt principia. His autem adhuc addebant rationem, cujus sophisma non videbant, dicentes hoc non posse esse principium
<--- Page Split --->
quod per aliquem modum est in alio, et educitur de ipso : species autem omnes et differentias per aliquem modum videbant esse in genere, et per intellectum educlus de ipso esse : propter quod subalterra et ultima specialissima nullo modo dicebant esse principia. E contra Peripatelici dicebant naturam eam et substantiam secundum hoc quod differens est substantia a natura generis, non esse in genere, nec educi eam de ipso, sed semundum esse potentiale forma et differentia est in genere et ad esse accidentale educitur de ipso : et ideo prior est actus potentia substantia et ratione. Est autem et simplicior, cum non dividatur nisi per accidens, scilicet quantitate materiae, et est ratio sua secundum unumquodque dividentium eadem. Similiter autem et operatio substantialis. Genus autem cum dividatur potentiae divisione, et cum potentia perfecta per actum secundum unumquodque dividentium ratione efficiatur alia et alia, erit etiam substantialis operatio altera : eo quod omnis potentia determinatur per analogiam ad actum : et sic divisibilius est genus quam differentia : et licet in pluribus inveniatur hoc, non est ratione simplicitatis, sed ratione divisibilitatis quam diximus : et quod dicitur separari ab aliis et non alia ab ipso, et ideo prius est natura et intellectu, dicendum quod verum est hoc, quod prius est his quorum est primum, et haec sunt species constituta, sed non est principium naturae illius quae est differentia et actus et forma, et ideo non separatur ab ipsa sicut prior natura, sed sicut imperfectum a perficiente, et sicut confusum a determinante, sicut separatur dualitas a qualibet specie pluralitatis constituta per aggregationem, et sicut separatur trigonum a qualibet figura plurium angulorum in qua est secundum quantitatem et quantitatis divisionem, quando per formas numerorum et figurarum quantitatis continuae et discreta fit divisio. Secundum hanc divisionem dualitas et trigonum non dividuntur, sed
sunt quasi prima subjecta quae formis diversis constituunt species discretorum et continuorum. Hoc etiam modo scitur, quod actus et forma et differentia propinquior est motori, et genus propinquius materiae, eo quod actus est divinum et optimum et desideratum quod pluribus bonitatibus cum primo convenit motore, et est melius eadem de causa et perfectius, non dependens ad aliquid, sed potius ad quod est aliorum dependentia : et hic est verus Peripateticorum intellectus et subtilis : et secundum hunc intellectum propinquiora genera sunt magis principia : et ut generaliter dicatur, quodlibet generum eo magis est principium, quo magis ultimas differentias participat.
CAPUT X.
Et est digressio declarans intellectum decima quinta quaestionis prius inducta.
Continua autem cum his dubitatio qua omnium est difficillima propter rationum ad utramque partem obviantium difficultatem, et ad considerandum maxime necessaria, eo quod est de essentialibus et primis principiis, et estea quae decimo quinto inducta est loco in ordine quastionum superius inductarum, de qua tamen jam aliquid in praeinductis est disputatum. Haec autem quaestio est, utrum illa quae secundum se est causa et principium substantiae quae forma vocatur, sit aliquid praeter materiam, aut non sit aliquid praeter eam? In hac autem quaestione diu contenderunt duae sectae Stoicorum et Epicureorum, dicentibus Epicureis nullam penitus esse causam praeter materiam, Stoicis autem formam praeter materiam causam esse asserentibus. Nec
<--- Page Split --->
hæc quæstio quærit utrum forma sit aliquid separatum a materia ? sed utrum aliqua substantia diversa ab ipsa ? Cum enim materia sola principium sit individuationis, et nihil sit singulare nisi materia vel per materiam, sed nihil est forma præter materiam, sed est quidam motus materiae resultans ex ordine et compositione et figura materiae, sicut dixerunt Democritus et Leucippus, nihil erit in re nisi singulare. Et cum hæc infinita sunt, et infinitorum non est scientia, non erit scientia aliqua de rebus : eo quod non est scientia alicujus nisi per id quod est unum in multis et de multis, et hoc non est materia, quia materia non est unum in multis et de multis. Adhuc autem esse perpetuum et immobile non est nisi unum : materia autem habet esse perpetuum et immobile in omnibus : igitur hoc esse est unum : eo quod ipsa ante omnem mutationem est et motum, et post omnem mutationem et motum eadem permanens, sicut alibi sæpe probavimus: est igitur materia perpetuum quid et immobile secundum substantiam : a forma igitur non recipit esse aliquod. Cum igitur forma non sit inventa nisi propter esse quod confert, videtur propter nihil penitus forma esse inventa : forma igitur non est aliquid in genere causarum præter materiam. Amplius ex duobus diversis in natura et esse non fit unum aliquid secundum esse et naturam : propositio enim per se nota est, quod ex uno simplici fit unum, et ex duobus diversos modos habentibus in causando nunquam fit unum : ex materia et forma fit unum non congregatione, sed natura et esse : igitur forma unum videtur esse cum materia, licet modo quodam differat : et hæc ratio maxime movebat Epicureos. Adhuc autem inducebant quod quidquid est in re est singulare : singulare autem est incommunicabile : forma autem ab omnibus a quibus esse ponitur, dicitur esse communicabilis et communis : igitur nihil est in rerum natura de formis. Substantia autem omnium rerum aliquid est
in ipsis rebus. Cum igitur non sint nisi duo essentialia rerum principia, forma scilicet et materia, non videtur aliquod esse principium rerum præter materiam. His igitur et similibus rationibus quidam cum antiquis Epicureorum Philosophis consentientes dicunt formam nihil penitus esse præter materiam.
Contra quod Stoici objicientes, dicunt quod si verum est quod inductum est, perire scientiam, et perire intellectum, et perire id quod est per naturam : scientia enim non est nisi per id quod unum est in multis, sicut præinductum est : intellectus autem non est de hoc quod sentitur, sed potius de hoc quod per abstractionem accipitur ab intellectu : non autem fit abstractio materiae a materia, sed potius formæ a materia : igitur forma est aliud a materia. Intellectus enim fit per id quod idem et unum est in multis similitudo essentialis eorum : hoc autem non est materia : quia non est una materia in multis, sed potius diversa, quæ diversitas causa est diversitatis numeri in eis. Esse etiam perit ab existentibus si non sit forma : esse enim actus est alicujus essentialis causæ : non autem est actus causæ illius quæ se habet ad esse et non esse : ad esse autem et non esse se habet potentia : materiae igitur esse non est actus sive effectus materiae. Oportet igitur ponere formam præter materiam, cujus effectus sit esse. His igitur et hujusmodi rationibus forma ponitur esse causa præter materiam. Et quod materia ponitur unum quid et perpetuum et immobile, hoc est verum quantum ad hoc quod non mutatur vel movetur ab esse vel ad esse materiae, sed non quantum ad hoc quod non mutetur secundum esse et esse sicut mutatur subjectum mutationis et motus, et propter hoc esse necessaria est forma. Similiter etiam unum fit ex materia et forma non in eo quod hæc duo sunt substantiæ differentes secundum seipsas, sed in eo quod materia analogiam habet ad formam, per hoc quod forma secundum esse confusum et
<--- Page Split --->
Imperfectum est in ipsa. Idem enim quod est in potentia, fit in actu : et ideo idem et non congregatum fit ex potentia et actu. Propter quod etiam diffinitio complectens potentiam et actum est unum secundum esse et non multa : licet etiam in re existentia singularia sint et incomnunicabilia, tamen forma accepta propter rem cujus est forma communis est et principium cognitionis, sicut saepe in ante habitis determinatum est. Et tunc accipitur tribus modis, ante rem scilicet sicut causa formalis, et in re, et post rem per abstractionem separata ab ipsa, secrundum quos modos triplex universale Stoici esse dixerunt, sicut in aliis locis mipius determinavimus. Hic igitur est intellectus decima quinta questionis.
CAPUT XI.
It est digressio declarans intellectum decima sexta questionis.
Sexto decimo vero loco quaeritur, utrum forma loco et subjecto et esse sepurata sit a materia, vel non sit separata ab ea, sed conjuncta eidem loco et subjectio, esse habens in ipsa, et non ens extra ipsam? Et haec quaestio est inducta ex contrariis assertionibus Stoicorum et Peripateticorum. Stoici enim formas extra materiam separatas esse dicunt, et esse formantes eas quae sunt in materia, et eas quae sunt in materia esse imagines quasdam et resultationes et umbras earum quae vera forma sunt et extra materium esse habent: hujus quae assertionis multas et fortes afferentes probationes, quarum prima est, quod forma omnos prodeunt ex lumine prima causae, quae se habet ad totam materiam sicut artifex ad totum artificialum, et sicut formativa virtus quae est in semine, ad for-
mationes membrorum. Si igitur sic sunt in lumine causae primae, sunt omnes ante materiam, et extra eam secundum esse et locum : et sic constat omnes formas secundum esse separatas existere a materia. Adhuc autem omne formatum habet aliquid formans ipsum quod est extra ipsum, sicut agens et operans est extra patiens et operatum. Cum igitur formae materiales in materia formatae sunt, oportet quod agens et formans sint extra materiam. Hoc etiam argui videtur ex ratione generantis : quoniam generans est dans formam quam superflue dare videtur, si forma est in materia, et cum ipsum generans et movens sit extra mateeiam, videntur formae omnes separata extra materiam existere. Amplius ad hoc est motus cœelestium, ut ex motore primo formas in se defluentes per motus suos activis et passivis influant, et per generationem et complexionem illorum inferioribus explicentur. Si igitur sic discedunt nec descendunt nisi ab his principiiis in quibus sunt, videntur formae primitus in his quae extra materiam sunt, existere separatae, et primae quidem forma esse divina et intellectuales, secunda autem in sitibus et proportionibus periodi, quasi mathematicam ante qualitates activas accipientes dimensionem : in tertio loco subjici passivis et activis sensibilium. Sunt igitur triplices formae, divinae, mathematicae, et sensibiles, sicut Plato tradidit, qui in secta Stoicorum praecipue floruit. Et secunda quidem imagines quaedam sunt primarum, tertiae autem resultationes et umbrae quaedam secundarum, primae autem secundarum et tertiarum archetypus.
Si autem objicitur de formis accidentium, quae non possunt intelligi esse separatae, dicunt Stoici nullam esse instantiam : quia accidentia potius sunt esse quam essentiae, nec sunt esse simpliciter, sed modi quidam essendi : et cum in accidentibus accipitur universale quod dicit quid accidentis, est ipsa quidditas non simpliciter quidditas, sed qualitas, vel
<--- Page Split --->
quantitas modum quemdam imitans quidditatis et substantiae: et ideo accidens causatur omnifariam, nec habet talem a primo descensum, sicut formae substantiales, sed fluit a subjecto cujuslibet formae substantialis.
Addunt etiam Stoici, quod cum in omni substantia naturali triplicem inveniamus modum, unum quidem quod substantia est, alium autem quod determinabilis est et determinata dimensionibus et figuris, tertium autem quod distincta est et distinguibilis affectionibus qualitatum activarum et passivarum, oportet quod isti modi causas habeant ad quas referantur. Quod autem substantia est, non potest habere nisi a primis substantiae principiis, inter quae fons et origo est lux et intellectus causae primae: fons autem et origo omnis mensurae et figurae est dimensio et figura periodi. Cum igitur in his sicut in moventibus et instrumentis sui esse est substantia, mensurabilitatem accipit et figurabilitatem: in materia autem activorum et passivorum necesse est quod affectum agentium et patientium accipiat.
Adhuc autem in assertionem suae opinionis adducunt, sic esse in majori mundo, sicut est in minori: minor autem mundus perfectus non est nisi homo per intellectum agentem et operativum operans, et sub se habens motores per imaginationes et sensum moventes et in potestate habentes universam materiam membrorum corporis: in hoc autem exemplo omnes formas substantiae membrorum ab intellectu agente procedere, et in ipso simplices esse substantias, in imaginativis autem virtutibus dimensibilitatem et figurabilitatem accipere, et in materia qualitatibus sensibilibus affici. Similiter igitur erit in mundo majori, in quo ad intellectum primi motores secundi qui quantitati conjuncti sunt, ordinantur ut instrumentaliter servientes: et materia elementorum subjacet sicut materia quam in potestate habet motor primus. Propter quod primum vocant
paternum intellectum, secundum autem sicut deos quorum opifex et pater est intellectus primus, mundum autem sensibilem sicut filium, et materiam sicut materculam. Aliquando autem primum dicunt sicut animam mundi, et secundum sicut vires, et tertium sicut corpus, diffinientes primum, sicut Apuleius tradit, dicens primum esse mundi animam motu et ratione mundum gubernantem. Hæc igitur confirmatio est opinionis Stoicorum de separatione formarum.
In contrarium autem hujus totis viribus Peripatetici objiciunt dicentes, quod sine natura intrinseca, ut est omnis forma substantialis, materia subjectum esse non potest motus et mutationis quæ est generatio: cujus in propatulo demonstratio est: quia mutatio omnis est forma post formam, et ideo prima mutationis inchoatio est forma de potentia exiens ad effectum. Cum igitur materia subjectum sit generationis primum, oportet formas omnium generabilium esse in materia. Adhuc autem si nihil formæ præexistit in materia, materia per analogiam ad formam non determinatur: non igitur est aliqua materia alicui rei magis propria quam alia: et sic redit inconveniens in Physicis improbatum, quod ex quibus libet quodlibet potest generari: quia materia per hoc quod est tantum substantia a forma differens, æqualiter se habet ad omnem formam recipiendam. Amplius si nihil formæ in materia præexistit, secundum hoc unum secundum esse vel essentiam non fit ex materia et forma: quia non est idem secundum substantiam quod primo est in potentia et postea in actu: sed est ibi congregatio duorum naturas differentes habentium, quæ non vere faciunt unum: neque una diffinitio erit sic ex materia et forma constituti, quæ omnia absurda sunt et recto intellectui contraria. Amplius si forma extrinsecus est ingrediens in materiam, in omni generatione formæ inductio incipiet in exterioribus materiae, et sic paulatim ingredietur ad interiores partes materiae,
<--- Page Split --->
sicut videmus fieri in inflammatione lignorum ab igne. Hujus autem contrarium videmus in omnium generatione physica, ut praecipue in generatione animatorum in quibus partes materiae prius interioribus distribuuntur : et tunc demum exteriorum incipit formatio. Amplius autem formam quae omnino est ab extrinseco, est ingrediens in materiam, de potentia nulla materiae educatam, sicut est intellectus, videmus in nulla materiae obligatione coarctari, neque alicujus corporis actum fieri. Si igitur omnis forma sic ab extrinseco ingreditur, de nulla materiae potentia educta, necessario relinquitur omnem formam esse liberam, et nullius materiae actum existere. Et hujus consequentiae necessitatem Plato vidit, quando dixit substantias rerum esse intellectus simplices ab omni materia puros.
IIec igitur et hujusmodi sunt quae Peripatetici inducunt : et quia nos hic suscepimus vias Peripateticorum declarare, dicimus cum Averroe quod nulla causa fuit quare Philosophi vias Aristotelis Peripatetici in pluribus secuti sunt, nisi quia pauciora vel nulla inconvenientia sequuntur ex dictis ejus 1. Secundum igitur intellectum Aristotelis, dicimus omnus formas potentia esse in materia et per motum educi de ipsa.
Ad ea autem quae inducunt Stoici de lumine primi moventis, dicendum videtur quod illa non probant formas esse distinctas extra materias nisi in ratione forma efficientis, quae causa alia est a causa formali : forma enim eadem numero quae in efficiente primo est, et est lumen intellectus et ratio operis, non efficitur in materia, sed conveniens vel similis, secundum quod est possibile quod effectus imitetur causam : et omnia secunda moventia sunt instrumenta primi, et movent in virtute forma intellectus agentis a primo usque ad ultimum, sicut movent qualitates elementales in semine per virtutem et speciem formativa virtutis qua
est in spiritu seminis, et sicut moventur qualitates elementales in corpore animato per virtutem et speciem animae quae est in eo. Et quoad hunc modum motus primi moventis et instrumentorum dicuntur divinae ideae et coelestes formae formantes et imprimentes et agentes et extra manere, et materiales formae dicuntur resolutiones et umbrae et imagines, et formata quaedam, licet totum esse earum educatur de materia. Hoc etiam modo generans est dans formam, non quidem eamdem quae secundum esse est in ipso, sed similem illi vel convenientem quantum possibile est educendo de materia. Nec ad hoc est motus coelestium ut eadem quae in primo sunt, motus influat, sed ut instrumenti virtute formetur a primo ut ad conveniens moveat materiam. Et ex his patet, quod non est aliud universale a particulari nisi in modo, et quod sunt eadem principia essendi et cognoscendi, nec sunt aliquae formae mathematicae inter ideales et sensibiles, et quod vera est instantia de accidentibus quoad hoc quod forma substantialis educitur de materia sicut et accidens, licet alius sit modus eductionis utriusque : et ideo sicut accidens non habet esse separatum a substantia, sic forma substantialis non habet esse separatum a materia. Quod autem est triplex formae determinatio, causatur ex principiis ejus propriis : quoniam illa per se faciunt eam esse substantiam : per esse autem quod habent in materia mobili, faciunt ipsam quantitatem determinabilem : et per esse quod habent in materia sensibili, faciunt ipsam affici passionibus : et hujus causam in multis locis determinavimus. Ex his autem ulterius patet, quod forma secundum esse non est ante rem cujus forma est, nec aliud est intellectus entis, et aliud esse ejus, sed idem. Et sic dissolvitur quod inducunt Stoici.
<--- Page Split --->
CAPUT XII.
Et est digressio declarans intellectum decima septima quaestionis inducta.
Consequens autem quaesitum est decimo septimo in ordine superius enumeratarum quaestionum, et hoc est, utrum unum sit hoc principium quod est substantia, aut plura numero ? Haec enim quaestio est orta ex praeinducta et superius secundum dicta Aristotelis imperfecte disputata : omnium enim Stoicorum sententia fuit substantiam hanc unam numero simpliciter, annexam tamen sibi esse quamdam pluralitatem. Hujus autem rationem assignabant : quia sive forma consideretur ex parte originis, sive in seipsa, sive secundum comparationem ad ea quorum est forma, semper est una numero et eadem. Si enim ex parte originis consideretur, est ipsa una et eadem quae lumen est operativum intellectus primi agentis : nec hoc secundum esse vel essentiam multiplicabile est per aliquem modum, cum sit substantia primi intellectus, sicut substantia animae una est non multiplicata, separans tamen virtute propria unius et ejusdem speciei formas ossis et carnis et nervi et aliorum membrorum similium et heterogeniorum. Si autem in se consideretur forma simplex, est essentia simplex et invariabilis. Igitur ex illa parte etiam est una simplex. Si autem comparetur ad ea quae sunt post eam, hoc est, ad ea quorum est forma, constat quod ipsa causa est unitatis et pluralitatis omnium illorum. Igitur unitas et pluralitas ipsius non causatur ab ipsa : et ideo si in se est una, ipsa etiam in illis erit una : et sic videtur omnibus modis forma una et eadem numero remanere.
Amplius quod subtractis omnibus se consequentibus remanet unum et idem, ipsum in se unum est et idem : subtractis autem omnibus formam consequentibus non remanet nisi forma una et eadem : ergo in se forma est una et eadem. Amplius forma quae praedicatur de omnibus similitudinem essentialem habentibus, aut est una et eadem re et nomine, aut nomine quidem eadem, sed re diversa. Et si eadem re et nomine forma, una erit in omnibus re et nomine. Si autem est diversa re et nomine eadem, tunc æquivoce praedicatur. Et hæc est ratio Averrois in quibusdam librorum suorum, et reputat eam fortem et insolubilem.
In contrarium autem hujus est, quod Ad opposisit in praemisiss habitum est, quaedam tum. formarum dividitur quantitate, et quadam dividitur formalibus differentiis : et quocumque modo fiat, forma semper agitur in pluralitatem. Ad hoc autem omnis forma numeratur numero subjecti : constat autem subjecta esse plura : plures igitur sunt et forma et multa numero. Hujus autem quaestionis veritas satis patet in disputatione priori, in qua Aristotelis sententiam declaravimus : forma enim secundum quod est in multis, multiplicatur per aliud : secundum autem quod est de multis, est una per se, et secundum rationem, non habens ex se diversitatem numeri. Licet autem sit una secundum originem et in se et secundum quod est de multis, tamen cuilibet harum unitatum quaedam est annexa pluralitas. Una enim idea in lumine intellectus practici pluralitatem habet rationum ad speciem et finem operum relatarum, sicut unus intellectus ratio est ossis et nervi et manus et pedis, quando intellectus corpus operatur, cum tamen intellectus per se idea sive species una sit : et hanc pluralitatem facit relatio speciei intellectus ad opus. Formae autem secundum se connexa virtutum et potestatum pluralitas est : et hanc pluralitatem facit fluxus forma de pluribus
<--- Page Split --->
por ordinem ante se propositis, sicut plurium potestatum est vita quam esse, et sensus quam vita, et intellectus quam sensus. Formae autem quae est de multis, connexa est subjectorum pluralitas secundum potentiam vel actum : quia vel est in multis, vel in multis potest esse quantum est de sua natura, cum sit communicabilis. Hoc igitur modo forma est una de multis re et ratione, sicut dicit Averroes. Separata enim ab hoc et nunc removet id quod idem est ubique et semper, cujus locus et species est intellectus, eo quod, sicut diximus in libro de Natura animae et opere ipsius, intellectus est species intelligibilium et locus: erit enim agens intelligibilia per intellectum agentem : et est species intelligibilium per lumen agentis, quod proprie est intelligibilium forma : et est locus intelligibilium per intellectum possibilem : ex his enim tribus et minimis natura constat intellectualis : et haec se habent sicut sol et lumen solis et perspicuum ad colores esse secundum quod est motivus visus. Et hoc modo dicunt Philosophi quod idem universale est in omni intellectu, et est ubique, et semper praesentia sui potius quam informatione subjecti alicujus.
CAPUT XIII.
Et est digressio declarans intellectum decima octavae quaestionis.
Quia autem principium quod vere est substantia, est in materia, nec separatum ab ea, et est unum, conjunctum tamen multitudini, oportet induci quaesionem decimam octavam, utrum scilicet sit aliquid praeter simul totum compositum ex mixtis et compositis alia quacumque compositione, quod Graece
synolon vocant? et hoc maxime dico synolon sive totum, quando aliquid nomine formae totius et compositi praedicatur de materia sic composita, nihil addens nomine praedicati nisi materiae compositionem, sicut coagulatum, liquabile, arefactibile, scissibile, et alia hujusmodi quae in scientia Meteororum sunt a nobis determinata : aut forte nihil addit supra hoc, aut in quibusdam addit, in quibusdam autem non addit : et tunc oportet quaerere et scire qualia sunt in quibus addit, et qualia sunt talia in quibus non addit? Si enim nihil addit in omnibus, sicut Empedocles et multi dixerunt quod substantialis formalis non est nisi harmonia compositorum et compositionis, tunc non oportet nos aliqua considerare per speciem, sed invenire quae sit prima materia in quolibet, et qua qualitate activa vel passiva illa materia ad formam synolon deducatur : et sciemus totam materiam entium, sicut in liquabilibus calido et humido diximus materiam primam esse aquam : arefactibilium autem talem calido et sicco diximus de materia terrae esse : et si sic est in omnibus. Omnium etiam animatorum et cœelestium sciremus naturam, quoniam scimus propriam eorum materiam, et quo agente, et quo patiente ad compositionem conveniunt. Et hoc quidem multi etiam posteriorum Philosophorum et modernorum dixerunt, volentes formas nihil esse nisi accidentia compositionis et miscibilium, in tantum quod et intellectum possibilem qui locus est specierum, mixturam quamdam elementorum tradiderunt esse. Quorum ratio est, quod omne esse quod est in aliquo, est in eo secundum potestatem ejus in quo est. Cum igitur formae sunt in composito synolon, sunt in eo secundum potestates compositi : est autem potestas compositi proportio potestatum eorum qua composita sunt et mixta : forma igitur omnis quae est in composito synolon, non est nisi proportio mixturae et compositionis eorum quae miscentur et componuntur.
<--- Page Split --->
Hoc idem adstruebant per rationem formae. Cum enim omnis forma endelechia sit potentiae materiae, sicut docent Peripatetici, et potentiae materiae non sunt nisi proportiones potentiarum et virtutum eorum quae mixta sunt et composita, non erit forma actus nisi hujusmodi potentiarum synolon, et sic forma non erit nisi talis compositionis et synolon harmonia. Talibus igitur formis et non aliis circumdatam dixerunt esse materiam : et hoc secundum poeticas fabulas peplum dixerunt esse Palladis : et quia difficile est scire naturas et quantitates hujusmodi miscibilium, dixerunt quod peplum hoc nullus hominum revelare potest : cum tamen Pallas scit quidquid est et erat et erit, et quidquid in mundo apparet et non apparet. Et de his nos alibi locuti sumus.
In contrarium hujus objicitur : quonniam si forma non est aliquid praeter synolon, non est ambo ista quae sunt forma et materia, tunc nulla potestas apparet in synolon nisi qualitatum compositi : sed ubi non est potestas, ibi non est opus : opus ergo omnino nullum erit nisi qualitatum compositionis : nullum igitur erit opus animae : quia omne illud opus est secundum potentias vitae et non secundum potentias synolon sive compositionis. Opera autem vitae sunt nutrire, augere, movere secundum locum, sentire, et intelligere, et hujusmodi alia. Quod quia omnibus patet esse falsum, constat praeinducta non solum esse falsa, sed haeretica. Nec patientum est tales homines vivere, qui quidquid boni est in natura, nituntur destruere.
Dicamus igitur hujus quaestionis determinationem, quod in quibusdam forma non est aliquid praeter synolon, quae sunt materialia non attingentia naturae perfectum, sicut est nix, grando, et qualia diximus in Meteoris : et in aliis est aliquid praeter formas synolon quae naturae perfectius attingunt, sicut maxime sunt animata. Si autem in animatis aliquid est, cujus anima separatur a materia ut
perpetua et incorruptibilis, hoc jam in parte in scientia de immortalitate animae tradidimus : et ad hoc in hac scientia posterius ostendemus. Ea autem quae inducta sunt in contrarium, non est difficile solvere. Materia enim non solum habet potentias et virtutes ex miscibilibus, sed etiam ex influentia celestium desuper, ex virtute moventium intellectuum supercelestium, et ex virtute animarum, in quantum corporibus dirigitur et maturatur, sicut in scientia de Animalibus determinatum est, et secundum hujusmodi potentias perfectivos accipit actus qui sunt aliquid praeter synolon. Tanta igitur de decima octava quaestione dicta sunt.
CAPUT XIV.
Et est digressio declarans intellectum decimae nonae quaestionis.
Ex quo igitur jam constat principia formalia esse aliquid in quibusdam praeter synolon, in quibusdam autem nihil, restat inducere id quod decimo nono quaesitum est, utrum sint determinata principia talia, sive sint in rationibus, sicut illa quae sunt aliquid praeter synolon, sive sint in subjecto, sicut illa quae nihil sunt, nisi formae synolon, sint determinata numero, ita quod sint duo vel tria vel aliquid secundum numerum aliquem et non plura : aut determinata secundum speciem, ita quod sint unius vel duarum specierum vel alicujus determinati alterius numeri, licet sint indeterminata secundum numerum subjectorum suorum. Et quocumque modo dicantur esse determinata, ita quod nec ordine nec compositione sint agibilia in pluralitatem majorem quam sit numerus in quo determinata sunt principia, cum principia formalia entibus dent esse
<--- Page Split --->
et rationem et substantialitatem, concluditur quod entia non erunt plura quam sunt principia, sicut in ante habitis osteissum est disputationibus : et ideo multi fuerunt qui infinita dixerunt esse principia forma et subjecto et omnia esse in omnibus. Consideraverunt enim quod principia incorruptibilia sunt, et ideo ad invicem in compositione et mixtura non transmutantur : propter quod nullum dixerunt esse actum mixti, sed omnis actus esse principiorum compositorum et denominationem fieri a dominante, cum tamen omnia sint in omnibus. Cum enim incorruptibilia sint, non alterantur ad invicem, sicut dicunt. Alii autem determinata dicunt esse principia in specie, et non secundum numerum subjecti, ut Platonici qui ideas dicunt esse principia, et has numero intellectium primorum esse species determinatas : eo quod tot sunt ideae prima, quot sunt intellectus activi qui in potestate habent materiam : quae tamen ideae omnes sunt ex ipsa unius et simplicis intellectus primi idea, et ad illas omnia formantur subjecta materiae : pro ratione ponentes, quod ante omnem multitudinem est unitas, et omnis multitudo reducitur ad unum : et sic omnis multitudo subjectorum ad unum in forma reducitur, et omnis multitudo formarum reducitur ad unitatem illam quae est formarum species, et hoc est intellectus agens formas, et multitudo talium intellectuum reducitur ad unam unius primi ideam quae est species et lumen omnium intellectuum activorum. Et isti non aberrant omnino, sicut in consequentibus apparebit. Alii autem subjecti numero dicunt principia esse determinata, dicentes quod omnia sunt aut aqua una, aut unus aer, aut unus ignis, aut aqua et ignis, aut quaecumque duo aut tria aut omnia quatuor elementa intransmutabiliter composita, et compositione sua entia facientia, quae non sunt aliud ab ipsis. Et horum omnium rationes jam in ante habitis determinavi-
mus. Hæc igitur de ista quaestione cum his quae in præcedentibus determinata sunt, sufficiant. Sic igitur patet determinatio septem quaestionum quæ de principio formali sunt.
CAPUT XV.
Et est digressio declarans intellectum quaesiti vigesimi.
Vigesima autem quaestio est, utrum eadem sint corruptibilium et incorruptibilium principia, an diversa? Nec modo quaeritur quae sunt principia, sed quorum : nec de uno quaerimus quocumque principio, sed de quolibet secundum quamlibet causam determinatam. De hac igitur quaestione, si qua multa secundum theologizantes dicta sunt, aliter autem adhuc de hac disputare oportet. Si enim eorumdem effectuum sunt principia eadem, videtur quod contrariorum effectuum sunt principia contraria : corruptibilia autem et incorruptibilia sunt contraria : videtur igitur quod corruptibilium et incorruptibilium principia sunt contraria : et haec fuit ratio Manichæi de duobus principiis. Adhuc autem principium primum causa est per se, aut non. Si non est causa per se, non est primum, sed ante ipsum est principium aliud. Si autem per se causa, tunc non causat aliquid nisi in sui conformitatem. Si igitur principium est incorruptibile, erit omne causatum suum incorruptibile. Videmus autem multa corruptibilia. Ergo illa sunt ab illo quodam principio. Dicet autem fortasse aliquis, quod primum principium causat per voluntatem et intellectum, et ideo causat prout vult. Contra hoc est, quod in sequentibus hujus scientiæ probabitur, quod in pri-
<--- Page Split --->
mo voluntas est idem quod essentia, et non disponitur diversis volitis : igitur causatio sua voluntatis est uno modo sicut causatio naturae : et sic sequitur idem quod prius conclusum est. Adhuc detur quod causet per intellectum : videmus autem quod ecclestia per intellectum mota uno modo moventur semper, et nulli subjacent diversitati. Cum igitur intellectus primi magis sit stabilis quam intellectus motorum, magis uno modo erit causatio intellectus primi quam sphærarum ecclestium. Quidquid igitur procedit per ipsum, procedit per unum modum et in dispositione una. Cum igitur res sint contrariarum dispositionum, non videntur procedere ab uno et eodem principio. Haec et hujusmodi movebant Pythagoram ad ponendum duas sistitias principiorum, unam boni, et alteram mali : et tota causa hujus dispositionis est, quia quaerebant causam mali, ignorantes an est malum, et quid est malum.
Nos autem, quantum hoc negotium exigit, determinare volentes inducta, dicimus quod malum in natura non est aliquid existentium, et ideo non habet causam aliquam essentialem, sed privatio est harmoniae et commensurationis principiorum consituentium, et privatio modi ipsorum, et ideo non habet causam esse causantem, sed defectus causalitatis est sibi causa, cum malum naturalium quod est corruptio, nihil aliud sit quam contra naturam illam esse quae est proportio principiorum constituentium in esse, et solutio modi compositionis et harmoniae eorum. Dico igitur, quod in his in quibus inæqualis est distantia et convenientia ad principium primum, non est æqualis participatio esse divini : quoniam propinquissima, sicut intelligentiæ, sine motu participant : propter quod intelligentia indivisibilis et simplex facta est in luce principii primi. Magis autem distantia participant hoc per motum localem, in quo est substantia incorruptibilis mota, sicut corpora supercelestia. Quæ autem sunt in ulti-
ma resultatione, participant hoc per successionem generationis, habentia causam sua successionis motum declivi circuli, in quo elongatio generantis primi solvit harmoniam et inducit corruptionem generatorum : et hoc est corruptio et naturee malum : et per hoc patet quod cadem sunt moventia principia corruptibilium et incorruptibilium, sed moventia non mota sunt principia corruptibilium per instrumenta quae sunt moventia mota per accessum et recessum et alios motus sive diversitates, ita quod semper mali nulla est causa efficiens, sed deficiens. Quoniam si movens præsentia facit esse, absentia facit non esse, sicut patet per inducta. Quod igitur dicitur, quod contrariorum contrariae sunt causæ, per se falsum est, si sub contrariis comprehenduntur privative opposita : sed unum et idem diversimode se habens, causat taliter opposita. Nec negandum est quin principium primum sit causa per se et essentialiter, et secundum voluntatem uno modo stantem semper : et ideo ad omnia æqualiter se habet : sed non omnia æqualiter se habent ad ipsum, sed quædam propinquius, et quædam longinquius secundum perceptionem suarum bonitatum, sicut alibi saepe diximus. Et ex his cum illis quæ in ante habitis determinata sunt, patet satis quod tenendum est de præinducta quaestione. Nos enim hoc de malo animæ et hominis in moribus non loquimur : quia non est de proposita quaestione secundum propositum opus quod hic prosequimur.
CAPUT XVI.
Et est digressio declarans intellectum vigesimæ primæ quæstionis.
Deinde est quaerendum de intellectu quæstionis vigesimæ primæ, utrum sci-
<--- Page Split --->
licet omnium tam corruptibilium quam jucorruptibilium principia sunt incorrup- tibilia, aut corruptibilium principia sunt corruptibilia, et incorruptibilium incor- rupibilia ? Et quia de moventibus jam constat per determinationem quaestionis praecedentis, quaeramus de aliis principiis materialibus et formalibus et finalibus. Videntur enim principia materialia esse incorruptibilia per Aristotelis determina- tionem in superiori positam disputatione : quia nec motus esset neque mutatio, nisi subjectum quod est materia, incorrupti- bile et ingenerabile ponatur, sicut cons- tat ex scientia primi Physicorum. Per eundem enim demonstrationem constat, quod forma neque generabilis est, neque corruptibilis, neque mobilis. Quidquid enim secundum essentiam non fit per motum vel generationem, esse suppo- nitur ante omnem motum et ante om- nem generationem, secundum essentiam non fit per motum vel generationem : formae autem essentia esse supponitur in materia ante motum omnem et ante ge- nerationem omnem : non fit igitur per motum vel generationem. Huic demon- strationi non obstat quod forma non est in materia nisi in potentia. In potentia enim esse dicitur esse compositi, non esse for- me secundum essentiam : forma enim per essentiam eadem est, sive sit in po- tentia, sive sit in actu. Quod autem se- cundum essentiam praesupponatur esse in materia, ex hoc patet quod omnes Philosophi in hoc convenerunt, quod ni- hil fit physice ex nihilo, sed ex aliquo. Si autem essentialiter forma non prae- cxisteret in materia, oporteret quod ab alio extrinseco daretur materia, aut quod fieret ex nihilo, quorum utrumque sae- pius a nobis improbatum est. Amplius motus et mutatio non sunt nisi ad esse : et hoc est compositi et non essentiae for- me simplicis : ergo forma neque per motum neque per mutationem fit quae est generatio. Cum igitur generatio et
corruptio non sint circa idem, necessario sequitur quod neque corrumpitur per corruptionem.
In contrarium autem hujus est, quod moventibus nobis moventur ea quae in nobis sunt, et generatis nobis generantur ea quae in nobis sunt, et corruptis nobis corrumpuntur ea quae in nobis sunt : formae autem quae sunt principia substantiarum, sunt in nobis : videtur igitur quod moventur et generantur et corrumpuntur, nobis corruptis et generatis et motis. Adhuc autem aliter videntur formae incorruptibiles esse, per hoc quod principia scientiae perpetua sunt et incorruptibilia, sicut Platoni videtur.
Haec autem et hujusmodi in praehabitis sufficienter pertractata sunt : quia principia proxima rei principiatae et essentialia, corruptibilia sunt per accidens, quando res corrumpuntur per se, et sic sunt etiam generalbia et mobilia : per se autem sunt ingenerabilia, incorruptibilia et immobilia, sicut optime est probatum 1. Formae autem primae quae sunt movendi rationes in movente, et fines ultimi qui sunt in primo motore sicut in duce exercitus, sunt absolute immutabiles et immobiles. Materia autem secundum id quod subjectum est et fundamentum, incorruptibilis est et ingenita : per esse tamen quod habet a disponentibus corrumpitur et generatur, et corruptio unius est generatio alterius.
CAPUT XVII.
Et est digressio declarans intellectum vigesima secunda quaestionis.
Difficillimum autem ad considerandum omnibus Antiquis visum est id quod
<--- Page Split --->
vigesima secunda quaeritur quaestione, utrum scilicet unum et ens quae sunt primi entium intellectus, eadem sint substantia, et non diversum aliquod subjectum, aut non, sed aliqua contenta sub ipsis sunt rerum substantiae, sicut amor, aut odium, aut ignis, aut aqua, aut aliquid aliud hujusmodi ? Et hanc quidem quaestionem superius multum exquisite disputavimus per Aristotelis rationes, et ideo illa non repetemus : sed altius ordinantes disputationem, rationes Platonis et Pythagore inducemus. Videamus igitur de rerum principiis primis. Omnium enim quorum resolutio stat in uno, est una natura principium in quam decurrit omnium resolutio, et non resolvitur in aliud: sed entium omnium resolutio stat in ente et uno : haec non resolvuntur in aliquid quod sit prius ipsis : igitur ens et unum substantiae sunt et principia omnium entium. Amplius omnium eorum quorum est substantialis egressus sive profluxus ab uno faciente per essentiam omnia, necesse est esse naturam unam, sicut patet per inductionem omnium ab uno essentialiter fluentium, quod per essentialem operationem producit ea : non autem dubium est omnium entium profluxum esse ab uno primo principio faciente essentialiter et non accidentaliter operationem : videbitur igitur esse omnium natura una : et hoc non potest esse nisi ens et unum : sunt igitur principia et substantiae omnium unum et ens. Simile hujus videtur tam in sensibilibus quam in intellectualibus : quoniam quia visibilia fluunt a luce, omnium visibilium principium essentiale est lumen : et quia omnium intelligibilium fluxus est ab intellectu agente, lumen intellectus agentis principium essentiale omnium est eorum quae intelliguntur. Hinc est quod Plato Deum deorum patrem et opificem inducit dicentem : « Horum sementem ergo faciam vobisque tradam, vestrum erit par exsequi ». Et haec est causa quod
una natura quae primum ens est et primum unum, antiqui Pythagorici et Plato dicebant omnium principia : lumen enim intellectuale factivum quod fluit a prima causa, sementis est omnium, et hoc est causa entitatis omnium, et unitatis omnium aliorum, quae sunt posteriora ipso et hoc aliquando volebant dicere quando dixerunt omnia fieri ex ipsa unius et entis idea.
Est autem deceptio secundum aliquid in hac opinione, quia cum resolvuntur omnia in ens et unum, non stat in ens resolutio in una natura quae univocé sit una natura omnium : id autem quod substantiale est principium entium, univoce est in illis quorum est principium, quia aliter non esset diffinitivum : et ideo peccaverunt hi Philosophi in eo quod non distinxerunt unum et ens. Similiter autem cum fluxus omnium est ab uno faciente, illud faciens non influens etiam essentiam suam in facta, licet non operetur accidentaliter, eo quod nihil penitus potest accidere illi, sed operatur per suam scientiam, quae est lumen intellectus sui qui activus est, et hoc lumen procedit in diversitatem generum et specierum secundum ordinem quem constituit sapientia sua, quae causa ordinis est universi : et cum illud lumen non participetur secundum potestatem et naturam ejus a quo fluit, sed secundum potestatem percipientium ipsum : et haec potestas sit valde difformis genere et specie, non est in eis ut una natura uno modo accepta, sed potius ut unum multiformiter participatum : et hoc non est substantiale principium, sicut paulo ante diximus. Et est simile hujus in lumine solis, quod formativum est omnium generatorum : et tamen quia non participatur unica solis potestate, sed multis potestatibus participantium, non facit ut omnia sint unius naturae per quam diffiniantur formaliter, sed sunt diversarum naturarum et formarum et diffinitionum, et tamen in lumine solis est ut fiat quidquid fit in eis : et similiter in lumine
<--- Page Split --->
intellectus primi est, ut fiat quidquid fit, et tamen non est formalis substantia omnium. Et forte ideo hoc vocavit Plato smentem potius quam genus vel formam : quia informativa sementis est ut fiat radix et stipes et folium et ramus et fructus, et tamen non est univocum principium salvatum in omnibus inductis. Ex his igitur probatur, quod non est recta demonstratio superius inducta et probata per ea quae univoce procedunt ab uno essentiali aliquo principio. Patet igitur preinductae quaestionis determinatio secundum Peripateticorum subtilitatem.
CAPUT XVIII.
Et est digressio declarans intellectum vigesimae tertiae quaestionis.
Consequens quaestio quae vigesimo tertio, ordine quaestionum est ponitur in utrum principia sint universalia, aut ut singularia rerum ? quae licet jam in aliis determinata sit, tamen ut sufficientior sit doctrina, dignum est de ea aliquid disputare. Omnium autem Stoicorum sententia fuit universalia rerum esse principia, et hujus potissimum causas res assignabant : quoniam si essent singularia, cum singularia sint infinita, et infinita non sint scita, neque perfecta essent rerum principia et ignorata et imperfectissima : non ergo essent causa scientiae rerum et perfectiones earum. Secunda autem causa est, quia si essent singularia, non essent nisi tantum unius solius rei principia : quia singulare non convenit nisi uni : principia autem quaeruntur quae sunt omnium principia. Tertia autem causa est, quia si essent singularia, non essent diffinitiva : diffinientia enim priora sunt diffinitis secundum naturam : singulare autem nullum
omnino est prius, sed omnibus est posterius secundum naturam : et ideo singulare non praebabet aliquid, sed praebaetur ab universali causa : et cum diffinientia praebaeant diffinitum, diffinientia non possunt esse principia.
E contra autem illi qui dicuntur Epicurei, concedebant omnium principia esse singularia, causas sui dicti potissime quatuor assignantes. Quarum prima est, quod principium rei secundum naturam esse habet in re ipsa : nihil autem est in singulari nisi singulare. Secunda autem est, quia principium rerum singularium est proprium et proximum : quia aliter singulare non constitueret : proprium autem et proximum singulari est singulare. Tertia vero est, quia singulare non constituitur nisi per generationem : generatio autem cum sit actus quidam principii, et actus particularium et singularium sint, oportet principia singularia esse. Quarta cui potissime innituntur, est, quia universalia in intellectu sunt : ea autem quae in intellectu sunt simplici, causae rerum secundum esse quod habent in natura, esse non possunt.
Sententia autem Peripateticorum media via inter haec incedens dicit, quod principia rerum secundum esse accepta singularia sunt : secundum rationem autem abstracta a rebus et separata universalia sunt : et si hoc modo natura simplex principiorum consideratur, sunt ante res et principia cognitionis earum, licet abstractio eorum sit post esse, et accidit rei, et universale abstrahatur ab ea. Et quia de hujusmodi multa dicta sunt, videntur nobis sufficere quae diximus ad praeinductae quaestionis determinationem.
<--- Page Split --->
CAPUT XIX.
in uno et eodem genere prius primo, quod est impossibile. Si autem propter hoc detur prima in actu esse, et non poten tia : tunc sequitur quod aliquis sit unus actus primus qui est actus omnium, et in hoc omnia erunt unum, quod sæpius in ante habitis improbatum est.
Et est digressio declarans intellectum vigesimæ quartæ quæstionis.
Quærebatur autem vigesimo quarto, utrum potestate vel actu sunt principia? quæ quidem quæstio secundum superius inducta non est disputata nisi secundum contrarietates assertionum Epicureorum Philosophorum ad Peripateticos : nunc autem de ipsa secundum Stoicorum subtilitatem disserendum est. Quia igitur sicut in præhabitis diximus, ista sapientia maxime intendit de fine ultimo et prima forma, quæramus an hæc principia potestate sint principia aut actu ? Videbitur fortassis finis ultimus esse potestate : propter quod enim movet principium movens, et movetur omne quod movetur, potestate est et non actu : quoniam si actu esset, non moveret motor, nec moveretur materia. Quamdiu igitur durat motus, videtur potestate esse finis ultimus moventis, et ejus quod movetur. Amplius dux exercitus tamdiu movet exercitum quamdiu in potentia est victoria : linis autem ultimus universi entis est sicut finis ducis exercitus. Ex his igitur et hujusmodi videtur esse in potentia.
Secundum Peripateticos autem quos defendimus, dicemus adhuc quod finis ultimus est in actu et non in potentia, nisi secundum aliquid. Finis enim ultimus est bonitas et perfectio causæ primæ, quæ omnimode actu est et non potestate, sed consecutio ejus in parte cuilibet enti proportionata est in potentia : et ideo prima causa est immobilis in se, cum nihil sui sit extra ipsam, sed movet omnia alia quæ sui consecutionem habent extra se secundum aliquam bonitatum suarum participationem. Similiter autem et prima forma quæ lumen est intellectus ejus, in actu est, in qua est quod fiat omne quod fit. Sed resultatio ejus quæ est forma entis facti, est in potentia : sicut forma artis in actu est, sed resultatio ejus in lignis et lapidibus est in potentia : et sic est de forma solis ad formas generatorum, et forma luminis ad colores. Per hæc igitur patet determinatio quæstionis hujus.
CAPUT XX.
Huic autem contrarium videtur : quia id extra quod aliquid est et maxime finis, est indigens et imperfectum : primus autem motor nullo est indigens omnino et omni perfectione perfectior : videtur ergo quod omnis finis motus et operum ejus sit intra ipsum. Similiter autem videtur de forma prima : si enim illa in potentia sit, et non sit actu, cum nihil reducatur de potentia ad actum nisi per id quod est in actu, erit ante primam formam alia quæ educit primam materiam de potentia ad actum : et sic aliquid erit
Et est digressio declarans intellectum quæstionis vigesimæ quintæ.
Jam de vigesima quinta quæstione perscrutandum est, utrum scilicet principia aliter sint principia quam secundum motum, aut per motum sint principia rerum ? Dicebat enim Plato formalia principia rerum et idealia sine omni motu principia rerum existere et remanere, et etiam remotis eis quorum sunt principia : hujus assignabat causas tres et
<--- Page Split --->
modos duos. Causarum autem una est, quia separata sunt a materia hujusmodi principia : aliter enim non possent esse principia, cum omne quod in materia est, principiatum sit : et cum formae principia sint, oportet formas esse separatus. Secunda autem causa est, quod formae secundum essentiam sunt ante materiam, et non dependent ab ipsa, sed convenso materia dependent ad formam : quod autem ante aliud est secundum naturam non dependens ad ipsum, non subjacet motibus et passionibus ejus : forma igitur non subjacet motibus et passionibus materiae. Tertia causa est, quod forma sit praeter omnem motum et causa immobilitatis : quia omne quod movetur, quiescit quando adipiscitur formam ad quam est motus. Cum igitur separatum ante mobile existens quod est causa quietis et immobilitatis, sit praeter omnem motum, et forma sit hujusmodi principium, videtur forma aliter quam secundum motum esse existentium principium. Hujus autem quidam Platonicorum ponebant duos modos, quorum unus est in sigillo, quod absque omni motu quo cera movetur, nihil accipiens, et nihil abjiciens, format ceram, et est principium formationis ejus. Alius est forma artis secundum quam fit calceus, in qua arte ad unam formam separatam et immobilem multi fiunt calcei. Et sic dicunt esse de opifice primo et rerum paradigmatibus.
In contrarium hujus est quod in octavo l'lysicorum demonstratum est, quod videlicet nunc agens et ante non agens, non agit nunc nisi per motum aliquem factum in ipso. Si igitur principia sint aliquando principiatum, aliquando principia non fuerunt, et sunt facta principia per motum. Propter quod Peripatetici dixerunt, quod principia rerum per motum sunt principia, neque sunt formae rerum separatae nisi per motum illum quo principia sunt scientiae rerum. Qui modus a nobis determinatus est.
CAPUT XXI.
Et est digressio declarans intellectum quaestionis vigesimae sextae.
Utrum autem numeri et longitudines et figurae et puncta substantiae quaedam sint entium, aut non, vigesimo sexto est quaesitum, et a nobis in anteriori disputatione secundum sententiam Aristotelis multum discussum : et ideo pauca de hoc quaesito remanent addenda. Non enim Plato dixit hoc omnium esse principium, sed mundi sensibilis tantum : et ideo quaedam hic dixit esse principia, et non simpliciter. Videbatur enim hac praeter inductas uti ratione : quia id quod est substantiae aliquid, non habet accidens causam sui et principium : partes autem substantiae sunt substantiae aliquid : non habent igitur partes substantiae principium et causam sui accidens : partes autem substantiae non sunt aliquid substantiae nisi per dimensiones dividi possunt : dimensiones autem quae diversitatem substantiae conferunt in ea quae aliquid substantiae sunt, sunt substantiae et non accidentia : cum enim divisibilitas non fiat substantiae nisi in substantias, ipsa divisibilitas non videtur accidens causam habere. Adhuc prima indivisibilitas in habentibus situm in potentia est puncti : si autem substantia sola sit, ipsa sic indivisibilis est : videtur ergo puncti habere rationem. Haec et hujusmodi multos moverunt ad dicendum, quod dimensiones substantiae sunt rerum diversarum.
Sed ad omnia haec sciendum, quod licet substantia indivisa sit actu, si sola intelligatur, tamen potentia divisibilis est, sed non est potentia divisibilis nisi quia potentia habet partes : et ea quidem quae sunt partes, habet in seipsa, sed secun-
Solutio.
Nota subtilem modum loquendi Doctoris et pondera.
<--- Page Split --->
dum actum partium non habet ea nisi quando partitur et dividitur : non autem dividitur nisi cum dimensionibus accepta: et ideo accidens partialitatis secundum actum habet a quantitate : sed id quod est pars quod potentia est ad hujusmodi accidens, habet in seipsa : et quando dicitur indivisibilis si sola esse intelligatur, est illa alia indivisibilitas a puncti indivisibilitate : quoniam negatio est divisibilitatis a substantia secundum omne genus, ita quod nihil est divisibilium. Non autem ita est de puncto : quia licet sit indivisibile secundum potentiam et actum, est tamen hoc aliquid in genere divisibilium , quia principium divisibilium et substantia. Et per hoc patet inductae quaestionis declaratio secundum Peripateticorum studium et subtilitatem : sicut enim in Physicis nos dixisse meminimus, a substantia quae actu quanta non est, sed potentia, educitur sicut a causa et subjecto quantitas, quando fit actu quanta : et similiter ab eadem quae actu divisibilis non est, egreditur divisio : et haec quidem divisio primo est quanti : secundo autem per quantum est substantiae. Nec propter hoc aliquid sibi substantialium habet ab accidente, sed aliquid habet substantia quanta a quantitate, quae non habet substantia per se solam.
CAPUT XXII.
Et est digressio declarans ultimae quastionis determinationem.
Ultima omnium superius enumeratarum quaestionum est, qua quaeritur, quod si quaedam horum substantiae sunt, utrum sint nomine et ratione separata a sensibus, aut sunt in eis secundum convenientiam
nominis et rationis ? Sicut enim olim disputavimus, ea quae principia sunt rerum, dant eis nomina et rationes : et ideo si dimensiones et numeri mathematici sint principia sensibilium, oportet quod cum sensibus nomine et ratione conveniant : sic quaedam lineae et superficies erunt rationale animal, quaedam autem rudibile, quaedam hininibile, et sic de aliis, quae valde absurda : et ideo coactus fuit Plato haec principia secundum materiam dicere, et alia separata ponere formalia, quae nomine et ratione cum sensibilibus conveniant, sicut et autoantropos, et autoanos, et autopegasos, et hujusmodi de quibus saepius multa dicta sunt. Ratione autem usus est Plato ad probandum hujus principia esse : eo quod haec nullum relinquunt sensibilium et omnium eorum quorum est una in communi natura, est etiam quantitas una et una in communi figura. Amplius autem omnium quorum est una figura, duo sunt termini quantitatis in magno et parvo, inter quae secundum materiam est ista natura : sicut enim diximus in libro de Anima 1, quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti : videtur igitur, quod haec sunt principium corporum sensibilium secundum materiam. Amplius non subditur materia generationi nisi divisibilis et quanta. Non est autem divisibilis et quanta, nisi per magnitudinem et parvitatem : quia non dividitur nisi compositum ex parvis, et est hoc magnum : nec per divisionem accipitur nisi minus toto, et hoc erit parvum : parvum igitur et magnum sunt principia substantiae secundum materiam.
Quod si concedatur, optime disputatum est in contrarium per sententiam Aristotelis in praecedentibus inductam, quae omnino est necessaria : et secundum eumdem Aristotelem dicendum est, quod dimensiones et figurae nec sunt principia substantiae secundum formam , neque
<--- Page Split --->
mccundum materiam. Et quod non sint principia substantiae secundum formam, patet ex superius inductis. Quod autem mccundum materiam non sunt principia, ex hoc patet quod materia principium est et non habet principium. Est autem principium ut subjectum, et non ut quanta magna vel parva. Et quod aliqua quantitas et aliqua quantitatis figura consequitur esse generatum, est propter potestates formae, quas non explet nisi in quanta et tali figura partium materiae et organorum compositi : et ideo omnium talium est ratio quantitatis et figurae : et cum haec sint consequentia compositum, patet quod non sint principia substantiae secundum materiam, nec materia subjicitur formae vel generationi secundum quod est quanta, licet sine quantitate motui et mutationi non subjiciatur : quia cum per se sit generationis et corruptionis sub-
jectum, generatio autem et corruptio non sint nisi fines motuum, nec mobile nisi quantum, inde est quod oportet generabilium materiam esse quantam . Patet igitur quod accidit materiae quantam esse : et hoc ignoravit Plato, et adhuc multi ignorare videntur. Similiter autem materia non subjicitur forma sensibilium secundum quod est quanta, sed cum forma sensibilium sint multarum potestatum, et haec diversitas potestatum exigat materiae diversitatem in quantitate partium materiae et figura, oportet materiam subjectam sensibilibus formis quantam et distributam esse, et in diversas figuras in partibus illis. Non ergo haec sunt principia materiae, sed potius in composito principiantur ab ipsa. Sic igitur determinatae sunt quaestiones in hac scientia de principiis inductae.
<--- Page Split --->